[Titulus] Kaléndas Octóbris [Titulus] (rubrica 1570) Kalendis Octobris [Martyrologium] @:Remigii-Rhemensis @:Aretae @:Prisci-Crescentis @:Verissimi-Maximae @:Piatonis @:Domnini @:Severi @:Bavonis [Remigii-Rhemensis] Sancti Remígii, Epíscopi Rheménsis et Confessóris, qui Idibus Januárii obdormívit in Dómino, sed hac die, ob Translatiónem córporis ejus, potíssimum cólitur. [Remigii-Rhemensis] (rubrica 1570) Sancti Remigii Episcopi Rhemensis et Confessoris, qui gentem Francorum convertit ad Christum, Clodoveo ipsorum Rege sacro fonte baptismatis, et fidei sacramentis initiato: et cum annos plurimos in Episcopatu explesset, sanctitate et miraculorum virtute conspicuus decessit e vita Idibus Januarii: ejus tamen festivitas hac die recolitur, qua sacrum ipsius corpus postea fuit translatum. [Aretae] Romæ beáti Arétæ Mártyris et aliórum quingentórum quátuor. [Prisci-Crescentis] Tomis in Ponto sanctórum Mártyrum Prisci, Crescéntis, et Evágrii. [Verissimi-Maximae] Ulyssipóne in Lusitánia sanctórum Mártyrum Veríssimi, Máximæ et Júliæ sorórum ejus, qui in persecutióne Diocletiáni passi sunt. [Piatonis] Tornáci sancti Piatónis Presbýteri et Mártyris, qui cum beáto Quinctíno ejúsque Sóciis ab urbe Roma in Gálliam prædicatiónis causa perréxit, ac póstea in persecutióne Maximiáni consummáto martýrio migrávit ad Dóminum. [Piatonis] (rubrica 1570) Tornaci, in Galliis, sancti Piatonis Presbyteri et Martyris, qui, praedicationis causa, cum beato Quinctino ejusque Sociis ab urbe Roma in Galliam praedicationis causa perrexit, ac postea in persecutione Maximiani, consummato martyrio, migravit ad Dominum. [Domnini] Thessalonícæ sancti Domníni Mártyris, sub eódem Maximiáno. [Severi] Urbe Véteri sancti Sevéri Presbýteri et Confessóris. [Bavonis] In Portu Gandæ sancti Bavónis Confessóris.