Epistula fidei by Evagrius Ponticus, Garnier's Latin translation Letter of faith by Evagrius Ponticus, Garnier's Latin translation tag:kalvesmaki.com,2014:tan-key:evagrius General keywords associated with the TAN collection for Evagrius of Pontus At section 28, fixed obvious typo from ipe to ipse ; at sect. 40 Spiritui to Spiritu. Corrected date in Garnier's scriptum Started file
APOLOGIA de secessu ad Caesarienses, et de fide pertractatio.
Saepe miratus sum, cur eo sitis in me animo affecti, et unde vos tenuitas nostra, eaque exigua et modica ac fortasse nihil habens amabile, tantopere capiat; nosque sermonibus adhortemini, amicitiam et patriam commomerontes, veluti profugos quosdam paternis visceribus ad vos rursus conantes revocare. Ego autem profugum me esse fateor, neque negaverim: sed jam causam, si cupitis, ediscetis.
Maxime quidem re inopinata tunc perculsus, quemadmodum qui ob repentinos strepitus illico expavescunt, non cohibebam cogitationes, sed elongavi fugiens, ac tempore multo a vobis abfui. Deinde vero et desiderium quoddam subiit mihi sacrorum dogmatum, et philosophiae quae circa illa versatur. Quomodo enim possim, aiebam, habitantem in nobis malitiam domare? Quis mihi fiat Laban, liberans me ab Esau atque ad supernam philosophiam deducens?
Quoniam autem, Deo dante, voti compotes, quantum licuit, facti sumus, electionis invento vase et puteo profundo, dico autem Christi os Gregorium: nobis parumper, quaeso, parum, rogamus, concedite temporis; non quod in urbe commorationem ambiamus (neque enim ignoramus, homines hoc pacto a maligno decipi), sed quod versari cum sanctis longe utilissimum esse judicemus. Dum enim de divinis dogmatibus aliquid dicitur, auditurque frequentius, contemplationum quemdam habitum, qui aegre amittatur, suscipimus. Et res quidam nostrae ita se habent.
Vos autem, o divina et omnium mihi charissima capita, cavete Philistinorum pastores, ne quis puteos vestros clanculum obstruat, et puram eorum, quae ad fidem pertinent, cognitionem obturbet. Hoc enim eis semper studio est, non ex Scripturis sacris docere animas simpliciores, sed sapienta extranea veritatem circumvenire. Qui enim ingenitum et genitum in nostram fidem introducit, docetque eum qui semper est, aliquando non fuisse, eumque qui natura ac semper Pater est, patrem fieri, et Spiritum sanctum non esse sempiternum, nonne ille palam Philistaeus est? invidens patriarchae nostri ovibus, ne ex pura et in vitam aeternam saliente aqua bibant, sed illud prophetae oraculum trahant in semetipsos: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, ac foderunt sibiipsis cisternas obtritas, quae non poterunt aquam continere; cum confiteri oporteat Deum Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum, uti eloquia divina, et qui ea sublimius intellexere, docuerunt.
Caeterum ad eos qui tres deos nobis exprobrant, illud dicatur: unum nos Deum non numero, sed natura confiteri. Quidquid enim unum numero dicitur, id vere unum non est, neque natura simplex: Deum vero simplicem et incompositum confitentur omnes. Non igitur unus numero est Deus.
Quod autem dico, est ejusmodi. Unum numero mundum esse dicimus, non tamen unum natura, neque simplicem illum quemdam. Dividimus enim ipsum in elementa ex quibus constat, in ignem, aquam, aerem et terram. Rursus homo unus numero dicitur. Unum enim hominem saepe dicimus, sed non simplex quidam ille est, cum ex corpore et anima constet. Similiter et angelum unum numero dicimus, sed non unum natura, neque simplicem: siquidem essentiam cum sanctimonia hypostasim angeli intelligimus.
Itaque si quidquid unum est numero, unum natura non est, et quod natura unum ac simplex est, unum numero non est, nos autem Deum natura unum dicimus; quomodo nobis numerum affingunt, quem prorsus a beata illa ac spirituali natura amovemus? Numerus enim pertinet ad quantitatem: quantitas vero corporali naturae conjuncta est; numerus ergo corporeae est naturae. At Dominum nostrum corporum opificem esse credimus. Quapropter et numerus omnis ea designat, quae materialem ac circumscriptam naturam sortita sunt: monas vero et unitas simplicis ac incomprehensibilis essentiae insigne.
Quisquis igitur numerum aut creaturam confitetur Filium Dei, aut Spiritum sanctum, imprudens materialem ac circumscriptam naturam inducit. Cincumscriptam autem dico, non modo eam quae loco continetur, sed etiam quam praenotione comprehendit is, qui ipsam e nihilo producturus est, quaeque scientia comprehendi potest. Quidquid igitur sanctum est, habet autem naturam circumscriptam, et adventitiam sanctitatem, obnoxium esse potest malitiae. Filius autem, et Spiritus sanctus, fons est sancitmoniae, unde rationalis quaeque creatura pro virtutis ratione sanctificatur.
Nos, secundum veram doctrinam, neque similem, neque dissimilem Patri Filium dicimus. Nam aeque utrumque horum repugnat. Enimvero simile et dissimile, qualitatum habita ratione dicuntur: Deus autem liber est a qualitate. Verum identitatem naturae confitentes et consubstantiale admittimus, et compositionem fugimus; cum is qui secundum essentiam Deus et Pater est, Deum secundum essentiam et Filium genuerit. Ex hoc enim consubstantiale ostenditur. Nam Deus secundum essentiam Deo secundum essentiam consubstantialis. Siquidem et homo dicitur deus, velut in hoc loco, Ego dixi: Dii estis. Quin etiam daemon appellatur deus, secundum illud, Dii gentium daemonia. Sed illi quidem ex dono, hi vero ex mendacio nomen accipiunt. Deus vero solus est secundum essentiam Deus.
Cum autem dico, solus, essentiam Dei sanctam et increatam significo. Nam vox, solus, et de uno aliquo homine, et de universa prorsus natura dicitur. De uno aliquo, velut cum verbi gratia dicitur de Paulo, solum raptum esse ad tertium usque caelum, et audisse arcana verba, quae non liceat homini loqui: de natura vero universa, velut cum David dicit: Homo, sicut foenum dies ejus. Hic enim non hominem aliquem, sed universam naturam indicat: nam omnis homo temporarius et mortalis. Sic intelligimus de natura dicta esse et illa: Qui solus habet immortalitatem; et, Soli sapienti Deo; et, Nemo bonus, nisi unus Deus. Hic enim unus significat idem, quod solus. Et, Qui extendit caelum solus. Et rursus, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Et, Non est Deus praeter me.
Nam unus et solus et Deo dicuntur in Scriptura non ad distinctionem a Filio aut Spiritu sancto, sed adversus eos qui cum dii non sint, dii tamen falso nominantur, ut est illud: Dominus solus duxit eos, et non erat cum eis deus alienus. Et, Everterunt filii Israel Baalim, et nemora Astaroth, et serviebant Domino soli. Et iterum Paulus: Sicut sunt dii multi, et domini multi, nobis tamen unus Deus, Pater, ex quo omnia, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia.
Verum hic quaerimus, quomodo cum dixisset, Unus Deus, ea voce non fuerit contentus (diximus enim, cum solus et unus de Deo dicuntur, significari enim, cum solus et unus de Deo dicuntur, significari naturam), sed et vocem Pater apposuerit, et Christi fecerit mentionem. Suspicor itaque existamasse hoc loco vas electionis Paulum, satis non esse tantummodo Deum Filium, et Deum Spiritum sanctum praedicare; id quod per dictionem, Unus Deus, declaraverat, nisi praeterea pre adjectionem Patris, eum ex quo omnia sunt, exprimeret; et per mentionem Domini, Verbum per quod omnia sunt, significaret, et rursus, per Jesu Christi adjunctionem, incarnationem annuntiaret, et passionem poneret ob oculos: et resurrectionem commonstraret. Nam illud, Jesus Christus, notiones tales nobis indicat.
Quapropter etiam Dominus ante passionem non vult dici Jesus Christus, et discipulis praecipit, ut ne cuiquam dicant ipsum esse Jesum Christum. Propositum enim illi erat post absolutam dispensationem ac resurrectionem ex mortuis, et in caelos assumtionem, tum demum ispis committere, ut eum Jesum Christum praedicarent. Ejusmodi est et illud: Ut congoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum: illud itidem: Creditis in Deum, et in me credite: ubique cogitationem nostram praemuniente Spiritu sancto; ne accedentes ad alterum, altero excidamus; neve theologiae intenti negligamus dispensationem; atque in impietatem, dum in aliquo offendimus, indicamus.
Verba autem divinae Scripturae, quae arrepta adversarii, et ad suam ipsorum sententiam detorta, nobis ad eversionem majestatis Unigeniti objiciunt, simili modo expendamus, notionem eorum pro viribus explicantes. Ac primum nobis proponatur illud: Ego vivo propter Patrem. Hoc enim unum est ex jaculis, quae in coelum vibrantur ab his, qui eo impie utuntur. Illud autem dictum hoc loco non ipsam ante saecula; ut arbitror, vitam designat (quidquid enim propter alterum vivit, vita ipsa esse nequit; quemadmodum neque quod ab alio calefactum est, calor ipse esse potest: Christus autem et Deus noster dixit: Ego sum vita), sed vitam hanc in carne, et in hoc tempore factam, quam propter Patrem vixit. Nam ipso volente in vitam hominum advenit: neque dixit, Ego vixi propter Patrem; sed, Ego vivo propter Patrem, aperte praesens tempus significans.
Potest autem et vitam dicere, quam vivit Christus, verbum Dei habens in seipso. Atque id ipsum esse, quod significatur, ex his quae sequuntur videbimus. Et qui manducat me, inquit, vivit propter me. Edimus enim ipsius carnem, et bibimus ipsius sanguinem, participes fact, per incarnationem et sensibilem vitam, Verbi et sapientiae. Carnem enim et sanguinem totam suam mysticam in carne conversationem vocavit, et doctrinam ex practica et naturali et theologica notione constantem declaravit: per quam et nutritur anima, et ad eorum quae sunt contemplationem interim praeparatur. Et haec est fortasse illius dicti sententia.
Ac rursus, Pater meus major me est. Utuntur enim et hoc dicto ingratae creaturae, mali progenies. Ego vero ex hac etiam voce consubstantialem esse Filium Patri credo demonstrari. Comparationes enim scio proprie inter ea quae ejusdem naturae sunt fieri. Angelum namque angelo dicimus majorem, et hominem homine justiorem, et volucrem volucri velociorem. Itaque si comparationes inter ea quae ejusdem speciei sunt, instituuntur; Pater autem secundum comparationem dictus est Filio major; consubstantialis Patri Filius.
Inest autem et alia notio his verbis. Quid enim mirum, si majorem seipso Patrem confessus est, qui Verbum est et caro factus est: cum et Angelis visus sit secundum gloriam minor, et hominibus secundum speciem? Minuisti enim eum, inquit, paulo minus ab angelis. Et iterum, Eum autem qui modico quam angeli minoratus est. Item, Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem: sed species ejus deficiens prae omnibus hominibus.
Haec autem omnia sustinuit propter multam suam in opus suum benignitatem, ut perditam ovem recuperaret, et introduceret servatam, et eum, qui ab Jerosolimis Jerichunta descenderat, ob idque inciderat in latrones, ad propriam rursus patriam sanum incolumemque reduceret. An etiam praesepe ei exprobrabit haereticus, per quod cum esset ratione destitutus, a Verbo nutritus est? an abjiciet paupertatem, quod lectulus defuit fabri filio? Propterea Patre minor Filius, quod tua causa factus est mortuus, ut te a mortalitate liberaret, et caelestis participem vitae faceret. Velut si quis et medicum accuset, quod demittens se ad morbos, particeps foetoris fiat, ut sanet aegrotantes.
Propter te et horam et diem judicii ignorat, quamquam nihil sapientiam veram latet; omnia enim per ipsam facta sunt. Hominum autem nemo unquam quod fecit ignorat. Verum id ita dispensat ob tuam infirmitatem, ut neque ii qui peccaverunt, ob praefiniti temporis angustiam in desperationem adducantur, quasi non relictum sit poenitentiae tempus: neque rursus ii qui diu cum adversaria potestate pugnant, ob temporis diuturnitatem aciem deserant. Itaque consulit utrisque per ignorationem quam prae se fert; alteri quidem ob praeclarum certamen tempus contrahens, alteri vero propter peccata poenitentiae tempus reservans.
Quamquam cum se ipse in Evangeliis inter eos qui ignorant, ob multorum, uti dixi, infirmitatem, numeraverit; in Actis Apostolorum velut perfectos seorsum alloquens, non sine sui ipsius exceptione dicit: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate. Atque haec quidem prima aggressione dicta sint rudius. Sed jam inquirenda sublimior dicti intelligentia, et pulsandae fores scientiae, si quo modo possim patremfamilias excitare, qui spirituales panes petentibus se largitur; quandoquidem amici sunt et fratres quos, convivio excipere cupimus.
Sancti discipuli Salvatoris nostri, cum ad summum contemplationis, quantum hominibus fas est, pervenissent, et Christi sermone expurgati fuissent, finem quaerunt, et beatitudinem extremam nosse desiderant; id quod et a suis angelis et a seipso ignorari Dominus pronunciavit, diem appelans accuratam omnem eorum, quae de Deo cogitantur, comprehensionem: horam vero, unitatis ac monadis contemplationem, quarum scientiam soli Patri attribuit. Suspicor igitur Deum dici id quod est de seipso scire, et id nescire quod non est. Justitiam enim et sapientiam nosse dicitur Deus, cum ipse justitia et sapientia sit: injustitiam vero et malitiam ignorare; non enim est injustitia neque malitia, qui condidit nos Deus.
Itaque si dicitur Deus, id quod est de seipso nosse, atque id nescire quod non est; non est autem Dominus noster secundum incarnationis considerationem, et crassiorem doctrinam, extremum illud bonum desiderabile: non igitur cognovit Salvator noster finem, et extremam beatitudinem. Sed neque angeli, inquit, sciunt: hoc est, neque contemplatio quae in ipsis est, neque rationes ministeriorum sunt extremum illud bonum desiderabile. Nam horum etiam scientia crassa est, si comparetur eum ea, quae est facie ad faciem. Solus autem Pater, inquit, novit: quippe et ipse est finis, et extrema beatitudo. Cum enim non amplius Deum in speculis, neque per aliena cognoscemus, sed ad ipsum veluti solum et unum accedemus; tunc et extremum finem sciemus. Nam Christi regnum esse ferunt omnem materialem cognitionem: Dei vero et Patris, immaterialem, et, ut ita dixerim, ipsius divinitatis contemplationem.
Atque etiam Dominus noster et ipse finis est, et extrema beatitudo secundum Verbi considerationem. Quid enim ait in Evangelio? Et ego resuscitabo eum in novissimo die: resurrectionem dicens transitum a materiali cognitione ad immortalem contemplationem; diem autem novissimum appelans eam cognitionem, post quam non est alia. Tunc enim mens nostra excitatur, et ad beatam sublimitatem erigitur, cum Verbi unitatem ac monada contemplata fuerit. Sed quoniam mens nostra crassior effecta terrae illigata est, et luto admiscetur, et contemplationi nudae intenta esse non potest; per cognatas corpori ipsius pulchritudines manu ducta, conditoris operationes considerat, eaque interim ex effectibus cognoscit, ut ita paulatim aucta, possit aliquando ad ipsam etiam nudam divinitatem accedere.
In eamdem autem arbitror sententiam dictum fuisse et illud. Pater major me est: illud itidem, Non est meum dare, sed quibus paratum est a Patre. Hoc enim est quod et Christus regnum tradere dicitur Deo et Patri; cum primitiae, non finis sit, secundum rudiorem, ut dixi, doctrinam, quae nostri, non ipsius Filii respectu intelligitur. Quod autem haec ita se habent, rursus discipulis in Actis Apostolorum interrogantibus, Quando restitues regnum Israƫl, respondit. Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in propria potestate. Hoc est, non eorum est, qui carni et sanguini illigati sunt, talis regni cognitio. Posuit enim Pater contemplationem istam in propria potestate; potestatem dicens eos, qui sub ipsius sunt potestate: proprios vero eos, quos rerum inferiorum ignoratio non tenet.
Nolim autem in intelligas tempora et momenta sensibilia, sed quaedam cognitionis intervalla a sole intelligibili facta. Oportet enim istam Domini nostri precationem ad finem perduci ac impleri. Jesus enim est qui peccatus est: Da eis, ut et ipsi in nobis unum sint, sicut ego et tu, Pater, unum sumus. Deus enim cum unus sit, si in singulis fuerit, omnes unum efficit; et accedente unitate, perit numerus.
Atque equidem sic aggressus sum hoc dictum secundo tentamine. Quod si quis meliora dicat, aut nostra pie emendet; et dicat, et emendet, et eum pro nobis remunerabit Dominus. Nulla enim apud nos habitat invidia, ut qui nec contentionis, nec inanis gloriae studio ad hanc verborum investigationem accesserimus; sed propter fratrum utilitatem, ne testacea vasa thesaurum Dei habentia ab hominibus saxeo corde praeditis et incircumcisis, qui ex stulta sapientia armati sunt, circumveniri videantur.
Rursus per sapientem Salomonem in Proverbiis creatus est. Dominus enim, inquit, creavit me. Et initium viarum evangelicarum nominatur, quae nos ad regnum coelorum ducunt; non secundum essentiam creatura, sed secundum dispensationem factus via. Nam factus esse, et creatum esse, idem significant. Factus est enim quatenus via et janua et pastor et nuntius et ovis, ac rursus pontifex et apostolus; nominibus aliis pro alia considerandi ratione positis.
Rursus quid dicat haereticus de non subjecto Deo, et propter nos facto peccato? Scriptum namque est: Cum subjecta fuerint illi omnia, tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia. Non times, o homo, cum Deus non subjectus appellatur! Tuam enim subjectionem, suam facit; et quod tu reluctaris adversus virtutem, seipsum non subjectum nominat. Ita aliquando et seipsum dicit esse persequutioni obnoxium. Ait enim: Saule, Saule, quid me persequeris? cum videlicet Damascum curreret, Christi discipulos vincire volens. Et rursus seipsum nudum vocat, si unus aliquis ex fratribus nudus exstiterit. Nudus enim, inquit, eram, et cooperuistis me. Item, cum alius in carcere versatur, seipsum inclusum esse dicit. Ipse enim peccata nostra tulit, et morbos portavit. Una autem ex infirmitatibus est quod subjecti non simus; et hanc portavit. Quapropter et res adversas, quae nobis accidunt, proprias suas facit Dominus; ob eam quam nobiscum habet societatem, perpessiones nostras suscipiens.
Sed et illud, Non potest Filius facere a se quidquam, usurpant Dei hostes ad audientium eversionem. Mihi autem et hoc dictum maxime declarat ejusdem naturae esse Filium ac Patrem. Etenim si unaquaeque rationalium creaturarum aliquid a seipsa facere potest, libere in pejus meliusve inclinans, Filius autem non potest a semetipso quidquam facere; Filius creatura non est. Quod si creatura non est, Patri est consubstantialis. Ac rursus, nulla creatura quodcumque vult, potest efficere: Filius autem omnia quaecumque voluit, fecit in coelo et in terra; non est igitur creatura Filius. Et iterum, creaturae omnes aut constant ex contrariis, aut contrariorum sunt capaces. Filius vero est ipsa justitia, et a materia secretus: proinde Filius creatura non est. Quod si creatura non est, consubstantialis est Patri.
Sed iam quidem satis pro viribus proposita dicta explanavimus. Jam deinceps etiam ad eos qui Spiritum sanctum oppugnant, sermonem convertamus, ut omnem animi eorum altitudinem, quae se contra Dei cognitionem effert, dejiciamus. Spiritum sanctum creaturam dicis. Omnis autem creatura serva est Creatoris: Omnia enim, inquit, sunt serva tua. Si vero servus est, adventitiam quoque habet sanctitatem: quidquid autem adventitiam sanctitatem habet, capax est malitiae: at Spiritus sanctus, cum secundum essentiam sanctus sit, fons appellatur sanctitatis: non est igitur creatura Spritus sanctus. Quod si creatura non est, consubstantialis est Deo. Quomodo autem servum vocas, dic mihi, eum, qui te per baptismum e servitute eximit? Nam, inquit, lex Spiritus vitae liberavit me a lege peccati.
Sed neque mutabilem audebis unquam ejus essentiam dicere; si modo ad potentiae adversae naturam respicias, quae fulguris in morem e coelo lapsa est, et vera vita excidit, proptereaquod ascitam externamque sanctitatem habuit, successitque consilio malo mutatio. Itaque posteaquam et unitate excidit, et angelicam abjecit dignitatem, ex moribus dictus est diabolus, exstincto quidem priore ac beato habitu, excitata vero adversa illa potentia.
Ad haec si Spiritum sanctum dicit creaturam, circumscriptam ac finitam illius naturam inducit. Quomodo ergo stabit illud: Spiritus Domini replevit orbem terrarum? illud quoque, Quo ibo a Spiritu tuo? Sed neque ipsum natura simplicem, ut apparet, confitetur. Dicit enim ipsum numero unum. Quidquid autem unum numero est, id, ut dixi, simplex non est. Si vero simplex non est Spiritus sanctus, ex essentia et sanctitate constat: quod autem est ejusmodi, compositum est. Sed quis adeo demens fuerit, ut Spiritum sanctum dicat compositum, ac non simplicem, et Patri et Filio consubstantialem secundum simplicitatis rationem?
Quod si sermone progrediendum est, majoraque inspicienda; hinc maxime divinam sancti Spiritus potentiam contemplemur. Tria creationum genera in Scriptura nominata invenimus: Unum quidem ac primum, ex nihilo productionem; secundum vero, ex pejore in melius immutationem; tertium, resurrectionem mortuorum. In his reperies Spiritum sanctum una cum Patre et Filio operantem. Coeli enim producuntur. Quid jam dicit David? Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Rursus creatur homo per baptisma. Si qua enim in Christo nova creatura. Jam quid dicit discipulis Savator? Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Vides et hic una adesse cum Patre et filio Spiritum sanctum. Quid autem dices et de resurrectione mortuorum, postquam defecerimus, et in nostrum pulverem reversi fuerimus? Terra enim sumus, it in terram ibimus, et mittet Spiritum sanctum, et creabit nos, et renovabit faciem terrae. Nam quod sanctus Paulus resurrectionem dixit, id David renovationem appellavit.
Rursus autem audiamus eum, qui ad tertium usque caelum raptus est. Quid dicit? Templum estis Spiritus sancti in vobis inhabitantis. Templum autem omne, Dei templum est. Quod si templum sumus Spiritus sancti; Spiritus sanctus Deus est. Dicitur autem et templum Salomonis; verum tamquam ejus qui exstruxit. Quod si sic sumus templum Spiritus sancti, Spiritus sanctus Deus est: Qui enim omnia condidit, Deus est; si vero tamquam ejus, qui adoratur, et inhabitat in nobis, confiteamur ipsum esse Deum. Adorabis namque Dominum Deum tuum, et illi soli servies.
Quod si eis vox illa, Deus, displicet, discant quid hoc nomen significet. Nimirum ex eo quod posuerit omnia, vel spectet omnia, Deos nominatur. Si igitur Deus dicitur, eo quod posuerit vel spectet omnia; Spiritus autem cognoscit omnia quae Dei sunt, velut spiritus, qui in nobis est, novit quae nostra sunt: igitur Spiritus sanctus Deus est. Et rursus, si gladius Spiritus verbum est Dei, Deus est Spiritus sanctus. Illius est enim gladius, cujus etiam verbum vocatur. Quod si etiam nominatur Patris dextera (Dextera enim Domini fecit virtutem: et Dextera tua, Domine, percussit inimicos; Dei autem digitus Spiritus sanctus est, secundum illud, Si ego in digito Dei ejicio doamonia; id quod in alio Evangelio scriptum est: Si ego in Spiritu Dei ejicio daemonia): Spiritus sanctus ejusdem naturae ac Pater et Filius.
Atque ista quidem nobis de adoranda et sancta Trinitate in praesenti dicta sint. Nunc enim fieri nequit, ut latius rationem illius exquiramus. Vos vero acceptis a nostra humilitate seminibus, maturam spicam vobisipsis excolite; siquidem et a nobis, ut nostis, exigitur talium usura. Confido autem Deo, fructum allaturos vos et trigecuplum et sexagecuplum, et centuplum, ob vestrae vitae puritatem. Nam Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
Neque vero regnum caelorum aliud quidquam putetis, fratres, quam eorum quae sunt contemplationem: quam etiam divinae Scripturae vocant beatitudinem. Regnum enim caelorum intra vos est. Circa internum autem hominem nihil aliud quam contemplatio consistit. Reliquum est igitur, ut contemplatio regnum sit caelorum. Quorum enim nunc umbras videmus quasi in speculo, postmodum terreno hoc corpore liberati, et incorrupto ac immortali induti, horum archetypa videbimus. Cernemus autem, si modo vitam nostram ad id quod rectum est, direxerimus, atque recta fides curae nobis fuerit, sine quibus nemo Dominum videbit. Nam in malignam animam, inquit, non introibit sapientia, neque habitabit in corpore obnoxio peccato.
Nemo autem reclamet, dicens: qui res ante pedes positas ignoras, de incorporea et prorsus immateriali essentia nobis philosopharis. Illud enim absurdum judico, ut sensus quidem sinamus libere suis oppleri materiis; mens vero sola a propria operatione arceatur. Ut enim sensus sensibilia, ita mens intelligibilia attingit. Simul autem et hoc dicendum, naturalia judicia documenti expertia a conditore nostro Deo indita fuisse. Visum enim nemo edocet ut percipiat colores aut figuras: neque auditum ut sonos et voces: neque olfactum, ut bene et male olentium rerum vapores: neque gustum ut sapores ac succos: neque tactum, ut mollia et dura, aut calida aut frigida. Neque sane quisquam mentem docebit intelligibilia assequi. Et quemadmodum sensus, si quid ispis acciderit incommodi, egent solum curatione, et suum ipsorum munus explent facile: ita et mens carni illigata, et ortis ex ea phantasiis oppleta, fide indiget et recta vita, quae pedes ipsius velut cervi cujusdam praeparant, eamque ad alta erigunt.
Hoc ipsum etiam sapiens ille Salomon admonet; ac nunc quidem nobis objicit non verecundantem opificem formicam, ac per eam nobis actuosam viam describit: nunc vero sapientis apiculae in fingendis favis organum: ac per eam naturalem contemplationem suggerit, in qua etiam de sancta Trinitate doctrina admiscetur; siquidem ex rerum creaturum pulchritudine convenienter creator consideratur.
Sed jam gratiis actis Patri et Filio et Spiritu sancto, finem imponamus litteris: siquidem modus omnis, ut etiam est in proverbio, optimus est.