Text encoded in accordance with the latest EpiDoc standards (January 2014)
Iatricon libellus cum nunc in lucem prodit quem prius salutet quam
TE, vir optime, qui cum de Aristotele ipso tum de Aristotelico lioc volumine
uuice sis meritus. quod simulatque ante duos fere aunos ex
Aegypto in Museum Britannicum trausvectum est, ubi uunc extat numero
CXXXVII, Tu quamquam multis et gravissimis negotiis paene oppressus,
statim lacera fragmenta explicare, levigare, ordinare coepisti, tum
scripturam et difficilem per se et saeculorum iuiuria misere oblitteratam
legere, conexus rimari, lacunas supplere, denique libri in dies magis
crescentis materiam iutellegere, aetatem constituere, fontes expiscari.
quae omnia tam incredibili celeritate ac sollertia perfecisti, ut iam mense
Aprili MDCCCXCII viris doctis libri recentis formam et iudolem breviter
sed accurate exponere posses. 1 iam tum recte intellexisti, vir doctissime,
priorem partem volumiuis, quae in antiquorum medicorum memoria
continetur et iterata Aristotelis mentione est insignis, excerptam esse ex
Menonis Aristotelei latricis. qui nuntius ut alios ita me commovit. nam cum
Aristotelicis litteris novum monumentum accrescere tum Doxographorum
quaestionibus olim desertis novum quasi pabulum oflferri sensi. itaque
quae ex Musei penu Te quasi promo condo prolata eraut, summa me
expectatione replebant. quam augebant duae prioris partis eclogae, quas
Fridebicus Blassius, vir eruditissimus, e Britannia redux peramice mecum
communicaverat. quibus dum acrius incumbo, vidi sine totius voluminis
contextu singula recte intellegi non posse. ita in dies vehementius
editionem totius voluminis a VOBIS desiderare coepi. sed quaerenti mihi
et instanti Tu respondisti nihil eiusmodi aut abs Te aut ab aliis parari
Interim TU nostram iam tamquam TUAM rem gerere, papyrum paene cottidie excutere, nostras coniecturas religiose conferre cum exemplari, TUA invicem supplementa mittere et acute excogitata et coram ipso teste probata. sic etsi aemulo illo studio labor iucredibilem in modum procedebat, tamen amicissimi hominis patientia et benevolentia abuti videbar, si diutius Tuis oeulis videre pergerem. ergo postquam quae ex supplenda altera volumiuis parte subnata erant studia Erasistratea et Stratonea absolvi 1, Londinum petii ac per mensem insolita caeli serenitate adiutus totam papyrum studiose perlustravi et in eius conspectu supplere quae hiabant studui. nam sic tenuissimis litterarum umbris, quae vix cerni nedum describi accuratius possint, ad restituenda verba uti licebat. hic vero etiam plenius TE admirabar, quantum oculis valeres ac mentis illa divinatione, quae caliginem scripturae tamquam face praetenta illustrat. sciant enim, qui talia studia non ipsi experti sunt, plurima quae nunc sine uUo dubitationis signo in hac editione leguntur, plane obscura et inexplicabilia fuisse, donec sententia felici coniectura inventa simul lectionem aperiret. ergo laboris difficillima et fructuosissima pars posteriores plane lateat necesse est; nam secundus lector munitam quodammodo et expeditam viam inveniet. sic igitur ego ductus a Te sensim fallacissimae scripturae assuefactus ultro pedem proferre ausus sum. quare TUA sunt merito non solum ea quae ipse explicuisti, sed etiam quae explicare me docuisti.
Inveni illam papyrum vitris diligenter inclusam et in undecim tabulas commode divisam, quarum conspectum subiungo.1
Qui singulas nunc in manus sumet tabulas, forsitan dubitet de ordinis
Voluminis quantum nunc restat longitudo, si partes contextas cogites,
Paginae (sive columnae) litteris completae servautur XXXIX, ultima semiplena; intervalla vacua, binarum fere centesimarum, extremus tamen margo dexter, ubi librarius substitit, duplo maior. versuum numerus in singulis paginis a quadragenis quaternis sensim auctus est finem versus usque ad undesexagenos. summa versuum, computatis etiam quos supplevi versibus, sed omissis, si qui inter versus aut extra additi sunt, est MDCCCCX; quibus si addas fragmenta posticae, fiunt MDCCCCXXVII. unde apparet quantum reliquum sit a iusti voluminis ambitu, cum praesertim ipsi versus legitimi sticbi mensura (XV syllabarum) sint minores. nam XIII fere syllabarum (i. e. XXX fere litterarum) modulo continentur. initium voluminis non servatur. neque tamen ea iactura plus quam una vel duae paginae perierunt, quantum ex Prooemii superstitis natura coniectari potest. periit igitur etiam titulus libri cum auctoris nomine. quod si quis in inscriptione IV 18.19 iuvenire voluerit, non invidebo; ego quid sentiam, infra p. XVIII aperiam.
Praeter maiora fragmenta, quae olim incerta sede fluctuabaut, nunc autem omnia a TE partimque a me in rectum ordinem restituta sunt, nonnulla frustula vaga servantur, quae editioni adiunxi speraus fore ut haec quoque forte fortuna aliquando corpori reddantur. bis minutis fragmentis (III—XII) duo praefixi paulo ampliora, quae manu librarii in postica addita sunt. nam ut ipse liber iusto ordine i. e. in antica parte scriptus est, ubi secundum U. WILCKEII egregiam observationem fibrarum striae cum versuum lineis eandem derectionem tenent, ita fragmenta illa in postica posita sunt, quae fibris contrariis facile agnoscitur. quae fragmenta cum pertineant sine dubio ad eam disputationem, quae in extrema pagina XXXIX non tam clauditur quam abrumpitur, cumque laborantis librarii haud obscura signa praebeant, conieci ’ propterea suppleta esse, quia cum ulteriora iu exemplari magis magisque corrupto legentis laborem fallerent, illa sola aliquatenus enucleari possent. etiam antea exemplaris condicionem tristiorem fuisse veri simile est, ut oblitterati apices oculis librarii vix ac ne vix quidem exciperentur. qua re excusatur aliquo modo illius incredibilis neglegentia, quae usquequaque cernitur. tot supplementa sunt iuter versus et in margine, tot liturae, tot hiatus verborum et sententiarum. sed de his postea accuratius.
In postica praeter ea quae ipse librarius supplevit praeceptum medici
De aetate librarii coutroversia est, de qua dixi Hermae 1. c. p. 411.
Compendiorum autem in hoc volumine duo genera inveniuntur: unum
De ipsa sciiptuia hoc dico, quod uni cuique autotypo nostro inspecto
oculis videre licet, librarium non artificem fuisse libros mercede
scribere consuetum, sed hominem mediocriter doctum, qui exemplar sive
situ sive tritu corruptum in usum privatum describeret. eiusdem generis
plerosque libros esse, qui nunc in Aegypto inveniuntur, et olim dixi1 et
nunc post tot tamque egregia inventa etiam confidentius assero. itaque
cum duplex fuerit ut apud nostrates ita apud antiquos litteratura, una
pulchra et antiqua illa titulorum, qua antiquarii qui recte dicebantur
libros Sosiorum vel Attlcorum iussu aifabre scribebant sive pingebant,
altera vulgaris et cursiva, qua vulgus epistulas, commentarios, quidquid
privato usui destinatum erat, currenti calamo couscribebat sive conscribillabat:
homines docti qui librum descripturi erant cum vulgari geuere
uti nollent, artificioso nescirent, utrumque miscebant. talis est scriptura
semicursioa eorum qui Aristotelis r. p. Atheniensium exaraverunt, talis
huius homiuis qui couatus est (neque euim perfecit) iu suum sibi usum
latrica haec describere. ergo litteratura ista etsi ex cursivi generis
levitate adspirat ad graudius illud, tamen parum accurate et distincte
formatur, ut saepe immo plerumque incertum sit, utrum τ an υ, λ an α,
λλ an μ, ν an αι, γ an τ, a an ε vel ο etc. voluerit scriptor. hinc maxima
legendi difficultas oritur. praeterea fluctuant ipsae formae relabeute
subinde librario in vulgare genus. velut praeter κ sollemnem formam
cursivam illam u non raro adhibet, ut καί an ὡς scriptum sit plus semel
haereas. inprimis cursiva utitur in eis quae vel supra vel extra versus
supplet et in compendiis finalibus. quae cum ita sint, tutissimum erat
volumeu totum lucis arte fideliter expressum lecturis ante oculos ponere,
quod Vos, viri illustrissimi, in Aristotelis et Herodae autotypis egregio
eventu fecistis. sed quod Tu mihi quaerenti olim praedixisti, re expertus
sum: condicio papyri et inprimis subfuscus eius color obstant, quominus
imago satis clara fiat. tamen eiusmodi autotypum editioni deesse nolui,
ut scripturae saltem genus et ordo specimiue cognoscantur. interim
Orthographiae autem haec genera discribam:
εݲιݲ pro ιݲ longa tum in iisu fuisse librariis constat cum ex aliis monumeutis Herculanensibus voluminibus. ipsi quoque auctores huius aetatis non aliter scripsisse videntur, ut recte in Philodemi editiouibus talia serventur. sic hic scriba paene constanter κεινεῖν, φρενεῖτις, πειμελή, πείνειν, πείπτειν, λείαν, ἡμεῖν per diphthongum exaravit, quae servani; vitiose semel κοιλειῶν XV 19, inconstanter εἰνῶν ΧVII 30, postea 31. 35 fvuiv posuit; itemque μῖξις iuxta ἐπίμειξις, ἐπιμειχθέντος, χιμῶνα iuxta χειμῶνος; miuus saepe contraria ratione pcccavit ἡμῖς, ἐπί (i. e. ἐπεί), ἀπισάκτωι, ἀπολίπεσθαι (praes. XXVI 48 c) ἀπολιφθῆναι XXVll 39 alia, quae commodo magis quam rationi consulens nostro usui accommodavi.
εݲιݲ pro ηݲιݲ apparet in παρειρῆσθαι III 30 et ἀφειρημένων XXXIII 3, qui etiam in Uerculanensibus vohiminibus observetur 3, tamquam aetatis signum servandus videtur.
ηݲ pro εݲιݲ raro exhibetur: XVII 6 ἐκμαγῆον, XXXIII 39 πλήονα (cf. ΧΧ II quoque primae Caesarum aetati conveniens 4.
εݲιݲ pro simplici εݲ babent βαρεῖα (i. e. βαρέα) XXXII 20, παχεῖα (παχέα) (cf. Βlass-Kühner Gr. Gr. I 1, 445 n.
εݲυݲ in augmento verbi αὔξειν pro ηυ retiuui XIII 33, ubi vide quae aduotavi et Blassium Ausspr. p. 44 114).
ωݲ pro scribitur XI 22 et XVIII 9 Κρωτωνιάτης, itemque πώρρω (XVI 40. XXI 24. XXX 44). cognata, sed incerta κύριως XIV 41 et ἀνάδωσις XXVI 24. de οἰνοδώτης dixi ad XXIV 31. merus error πολυτροφότεροι ΧΧΧI 18 (cf. v. 8. 9. 19). an eodem pertineret θηροται XXXIII 29 i. e. θηρωταί, si vulgaris haec adgnoscitur scriptoris, at librarii) forma iuxta θηρευταί. quodsi haec explicatio probetur, forsitan etiam XXVIII 12 κεκομψωμένη plebeia forma pro κεκομψευμένη inlata videatur 5.
Iota adscriptum tum plane obmutuisse omnium monumentorum testimoniis evincitur. inde vulgo omittitur non solum in privatis libris et titulis, sed etiam publicis. cuius rei lepidum exemplum exhibet Anaxenoris Magnesii titulus, qui propter litterulam illam civitati iguorantiae signum inussit. testimonium Strabonis XIV p. 648 ἰρsο titulo nuper a F. Hillero de Gaertringen, v. d., feliciter reperto luculenter confirmatum est: ΑΥΔΗ illud famosum in lapide nunc Berolinum transvecto iota caret. latricon librarius Magnesiorum neglegentia satis sibi cavit. nam in dativis fere constanter adscriptum est, at, quod mireris, eadem constantia in coniunctivis omissum. hoc casui tribuere nemo audebit, cum praesertim idem in antiquis titulis maxime Doriensibus usu venire notum sit. post Boeckhii et inprimis Ahreusii observationes (Dial. dor. 295) res trita, nec eam ratione carere viri linguarum periti docuerunt. sed de dialecticis postea. addo in aliis velut ταύτη et ταύτῃ antiquam inconstantiam etiam hic apparere; quam differentiam aut adscripto aut subscripto iota sine incommodo repraesentat nostra editio.1
Elisionem et crasim vocalium vitat librarius etiam in particulis, sed inveniuntur δ' ἐν sim., ἀμφ’ αὐτά, ταῦτ' ἐροῦσι, κἀπί, κἀπορεῖ, τἄμπαλιν, τοὐναντίον, τἆλλα.
νݲ paragogicum ut tota antiquitate ita hic quoque mira inconstantia et positum est omissum. equidem ulkim normam obtinuisse extra hiatus venatores pracfracte nego. nimirum oporae pretium vix essc videbatur sonum levissiraum accurate semper exprimere. ita etsi in hoc volumen cadit, quod in oranes antiquos scriptores, ν etiam ante consonantem saepius poni quam noster i. e. Hyzantinorum posteriorum canon permittit, tamen mira inconstantia hic librarius utitur. confer ὀνόμασι προσχρώμεθα et κομίζουσι τοιούτους et ἀποτελοῦσι· παρά et ὦσι, νοσάζουσιν et λέγουσι δέ cum διείληφεν περὶ vel ἔσχεν φρενεῖτις vel καταλείπουσιν ψυχῆς vel ἐστιν τεταγμένα vei φησὶν δὲ vel λαμβάνουσιν γάρ; iterura μεταβάλλουσιν ἢ vel σώμασιν ὡς vel ἐνκαλοῦσιν αὐτῶι καὶ λέγουσιν ἐκεῖνο cuin χωρήσωσι εἰς vel ἐροῦσι ἀπό vel περιέχουσι Ι ὀστέοις vel προῆλθε· ὑπέλαβεν γάρ — nihil credo regulae vel consuetudinis invenies, nisi quod semel πιστοῦσι ἀπὸ ΧΧΧV 7 addidit nasalem. in solvendis compendiariis formis et φ(ησίν) semper plenas formas exhibui (secutus librarii exempla III 15. VIII 12. XIV 12).
Eadem nasalis soni debilitas cernitur in aliis formis velut πάλι νόσους VI 36 et XVIII 5 (cf. liObeckii Phryn. p. 284); sed etiam in πάλι ἐνποιεῖται XVII 20. verum haec res latius patet. nam cum scribit VIII 33 δι' ὑπερβολὴ καταψύξεως manifestum raihi videtur ὑπερβολὴγκαταψύξεως assiraulatum, tura sonum leviorem elisura esse. nara paria sunt XII b > καὶ et XVII 11) μὴ<ν> καὶ (hoc tamen ab ipso scriba correctum), XXXI 44 κατὰ ἀφαίρεσι<ν> [γίνεται]. ex siniili assimulatione natum videtur XVI 11 ἐξ | σαρκός, cf. ἐξ Ζέας C. I. A. II 793 f, 54 et ἐξυρίας (= ἐκ Συρίας) Philod. d. sign. c. 218.
De assimulatione cum locutus sim, moncndum est aequaliura more interdura emolliri sonum x ante δ et liquidas ἐγ δὴ XXXII 47, ἐγ μέντοι V 10, ἐγ μὲν ΧΧ 7, ἐγ λόγωι ΧΧΙ 27, ἐγλανθανει XXXIV 50. sed raro; paulo usitatius est contrarium, ut assimulatione omissa scriptum sit ἐνκέφαλος, συνπληροῖ similia.
Aegyptiorum dialectum in aspiratis maxime laborare et ex papyris cognoscitur et ex Macedonicae indole facile exitlicatur. hic taraen scriptor ut paiilo cultior homo non saepe peccavit: πρώθη XXVil 52 ipse correxit superscripto τη, καθάρρους VIII 44 excusatur proximae syllabae natura velut καθ' εὐθυωρίαν XVI 24, ubi alterius syllabae aspirata priorem infecit. contra plane conversa est aspiratarum sedes in τεθευκέναι XIV 34 (pro τετευχέναι), quod in nota explicavi.
Veuio ad geminorum consonantiura compendia. pinguiore enim pronuntiatipne per
totam graecitatera factura est, ut simplici liquida efferrentur quae duplici legitime scribuntur
velut ἐναλάττειν, βάλειν sim. cuius generis sunt huius συστέλονται XXIX 3. 5. 21
ζݲ pro a XXIII 40 καταζβέννυσθαι ut in titulis et in Herculanensibus , sed raro omnino invenitur.
δݲ pro σݲ invenimus in ὀδμή XXXIV 38 (at ὀσμή XXXVIII 17) et 19. XXXIV 48.
Quae ultimo loco tetigi, sponte traducunt ad ionicae dialecti vestigia,
Interpunctum est a librario diligentius quam aequales consueverant. interpanctio
quattuor enim invenias distinguendi genera. primum crasso puncto finis
imponitur periodo XXXI 25, quod est singulare. legitime autem spatia
vacua adhibentur, aut minutum (i. e. * huius editionis), quo membra periodi
sive enuntiata minora dirimuntur, aut amplius (i. e. * * quo maiora
enuntiata vel periodi finiuntur. huic autem spatiorum signo, quod est
inter versus, respondet duplex item extra versus positum a sinistra. nam
initio versuum minore spatio (*) diremptorum praetexi solet paragraphus
obelo similis (—), itemque maioribus spatiis respondet diple (—).
Etiam illud magnopere interest eorum qui supplendi negotium sint, ut versiculorum exitus sedulo notentur, cum praesertim in hac sede liberiore compendiorum genere usus sit librarius. omnino hoc tenendum est, quod non semper recte ab editoribus observatum vidi, inde ab Alexandrina aetate versiculos dirimi syllabatim. quod, etsi nusquam usus est in fugam vacui angulo illo, qui in Hyperideis et Herculanensibus voluminibus conspicitur, accurate tamen semper librarius observavit. perrara sunt illa VIII 2. 3 φαίνεται π|ρὸς et XII 8. 9 Δέξι|ππος. in duplicibus tamen consonantibus hic, ut aequales2, variat aut αἴσ|θησιν, εὐρώσ|των, ἐδεσ|τῶν, ἀσθενέσ|τεραι, ἴσ|χοντες dirimendo, aut Ἐρασί|στρατος, συ|στολὰς, μυ|κτῆρας. illud tamen commodius visum, ut vel Ἀσ|ληπιάκης cum scripsisset, κ post σ addere quam λ litterae praescribere mallet.
Morcm iudolemque librarii scrutanti non omittenda est ea neglegentia,
quae in omittendis litteris, syllabis, verbis, enuntiatis versatur.
quae partim ipse correxit (neque enim quisquam praeter eum diorthotae
munere functus est), partim nobis supplenda reliquit. atque illa quidem
[] signo, haec <>. innumera huius neglegentiae exempla velut αναδοσ
(ἀνάδοσις), εμηχατο (ἐμηχανήσατο), συνεσται (συνεστάναι), ποιλα (ποικίλα), βατερα
(βαρύτερα), νοσοπειν (νοσοποιεῖν),3 αποικειται (ἀποικειοῦται), τουποδειγματι
(τοῦτο ὑποδείγματι). non minus frequenter dittographias omninoque abundantias
commisit. et dittographiarum quidem prius vocabulum delere
solet velut XIV 20 οταν, quod ego in delendis supervacaneis (quae signavi [])
secutus sum. delendi autem tria genera adhibet: lituram digitis madidum
atramentum abstergentibus factam, puncta superposita, lineam transverquartum
Talia non sunt operarii vix sensum curantis et digito syllabas
De auctoris nomine, secta, aetate, fontibus accuratiora ut invenirem,
Iatricon Menoniorum fragmenta ex V. Rosei, viri doctissimi, syllogis
De titulo libri quae exposui Hermae 1. c. p. 407 2 hic repetere non inutile credo. Laertii index V 25 in Aristotelis operibus recenset Ἰατρικὰ β, Hesychius q. d. Περὶ ἰατρικῆς βݲ et in eius epimetro Περὶ ἰατορικῆς ζݲ, (qui vita Ptolemaei Chenni usus videtur) n. 92 Περὶ ἐατρικῆς sine librorum numero. medici latini citant Aristotelem (fr. IV—VII) ut Demetrius Magnesius (fr. II) et anonymus Londinensis. contra Plutarchus (fr. III) Μενώνεια, et Galenus (fr. I) tradit hanc Ἰατρικὴν συναγωγὴν inscribi quidem Aristotelis, sed esse Menonis, Aristotelis discipuli; quare a nonnullis Μενώνεια appellari. utrum Galeni Ἱατρικὴ συναγωηὴ an catalogorum Ἰατρικὰ sive Περὶ ἰατρικῆς verum sit, diiudicare non ausim, cum Physica Φυσικά, Περὶ φύσεως (vel Περὶ κινήσεως), Φοσικὴ ἀκρόασις Peripateticis audiant eademque varietas in ceteris scriptis et apud ipsum Aristotelem appareat. sed Μενώνεια sic appellata esse arbitror ut Εὐδήμεια et Νικομάχεια (nam ea quoque Nicomachi auctoris credebantur), quibus si Aristotelis auctoritas addebatur, doctrinam ubique apparere Aristoteleam significabatur. scilicet Stagiritae magnum nomen obumhrat, etsi num quid praeter ipsum consilium et rationem colligendi Aristoteles impertiverit Menoni, dubium mihi esse videtur.
Sed quomodocumque ea de re iudicandum erit, gratulamur nobis, qui gravissimi certe operis iam non umbram solum, sed solida fragmenta teueamus. quae etsi compilatorum culpa pristino colore privata sunt nec magnis ipsius Menonis erroribus carent1, tamen campum diu neglectum, historiam dico medicorum graecorum, novo et insperato eruditionis flumine laetificarunt.
TIBI vero, FRIDERICE KENYON, cum finem facio praefandi, pro egregiis TUIS beneficiis dcbitam meritamque gratiam persolvo. si suavissima TUA laboris societate diutius uti et quot menses, tot annos mihi impendere licuisset, perfectius et maturatius iam opus proditurum esse probe scio. at exemplum celeritatis atque strenuitatis, quod TU in Aristotele et Heroda proposuisti, mihi sequeudum esse putavi, non solum quia nova quam velocissime efferri omnium virorum doctorum interest, sed quia commodatam quasi nec propriam rem me tenere existimavi, quam reddere quanto ocius fas est. quod dum facio, si quid hac festinatione vel omissum vel delictum est, consoletur uos illud Senecae: contenti simus inventis, aliquid veritati et posteri conferant.
Berolini Id. Sept. MDCCCLXXXXIII.