Text encoded in accordance with the latest EpiDoc standards (January 2014)
(III 30—36. p. 141—143 huiusce editionis.)
De agenti quidem igitur causa tot · Nunc faciat dici
couipendiose autem et de principiis que materialia
vocantur dicendum est quod enim ipsa sunt inconprehensibilia
facile est considerare ex dissonantia facta de hiis
a dogmaticis pherecides quidem igitur syrus terram dixit
esse principium omnium · thales autem millesius aquam ·
anaximander autem auditor ipsius infinitum · anaximenes
autem et diogenes apolloniates aerem ypasinus
et aquam oenopides autem chius ignem et aerem · ypporeginus
ignem et aquam onoma certus autem in orficis
ignem et aquam et terram qui autem circa empedoclem
et stoicos ignem <m> aquam terram de materia
aquam terram] quidem a quibusdam sine qualitate monstruosa
dicta [a] quam nec ipsi apprehendere affirmant
quid oportet et dicere qui vero circa aristotelem perypateticum
ignem aerem aquam terram circulariter motum
corpus · democritus autem et epicurus · attoma · anaxagoras
autem clazomenius similium partes diodorus autem
cui cognomen saturnius minima et indivisibilia corpora ·
eractides autem ponticus et asclepiades bithinensis inequales
magnitudines pictagorici autem numeros · mathematici
autem terminos corporum st<r> ato autem
qualitates · tanta igitur et ad huc pluri dissonantia facta
esse elementa dicentibus et talia ex hiis qui circa democritum
attoma ipsa esse dicentibus et non qualificata ex
hiis que circa <ag> omnem sensibilem qualitatem
in omiomeriis relinquentibus si autem aliquam opinionem
ab aliis proponemus aut [em] simpliciter et sine demonstratione
preferamus · aut cum demonstratione sine quidem
igitur demonstratione manifestum est quia veram oportet
demonstrationem esse vera aut <m> non utique
ut demonstrationem quidem que prefert aliquam opinionem
vera esse demonstretur · oportet iudicium ipsius demonstratum
esse · ut autem iudicium demonstretur oportet
demonstrationem eius preferre qui per se invicem invenitur
modus qui non dimittet procedere rationem demonstratione
quidem semper iudicio indigente demonstrato.
iudicio autem demonstratione iudicata · Si autem semper
iudicium iudicio iudicare et demonstrationem demonstratione
demonstrare voluerit aliquis in infinitum eicietur.
Si enim neque omnibus de elementis opinionibus possumus
concedere neque alicui harum desistere convenit
de hiis.