[Titulus] Nonis Mártii [Martyrologium] @:Thomae-Aquinatis @:Perpetuae-Felicitatis @:Eubuli @:Theophili @:Pauli @:Gaudiosi @:Pauli-2 @:Teresiae-Margaritae (rubrica 1570 omittitur) [Thomae-Aquinatis] In monastério Fossæ Novæ, prope Tarracínam, in Campánia, sancti Thomæ Aquinátis, Confessóris et Ecclésiæ Doctóris, ex Ordine Prædicatórum, nobilitáte géneris, vitæ sanctitáte et Theológiæ sciéntia illustríssimi; quem Leo Papa Décimus tértius cæléstem Scholárum ómnium catholicárum Patrónum declarávit. [Perpetuae-Felicitatis] Carthágine natális sanctárum Perpétuæ et Felicitátis Mártyrum; e quibus Felícitas, cum esset prægnans (ut sanctus Augustínus ait), juxta leges exspectáta ut páreret, dum parturiébat, dolébat, objécta feris gaudébat. Passi quoque sunt cum eis Sátyrus, Saturnínus, Revocátus et Secúndulus; quorum últimus quiévit in cárcere, réliqui omnes a váriis béstiis sunt vexáti, ac demum gládiorum íctibus confécti, sub Sevéro Príncipe. Sanctárum vero Perpétuæ et Felicitátis festum prídie hujus diéi recólitur. [Eubuli] Cæsaréæ, in Palæstína, pássio sancti Eubúli, qui fuit sócius sancti Hadriáni, atque, bíduo post illum, laniátus a leónibus et gládio trucidátus, martýrii corónam, últimus ómnium in ea civitáte, accépit. [Theophili] Nicomedíæ sancti Theóphili Epíscopi, qui, ob cultum sanctárum Imáginum in exsílium pulsus, illic defúnctus est. [Pauli] Pelúsii, in Ægýpto, sancti Pauli Epíscopi, qui, eándem ob causam, exsul occúbuit. [Pauli] (rubrica 1570) Pelusii, in Aegypto, sancti Pauli Episcopi, qui, eamdem ob causam, exsul occubuit. [Gaudiosi] Bríxiæ sancti Gaudiósi, Epíscopi et Confessóris. [Pauli-2] In Thebáide sancti Pauli, cognoménto Símplicis. [Teresiae-Margaritae] Floréntiæ, in Etrúria, sanctæ Terésiæ Margarítæ Redi, Vírginis, Ordinis Carmelitárum Excalceatárum, vitæ puritáte ac simplicitáte admirábilis, quam Pius Papa Undécimus, sanctárum Vírginum albo adscrípsit.