Latin translation of Maxims II (Sent. alph. II) published in PG 40:1268-69 tag:kalvesmaki.com,2014:tan-key:evagrius General keywords associated with the TAN collection for Evagrius of Pontus Started file
Absurdum est eum qui consectatur honores fugere labores, per quos iidem comparantur honores.
Vis Deum noscere? Anticipans nosce te ipsum.
Ex amicis germanus est is qui occasionum prosperam opportunitatem communicat.
Durum est eum qui parva facit magna de se sapere.
Arroganter de se opinari unicuique impedit scientiam.
Vitae irrationalis ductor est daemon.
Animae nobilitas ex validitate manifestatur.
Ille colit Deum religiose qui non loquitur contra se.
Templum Dei homo irreprehensibilis.
Pessima possessio vita minime proba.
Loquere quae oportet, et quando oportet, et non audies quae non oportet.
Maxima possessio, amicus in quo nullus error admittitur.
Morbus animae, mens gloriae cupida.
Hospes et pauper sunt collyrium, seu medicamentum Dei (tanquam medici).
Qui suscipit ipsos, cito recuperabit visum.
Omnibus quidem beneficia conferre praeclarum est, maxime vero his qui non possunt redendere.
Orator in justitia, poculum aquae frigidae.
Temperantia et mansuetudo animae sunt cherubim.
Honorabilem esse in senectute demonstratio est, quod is ante senectutem fuerit amans laboris. Studiosum esse in juventute, pignus est, eum fore senectute honore ornandum.
Animae domicilii pars superior est vera contemplatio.
Amans quae non oportet, minime adamabis quae oportet.
Melius est possidere aurum non purgatum, quam non sincerum, lucatumque amicum.
Anima pura post Deum, Deus.
O quam cavendum a nimio sui ipsius amore omnia odio habente.