Latin translation of the Apophthegmata patrum, alphabetical collection,
pertaining to Evagrius, published in PG 65:174-175tag:kalvesmaki.com,2014:tan-key:evagriusGeneral keywords associated with the TAN collection for Evagrius of PontusStarted file
Dixit abbas Evagrius: Cum sedes in cella
collige mentem tuam; memento diei mortis; tunc
vide corporis mortificationem: cogita calamitatem;
laborem assume; condemna vanitatem mundi; quo
possis manere semper in quietae vitae proposito nec
in infirmitatem incidas. Memor quoque esto status
praesentis in inferno: reputa quemadmodum illic
degant animae, in quo gravissimo silentio, in quo
amarissimo gemitu, in quali timore, certamine,
exspectatione; reputa nunquam desinentem dolorem,
lacrymas animae easque interminatas. Sed et
recordare diei resurrectionis, ac exhibitionis ad Deum:
imaginare horribile tremendumque illud judicium.
Profer in medium quae reposita sunt peccatoribus,
ignominiam coram Deo, angelis, archangelis,
cunctis hominibus; supplicia, ignem sempiternum,
vermem nunquam dormientem, tartarum, tenebras,
stridorem dentium, terrores, tormenta. Profer
pariter justis bona reposita, fiduciam cum Deo Patre,
et Christo ejus, angelis, archangelis, cuncto
sanctorum coetu, regnum coelorum, ejusque dona,
gaudium ejusque voluptatem. Horum utrorumque
memoriam adduc in mentem tuam; ac de peccatorum
quidem judicio, fle, luge, veritus ne tu quoque
inter illos consistas; de iis vero quae reposita sunt
justis, gaude ac laetare. Atque tum his frui contende,
tum ab illis esse alienus. Cave ne unquam, sive
intra cellam tuam resideas, sive extra sis, haec e
memoria elabantur; quo vel per haec eadem
sordidas noxiasque effugias cogitationes.
Dixit iterum: Abscinde multorum affectus;
ne meus tua affligatur, et quietis modum conturbet.
Alia ejusdem sententia: Magnum quidem
est, orare sine distractione; sed majus est sine
distractione psallere.
Adhuc dixit: Semper memento exitus tui
ex hac vita, nec obliviscaris aeterni judicii; neque
erit delictum in anima tua.
Item: Tolle tentationes, et nullus salvus
erit.
Hoc etiam: Dixit quidam e Patribus: Aridior
et non inaequalis victus cum charitate conjunctus,
cito monachum inducit in portum
impassibilitatis.
Factus est aliquando consessus in Cellis
pro negotio quodam, atque locutus est abbas
Evagrius. Dicit ei presbyter: SCimus, abba, quod si
esses in regione tua, et episcopus saepe et
multorum caput constitutus fuisses; nunc vero tanquam
peregrinus hic sedes. Ille compunctione ductus non
turbatus est, sed capite moto dixit ei: Sane ita
est, Pater. Verum semet locutus sum; et iterum non
adjiciam.