Text encoded in accordance with the latest EpiDoc standards (January 2014)
De titulo qui p. IV 18. 19 inter Prooemium et Menonia interiectus est, addam quae mihi nuper in mentem venerunt. cum enim exemplar lucis ope confectum, unde autotypa tabulae II expressa sunt, accepissem, vexatissimum illum locum denuo examinavi et quod non raro accidere solet, vidi priorem saltem versum paulo clarius legi in simulacro quam in ipsa papyro. itaque nunc mihi veri similis est haec lectio [κατὰ π]λά[τ]ος. intellego enim titulo hoc Κατὰ πλάτος νόσοι voluisse compilatorem transitum significare ad uberiora illa ex Menoniis excerpta. etenim cum prooemium versetur in rebus, quae ad philosophiam magis spectant quam ad medicinam, ipse filum disputandi subinde interrupisse vel brevius excerpsisse videtur, si quidem ipse taedium haud obscure significavit velut καὶ τῆς μὲν ἐντρεχείας ἐπὶ τοῦ παρόντος οὐ χρᾐζομεν (I 24) vel ἀλλὰ τοῦτο τοῖς νεωτέποις μελήσει (II 30). iam vero cum medicorum de morbis opiniones tractaret, consentaneum est copiosius et religiosius eum exemplar suum compilasse. similiter Ammonio qui addi solet grammaticus primum breviter περὶ βαρβαρισμοῦ et περὶ σολοικισμοῦ agit (p. 189—193), tum p. ἑτέρως περὶ βαρβαπισμοῦ κατὰ πλάτος itemque p. 197 Περὶ σολοικίας κατὰ πλάτος. itemque Laertius Diogenes in Stoicis (VII 76) ad ea relegat περὶ ὧν ἐν τῷ πλάτει λέγομεν. quid? quod Aeliani duplex extitit Byzantinorum temporibus editio, quarum τὸ πλάτος i. e. integram opponit epitomae excerptor Constantini [cf. Sp. Lambros in Supplementi huius II p. XI sq.] cognatus est huic, sed tamen paulo distat usus, ut τὸ ἐν πλάτει (summatim) oppositum sit τῷ κατ’ ἀαρτισμόν sim. (accurate), ut apud Dionys. Halic. de comp. verb. 21 p. 147. 186 R. et saepe apud grammaticos et philosophos posteriores. prior significatio inest adverbio πλατυκῶς, altera πλατικῶς pltttice, de quo consulendus Usenerus [Mus. Rhen. XXIV 311].