via est ad virtutem bonaque & compendiaria.
Oportet incorruptibilium desiderio flagrantem, pro nihilo ducere corruptioni obnoxia.
Si vitam quae vere vita est desideras, exspecta semper mortem humanam,
& odio prosequere vitam praesentem. Vides enim, quod rota indefinenter voluatur.
Ne appetas bona quorum usus praeterit, & possessio perit.
Foeliciter agentes ride, infoelicibus vero condole: alterum enim foelicitatis merces est, alterum vero philosophiae est documentum.
Patientiam exerce, quemadmodum ipsam cognouisti exercitatam martyribus: quandoquidem conscientiae testimonio etiam nos examinabimur.
Omnibus rebus preferas animam, & sic uirtutis cursus sine defatigatione perfictitur.
Omnia sunt corruptioni obnoxia: anima vero immortalis est. Incorruptibilia ergo praeferre decet corruptibilibus.
Praepara te contra adversa, & lucraberis inde plurima.
Ne petas a Deo dulcia, sed sola tibi salutaria: illa etenim rogatus non donat. quod si ea acceperis, nocumentum tibi afferunt.
Ne accuses paupertatem: constantem enim legis athletam efficit.
Ne laeteris divitijs: curae enim quae ipsis impeduntur, a Deo separant ut plurimum, & praeter hominum expectationem.
Prope est finis: ignaviae deditus paret se ad supplicium.
non longe abest messis: a spinis itaque agrum animae liberemus.
Nihil iudicem latet: frustra ergo peccare conamur, ut lateamus iudicem.
Reverere angelos magis quam homines: multi enim nobis adsunt, & ab omni turpi actione recedunt.
Meditare sententiam iudicis: & abige a te omne si quid tibi adhaeret adulterinum, mundanae uersutiae.
Damnum esse ocium & segniciem existimato: semperque aliquid peragere studeto, quorum rationem possimus reddere.
Semper vitae considera inconstantiam: & nihil quod in ea usu venerit, animum tuum diverse trahere poterit.
Laeta vitae huius fluxa ne te oblectent: hami enim sunt, animam ut pisces irretientes.
Arce tentationes, tentatus vero fortitudinem praesta:
nec unquam pauperem despicias lachrymantem, ne contra despiciatur orationis tuae lachryma.
Philosophia hominibus res est eximia: unigenita vero existens, sola soli vult coire possessori.
Virtus Dei indumentum est: hanc contexe, & ornaberis stola Dei naturam humanam induentis.
Quaecunque in terra furto auferri possunt, fugito, & acquire coelestia: ea enim in praedantium digitos non perveniunt.
Delicate vivere, fugere oportet: ad opera enim rapit, ex quibus gemitus post sobrietatem oriuntur.
Cogitationes carnales satius est abominari: corrumpunt enim corpus, & animam pulluunt.
Necque terrena bona sine laboribus parantur: cuius gratia igitur coelestia, propter laborem declinamus?
Si vis virtuti citra laborem studere, cogita laborem temporaneum esse, mercedem vero aeternam.
Qui ad voluptates obscoenas colliquescunt, cogitent illi voluptatis brevitatem, & poenae magnitudinem.
Si vita est sordida, bestialis est sine dubio anima: debentque lugere rationem homines, a se ipsis poenis affecti.
Omnia corruptioni obnoxia esse putato: solam vero virtutem incorruptibilem existere.
Neglige alia omnia quae bestialem efficiunt hominem: ea vero perage, quae te coelestem habere originem ostendere possint.
Operam da virtuti: ipsa enim per philosophiam novum Adamum te constituet.
Si ventri imperas, impera quoque linguae: ne tum feruus existas ventris, tum etiam liber sis stolide.
Deum dilige: super ipsum vero domesticos ne colloces: ne forte iuxta ipsius vocem ipso indignus, cum non vis, inveniaris.
Fortiter perfer afflictiones: coronae enim horum sunt, qui in eis certamen sustinent.
Res est beata, malis affici: inferre vero, miserrimum. qui enim patitur, Christi haeres: faciens vero, diaboli cohaeres esse creditur.
Bonus ieiunij est panis: quandoquidem a voluptatis pane immunis existit.
Sancta est orationis ara: pertrahit enim ad nos sancte, sanctum sanctorum.
Ne putes iustitiam virtutis esse parergon. Nam sine ipsa omne opus immundum est.
Si seminaveris pauperibus, quae tua sunt serito: aliena enim zizanijs sunt amariora.
Caecus est misericors, ni existat etiam iustus: colens agrum, quem contemplari non potest.
Expecta semper, nec vero metue mortem: utrumque enim verum philosophiae signum est.
Virtutem colito non ut decipias, sed ut iuves videntes.
Honesta loqui decet, etiam non honesta facientem: ut incipiat eum pudere verborum, quibus opera turpia significantur.
Si coelum desideras, nihil tibi in terra su negotij: non enim sinit ipsa ad coelum evolare.
Ne velis malis artibus ditescere, ut pauperum sis sublevator: de iuste partis enim iubet Deus misereri iustum.
Si poculum frigidae aquae iustificat misericordem, quanta putas retributio expectat, distribuentem omnia pauperibus?
Mater virtutum est castitas, & compassio: non itaque licet Christo militare sine hac vel illa.
Ne negligas compassionem: ipsa enim bonum Dominum e coelo nobis detraxit.
Ne contemnas castitatem: nam illius organum, propter nos incarnatum Christum exhibuit.
Ne dicas, Ulciscar hostem: iustum enim iudicem in coelo habemus.
Ne velis delicate vivere, nec ditescere, nec gloriae cupidus esse: corruptio enim haec sunt vitae, nos vero non sumus corruptibiles.
Propter mortuum ne lugeas: communis enim via est, beatus vero qui praecessit.
Peccantem luge, non vero pauperem existentem: coronatur vero iste, ille vero plectitur.
Ride rotam vitae sine ordine rotatam: cave vero foveam, in quam devoluit dormientes in ipsa (vita).
Loquere Deo multa, & hominibus pauca: legis vero meditatione utraque recte dispones.
Balneum bonum est animae, orationis lachryma: verum cum oratione memor sis, cuius gratia lacrymas fuderis.
Principes vitae ne beatos praedica: potentes enim cum sint, potenter quoque praeerunt. Unde ipsi etiam iudicem austeriorem habebunt.
Oportet laborare Adami filios: nos enim laborantes in lege, retributionem lucrabimur.
Necesse est Euae filios affligi: verum quando patienter afflictiones sustinuerimus, in benedictionem nobis vertitur maledictio.
Conscientia pro lucerna utere in actionibus. Ea enim quae in vita bonae sint actiones, quae vero male, tibi ostendit.
Nos ipsos iudicemus, & iudex placabitur: gaudet enim ut bonus, peccatorem conspicatus, onus suum discutientem.
Si sordidum quid a nobis commissum est, poenitentia id lavemus: debemus enim puram nostram imaginem ut regulam imitari.
Priusquam videntur animae hulcera, ea curabimus: ut lucremur ijs pharmacis poenam.
Quemadmodum vincti difficulter incedunt: sic cursum virtutis purum haud absolvunt, vitae negocijs impliciti.
Oportet peccatum odisse: sic enim ipsius laqueum, etiamsi quis eo irretitus fuerit, effugiet.
Qui peccatum non odit inter peccatores, etiamsi non fecerit ipsum peccatum, tamen iudicatur.
Super proximo peccante suspira, ut & teipsum accuses: omnes enim vitijs & peccatis sumus obnoxij.
Commonefacias iudicis amicum qui peccavit, & hoc pacto tuum vulnus curabis: commune enim est consilii pharmacum.
Dicere quid volens, aut facere, de apologia eius cogita paulo post adhibenda: & cautius ages, metu correctus.
Peccati poenam metue, turpitudinem vero neglige: in utroque namque excessus periculosus est.
Futurorum bonorum & pulchritudo & multitudo infinita est.
Omnia (mundana) umbra & sumus & bullae sunt.
Mala ne femina: messis enim prope est, & ignis excipiet spinarum agricolam.
Rosae vitae sunt hypocritae, avari, & voluptarij. Caeterum parumper sustine, & gramen videbis conculcatum.
Omne opus malum armat diabolum: armatus vero, graviter armatos accipit.
Si vis inimicum imbecillem reddere, peccatum rescinde: nudatus enim alis, ut passerculus, illuditur.
Vae impio: cum enim omnes illuminantur, ipse solus manet in tenebris.
Vae blasphaemo. nam lingua ligabitur & quo pacto iudici respondere poterit?
Vae iniquo: ad iudicem enim austerum, & iustum, & legislatorem proficiscitur.
Vae avaro: divitiae enim fugiunt, & excipit eum ignis.
Vae socordi: quaeret enim tempus quod male insumpsit.
Vae superbo: cum enim ingreditur sepulchrum, quis sit edocetur.
Vae scortatori: sordidem enim habet stolam, & e nuptijs ejicietur.
Vae conuiciatori, & una cum ipso ebrio: cum homicidis enim constituitur uterque, & cum moechis puniuntur simul.
Vae delicias sectanti: tempore enim exiguo tanquam vitulus ad mactationem paratur.
Vae hypocritae: pastor enim ipsum negabit, & ipse aries lupus esse demonstrabitur.
Beatus qui angustam ambulat semitam: coronatus enim in coelum ingredietur.
Beatus quae voluptates calcat: metuunt enim daemones cum eo certamen suscipere.
Beatus, virtute purus, & anima simplex existens: mundum enim ille iudicare, nec vero cum mundo iudicari futurus est.
Beatus qui vigilat in orationibus & lectionibus, & opere bono: illuminabitur enim huiusmodi, ne obdormiat in montem.