The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
ei eo quod ciuitatem Placentiam egressus est, in quibus
locis per regnum conatus est ire, uestigia Christi sequentes
et miracula sanctorum prophetarum prouidere coeperunt. Ita
exeuntibus nobis de Constantinopolim uenimus in insula Ciprum
in ciuitate Constantia, in qua requiescit sanctus Epiphanius.
Ciuitas pulchra, dilitiosa, ornata palmis dactalorum. Dein
uenimus partibus Syriae in insula Santaritus ad Tirum.
Tholomaida permanet contra ciuitatem milia sei in castm
Samaritanorum, miliario a Sugamina. Sub monte Carmelo super
ipsa castra miliario semis monasterium Helysaei prophetae,
ubi ei occurrit mulier, cuius filium suscitauit in monte Carmelo.
Ibique est petra modica, rotunda; quando exagitatur,
sonat, quia solida est. Talis autem est uirtus petrae illius,
ut, si suspensa fuerit mulieri uel cuicumque animali, iactum
numquam faciet, et a ciuitate sex aut septem milia personat.
De Tholomaide maritima uenimus in finibus Galileae in ciuitatem,
quae uocatur Neocesarea. In qua adorauimus amola et
canestellum sanctae Mariae. In quo loco erat cathedra, ubi
Titulus deest B 6 sanctorum om. B 7 constantinopoli litt. m
erasa Br insulam cyprum B 8 ciuitatem constantinam B epyphanius
Br 9 pnlcra deliciosa B dactilarum B Deinde B 10 in
partes siriae B in insulam B tyrum B 11 ptholomaidam B
ciuitatem honestam et B 12 ptholomaida manet B miliaria B
castris B 13 cannell/lo B 14 ipsum castrum B elysei B 15 occurrit
ei B 16 est om. B 17 uirtus est B 18 supensus B
aut B 19 milaria B 20 ptholomaida B fines B 21 neocessarea
B amula B 22 canistellum B
in Chana, ubi Dominus fuit ad nuptias, et accubuimus
in ipso accubitu. Ubi ego indignus parentum meorum nomina
scripsi. Ex quibus hydriae duae ibi sunt, impleui aqua unam
et protuli ex ea uinum et in humero plena leuaui et obtuli
ad altare, et in ipso fonte pro benedictione leuauimus.
Leontius, quae ciuitas tempore Iustiniani imperatoris subuersa
est a terrae motu cum aliis ciuitatibus. Venimus exinde Bibolo,
quae et ipsa ciuitas cum hominibus subuersa est. Exin in ciuitate
Triari, quae et ipsa subuersa est. Deinde uenimus in ciuitate
splendidissima Beritho, in qua nuper fuit studium litterarum,
quae ciuitas subuersa fuit. Dicente nobis episcopo ciuitatis,
quia cognitae fuerant personae excepto peregrinis, qui ibi
perierant. Ipsa ciuitas iacet sub montana Libani.
Libano, homines in ea pessimi; illic currit fluuius Asclepius, et
fons, unde surgit, stat. De Sydone uenimus Sareptha, quae
ciuitas modica et ualde christiana est; in qua est caenaculum
illud, quod factum fuerat Haeliae, et lectum, ubi recubuit, et
alueus marmoreus, ubi illa uidua fermentauit, in quo loco multa
offeruntur et uirtutes multae fiunt. Exeuntibus nobis de Sareptha
uenimus in ciuitate Tyro; a Tyro usque Sareptha continue
milia septem. Tyrus ciuitas, homines potentes, uita
pessima, tanta luxuria, quae dici non potest. Ginetia publica,
olosericum et diuersa genera telarum.
At uero de Tyro uenimus in ciuitatem Nazareth, in qua
B 2 acubnimus B 3 acubitu B 4 Ex quibus om. B
idriae B ibi om. B 5 humerura plenam B optuliB 6 lauimusB 7 Ex-
De Nazareth uenimus in monte Tabor, qui mons exiit in
medio campestri, terra uiua, tenens circuitum milia VI, ascensum
milia Illa, sursum ad unum miliarium planum, in quo sunt
tres ecclesiae-, ubi dictum a discipulo est: Faciamus hic tria
tabernacula). In circuitu diuersae ciuitates, quae in Regum
leguntur. De Tabor uenimus ad mare Tyberiadis in ciuitatem,
quae alio tempore appellata est Samaria, modo uero dicitur Neapolis,
in qua puteus est, ubi Dominus a muliere Samaritana
aquam petiit, et ibi facta est basilica sancti Iohannis, et ipse
puteus est ante cancellos altaris et situla, de qua dicitur, quod
Dominus biberit, et multi aegri ibi ueniunt et sanantur.
Deinde uenimus in ciuitate Tyberiade, in qua sunt termae
salsae. Nam aqua maris ipsius dulcis est, quae mare circat milia
VIII. Deinde uenimus in Capharnaum in domo beati Petri, quae
est modo basilica. Inde transeuntes per castra uel uicos aut
ciuitates uenimus ad duos fontes, scilicet Ior et Dan, quae
in unum confluunt et uocitatur Iordanis. Paruus ingreditur
nt* om. Br non om. Br 18 miliarium. Planum Br
maris. Reuertentes post nos uenimus ad locum, ubi Iordanis
de mare egreditur, transiuimus Iordanem in ipso loco et uenimus
in ciuitatem, quae uocatur Gaddera, quae et Gabaon
dicitur. In ista parte ciuitatis miliario tertio sunt aquae calide,
quae appellantur termas Heliae, ubi leprosi mundantur; ibi
et synodochium delicias de publico habens, et ora uespertina
mundantur termae. Ante ipsum uero clybanum grande est
solium, qui dum impletum fuerit, omnia ostia clauduntur et
per ostium mittuntur intus cum luminaria et incensum et
sedent in illo solio tota nocte. Et dum soporati fuerint, uidet
ille, qui mundatus est, aliquam uisionem, et dum eam recitauerit,
non mundantur ipsae termae per VII dies. Ibi uero
defunctus est collega noster Iohannes de Placentia. Nam ipse
fluuius calidus, qui uocatur Gaddera, descendit torrens et
intrat in Iordanem et ex ipso ampliatur Iordanis et maior fit.
Et tunc descendimus per Galileam iuxta Iordanen transeuntes
multas ciuitates, quae leguntur, uenimus in ciuitate metropoli
Galileae, quae uocatur Scitopolis, in monte posita, ubi sanctus
multas operatur uirtutes. Exinde descendimus per alia loca
Samariae et Iudeae in ciuitate Sabastea, in qua requiescit
Heliseus propheta. Descendentes per campestria, ciuitates uel
uicos Samaritanorum et plateas, unde transiuimus, uenientes
post nos Iudaei, cum paleas uestigia nostra incendentes. Tanta
illis est exsecratio utrisque; Christianis quidem responsum
faciunt. Attamen, ut, quod ab illis emere uis, non tangas,
priusquam pretium des; quod si tetigeris et non comparaueris,
mox scandalizabuntur. Nam foris uico habent condoma una
posita, qui ipsius faciunt responsum; nummos autem non
accipiet de manu tua, sed tu in aqua proicies eos et denuntiant
tibi, quando ingrediaris. Tunc uero noli expuere; si
sed ead. m. corr. Br 26 Attamen. Hic denuo incipit
B ut
Deinde uenimus in loco, ubi Dominus de quinque panibus
et duobus piscibus quinque milia hominum satiauit extra
paruulis et mulieribus, extensa campania, oliueta et palmeta.
Exinde uenimus ad locum, ubi baptizatus est Dominus. In
ipso loco filii Israhel transierunt Iordanem et filii prophetarum
perdiderunt securem. Et ex ipso loco Helias assumptus est
in caelum ibique mons Hermon modicus, qui legitur in psalmo.
Ad pedes montis ipsius ascendit de fluuio nubes; ora prima,
oriente sole Hierusolimam uenit super basilicam, quae est in
Syon, et super basilicam sanctae Mariae ad sancta Soffia, quae
fuit praetorium, ubi auditus est Dominus. Super his locis
descendit ros sicut pluuia et colligunt eam medici et in ipso
quocuntur omnes confectiones per synodochia. Nam multi
languores sanantur ibi, ubi cadit ipse ros; ipse est enim ros, de
quo propheta canit Dauid: Sicut ros Hermon, qui descendit
in Syon. In illa ripa Iordanis est fons, ubi baptizabat sanctus
Iohannes; inde usque Iordane milia duo. In ipsa ualle inuentus
est Helyas, quando ei coruus deferebat panem et carnes. In
circuitu autem uallis ipsius multitudo heremitarum.
Et ibi prope est ciuitas, quae uocatur Salamiada, ubi remanserunt
duo semis tribus Israel, priusquam transirent Iordanem,
in quo loco sunt termae ex se leuantes, quae uocantur termae
Moysi. Ubi etiam et leprosi mundantur, et ibi est dulcissimus
aquae fons, quae bibitur pro catarcium et multos sanat languores.
Non longe a mare salinarum, in qua Iordanis ingreditur
corr. ead. m. B uicum B 3 locum B 4 exclptis B
5 ibi sunt oliueta B 6 Et in B 7 loco om. B 8 helyas B 9 mons
Tenuimus theophania iuxta Iordane, et ibi fiunt mirabilia, ubi
baptizatus est Dominus, in ipsa nocte. Est ibi tumulus cancellis
circumdatus, et in loco, ubi redundat aqua in alueum suum,
posita est crux lignea intus in aquam ex utraque parte marmoris.
In uigiliis theophaniae grandes fiunt uigiliae, populus
infinitus, et quarta aut quinta uice gallo canente fiunt uigiliae.
Completis matutinis primo diluculo surgentes procedunt ministeria
sub diuo, et diaconi tenentes sacerdotem descendit
sacerdos in fluuium, et ora qua coeperit benedicere aquam,
mox Iordanis cum magno rugitu post se reuertitur, et stat
aqua superior in se, usquedum baptismus perficitur; inferior
uero fugit in mare dicente psalmista: Mare uidit et fugit,
Iordanis conuersus est retrorsum. Tunc omnes Alexandrini
habent ibi suas naues cum hominibus habentes colaphos plenos
aromatibus et balsamo. Et hora, qua benedixerint fontem,
antequam incipiant baptizare, fundunt illos colaphos in fluuium
om. B 2 mare orn. B 3 medium septembrem B
4 lauantur in ipsis thermis B 5 parmitia B 6 lingua B natare
possnnt B neque-potelt om. B 7 in illud proicitnr B 9 miliaria
B a om. B 10 heremite multi B 12 theophaniam B iordanem
B mirabilia multa B 15 aqua B 16 grades Br 19 diuum
B 20 hora B 21 rugitu] strepitu B 23 uidit om. B 25 nanee
suos (sic) B 26 Et om. B benedixerunt B
in suis nauibus, antequam exeant ad nauigandum. Baptismo
completo descendunt omnes in fluuium pro benedictione induti
sindones et alias multas speties, quas sibi ad sepulturam
seruant. Haec perfecta omnia statim aqua in proprio reuertitur
alueo. Nam unde surgit Iordanis a mare Tyberiadis, usque ad
mare salinarum, ubi deficit, sunt milia CXXX.
In illa uero ripa Iordanis est spelunca. in qua sunt cellulae
VII cum septem puellis, que ibi infantulae mittuntur. Et cum
aliqua ex eis mortua fuerit, in ipsa cellula sepelitur. Et alia
cellula inciditur et mittitur ibi alia puella, ut numerus stet,
et habent foris, qui eis cibaria preparet; in quo loco magno
cum timore ingressi sumus ad orationem, nullius ibi faciem
uidimus. In ipso loco dicitur esse sudarium, quod fuit super
caput Iesu. Non multum longe a Iordane, ubi baptizatus est
Dominus, est monasterium sancti Iohannis ualde magnum, in
quo sunt sinodochia duo. In ista uero uel in illa ripa Iordanis
per loca submontana inueniuntur serpentes, de quibus conficitur
tyriaca; inde uenimus ad Iordanem.
De Iordane usque Hiericho milia VI; Hiericho autem in
oculis hominum ita uidetur ut paradisus. A terre motu muri
diruti; domus Raab stat et est sinodochium, sed et cubiculum,
de quo exploratores deposuit, oratorium est sanctae Mariae.
Lapides uero illi, quos leuauerunt filii Israel de Iordane, non
longe a ciuitate Hiericho positi sunt in basilica post altare.
Et ante basilica campus ager Domini, in quo Dominus manu
propria seminauit ferens satum quasi modia tria. Qui etiam
B 8 omnes om. B 4 sindonibus et aliis multis
speciebus B 5 Haec omnia dum perficiuntur B in proprium reuertitnr
alueum B 6 iordanis surgit id est B 9 VII cellulae B quae
illuc B 11 ibi] in eam B 12 et om. B preparant B In quem
locum B cum magno timore B 14 uidimus in ipso loco. Dicitur
ibi esse B 15 Non longe multum, ubi baptizatus est dominus in iordane
B 18 inuenientur B 19 tiryaca B 20 miliaria B autem
om. B 21 esse ut paradysus B 24 israhel B 25 Hiericho om, B
26 basilicam B campus om. B 27 satis B
autem mense Februario et inde communicantur in pascha.
Cum collectum fuerit, aratur et iterum cum reliquas messes
colligitur.
: At uero fons aquae, quem indulcauit Heliseus propheta,
inrigat omnem Hiericho, ubi nascitur uinum potiscon, qui
febricitantibus datur; ibi nascitur dactalum de libra, ex quibus
mecum in prouintia adduxi et dedi inde unum domno Paterio
patritio. Ibi nascitur caedrus de libras quadraginta et uirga
fassioli duo pede longa; ibi est et uitis, unde in ascensione
Domini plenas cistras racemis in monte Oliueti uenales sunt
et inde pentecosten mixtum exinde plena colata proponuntur.
Exeuntibus nobis de Hiericho uenimus contra Hierusolimam;
non longe a Hiericho est illa arbor, in qua Zacheus ascendit,
ut uideret Dominum. Quae arbor infra oratorium inclusa est
et per tectum desuper sicca uidetur. Igitur exeuntes de Hiericho
uenimus contra occidente in sinistra manu et intrauimus uillis
Sodomae et Gomorre. Super qua prouintia descendit semper
obscura nubes cum odore sulphureo. Nam quod dicunt homines
de uxore Loth, eo quod lingendo ab animalibus minuatur,
mendacium est, sed stat in statu, quo fuit.
Ascendentes de montana Hierusolimorum uenimus Baoridem.
Inde reuertentes ad sinistram ad oppida montis Oliueti uenimus
in Bethania ad monumentum Lazari. Nam respicientes ualles
illas et perambulantes monasteria multa mirabiliorum loca
uidimus clausam multitudinem in monte Oliueti uirorum ac
om. B 3 reliquiis (sic) messibus B 6 potissimum quod B
7 de libra om. B 8 in prouincia duxi B inde om. B 9 patricio B
de libras quadraginta om. B 10 fassiola duorum pedum longa B
. 11 plenae canistrae racemis B 12 et in pentecosten B plana B
un
proponitur, sed corr. ead. m, B 13 hierosolimam B 14 a hierico Br
ab hiericho B 15 dominum] iesum-B est inclusa B 17 occidentem in
sinistram manam B ualles B 18 quam prouinciam B 20 eo om. B
muniatur Br 22 montanis B hierosolimorum B post Baoridem
erasurn est ponte B 23 ad sinistram om. B opida B 24 in
bethaniam B 25 et mirabiliorum B et expunxit Br 26 oliuarum B
patrem, ubi et iudicare ueniet, uidimus copiosa et cellula, ubi
inclusa fuit uel iacet in corpore sancta Pelagia. Et in ipso
monte iacet Iacobus Zebedaei et Cleophas et multa sanctorum
corpora.
Descendentes de monte Oliueti uenimus in uillam Gethsemani
in loco, ubi traditus est Dominus. In quo sunt tria
accubita, in quae ille accubuit et nos pro benedictione accubuimus,
et in ipsa ualle est domus sanctae Mariae, de qua
eam dicunt ad caelos fuisse sublatam. Et ipsa uallis Gethsemani
ibidem uocatur Iosaphat. In dexteram partem porte est
oliuetum et ficulnea, in qua se ludas laqueo se suspendit,
hoc est ad portam Hierusalem. Cuius taleas stat munita
petris; porta ciuitatis, quae coherit portae speciosae, quae fuit
templi, cuius liminare et tribulatio stat.
Clinantes proni in terram ingressi sumus in sanctam ciuitatem,
in qua adorantes Domini monumentum; quoniam ipsud
monumentum, in quo corpus Domini positum fuit, in naturale
excisus est petra. Lucerna hydria, quae illo tempore ad caput
eius posita fuerat, ibidem ardet die noctuque. Ex qua benedictionem
tulimus et recomposuimus ea. In quo monumento
deforis mittitur terra, et ingredientes benedictionem tollunt.
Lapis uero, unde clausum fuit monumentum, ipsud est ante
illius monumento. Color uero petrae, quae excisa est de
Golgotha. Nam ipsa petra ornata est ex auro et gemmis et
in postmodum de ipsa petra factum est altare in loco, ubi
crucifixus est Dominus. Petra uero monumenti uelut molaris
et est infinitae ornata; uirgis ferreis pendentes brachialia,
B 4 corpora sanctorum B
6 gessemani B 7 in locum ubi dominus traditus est B 8 acubita B
acnbuit B in quibus B 9 uillae B 10 geasemani B 11 uocatus
est B in dextra parte B 13 tale adstat munitae B 14 coheret B
16 Inclinantes nos B 17 quG ipsum B 18 in naturali excisum est
petra B 19 ydriae B 21 eam B 22 ingredientes deforis benedictionem
portantB 23 ipsum est ante monumentum itlud B 24 de petra GolgothaB
26 in ante postmodum om. B 28 in fine ornata ex auro et gemmis B
baltei, coronas. Imperium ex auro uel gemmis et ornamenta
plurima. Et ipsud monumentum in modum aedae coopertum
ex argento et ante monumentum altare positum.
A monumento usque Golgotha sunt gressi LXXXta. Ab una
parte ascenditur per gradus, unde Dominus ascendit ad crucifigendum.
Nam et in loco, ubi fuit crucifixus, apparet cruor
sanguinis, et in ipso latere petrae est altare patriarchae
Abraham. In quo ibat offerre Isaac, quando temptauit eum
deus. Ibi et Melchisedec hobtulit sacrificium Abrahae, quando
reuertebatur cum uictoria a caede Amalech. Tunc ibidem
dedit ei Abraa omnem decimationem in hostias. Iuxta ipsum
altare est cripta, ubi ponis aurem et audis flumina aquarum,
et iactas pomum aut quod natare potest, et uadis ad Solua
fonte et ibi eum suscipiens. Inter Syna et Golgotha credo
est miliarium. Nam Hierusolima aquam uiuam non habet
praeter in Solua fonte.
De Golgotha usque ubi inuenta est crux sunt gressi L;
in basilica Constantini coherentem circa monumentum uel
Golgotha in atrio ipsius basilicae est cubiculum, ubi lignum
crucis reconditum est, quem adorauimus et osculauimus. Nam
et titulus, qui super caput Domini positus fuerat, in quo scriptum
est: Iesus Nazarenus, rex Iudaeorum) tenui in manum
et osculaui. Quod lignum crucis de nuce est. Procedente uero
sancta cruce ad adorandum de cubiculo suo et ueniente in
atrio, ubi adoratur, eadem ora apparet in caelo stella et uenit
B 2 belthei B 3 Ipsum omisso et B aedae] medie B
5 A monumento uero B 6 per ascenditur gradus B hubi B 7 ubi
om. B 8 petri B 9 in quod B 10 obtulit B 11 amalec B 12 Abraa
om. B post decimationem rasura complur, litt. B illud B 18 9
ponis, sed exp. I. a B 14 aut aliud quod B uades B siloam
fontem B 15 suscipies B syna] siloam B 16 esse B 17 praeter
siloam fontem B 18 usque ad locum B gressus B 19 basilicae B
20 otrio Br 21 osculabimus B 22 capud B positus] pot Br 28 in
manu B 24 de nucis B 26 atrium B hora B stella in caelo B
ueniet B
super eam stella. Et affertur oleum ad benedicendum ampullas
medias. Hora uero, qua tetigerit lignum crucis has ampullas,
mox ebulliet oleum foras. Et nisi citius claudantur, totum
ebulliet foras. Reuertente uero cruce in loco suo et stella
pariter reuertitur, et post reclausam crucem ultra non apparet
stella. Nam ibi est canna et spongia, de quibus legitur in
euangelio. Cum qua spongia aquam bibimus. Et calix onichinus,
quem benedixit in caena, et aliae multae uirtutes. Species
beatae Mariae in superiori loco, et zona ipsius et ligamentum,
quo utebatur in capite. Et ibi sunt septem cathedrae marmoreae
seniorum.
Inde ascendimus in turre Dauid, ubi decantauit psalterium,:
magna ualde in caenaculis singulis. Quae turris quadrangulis
et opus scalptum non habens tectum. In qua et christiani
pro deuotione ad mansionem ascendunt, et circa medio noctis
spatio surgentes audiunt uoces murmurantium deorsum in
ualle Iosaphat contra Iordanem ad loca, quae respiciunt contra
Sodoma et Gomorra.
Deinde uenimus in basilica santa Syon, ubi sunt mirabilia
multa. Inter quibus, quod legitur de lapide angulare,
qui reprobatus est ab aedificantibus. Domino ingrediente
in ipsa ecclesia, quae fuit domus sancti Iacobi, inuenit
lapidem deformem in medio iacentem, tenuit eum et posuit
in angulo. Quem tenes et leuas in manibus et ponis aurem
in ipso angulo, et sonat in auribus tuis quasi multorum
hominum murmuratio. In ipsa ecclesia est colomna, ubi
post adoratur om. B 4 foras oleum B Et nisi-foras haec
uerba supra omissa in margine inferiore ead. m. ascripsit B 5 in locum
De Sion uero usque in basilica sancte Marie, ubi est congregatio
magna monachorum et mulierum, mensas i.nnumerabiles,
lecta languentium, sunt tria miliaria et orauimus in pretorio, ubi
auditus est Dominus, et modo est basilica sancte Sophie. Ante
ruinas templi Salomonis sub platea aqua decurrit a fonte Syloa
secus porticum Salomonis. In ipsa ecclesia est sedes, in qua sedit
Pilatus, quando audiuit Dominum. In qua petra quadrangula, in
quam reus leuabatur, ut ab omnibus audiretur et uideretur, <in
eam leuatus est Dominus, quando auditus est a Pilato. Ibique
remansit illius imago, pedem pulcrum, modicum, subtilem,
statura communis, pulcra facies, capillo subanelato, manum
formosam, digiti longi, quantum imago designat, quae illo
uiuente et pedibus ambulante depicta est et posita in ipso
B 2 ea Br 3 ea] ipsa B per om. B mensura
tollatur B 4 habeant et sanatur B et om. B 5 ungebantur B
6 regnum B et post est om. B 7 fuit dominus coronatus B 8 de
quibus lapidatus est B 9 posita est B ubi] in qua B 10 percussus
est B 11 celebrarum Br celebrabant B 12 reloco Br et monasterium
B 13 ornatam B 14 capud om. B 16 basilicam B hic
magnam lacunam exhibet Br a uocabulo Marie usque ad in ipso pretorio
no
p. 207, 1 17 menses inmerabiles B 19 et modo ę.\\lQ.itųş B 20 sup B
mensuram de ipsa uestigia et ligant per singulos languores
et sanantur, et ipsa petra ornata est ex auro et argento.
Inde uenimus ad arcum, ubi fuit antiquitus porta ciuitatis.
In ipso loco sunt aquae putridae, in quas missus est Hieremias
propheta. Ab arcu illo descendentibus nobis ad fontes
Siloa per gradus multos. Est ibi basilica uolubilis, desub
qua surgit Syloa, quae habet solia duo ex marmore manu
hominis facta. Et inter solios clausura cancellorum. In quibus
pro benedictione in unum lauantur uiri, in alium uero mulieres;
in quibus aquis multa ostenduntur, immo et leprosi mundantur.
Et ante atrium est piscina grandis manu hominis munita, in
qua lauatur populus assiduae. Nam illis solis certis horis
fons ipse irrigat aquas multas, quae descendunt per uallem
Iosaphat, quae et Gethsemani uocatur, et ingrediuntur in Iordane
fluuio. Ubi Iordanis deficit in mare salinarum subtus
Sodoma et Gomorra.
Nam modo et ipse fons buoa infra ciuitatem inclusa est,
quia Eudoxia augusta, uxor Iustiniani imperatoris, addidit muros
in ciuitate Hierusalem, et ipsa muniuit sepulchrum et basilicam
sancti Stephani et ipsa suum habet sepulchrum iuxta sepulchrum
sancti Stephani. Et infra sepulchra sunt gressus XXVI,
et beatus Stephanus requiescit foris portam sagittae iactum.
Unoque modo porta ex nomine ipsius martyris uocatur. Et
est ad uia, quae respicit ad occidentem, quae descendit ad
Iopen et Cesarea palestine uel Diaspoli ciuitatem, quae antiquitus
dicebatur Azotus, in qua requiescit sanctus Georgius
martyr. In ipsa uia non longe a ciuitate stat columna
1 Hic denuo incipit Br p. 61, sed alia scriptura et peiore pergamena
2 ipso uestigio B 4 aream Br 6 fontem Byloa B 7 per gradus—surgit
Syloa l. 8 om. B 9 Et inter-mulieres 1.10 om. B 13 illis om. B oris B
14 inrigat B 15 iosaphad B iessemani B in om. B iordanem
fluuium B 16 id est ad mare salinarum. Subtus est B 18 syloa B
inclusus B 19 eodixia Br eodoxia B 21 et ipsa Buum habet-etephani
in marg. inf. B 22 aepalcrum, sed corr. ead. m. B 24 unoque corr. ex
unoquo Br unaqueque porta modo B 25 in uia B 26 iopem et cessaream
B diospoli B
fugiens leuata est ad nubes et deposita in ipso loco. Et ita
in tantum cognoscitur uerum esse, quia non habet basidem, ubi
debet esse fundata. Sed sic stat semper super terram et agitatur.
In cuius summitate crux ferrea posita est et sursum per scala
ascenditur et fiunt ibi luminaria et incensum et daemoniaci
ibi mundantur. Nam et in ipsa prouincia beatus Georgius
martyr.
Itaque exeuntes a Syloa fonte uenimus in agrum, qui comparatus
est de precio sanguinis Domini, qui uocatur Acheldemach,
hoc est ager sanguinis, in quo sepeliuntur omnes
peregrini, et inter ipsa sepulchra cellulae seruorum dei, ubi
fiunt multae uirtutes. Et per loca infra ipsa sepulchra sunt
uineae et poma.
Reuertentibus nobis in ciuitatem uenimus ad piscinam natatoria,
quae quinque porticus habet; et in uno earum est basilica
sanctae Mariae, ubi multae fiunt uirtutes. Ipsa uero piscina
modo iactata est in stercore. Et ibi lauantur omnia, quae
necessaria sunt. Vidimus et in uno angulo tenebroso catena
ferrea, cum qua se laqueauit infelix ludas. Item exeuntibus
nobis a porta iorem uenimus ad locum, ubi requiescit sanctus
Ysicius. Ibi etiam erogantur pauperibus panes, quos deputauit
beata Helena.
Via, quae ducit Bethleem, miliario tertio ab Hierusalem
iacet Rachel uxor Iacob, mater scilicet Ioseph. Et Beniamin
iacet in finibus Rama. In ipso loco in media uia uidi aquam
surgere, quasi sextarios septem. Unde complent omnes satietatem
bibendi, et nec minuitur nec augetur. Et est suauis ad
potandum. Et dicunt, quod fugiens beata Maria in Aegyptum
B decebatur Br 2 ita om. B 3 basitem Br basim B
ubi-fundata om. B 5 ferea B rursum Br scalam B 6 et fiunt]
effiunt B 9 a] de B 10 de om, B sanguinis O;! acheldemac
B 13 sunt om. B 15 nobis om. B natatoriam v 17 multi B
ipse Br 19 catenam ferream B 20 Iaqueauet iudas infelix B
21 ioram B 22 ysitius B 24 bethlehem B 26 iacet] requiescit B
27 ad satietatem B
aqua emanauit. Et in ipso loco modo ecclesia constructa est.
Inde usque Bethleem milia tria. Bethleem locus splendidis-
simus, serui dei multi. Ibi est spelunca, ubi natus est Dominus,
et presepium ex auro et argento ornatum, et iugiter ibi fiunt
luminaria. Os uero ipsius speluncae angustus. Hieronimus
presbiter in loquendo peritus, interpretatione clarus, inter
omnes relator conspicuus, in ipso ore speluncae petra sculpiuit
et ob deuotionem Saluatoris ibidem sibi monumentum
fecit. Miliario semis de Bethleem in suburbi Dauid iacet Dauid
et Salomon filius eius, et appellatur locus ille basilica sancti
Dauid. Sed et infantes, quos occidit Herodes, ipso in loco
habent sepulchra, et in uno omnes requiescunt domo, et
aperiuntur eorum monumenta et uidentur illorum sancta ossa.
Ante Bethleem est monasterium muro cinctus, in quo multitudo
est monachorum.
De Bethleem usque ad ilicem Mambres milia XXHII. In quo
loco requiescunt Abraham, Isaac, Iacob et Sarra, simul et
Ioseph ossa. Est basilica in quadriporticus, atrium in medio
discoopertum et per medio cancellum; ex uno latere intrant
Christiani, ex alio uero Iudaei, incensa facientes multa. Nam
depositio Iacob et Dauid in terra illa die primo post natale
Domini deuotissime ab omnibus celebratur, ita ut ex omni
terra Iudeorum conueniat innumerabilis multitudo, incensa
ferentes uel luminaria et dantes munera ac seruientes ibidem.
Item reuertentes in Hierusalem descendimus in uia, quae
uadit ad Gazam et Ascalon milia XX. De Hierusolima uenimus
in monte Gelboe, ubi occidit Dauid Goliam gygantem. Et
B et ante sitieus om. B 3 miliaria B spendidisBimas
Br 4 Est ibi B 5 iugitur Br 7 pspiter B praeclaras B 8 petram
scalpsit B 10 suburbano B iacent B 13 una B 14 monu-
0
menta] sepulcra B illorum] eorum Ji 15 cintus corr. ead. m. B 16 monachorum
est B 17 hylicem Br mambreae B sunt miliaria B 18 sara B
19 baailica edificata in medio atrio quadriporticus discooperta B 20 per
medium caitoe}lendum B 21 alia B multas Br 26 uiam B
27 ducit B 28 montem gelboae B gigantem B
in media uia, ligneum ad caput aceruum. Et super eum
congeries magna petrarum. Ita ut a XX milia non possis
inuenire lapidem, quem mouere possis. Quia usus est talis:
Quotienscumque quis ibi transit, ternas secum defert lapides
et ibi eas proicit; sed et nos similiter fecimus. Nam in ipsos
montes nec ros nec pluuia descendit, postquam Dauid eos ,
maledixit. Et nocturnis horis secreto ibi uidentur uolui inmundi
spiritus tamquam uellora lanae uel undae maris.
Deinde deuiantes ad latus uenimus in ciuitatem, quae dicitur
Heliuteropolis, in loco, ubi Samson ille fortissimus cum
maxilla asini mille occidit uiros. Ex qua maxilla ipso orante
aqua profluxit. Qui fons loca ipsa usque in hodiernum diem
irrigat. Nam in loco, ubi surgit, fuimus. Dein uenimus inter
templum et altare, ubi occisus est Zacharias, et ubi requiescit,
est ibi ecclesia ornata; sunt in ea serui dei multi. Inde
uenimus ad locum, ubi Isaias propheta de serra lignea secatus
est, et ibidem iacet sub quercu Rogel iuxta aquarum decursu.
Et ipsa serra pro testimonio posita est ad sanctum Zachariam.
Exinde uenimus in loco, ubi Abacuc propheta prandium ferebat
messoribus, quando eum angelus per uerticem tenens duxit
super lacum, in quo Danihel inter leones orabat. Et ibi surgit
fons, in quo Philippus baptizauit eunuchum. In ipsis locis
sunt putei, quos foderunt Abraham scilicet et Iacob, quos
appellarunt calumnia.
inde ingressi sumus Ascalon; ibi est puteus pacis in modum
theatri factus, in quo usque ad aquam descenditur per gradus,
ubi requiescunt tres fratres martyres; propria quidem habent
B golias B 2 habens ligneum B 3 congeries
petrarum multa B infra XX miliaria B 4 moueri BrB possit, sed corr,
cad. m. Br 5 quotiescumque
Et inde uenimus in ciuitate Eluahal in capite heremi, qui
uadit ad Syna monte, in qua etiam ex reuelatione episcopi
ipsius ciuitatis unum audiuimus, quod silere non oportet,
miraculum. Puella quedam nobilissima nomine Maria cum
nupta fuisset, ipsa nocte nuptus sui mortuus est sponsus
eius; ipsa quoque hanc rem patienter portauit. Et infra septimanam
omnia sua pauperibus distribuit. Celebrato die septimo
nocte ipsa uestem sponsi sublata inuenta non est. De qua
dictum est nobis, quia esset in heremo trans Iordanen inter
calameta uel palmeta ante nos in finibus Segor circa mare
salinarum. In quibus locis inuenimus monasteria ultra quindecim
uel XVIII puellarum, quae christiani populabant. Quae
habentes unum asellum, qui eis cibaria deportabat, et nutriebant
leonem terribilem ad uidendum. Cumque appropinquassemus
cellulae, omnia animalia, quae erant nobiscum, a rugitu
illius minxerunt et in terram corruerunt. Et dicebant nobis,
quod ipsum asellum leo ipse gubernaret in pascuis. Quem
et offerebant nobis pro centum solidis. Sed pater Antoninus
suscipere noluit. Sed misit in Hierusalem cito et adduxit eis
ternas tonicas et oleum ad luminaria et legumina multa. Et
1 uulgaliter aegiptii B 2 mazona B ascolantes corr. ead.
tll, B 3 mazoma//tes
Froficiscentes de ciuitate Heulatia intrauimus heremum
miliario XXO. In quo est castrum, ubi est synodochium sancti
Georgii. In quo habent transeuntes uel heremitae refugium
uel stipendia. Inde intrantes in interiorem heremum uenimus
ad loca, de qua dicitur in psalmo: Terra fructifera in salsugine,
hoc est in amaritudine, a malitia inhabitantium
in ea, et ibi uidimus homines rasos fugientes cum camelos.
Nam et in Hierusolima uidimus homines ex Aethiopia habentes
fissas nares et aures, calliculas calciatos et per digitos in
pedes anulos missos. Interrogauimus, quare sic. Qui dixerunt:
Quia Troianus imperator signum hoc nobis reliquid.
Ambulantes per heremum dies VI camelis nobis aquam
portantibus sestarium mane et sestarium uespere cotidie dabatur
per hominem. Amarescente aqua in utres in modum
fellis mittebamus in ea harenam et indulcabatur. Familia autem
Sarracenorum uel uxores eorum uenientes de heremo cum
lamentatione in uia sedentes sarcina deposita petebant panem a
transeuntibus. Et ueniebant uiri ipsarum de interiore parte
B 3 de legumimbus sportellas B et spontellas Br tunicas B
y
cupiebant ci B 4 anferre B de eis B 6 affliccionem B proratu Br
7 dicebant, sed l. n expuncta B \' misera Br misere B 8 christianam B
9 A uerbis de ciuitate incipit M enlatia B 10 qua ex quo corr. 2.
m. B 12 siue stipendium B transeuntes B 13 loca Aflocum BrB de
Qui perambulantes heremum octaua die uenimus ad montem
dei Choreb. Et inde mouentes, ut ascenderemus monte Syna,
ecce multitudo monachorum heremitarum cum cruces psallentes
obuiauerunt nobis, prostrati in terram adorauerunt nos.
Simili modo et nos facientes lacrimauimus. Tunc introduxerunt
nos in uallem inter Choreb et Syna. Ad cuius pede montis
est fons ille, ubi Moyses adaquabat oues, quando uidit ardentem
rubum. Qui fons inclusus est infra monasterium. In quo
monasterio sunt tres abbates scientes linguas, hoc est latinam,
grecam, syram et aegyptiacam - et bessam. Inde uenimus ad
speluncam, ubi absconditus fuit Helias propheta, quando fugit
Iezabel mulierem perfidam; ante ipsa spelunca surgit fons,
qui irrigat ipsum montem. Inde ascendimus in summo cacumine
montis, in quo est oratorium modicum habens in longitudine
pedes sex, similiter et in latitudine, in quo nullus manere
praesumit. Sed orto iam die ascendunt monachi de supra dicto
monasterio et celebrant ipsi officium. In quo loco multi pro
deuotione tondent capillos suos et barbas. Nam et ego ibi
tetigi barbam meam.
Mons uero Syna petrosus est, raro habet terram, et in
circuitu eius cellulae multae seruorum dei, similiter et in
Choreb. Et in parte ipsius montis habent Sarraceni idolum
2 redices Br radicibus B 3 festos suos B 4 maiorem haeremum
Br heremum maiorem B 5 explorandam B XII sexcenti B 6 hpremum
Br octaba B 7 oreb B montem syna B 8 baremitarum
Br et heremitarom B uenientes cum crucibus B 11 pedem B
13 infra ipsum B 14 latina greca syra et aegyptiaca et bessa M
15 persam B 16 belyas BM fugit ante BM 17 gezabel B ipsam
speluncam B 18 inrigat B summum cacumen B 22 ipsi]
ibi MB 28 nam om. B 24 tetigi uel totondi B 25 sina B
27 oreb B Et om. B
permanet sacerdos ipsorum indutus dalmaticam et pallium
lineum. Et quando uenit tempus festiuitatis illorum praecurrente
luna, antequam egrediatur, a die festo ipsorum incipit
marmor ille mutare colorem, et quando coeperint adorare
idolum, fit marmor ille niger uelut pix. Completo tempore
festiuitatis reuertitur iterum in pristino colore. Unde ualde
ammiratus sum.
Inter Syna et Choreb est uallis, in qua certis temporibus
descendit ros de caelo, quem manna appellant, et coagulatur
et fit tamquam grano masticis et habent inde plenos doleos.
Et dant aliis pro benedictione. Et nobis dederunt sestarios
quinque. Ex quo etiam et prodito bibent et nobis. dederunt,
bibere. Nam in ipsis montibus leo et pardus, capreae et
burdones simul pascunt, et nullus eorum a leone laedetur
propter heremi uastitatem. Et quia iam se complebant dies
festi Hysmahelitarum, praeco exiit, ut nullus subsisteret per
heremum, per quo ingressi sumus. Alii per Aegyptum, alii
per Arabiam reuerterentur in sanctam ciuitatem.
1 De monte Syna usque in Arabiam ciuitatem, quae uocatur
Abela, sunt mansiones VII. In Abela autem descendentes
naues de India cum diuersis aromatibus. Visum est nobis per
Aegyptum reuerti. Et uenimus in ciuitatem, in qua pugnauit
Moyses cum Amalech. Ubi est oratorium, cuius altare positus
est super lapides illos, quos posuerunt Moysi orante. In ipso
loco est ciuitas munita de lateribus, locus sterilis ualde propter
aquas. Ibi occurrerunt nobis mulieres cum infantibus palmas
in manibus portantes et ampullas cum rafano oleo; prostratae
M sicut B 2 dalmatica et palleo lineo B 4 ipsorum. Incipit
Br 6 sicut B 7 pristinum colorem B ualle Br 9 quam B 10 coago-
latur B 11 tanquam B maticis Br granum martyris B1, marcycis B 2
et inde habent B 12 sextarios-dederunt l. 13 om. B 14 Nam om. M
nam et in B capraeae Br 15 purdones B leditnr B 16 heremi
et sic saepe Br 17 hysmahelytarum M ismahelitarum B 18 per quem B
aegiptum B 21 nouem B 24 aratorium Br positum B 25 subposuerunt
B 26 ualde sterilis B 28 tenentes B raphano B prostrati B
aegyptiaca psallentes antiphonam: Benedicti uos a Domino et
benedictus aduentus uester. Osanna in excelsis\'. Ipsa est terra
Madian et ipsi habitantes in ea ciuitatem. Dicitur autem, quia
ex familia Iethro soceri; Moysi descendunt, octingentas condomas
)militantes in publico cum uxoribus suis, annonam et uestes
accipientes ex Aegypto.
De quibus locis uenimus Magdalo et Soccoth et a< d) septuaginta
duas palmas et duodecim fontes et applicuimus ibi dies
duos, fatigati post tantum laborem et heremi uastitatem. In
quo loco est castellum modicum, qui uocatur Surandala. Est
etiam infra ipsum castellum ecclesia cum synodochium propter
transeuntes. Inde uenimus ad locum, ubi filii Israhel transeuntes
mare rubro castra metati sunt, et ibi similiter castellum
cum synodochio. Et in loco, quo exierunt de mare, est
oratorium Heliae. Et transcendentes uenimus in loco, ubi
intrarunt in mare, ubi est oratorium Moysi. Ibi est et
ciuitas parua, quae appellatur Clysma, ubi de India naues
ueniunt. In loco uero, ubi transierunt, fulgus exit de pelago
maiore et extenditur intus in multis milibus, qui accessa
recessaque habet. Recedente mare apparet omnis subuersio
Pharaonis et omnia arma in marmore mutata uidentur. Ibi
accepimus nuces uirides, quae de India uenerunt, quas de
paradiso credunt homines esse, et qui ex eis gustauerit, satiatur.
Intus autem in ipso pelago modica est insula, in qua est
petra uiua, ubi pendent molles ut carnei in modum dactalorum,
qui fundent unguentum, quod oleum petrinum appellant, qui
B 4 et inhabitantes B ciuitate B autem] enim B
5 socero BrM octingentos B 6 puplico B 7 de ggipto B
C
8 ma dolo et sochot et ad LXXII dalmas B 9 fuimus ibi duos dies B
10 tantam B 11 quod B surandal\'7/ Br 12 sinodocbio B
13 transierunt B 14 rubrum et castra B 15 sinodochio B 16 haeliae
Br transeuntes M ad locum B 17 et om. M 18 disina
quo B 19 fluuius B 20 intul Br milibus om. B quia Jt
22 marmorem B 23 uirides Duces B de om. Br indj a BrM
24 paradyso M ex eas M 26 dactilorum B
fuerit et uolueris reiterare ad tollendum, iam non eum
capit. In quo loco quanticumque egroti maximeque egroti
pertingere possunt, sanantur. Quem tollentes pro benedictione
non eum permittunt iterum introire per Clysma, antequam
commisceatur cum oleo. Nam si non adulteraretur, credo quia
ipsam uirtutem semper faceret. Nam liquor ipsius tenet continuo
per duo milia. Infra ciuitate ipsa, quae dicitur Clysma,
intus in basilica uidimus loculos ligneos sanctorum heremitarum
patrum XIIII.
Et inde uenimus per heremum ad speluncam beati Pauli
heremitae, quae uocatur syracumba. Qui fons locum ipsum irrigat.
Exinde pergentes uenimus ad ca
aqua ad signum manu hominis facta, et habet gradus XII.
Ex utraque parte ipsarum ca<et>ractarum sunt duae ciuitates.
quas aedificasse dicunt filias Loth, et una earum dicitur
Babilonia. Tunc uenimus per campos Thaneos, et in Nymphy
ciuitate et Antino, in qua residebat pharao, ex qua filii Israhel
exierunt. In ipsis locis sunt orrea XII Ioseph plena.
In Nymphy fuit templum, quae est modo ecclesia, cuius
una porta se clausit ante Dominum nostrum, quando beata
Maria cum ipso fuit in Aegyptum, et adhuc non potest aperiri.
Ibi uidimus pallium lineum, in quo dicunt illum tempore illo
tersisse et idcirco ibi eius remansisse uestigia. Quae imago
singulis temporibus adoratur. Sed et nos adorauimus, sed
propter splendorem non potuimus in eum intendere. Quia
quantum in ipsam effigiem intendis, immutatur in oculis tuis.
Br in qua B impletur B 3 maximeque
egroti om. B 5 clisma B 6 misceatur B adulteretur Br quia
semper ipsam faceret uirtutem B 8 ciuitatem ipsam B clisma B
10 XIII BM 11 Exinde B cum uoce speluncam\' desinit M
12 haeremitae Br totum locum B inrigat B 16 et om. B 17 babilonia
dicitur B campesthaneos B nimphi B 19 horrea B 20 nimfl B
quod B 21 eclesiae porta B 22 fugit B aegiptum semper B
23 palleum B cum quo B illo tempore B 24 eius uestigia ibi
remansisse B 25 et om. Br 26 in eant B 27 inmutatur B
Descendentes per Aegyptum uenimus in ciuitatem Athlepi ad
sanctum Mennatum, qui multas uirtutes ibi operatur. Inde per
stagnum nauigantes Alexandriam uenimus. In ipso stagno uidimus
multitudinem corcodrillorum. Alexandria, ciuitas pulchra,
populus lenis, sed amatores peregrinorum, haereses multae; ibi
enim requiescit Athanasius ipsius ciuitatis episcopus, qui
contra Arrium presbyterum ipsius ciuitatis haereticum pro fide
Christi certando multa pericula mortis sustinuit temporibus
Constans imperatoris Constantini Helenae filio. Ibidem requiescit
sanctus Faustus et sanctus Epymachius et sanctus Antonius
uel sanctus Maurus et alia multa sanctorum corpora.
Iterum uenientes Hierusolima, ubi ego egrotus per multum
tempus iacui, usquedum uidi per uisionem sanctum Antonium
et beatam Eufemiam, qui me pariter sanauerunt. Egressi de
Hierusolima ueni Ioppen, ubi iacet sancta Thabita, quae dicitur
Dorchas. Deinde uenimus Caesarea Philippi, quae turris Stratonis,
quae et Caesarea Palestinae uocatur, in qua requiescit
sanctus Pampilus et sanctus Procopius et sanctus Cornelius,
ex cuius lecto benedictionem tulimus. Inde per Galileam
ascendimus et uenimus Damascum, ubi est monasterium, ubi
sanctus Paulus conuersus est in uicum, qui uocatur rectus,
in quo multae fiunt uirtutes. Deinde Heliopoli, et inde uenimus
Emiza, ubi est caput sancti Iohannis baptistae in doleo
uitreo, et nos ibi eum intus uidimus et adorauimus. Et inde
transeuntes per ciuitates, hoc est per Arissa, Aristosa et Epiphania,
uenimus in ciuitate splendidissima Ampamia, in qua
est omnis nobilitas Syrorum.
B ibi om. B 3 stannum B stanno B 7 praecon
sbeterium Br presbiterum B 9 staotii imperatoris stantini helenae
filio (cum uocabulo stantini\' noua pagina incipit) B 10 epimachus
et s. maurus B 12 hierosolimam B 13 antoninum B 15 uenimus B
16 dorcas B cesaream B statonis Br 17 cessarea B requiescunt
B 18 pamplius Br 20 ibi eBt B 21 uico B uocatus est B
22 ibi multae uirtutes fiunt B uenimus eliopoli B 24 et uidimus
ibi B 25 arissam et aristosam et epiphaniam B hic desinit B
Inde exeuntes uenimus Antiochia maiore, in qua requiescit
sanctus B<ab>yllas episcopus et tres paruuli et sancta Iustina et
sanctus lulianus et fratres Machabei, hoc est septem sepulchra,
et super uniuscuiusque sepulchrum scripta sunt passiones
illorum. Exinde descendimus Mesopotamiam in ciuitate Chalcida.
Inde uenimus Carran, ubi natus fuit Abraham, et inde
uenimus in ciuitate Barbarisso; ibi requiescit sanctus Bachos,
frater sancti Giorgii. Inde uenimus in ciuitate Suran, per qua
media ciuitate descendit fluuius Eufrates, qui ibidem per
ponte transitur. In ipsa ciuitate passi sunt sanctus Bacchus
et sanctus Georgius. Sed sanctus Georgius in ciuitate Tyro
requiescit.
Tunc per tanta et talia uidimus loca in miraculis posita.
Reuersi post nos per multa castella, per plateas, uicos, uillas
uel ciuitates, fatigati ex tam longo itinere, coepimus iter carpere;
transeuntes mare uenimus Italiam propriam regionem, adiuuante
domino nostro Iesu Christo, pro cuius amore ab hac
loca egressi prouidere iuimus tam sua mirabilia, quae ipse
inter homines habitans fecit, et beatorum apostolorum, uel
quae ante tempus incarnationis suae ex uirgine assumpta olim
per patriarchas et prophetas suos fecerat Iesus Christus
dominus noster. Viuentes ouantes uenimus Placentiam propria
ciuitate nostra, posita super fluuio, qui dicitur Padus, infra
iam dicta Italia.
EXPLICIT FELICITER. AMEN.
tyra Br 15 iter] ita Br 16 regionem. Adiunante Br 23 par-
Jus Br
Arculfus sanctus episcopus gente Gallus diuersorum longe
remotorum peritus locorum uerax index et satis idoneus in
Hierosolymitana ciuitate per menses nouem hospitatus et loca
sancta cotidianis uisitationibus peragrans mihi Adamnano haec
uniuersa, quae infra craxanda sunt, experimenta diligentius
percunctanti et primo in tabulis describenti fideli et indubitabili
narratione dictauit, quae nunc in membranis breui textu
scribuntur.