Latin translation of Maxims I (Sent. alph. I) published in PG 79:1250-52 tag:kalvesmaki.com,2014:tan-key:evagrius General keywords associated with the TAN collection for Evagrius of Pontus Started file
Initium salutis est, suiipsius accusatio.
Satius est temere mittere lapidem, quam verbum.
Fac omnibus, quemadmodum tu vis omnes facere tibi.
Justitiam magis opere quam verbo exerce.
Pius est, non qui multorum miseretur, sed qui neminem injuria afficit.
Satis est humi cubantem vivere, et bono esse animo, quam perturbatum in aureo lecto.
Dulcis ille amicus est, qui animam pascit.
Deum verbis quidem lauda, operibus cole, et cogitatione honora.
Sacerdotem facit intelligentia, et vita, et morum integritas.
Pessima res est, omnibus servire turpitudinibus.
Verbo virtutem docuto, opere autem eamdem declara.
Non, habere virtutem, praeclarum putato, sed quemadmodum decet, ea uti.
Legem honorans, juxta legem vives.
Hospes ille est, cui sordent mundana.
Invidus seipsum multat; cui enim adversus alterum loquitur, seipsum inscius malis afficit.
Diviti neque adulare, neque eumdem irrita.
Vinum roborat corpus, animam autem verbum Dei.
Cibis utere non dulcibus, sed salutaribus.
Si conaris placere vulgo, vulgo similis fias.
Super omnia autem mortifica, corpus tuum.
Ille laboriosus est, cui non tempus superat.
Ne recipito Christiani hominis formam tantum, sed animae potius prudentiam.
Culpam transferre in Deum non culpandum, peccatum est.
Aurium et linguae magnum est periculum.