Timorem et desiderium Dei habeto, et puro conscientiae testimonio erga omnes utere.
Deum ipsum semper praesentem adesse existima, in omnibus quae agis.
Fugito laudem, et caveto vituperium.
Gaude quando virtutem exerces: verum ne efferaris, nequando in portu naufragium facias.
Quanto magis in lege proficis, tanto magis te abesse a perfectione intelliges.
Uniuscujusque rei finem ante initium considera.
Diu noctuque ad ultimam horam respice.
Ne converseris isti, quem a bonis vides culpari.
Studeas nemini damnum dare, his quae seu facis, seu dicis, seu cogitas.
Ne laeteris floridis vitae: flos enim gramineus, cum attrectaveris, flaccescit.
In tristibus gratias age, et jugum afflictionum leve erit.
In tentationibus sis fortis: multos enim etiam maiorum arguerunt.
Ne incusa Dei longanimitatem: commune enim est pharmacum.
Inaequalitatem vitae odio prosequere, propter eam vero Deum ne criminator.
Attendamus nobis ipsis, et alios non reprehendemus.
Multa enim in nobis sunt, propter quae alios taxamus.
Psalmus precationis sit tibi in ore tuo: Deus enim nominatus lugat daemones.
Oratio cum sobrietate fiat, ne a Deo petamus quae ipsi non grata sunt.
Semper recordare Dei, et coelum sit cogitatio tua.
Cohibe oculum: cum enim non attenderis, circumvolvitur.
Parce utere lingua: saepe enim proferuntur, quae melius fuisset caelari.
Meditatione legis mentem colito: exstirpat enim malas cogitationes, continue frequentata.
Virtutes tuas caelato: testes vero vitae tuae multos acquirere stude.
Odio prosequere carnis voluptates: sordidam enim animam cum corpore efficiunt.
Corpori solum quantum indiget, impende, non quantum cupit.
Delicate vivere ne eligas: amorem enim hujus vitae conciliat: inimicitia autem adversus Deum ex utroque nascitur.
Adversare in vita gaudium: ipsum enim lubricum est, et praecipitat exsultantes.
Divitias si habes, distribue: si vero non habes, ne collige.
Armaturam enim jejunium, orationem murum, et balneum lacrymas esse putato.
Quaecunque inique fecisti, omnia cum gemitibus recordare; oritur enim hinc animae continua compunctio.
Pauperes foveto: ipsi enim judicem nobis conciliant.
Inopiae sanctorum subveni: per eos enim tibi cum Deo contigit societas.
Ecclesiam non secus ac coelum frequenta : nihilque in ipsa seu loquere, seu cogita terrenum.
Necessarium existima, suis rebus contentum esse: permitte autem Deo ejus rei curam.
Carnem tuam debilitato bonis laboribus; penitus vero eam non domari posse existima.
Vinum bibe valde modicum, quantum enim offendit, tantum etiam corroborat bibentes.
Iram compesce: insaniam enim parit, modum excedens.
In morbis, oratione priusquam medicis et pharmacis utere.
Sacerdotes omnes honora, bonis vero tantum conversare.
Venerare Dei domus, domum vero Dei etiam teipsum effice.
In ecclesiam frequenter venias: a perturbationibus enim et fluctuationibus exterioribus liberare nos solet.
Quaecunque in terra sunt, temporanea exsistunt: ne te ergo perturbet, quod tibi aufertur.
Quando te voluptatis affectus invaserit, oppone ipsi metum hominum, et Dei offensam.
Μunitο auditum, et oculos: per illa enim omnia tela malitiae ingrediuntur.
Cum oraveris, mentem ad Deum attolle: et etiamsi inde abstracta descenderit, iterum tamen ipsam recollige.
Mens humana non unquam cessat generare cogitationes: tu vero malas quidem expelle, bonas vero colendo exerce.
Humilitate gaude: altitudo enim ejus firma est, nec ruere potest.
Ita exerce corpus, ut compescas carnis motus: et si aeger fueris, corpus cura, ut sanitatem adipiscatur, non ut deliciis enervetur.
Pravas cogitationes aliis cogitationibus melioribus abige.
Considera coelestium bonorum decorem, et nullum te capiet desiderium terrae, nec aliud ex ea dulcium.
Quando tibi aliqua de Deo subit cogitatio, non Deum, sed teipsum cogita. Nihil enim tutum est quod modum excedit, quem servare convenit.
Pravas cogitationes semen esse diaboli existima; sic enim ipsae desinunt; ipseque seminator confunditur.
Excessum risus fugito: enervat enim animam. Anima vero enervata, facile a freno legis exuitur.
In labores et orationes oportet animam partiri: sic enim non multos in nobis introitus inveniet diabolus.
Laborem esse non mediocrem putato legis meditationem: quando mens simul et lingua cognoscere quid volens, in libris cum labore versatur.
Cum ad labores manum moveris, lingua psallat et mens oret. Exigit enim Deus ut ejus semper memores simus.
Omne quod agis, oratione obsignato: id vero maxime de quo mentem vides dubitantem.
Si vis manuum tuarum labores divinos et non terrenos fieri, quaedam ex iis communicabis cum egentibus.
Gaude sanctorum colloquio: per eos enim Deus tibi manifestatur.
Vere sanctos ab operibus dignosce. Unaquaeque namque arbor e fructu dignoscitur.
Semper lucrari aliquid stude ex sanctorum contemplatione. Observa vero ipsorum aspectum et habitum: utrumque enim perutile est.
Exerce puritatem in corde, et castitatem in corpore. Ea enim utraque templum Dei te efficiunt.
Sic itaque templum custodi, ut Dei qui exstruxerit, et judicare volentis, et imaginem tuam (quae est ipsius imago) puram ad regulam exigentis.
Saecularium conversationes mentem a Deo segregant: quapropter ipsos nec alloquere, sed alloquentes declina.
Quando conviciis peteris, considera, an aliquid a te factum sit convicio dignum. Si vero nihil a te admissum fuerit, fumum fugientem convicium esse existimato.
In omnibus, quibus injuria afficeris, ad patientiam confugito: et super injuriantes nocumentum devolvetur.
Cum vides divitias, aut gloriam, aut mundanam potentiam, considera labilitatem ipsorum, et effugies illecebram.
Tolera tribulationes: inter ipsas enim virtutes, quemadmodum inter spinas rosae, nascuntur et germinant.
Nihil cum virtute, dignitate conferendum esse existima: imago enim Dei est. Ideoque, quemadmodum ipse, immutabilis est.
Luge peccatorem felicem: gladius enim justitiae ipsi imminet.
Matrem vitiorum ignaviam existima. Bona enim quae jam tenes, depraedatur: quae vero nondum possides, non sinit acquirere.
Quando iniqua agens quis, propterea tamen nullo pudore afficitur, vulnus magis exasperat, et error ipsius tendit ad desperationem.
Quotiescunque tristaris, reputa quanta bona fidelibus praeparata sint: et fructus spiritus facile tibi aderit.
Nam si miles a duce suo gratiam inire non potest, nisi prius illi se in exercitatine multa, multisque laboribus, atque bellis probaverit, experientia clarum ostentarit, victoriam, et tropaea referens contra hostes; quanto magis apud caelestem imperatorem, et verum, dona coelestia sancti Spiritus percipere nemo dignus erit, nisi prius in sanctorum mandatorum meditatione exercuerit sese, susciptisque armis coelestibus, nempe ipsa gratia, decertaverit adversus nequitias spirituum; nam quo magis quis in spirituali certamine progreditur, eo majus augmentum accipit spiritualium mysteriorum, et thesaurorum sapientiae; quoque magis augetur gratia, eo magis propiusque ad cognoscendas malignitatis cogitationes accedit, opem illi ferente ac adjuvante Domino Christo, cui sit gloria, et dominatio en saecula. Amen.
Decet fidelem humiliter se gerere erga omnes: coram quibusdam enim tantum humiliari, fictam quamdam humilitatem arguit.
Nihil amori proximi praeferas, praeterquam ea, propter quae charitas Deum non recte intuetur.
Nemini contra legem Dei adhaereto, neque auxiliator. Indignum enim facit Deum, qui ipsi praefert alium.
Ne patrocineris malis: ipsos enim ad mala provocas, tu vero contaminaris peccati communione.
Admoneto peccantem, ne vero accusa errantem: alterum enim conviciatoris est proprium; alterum vero castigantis.
Semper audire et loqui stude quae sancta sunt: ad bonum enim zelum animam exstimulant.
Quandoquidem domi nostrae, Ecclesiam, mentem quisque suam, habemus: peragere etiam debemus in ipsa Ecclesiae sacrificia.
Si peragitur congregatio in Ecclesia, et tu adesto: si vero non peragitur, tu psallens apostolicum Evangelium, abito.
Virtutis gloriam sanctorum aspicito: ipsorum enim gloria immortalis est, etiam post obitum.
Tunc malitiam maxime oderis, quando cogitabis quod daemonum sit fulgurans contra nos gladius.
Si peccantem admones, misce compassionis verba: et aures emollientur, cor vero illuminabitur.
Cum inter sanctos loqueris, quae spiritus sunt loquere: si vero talibus non loquaris, de iis ne quidquam.
Semper bonas actiones urge, nequando relictis illis semiperfectus abeas.
Sic curre ut assequaris scopum: hoc est, indesinenter. Oportet enim juxta virtutem vivere, donec vitae stadium exsuperemus.
Ne sis in studio mandatorum Dei negligens: talibus enim labor inanis, laborem super laborem aggerit.
Patientiam etiam antequam necesse est, exerce, ut ipsius armaturam paratam invenias, etiam in necessitate.
Improbis resiste cogitationibus, et responde ipsis quae in lege dicuntur.
Diligentia multa oculos a vita hac abstrahe : fumus enim perniciosus ex ipsa veniens, turbidam reddit animam.
Si consuetudine aliqua mala detentus fueris, paulatim eam rescinde: et sine ullo negotio ab anima spinam eradicabis.
Deum purum exsistentem, pure quoque dilige: et prae eo, in omnibus omnia secundo loco habenda esse existimato.
Si vis esse templum Dei, sacrificium assiduitatis (assiduam scilicet orationem) assidue ipsi offeras.
Negligenter et prave viventem ne accersas consultorem; malis enim gaudens, bona simul odisse, et consulere eadem non potest.
Ab omni corruptione abstine, et mysticae coenae omni die particeps fias: sic enim Christi corpus nostrum fieri incipit.
In omnibus quando a Deo corriperis, ne murmura, castigat enim ut pater; ideoque ut benefactor dignus est ut gratiarum actione celebretur.
Si ignominia affectus fueris, gaude: siquidem enim injuste, merces tua copiosa erit: si vero juste, et si resipueris, jam liberatus es a flagello.
Umbrae et rotae, et tristia et laeta hujus vitae compara: nam quemadmodum umbra non manent, et ut rota vertuntur.
Semper proficere in Deo conare: modicum
Si vis supplicii effugere molestiam, neminem unquam conviciis afficies: eo enim Deus exasperatur.
Si vis e domo tua expellere omne flagellum, ne maledictis incessas contribulem hominem: qui enim ipsum creavit Deus, merito ad iram provocatur.
Si omin peccato vis esse superior, res alienas ne curiose inquirito: multa enim in te sunt, de quibus alium suspectum habes.
Superbiam fugito, o homo, etiamsi dives sis: ne forte Deum daversum tibi habeas.
Dilige humilitatem, etiamsi magnus sis: ut exalteris in die judicii.
Ne cavillis petas hominem, et reprehensionem non incurres in omni vita tua.
Cum exsistis in ecclesia, ne eleveris: coram rege enim stantes neque rident, neque superbiunt.
Ne negligenter habeas vitam tuam, nec temere contra legem facito: ne contra legem faciens, perniciem incurras.
Memor sis horum praeceptorum cum omni studio, ut te clarum in vita reddant.
Puram aemulator vitam, ut habeas liberam potestatem increpandi peccantes.
Abige a te contumaciam, neque increpa quemquam temere, ne condemneris ut arrogantia inflatus.
In alterius infortunio ne rideas, ne ridearis a quibus non velis.
Observa admonitiones istas, ut coronam tibi gloriae concilient.
Sis observans horum praeceptorum, ut te clarum efficiant hominibus, et acceptum Deo: sic enim gaudio afficitur Deus, et hujusmodi operibus colitur Deus.
Semper proficere in bonis operibus studeto: saeculi enim fuga, via est ad virtutem, etc.