Latin translation of Ad monachos published in PG, local reference system tag:kalvesmaki.com,2014:tan-key:evagrius General keywords associated with the TAN collection for Evagrius of Pontus Started file
Haeredes Dei, audite sermones Dei, cohaeredes
autem Christi, percipite eloquia Christi, ut detis ea
cordibus filiorum vestrorum; verba autem sapien­
tum doceatis eos. Pater bonus erudit filios suos;
pater autem nequam disperdet eos. Fides, initium
charitatis; finis autem dilectionis, scientia Dei.
Timor Domini custodiet animam; continentia
autem bona confortat illam. Sufferentia viri gene­
rat spem; spes autem bona glorificabit eum. Qui
servituti subjicit carnes suas, impassibilis erit;
qui autem nutrit eas, dolebit super illas. Spiritus
fornicationis in corporibus intemperantium; spiri­
tus autem pudicitiae in animis abstinentium. Seces­
sio cum charitate purificat cor; separatio autem
cum odio conturbat illud. Melior millesimus in
charitate, quam solus cum odio in abditis et spe­
luncis. Qui alligat memoriam malitiae in animam
suam, similis est ei qui abscondit ignem in paleis.
Ne dederis escas multas corpori tuo, et non videbis
in somnis phantasias malas; sicut enim exstinguit
flammam aqua; sic phantasmata turpia exstinguit
esuries. Vir iracundus terrebitur ; mansuetus au­
lem intrepidus erit. Ventus validus fugat nubes;
memoria autem malitiae sensum a scientia. Qui orat
pro inimicis, hic immemor est malitiae; qui autem
parcit linguae, non contristabit proximum suum.
Si exacerbaverit te frater tuus, induc eum in do­
mum tuam, et ad ipsum ne pigeat te introire, sed
manduca cum eo panem tuum; hoc enim faciens,
eripies animam tuam, et non erit tibi offendiculum
in tempore orationis. Sicut charitas gaudet pau­
pertate, sic odium delectatur divitiis. Non potietur
dives scientia, et camelus non introibit in foramen
acus; sed nihil horum impossibile est apud Domi­
num. Qui diligit pecuniam, non videbit scientiam;
et qui congregat illam, contenebrabitur. In taber­
naculis humilium commorabitur Dominus; in do­
mibus autem superborum multiplicabitur maledi­
ctum. Inhonorat Deum qui transgreditur legem
ejus; qui autem custodit eam, glorificat factorem
suum. Si aemularis Christum, beatus efficieris; morte
autem ejus morietur anima tua, et non coutrahes
a carne tua malitiam, sed erit processus tuus sicut
ortus stellae, et resurrectio tua, tanquam sol fulge­
bit. Vae iniquo in die mortis, et injustus peribit in
tempore malo. Quemadmodum enim evolavit cor­
vus e nido suo, sic immunda anima e corpore suo.
Animas justorum deducent angeli, animas autem
malorum suscipient daemones.
Quocunque ingressa fuerit malitia, ibi et igno­
rantia; corda autem justorum implebuntur scientia.
Immisericors monachus inops erit; enutriens au­
tem pauperes haereditabit thesauros. Melior est
paupertas cum scientia, quam divitiae cum ignoran­
tia. Ornamentum capitis corona; ornamentum au­
tem cordis scientia Dei. Posside scientiam, et non
argentum; et sapientiam super divitias multas. Justi
haereditabunt Dominum; sancti autem nutrientur ab
eo. Qui miseretur pauperibus, exterminat iram ; et
qui nutrit eos, implebitur bonis. In corde mansueto
requiescit sapientia; sedes autem impassibilitatis,
anima bene operans. Fabricatores malorum perci­
pient mercedem malam; fabricatoribus autem bo­
norum dabitur merces bona. Qui ponit laqueum,
comprehenditur in eo; et qui occultat illum, dispe­
riet ab eo. Melior est saecularis mansuetus, quam
monachus furiosus et iracundus. Scientiam disper­
dit iracundia; longanimis autem congregat eam.
Sicut ventus auster vehemens est in pelagus, sic
furor in corde viri. Qui orat frequenter effugiet ten­
tationes; negligentis autem cor conturbabunt cogi­
tationes. Non te delectet vinum et te non illiciat
caro. Ne enutrias carnes corporis tui, et cogitationes
turpes deficient a te. Ne dicas: Hodie festus dies,
et bibamus vinum; el crastino Pentecoste, et man­
ducabo carnem: eo quod non est festivitas apud
monachos in terra ad replendum ventrem suum.
Pascha Christi transitus a malitia est; Pentecoste
autem ejus, resurrectio animae. Pentecoste Domini,
suscitatio charitatis; qui autem odit fratrem suum,
cadit in ruina magna. Festivitas Dei oblivio malo­
rum; retinentem autem malitiam apprehendit lu­
ctus. Festivitas Dei scientia vera; qui autem inten­
dit falsae scientiae, morietur turpiter. Melius est je­
junium cum mundo corde, quam epulatio in im­
munditia animae. Qui disperdit cogitationes malas
de corde suo, similis est ei qui allidit parvulos ad
petram.
Monachus somniculosus incidit in mala; qui autem
vigilat, sicut passer volabit. Ne dederis te in vigiliis
narrationibus supervacuis, el non abjicias sermones
spiritales, quoniam Dominus inspicit cor tuum, et
non te statuit innocentem ab omni malo. Somnus
multus incrassat cor; vigiliae autem bonae acuunt
mentem. Somnus multus superducit tentationes;
qui autem vigilat, effugit eas. Sicut ignis liquefacit
ceram, sic vigiliae bonae cogitationes malas. Melior
est vir dormiens, quam monachus vigilans in ser­
monibus vanis. Somnium angelorum laetificat cor;
somnium autem daemonum conturbat illud. Poeni­
tentia et humilitas erexerunt animam; eleemosyna
autem et mansuetudo confirmaverunt eam. Memento
semper patris tui, nec obliviscaris judicium aeter­
num, et non erit delictum in anima tua. Si spiritus
acedie ascenderit super te, ne relinquas domum
tuam, et non declines in tempore tristitiae: sicut
enim quis confricat argentum, sic splendidum fiet
cor tuum, si perseveraveris. Spiritus taedii abigit
lacrymas; spiritus autem tristitiae contribulat ora­
tionem. Cupiens divitias sollicitus eris multum; et
amplectens illas lugebis amarissime. Non remoretur
scorpius in sinu tuo; sic nec cogitatio mala in corde
tuo. Occidere geuimina serpentum ne parcas, et
non parturies cogitationes eorum. Sicut enim aurum
et argentum probat ignis, sic cor monachi tentatio.
Aufer a te superbiam et vanam gloriam, et jactan­
tiam longe facito a te. Qui enim expetita privatur
gloria contristabitur; qui vero adeptus est, fiet su­
perbus. Ne dederis superbiam cordi tuo, et ne di­
xeris in conspectu Domini: Potens sum; ut non Do­
minus derelinquat animam tuam, et maligni dae­
mones humilient illam. Tunc enim de aere con­
turbabunt te inimici, noctes autem terribiles susci­
pient te.
Conversationem monachi custodit scientia; qui
autem ab ea discedit, incidit in latrones. De petra
spiritali manat fluvius; anima autem bene agens
bibit ex eo. Vas electionis anima munda; immunda
autem replebitur amaritudine. Absque lacte non
enutrietur infans; et sine impassibilitate non exal­
tabitur cor. Charitatem antecedit impassibilitas;
scientiam autem praecedit dilectio. Scientiae adjicie­
tur sapientia; impassibilitatem vero generat pru­
dentia. Timor Domini generat sapientiam; fides
autem Christi donat timorem Dei. Sagitta candens
incendit animam; vir autem operator boni exstin­
guit eam. Clamorem et blasphemiam aversatur
scientia, sermones autem dolosos fugit sapientia.
Suave est mel, et dulcis favus; scientia autem Dei
dulcior ambobus. Audi, monache, sermones patris
tui, et ne irritas facias eruditiones ejus. Cum mi­
serit te, obaudi ei, et quantum ad mentem comi­
tere cum eo: hoc enim modo effugies cogitationes
malas, et maligni daemones non praevalebunt adver­
sum te. Si crediderit tibi pecuniam, non dispergas
illam; et si superoperatus fueris, non detineas
apud te. Malus dispensator contribulabit animas
fratrum; et memor malitiae non miserebitur eorum.
Qui disperdit substantiam monasterii, fraudat
Deum; et qui negligit eam, non erit impunitus.
Iniquus dispensator distribuit male; justus autem
ut dignum est dispensabit. Qui male loquitur de
fratre suo exterminabitur; negligens autem egen­
tem non videbit lumen. Melior est secularis in in­
firmitate serviens fratri, quam anachoretes qui non
miseretur proximo euo. Insipiens monachus negli­
git instrumenta artis suo; sapiens autem curam
habebit illorum. Ne dixeris: Hodie maneo, et cras
exibo, quia non in sapientia cogitasti de hoc ipso.
Circuitor monachus meditabitur sermones falsos;
proprium autem ludificabitur patrem. Qui exornat
vestimenta sua, et implet ventrem suum, hic pascit
cogitationes turpes, et cum sanctis concilium non
habebit. Si introiveris in vicum, non proximaveris
mulieribus, et non moratus fueris sermocinari cum
eis: quemadmodum enim si quis gludat hamum,
sic abstrahetur anima tua. Longanimus monachus
impassibilitate gaudebit; qui autem exacerbat fra­
tres suos, odibilis erit. Mansuetum monachum dili­
git Dominus; turbulentum autem repellit a se. Pi­
ger monachus murmurabit; et somniculosus dolo­
rem capitis fingit. Si contristatus fuerit frater tuus,
consolare illum; et si dolet, condole illi: hoc enim
faciens laetificabis cor ejus, et thesaurum magnum
tibi cumulabis in coelis. Monachus, qui dissimulat
custodire sermones patris, maledicet canis patris
sui, et derogabit vitae filiorum ejus; Dominus au­
tem annullabit eum. Qui occasionem quaerit, separa­
bit se a fratribus; patrem autem suum incusabit.
Ne dederis auditum tuum sermonibus qui sunt con­
tra patrem tuum, et non suscites animam inhono­
rantis illum, ut non Dominus irascatur in operibus
tuis, et deleat nomen tuum de libro vivorum.
Qui obedit patri monasterii, diligit semetipsum :
qui autem contradicit ei, incidet in mala. Beatus
monachus, qui custodit precepta Domini; et san­
ctus, qui servat sermones patrum suorum. Piger
monachus multa detrimenta patietur; si autem
perstiterit in audacia, et habitum suum adjiciet
perdere. Qui custodit linguam suam dirigit vias
suas; et qui servat cor suum implebitur scientia.
Monachus bilinguis turbat fratres; fidelis autem
agit quiete. Qui confidit in sua continentia, hic ca­
det; qui autem humiliat se ipsum, exaltabitur. Ne
dederis te saturitati ventris, et non implearis somno
nocturno: hoc enim modo efficieris mundus, et spi­
ritus Domini superveniet in te. Psallentis viri con­
quiescet indignatio; et qui longanimis est, interritus
erit. Ex mansuetudine generatur scientia; ex fero­
cia autem inscitia. Sicut aqua dat incrementum
plantationi, sic humiliatio iracundiae exaltat cor.
Qui investigat convivia, exstinguetur lumen ejus;
anima autem ejus videbit tenebras. Pondera in sta­
tera panem tuum, et bibe ad mensuram aquam
tuam; et spiritus fornicationis fugiet abs te. Da se­
nibus vinum, et aeegrotantibus offer escas, eo quod
contriverunt carnes juventutis suae. Non supplantes
fravrem tuum, et in ruina ejus ne congratuleris;
Dominus enim cognoscit cor tuum, et tradet te in
die mortis. Monachus prudens impassibilis erit;
imprudens autem exhauriet malae Oculum nequam
excaecabit Dominus; simplicem autem eripiet a te­
nebris. Sicut lucifer in coelo, et sicut palina in pa­
radiso; sic in anima mansueta sensus purus. Vir
sapiens scrutabitur sermones Dei; insipiens autem
irridebit eos. Qui odit scientiam Dei et rejicit
considerationem, similis est ei qui lancea pungit cor
suum. Melior est scientia Trinitatis super scientiam
incorporalium, et consideratio ejus super rationes
omnium saeculorum. Cani senum mansuetudo; vita
autem illorum scientia vera. Juvenis mansuetus
multa suffert; pusillanimem autem senem quis
sustinebit? Vidi iracundum senem elatum ultra
tempus suum: spem tamen non habuit junior,
quam ille. Qui scandalizat saeculares, non erit im­
punitus; et qui exacerbat eos, inhonorabit nomen
suum. Conturbantem Ecclesiam Domini extermina­
bit ignis; resistentem autem sacerdoti deglutiet
terra. Qui amat pacem, manducabit favum ejus;
et qui colligit eam, implebitur melle.
Honora Dominum, et cognosces incorporalia, et
servi illi, et ostendet tibi rationes saeculorum. Citra
scientiam non exaltabitur cor, et arbor non florebit
sine humore. Carnes Christi actuum virlutes; qui
autem manducat eas, efficitur impassibilis. Sanguis
Christi consideratio factorum; et qui bibit illum,
illuminabitur ab eo. Pectus Domini scientia Dei; qui
autem recubuerit super illud, praedicator erit divi­
norum. Plenus scientia, et actor bonorum obviave­
runt sibi; medius autem inter utrumque stetit Do­
minus. Qui acquisivit dilectionem, acquisivit the­
saurum; accepit autem a Domino gratiam magnam.
Consilia daemonum cognoscit sapientia; astutiam
autem illorum investigavit prudentia. Non spernas
decreta sancta, quae posuerunt patres tui; fidem
autem baptismi tui non derelinquas, et non repellas
signaculum spiritale; ut adsit Dominus animae tuae,
et protegat te in die malo. Sermones haereticorum
nuntii mortis; qui autem suscipit illos, perdet ani­
mam suam. Nunc ergo, fili, audi me, et non acce­
das ad ostia virorum iniquorum, neque ambules
super laqueos eorum, ut non capiaris. Separa ani­
mam tuam a scientia falsa: etenim ego saepe locu­
tus sum ad eos; tenebrosos autem sermones eorum
investigavi, et venenum aspidum inveni in eis. Non
est prudentia, et non est sapientia in viis eorum.
Omnes qui suscipiunt eos peribunt, et qui diligunt
eos implebuntur malis. Vidi ego patres dogmatum
illorum, et in desertis commisi cum illis. Inimici
enim Domini obviaverunt mihi, et daemones in ver­
bis concertaverunt adversum me, et non vidi lumen
verum in sermonibus eorum. Vir mendax excidet a
Deo; seducens autem proximum, incidet in mala. Me­
lior est paradisus Dei super hortum olusculorem, et
fluvius Domini superfluvium maguum contenebrantem
terram. Fidelior aqua coelestis super aquam Aegy­
ptiorum sapientium, haurientium de terra. Sicut
enim qui rotas ascendunt, deorsum descendunt;
sic qui exaltant verba sua, humiliantur. Sapientia
Domini exaltat cor; intellectus autem ejus purificat
illud. Rationes providentiae obscurae; et vix intel­
ligibiles considerationes judicii; vir autem bene
agens cognoscit eas. Qui purificat se, conspiciet
naturas intelligibiles; rationes autem incorporalium
cognoscet monachus mitis. Qui creaturam dicit
Trinitatem, blasphemat Deum; et qui spernit Chri­
stum ejus, non cognoscit eum. Considerationes crea­
turarum dilatant cor; verba autem prudentiae et
judicii exaltant illud. Scientia incorporalium elevat
sensum, et sanctae Trinitati applicabit eum. Me­
mentote ejus, qui dedit vobis in Domino proverbia
luculenta, et non obliviscamini animam ejus humi­
lem in tempore orationis.