The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Fiducia Christianorum resurrectio mortuorum. illam credentes
sumus; hoc credere ueritas cogit; ueritatem deus
aperit. sed uulgus inridet, existimans nihil superesse post
mortem. et tamen defunctis parentat, et quidem impensissimo
officio pro moribus sepultorum, pro temporibus esculentorum,
ut quos negat sentire quicquam etiam desiderare praesumat.
at ego magis ridebo uulgus tunc, cum ipsos quoque defunctos
atrocissime exurit, quos postmodum gulosissime nutrit, isdem
ignibus et promerens et offendens. o pietatem de crudelitate
ludentem! sacrificat an insultat, cum crematis cremat?
plane cum uulgo interdum et sapientes sententiam suam
iungunt. nihil esse post mortem Epicuri schola est. ait et
Seneca omnia post mortem finiri, etiam ipsam. satis est autem,
si non minor philosophia Pythagorae et Empedoclis et
Platonici immortalem animam e contrario reclamant, immo
adhuc proxime etiam in corpora remeabilem adfirmant. etsi
non in eadem, etsi non in humana tantummodo, ut Euphorbus
MPF, De resorrectione carnis
Buulgo 3 illam MF, illa P uulgo 5 aperit, sed uulgo 6 parentat
scripgi: parentant PMF 7 sepultorum scripai: eorum PMF jeaculentorum
PMF, sepultorum Btng (quam uariam lectionem ad eorura,
non ad escnlentorum adacribere uoluisae puto Meanartiuin) 8 negat
PMFnegant B praesumat PMF, praesumant B 9 tunc, cum
ipsos quoque acripei: tunc quoque cum ipsos PMF 13 sententiam
Lsnanij B, sententiam PMF 14 scola PMF 16 mimon P (corr. R)
Empedodis et OMerua: empedocli sed PMF, Empedocli. sed et Urs
18 adhuc proxime cf. adhuc tunc p. -645, 20 adfirmant, etsi
uulgo etsi PM, et F 19 Euphorbus R, euphorbius PMF
cidiuatum animae corporalem pronuntiauerunt, tolerabilius mutata\'
quam negata qualitate, pulsata saltem, licet non adita ueritate.Į
ita saeculum resurrectionem mortuorum nec cum errat ignorat.
Si uero et apud deum aliqua secta est Epicureis magis
adfinis quam prophetis, sciemus, quid audiant a Christo
Saducaei. Christo enim seruabatur omnia retro occulta nudare,
dubitata dirigere, praelibata supplere, praedicata repraesentare,
mortuorum certe resurrectionem non modo per semetipsum
uerum etiam in semetipso probare. nunc autem ad
alios Saducaeos praeparamur, partiarios sententiae illorum:
dimidiam agnoscunt resurrectionem, solius scilicet animae,
ita aspernati carnem, sicut et ipsum dominum carnis. nulli
denique alii salutem corporali substantiae inuident quam
alterius diuinitatis haeretici. ideoque et Christum aliter
disponere coacti, ne creatoris habeatur, in ipsa prius carne\'
eius errauerunt, aut nullius ueritatis contendentes eam secundum
Marcionem et Basiliden aut propriae qualitatis secun-I
dum haereses Valentini et Appellen. atque ita sequitur, ut
salutem eius substantiae excludant, cuius Christum consortem
negant, certi illam summo praeiudicio resurrectionis instrue-I
tam, si iam in Christo resurrexit caro. propterea et nos
uolumen praemisimus \'de carne Cristi\', quo eam et solidam
probamus aduersum phantasmatis uanitatem et humanam
uindicamus aduersus qualitatis proprietatem, cuius condicio
Christum et hominem et filium hominis inscripserit. carneum
enim atque corporeum probantes eum, proinde et obducimus
praescribendo nullum alium credendum deum praeter
Eng: recenseantur PMF recensaantur. certe
uulgo 3 saltem Bmg: salute PMF adita FB, addita PM 18 W)-
eabulum ita in libris mss. post illorum (11) tradittm huc trcmspotui
16 creatoris Bmg: creator carnis PMF 20 Lconsortem., negant B, negant
PMF 22 resorrexit FGel: resurrezerit PM 24 uanitatem PM. natinitatem
F aduersum =*= gegen; aduersus (35) =? angesichta 27 obducimus
absolute positum = obsiegen cf. p. 404, 4
dinoscitur deus, qualis promittitur a creatore. obducti dehinc (et)
de deo carnis auctore et de Christo carnis redemptore, iam
et de - resurrectione carnis reuincentur. congruenter scilicet
hoc ferme modo dicimus ineundam cam haereticis disceptatio*
nem, - nam et ordo semper a principalibus deduci exposcit —
ut de ipso prius constet, a quo dicatur dispositum esse quod
quaeritur, atque adeo et haeretici ex conscientia infirmitatis
numquam ordinare tractant. certi enim, quam laborant in
alterius diuinitatis insinuatione aduersus deum mundi omnibus
naturaliter notum de testimoniis operum, certe et in sacramentis
priorem et in praedicationibus manifestiorem, sub
obtentu quasi urgentioris causae, id est ipsius humanae
salutis . ante omnia requirendae, a quaestionibus resurrectionis
incipiunt, quia durius creditur resurrectio carnis quam una
diuinitas; atque ita tractatum uiribus ordinis sui destitutum
et scrupulis potius oneratum depretiantibus carnem paulatim
ad alterius diuinitatis temperant sensum ex ipsa spei concussione
et demutatione. deiectus enim unusquisque uel motus de
gradu eius spei, quam susceperat apud creatorem, facile iam
declinatur ad alterius spei auctorem, etiam ultro suspicandum.
per diuersitatem enim promissionum diuersitas insinuatur
deorum. sic multos inretitos uidemus, dum ante de resurrectione
carnis eliduntur quam de unione diuinitatis. [elidunt]
igitur quantum ad haereticos demonstrauimus, quo
cunco occurrendum sit a nobis. et occursum est iam 800
quoque titulo: de deo quidem unico et Christo eius aduersus
Marcionem, de carne uero domini etiam aduersus quatuor
PMF 4 cougruenter aoUicet hoc I,,: congrnter
ecilieet. et boc Big, coogruenter scilicet et de deo carais auctore
et de christo canle redemptore hoc PMF 6 partttfhesin imdicatti 8 quaelitor.
atque nmlgo 9 laborant PMF, laborent B vulgo 17 deprètiantibna
carnem JB, depreciatibus carnie PMF 18 ad alterins B, alterlui
PMF 21 ultra F 24 elidunt aeclusi: (se> elidunt de la Oarda
26 occurrendum Gtl: dectutendam PMF iam Bmg: etiam PMF .
nunc de sola carnis resurrectione ita digerendum sit, tamquam
penes nos quoque incerta, id est penes creatorem, — nam et
multi rudes et plerique sua fide dubii et simplices plures, quos
instrui dirigi muniri oportebit — quia et (ex) hoc latere unio
diuinitatis defendetur. sicut enim negata carnis resurrectione
concutitur, ita uindicata constabilitur. animae autem salutem
credo retractatu carere. omnes enim fere haeretici
eam, quoquo modo uolunt, tamen non negant. uiderit unus
aliqui Lucanus nec huic quidem substantiae parcens, quam
secundum Aristotelem dissoluens aliud quid pro ea subicit,
tertium quiddam resurrecturus, neque anima neque caro, id
est non homo, sed ursus forsitan, qua Lucanus. habet et
iste a nobis plenissimum (de omni statu animae\' stilum. quam
inprimis immortalem tuentes, solius carnis et defectionem
agnoscimus et refectionem cum maxime adserimus, redactis
in ordinarium materiae corpus si qua et alibi pro causarum
incursione praestricta distulimus. nam ut quaedam praelibari
sollemne est, ita et differri necesse est, dummodo et praelibata
suppleantur suo corpore et dilata reddantur suo
nomine.
Est quidem et de communibus sensibus sapere in dei
rebus, sed in testimonium ueri, non in adiutorium falsi, quod
sit secundum diuinam, non contra diuinam dispositionem.
quaedam enim et natura nota sunt, ut immortalitas animae
penes plures, ut deus noster penes omnes. utar ergo et
B, digerandum sit F, digeram PM 8 noe quoque
incerta id est B, nos quoque incertam uel F, nos incertum dum sit
quoque certum PM 3 parenthesin indicaui 4 caue mutes quid tn
ordine uerborum. intellege enim: viele, sehr viele und fIOch mehr; cf.
p. 31, 5. 6. (Etag) 5 ex
Itaque haeretici inde statim [incipiunt] praestruunt et
inde dehinc interstruunt, u:nd. sciunt facile capi mentes, de
communione fauorabili sensuum. an aliud prius uel magis
audias ab haeretico quam ab ethnico? et non protinus et
non ubique conuicium carnis, in originem, in materiam, in
casum, in omnem exitum eius, inmundae a primordio ex
faecibus terrae, inmundioris deinceps ex seminis sui limo.
friuolae infirmae criminosae onerosae molestae et post totum
ignobilitatis elogium caducae in originem, terram, et cadaueris
nomen, et de isto quoque nomine periturae in nullum
inde iam nomen, in omnis iam uocabuli mortem? \'hancne
ergo,1 (ait) uir sapiens, (et uisui et contactui et recordatui tuo
ereptam persuadere uis, quod se receptura quandoque sit in
integrum de corrupto, in solidum de casso, in plenum de
inanito; in aliquid omnino de nihilo, et utique rehibentibus
eam ignibus et undis et aluis ferarum et rumis alitum
et lactibus piscium et ipsorum temporum propria gola?
adeone autem eadem sperabitur quae intercidit, ut claudus
. et luscus [caecus] et leprosus et paralyticus reuertantur,
ut redisse non libeat ad pristinum ? an integri, ut iterum
talia pati timeant? quid tum de consequentiis carnis? rursusne
omnia necessaria illi et inprimis pabula atque potacula? et
pulmonibus halandum et intestinis aestuandum et pudendis
non pudendum et omnibus membris laborandum P rursus ulcera
et uulnera et febris et podagra ? et mors redoptanda? nimirum
haec erunt nota carnis recuperandae. iterum cupere de ea
seclust praestruunt et inde sortpsi: et inde praestruuntPMF
. <tam) ab haeretico Ur* et non protinns om. Get 8 moleatae
post onerosae admodum friget 12 ait addidi 13 persuadere Luis.. B,
- persuadere PM, persuadeare F 15 redhibentibus R3 uulgo 16 eam
ignibus GNB3, ea imaginibus PF, eam ipnibua (ex ea imaginibul) Jf
aluia PFGR3, alius MRl 17 tactibus GNR3, iactibus PMFR1 ipsorum
Ltemporyrrij JB, ipsorum PMF 18 ut B, et PMF 19 caecus setHusi:
. luscus caecus PMF, luscus (at) caecus Gel 23 halandam Eng: natan-
duin. PMF 25 febris Let podagra., B, feLris PMF podagra et nulgo
pudore. ceterum quantum etiam spurciloquio liceat illorum.
in congressibus experiri (est) tam ethnicorum quam haereticorum.\'
Igitur quoniam et rudes quique de communibus adhuc
sensibus sapiunt et dubii et simplices per eosdem sensus
denuo inquietantur et ubique in primis iste in nos aries
temperatur, quo carnis condicio quassatur, necessario et a
nobis carnis primum condicio munietur, uitupera.tione laudatione
depulsa. ita nos rhetoricari quoque prouocant haeretici,
sicut etiam philosophari. futtile et frioulu istud corpusculum,
quod malum denique appellare non horrent, etsi
angelorum fuisset operatio, ut Menandro et Marco placet,
etsi ignei alicuius extructio aeque angeli, ut Appelles docet,
sufficeret ad auctoritatem carnis secundae diuinitatis patrocinium.
angelos post deum nouimus. iam nunc quisquis ille summus
deus haeretici cuiusque est, non inmerito ab ipso quoque
deducerem carnis dignitatem, a quo uoluntas producendae ei
adfuisset utique enim prohibuisset fieri quam fieri scisset, si fieri
noluisset. ita et secundum illos aeque caro dei res. nihil
operis non est eius, qui passus est esse. bene autem, quod
et plures et clariores quaeque doctrinae totam hominis
figulationem deo nostro cedunt. quantus hic sit, satis nosti
qui unicum credidisti. incipiat iam tibi caro placere, cuius
artifex tantus est. (sed et mundus\', inquis, \'dei opus est, et
tamen praeterit habitus huius mundi, apostolo quoque
auctore, nec idcirco restitutio mundi praeiudicabitur, quia
FR, aliquando P (eorr. R) M 8 experiri < (\'st) scnpsi:
ezperiri PMF, experire Oehlerua 7 in primis R,. inprimis PMF, primus
Oel 9 uituperationem landatione depellas Gel 11 etiam om. F
fattile PM, et futile F 14 ignei alicuius <domini) fort. (cf. adu.
omna haereees cap. 6) 21 non est eiue
Persequar itaque propositum, si tamen tantum possim
carni uindicare, quantum contulit illi qui eam fecit, iam
tunc gloriantem, quod illa pusillitas, limus, in manus dei,
quaecumque sunt, peruenit, satis beatus etsi solummodo
contactus. quid enim, si nullo amplius opere statim de
contactu dei figmentum constitisset? (non) adeo magna res,
[agebatur] quae ista materia extruebatur. itaque totiens honoratur,
quotiens manus dei patitur, dum tangitur, dum decerpitur,
dam deducitur, dum effingitur. recogita totum illi deum
occupatum ac deditum, manu sensu opere consilio sapientia
prouidentia et ipsa inprimis adfectione, quae liniamenta
ducebat. quodcumque enim limus exprimebatur, Christus
cogitabatur, homo futurus, quod et limus, et caro sermo,
quod et terra tunc. sic enim praefatio patris ad filium:
faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram. et fecit hominem deus, id utique quod
fiuit, ad imaginem dei fecit illum, scilicet Christi.
et sermo enim deus, qui in effigie dei constitutus non rapinam
existimauit pariari deo. ita limus ille iam tunc imaginem
induens Christi futuri in carne non tantum dei opus erat
sed et pignus. quo nunc facit ad infuscandam originem
carnis nomen terrae uentilare, ut sordentis, ut iacentis elementi?
cum, et si alia materia excudendo homini competisset,
artificis fastigium recogitari oporteret, qui illam et
eligendo dignam iudicasset et tractando fecisset. Phidiae
manus Iouem Olympium ex ebore molitur, et adoratur
nec iam bestiae, et quidem insulsissimae, dens est, sed
seripgi: ille PMF 5 de contactu dei figmentum scripsit figmentum
de contacta dei PMF 6 non addidi 7 agebatur scclusi: (sed>
a deo-agebatur JEng quae PMF, qua R uulgo 10 deditum FGeZ:
dedicatum P, dedipatum M 12 ducebat Urs: decebat PMF, dictabat
.в.g, ductabat Pam 18 limus, et Eng: limas et uulgo sermo caro
Gel 17 Christom Bmg 19 pariari B* (cf. adu. Mare. F, 20): par
in PMFBl, parem esse Rmg Oehlerus 25 elegendo C fidiae M,
fidei P (eorr. R), fidii F 26 molitur et adoratur PMF, molitae
adorantur Gel 27 sed Gel: et PMF
Phidias tantus: deus uiuus, deus uerus quamcumque materise
uilitatem non de sua operatione purgasset et ab omni
infirmitate sanasset? an hoc supererit, ut honestius homo
deum quam hominem deus finxerit? nunc etsi scandalum
limus, alia iam res est. carnem iam teneo, non terram, licet
et caro audiat: terra es et in terram ibis. origo recensetur,
non substantia. [reuocatur datum] est esse aliquid origine
generosius et de mutatione felicius. nam et aurum terra,
quia de terra, hactenus tamen terra, ex quo aurum, longe alia
materia, splendidior atque nobilior, de obsoletiore matrice.
ita et deo licuit carnis aurum de limi, quibus putas, sordibus .
excusato censu eliquasse.
Sed dilutior uideatur auctoritas carnis, quia non et
ipsam proprie manus diuina tractauit, sicuti limum.. quando
in hoc tractauerit limum, ut postmodum caro fieret ex limo,
carni utique negotium gessit. sed adhuc uelim discas, quando
et quomodo caro floruerit ex limo. neque enim, ut quidam
uolunt, illae pelliciae tunicae, quas Adam et Eua paradisum
exuti induerunt, ipsae erunt carnis ex limo reformatio, cum
aliquanto prius et Adam substantiae suae traducem in feminae
iam carne recognouerit - hoc nunc os ex ossibus meis
et caro ex carne mea - et ipsa delibatio masculi in
feminam carne suppleta sit, limo, opinor, supplenda, si Adam
adhuc limus. obliteratus igitur et deuoratus est limus in
B, elephantus PMF 2 et deua nerne C
6 iam om. F 7 et caro PMF, caro Gel 8 reuocatur datum seelusi
ut glossam interlinearem: concesserat auctor carnem quodammodo esse
terram, sed abhinc quod dedit restringit: est ease
Et haec quidem uelut de publica forma humanae condicionis
suffragium carni procurauerim. uideamus nunc de
propria etiam Christiani nominis forma, quanta huic substantiae
friuolae ac sordidae apud deum praerogatiua sit, etsi
sufficeret illi, quod nulla omnino anima salutem possit adipisci
nisi, dum est in carne, crediderit; adeo caro salutis est
cardo. de qua cum anima deo alligatur, ipsa est, quae efficit,
ut anima alligari possit. scilicet caro abluitur, ut anima
PMF, appareat Gel 4 etsi Gel: et PMF 10 fulta est
(hI 15 nil add. JS3 18 eubiscent (alt.) Gel: iacent F, aabiaoeant
PM utaris Lcum eo utaris., B, utaris PMF 23 suffragium MF,
sufiragia P, (in) suffragiam Gel 27 est (prius) om. Gel 28 denique
cum Urs alligatur F, alligitur PM, allegitur B vulgo 29 alligari F,
alligi PM, allegi i2 uulgo scilicet Ufx: sed et PMF
ut et anima muniatur; caro manus impositione adumbratur,
at et anima spiritu inluminetur; caro corpore et sanguine
Christi uescitur, ut et anima de deo saginetur. non possunt
ergo separari in mercede quas opera coniungit. nam et sacrificia
deo grata, conflictationes dico animae, ieiunia et seras
et aridas escas et adpendices huius officii sordes, caro de
proprio suo incommodo instaurat. uirginitas quoque et uiduitas
et modesta in occulto matrimonii dissimulatio et una notitia
eius de bonis carnis deo adolentur. age iam, quid de ea
sentis, cum pro nominis fide in medium extracta et odio
publico exposita decertat, cum in carceribus maceratur teterrimo
lucis exilio penuria mundi squalore paedore contumelia
nictus, ne somno quidem libera, quippe ipsis etiam cubilibus
meta ipsisque stramentis lancinata, cum iam et in luce omni
tormentorum machinatione laniatur, cum denique suppliciis
erogatur, enisa reddere Christo uicem moriendo pro ipso, et
quidem per eandem crucem saepe, nedum per atrociora quoque
ingenia poenarum? ne illa beatissima et gloriosissima,
quae potest apud Christum dominum parere debito tanto,
ut hoc solum debeat ei, quod ei debere desierit, hoc magis
uincta quo absoluta!
Igitur ut retexam, quam deus manibus suis ad imaginem
dei struxit, quam de suo adflatu ad similitudinem suae
uiuacitatis animauit, quam incolatui fructui dominaturi totius
suae operationis praeposuit, quam sacramentis suis disciplinisque
uestiuit, cuius munditias amat, cuius castigationes
probat, cuius passiones sibi adpretiat, haecine non resurget,
totiens dei? absit, absit, ut deus manuum suarum operam,
ingenii sui curam, adflatus sui uaginam, molitionis suae
Gel: instaaratur PMF 9 modesta Rs, modestia PMJlRI
10 adolentar Gel: adalentar Bmg, adolantur PMF, adulantur Rmg (probat
Ertg) 15 lancinata R, lacinata PMF 17 monendo (в,ll. do in ras.)
M, monente
Tenes scripturas, quibus caro infuscatur: tene etiam
quibus inlustratur; legis cum quando deprimitur, adige oculos
et cum quando releuatur. omnis caro foenum. non hoc
solum pronuntiauit Esaias, sed et: omnis caro uidebit
salutare dei. notatur in Genesi dicens deus: non manebit
spiritus meus in hominibus istis, quia caro
sunt. sed et auditur per Iohelem: effundam de spiritu
meo in omnem carnem. apostolum quoque ne de uno
Cor. 12, 9. 7] Luc. 5, 81. 9] I Cor. 12, 23. 10] Luc. 19, 10.
11] Ez. 18, 23. 13] Deut 32, 39. 20] Es. 40, 6. 22] Gen. 6, 3.
24] Ioel 3, 1.. Rig (sed optimus = bonus, pessimus =
malus auctori sollemne est) 5 facit
Hucusque de praeconio carnis aduersus inimicos et
nihilominus amicissimos eius. nemo enim tam carnaliter uiuit
quam qui negant carnis resurrectionem. negantes enim poenam
despiciunt et disciplinam. de quibus luculente et paracletus
per prophetidem Priscam: carnes sunt, et carnem
oderunt. quam si tanta auctoritas munit, quanta illi ad
meritum salutis patrocinari possit, numquid etiam dei ipsius
potentiam et potestatem et licentiam recensere debemus, an
tantus sit, qui ualeat dilapsum et deuoratum et quibuscumque
modis ereptum tabernaculum carnis reaedificare atque restituere?
an et aliqua nobis exempla huius sui iuris in publico
naturae promulgarit? ne qui forte adhuc sciant deum nosse,
Gal. 6, 17. 9] cf. I Cor. 3, 16-17. 10] cf. I Cor. 6, 15. cf. I
Cor. 6, 20. scripsi: tamen PMF 5 actus, sed substantia scripsi: substantia
eed actas PMF 7 et om. 22s 11 ai om. F 15 (aliquando)
probauit Pam (ac Vaticano nescio quo) probarit scripsi: probauit
PMF 19 luculente PM, luculenter FR 25 exeptum F 27 promnlgarit
JR3, promalgaret PMF, promulgauit JJrs et qui F sciant
GB3, siciant PMFR1, nesciant Urs
plane apud philosophos habes, qui mundum hunc (000)
innatum infectumque defendant. sed multo melius, quod omnes
fere haereses natum et factum mundum annuentes conditionem
deo nostro adscribunt. igitur confide illum totum hoc ex
nihilo protulisse et deum nosti fidendo, quod tantum deus
ualeat. nam et quidam, infirmiores hoc prius credere, de
materia potius subiacenti uolunt ab illo uniuersitatem dedicatam
secundum philosophos. porro et si ita in uero haberet,
cum tamen longe alias substantias longeque alias species ex
reformatione materiae diceretur protulisse quam fuisset ipsa
materia, non minus defenderem ex nihilo eum protulisse, si
ea protulerat, quae omnino non fuerant quo enim interest ex
nihilo quid proferri an ex aliquo, dum quod non fuit fiat,
quando etiam non fuisse nihil sit fuisse? sic et fuisse e contrario
non nihil est fuisse. nunc etsi interest, tamen utrumque
mihi adplaudit. siue enim ex nihilo deus molitus est cuncta,
poterit et carnem in nihilum perductam exprimere de nihilo:
siue de materia modulatus est alia, poterit et carnem quocumque
dehaustam euocare de alio. et utique idoneus est reficere qui
fecit: quanto plus est fecisse quam refecisse, initium dedisse quam
reddidisse, ita restitutionem carnis faciliorem credas institutione.
Aspice nunc ad ipsa quoque exempla diuinae potestatis.
dies moritur in noctem et tenebris usquequaque sepelitur.
funestatur mundi honor, omnis substantia denigratur. sordent
silent stupent cuncta, ubique iustitium est. [quies rerum]
ita lux amissa. lugetur. et tamen rursus cum suo cultu cum
t dote cum sole eadem et integra et tota uniuerso orbi
uulgo 2 non addidi 7 credere om. F de materia
<de materia) potius Oehlerus 9 haberet scripsi: haberetur PMF
10 tamen PMF, tam B 13 fuerat M (n s. u.) 15 e contrario (e s.
u.) M 17 nihil adplaudit F 18 perductam Urs: productam PMF,
prodactam Oehlerus 19 modulatus FBhng (ex Hirsaugiensi) Bmg Gel:
moderatus PM aliam Bmg 21 fecit: quanto Eng: fecit, quanto uulgo
22 reddidisse, ita Eng: reddidisse. ita uulgo 24 usque quaque (prtus
que e. u. a m. 2) M 25 omni P (corr. R.) 26 quies rerum seclueit Big
suam, tenebras, heres sibimet existens, donec et nox
reuiuescat, cum suo et illa suggestu. redaccenduntur enim
et stellarum radii, quos matutina succensio extinxerat; reducuntur
et siderum absentiae, quas temporalis distinctio exemerat;
redornantur et specula lunae, quae menstruus numerus
adtriuerat reuoluuntur hiemes et aestates, uerna et autumna
cum suis uiribus moribus fructibus. quippe etiam terrae de
caelo disciplina est: arbores uestire post spolia, flores denuo
colorare, herbas rursus imponere, exhibere eadem quam absumpta
sint semina nec prius exhibere quam absumpta. mira
ratio: de fraudatrice seruatrix; ut reddat, intercipit; ut custodiat,
perdit; ut integret, uitiat; ut etiam ampliet, prius
decoquit. siquidem uberiora et cultiora restituit quam exterminauit,
reuera fenore interitu et iniuria usura et lucro damno.
semel dixerim: uniuersa conditio recidiua est. quodcumque
conueneris, fuit; quodcumque amiseris, (erit.) nihil non iterum
est; omnia in statum redeunt cum abscesserint, omnia incipiunt
cum desierint. ideo finiuntur, ut fiant; nihil deperit
nisi in salutem. totus igitur hic ordo reuolubilis rerum testatio
est resurrectionis mortuorum. operibus eam praescripsit deus
ante quam litteris, uiribus praedicauit ante quam uocibus.
praemisit tibi naturam magistram, summissurus et prophetiam,
quo facilius credas prophetiae discipulus naturae, quo statim
admittas, cum audieris quod ubique iam uideris, nec dubites
deum carnis etiam resuscitatorem, quem omnium noris restitutorem.
et utique si omnia homini resurgunt, cui procurata
. sunt, porro non homini nisi et carni, quale est, ut ipsa depereat
in totum, propter quam et cui nihil deperit?
F 4 succeuaio Bmg Gel: suggestio PM, auggeato F, successio
Eng 6 redonantur Bl 7 uerna Big: et uerna PMF 10 imponere
neseio an corruptum 10 eadem quam M (eadem s. u. a m. 2),
eadem quae FR uulgo, quam P (corr. B in mg. sec. Hirsaugieneem)
17 cognotterifl Bmg erit addidi 18 Lomnia incipiunt, cum deaierintj
ideo finiuntur B, ideo finiuntur PMF 25 nec R, ne PMF dubitas
P (corr. B) 26 quem B3, qui PMFB1
Si parum uniuersitas resurrectionem figurat, si nihil
tale conditio signat, quia singula eius non tam mori quam
desinere dicantur nec redanimari sed reformari existimentur,
accipe plenissimum atque firmissimum huius spei specimen,
siquidem animalis est res, et uitae obnoxia et morti: illum
dico alitem orientis peculiarem, de singularitate famosum, de
posteritate monstruosum, qui semetipsum libenter funerans
renouat, natali fine decedens atque succedens, iterum phoenix
ubi nemo iam, iterum ipse qui non iam, alius idem. quid
expressius atque signatius in hanc causam? aut cui alii rei
tale documentum? deus etiam (in) scripturis suis: et florebis
enim, inquit, uelut phoenix, id est de morte, de funere,
uti credas de ignibus quoque substantiam corporis exigi posse.
multis passeribus antestare nos dominus pronuntiauit: si non
et phoenicibus, nihil magnum. sed homines semel interibunt,
auibus Arabiae de resurrectione securis?
Talia interim diuinarum uirium liniamenta non minus
parabolis operato deo quam locuto, ueniamus et ad ipsa
edicta atque decreta eius, quo cum maxime diuisionem
iustam materiae ordinamus: exorsi enim sumus ab auctoritate
carnis, an ea sit, cui dilapsae salus competat, dehinc prosecuti
de potentia dei, an tanta sit, quae salutem conferre
dilapsae rei ualeat; nunc, si probauimus utrumque, uelim
etiam de causa requiras, an sit aliqua tam digna, quae resurrectionem
carnis necessariam et rationi certe omni modo debitam
uindicet, quia subest dicere: etsi caro capax restitui,
etsi diuinitas idonea restituendi, et sic causa restitutionis
praeesse debebit. accipe igitur et causam, qui apud deum
discis tam optimum quam et iustum, de suo optimum, de
Bmg 8 fenii PMF 9 nemo iam F, iam nemo PM
11 in add. Eng florebis MF, florebit P uulgo 15 <pronuntiauit similes)
et phoenicibus Bmg 19 quo cum maxime = qua ipsa re 20 iustam
scripsi: istam PMF 23 ualeat scripsi: soleat PMF post ualeat
leuius distinxi 27 et sic BmgB: etsi PMF, sed Gel
deum nosset ex naturae proprietate. at nunc etiam
iustum eum patitur ex causae necessitate, tamen et hoc
ipso optimum, dum et iustum. et bono enim iuuando et
malo puniendo iustitiam exhibens utramque sententiam bono
praestat, hinc uindicans istud, inde remunerans illud. sed
cum Marcione plenius disces, an hoc sit dei totum. interim
[talis est noster] merito iudex, quia dominus, merito dominus,
quia auctor, merito auctor, quia deus. hinc et ille
nescio quis haereticorum: merito non iudex, non enim dominus,
merito non dominus, non enim auctor. nescio iam, si
deus, qui nec auctor, quod deus, nec dominus, (quod) auctor.
igitur si deo et domino et auctori congruentissimum
est iudicium in hominem destinare de hoc ipso, an
dominum et auctorem suum agnoscere et obseruare curarit
an non, id utique iudicium [resurrectio] expunget. haec erit
tota causa, immo necessitas resurrectionis, congruentissima
scilicet deo, destinatori iudicii. de cuius dispositione dispicias,
an utrique substantiae humanae diiudicandae censura
diuina praesideat, tam animae quam et carni. quod enim
congruet iudicari, hoc competet etiam resuscitari. dicimus
plenum primo perfectumque credendum iudicium dei, ut ultimum
iam atque exinde perpetuum, ut sic quoque iustum,
dum non in aliquo minus, ut sic quoque deo dignum,
dum pro tanta eius patientia plenum atque perfectum. atquin
plenitudinem perfectionemque iudicii nonnisi de totius hominis
repraesentatione constare. totum porro hominem ex
Gel: deum PMF 6 istud om. Gel 7 totum PMF: notum
Smg an hoc sit dei totum intellege: an iustum esse et in iusto bo-
wum diuinitatis plenitudinem complectatur 8 talis est noster seclusi
noster merito PM, merito noster F 10 dominus F, deus PM 12 (quod)
auctor Gel: auctor PMF 13 auctori B, non auctori PMF 15 curarit
Gel: curaret PMF 16 id utique scripsi: itaque PMF, utique
Gel reeurrectio seclusi 17 resurrectionis B, rerectionis PAfF 18 scilicet
B3, scilicet et PMFR1 destinatori scripsi: destinatio PMF indicii
Ba, dicis PMFB1 24 dignum deo F 25 atquin scripsi: itaque PMF
exhibendum quem totum oporteat iudicari, qui nisi totus
utique non uixerit. qualis ergo uixerit, talem iudicatuiri,
quia de eo, quod uixerit, habeat iudicari. uita est enim causa
iudicii, per tot substantias dispungenda per quot et functa
est.
Age iam scindant aduersarii nostri carnis animaeque
contextum prius in uitae administratione, ut ita audeant
scindere illud etiam in uitae remuneratione. negent operarum
societatem, ut merito possint etiam mercedum negare. non
sit particeps in sententia caro, si non fuerit et in causa. sola
anima reuocetur, si sola decedit. at enim non magis sola
decedit quam sola decucurrit illud, unde decedit, uitam hanc
dico. adeo autem non sola anima transigit uitam, ut nec
cogitatus, licet solos, licet non ad effectum per carnem
deductos, auferamus a collegio carnis, siquidem in carne et
cum carne et per carnem agitur ab anima quod agitur in
corde. hanc denique carnis speciem arcem animae etiam
dominus in suggillatione cogitatuum taxat: quid cogitatis
in cordibus uestris nequam? et: qui conspexerit.
ad concupiscendum, iam adulterauit in corde. adeo
et sine opere et sine effectu cogitatus carnis est actus. sed
etsi in cerebro uel in medio superciliorum discrimine uel
ubiubi philosophis placet principalitas sensuum consecrata
est, quod fje[i.ovtxv appellatur, caro erit omne animae cogitatorium.
numquam anima sine carne est, (quamdiu in carne
est.) nihil non cum illa agit, sine qua non est. quaere
Bmg, congregatione PMF 3 iudicatuiri scripri (cj.
Wölffl, Arch. f. lat. Lexicogr. II 349): iudicaturi
Sed cum imperium animae, obsequium carni distribuimus,
prospiciendum est, ne et hoc alia argumentatione subuertant,
ut uelint carnem secus in officio animae collocare,
non quasi ministram, ne et sociam cogantur agnoscere. dicent
enim ministros et socios habere arbitrium ministrandi atque
sociandi et potestatem suae uoluntatis in utrumque, homines
scilicet et ipsos; idcirco cum auctoribus merita communicare,
quibus operam sponte accommodarint: carnem autem nihil
sapientem, nihil sentientem per semetipsam, non uelle non nolle
de suo habentem, uice potius uasculi apparere animae, ut
instrumentum, non ut ministerium. itaque animae t solius
iudicium praesidere, qualiter usa sit uasculo carnis, uasculum
uero ipsum non esse sententiae obnoxium, quia nec calicem
damnari, si quis eum ueneno temperarit, nec gladium ad
PMF, administrentur Gel 12 quo PMF, quod Gel
17 et hoc NPam: et ex hoc PMF 18 secus scripri: sic PMF 19 ne
et PMF, ne ex hoc C 21 homines scilicet et ipsos: iniellege: cum et
ipri (sc. ministri) rint homines 28 accommodarint PMF, accommodant
Gel 26 animae soli iudio(andae diuinum iudic>ium praesidere fort. (cf.
43, 19), animae solius iudicio (iudice)m praeaidere
Simplicior quisque fautor sententiae nostrae putabit
carnem etiam idcirco repraesentandam esse iudicio, quia aliter
anima non capiat passionem tormenti seu refrigerii, utpote
incorporalis. hoc enim uulgus existimat. nos autem animam
corporalem et hic profitemur et in suo uolumine probauimus,
habentem proprium genus [substantiae] soliditatis, per quam
quid et sentire et pati possit. nam et nunc animas torqueri
fouerique penes inferos, licet nudas, licet adhuc exules carnis,
13] I Cor. 6, 20. scripsi: quam PMF tractare PMF, tractari Gel 2 appellatnr
exterior PMF, exterior appellatur Gel 6 praestat PMF. habet
Gel 7 ministeriam seclusi 8 ut PMF, etsi Gel 9 suppellex PM,
sapellex F. suppler Bmg 13 glorificate, (inquit, et) tollite Pam 14 conatne
MFS3, coronatus PBl 15 repromittit B, repromittunt PMF
16 culpam Bmg 17 gloriam Bmg 22 autem om. F 28 probauimue
M. Schanz (B. L. G. III, 292): probamus PMF \'24 substantiae Be-
duti: substantiuae Rlmg, substantiae (ae) soliditatis Eng
ergo quae habet corpulentiam propriam de suo sufficiet ad
facultatem passionis et sensus, ut non egeat repraesentatione
carnis. immo eatenus egebit, non qua sentire quid sine carne
non possit, sed qua necesse est illam etiam cum carne sentire.
quantum enim ad agendum de suo sufficit, tantum et
ad patiendum. ad agendum autem minus de suo sufficit.
habet enim de suo solummodo cogitare uelle cupere disponere,
ad perficiendum autem operam carnis expectat. sic itaque
et ad patiendum societatem carnis expostulat, ut tam
plene per eam pati possit quam sine ea plene agere non
potuit. et ideo in quae de suo sufficit, eorum interim sententiam
pendit, concupiscentiae et cogitatus et uoluntatis. porro
si haec satis essent ad plenitudinem meritorum, ut non
requirerentur et facta, sufficeret in totum anima ad perfectionem
iudicii, de his iudicanda, in quae agenda sola suffecerat.
cum uero etiam facta deuincta sint meritis, facta autem
per carnem administrentur, iam non sufficit animam sine
carne foueri sine cruciari pro operibus etiam carnis. etsi habet
corpus, etsi habet membra, proinde illi non sufficiunt ad sentiendum
quam nec ad agendum perfecte. idcirco pro quo
modo egit, pro eo et patitur apud inferos, prior degustans
iudicium, sicut prior induxit admissum, expectans tamen et
carnem, ut per illam etiam facta compenset, cui cogitata
mandauit. denique haec erit ratio in ultimum finem destinati
iudicii, ut exhibitione carnis omnis diuina censura perfici
possit. alioquin non sustineretur in finem, quod et nunc
animae decerpuntur apud inferos. [si solis animabus destinaretur.]
Hucusque praestructionibus egerim ad muniendos sensus
omnium scripturarum, quae carnis recidiuatum pollicentur.
PMF, probauit Gel 2 Bufficiat F 4 qua FBI, quia PMRX
SquaFRa, quiaPMRi 6etiamad C 19carnis, etsitwJaro 20proinde«mp«:
quaeproindePilfF 21 quam nec scripsi: nec PitfjF,<plene, quemadinoduin>
nec Gel reliqui quo PM: quoquo FParn Rig Oehlervs 27 sustinuerunt F
28 decerpuntur (id est carpuntur, puriiwntur) PMF, decerpunt Gel reti-
qui si-destinaretur secL JJJng ut interpretamentum uocabuH alioquin
honores dico substantiae ipsius, tum uires dei, tum exempla
earum, tum rationes iudicii et necessitates ipsius, utique
secundum praeiudicia tot auctoritatum scripturas intellegi
oportebit, non secundum ingenia haereticorum, de sola incredulitate
uenientia, quia incredibile habeatur restitui substantiam
interitu subductam, non quia et substantiae ipsi inemeribile
sit aut deo impossibile> aut iudicio inhabile. plane
incredibile, si nec praedicatum diuinitus fuerit; nisi quod
etsi praedicatum id a deo non fuisset, ultro praesumi debuisset,
ut propterea non praedicatum, quia tot auctoritatibus praeiudicatum.
at cum diuinis quoque uocibus personat, tanto abest,
ut aliter intellegatur quam desiderant illa, a quibus etiam
sine diuinis uocibus persuadetur. uideamus igitur hoc primum,
quonam titulo spes ista proscripta sit. unum, opinor,
apud omnes edictum dei pendet: resurrectio mortuorum.
duo uerba expedita decisa detersa. ipsa conueniam, ipsa
discutiam, cui se substantiae addicant. cum audio resurrectionem
homini inminere, quaeram necesse est, quid eius
cadere sortitum sit, siquidem nihil resurgere expectabit
nisi quod ante succiderit. qui ignorat carnem cadere per
mortem, potest eam nec stantem nosse per uitam. sententiam
dei natura pronuntiat: terra es et in terram ibis, et
qui non audit, uidet: nulla mors non ruina membrorum.
hanc corporis sortem dominus quoque expressit, cum ipse
substantia indutus diruite, inquit, templum istud, et
ego illud triduo resuscitabo. ostendit enim, cuius sit
B3, tota auctoritate si iustorum PMFB1
7 et PMF, aut Gel 8 inhabile B, inhabitabile PMF 9 praedicatum
FGel: praeindicatum PM 12 personet Rig 14 persuadetur
Gel: perauadeatur PMF, persuadebatur Eng 15 titulo MF, stilo PC
20 80rtitum sit PM, sortitum
Et haec itaque dispectio tituli et praeconii ipsius, fidem
utique defendens uocabulorum, illuc proficere debebit, ut, si
quid diuersa pars turbat obtentu figurarum et aenigmatum,
manifestiora quaeque praeualeant et [de] incertis certiora
praescribant. nacti enim quidam sollemnissimam eloquii prophetici
formam, allegorici et figurati plerumque, non tamen
semper, resurrectionem quoque mortuorum manifeste adnuntiatam
in imaginariam significationem distorquent, adseuerantes
ipsam etiam mortem spiritaliter intellegendam. non enim hanc
esse in uero, quae sit in medio, discidium carnis atque
animae, sed ignorantiam dei, per quam homo mortuus deo
non minus in sepulcro iacuerit quam in errore. itaque et resurrectionem
eam uindicandam, qua quis adita ueritate redanimatus
et reuiuificatus deo ignorantiae morte discussa uelut
de sepulcro ueteris hominis eruperit, quia et dominus scribas
et Pharisaeos sepulcris dealbatis adaequauerit. exinde ergo
resurrectionem fide consecutos cum domino esse, cum eum
in baptismate induerint. hoc denique ingenio etiam in conloquiis
saepe nostros decipere consuerunt, quasi et ipsi resurrectionem
carnis admittant. (uae», inquiunt, \'qui non in hac
carne resurrexerit\'; ne statim illos percutiant, si resurrectionem
statim abnuerint. tacite autem secundum conscientiam suam
Gel: mortuam meam PMFC 4 mortuum B
7 si quid diuersa pars FB, si qua pars diuersa PM 9 praeualeatur
F de seclugi (irrepsisse uidetur ex 54 2) 10 praescribatur F
14 mortem om. P (add. R ex Hirsaugiensi) 15 discidium FGel: dissidium
PM 17 ordinem uerborum inuerti: in errore iacuerit quam in
sepulcro PMF 18 adita R2, addita PMFR1 19 morte M (in ras.)
22 cum eum in baptismate B, cum baptisma PMF 24 consuerunt PM,
consueuerunt F
arcana haeretica; hoc est enim apud illos resurrectio.
sed et plerique ab excessu animae resurrectionem uindicantes
de sepulcro exire de saeculo euadere interpretantur,
quia et saeculum mortuorum sit habitaculum, id est ignorantium
deum, uel etiam de ipso corpore, quia et corpus
uice sepulcri conclusam animam in saecularis uitae morte
detineat.
Ob huiusmodi igitur coniecturas primam praestructionem
eorum depellam, qua uolunt omnia prophetas per imagines
contionatos; quando, si ita esset, ne ipsae quidem imagines
distingui potuissent, si non et ueritates praedicatae fuissent,
ex quibus imagines deliniarentur. atque adeo si omnia figurae,
quid erit illud, cuius figurae? quomodo speculum obtendes.
si nusquam est facies? adeo autem non omnia imagines sed
et ueritates, nec omnia umbrae sed et corpora, ut in ipsum
quoque dominum insigniora quaeque luce clarius praedicarentur.
nam et uirgo concepit in utero non figurate, et peperit
Emmanuhelem, nobiscum deum, [Iesum] non oblique; et si
oblique \'accepturum uirtutem Damasci et spolia Samariae\',
sed manifeste \'uenturum in iudicium cum presbyteris et
principibus populi\'. nam et tumultuatae sunt gentes in
persona Pilati, et populi meditati sunt inania in persona
Israhelis; astiterunt reges terrae, Herodes. et archontes
congregati sunt in unum, Annas et Caiphas,
aduersus dominum et aduersus Christum eius. qui
et tamquam ouis ad iugulationem adductus est, et
tamquam agnus ante tondentem, scilicet Herodem.
sine uoce — sic non aperuit os suum — dorsum suum
3, 14. 22] Ps. 2, 1-2. 27] Es. 53, 7. 29] cf. Es. 50, 6. om. F 8 detinebat Gel 13 dilioiarentar M 14 obtendas
P (corr. 22) 19 deum Pam: dominum PMF Iesuni seclusi 22 principibus
PMF, archontibus Gel 27 iugulationem PMF, uictimam G-el
28 tondentem (se) Gel 29 sine uoce; sic non aperuit os suum; dorsum
itulgo: rectius distinxit Eng suum (prius) om. F
a sputaminum iaculis; deputatus etiam inter iniquos,
perfossus manus et pedes, sortem passus in uestimento et
potus amaros et capitum inridentium nutus, triginta argenteis
adpretiatus a proditore. quae hic figurae apud Esaiam, quae
imagines apud Dauid, quae aenigmata apud Hieremiam, ne
uirtutes quidem eius per parabolas profatos? aut numquid
nec oculi patefacti sunt caecorum, nec inclaruit lingua mutorum,
nec manus aridae et genua dissoluta reualuerunt, nec
claudi salierunt ut ceruus? quae si et spiritaliter quoque
interpretari solemus secundum comparationem animalium uitiorum
a domino remediatorum, cum tamen et carnaliter adimpleta
sunt, ostendunt prophetas in utramque speciem praedicasse,
saluo eo, quod plures uoces eorum nudae et simplices
et ab omni allegoriae nubilo purae defendi possunt: ut cum
exitus gentium et urbium resonant, Tyri et Aegypti et Babylonis
(et) Idumaeae et Cartaginensium nauium, ut cum ipsius
Israhelis plagas aut uenias, captiuitates, restitutiones ultimaeque
dispersionis exitum perorant. quis haec interpretabitur magis
quam recognoscet? res in litteris tenentur, ut litterae in
rebus leguntur. ita non semper nec in omnibus allegorica
forma est prophetici eloquii, sed interdum et in quibusdam.
Si ergo interdum et in quibusdam, inquis, cur non
et in edicto resurrectionis spiritaliter intellegendae? quoniam
quidem plurima ratio intercedit. primo enim quid facient
tot alia instrumenta diuina, ita aperte corporalem contestantia
resurrectionem, ut nullam admittant figuratae
cf. Pa. 21, 8; cf. Zach. 11, 12. Matth. (Hier.) 27, 9. (cf. adu. Marc. IV, 40)
8] cf. Es. 85, 5-6. 17] cf. Es. 23. 1. FM, ad P uulgo 2 sputaminum iaculis PMF, foeditate sputaininum
JPam 4 ntutus M 7 praefatos C 10 clodi Gel si et PM, etsi FR
15 possunt PMF, possint Gel 17 (et) Idumaeae Gel: idumaeae
P3fF cartaginensium PF, carthaginiensium MRC 20 litterae B,
terrae PMF 21 leguntur PMF, legantur Gel 26 tot alia PMF,
tot ac talia Gel reliqui
demandauimus, incerta de certis et obscura de manifestis
praeiudicari, uel ne inter discordiam certorum et incertorum.
manifestorum et obscurorum fides dissipetur, ueritas periclitetur,
ipsa diuinitas ut inconstans denotetur. tunc, quod
uerisimile non est, ut ea species sacramenti, in quam fides
tota committitur, in quam disciplina tota conititur, ambigue
adnuntiata et obscure proposita uideatur, quando spes resurrectionis,
nisi manifesta de periculo et praemio. neminem
ad eiusmodi praesertim religionem, publico odio et hostili
elogio obnoxiam, persuaderet. nullum opus certum est mercedis
incertae, nullus timor iustus est periculi dubii. et merces
autem et periculum in resurrectionis pendet euentu. et si
temporalia et localia et personalia dei decreta atque iudicia in
urbes et gentes et reges tam aperte prophetia iaculata est,
quale est, ut aeternae dispositiones eius et uniuersales in omne
hominum genus lucem sui fugerint? quae quanto maiora.
tanto clariora esse deberent, ut maiora crederentur. et puto deo
nec liuorem nec dolum nec inconstantiam nec lenocinium
adscribi posse, per quae fere promulgatio maiorum cauillatur.
Post haec ad illas etiam scripturas respiciendum est,
quae non sinunt resurrectionem secundum animales istos, ne
dixerim spiritales, aut hic iam in ueritatis agnitione praesumi
aut ab excessu statim uitae uindicari. cum enim et tempora
totius spei fixa sint sacrosancto stilo, — in aduentu, opinor
Christi, — nec liceat eam ante constitui, uota nostra suspirant
saeculi huius occasum, in transitum mundi quoque, ad
diem domini magnum, diem irae et retributionis, diem
Eng 5 tunc MFR1, tum PR3 imlgo 6 spes sacramenti
de la Cerda 8 adnuntiata R, adnuata PMF, adnutata susp. Eng
13 et si PMF, sed et si B. et <postremo) si fort. 15 aperte Lat:
aperta PMF 17 hominum PM, humanum F 20 ferre PM 25 in
aduentu PMF, in aduentum C uerba in aduentu, opinor, Christi quae
in libris mss. paulo infra post constitui
Docet quidem apostolus Colosensibus scribens mortuos
fuisse nos aliquando, alienatos et inimicos sensus domini,
cum in operibus pessimis agebamus, dehinc consepultos Christo
in baptismate et conresuscitatos in eo per fidem efficaciae dei,
qui illum suscitarit a mortuis: et uos cum mortui
109, 1. 13] cf. Act. 1, 11. 14] cf. Zach. 12, 12. 15] cf. Zach. 12, 10.
16] cf. Mal. 4, 5; cf. Apoc. 12, 6. 17] cf. Apoc. 18, 9. 20] of. Eph. 6, 12.
21] cf. Matth. 22, 21. 23] cf. Col. 1, 21. 24] cf. Col. 2,12. 26] Col. 2, 13. MF, tempore Puulgo tempore, <orantes,) ut fort. dignemini
Gel 6 fruticat sed Pam: fructificasset PMF 7 intempestiue
FR. intempestatiue PM 8 a dextera scripsi: ad dexteram PMF
11 clamante Gel 15 pupugerunt. nemo uulgo 17 est PMF, <et) est
Gel quod addidi 20 potentibus. et uulgo 21 debent P (corr. R),
debens M (s in fas.) 22 colosensibus PMF, Colossensibus R uulgo
26 suscitarit R, suscitaret PMF
cum eo, donatis uobis omnibus delictis, et
rursus: si cum Christo mortui estis ab elementis
mundi, quomodo quasi quidam uiuentes in mundo
sententiam fertis? sed cum ita nos mortuos faciat spiritaliter,
ut tamen et corporaliter quandoque morituros agnoscat,
utique et resuscitatos proinde spiritaliter deputans aeque non
negat etiam corporaliter resurrecturos. denique: si resurrexistis,
inquit, c u ill C h ri s to, e a qua e sursum sum sunt t qua erite,
ubi est Christus in dextera dei residens; ea
quae sursum sunt sapite, non quae deorsum. ita
animo ostendit resurgere, quo solo adhuc possumus caelestia
adtingere. quae non quaereremus nec saperemus. si possideremus.
subicit etiam: mortui enim estis, — scilicet delictis,
nonuobis-et uita uestra abscondita est cum Christo
in deo. nondum ergo adprehensa est quae abscondita est.
sic et Iohannes: et nondum, ait, manifestatum est, quid
futuri sumus. scimus quia, si manifestauerit, similes
eius erimus. tanto abest, ut simus iam quod nescimus,
utique scituri, si iam essemus. adeo contemplatio est spei in
hoc spatio per fidem, non repraesentatio, nec possessio sed
expectatio. de qua spe et expectatione Paulus ad Galatas:
nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus.
non ait \'tenemus\'; \'iustitiae\' autem dei dicit ex iudicio, quo
iudicabitur de mercede. ad quam pendens et ipse, cum Philipensibus
scribit: si qua, inquit, concurram in
2*1 Gal. 5, 5. 26] Pbil. 3, 11-12. 1 (in) delictis Gel praeputio Gel 3 e.itis M, esBetis PF 4 quasi
quidam Pam: quidam quasi PMF 15 nobis N Pam: nobis PMF et
uita C. sed uita PMF 18 sumus PMF, simus Gel manifestatus fuerit C
19 eius FM, ei P 20 ntique-eseemus om. P (add. R in mg, ex
Uirsaugiensi) 21 repraesentatio
Quae haec tempora, cum Thesalonicensibus disce. legimus
enim: qualiter conuersi sitis ab idolis ad seruiendum
uiuo et uero deo et ad expectandum a
6, 9. 12] II Tim. 1, 18. 14] I Tim. 6, 14-15. 18] Act. 3, 19-21.
26] I Thess. 1, 9-10. PMF, quae ebt C 5 et Eng: eo PMF 9 resuacitationem PM,
resurrectionem F 12 honesifero PM, hone si foro F 17 potentator PMF,
potens B regnantium < et dominus dominantium) Gel reliqui 18 paeniteat
itaque MFC, paeniteat P 19 respicite PMF, resipiscite Erasmus
21 nobis PMF, nobis Pam 22 ad (8. u. a m. 1) F 25 quae haec
MW (ex Gorziensi, ni fallor): quae PBi, et haec F thesalonicensibus
P, thessalonicensibus MF 27 ad om. F e caelis Pam
Iesum. et rursus: quae enim spes nostra uelgaudium
uel exultationis corona, quam ut et uos coram
domino nostro Iesu Christo in aduentu ipsius?
item: coram deo et patre nostro in aduentu domini
nostri Iesu Christi cum uniuersis sanctis eius.
de quorum dormitione minus maerenda docens simul et tempora
resurrectionis exponit: si enim credimus, quod Iesus
mortuus sit et resurrexerit, sic et deus eos, qui
dormierunt per Iesum, adducet cum ipso. hoc enim
dicimus uobis in sermone domini, quod nos, qui
uiuimus, qui remanemus in aduentum domini nostri,
non praeueniemus eos, qui dormierunt. quoniam
ipse dominus in iussu et in uoce archangeli et
tuba dei descendet de caelo; et mortui in Christo
primi resurgent, deinde nos, qui uiuimus, qui. sumul
cum illis tollemur in nubibus obuiam Christo in
aerem et ita semper cum domino erimus. quae uox
archangeli, quae tuba dei audita iam, nisi forte in cubiculis
haereticorum? nam etsi tuba dei euangelicus sermo dici potest,
qui illos iam uocarit, sed aut mortui erunt iam corporaliter,
ut resurrexerint, et quomodo uiuunt? aut in nubes erepti,
et quomodo hic sunt? miserrimi reuera, ut apostolus pronuntiauit,
qui in ista tantum uita sperantes habebuntur, excludendo,
dum praeripiunt, quod post illam repromittitur, frustrati
circa ueritatem non minus quam Phygelus et Hermogenes.
et ideo maiestas spiritus sancti perspicax eiusmodi sensuum
23] cf. I Cor. 15, 19. 26] cf. II Tim. 1, 15. BMF, quam ut uos PR1 quam uos R3 4 domino
MF, domino deo P uulgo 4 aduentu R, aduentum PMF 5 aduentu
F. aduentum PM 7 maerenda PMF, miseranda Gel reliqui 8 exponit
FM, exponit dicens P uulgo 9 resurrexit B 11 domini N Pam:
itei PMF 16 lacunam signaui: qui <remanemus> fort. (= oi iceptXBi-
-ojjLsvot) 21 uocarit Pam: uocaret PMF 24 excludendi C (probatEng)
25 praeripiunt quod uulgo 26 phigelus PMF
ribus autem et temporum spatiis, fratres, non est
necessitas scribendi uobis. ipsi enim certissime
scitis, quod dies domini quasi fur nocte ita adueniet.
cum dicent <pax) et \'tuta sunt omnia\', tunc
illis repentinus insistet interitus. et in secunda
pleniore sollicitudine ad eosdem: obsecro uos, fratres,
per aduentum domini nostri et congregationem
nostram ad illum, ne cito commoueamini animo
neque turbemini, neque per spiritum neque per
sermonem, scilicet pseudoprophetarum, neque per epistolam,
scilicet pseudoapostolorum, acsi per nostram,
quasi insistat dies domini. ne quis uos seducat
ullo modo, quoniam nisi ueniat abscessio primo,
huius utique regni, et reueletur delinquentiae homo,
id est antichristus, filius perditionis, qui aduersatur
et superextollitur omne, quod deus dicitur uel
religio, uti sedeat in templo dei, adfirmans deum
se. nonne meministis. quod cum apud uos essem,
haec dicebam uobis? et nunc quid teneat scitis,
ad reuelandum eum in suo tempore. iam enim arcanum
iniquitatis agitatur; tantum qui nunc tenet,
donec de medio fiat. quis. nisi Romanus status, cuius
abscessio in decem reges dispersa antichristi superducet?
et tunc reuelabitur iniquus, quem dominus Iesus
interficiet spiritu oris sui et euacuabit apparentia
aduentus sui, cuius est aduentus secundum
12-14. 25] II Thess. 2, 8-10. PMF, Theasalonicenses B uulgo 7 obsecro autem C
8 domini nostri Iesu Christi C 11 pseudoapostolorum PRl 12 pseudoprophetarum
PRl per om. PJR1 17 omne PMF, in omne B dicitor
deus F 18 (ipse) sedeat fort. dei templo F 20 quid teneat
PM, qui teneat RF, quid detineat Gel 22 tenet F (cf. graeca): tenet,
teneat PM uulgo 24 dispersa antichristi = die zerstreuten Mdchte des
Antichrist (Eng) antichristi
Etiam in apocalypsi ordo temporum sternitur, quem
martyrum quoque animae sub altari ultionem et iudicium
flagitantes sustinere didicerunt, ut prius et orbis de pateris
angelorum plagas suas ebibat, et prostituta illa ciuitas a
decem regibus dignos exitus referat. et bestia antichristus
cum suo pseudopropheta certamen ecclesiae inferat, atque ita
diabolo in abyssum interim relegato primae resurrectionis
praerogatiua de soliis ordinetur, dehinc et igni dato uniuersalis
resurrectionis censura de libris iudicetur. cum igitur et
status temporum ultimorum scripturae notent et totam Christianae
spei frugem in exodio saeculi collocent, apparet aut tunc
adimpleri totum quodcumque nobis a deo repromittitur — et
uacat. quod hic iam ab haereticis uindicatur — aut, si et agnitio
sacramenti resurrectio, salua utique illa creditur quae in
ultimo praedicatur; et sequitur, ut eo ipso, quo haec spiritalis
uindicatur, illa corporalis praeiudicetur; quia, si nulla tunc
adnuntiaretur, merito sola haec et tantummodo spiritalis uindicaretur,
cum uero et in ultimum tempus edicitur, corporalis
agnoscitur, quia non et tunc [spiritalis] adnuntiaretur resurrectio
eiusdem condicionis, id est spiritalis, cum aut nunc
eam deceret expungi sine ulla differentia temporum aut tunc
sub omni clausula temporum. ita nobis magis competit
etiam spiritalem defendere resurrectionem ab ingressu fidei,
qui plenitudinem eius agnoscimus in exitu saeculi.
8; d. Apoc. 19, 19-20. 11] cf. Apoc.20,4. cf. Apoc.20,9. 12] Apoc.20, 12. Gel 8 antichristi F 9 ecclesiae dei C
10 abyssum PM, abysso F relegato Eng: religato PMF 11 soliis C,
solis PMF igni Gel: igne PMF 14 exodio Iun: exordio FMF 17 resurrectio
PMF, resurrectio est B 18 quo C, quod PMF 19 uindicatur
Pam: nindicetur PMF 21 edicitur B, educitur PMF 22 spiritalis
tecluri adnuntiaretur PMF, <adnuntiatur. cur enim iterum) adnuntiaretur
Gel reliqui 25 clausula temporum PMF, clausura Gel 27 in
eiita C, exitu MF, exitum P
Unum adhuc respondebo ad propositionem priorem
allegoricarum scripturarum, licere et nobis corporalem resurrectionem
de patrocinio figurati proinde eloquii prophetici
uindicare. ecce enim diuina (in) primordio sententia terram
hominem pronuntiando: terra es et in terram ibis, secundum
substantiam scilicet carnis, quae de terra erat sumpta
et quae prior homo fuerat appellata, sicut ostendimus, dat
mihi disciplinam in carnem quoque interpretandi. si quid irae
uel gratiae in terram deus statuit, quia nec proprie terra
iudicio eius obnoxia est, quae nihil boni seu mali admisit.
maledicta quidem, quod hauserit sanguinem. sed et hoc ipsum
in figuram carnis homicidae. iam [et] si iuuari seu laedi
habet terra quoque propter hominem, uti ille iuuetur siue
laedatur per consistorii sui exitus: quo magis ipse pensabit
quae propter illum etiam terra patietur? itaque et cum comminatur
terrae deus. carni potius comminari eum dicam, et cum
quid terrae pollicetur, carni potius polliceri eum intellegam.
ut apud Dauid: dominus regnauit, exultabit terra, id
est caro sanctorum, ad quam pertinet regni diuini fructus:
[dehinc subiungit] uidit et concussa est terra; montes
sicut cera liquefacti sunt a facie domini, caro scilicet
profanorum. [et] uidebunt enim in eum. quem confixerunt.
alioquin, si simpliciter de terrae elemento utrumque
existimabitur pronuntiatum. quomodo congruet et concuti
et liquefieri eam a facie domini. quo supra regnante exultauit?
sic et apud Esaiam: bona terrae edetis bona carnis intellegentur,
quae illam manent in regno dei reformatam et
96, 4-5. 22] Zach. 12, 10; Ioh. 19, 37. 26] Es. 1, 19. Gel: primordio PMF 11 quod R, quo PM, quae
F 12 iam si scripsi: nam et si PMF 13 quoque PMF, id quoque
B reliqui 14 consistorii R3, consistoris PMFR1 15 patietur. itaque
uulgo 16 eum comminari F 18 exultabit scripsi: exultaait PMF, exultet
Gel 20 deliinc subiungitsectow 21 sicut PMt uelud F 22 et seclusi in
eum, quem scripsi; eum in quem PMF, eum qui Gel 23 alioquin scripsi:
atque adeo PMF, atque a deo Eng si om. F terrae PMF, terra
Gel 24 concuti et Gel: concutiet PMF, conueniet B
audiuit nec in cor hominis ascenderunt. alioquin
satis uanum, ut ad obsequium deus fructibus agri et cibariis
uitae huius inuitet, quae etiam inreligiosis et blasphemis
semel homini addicta conditione communicat, pluens super
bonos et malos et solem suum mittens super iustos et iniustos.
felix nimirum fides, si ea consecutura est, quibus hostes
dei et Christi non modo utuntur uerum etiam abutuntur,
ipsam conditionem colentes aduersus conditorem. bulbos et
tubera in terrae bonis deputabis, domino pronuntiante ne in
pane quidem uicturum hominem? sic Iudaei terrena solummodo
sperando caelestia amittunt, ignorantes et panem de
caelesti repromissum et oleum diuinae unctionis et aquam
spiritus et uinum animae uigorantis ei uite Christi. sicut et
ipsam terram sanctam Iudaicum proprie solum reputant, carnem
potius domini interpretandam, quae exinde et in omnibus
Christum indutis sancta sit terra, uere sancta per incolatum
spiritus sancti, uere lacte et melle manans per suauitatem
spei ipsius, uere Iudaea per dei familiaritatem, - non enim
qui in manifesto Iudaeus, sed qui in occulto — ut
et templum dei eadem sit et Hierusalem, audiens ab Esaia:
exurge, exurge Hierusalem. indue fortitudinem
brachii tui, exurge, sicut in primordii die, scilicet
in illa integritate, qua fuerat ante delictum transgressionis.
qui enim in eam Hierusalem uoces eiusmodi competent exhortationis
et aduocationis, quae occidit prophetas et lapidauit
Dent. 8,3; Luc. 4,4; Matth. 4, 4. 12] cf. Ioh. 6, 51. 14] cf. Ioh. 15, 1.
15] cf. Exod. 3, 5. 18] cf. Exod. 3, 17. 19] Rom. 2, 28. 29. 22] Es.
51, 9. 26] cf. Matth. 28, 37; Luc. 13, 34. FB, ascendit PM 6 mittens PMF, emittens C
7 est B, sunt PMF 11 hominem. sic uulgo 13 aquam spiritus C,
Imam spiritus PMF 14 uinum animae C, aquam animae PMF
17 uere (e ex a corr. R) P 21 dei om. PBl 22 indue PMFR1,
induere B3 wtlgo 23 primordii die F, primordio die M, primordio P,
primordio Ldiei.l B 24 qua fuerat PM, quae fuerat F 25 qui enim
Eng: quae enim PMF 26 lapidat Gel
sed nec ulli omnino terrae salus repromittitur, quam oportet
cum totius mundi habitu praeterire. etiam si quis audebit
terram sanctam paradisum potius argumentari, quam et patrum
dici capiat, Adae scilicet et Euae, proinde et in paradisum
restitutio carni uidebitur repromissa, quae eum incolare et
custodire sortita est, ut talis illuc homo reuocetur, qualis
inde depulsus est.
Habemus etiam uestimentorum in scripturis mentionem
ad spem carnis allegorizare, quia et apocalypsis Iohannis:
hi sunt, ait, qui uestimenta sua non coinquinauerunt
cum mulieribus, uirgines es scilicet significans et qui
semetipsos castrauerunt propter regna caelorum. itaque in
albis erunt uestibus, id est in claritate innubae carnis. et in
euangelio indumentum nuptiale sanctitas carnis agnosci potest.
itaque Esaias docens, quale ieiunium elegerit dominus, cum
subicit de mercede bonitatis: tunc, inquit, lumen tuum
temporaneum erumpet et uestimenta tua citius
orientur, non subsericam utique nec pallium sed carnem
uolens accipi, ortum carnis resurrecturae de mortis occasu
praedicauit. adeo nobis quoque suppetit allegorice defensio
corporalis resurrectionis. nam et cum legimus: populus
meus, introite in cellas promas quantulum, do
nec ira mea praetereat, sepulcra erunt cellae promae,
in quibus paulisper requiescere habebunt qui in finibus saeculi
sub ultima ira per antichristi uim excesserint. aut cur cellarum
promarum potius uocabulo usus est, et non alicuius loci
4; 3, 4. 13] cf. Matth. 19, 12. 14] cf. Apoc. 3, 5. 15] cf. Matth.
22, 11. 17] Es. 58, 8. 22] Es. 26, 20. MF, ad se missos P uulgo confecit PMFCRt, confuit
R3 uulgo 6 incolere C 8 depulsus FRlmg (ex Hirsaugiensi),
pulsus PMRuulgo 14 innubae Rig: innube PMF, in nube R
19 subsericam Gel: subscribam PMF, subuculam B 21 allegorice PMF
(= dXXrjYoptxa sc. \'tiXYY), allegorica Gel reliqui 23 quantulura = jj-txpov
Soov (Eng) 27 usus uocabulo F
seruatur, depromenda illinc suo tempore? proinde enim
et corpora medicata condimentis sepulturae mausoleis et
monumentis sequestrantur, processura inde cum iusserit dominus.
quod cum ita intellegi congruat, — ecquae enim ab ira
dei cellariorum nos refugia seruabunt? — hoc ipso quod ait:
donec ira praetereat, quae extinguet antichristum, post
iram ostendit processuram carnem de sepulcro, in quo ante iram
fuerit inlata. nam et de cellariis non aliud effertur, quam quod
infertur. et post antichristi eradicationem agitabitur resurrectio.
Scimus autem sicut et uocibus ita et rebus prophetatum;
tam dictis quam et factis praedicatur resurrectio. cum
Moyses manum in sinum condit et emortuam profert et rursus
insinuat et uiuidam explicat, nonne hoc de toto homine
portendit? siquidem trina uirtus dei per illa trina signa
denotabatur cum suo ordine, primo diabolum serpentem quamquam
formidabilem subactura homini, dehinc carnem de sinu
mortis retractura, atque ita omnem sanguinem executura iudicio.
de quo apud eundem propheten: quoniam et uestrum,
inquit deus, sanguinem exquiram de omnibus bestiis.
et de manu hominis et de manu fratris exquiram
eum. porro nihil exquiritur nisi quod reposcitur, nihil
reposcitur nisi quod et reddetur, et utique reddetur quod
ultionis nomine reposcetur et exquiretur. neque enim uindicari
poterit quod omnino non fuerit. erit autem, dum restituitur,
uti uindicetur. in carnem itaque dirigitur quicquid in sanguinem
praedicatur, sine qua non erit sanguis. caro suscitabitur, ut
sanguis uindicetur. sunt et quaedam ita pronuntiata, ut allegoriae
quidem nubilo careant, nihilominus tamen ipsius
19] Gen. 9, 5. B 5 ecquae Oehlerus: et quae PMF 6 quo ait CF
8 sepulchris in quae Gel 11 sicut et MF, sicut P uulgo 13 mortuam F
15 portendit. siquidem uulgo 16 notabatur Gel 18 iudicio executura F
19 prophetam F 26 uti om. P (add. R ex HiTsaugienSf) carnem P,
carne MF sanguine F 27 ut om. MF 28 allegoriae P, allegoricae MF
ego occidam et uiuificabo. certe postea quam occiderit
uiuificabit. ergo per mortem occidens per resurrectionem uiuificabit.
caro est autem, quae occiditur per mortem, caro itaque
et uiuificabitur per resurrectionem. certe si occidere carni
animam eripere est, uiuificare, contrarium eius, carni animam
referre est, caro resurgat necesse est, cui anima per occisionem
erepta referenda est per uiuificationem.\'
Igitur si et allegoricae scripturae et argumenta rerum
et simplices uoces resurrectionem carnis, quamquam sine nominatione
ipsius substantiae, subradiant, quanto magis quae hanc
spem in ipsas substantias corporales speciali mentione determinant
non erunt deducendae in quaestionem? accipe Ezechielem:
et facta est, inquit, super me manus domini et
extulit me in spiritu dominus et posuit me in medio
campi; is erat ossibus refertus. et circumduxit
me super ea per circuitum et ecce multa super
faciem campi et ecce arida satis. et ait ad me: fili
hominis, si uiuent ossa ista? et dixi: Adonai
domine, tu scis. et ait ad me: propheta in ossa haec
et dices: ossa arida, audite sermonem domini:
haec dicit dominus Adonai ossibus istis: ecce ego
adfero in uos spiritum, et uiuetis, et dabo in uos
neruos et reducam in uos carnes et circumdabo in
uobis cutem et dabo in uobis spiritum, et uiuetis et
cognoscetis, quod ego dominus. et prophetaui secundum
praeceptum, et ecce uox, dum propheto, et ecce
motus: et accedebant ossa ad ossa, et uidi et ecce
Bmg, occiderit PMF 6 animam teripere est, uiuificare,
contrarium eius, carni animam, referre est caro B, animam referet caro
PMF 7 anima R, animam PMF 8 ereptam MF 11 obradiant C
15 in (prius) om. Gel 17 super (alt.) om. P (supte 8. u.R) 24 neruos scripsi:
spiritum PMF in uos carnes FC, UOB in carnes PM et circumdabo
in uobis PMFBet om. B3, in om. Gel 25 cutem-uobis om. F
sunt eis carnes et spiritus in eis non erat. et ait ad
me: propheta ad spiritum, fili hominis, propheta et
dices ad spiritum: haec dicit dominus Adonai: a quatuor
uentis ueni, spiritus, et spira in istis interemptis,
et uiuant. et prophetaui ad spiritum, sicut praecepit
mihi, et introiit in ea spiritus et uixerunt et constiterunt
super pedes suos ualentia magna satis. et ait ad
me: fili hominis, ossa ista omnis domus Israhel est.
ipsi dicunt: exaruerunt ossa nostra et periit spes
nostra, auulsi sumus in eis. propterea propheta ad
eos: ecce ego patefacio sepulcra uestra et eueham
uos de sepulcris uestris, populus meus, et inducam
uos in terram Israhel et cognoscetis, quod ego dominus
aperuerim sepulcra uestra et eduxerim uos de
sepulcris uestris, populus meus, et dabo uobis spiritum
et uiuetis et requiescetis in terra uestra et
cognoscetis, quod ego dominus locutus sim et fecerim,
dicit dominus.
Hanc quoque praedicationem scio, qualiter concutiant
in allegoriae argumentationem, quia dicendo ossa ista omnis
domus est Israhel imaginem ea fecerit Israhelis et a propria
condicione transtulerit; atque ita figuratam esse, non
ueram resurrectionis praedicationem. statum enim Iudaeorum
deformari quodammodo emortuum et exaridum et dispersum
in campo orbis. itaque et imaginem resurrectionis in illum
allegorizari, quia recolligi habeat et recompingi os ad os, id
est tribus ad tribum et populus ad populum, et recorporari
carnibus facultatum et neruis regni atque ita de sepulcris,
id est de habitaculis captiuitatis tristissimis atque teterrimis,
C 7 constiterunt FC, steterant PM 10 et
periit spes nostra om. P (add. B in mg. ex Hirsaugiensi) 15 apenierim
C, aperui PMF 17 requiescitis BS 18 eim P, sum MF
22 eat israhel PM, israhelis est F (cf. 68, 21), Iarael est Gel 29 carnibos
MFBmg, carnis P facultatum Bmg, facultatem PMF et om. P
sua Iudaea. et quid post haec? morientur sine dubio. et quid
post mortem? nulla, opinor, resuscitatio, si non haec erit
ipsa, quae Ezechieli reuelatur. sed enim et alias praedicatur
resurrectio. ergo et haec erit, et temere M statum eam Iudaicarum
rerum conuertunt. aut si alia est illa quam defendimus, nihil
mea interest, dum sit et corporum resurrectio, sicut et rerum
Iudaicarum. denique hoc ipso, quod recidiuatus Iudaici status de
recorporatione et redanimatione ossuum figuratur, id quoque
euenturum ossibus probatur. non enim posset de ossibus figura
componi, si non id ipsum et ossibus euenturum esset. nam
etsi figmentum ueritatis in imagine est, imago ipsa in ueritate
est sui. necesse est esse prius sibi, quo alii configuretur. de
uacuo similitudo non competit, de nullo parabola non conuenit.
ita oportebit ossuum quoque credi reuiscerationem et respirationem,
qualis dicitur, de qua possit exprimi Iudaicarum
rerum reformatio, qualis adfingitur. sed magis religiosum est
ueritatem de suae t ueritate simplicitatis defendi, quam sensus
diuinae propositionis expostulat. si enim ad res Iudaicas
spectaret haec uisio, statim reuelato situ ossuum subiecisset:
ossa ista omnis domus Israhelis est, et cetera deinceps.
at cum ostensis ossibus de propria spe eorum quid obloquitur.
nondum nominato Israhele, et fidem temptat prophetae: fili
hominis, si uiuent ossa haec? ut et ille responderet:
domine, tu scis. non utique deus prophetae fidem de ea re
temptasset, quae futura non esset, quam numquam Israhel audisset,
quam credi non oporteret. sed quoniam praedicabatur
quidem resurrectio mortuorum, Israhel uero pro sua
PMF, respirare Pam 3 resurrectio F 5 aut haec IUfl
9 readunatione C ossium R 15 oasium R 18 de auae ueritate
simplicitatis PMF, de sua simplicitate et auctoritate B, de suae auctoritate
simplicitatis Pam: ego rescribi uelim: de suae simplicitatis ueritate
ceteris (quam—expostulat) ut interpretamento deletis 20 ossium R
22 qui Pam 23 et om. P 24 ossa thaeCj B, ossa PMF
sepulturae desperabat resurrectionem uel non in eam potius
animum dirigebat sed in circumstantias suas, idcirco deus
et prophetam, qua et ipsum dubium, praestruxit ad constantiam
praedicationis reuelato ordine resurrectionis et populo
id credendum mandauit, quod prophetae reuelauit. ipsos dicens
esse ossa quae erant resurrectura, qui non credebant resurrectura.
denique in clausula: et cognoscetis, inquit, quod ego
dominus locutus sim et fecerim, id utique facturus, quod
fuerat locutus; ceterum non id facturus, quod locutus, si
aliter facturus quam locutus.
Plane, si et populus allegorice mussitaret ossa sua
arefacta et spem suam perditam, dispersionis exitum querulus-
Ius, merito uideretur et deus figuratam desperationem figurata
promissione consolatus. sed cum dispersionis quidem iniuria
nondum populo accidisset, resurrectionis uero spes apud illum
saepissime cecinisset, manifestus est de corporum interitu
labefactans fiduciam resurrectionis. ita et deus eam restruebat
fidem, quam populus destruebat. quamquam et si aliqua praesentium
rerum tunc conflictatione haerebat Israhel, non idcirco
in parabola accipienda esset reuelationis intentio sed in testationem
resurrectionis, ut in illam spem erigeret illos, aeternae
scilicet salutis et necessarioris restitutionis, et auerteret a
respectu praesentium rerum. ad hoc enim et alii prophetae:
exibitis — de sepulcris- uelut uituli de uinculis soluti et
conculcabitis inimicos, et rursus: gaudebit cor uestrum,
et ossa uestra uelut herba orientur, quia et herba de
MF, quia P (corr. m. 1 in quasi), quasi R uulgo 8 cognoscentea
F 10 facturus Lquam locutus, B, facturus PMF 12 musitaret
PM 13 exitum PMF, exitu Gel (prob. Eng) 15 consulatus M
17 cecinisset PMF (cf. 49, 12\', cecidisset Gel <et) manifestus Rig
18 resurrectionis, ita Rig restruebat PMFRXB, restituebat R3GN
20 haerebat PMF, maerebat Gel Israel R. israheli PMF 24 alibi
R3 prophetae Rig: prophetes PMF 26 rursum Gel 27 uelut
herba Bmg, uelociter PMF
proprie in Israhelis statum resurgentium ossuum imago contenditur,
cur etiam non Israheli tantummodo uerum et omnibus
gentibus eadem spes adnuntiatur et recorporandarum et redanimandarum
reliquiarum et de sepulcris exsuscitandorum mortuorum?
de omnibus enim dictum est: uiuent mortui, exurgent
de sepulcris: ros enim, qui a te, medela ossibus
eorum. item alibi: ueniet adorare omnis caro in conspectu
meo, dicit dominus. quando? cum praeterire coeperit
habitus mundi huius. supra enim: quemadmodum caelum
nouum et terra noua, quae ego facio, in conspectu
meo, dicit dominus, ita stabit semen uestrum. tunc
ergo et quod subicit implebitur: et exibunt, utique de sepulcris,
et uidebunt artus eorum, qui impie egerunt,
quoniam uermis illorum non decidet et ignis illorum
non extinguetur, et erit satis conspectui omni carni,
scilicet quae resuscitata et egressa de sepulcris dominum pro
hac gratia adorabit.
Sed ne solummodo eorum corporum resurrectio uidea-I
tur praedicari, quae sepulcris demandantur, habes scriptum:
et mandabo piscibus maris et eructabunt ossa, quae
sunt comesta, et faciam compaginem ad compaginem
et os ad o s. ergo, inquis, et pisces resuscitabuntur et cete-I
rae bestiae et alites carniuorae, ut uomant quos comederunt,
quia et apud Moysen legis exquiri sanguinem de omnibus
bestiis? non utique. sed idcirco nominantur bestiae et pisces,
in redibitionem carnis et sanguinis, quo magis exprimatur
21] ?? (cf. Apoc. 20, 13) RF 5 exsuscitandorum MFGel: excitandorum P 6 exurgent
PMF, (et) exurgent R uulgo 7 qui a te PMF, qui a te (est)
Gel medela (eet> Pam 9 meo Gel: domini eo PMF 11 nouum
om. MF 13 subicit Gel: suum dicit PMF 15 illorum MF, eorum P
ttulgo 16 erit satis
Satis haec de prophetico instrumento. ad euangelia
nunc prouoco, hic quoque occursurus prius eidem astutiae
eorum, qui proinde et dominum omnia in parabolis pronuntiasse
contendunt, quia scriptum sit: haec omnia locutus
est Iesus in parabolis et sine parabola non loquebatur
ad illos, scilicet ad Iudaeos. nam et discipuli: quare, aiunt,
in parabolis loqueris? et dominus: propterea in parabolis
loquor ad eos, ut uidentes non uideant et audien
tes non audiant, secundum Esaiam. quodsi ad Iudaeos in
parabolis, iam non ad omnes; si (non) ad omnes in parabolis,
iam non semper nec omnia parabolae, sed quaedam, cum ad
quosdam, ad quosdam autem, dum ad ludaeos; nonnumquam
plane et ad discipulos. sed quomodo referat scriptura considera:
dicebat autem et parabolam ad eos. ergo et non
parabolam dicebat, quia non notaretur, cum parabolam loquebatur,
si ita semper loquebatur. et tamen nullam parabolam
non aut ab ipso inuenias edissertatam, ut de seminatore in
uerbi administrationem, aut a commentatore euangelii praeluminatam,
ut iudicis superbi et uiduae instantis ad perseuerantiam
orationis, aut ultro coniectandam, ut arboris fici
dilatae in spem ad instar Iudaicae infructuositatis. quodsi
nec parabolae obumbrant euangelii lucem, tanto abest, ut
sententiae et definitiones, quarum aperta natura est, aliter
quam sonant sapiant. definitionibus autem et sententiis dominus
edicit siue iudicium siue regnum dei sine resurrectionem.
tolerabilius erit, inquit, Tyro et Sidoni in die
iudicii, et: dicite illis, quod adpropinquauerit regnum
dei, et: retribuetur tibi in resurrectione iustorum. si
Matth. 13, 14; Es. 6, 9. 14J Luc. 18, 9. 17J cf. Matth. 13, 18-23.
19J cf. Luc. 18, 1-5. 20J cf. Luc. 13, 6-9. 26] Matth. 11, 24.
271 Matth. 10, 7. 28] Luc. 14, 14. MF, estP uulgo 6 ad iudaeos MF, iudaeos P uulgo 10 non (alt.)
add.RS 11 etadquosdam Gel 13 scriptura om. F
In primis cum ad hoc uenisse se dicit, uti quod periit
saluum faciat, quid dicis perisse? hominem sine dubio. totumne
an ex parte? utique totum, siquidem transgressio, quae perditionis
humanae causa est, tam animae instinctu ex concupiscentia
quam et carnis actu ex degustatione commissa totum
hominem elogio transgressionis inscripsit atque exinde merito
perditionis impleuit. totus itaque saluus fiet qui perit totus
delinquendo. nisi si et ouis illa sine corpore amittitur et sine
corpore reuocatur. nam si caro quoque eius cum anima, quod
pecus totum est, humeris boni pastoris aduehitur, ex utraque
utique substantia restituendi hominis exemplum est. aut quam
indignum deo, dimidium hominem redigere in salutem, paene
PM (corr. e in a m. 2), absoluta F Gel reliqui 3 dispositionem
MFGR3, dispensationem P Ri 4 transactionem regni et paasionem
iudicii scripsi: transactionem et passionem regni iudicii PMF
5 defendantor M (m. 2) N Rig 7 praestrinximus PR1 8 pensandus P
(corr. B) M Icorr. m. I) 13 animalie M (litt. s eras.) 18 causae P
(corr. B) M (corr. m. 1) 21 perit PMF, periit Gel 22 delinquendo
totUB Gel 23 nisi P (del. ni B)
indulgentia uindicetur. diabolus ualidior in hominis iniuriam
intellegetur, totum eum elidens? deus infirmior renuntiabitur,
non totum eum releuans? atquin et apostolus suggerit,
ubi delictum abundauerit, illic gratiam superabundasse. quomodo
denique saluus habebitur qui poterit et perditus dici?
carne scilicet perditus; [anima uero saluus] nisi quod iam
et anima in perdito constituatur necesse est, ut salua effici
possit; id enim saluum effici oportebit, quod perditum fuerit.
porro autem recipimus animae inmortalitatem, ut perdita non
in interitum credatur sed in supplicium. id est in gehennam.
et si ita est, iam non animam spectabit salus, saluam scilicet
sua natura per inmortalitatem, sed carnem potius, quam interibilem
constat apud omnes. aut si et anima interibilis, id est
non inmortalis, quod et caro, iam et carni forma illa ex aequo
proficere debebit proinde mortali et interibili, qua id quod
perit saluum facturus est dominus. nolo nunc contentioso
fune deducere, hac an illac hominem perditio depostulet. dum
utrimque eum salus destinet in ambas substantias peraequata.
ecce enim ex quacumque substantia hominem perisse praesumpseris,
ex altera non perit. saluus ergo erit iam ex qua non
perit et saluus nihilominus fiet ex qua perit, habes totius
hominis restitutionem, dum et quodcumque eius perit saluum
facturus est dominus et quodcumque non perit utique non
erit perditurus. quia ultra de utriusque substantiae securitate
dubitabit, cum altera salutem consecutura sit, altera amissura
lacunam signaui: quam censuram humanam (cf. p. 45, 12) uel simile
aliquid intercidisse uidetur 2 ualentior
Sed et praecipit eum potius timendum, qui et corpus
et animam occidat in gehennam, id est dominum solum, non
qui corpus occidant, animae autem nihil nocere possint, id
est humanas potestates. adeo hic et anima inmortalis natura
recognoscitur, quae non possit occidi ab hominibus, et carnis
esse mortalitatem, cuius sit occisio, atque ita resurrectionem
quoque mortuorum carnis esse, quae in gehennam nisi resuscitata
non poterit occidi. sed quoniam et hic de interpretatione
corporis [questio cauillatur, ego corpus hominis non aliud
intellego quam omnem istam struem carnis. quoquo genere
materiarum concinnatur atque uariatur, quod uidetur, quod
tenetur, quod denique ab hominibus occiditur. sic et parietis
corpus non aliud admittam quam caementa, quam saxa, quam
lateres. si quis arcanum aliquod corpus inducit, ostendat
reuelet probet ipsum etiam esse, quod occidatur ab homine.
et de illo erit dictum. item si animae corpus opponitur. uacabit
astutia. cum enim utrumque proponitur, corpus atque animam,
occidi in gehennam, distinguitur corpus ab anima, et relinquitur
corpus intellegi id, quod in promptu sit, caro scilicet,
quae sicut occidetur in gehennam. si non magis a deo timuerit
occidi, ita et uiuificabitur in uitam aeternam, si maluerit ab
hominibus potius interfici. proinde si quis occisionem carnis
atque animae in gehennam ad interitum et finem utriusque
substantiae adripiet, non ad supplicium, quasi consumendarum,
non quasi puniendarum, recordetur ignem gehennae aeternum
praedicari in poenam aeternam, et inde aeternitatem occisionis
agnoscat, propterea humanae ut temporali praetimendam. tunc
et aeternas substantias credet, quarum aeterna sit occisio in
poenam. certe cum post resurrectionem corpus cum anima
MF. corpus P uulgo 9 quaestio seclusi 10 intellego
scripsi: iutellegalll PMF 15 etiam esse MF, esse etiam Puulgo
16 opponit Gel 19 corpus intellegi scripsi: corpus intellige PMF,
intellegi corpus Gel reliqui
carnali resurrectione et de aeterna occisione. absurdissimum
alioquin, si idcirco resuscitata caro occidetur in gehennam,
uti finiatur, quod et non resuscitata pateretur. in hoc scilicet
reficietur, ne sit cui non esse iam euenit. eidem nos spei
fulciens passerum quoque subiungit exemplum, quod ex duobus
non cadat alter in terram sine dei uoluntate, ut et carnem,
quae ceciderit in terram, proinde credas et resurgere posse
per eiusdem dei uoluntatem. nam et si passeribus hoc non
licet, sed nos multis passeribus antestamus eo, quod cadentes
resurgamus, quorum denique capillos capitis omnes numeratos
adfirmans saluos utique repromittit. perituros enim quae ratio
in numerum redegisset? nisi quia hoc est: ut omne, quod
pater mihi dedit, non perdam ex eo quicquam, id est
nec capillum, sicut nec oculum nec dentem. ceterum unde
erit fletus et dentium frendor, nisi ex oculis et ex dentibus?
occiso scilicet etiam corpore in gehennam et detruso in tenebras
exteriores, quae oculorum proprie tormenta sunt. si quis
in nuptiis minus dignis operibus fuerit indutus, constringendus
statim manibus et pedibus, utpote qui cum corpore
(re)surrexerit sic ergo et recumbere ipsum in dei regno et sedere
in thronis Christi et adsistere ad dexteram tunc uel sinistram et
edere de ligno uitae corporalis dispositionis fidelissima indicia sunt.
Videamus nunc, an et Saducaeorum uersutiam elidens
nostram magis sententiam erexerit. causa, opinor, quaestionis
fuit destructio resurrectionis, siquidem Saducaei neque animae
neque carnis admittunt salutem et ideo, ex qua uel maxime
13j Ioh. 6, 39. 15] cf. Matth. 8, 12. 181 cf. Mattb. 25, 30. 19] cf.
Matth. 22, 11. 23] cf. Apoc. 2, 7. PMF, habeat <a dao) Gel reliqui 3 occidetur MF, occidatur
Puulgo 5 nos spei PMF, spei nos R 7 alter PMF, unus C
16 ex (alt.) om. Gel 18 proprie Bcripsi: propria PMF tormenta
sunt PM, sunt tormenta FR 19 opertibus fort. (opertus — evSojia)
21 (re)surrelerit scripsi: surrexerit PM, surreiit F 22 ad dexteram tunc
PM, tunc ad deiteram FR 25 erexit F 27 ex quo uel maxime spes Gel
problemati suo accommodauerunt, de carnis scilicet obtentu
nupturae necne post resun-ectionem, sub eius mulieris persona,
quae septem fratribus nupta in dubio haberetur, cui eorum
restitueretur. porro seruentur sensus tam quaestionis quam
responsionis, et controuersiae occursum est. si enim Saducaei
quidem respuebant resurrectionem, dominus autem eam confirmabat,
et scripturarum ignaros increpans, earum scilicet quae
resurrectionem praedicassent, et uirtutis dei incredulos, idoneae
utique mortuis resuscitandis, postremo subiciens: quoniam
autem mortui resurgant, sine dubio et confirmando
esse quod negabatur, id est resurrectionem mortuorum apud
deum uiuorum, talem quoque eam confirmabat esse, qualis
negabatur, utriusque scilicet substantiae humanae. neque enim,
si nupturos tunc negauit, ideo nec resurrecturos demonstrauit.
atquin filios resurrectionis appellat, ut per eam quodammodo
nasci habentes, post quam non nubent, t sed resuscitati.
similes enim erunt angelis, qua non nupturi, quia nec
morituri, sed (et) qua transituri in statum angelicum per indumentum
illud incorruptibilitatis, per substantiae, resuscitatae
tamen, demutationem. ceterum nec quaereretur nupturi siue
morituri necne rursus essemus, si non eius uel maxime substantiae
restitutio in dubium uocaretur, quae proprie et morte
et nuptiis fungitur, id est carnis. habes igitur dominum
confirmantem aduersus haereticos Iudaeorum, quod et nunc
negatur apud Saducaeos Christianorum, solidam resurrectionem.
10] Luc. 20, 37. 13] cf. Matth. 22, 32. 16] cf. Luc. 20, 36. 18] Luc.
20,36. Gel 7 confirmabat C, confirmat PMF 8 ignaros <eos)
ł"ort. 10 quoniam B, quam PMF 13 deum C, dominum PMF
15 negauit Ra, negabit PMFR1 demonatrauit R3, demonstrabit PMFR1
16 atqui R appellat ut PMF, appellauit C 17 scilicet reeuscitati
fort. nubent, sed resuscitati similes [enim] erunt angelis Eng 19 et
add. Iun 21 nec PMF, ne Gel 23 in dubium R3, in deum PMFRt
Sic et si carnem ait nihil prodesse, ex materia dicti
dirigendus est sensus. nam quia durum et intolerabilem existimauerunt
sermonem eius, quasi uere carnem suam illis edendam
determinasset, ut in spiritum disponeret statum salutis.
praemisit: spiritus est qui uiuificat atque ita subiunxit:
caro nihil prodest, sed ad uiuificandum scilicet. exequitur
etiam, quid uelit intellegi spiritum: uerba. quae locutus
sum uobis, spiritus sunt, uita sunt, sicut et supra: qui
audit sermones meos et credit in eum, qui me misit,
habet uitam aeternam et in iudicium non ueniet sed
transiet de morte ad uitam. itaque sermonem constituens
uiuificatorem, quia spiritus et uita sermo, eundem etiam carnem
suam dixit, quia et sermo caro erat factus, proinde in causam
uitae adpetendus et deuorandus auditu et ruminandus intellectu
et fide digerendus. nam et paulo ante carnem suam panem quoque
caelestem pronuntiarat, urguens usquequaque per allegoriam
necessariorum pabulorum memoriam patrum, qui panes
et carnes Aegyptiorum praeuerterant diuinae uocationi. igitur
conuersus ad recogitatus illorum, quia senserat dispargendos,
caro, ait, nihil prodest. quid hoc ad destruendam carnis
resurrectionem, quasi non liceat esse aliquid, quod etsi nihil
prosit, aliud tamen ei prodesse possit? spiritus prodest; uiuificat
enim. caro nihil prodest; mortificatur enim. itaque secundum
nos magis collocauit utriusque propositionem. ostendens
enim, quid prosit et quid non prosit, pariter inluminauit, quid
cui prosit, spiritum scilicet carni, mortificatae uiuificatorem.
ueniet enim hora, inquit, cum mortui audient uocem
filii dei et qui audierint uiuent. quid mortuum nisi
6, 64. 8] Ioh. 5, 24. 15] cf. Ioh. 6, 51. 16] cf. Ioh. 6, 31.
20] Ioh. 6, 63. 27] Ioh. 5, 15. Gel: licet si PMF 6 sed ad PMF, ad Gel reliqui
10 uenit F 11 transiet PMF, transibit Gel 15 dirigendus P
19 dispargendos PM,, dispergendos F 21 etsi PM, si F 26 carni,
mortificatae Eng: carni mortificatae uulgo
merito carnem resuscitaturus, quod factus est ipse, et
ex morte, quam passus est ipse, et ex sepulcro, quo inlatus
est ipse. denique cum dicit: ne miremini, quod ueniet
hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt. audient
uocem filii dei et procedent qui bona fecerunt in
uitae resurrectionem. qui mala in resurrectionem
iudicii, nemo iam poterit aliud mortuos interpretari. qui
sint in monumentis, nisi corpora et carnem, quia nec ipsa
monumenta aliud quam cadauerum stabula. siquidem et
ipsi homines ueteres, id est peccatores. id est mortui per
ignorantiam dei, quos monumenta intellegendos argumentantur
haeretici. de monumentis processuri in iudicium aperte
praedicantur. ceterum quomodo de monumentis monumenta
procedent?
Post dicta domini facta etiam eius quid sapere credamus,
de capulis de sepulcris mortuos resuscitantis? cui rei
istud? si ad simplicem ostentationem potestatis aut ad prae-!
sentem gratiam redanimationis, non adeo magnum illi denuo
morituros suscitare. enimuero si ad fidem potius sequestrandam
futurae resurrectionis. ergo et illa corporalis praescribitur de
documenti sui forma. nec sustinebo dicentes idcirco tunc
resurrectionem animae soli destinatam in carnem quoque praecucurrisse,
quia non potuisset aliter ostendi resurrectio animae
inuisibilis nisi per uisibilis substantiae resuscitationem. male
deum norunt qui non putant illum posse quod non putant;
et tamen sciunt potuisse, si instrumentum Iohannis norunt.
qui enim animas adhuc solas martyrum sub altari quiescentes
conspectui subdidit, posset utique et resurgentes oculis
Apoc. 6, 9. P 3 est om. F et ex—ipse om. P (add. R ex Hirsaugiensi)
5 omnis M 6 filii dei uocem F 16 eius etiam F 17 resuscitantis R.
resuacitatis F, resuscitandis 1JM 20 suscitare Pam: sascitari PMF
28 procucurrisse fort.
fallacia solummodo infirmum, ne aliter documenta praemisisse
quam rem disposuisse uideatur, immo ne, si exemplum resurrectionis
sine carne non ualuit inducere, multo magis plenitudinem
exempli [in eadem substantia] exhibere non possit.
nullum uero exemplum maius est eo, cuius exemplum est.
maius est autem, si animae cum corpore resuscitabuntur in
documentum sine corpore resurgendi, ut tota hominis salus
dimidiae patrocinaretur, quando exemplorum condicio illud
potius expeteret, quod minus haberetur, animae dico solius
resurrectionm, uelut gustum carnis etiam resurrecturae suo
in tempore. atque adeo, secundum nostram uero aestimationem,
exempla illa mortuorum a domino suscitatorum commendabant
quidem et carnis et animae resurrectionem, ne
cui substantiae negaretur hoc donum, qua tamen exempla, eo
minus aliquid edebant. non enim in gloriam nec in incorruptibilitatem
sed in mortem aliam suscitabantur.
Quam Christus ediderit resurrectionem, apostolica quoque
instrumenta testantur. nam et apostolis nullum aliud negotium
fuit, dumtaxat apud Israhelem. quam ueteris testamenti resignandi
et noui consignandi et potius iam dei in Christo contionandi. ita et
de resurrectione nihil noui intulerunt, nisi quod et ipsam in
gloriam Christi adnuntiabant, de cetero simplici et nota iam
fide receptam sine ulla qualitatis quaestione, solis refragantibus
Saducaeis. adeo facilius fuit negari in totum mortuorum
resurrectionem quam aliter intellegi. habes Paulum apud summos
sacerdotes sub tribuno inter Saducaeos et Pharisaeos
seclusi 6 exemplum est om. P (add. R ex
HirsGugienn) 12
Nihil autem mirum, si et ex ipsius instrumento captantur
argumenta, cum oporteat haereses esse; quae esse non
possent, si non et perperam scripturae intellegi possent. nactae
denique haereses duos homines ab apostolo editos, interiorem,
9, 5. 16J cf. Act. 17, 32. 27J cf. I Cor. 11, 19. 29J cf. II Cor. 4, 16. Gel: communi quia PMF, communione qua Bmg
15 nec om. P (add. R ex Hirsaugiensi) 19 ubi iam MF, ubi Pitulgo
20 digne (= iure, begreiflicherweise) susp. Eng 21 torquere MFGel:
extorquere P 26 captantur lJIF, captentur P uulgo 28 nactae Gel:
natae PMF
animae, id est interiori homini, exitium uero carni, id est
exteriori adiudicauerunt, quia scriptum sit Corinthiis: nam
etsi homo noster exterior corrumpitur, sed interior
renouatur die et die. porro nec anima per semetipsam
homo, quae figmento iam homini appellato postea inserta est,
nec caro sine anima homo, quae post exilium animae cadauer
inscribitur. ita uocabulum homo consertarum substantiarum
duarum quodammodo fibula est, sub quo uocabulo non possunt
esse nisi cohaerentes. porro apostolus interiorem hominem
non tam animam quam mentem atque animum intellegi
mauult, id est non substantiam ipsam, sed substantiae saporem.
siquidem Ephesiis scribens in interiorem hominem
habitare Christum, sensibus utique intimandum dominum
significauit. denique adiunxit: per fidem et in cordibus
uestris et in dilectione, fidem quidem et dilectionem non
substantiua animae ponens sed conceptiua, in cordibus autem
dicens, quae substantiua sunt carnis, iam et ipsum interiorem
hominem carni deputauit, quem in corde constituit.
inspice nunc, quomodo exteriorem quidem hominem corrumpi
allegarit, interiorem uero renouari die ac die, ne illam
corruptelam carnis adfirmes, quam ex die mortis in perpetuum
defectura patiatur, sed quam in istius uitae spatio ante mortem
et usque ad mortem uexationibus et pressuris, tormentis atque
suppliciis nominis causa experitur. nam et homo interior hic
utique renouari habebit, per suggestum spiritus proficiens fide
et disciplina die ac die, non illic, id est non post resurrectionem,
ubi non utique die ac die renouari habemus, sed
semel ad summam. de sequentibus disce: quod enim ad
3,17. 29] n Cor. 4, 17-18. F 6 homini Gel: homine PMF
7 homo om. Gel 9 fibula R3, fabula PMFR1 10 nisi om. PBl
17 ponens om. P (add. R ex Hirsaugiemi) 20. hominem quidem P
21 allegarit Gel: allegaret PMF die, ne scripsi: die. nec PMF
25 eiperitur scripsi: experietur PMF
per supergressum in supergressum aeternum
gloriae pondus perficit nobis, non intuentibus quae
uidentur, id est passiones, sed quae non uidentur, id
est mercedes. quae enim uidentur temporalia sunt,
quae uero non uidentur aeterna sunt. pressuras enim
et laesuras, quibus corrumpitur homo exterior, ut leues et
temporales, idcirco contemnendas adfirmat, praeferens mercedum
aeternarum inuisibilium et gloriae pondus in compensationem
laborum, quos hic caro patiendo corrumpitur. adeo
non illa est corruptio, quam in perpetuum carnis interitum
ad resurrectionem expellendam exteriori homini adscribunt.
sic et alibi: siquidem, ait, compatimur uti et conglorificemur:
reputo enim non dignas esse passiones
huius temporis ad futuram gloriam, quae in nos
habet reuelari. et hic minora ostendit incommoda praemiis
suis. porro si per carnem compatimur, cuius est proprie
passionibus corrumpi, eiusdem erit et quod pro compassione
promittitur. atque adeo, carni adscripturus pressurarum proprietatem,
ut et supra, dicit: cum uenissemus autem in
Macedoniam, nullam remissionem habuit caro nostra;
dehinc, ut et animae det compassionem: in omnibus,
inquit, compressi: extrinsecus pugnae, debellantes scilicet
carnem, intrinsecus timor, adflictans scilicet animam.
adeo etsi corrumpitur homo exterior, non ut amittens resurrectionem
sed ut sustinens uexationem corrumpi intellegitur,
et hoc non sine interiore. ita amborum erit etiam
om. Gel 3 perficit nobis scripsi (cr. coZ. Ip. 176, 6):
perfici a nobis PMF, perficiet nobis Gel intuentibus FR, ut tuentibus
M, tuentibus P 6 sunt om. Rig 10 patiendo caro fort. 13 uti
et R, uti ut PMF glorificamur F 19 adscripturus Oehlerw: adscribitur
ut PMFB1, adscribit 2?3 20 ut et R, mutet PMF dicit PMFy
dicat R 22 det scripsi: daret PM, om. F 25 ut om. P 26 intellegitur
R3, intellegeretur PMFRintellegetur C 27 et PMF, ex
Oehlerus erit om. F
quoque decurrant necesse est praemiorum.
Eandem adhuc sententiam exequitur remunerationes
uexationibus praeferens: scimus enim, inquit, quoniam
etsi terrena domus nostri tabernaculi dissoluatur,
habemus domum non manu factam aeternam in
caelis, id est: pro hoc, quod dissoluetur caro nostra per
passiones, domicilium consecuturi sumus in caelis. meminerat
euangelicae definitionis: beati, qui persecutionem patiuntur
propteriustitiam, quia illorum est regnum caelorum
m. non tamen carnis restitutionem negauit, si.. compensationem
mercedis opposuit, cum ipsi compensatio debeatur,
cui dissolutio reputatur, scilicet carni. sed quia domum dixerat
carnem, eleganter uoluit et in mercedis comparatione
uocabulo domus uti, ipsi domui, quae dissoluetur per passio-nem,
meliorem domum repromittens per resurrectionem. nam
et dominus multas mansiones quasi domus apud patrem repromittit.
quamquam et de domicilio mundi potest intellegi,
quo dissoluto aeterna sedes repromittatur in caelis, quia et
quae sequuntur ad carnem manifeste pertinentia ostendunt
priora non ad carnem pertinere. diuisionem enim facit apostolus,
cum subicit: nam et in hoc gemimus domicilium
nostrum, quod de caelo est superindui desiderantes;
siquidem exuti non nudi inueniemur, id est: ante
uolumus superinduere uirtutem caelestem aeternitatis quam
carne exuamur. huius enim gratiae priuilegium illos manet,
Cor. 5, 2—3. PMF, etiam Gel 3 adhuc FGel: ad hoc PM 5 nostri
PMF, nostri huius C 7 pro hoc quod Gel: quod pro hoc PMRt, quod
per hoc F, pro hoc R3G 8 quod domicilium R 10 est F Gel: esset
M, om. P (add. R ex Eirsaugienst) 11 lacunam signaui: pro dissolutione
eius desidero 13 deputatur C 18 et om. R3 20 secuntur
PMF ostenduntur P 21 priora-pertinere om. P (add. R in mg.
ex Hirsaugiensi) 22 in hoc C, hoc
Horum demutationem ad (omnes in prima ad) Corinthios
reddit dicens: non omnes quidem resurgemus, omnes
autem demutabimur, in atomo, in momentaneo motu
oculi. in nouissima tuba. [sed illi scilicet soli, qui inuenientur
in carne: et mortui, inquit, resurgent, nos demutabimur.]
hac ergo prius positione perspecta reliqua reuocabis
ad superiorem sensum. nam cum adicit: oportet
etenim corruptiuum istud induere incorruptelam et
mortale istud induere inmortalitatem, hoc erit illud
domicilium de caelo, quod gementes in hac carne superinduere
desideramus, utique super carnem in qua deprehendemur,
quia \'grauari nos\' ait, \'qui simus in tabernaculo, quod nolimus
23] cf. II Cor. 5, 4. Oehlems: aduentu PMF 7 in iussu et om. Gel 8 uoce
tubae MF (sed cf. p. 59, 14), in uoce angeli (archangeli Gel) et in tuba
Preliqui descendet M, descendit PF 10 simul om. P (add. R ex
Hirsaugiensi) 11
Proinde cum dicit: itaque confisi semper et scientes
quod, cum inmoremur in corpore, peregrinemur a
domino, per fidem enim incedimus, non per speciem,
manifestum est hoc quoque non pertinere ad offuscationem
carnis quasi separantis nos a domino. et hic enim exhortatio
fastidiendae uitae huius obuertitur, siquidem peregrinamur a
domino quamdiu uiuimus, per fidem incedentes, non per
Iun: fructicaturi F, fructificaturi PM 5 qui ab his F
Gel, quia his
Si enim adhuc ad superiora respectes. unde mentio
hominis exterioris et interioris inducta est, nonne et dignitatem
et spem carnis integram inuenies? cum enim de lumine.
quod inluxerit deus in cordibus nostris ad inluminationem
agnitionis gloriae suae in persona Christi, dicit habere nos
thesaurum istum in testaceis uasis, scilicet in carne:
utrumne, quia testacea est secundum originem in limo, destruetur
an. quia diuini thesauri conditorium est. extolletur? atquin
si lumen ipsum illud uerum, quod est in persona Christi,
uitam in se continet eaque uita cum lumine committitur in
carnem, peritura est in quam uita committitur? plane sit. periturus
(est> et ipse thesaurus ? perituris enim peritura creduntur,
sicut ueteribus utribus nouum uinum. cum item subicit:
semper mortificationem Christi Iesu circumferentes
in corpore nostro, qualis ista res est, quae post dei templum
iam et sepulcrum Christi potest dici? cur autem mortificationem
domini circumferimus in corpore? ut et uita, inquit,
manifestetur. ubi? in corpore. in quo? in mortali. ergo
in carne, plane mortali secundum culpam, sed et uitali secundum
gratiam; uide quantam, ut in illa uita Christi manifestetur.
in re ergo aliena salutis. in substantia perpetuae dissolutionis
manifestabitur uita Christi aeterna iugis incorrupta. iam et
dei uita? aut cuius temporis uita domini manifestabitur in
corpore nostro? illa quidem. quam uixit usque in passionem,
non modo apud Iudaeos in manifesto fuit uerum etiam
omnibus nunc gentibus prodita est. adeo eam significat,
quae portas adamantinas mortis et aeneas seras inferorum
Matth. 9, 17; Marc. 2, 22; Luc. 5, 37. 14] II Cor. 4, 10. 15] cf.
1 Cor. 3, 16. 17] II Cor. 4, 11. 27] cf. Pa. 106, 16. M 6 scilicet P, scilicet et MF 9 ipsum PMF,
ipsum tdeij B 11 plane ait. periturus <est> scripsi: plane si (sic R)
periturus PMF 12 thesaurus; perituris uulgo 16 et mortificationem F
17 uita Iesu C 18 in corpore nostro C 21 ergo om. F saluti sed
in R, salutis sed in B 22 aeterna otn. F 24 quam FC, qua JPM
25 non modo PM (add. s. u. quae m. 2) Gel: quae non modo FJR (ex
Hirsaugienst) in manifesto apud iudaeos
Sed et rursus alia caecitate in duos homines impingunt.
in ueterem et in nouum, monente apostolo deponere nos ueterem
hominem, qui corrumpitur per concupiscentiam seductionis,
renouari autem spiritu sensus et induere nouum hominem,
qui secundum deum conditus est in iustitia et religione ueritatis\',
ut et hic ad duas substantias distinguendo, uetustatem
ad carnem, nouitatem ad animam, corruptionem perpetuam
ueteri defendant, id est carni. porro si secundum substantias,
nec anima (ideo) nouus homo, quia posterior, nec caro ideo
uetus, quia prior. quantulum enim temporis inter manum dei
et adflatum? ausim dicere: etiam si multo prior anima caro,
eo ipso, quod anima impleri se expectauit, priorem eam
fecit. omnis enim consummatio atque perfectio, etsi ordine
postumat, effectu anticipat. magis illud prius est, sine quo
PM, nostra F 6 dominus F 8 et PMF, ut B uulgo
9 adeo Gel: ideo PMF 12 resurrexerit PM, resurrexit FGel 13 nisi
-sapit om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) 18 sensu spiritus Bmg
22 defendant Gel: defendat PMF 23 ideo addidi 25 anima Lquam.,
caro B 28 effectu PMF, effectu tamen C maius F
primordio? atquin Adam nouus totus, et ex nouo uetus nemo.
nam et exinde a benedictione geniturae caro atque anima simul
fiunt sine calculo temporis, ut quae simul in utero etiam
seminantur, quod docuimus in commentario animae. contemporant
fetu, coaetant natu. duo isti homines, sane ex substantia
duplici, non tamen et aetate, sic unum eduntur, dum
prior neuter. rectius est totos nos aut ueteres aut nouos esse;
qua enim (unum et) alterum possimus esse, nescimus. sed
apostolus ueterem hominem manifeste notat. expone enim,
inquit, secundum pristinam conuersationem ueterem
hominem, non secundum alicuius substantiae senium. neque
enim carnem praecipit deponamus sed quae et alibi carnalia
ostendit, opera, non corpora accusans, de quibus et hic subicit:
deponentes mendacium loquimini ueritatem unusquisque
ad proximum suum, quoniam membra alterutrum
sumus. irascimini autem et nolite delinquere.
sol non occidat super iracundiam uestram. neque
dederitis diabolo locum. qui furabatur, iam non furetur,
immo potius laboret operando manibus, uti habeat
impertire indigenti. omnis sermo turpis non procedat
ex ore uestro, sed qui sit optimus ad aedificationem
fidei, ut gratiam audientibus praestet. et nolite contristare
spiritum dei sanctum, in quo signati estis in
redemptionis die. omnis amaritudo et ira et clamor et
blasphemia auferatur a uobis cum omni malitia. estote
autem in alterutrum benigni misericordes donantes
13] cf. Gal. 5, 19. 15] Eph. 4, 25—32. fort. 2 atqui R 5 contemporant R, contemperant
PMF 6 duo isti scripsi: duos istos PMF 7 eduntur scripsi:
edunt PMF 8 neuter R3, neutre PMFR1 rectius Oehlerus: citius PMF,
scitiua fort. 9 unum et addidi possimus Bmg, possidemus PMF
10 exponens Gel 18 ne dederitis Gel 19 furabatur FGR3, furatur
PMR1 locum diabolo F 21 impartire R 22 de ore F qui sit GJR3,
quiBPM (corr.in qui sit m.2)F, si quis Gel 26 blasphemia(et indignatio)C
qui carnem ueterem hominem existimant, cur non mortem
sibi properant, ut uetere homine deposito praeceptis apostoli
occurrant? nos enim, qui totam fidem in carne administrandam
credimus, immo et per carnem, cuius est et os ad proferendum
optimum quemque sermonem et lingua ad non blasphemandum
et cor ad non indignandum et manus ad operandum
et largiendum, tam uetustatem hominis quam nouitatem ad
moralem, non ad substantialem. differentiam pertinere defendimus.
atque ita pariter agnoscimus hominem, qui secundum
pristinam conuersationem uetus fuerit, eundem et corrumpi
ita dictum secundum concupiscentiam seductionis, quemadmodum
et ueterem secundum pristinam conuersationem, non
secundum carnem per interitum perpetuum. ceterum carne
tam saluum quam eundem, utpote uitiosam disciplinam, non
corpulentiam, exutum.
Talem ubique apostolum recognoscas. ita carnis opera
damnantem. ut carnem damnare uideatur, sed, ne ita quis
existimet, ex aliorum uel cohaerentium sensuum -suggestu procurantem.
nam et dicens eos, qui in carne sint. deo placere non
posse statim de prauo intellectu ad integrum reuocat adiciens:
uos autem non estis in carne sed in spiritu. eos enim,
quos in carne esse constabat, negando - in carne esse in operibus
carnis non esse monstrabat, atque ita illos demum deo
placere non posse, non qui in carne essent, sed qui carnaliter
uiuerent, placere autem deo illos, qui in carne positi secundum
spiritum incederent. et rursus corpus quidem ait mortuum,
sed propter delinquentiam, sicut spiritum uitam propter
iustitiam. uitam autem morti opponens in carne constitutae
sine dubio illic et uitam repromisit ex iustitia, ubi mortem
determinauit ex delinquentia. ceterum frustra opposuit uitam
acripsi: credidimus PMF praeferendum F 11 corrampi.
ita M 20 sint PMF, sunt Pam 24 monstrabit F 26 illos
deo Gel 27 ait PMF, inquit Gel
excludendae utique de corpore. porro si uita mortem de corpore
excludit, non potest id perficere nisi illuc penetret, ubi
est quod excludit. et quid ego nodosius, cum apostolus absolutius?
si enim, inquit, spiritus eius, qui suscitauit
Iesum, habitat in uobis, qui suscitauit legum a mor.
tuis suscitabit et mortalia corpora uestra propter inhabitantem
spiritum eius in uobis; ut et si animam quis
corpus mortale praesumpserit. cum hoc et carnem negare non
possit, carnis quoque resuscitationem cogatur agnoscere secundum
eiusdem status communionem. ex sequentibus adhuc discas
opera carnis damnari, non ipsam: itaque, fratres, ait, debitores
sumus non carni ad uiuendum <secundum carnem);
si secundum carnem uixeritis, futurum est, ut
moriamini, si uero spiritu carnis actus mortificaueritis,
uiuetis. porro, ut ad singula quaeque respondeam,
si in carne constitutis, secundum spiritum tamen degentibus.
salus repromittitur, iam non caro aduersatur saluti, sed operatio
carnis. operatione autem carnis exclusa, quae causa est
mortis, salua iam caro ostenditur, causa carens mortis. lex
enim, inquit, spiritus uitae in Christo Iesu manumisit
me a lege delinquentiae et mortis, certe quam praemisit
habitare in membris nostris. ergo iam membra nostra legi
mortis non tenebuntur, quia nec delinquentiae, a quibus manumissa
sunt. quod enim inualidum erat legis, in quo
infirmabatur per carnem, misso deus filio suo in simulacro
carnis delinquentiae et per delinquentiam,
Rom. 7, 23. 25] Rom. 8, 3. add. R non om. F 3 illuc Lat: illud PMF 6 a mortuis
om. C 7 suscitabit PMF, uiuificabit C 13 ad uiuendum PMF, ut
uiuamus Gel secundum carnem addidi 15 actus carnis Gel 17 id
egentibus F 21 manumisit te Bmg 23 legi scripsi: lege PMF
26 in simulacro in similitudine F 27 per delinquentiam M (a ex e
m. 2) FC, per carnem P
neque enim domus cum habitatore damnabitur. habitare enim
peccatum dixit in corpore nostro. damnata autem delinquentia
caro absoluta est, sicut indemnata ea legi mortis et delinquentiae
obstricta est. sic etsi sensum carnis mortem appellauit-
lauit, dehinc et inimicitiam ad deum, sed non carnem ipsam.
cui ergo, dices, reputabitur sensus carnis, si non substantiae
ipsi? plane, si probaueris aliquid carnem de suo sapere. si
uero sine anima nullius est sensus, intellege sensum carnis
ad animam esse referendum, carni interdum deputatum, quia
propter carnem et per carnem administratur. et ideo habitare
ait delinquentiam in carne, quia et anima, a qua delinquentia
inducitur, inquilina est carnis, mortificatae quidem, sed non
suo uerum delinquentiae nomine. nam et alibi: quomodo,
inquit, etiam nunc uelut uiuentes in mundo sententiam
fertis? non ad mortuos scribens, sed ad eos, qui desinere
deberent mundialiter uiuere.
Haec enim erit uita mundialis, quam ueterem hominem
dicit confixum [esse] Christo, non corporalitatem. sed moralitatem]
ceterum si non ita accipimus, non est corporalitas nostra
confixa nec crucem Christi caro nostra perpessa est, sed quemadmodum
adiecit: uti euacuetur corpus delinquentiae,
per emendationem uitae, non per interitum substantiae, sicut
ait. uti hactenus delinquentiae seruiamus et ut hac
ratione \'commortui Christo credamus, quod etiam
Rom. 6, 6. 22] Rom. 6, 6. 24] ib. 25] cf. Rom. 6, 8. PMF, lege Buulgo 5 etsi PMF, et Gel reliqui 10 deputatum
FM (ex demutandum corr. m. 1), deputandum PBl 11 propter
carnem et om. Gel 12 animae PRl a qua B, om. PMF delinquentiae
M 18 coniunge: haec uita mandialis erit quam dicit ueterem
hominem confixum Chr. qua Rig 19 esse seclusi corporalitatem
pro corporalitas, quia intercessit: quam dicit sed moralitatem seclusi
2o Christo Pam: in christo PMF conuiuemus MC, conuiuamus PF
quidem uos. cuinam? carni? non, sed delinquentiae. ergo
salui erunt carni, uiuentes autem deo in Christo Iesu, per
carnem utique, cui mortui non erunt, delinquentiae scilicet
mortui, non carni. nam et adhuc ingerit: ne ergo regnauerit
in corpore uestro mortali delinquentia ad obaudiendum
illi et ad exhibendum membra uestra arma iniustitiae
delinquentiae: sed exhibete uosmet ipsos deo
uelut ex mortuis uiuos, — non uelut uiuos, sed uelut ex
mortuis uiuos — et membra uestra arma iustitiae. et
rursus: sicut exhibuistis membra uestra famula inmunditiae
et iniquitatis ad iniquitatem, ita et nunc
exhibete membra uestra famula iustitiae in sanctificium;
cum enim serui essetis delinquentiae, liberi
eratis iustitiae. quem ergo fructum habebatis super
his, de quibus nunc confundimini? finis enim illorum
mors. nunc uero liberi facti a delinquentia, famulati
autem deo, habetis fructum uestrum in sanctificium.
finem autem uitam aeternam. stipendia enim delinquentiae
mors, donatiuum autem dei uita aeterna in
Christo Iesu, domino nostro. ita per totam hanc sensuum
seriem ab iniustitia et delinquentia membra nostra diuellens
et iustitiae et sanctimoniae adiungens et transferens eadem a
stipendio mortis ad donatiuum uitae aeternae, carni utique
compensationem salutis repromittit, cui nullam omnino competisset
imperari propriam sanctimoniae et iustitiae disciplinam,
si non ipsius esset et praemium disciplinae, sed nec ipsum
baptisma committi, si per regenerationem non etiam restitutioni
inauguraretur, hoc quoque apostolo ingerente: an
29J Rora. 6, 3-4. F scilicet om. PM (add. m. 2) Bl 5 carni F, carne P
(corr. B) M 12 iniquitati C 16 enim Pam: ergo PMF 17 uero
PM, ergo F 18 sacrificiam P (corr. B) 21 totam B, portam PMF
22 seriem B, seriemque PMF 28 Lsi., per B, per PMB nisi etiam Rmg
eius tincti sumus? consepulti ergo illi sumus
per baptisma in mortem, uti, quemadmodum surrexit
Christus a mortuis, ita et nos in nouitate uitae incedamus.
ac ne de ista tantum uita putes dictum, quae ex
fide per baptisma in nouitate uiuenda est, prouidentissime
adstruit: si enim consati fuerimus simulacro mortis
Christi, ita et resurrectionis erimus. per simulacrum
enim morimur in baptismate, sed per ueritatem resurgimus
in carne, sicut et Christus, ut, sicut regnauit in morte
delictum, ita et gratia regnet per iustitiam in uitam
sempiternam per Iesum Christum dominum nostrum.
quomodo \'ita\', si non aeque in carne? ubi enim mors, ibi et
uita post mortem, quia et uita ibi ante, ubi postea mors.
nam si regnum mortis nihil operatur quam carnis dissolutionem,
proinde uitam contrariam morti contrarium oportet operari,
id est carnis redintegrationem, uti, sicut deuorauerat mors inualescendo
mortale, ita et deuorata ab inmortalitate audire possit:
ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio
tua? sic enim et gratia illic superabundabit, ubi et iniquitas
abundauit; sic et uirtus in infirmitate perficietur, quod periit
saluum faciens, quod mortuum est uiuificans, quod percussum
est sanans, quod languit medicans, quod ereptum est redimens.
quod famulatum est liberans, quod seductum est reuocans,
quod elisum est suscitans; et quidem de terra in caelum,
ubi nostrum municipatum Philipenses quoque ab apostolo
20] cf. Rom. 5, 20. 21J cf. II Cor. 12, 9. 21—25]cf.Ez.34,16. 26]cf.Phil.3,20. PMF, Christum Iesum C in mortem-sumus om. F 3 pcr
PMF, post C 6 uiuenda PMF, incedenda Bmg 7 consati FBmg,
conplantati PM (de pud. c. 17 legitur: consepulti) fuerimus PMF,
:ąnmUB Gel 8 ita et PMF, 9imul et (leI, sed et fort. (rf. de pttd. 17)
9 resurgemus C 13 ita B, ista PMF 18 mortale, ita et scripsi: ita
•?t mortale PMF deuorata scripsi (cf. p. 106.1 et 113,14): deuorato F,
•lenoratum M (Q in o corr. m. 1) P (Q in o corr. R) 20 superabundabit R3,
superabundauit PMFB1 21 abundabit Gel periit Pam: perit PMF
26 philipenses M, philippenses PF
legum Christum, qui transfigurabit corpus nostrae
humilitatis conformale corpori gloriae suae, sine dubio
post resurrectionem, quia nec ipse Christus glorificatus est
ante passionem. haec erunt corpora nostra, quae Romanos
obsecrat exhibere hostiam uiuam sanctam placibilem deo.
quomodo uiuam, si peritura sunt? quomodo sanctam, si profana
sunt? quomodo placibilem, si damnata sunt? age iam, quod
ad Thesalonicenses ipsius solis radio putem scriptum, — ita
claret, — qualiter accipient lucifugae isti scripturarum: ipse
autem deus pacis sanctificet uos totos? non sufficit?
sed sequitur: et integrum corpus uestrum et anima et
spiritus sine querela conseruentur in praesentia domini.
habes omnem substantiam hominis saluti destinatam, nec
alio tempore quam in aduentu domini, qui clauis est resurrectionis.
Sed caro, inquis, et sanguis regnum dei hereditati
possidere non possunt. scimus hoc quoque scriptum.
sed de industria distulimus hucusque, ut quod aduersarii in
prima statim acie obstruunt, in ultima congressione prosterneremus,
omnibus quaestionibus quasi auxiliis eius ante deiectis.
sed et nunc expediet praecedentia recognosci, ut et huic sensui
sua origo praeiudicet. ut opinor, apostolus disposita ad Corinthios
omni distinctione ecclesiasticae disciplinae summam et
sui euangelii et fidei illorum in dominicae mortis et resurrectionis
demandatione concluserat, ut et nostrae spei regulam
inde deduceret, unde constaret. itaque subicit: si autem
Christus praedicatur quod a mortuis resurrexerit.
1,18. 17J I Cor. 15 50. 23] cf. I Cor. 15,1—9. 27] I Cor. 15, 12-18. Gel 2 transtigurabit Pam: transfigurauit PMF
3 conformatum Gel 5 haec PM, nec F 8 placibilem Pmn: placi-
bilia JPJWJF 9 ipsius PMF, (ut) ipsius Gel 10 accipiant F 12sed3/F.
quod P 17 hereditati MF, hereditate P uulgo 21 disiectis FJimp
22 expediet Eng: expetent P, expectent MF 23 ut om. Gel 27 ita P (que
s. u. add. R) 28 Chri\'Bt\\isom.P(s.u.add.Ii) resurrereiitP3fF,resurrexit C
non esse? quae si non est, nec Christus resurrexit.
si Christus non resurrexit, inanis est praedicatio
nostra, uacua est fides nostra. inueniemur enim falsi
testes dei, qui testimonium dixerimus, quod resuscitauerit
Christum, quem non resuscitauit. nam si mortui
non resurgunt, nec Christus resurrexit. si Christus
non resurrexit, uana est fides uestra, quia adhuc in
delictis uestris estis, et qui in Christo dormierunt
perierunt. per haec cui nos rei credendae uidetur extruere?
resurrectioni, inquis, mortuorum, quae negabatur. certe sub
exemplo dominicae resurrectionis uolens eam credi. certe,
inquis. exemplum porro ex diuersitate an ex parilitate componitur?
utique, inquis, ex parilitate. quomodo autem Christus
resurrexit? in carne an non? sine dubio, si mortuum, si
sepultum audis secundum scripturas non alias quam in carne,
aeque resuscitatum in carne concedes. ipsum enim, quod
cecidit in morte, quod iacuit in sepultura, hoc et resurrexit,
non tam Christus in carne quam caro in Christo. igitur si
ad exemplum Christi resurgemus. qui resurrexit in carne,
iam non ad exemplum Christi resurgemus, si non in carne
et ipsi resurgemus: quia per hominem, inquit, mors, et
per hominem resurrectio, ut separaret quidem auctores,
mortis Adam, Christum resurrectionis, eiusdem autem constitueret
substantiae resurrectionem, cuius et mortem, per ipsorum
auctorum in nomine hominis comparationem. si enim sicut
in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes
uiuificabuntur, carne uiuificabuntur in Christo, sicut in Adam
PMF, si autem C praedicatio uestra PIf1 4 Uuacua est
fides nostra., inueniemur B, uacua est et fides uestra. inueniemnr Gel,
inneniemur PMF inuenimur autem C 5 dixerimus PMF, diiimus
idoersus deum C 17 concedes scripsi: concedis PMF 18 mor-
tem C et om. B 23 separaret M (syll. ra s. fl,. add. m. 2) Gel,
separet PF
quia et in suo corpore. ordo enim meritorum [dispositorum]
nomine disponetur. menta autem cum corpori quoque quoque,
ordo quoque corporum disponatur necesse est, ut
possit esse meritorum. si autem et baptizantur quidam pro
mortuis, uidebimus an ratione. certe illa praesumptione hoc
eos instituisse portendit, qua alii etiam carni [ut] uicarium
baptisma profuturum existimarent ad spem resurrectionis,
quae non nisi corporalis [non nisi alias] in baptismate corporali
obligaretur. quid et ipsos baptizari ait, id est** si non
quae baptizantur corpora resurgunt? anima enim non lauatione.
sed responsione sancitur. quid et nos, inquit, omni hora
periclitamur? utique per carnem. cotidie morior; utique
periculis carnis, per quam et depugnauit ad bestias Ephesi.
illas scilicet bestias Asiaticae pressurae, de qua in secunda
ad eosdem: nolumus enim uos ignorare, fratres, de pressura
nostra apud Asiam, quod super quam supra grauati
sumus citra uires, uti et de uita haesitaremus.
omnia haec, nisi fallor, eo enumerat ut, nolens uanam credi
carnis conflictationem, indubitate uelit credi carnis resurrectionem.
uana enim habenda est conflictatio eius, cuius nulla
erit resurrectio. sed dicet quis: quomodo resurgent mortui?
quo autem corpore uenient? iam hic de qualitatibus
corporum disserit, an eadem ipsa an alia resumantur. sed
13] ICor. 15,31. 14] cf. I Cor. 15,32. 16] II Cor. 1, 8. 22] I Cor. 15. 35. deleuit Gel: dispositorum MP, dispositor F, <non aliud
quam) meritorum dispositor Pam (ex Vaticanis, ut dicit) 5 quidam
Gtl: quidem PMF 6 ratione. certe Gel: ratione certa PMF 7 porten-
dit PMF, contendit Gel, Paulus ostendit (= p. ostendit) Eng ut del, Gel
9<non>nisi corporalis scripsi: nisi corporalis PMF non nisi alias seclusi
(ut olim superscriptum uerbts nisi corporalis), quae nisi corporalis non [nisij
Ventum est nunc ad carnem et sanguinem, * reuera
totius quaestionis. quas substantias quali condicione exhereda
uerit apostolus a dei regno, aeque de antecedentibus discere
est. primus, inquit, homo de terra, choicus, id est limacius,
id est Adam, secundus homo de caelo, id est
sermo dei. id est Christus, non alias tamen homo, licet de
caelo, nisi quia et ipse caro atque anima, quod homo, quod
Adam. nam et si supra nouissimus Adam dicitur, de consortio
substantiae commercium nominis traxit, quia nec Adam
ex semine caro, quod et Christus. qualis ergo choicus,
tales et choici, qualis caelestis, tales et caelestes.
substantia tales an primo disciplina, dehinc et dignitate.
quam disciplina captauit? atquin substantia nullo modo separabuntur
choici atque caelestes semel ab apostolo homines dicti.
si enim et Christus, solus uere caelestis, immo et supercaelestis,
homo tamen, qua caro atque anima, nihilo ex ista
substantiarum condicione a choica qualitate discernitur, proinde
et qui caelestes secundum illum non de substantia praesenti
sed de futura claritate caelestes praedicati intellegentur, quia et
retro, — unde distinctio ista manauit — de dignitatis differentia
ostensa est alia supercaelestium gloria, alia superterrenorum,
et alia solis, alia lunae, alia stellarum, quia et stella a stella
differt in gloria, non tamen in substantia. denique praemissa
differentia dignitatis in eadem substantia et nunc sectandae
et tunc capessendae subiungit etiam exhortationem, ut et hic
24] cf. I Cor. 15, 40-41. sufficit F 4 lacunam signaui: cardinem uelim fruppleri, <sanguinem)
nauult Eng 5 quaestionis quasi substantias M Gel 6 apostolus JRmg
BGel: apostoli
Sed et omissis huiusmodi interpretationibus carnis et
sanguinis opera taxantibus, ipsas quoque substantias non aliter
quam sunt intellectas licebit resurrectioni uindicare. non enim
resurrectio carni et sanguini directo negatur, sed dei regnum,
quod obuenit resurrectioni — est autem et in iudicium resurrectio
—, immo et confirmatur carnis resurrectio generalis, cum
specialis excipitur. dum enim in quem statum non resurgat
edicitur, in quem resurgat subauditur. atque ita, dum pro
meritis distinctionem resurrectionis opus substantiae, non genus,
patitur, apparet hinc quoque carnem et sanguinem nomine
PMFJtaBmg 7 agunt .... sunt Gel
S hereditate Gel: in hereditate PMF 9 portauerant F12, portauimuB P
(corr. imus
Sed pro omnibus iam stabit quod(in)clausulam reseruauimus,
etiam pro apostolo ipso, reuera maximae
I Cor. 15, 53-54. 22J cf. Gal. 1, 16. iterum affertur idem locus ncripturae; nihil tamen noui. 4 hiscit
sententia post per semetipsa.
Videamus iam nunc, quo corpore uenturos mortuos
disputet. et bene, quod erupit statim ostendere, quasi quia
eiusmodi quaerat. stulte, inquit, tu; quod seminas non reuiuificatur,
nisi mortuum fuerit. hoc ergo iam de exemplo
seminis constet non aliam uiuificari carnem quam ipsam, quae
erit mortua, et ita sequentia relucebunt. nihil enim aduersus
regulam exempli licebit intellegi, ne, quia sequitur: et quod
seminas, non corpus quod futurum est seminas, idcirco
aliud resurrecturum corpus quam quod moriendo seminatur
existimes. ceterum excidisti ab exemplo. numquam enim frumento
seminato et in terra dissoluto ordeum erupit et non
id ipsum genus grani eademque natura et qualitas et forma.
denique unde (aliud.) si non id ipsum? et corruptela enim
ipsum est, dum ipsius est. sed enim et suggerit, quomodo
\'non quod futurum est corpus\' seminetur, dicens: sed nudum
granum, si forte, frumenti uel alicuius eiusmodi: deus
autem dat illi corpus prout uult. certe ei grano, quod
nudum seminari ait. certe, inquis. ergo saluum est cui dare
habet deus corpus. quomodo autem saluum est, si nusquam
est, si non resurgit, si non id ipsum resurgit? si non resurgit,
saluum non est. si non est et saluum, accipere corpus a deo
non potest. sed enim saluum omni modo constat. ad quid
ergo dabit illi deus prout uult corpus, habenti utique proprium
corpus illud nudum, nisi ut iam non nudum resurgat?
ergo additum erit quod corpori superstruitur, nec exterminatur
illud, cui superstruitur, sed augetur. saluum est autem quod
Gel: nidemus PMF 4 quasi om. F, qui si M (corr.
m. 1) quia om. M 5 non Gel: nonne PMFR1, nnmne R3 reuiuificatur
Eng (cl. p. 51, 19): uiuificatur PMF 13 erupit MF, erumpit
Puulgo 14 qualitate Pam 15 aliud addidi 16 sed enim scripsi:
non enim PMF 17 seminatnr
Sed corpus animale animam quidam argumentantur, ut
illum a carne auocent recidiuatum. porro cum constet fixumque
sit illud resurrecturum corpus, quod fuerit seminatum,
ad ipsius rei exhibitionem prouocabuntur. aut ostendant animam
seminatam post mortem, id est mortuam, id est
humi elisam disiectam dissolutam, quod in illam decretum
Cor. 15, 44.\' Gel 5 quoniam R 8 in bis addidit Gel 13 humi dissolaitur
F 14 sententia dei Bmg Gel: sententiam deus PMF 17 sequestratorium
P, sequestratorum MF 18 consignat PMF, reconsignat
Gel 20 nec scripsi: ne PMF sic enim scriptum est seclusi 23 illum
C, illam PMF recidiuatum C, recidiuatam PMF 25 exhibitionem PMF
Bmg, exhortationem
Ita de uocabulorum occasionibus plurimum quaestiones
subornantur, sicut et de uerborum communionibus. nam quia
et illud apud apostolum positum est: uti deuoretur mortale
auita, caro scilicet, deuorationem quoque ad perditionem
scilicet carnis arripiunt, quasi non bilem et dolorem dicamur
deuorare, id est abscondere ac tegere et intra nosmetipsos
seclusi ut interpretamenium olim \'"perscriptum
uerbis aeque distinctio eorum,
Quamquam igitur, resurrecturam carnem probantes, hoc
ipso non aliam resurrecturam probemus quam de qua agitur,\'
tamen singulae quaestiones et causae earum proprios quoque
flagitant congressus, licet aliunde iam caesae. interpretabimur
itaque plenius et uim et rationem demutationis, quae ferme
subministrat alterius carnis resurrecturae praesumptionem, quasi
demutari desinere sit in totum et de pristino perire. discernenda
est autem demutatio ab omni argumento perditionis. aliud
enim demutatio. aliud perditio. porro non aliud, si ita demutabitur
caro, ut pereat. peribit autem demutata, si non ipsa
6 immofort. uel iterurn (Eng) 7 intelleges Gcl: intellegis PMF Laii-
ter itaque deuorabitur niors et aliter mortale., mors B, mors PMF
11 quomodo ilenoratur a uita, dum B. dum PJfF 18 <in> interitum
Gel: interitum F, interitu PM 18 tum scripsi: tuam PMF, suam
Iure, om. Gel deuorauerit scripsi: deuorauerat PMF 21 earum scil.
juaestionum quosque C 22 caesae <id est meinbratim)> J23 (tacet unde)
quemadmodum enim perit, si non resurgit, ita et si
resurgit quidem, uerum in demutatione subducitur, aeque
perit. aeque enim non erit, acsi non resurrexerit. et quam
ineptum, si in hoc resurgit, ut non sit, quae potuit non
resurrexisse, (ut) non esset, quia non esse iam coeperat. non
miscebuntur omnino diuersa, mutatio atque perditio, operibus
utique diuersa. perdit haec, illa mutat. quomodo ergo quod
perditum est mutatum non est, ita quod mutatum est perditum
non est. perisse enim est in totum non esse quod
fuerit; mutatum esse aliter esse est. porro dum aliter est,
id ipsum potest esse. habet enim esse quod non perit; mutationem
enim passum est, non perditionem. atque adeo potest
et demutari quid et ipsum esse nihilominus, ut et totus homo
in hoc aeuo substantia quidem ipse est, multifariam tamen demutatur,
et habitu et ipsa corpulentia et ualitudine et condicione
et dignitate et aetate, studio negotio artificio facultatibus
sedibus legibus moribus. nec quicquam tamen amittit hominis
nec ita alius efficitur, ut cesset idem esse. immo nec alius
efficitur, sed aliud. hanc formam demutationis diuina etiam
documenta testantur. mutatur Mosei manus et quidem ad instar
emortuae exsanguis est, exalbida, frigida, sed et recepto
calore et refuso colore eadem caro et sanguis est. mutatur
postea et facies eiusdem incontemplabili claritate. sed Moyses
erat proinde qui non uidebatur. sic et Stephanus angelicum
59-60. M (e ex e) BGel: demutationem PF 3 demutatione
scripsi: demutationem PMF 4 ac si C, si PMF resurrexit F
6 <ut> non esset scripsi: necesse est PMF, necesse JBl, nec esse R\'J
11 porro Gel: sed porro PMF 14 et (alterum) om. F 15 est scripsi:
sit PMF demutatur F, demutetur PM 18 amittit hominis scripsi:
admittat homini PMF, amittat hominis Gel 19 efficitur scripsi: etficiatur
PMF 20 efficitur PMF, efficiatur C 21 mosei PMF, moysi R
22 est scripsi: et PMF
dominus quoque in secessu montis etiam uestimenta
luce mutauerat, sed liniamenta Petro agnoscibilia seruauerat;
ubi etiam Moyses et Helias, alter in imagine carnis nondum
receptae alter in ueritate nondum defunctae, eandem tamen
habitudinem corporis etiam in gloria perseuerare docuerunt.
de quo exemplo instructus et Paulus: qui transfigurabit,
inquit, corpus humilitatis nostrae conformale corpori
gloriae suae. quodsi et transfigurationem et conuersionem in
transitum substantiae cuiusque defendis, ergo et Saulus in alium
uirum conuersus de corpore suo excessit? et ipse satanas, cum
in angelum lucis transfiguratur, qualitatem suam amittit? non
opinor. ita et in resurrectionis euentu mutari conuerti reformari
licebit cum salute substantiae.
Etenim quam absurdum, quam uero et iniquum, utrumque
autem quam deo indignum, aliam substantiam operari
aliam mercede dispungi, ut haec quidem caro per martyria
lanietur alia uero coronetur, item e contrario haec quidem
caro in spurcitiis uolutetur alia uero damnetur. nonne praestat
omnem semel fidem a spe resurrectionis abducere quam de
grauitate atque iustitia dei ludere? Marcionem pro Valentino
resuscitari? quando neque mentem neque memoriam neque
conscientiam hominis hodierni credibile sit aboleri per indumentum
illud mutatorium inmortalitatis et incon-uptelae,
uacaturo scilicet emolumento et fructu resurrectionis et statu
diuini utrobique iudicii. si non meminerim me esse qui merui,
quomodo gloriam deo dicam? quomodo canam illi nouum
canticum. nesciens me esse qui gratiam debeam? cur autem
solius carnis demutatio excipitur, non et animae simul, quae
27] cf. Ps. 70, 8 cf. Apoc. 5, 9. PF, lapidatione lrf, in lapidatione B 7 transfigurabit Pam:
tranefigarauit PMF 8 conforme fieri Gel 9 quodsi et Gel: quod et siPltIF
10 Saulus Eng: Saul PMF 11 excessit. et uulgo 12 amittit. non uulgo
13 eueDtu Rlmg: euentum PMF 15 et iniquum C, ethnicum PMF
17 mercede FR3, mercedem PM (corr. 1n. 1) Rl 27 canticum nonam F
in hac carne totum uitae ordinem decucurrit, quae in hac
carne deum didicit et Christum induit et spem salutis seminauit,
in alia nescio qua metat fructum? ne illa gratiosissima
caro, cui gratis uita constabit. quodsi non et anima mutabitur.
iam nec animae resurrectio est; nec ipsa enim resurrexisse
credetur, si non alia resurrexerit.
Hinc iam illa uulgaris incredulitatis argutia est: si,
inquiunt, ipsa eademque substantia reuocatur cum sua forma
linea qualitate, ergo et cum insignibus suis reliquis. itaque
et caeci et claudi et paralytici et ut quis insignis excesserit,
ita et reuertetur. quid nunc. etsi ita dedignaris tantam gratiam
qualiscumque a deo consequi? non enim et nunc animae solius
admittens salutem dimidiatis hominibus eadem adscribis? quid
est credere resurrectionem, nisi integram credere? si enim
caro de dissolutione reparabitur, multo magis de uexatione
reuocabitur. minoribus maiora praescribunt. cuiuscumque membri
detruncatio uel obtusio nonne mors membri est? si uniuersalis
mors resurrectione rescinditur, quid portionalis? si demutamur
in gloriam, quanto magis in incolomitatem? uitiatio
corporum accidens res est, integritas propria est. in hac
nascimur: etiam si in utero uexemur, iam hominis est passio:
prius est genus quam casus. quomodo uita confertur a deo.
ita et refertur. quales eam accipimus, tales et recipimus.
naturae, non iniuriae reddimur; quod nascimur, non quod
laedimur, reuiuescimus. si non integros deus suscitat, non
suscitat mortuos. quis enim mortuus integer, etsi integer
moritur? quis incolomis qui exanimis? quod corpus inlaesum.
cum interenitum, cum frigidum. cum expallidum, cum edurum.
om. P (add. R in mg. tx Hirsaugiensi) M (add. in
mg. m. 2) 4 metat MB, nietuat P {ex metfl; corr. R), met F 7 creditur
Iocunditas. inquit Esaias, aeterna super caput
eorum. nihil aeternum nisi post resurrectionem. aufugit,
inquit, dolor et maeror et gemitus ab illis. proinde et
Iohanni angelus: et delebit deus omnem lacrimam ab
oculis eorum; utique ex isdem oculis, qui retro fleuerant
quique adhuc flere potuissent, si non omnem lacrimae imbrem
indulgentia diuina siccaret. et rursus: deus enim delebit
omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors hactenus;
igitur et corruptela hactenus, proinde per incorruptelam fugata
quemadmodum mors per inmortalitatem. si dolor et maeror
et gemitus ipsaque mors ex laesuris et animae et carnis
obueniunt, quomodo auferentur, nisi cessauerint causae, scilicet
laesurae carnis atque animae? ubi casus aduersi apud dominum?
aut ubi incursus infesti apud Christum? ubi daemonici
impetus apud spiritum sanctum, iam et ipso diabolo cum
angelis suis ignibus merso? ubi necessitas aut quod dicitur
fortuna uel fatum? quae resuscitatis plaga post ueniam? quae
reconciliatis ira post gratiam? quae infirmitas post uirtutem?
quae imbecillitas post salutem? quod uestimenta et
Apoc. 20, 10. 28] cf. Dent. 8, 4; 29, 5. M (s eras.) F, illa Puulgo 2 anuli aurei MF, aurei anuli
P tmlgo 4 demutationia illius F, illius demutationis MP (sed inuer:it
ordinem m. 1) 8 qua
Sed futurum, inquis, aeuum alterius est dispositionis
et aeternae; igitur huius aeui substantiam non aeternam
diuersa possidere non posse. plane, si homo propter dispositionem
futuram et non dispositio propter hominem. sed enim
apostolus scribens: siue mundus siue uita siue mors
siue futura siue praesentia, omnia uestra sunt.
eosdem constituit heredes etiam futurorum. nihil tibi largitur
Esaias dicens: omnis caro foenum, (quia) et alibi: et
uidebit omnis caro salutare dei. exitus, non substantias,
distinxit. quis enim iudicium dei non in sententia duplici
Reg. 2, 11. 13] cf. I Cor. 9, 10. 22] I Cor. 3, 22. 25] Es. 40, 6.
Ea. 40, 5. PMF, et inobsoleta C 3 facilia crementa et scripsi:
et facilia crementa PMF 4 enormitas P, inormitaa M, normitas F corruptela
PMF, corruptelae Gel 5 sarabaras scripst: sarabus PMF,
sarabara Gel 6 alienas PMF, aliena Gel 11 emunitatem PMF, immunitatem
B 16 conseruatorem Gel: et conseruatorem PMF 25 quia
addidi
destinatur, et omnis caro uidebit salutare dei, quae saluti
ordinatur. ego me scio neque alia carne adulteria commisisse
neque nunc alia carne ad continentiam eniti. si quis est bina
pudenda circumferens, potest iam et demere foenum carnis
inmundae et solam sibi reseruare quae uisura sit dei salutare.
sed cum idem prophetes etiam nationes ostendat nunc deputatas
uelut puluerem et saliuam nunc speraturas et credituras
in nomen et in brachium domini. numquid et de nationibus
fallimur? et aliae quidem sunt crediturae aliae in puluerem
deputatae ex diuersitate substantiae? sed et Christus intra
oceanum et de isto caelo, quod nobis incubat, uerum lumen
nationibus offulsit, — et ipsi Valentiniani hic errare didicerunt
— nec alia erit forma nationum credentium nisi quae
et non credentium de carne, de anima. sicut ergo easdem
nationes non genere sed sorte distinxit, ita et carnes. quae
in ipsis nationibus una substantia est, non materia sed mer.
cede disiunxit.-
Ecce autem, ut adhuc controuersiam exaggerent carni.
maxime eidem, de officiis quoque membrorum argumentantur,
aut et ipsa dicentes permanere debere in suis operibus et
fructibus, ut eidem corpulentiae adscripta, aut, quia constet
discessura esse officia membrorum, corpulentiam quoque t
eradant, cuius scilicet perseuerantia credenda non sit utique
sine membris, quia nec membra credenda sint sine officiis.
quo enim iam. inquiunt, spelunca haec oris et dentium statio
et gulae lapsus et competum stomachi et aluei gurges et
C, domini PMF 7 deputatas FR, deputas PM 12 incubat
JR3, incumbat PFR1, incumbit M (i ex a) 13 parenthesin indicaui:
offulsit. et uulgo effulsit Gel 17 una-materia om. F 18 distinzit Fx
19 eiaggerent (e ex a) MGel: exaggerant P, exaggeraret F 20 eidem
PMFC, fidem B 22 idem F ut F 24 eradant PM, credant i~,
euanidam <credendam) fort. eradicantes Eng utique fort. deltndum:
ut quae Oehlerus 27 cornpetum PM. compitum Gel, compum F, completum
Bmg aluei PJIFRI, alui R:\' uulgo
erit? quo huiusmodi membra admittunt subigunt deuoluunt
diuidunt digerunt egerunt? quo manus ipsae et pedes et
operarii quique artus, cum uictus etiam cura cessabit? quo
renes, conscii seminum, et reliqua genitalium utriusque sexus
et conceptuum stabula et uberum fontes, discessuro concubitu
et fetu et educatu? postremo quo totum corpus, totum scilicet
uacaturum? ad haec ergo praestruximus non oportere committi
futurorum atque praesentium dispositiones, intercessura tunc
demutatione, et nunc superstruimus officia ista membrorum
necessitatibus uitae huius eo usque consistere, donec et ipsa
uita transferatur a temporalitate in aeternitatem, sicut animale
corpus in spiritale, dum mortale istud induet inmortalitatem
et corruptiuum istud incorruptelam; et ipsa autem liberata
tunc uita a necessitatibus liberabuntur et membra ab officiis,
nec ideo non erunt necessaria. licet enim officiis liberentur, sed
iudiciis retinentur, ut quisque referat per corpus prout
gessit. saluum enim hominem tribunal dei exigit; saluum
uero sine membris non licet esse, ex quorum non officiis
sed substantiis constat, nisi forte et nauem sine carina, sine
prora, sine puppi, sine compaginis totius incolomitate saluam
adseuerabis. et tamen nauem procella dissipatam uel carie
dissolutam redactis et recuratis omnibus membris eandem
saepe conspeximus, etiam titulo restitutionis gloriantem: de
dei artificio et arbitrio et iure torquemur? porro si diues
dominus et liberalis adfectui aut gloriae suae praestans solam
nauis restitutionem hactenus eam uoluerit operari, idcirco tu
negabis necessariam illi compaginem pristinam, ut exinde iam
uacaturam, cum soli saluti nauis sine operatione conueniat?
F 6 conceptu non F discessnro
PF, descessuro M, decessuro Gel 13 induet Pam: induit PMF
15 LaJ necessitatibus B, necessitatibus PMF 17 retinentur (re ex de)
M quisque Oehlerus: quis PMF 19 non licet esse Wmg Gel: non
licet enim PMF, non. licet eum Bmg 22 et carinam dissolutam C
27 tn Gel: tunc PMF, tunc Eng
saluti destinando carnem destinarit, an eandem uelit denuo
esse. quam non debebis ex futura membrorum uacatione
praescribere denuo esse non posse. licet enim esse quid denuo
et nihilominus uacare. nec potest autem dici uacare, si non
sit. at enim si sit, poterit et non uacare; nihil enim apud
deum uacabit.
Sed accepisti, homo, os ad uorandum atque potandum:
cur non potius ad eloquendum, ut a ceteris animalibus distes?
cur non potius ad praedicandum deum, ut etiam hominibus
antistes? denique Adam ante nomina animalibus enuntiauit
quam de arbore decerpsit, ante etiam prophetauit quam uorauit
sed accepisti dentes ad macellum corrodendum: cur non potius
ad omnem hiatum et rictum tuum coronandum? cur non
ad pulsus linguae temperandos, ad uocis articulos offensione
signandos? denique et edentulos et audi et uide, ut honorem
oris et organum dentium quaeras. forata sunt inferna in uiro
et in femina, nimirum qua libidines fluitent: cur non magis.
qua defluxurae colentur? est adhuc feminis intus, quo semina
congerantur: an quo sanguinis onera secedant, quem pigrior
sexus discutere non sufficit? dicenda enim et haec, quatenus
quae uolunt et quorum uolunt et qualiter uolunt officia membrorum
ludibriose de industria suffundendae resurrectionis
oblatrant, non recogitantes ipsas prius causas necessitatis
tunc uacaturas, cibi famem, et potus sitim, et concubitus
genituram, et operationis uictum. sublata enim morte neque
uictus fulcimenta ad praesidia uitae neque generis subparatura
grauis erit membris. ceterum et hodie uacare intestinis et
scripsi: an PMF 3 esse quam uulgo ex Gel: et PMF
13 dentes demacellum F 14 tuum om. R3 coornandum C 16 edentnlos
Gel, edentulus PMF et audi scripst: sed audi PMF, esse andi
Oehlerus honorem PMF, honori Gel 19 qua Gel: ut M (add. s. u. m. 1), om. PF defluxurae scripsi (= defluxÜmes): defluxura PMJFBK
de fluiura R3, potuum defruta Gel in feminis C 22 et quorum
nolunt et qualiter uolunt MF, et qualiter uolunt et quorum uolunt P
uulgo 27 subparitura
Sed huic disceptationi finem dominica pronuntiatio
imponit: erunt, inquit, tamquam angeli. si non nubendo,
quia nec moriendo, utique nec ulli simili necessitati succidendo
corporalis condicionis, quia et angeli aliquando tamquam homines
fuerunt, edendo et bibendo et pedes lauacro porrigendo;
humanam enim induerant superficiem salua intus substantia
propria. igitur si angeli, facti tamquam homines, in eadem
substantia spiritus carnalem tractationem susceperunt, cur non
et homines, facti tamquam angeli, in eadem substantia carnis
spiritalem subeant dispositionem? non magis sollemnibus carnis
obnoxii sub angelico indumento quam angeli tunc sollemnibus
spiritus sub humano, nec ideo non permansuri in carne, quia
non et in sollemnibus carnis, cum nec angeli ideo non et in
spiritu permanserint, quia non et in sollemnibus spiritus.
denique non dixit: erunt angeli, ne homines negaret, sed
tamquam angeli, ut homines conseruaret. non abstulit
substantiam cui similitudinem adtribuit.
Resurget igitur caro, et quidem omnis, et quidem ipsa,
4, 4. Luc. 4, 4. 14] Matth. 22, 30. 17J cf. Gen. 18, 4-8. ex o) F 3 pane solo C uiuet M, uiuit PF 6 Christo
Gtl: christi PMF 7 nam om. Gel: igitur fort. si et MF Gel: et
si P 25 carnis—sollemnibus om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi)
in spiritu B, spiritu PMF 30 resurget PMFRl, resurgit R3
fidelissimum sequestrem dei et hominum Iesum Christum,
qui et homini deum et hominem deo reddet, carni spiritum
et spiritui carnem. utrumque iam in semetipso foederauit,
sponsam sponso et sponsum sponsae comparauit. nam et si
animam quis contenderit sponsam, uel dotis nomine sequetur
animam caro. non erit anima prostituta, ut nuda suscipiatur
a sponso. habet instrumentum, habet cultum. habet mancipium
suum carnem; ut collactanea comitabitur. sed caro est sponsa,
quae et in Christo Iesu spiritum sponsum per sanguinem
passa est. huius interitum, quem putas, secessum scias esse:
non sola anima seponitur; habet et caro secessus suos interim,
in aquis, in ignibus, in alitibus, in bestiis. cum in haec
dissolui uidetur, uelut in uasa transfunditur. si etiam ipsa
uasa defecerint, cum de illis quoque effluxerit in suam matricem
terram quasi per ambages, resorbetur, ut rursus ex illa
repraesentetur Adam auditurus a domino: ecce Adam quasi
unus ex nobis factus est, uere tunc compos mali,
quod euasit, et boni, quod inuasit. quid, anima, inuides
carni? nemo tam proximus tibi, quem post dominum diligas;
nemo magis frater tuus, quam quae tecum etiam in deo nascitur.
tu potius illi exorare debueras resurrectionem; per te, si
forte, deliquit. sed nihil mirum. si odisti. cuius auctorem
quoque respuisti, quam et in Christo aut negare aut mutare
consuesti, proinde et ipsum sermonem dei, qui caro factus
est, uel stilo uel interpretatione corrumpens. arcana etiam
apocryphorum superducens, blasphemiae fabulas. at enim deus
omnipotens aduersus haec incredulitatis et peruersitatis ingenia
prouidentissima gratia sua effundens in nouissimis diebus de
P, dominum MF 5 comparauit PMF, confoeaerauit Bmg
6 animam om. P (add. R ex Hirllaugiensi) 9 collatane F 11 passa
PMF, pacta Gel 12 secessus PMF, sinus Bmg 17 repraesentetur
MFGel, praesentetur P 19 euasit (alt. loco) M (corr. m. 1) 21 Lquanij
quae B, quae PMF 28 haec om. P (add. R ex Hirsaugiensi)
fidem laborantem resurrectionis carnalis animauit et pristina
instrumenta manifestis uerborum et sensuum luminibus ab
omni ambiguitatis obscuritate purgauit. nam quia haereses
esse oportuerat, ut probabiles quique manifestarentur, hae
autem sine aliquibus occasionibus scripturarum audere non
poterant, idcirco pristina instrumenta quasdam materias illis
uidentur subministrasse, et ipsas quidem isdem litteris reuincicibiles.
sed quoniam nec dissimulare spiritum sanctum oportebat,
quominus et huiusmodi eloquiis superinundaret, quae
nullis haereticorum uersutiis semina subspargerent, immo et
ueteres eorum cespites uellerent, idcirco iam omnes retro
ambiguitates et quas uolunt parabolas aperta atque perspicua
totius sacramenti praedicatione discussit per nouam prophetiam
de paracleto inundantem. cuius si hauseris fontes, nullam
poteris sitire doctrinam, nullus te ardor exuret quaestionum:
resurrectionem quoque carnis usquequaque potando refrigerabis.
Gel: manifestantur PMF 7 jllis., uidentur B,
uidentur PMF 9 necdum Gel 17 refrigeraberis Leopoldus DE
CARNIS RESVRRECTIONE EXPLICIT PM, Explicit de carnis resurrectione
F