The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Gloriosissimam ciuitatem Dei siue in hoc temporum cursu,
cum inter inpios peregrinatur ex fide uiuens, siue in illa
stabilitate sedis aeternae, quam nunc expectat per patientiam,
quoadusque iustitia conuertatur in iudicium, deinceps adeptura
per excellentiam uictoria ultima et pace perfecta, hoc opere
ad te instituto et mea [ad te] promissione debito defendere
aduersus eos, qui conditori eius deos suos praeferunt, fili
carissime Marcelline, suscepi, magnum opus et arduum, sed
Deus adiutor noster est. Nam scio quibus uiribus opus sit.
ut persuadeatur superbis quanta sit uirtus humilitatis, qua fit
ut omnia terrena cacumina temporali mobilitate nutantia non
humano usurpata fastu, sed diuina gratia donata celsitudo
10 hoc m. rec. ex coc corr. C; oc l 14 uictoriam ultimam et pacem
perfectam ba3kf 15 ad te instituto ep\'g; a te inst abdp2kfv;
tc
instituto, ac radendo ex axe effectum, C2; instituto Cl l a Domb. mea
ad te prom. C l P a: ad te omn. beqkƒv 16 eius] nro erasa priore
lectione eius,
Unde etiam de terrena ciuitate, quae cum dominari adpetit,Parcere subiectis et debellare superbos .
Ex hac namque existunt inimici, aduersus quos defendenda
est Dei ciuitas, quorum tamen multi correcto inpietatis errore
ciues in ea fiunt satis idonei; multi uero in eam tantis exardescunt
ignibus odiorum tamque manifestis beneficiis redemtoris
eius ingrati sunt, ut hodie contra eam linguas non
mouerent, nisi ferrum hostile fugientes in sacratis eius locis
uitam, de qua superbiunt, inuenirent. An non etiam illi Romani
Christi nomini infesti sunt, quibus propter Christum barbari
pepercerunt? Testantur hoc martyrum loca et basilicae apostolorum,
quae in illa uastatione Urbis ad se confugientes
suos alienosque receperunt. Huc usque cruentus saeuiebat
inimicus, ibi accipiebat limitem trucidatoris furor, illo
2 populis suis b v 3 superbis deus a 5 spiritus non est flatus, in
parce
m. 2 l 6 dicere, re l m. 2 corr. 8 de ciuitate terrena l 10 quicquid
C*ae 16 diu. dei a 18 manifeste l 19 eum a linguas////,
eraso ut uidetur suas, l. 21 superuiunt 11 non sup. lin. C 23 haec
Clbd 25 hoc usq. C 26 ubi e
pepercerant, ne in eos incurrerent, qui similem misericordiam
non habebant. Qui tamen etiam ipsi alibi truces adque hostili
more saeuientes posteaquam ad loca illa ueniebant, ubi fuerat
interdictum quod alibi belli iure licuisset, tota feriendi refrenabatur
inmanitas et captiuandi cupiditas frangebatur. Sic euaserunt
multi, qui nunc Christianis temporibus detrahunt et
mala, quae illa ciuitas pertulit, Christo inputant; bona uero,
quae in eos ut uiuerent propter Christi honorem facta sunt.
non inputant Christo nostro sed fato suo, cum potius deberent,
si quid recti saperent, illa, quae ab hostibus aspera et dura
perpessi sunt, illi prouidentiae diuinae tribuere, quae solet
corruptos hominum mores bellis emendare adque conterere
itemque uitam mortalium iustam adque laudabilem talibus
adflictionibus exercere probatamque uel in meliora transferre
uel in his adhuc terris propter usus alios detinere: illud uero,
quod eis uel ubicumque propter Christi nomen uel in locis
Christi nomini dicatissimis et amplissimis ac pro largiore
misericordia ad capacitatem multitudinis electis praeter bellorum
morem truculenti barbari pepercerunt, hoc tribuere
temporibus Christianis, hinc Deo agere gratias, hinc ad eius
nomen ueraciter currere, ut effugiant poenas ignis aeterni,
quod nomen multi eorum mendaciter usurparunt, ut effugerent
poenas praesentis exitii. Nam quos uides petulanter et procaciter
insultare seruis Christi, sunt in eis plurimi, qui illum
interitum clademque non euasissent, nisi seruos Christi se
esse finxissent. Et nunc ingrata superbia adque inpiissima
insania eius nomini resistunt corde peruerso, ut sempiternis
tenebris puniantur, ad quod nomen ore uel subdolo confugerunt,
ut temporali luce fruerentur.
a 5 belli iure C b lep; iure belli q v Dornb. refrenauatur
11 7 crist. I 10 deberent potius 1pa 11 recte aqkf 12 illi]
alii e prou. diuinae Clp a; diu. prou. adeqv Domb. 18 dicatissimis
Cabetp2qakI; indicat. pt; dedicat. v 19 adj atque a 21 agere
gratias mss.; grat. ago v 22 nomen omn. a 23 multo It 24 petulantes
C 26 se seruos christi esse k I 27 esse om. a 29 subdulo C\'
Tot bella gesta conscripta sunt uel ante conditam Romam
uel ab eius exortu et imperio: legant et proferant sic ab
alienigenis aliquam captam esse ciuitatem, ut hostes, qui
ceperant, parcerent eis, quos ad deorum suorum templa confugisse
compererant, aut aliquem ducem barbarorum praecepisse,
ut inrupto oppido nullus feriretur, qui in illo uel illo
templo fuisset inuentus. Nonne uidit Aeneas Priamum per aras
Nonne Diomedes et Ulixes
Postea quippe uicerunt, postea Troiam ferro ignibusque dele.
uerunt, postea confugientem ad aram Priamum obtruncauerunt.
Nec ideo Troia periit, quia Mineruam perdidit. Quid enim prius
ipsa Minerua perdiderat, ut periret? an forte custodes suos?
Hoc sane uerum est; illis quippe interemtis potuit auferri.
Neque enim homines a simulacro, sed simulacrum ab hominibus
seruabatur. Quo modo ergo colebatur, ut patriam custodiret
et ciues, quae suos non ualuit custodire custodes?
C q; sunt p v 3 uicerunt C; uicerant pqv 7 aligenis e;
alienis a 8 coeperant 1 9 barbarum a 10 uel illo Cabl2qv; uel
in illo l1p αƒ; Ortt. e 11 Nonne uidit] non ita
Ecce qualibus dis Urbem Romani seruandam se commisisse
gaudebant!s o nimium miserabilem errorem! Et nobis suscensent,
cum de dis eorum talia dicimus; nec suscensent auctoribus
suis, quos ut ediscerent mercedem dederunt doctoresque ipsos
insuper et salario publico et honoribus dignissimos habuerunt.
Nempe aput Vergilium, quem propterea paruuli legunt, ut
uidelicet poeta magnus omniumque praeclarissimus adque optimus
teneris ebibitus animis non facile obliuione possit aboleri,
secundum illud Horatii:
aput hunc ergo Vergilium nempe Iuno inducitur infesta Troianis
Aeolo uentorum regi aduersus eos inritando dicere:
Itane istis penatibus uictis Romam, ne uinceretur. prudentes
commendare debuerunt? Sed haec Iuno dicebat uelut irata
mulier, quid loqueretur ignorans. Quid Aeneas ipse, pius totiens
appellatus, nonne ita narrat:
Nonne deos ipsos, quos uictos non dubitat dicere, sibi potius
quam se illis perhibet commendatos, cum ei dicitur:
q poterant p crediderint C; crediderunt p q tI
i commisisse f\'t p a; commendasse abdeqkfv 6 0 | omnium, 0 nt. 2
extra uersum, C 7 dicimus cum nec
Si igitur Vergilius tales deos et uictos dicit et, ut uel uictiSacra suosqne tibi commendat Troia penates?
Ipsa, ut dixi, Troia, mater populi Romani, sacratis locis
deorum suorum munire non potuit ciues suos ab ignibus ferroque
Graecorum, eosdem ipsos deos colentium; quin etiam
Electus est uidelicet locus tantae deae sacratus, non unde
captiuos non liceret educere, sed ubi captiuos liberet includere.
Conpara nunc asylum illud non cuiuslibet dei gregalis uel de
turba plebis, sed Iouis ipsius sororis et coniugis et reginae
omnium deorum cum memoriis nostrorum apostolorum. Illuc
incensis templis et dis erepta spolia portabantur, non donanda
uictis, sed diuidenda uictoribus; huc autem et quod alibi ad
ea loca pertinere conpertum est cum honore et obsequio religiosissimo
reportatum est. Ibi amissa, hic seruata libertas; ibi
l 3 fuerunt Cab ell f v; fuerant pak Donib. 4 hostibus
Cl prosili/rent, e ut uidetur eraso. C 9 pop. Rom. mss.
excepto q. Rom. pop.
Quem morem etiam Cato, sicut scribit Sallustius, nobilitatae
ueritatis historicus, sententia sua, quam de coniuratis in
senatu habuit, conmemorare non praetermittit: \'rapi uirgines
pueros, diuelli liberos a parentum conplexu, matres familiarum
pati quae uictoribus conlibuisset, fana adque domos spoliari,
caedem incendia fieri: postremo armis cadaueribus cruore adque
luctu omnia conpleri\'. Hic si fana tacuisset, deorum sedibus
solere hostes parcere putaremus. Et haec non ab alienigenis
hostibus, sed a Catilina et sociis eius, nobilissimis senatoribus
et Romanis ciuibus, Romana templa metuebant. Sed hi uidelicet
perditi et patriae parricidae.
Cll huc ... duceb. om. e miserant. hostibus
i
l q a. V 4 graecorum ev 8 uir geC 13 Cato Cpq; Caesar v
14 Cato codd.; Caesar v scripsit bl 15 in senatum 1 16 rapi/,
t eraso, C; rapuit b2 18 conlibuisset mss.; coulibuissent Sallust.
20 compleri 1pqa. Sall., repleri Cabekfv 22 catalina Cle; catelina
Czd et ante sociis sup. lin. C
Quid ergo per multas gentes, quae inter se bella gesserunt
et nusquam uictis in deorum suorum sedibus pepercerunt,
noster sermo discurrat? Romanos ipsos uideamus, ipsos, inquam,
recolamus respiciamusque Romanos, de quorum praecipua laude
dictum est: \'
et quod accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant:
quando tot tantasque urbes, ut late dominarentur, expugnatas
captasque euerterunt, legatur nobis quae templa excipere
solebant, ut ad ea quisquis confugisset liberaretur. An illi
faciebant et scriptores earundem rerum gestarum ista reticebant?
Ita uero, qui ea quae laudarent maxime requirebant,
ista praeclarissima secundum ipsos pietatis indicia praeterirent?
Egregius Romani nominis Marcus Marcellus. qui Syracusas
urbem ornatissimam cepit, refertur eam prius fleuisse ruituram
et ante eius sanguinem suas illi lacrimas effudisse. Gessit
et curam pudicitiae etiam in hoste seruandae. Nam priusquam
oppidum uictor iussisset inuadi, constituit edicto, ne quis
corpus liberum uiolaret. Euersa est tamen ciuitas more bellorum,
nec uspiam legitur ab imperatore tam casto adque
clementi fuisse praeceptum, ut quisquis ad illud uel illud
templum fugisset haberetur inlaesus. Quod utique nullo modo
praeteriretur, quando nec eius fletus nec quod edixerat pro
pudicitia minime uiolanda potuit taceri. Fabius, Tarentinae
om. I i de quibus l a 10 iniuria m. 2 ex iniusta corr. C
mallebant l 15 ita uero Cabdlpqakf; itane uero ev 17 Marcus
sup. lin. C 18 seruituram superscripto m. 2 k ruitura, a 19 fudisse at
20 curam, a ex u corr., C 21 edicto superscripto m. 2 i edictione a
i
23 usjpia e Gusto e 25 haberetur codd.; abiret v 27 f/abius,
1 eraso, C
laudatur. Nam cum ei scriba suggessisset quid de signis
deorum, quae multa capta fuerant, fieri iuberet, continentiam
suam etiam iocando condiuit. Quaesiuit enim cuius modi essent,
et cum ei non solum multa grandia, uerum etiam renuntiarentur
armata, <relinquamus>, inquit <Tarentinis deos i1\'at08). Cum igitur
nec illius fletum nec huius risum, nec illius c:Rtam misericordiam
nec huius facetam continentiam Romanarum rerum
gestarum scriptores tacere potuerint: quando praetermitteretur.
si aliquibus hominibus in honorem cuiuspiam deorum suorum
sic pepercissent, ut in quoquam templo caedem uel captiuitatem
fieri prohiberent?
Quidquid ergo uastationis trucidationis depraedationis concremationis
adflictionis in ista recentissima Romana clade
commissum est, fecit hoc consuetudo bellorum; quod autem
nouo more factum est, quod inusitata rerum facie inmanitas
barbara tam mitis apparuit, ut amplissimae basilicae inplendae
populo cui parceretur eligerentur et decernerentur, ubi nemo
feriretur, unde nemo raperetur, quo liberandi multi a miserantibus
hostibus ducerentur, unde captiuandi ulli nec a crudelibus
hostibus abducerentur: hoc Christi nomini, hoc Christiano
tempori tribuendum quisquis non uidet, caecus, quisquis uidet
nec laudat, ingratus, quisquis laudanti reluctatur, insanus est.
Absit, ut prudens quisquam hoc feritati inputet barbarorum.
Truculentissimas et saeuissimas mentes ille terruit, ille frenauit.
C 15 acciderunt p 16 prouenerunt p; peruenerint q
I i trucidationis m. 2 sup. lin. C 18 afflictationis a 20 nouo modo,
superscripto i more, a; more nouo v 23 quo/, eraso d, C 24 unde
.... abducerentur m. rec. in marg. C\' nulli a e2; illi 12 a 28 quisquam
prudens, transpositione notata, l 29 et saeuiss. om. dx
e mirabiliter temperauit, qui per prophetam tanto ante dixit:
isitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis
peccata eorum; misericordiam autem meam non
dispergam ab eis.
Dicet aliquis: \'Quur ergo ista diuina misericordia etiam ad
inpios ingratosque peruenit?\' Quur putamus, nisi quia eam
ille praebuit, qui cottidie facit oriri solem suum super
bonos et malos et pluit super iustos et iniustos?
Quamuis enim quidam eorum ista cogitantes paenitendo ab
inpietate se corrigant, quidam uero, sicut apostolus dicit,
diuitias bonitatis et longanimitatis Dei contemnentes
secundum duritiam cordis sui et cor inpaenitens
thesaurizent sibi iram in die irae et reuelationis
iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum
opera eius: tamen patientia Dei ad paenitentiam inuitat
malos, sicut flagellum Dei ad patientiam erudit bonos; itemque
misericordia Dei fouendos amplectitur bonos, sicut seueritas
Dei puniendos corripit malos. Placuit quippe diuinae prouidentiae
praeparare in posterum bona iustis, quibus non fruentur
iniusti, et mala inpiis, quibus non excruciabuntur boni; ista
uero temporalia bona et mala utrisque uoluit esse communia,
ut nec bona cupidius adpetantur, quae mali quoque habere
cernuntur; nec mala turpiter euitentur, quibus et boni plerumque
adficiuntur.
a dixit Cblp; praedixit eqv 3 misericordia C autem
sup. lin., meam om. a 6 adque] et p 8 dicet Clelpq; dicit C2 a d
qur dl 10 quotidie a 12 poenitudo 131 13 corrigunt a
16 the/saurizent, n eraso. I; thesaurizant b2
ire ras., C 20 conplectitur e 22 properare l fruerentur a
Interest autem plurimum, qualis sit usus uel earum rerum,
quae prosperae, uel earum, quae dicuntur aduersae. Nam
bonus temporalibus nec bonis extollitur nec malis frangitur;
malus autem ideo huiusce modi infelicitate punitur, quia
felicitate corrumpitur. Ostendit tamen Deus saepe etiam in
his distribuendis euidentius operationem suam. Nam si nunc
omne peccatum manifesta plecteret poena, nihil ultimo iudicio
seruari; putaretur; rursus si nullum nunc peccatum puniret
aperta diuinitas, nulla esse diuina prouidentia crederetur.
Similiter in rebus secundis, si non eas Deus quibusdam
petentibus euidentissima largitate concederet, non ad eum ista
pertinere diceremus; itemque si omnibus eas petentibus daret,
non nisi propter talia praemia seruiendum illi esse arbitraremur,
nec pios nos faceret talis seruitus, sed potius cupidos
et auaros. Haec cum ita sint, quicumque boni et mali pariter
adflicti sunt, non ideo ipsi distincti non sunt, quia distinctum
non est quod utrique perpessi sunt. Manet enim dissimilitudo
passorum etiam in similitudine passionum, et licet sub eodem
tormento non est idem uirtus et uitium. Nam sicut sub uno
igne aurum rutilat palea fumat, et sub eadem tribula stipulae
comminuuntur frumenta purgantur, nec ideo cum oleo amurca
confunditur, quia eodem praeli pondere exprimitur: ita una
eademque uis inruens bonos probat purificat eliquat, malos
damnat uastat exterminat. Unde in eadem adflictione mali
Deum detestantur adque blasphemant, boni autem precantur
et laudant. Tantum interest, non qualia, sed qualis quisque
feste a 8 sin/llum, i eraso, C nunc peccatum C 12 p; pecc. nunc
rell. v 9 aperta Celp; operta d; aperte abv Domb. prouid. diu. r
10 quibusquarn a 11 scientissima p; sapientissima a pertinere
ista C 16 ut non ideo C; non ideo ut e 17 utraque at utique a
18 et om, a 20 tribula, a m. 2 in ras., C 22 praeli C e; proeli I
23 bonos purgat, in marg. corr. m. al. probat, l 24 afflictionem ali. /
25 praC 26 quisque om. a
caenum et suauiter fragrat unguentum.
Quid igitur in illa rerum uastitate Christiani passi sunt,
quod non eis magis fideliter ista considerantibus ad prouectum
ualeret? Primum quod ipsa peccata, quibus Deus indignatus
inpleuit tantis calamitatibus mundum, humiliter cogitantes,
quamuis longe absint a facinerosis flagitiosis adque inpiis.
tamen non usque adeo se a delictis deputant alienos, ut nec
temporalia pro eis mala perpeti se iudicent dignos. Excepto
enim quod unusquisque quamlibet laudabiliter uiuens cedit in
quibusdam carnali concupiscentiae, etsi non ad facinorum
inmanitatem et gurgitem flagitiorum adque inpietatis abominationem,
ad aliqua tamen peccata uel rara uel tanto crebriora,
quanto minora — hoc ergo excepto quis tandem facile reperitur,
qui eosdem ipsos, propter quorum horrendam superbiam luxuriamque
et auaritiam adque execrabiles iniquitates et inpietates
Deus, sicut minando praedixit, conterit terras, sic habeat, ut
habendi sunt? sic cum eis uiuat, ut cum talibus est uiuendum?
Plerumque enim ab eis docendis ac monendis, aliquando
etiam obiurgandis et corripiendis male dissimulatur, uel cum
laboris piget, uel cum os eorum uerecundamur offendere, uel
cum inimicitias deuitamus, ne inpediant et noceant in istis
temporalibus rebus, siue quas adipisci adhuc adpetit nostra
cupiditas, siue quas amittere formidat infirmitas, ita ut, quamuis
bonis malorum uita displiceat et ideo cum eis non incidant
ante exhalat om. a e 2 flagrat Cab dell p; frag-lat 12 4 correctionum
p 7 proaectum Cue p q a. k; profectum a I ƒv 8 ualet «
primum C\'<x; primo rell. v 11 nunc usque C delictis, ic ex a corr., C
17 repperitur (,\'1 e l 18 et luxur. q; que om. v 22 ac monendis I;
admonendis rell. v 24 os eorum Cabdelpqak; hos quorum f:
eorum os coram v 26 temporibus (1 petit a 1*8 uita malorum v
tamen, quia propterea peccatis eorum damnabilibus parcunt,
dum eos in suis licet leuibus et ueniabilibus, metuunt,
iure cum eis temporaliter flagellantur, quamuis in aeternum
minime puniantur, iure istam uitam, quando diuinitus adfliguntur
cum eis, amaram sentiunt, cuius amando dulcedinem peccantibus
eis amari esse noluerunt.
Nam si propterea quisque obiurgandis et corripiendis male
agentibus parcit, quia opportunius tempus inquirit uel eisdem
ipsis metuit, ne deteriores ex hoc efficiantur, uel ad bonam
uitam et piam erudiendos inpediant alios infirmos et premant
adque auertant a fide: non uidetur esse cupiditatis occasio,
sed consilium caritatis. Illud est culpabile, quod hi, qui
dissimiliter uiuunt et a malorum factis abhorrent, parcunt
tamen peccatis alienis, quae dedocere aut obiurgare deberent,
dum eorum offensiones cauent, ne sibi noceant in his rebus,
quibus licite boni adque innocenter utuntur, sed cupidius,
quam oportebat eos, qui in hoc mundo peregrinantur et spem
supernae patriae prae se gerunt. Non solum quippe infirmiores,
uitam ducentes coniugalem, filios habentes uel habere quaerentes,
domos ac familias possidentes, (quos apostolus in
ecclesiis adloquitur docens et monens quem ad modum uiuere
debeant et uxores (cum maritis et mariti cum uxoribus, et
filii cum parentibus et parentes cum filiis, et serui cum
dominis et domini cum seruis) multa temporalia, multa terrena
libenter adipiscuntur et moleste amittunt, propter quae non
audent offendere homines, quorum sibi uita contaminatissima
et consceleratissima displicet; uerum etiam hi, qui superiorem
uitae gradum tenent nec coniugalibus uinculis inretiti sunt et
C; uenialibus rell. v Domb. 4 temporabiliter C flagellantur
mss.; flagellentur v 14 a sup. lin. I 15 dedocere, 0 ex u
corr., I; docere e autj et i 17 innocenter CIaepqakl Domb,;
innocentes C2bdlk2ƒv 19 praesagunt, agunt m. 2 in ras., e infirmiorem
I 25 domi cum 11 28 uero C 1
saluti dum insidias adque impetus malorum timent, ab eorum
reprehensione sese abstinent, et quamuis non in tantum eos
metuant, ut ad similia perpetranda quibuslibet eorum terroribus
adque inprobitatibus cedant, ea ipsa tamen, quae cum eis non
perpetrant, nolunt plerumque corripere, cum fortasse possint
aliquos corripiendo corrigere, ne, si non potuerint, sua salus
ac fama in periculum exitiumque perueniat, nec ea consideratione,
qua suam famam ac salutem uident esse necessariam
utilitati erudiendorum hominum, sed ea potius infirmitate, qua
delectat lingua blandiens et humanus dies et reformidatur uulgi
iudicium et carnis excruciatio uel pereratio, hoc est propter
quaedam cupiditatis uincula, non propter officia caritatis.
Non mihi itaque uidetur haec parua esse causa, quare cum
malis flagellentur et boni, quando Deo placet perditos mores
etiam temporalium poenarum adflictione punire. Flagellantur
-enim simul, non quia simul agunt malam uitam, sed quia
simul amant temporalem uitam, non quidem aequaliter, sed
tamen simul, quam boni contemnere deberent, ut illi correpti
adque correcti consequerentur aeternam, ad quam consequendam
si nollent esse socii, ferrentur et diligerentur inimici,
quia donec uiuunt semper incertum est utrum uoluntatem sint
in melius mutaturi. Qua in re non utique parem, sed longe
grauiorem habent causam, quibus per prophetam dicitur: Ille e
quidem in suo peccato morietur, sanguinem autem
eius de manu speculatoris requiram. Ad hoc enim
speculatores, hoc est populorum praepositi, constituti sunt in
ecclesiis, ut non parcant obiurgando peccata. Nec ideo tamen
eel p q; tegum. a b cl Domb, 2 saluti dum mss., saluti
consulentes dam b2 v 4 metuent b1; metuunt f 7 poterint C1 8 nec
C ab de 1 p qv; neque Domb. 10 qua, a ex o corr., C 14 uideal
15 flagellantur a 16 flagellatur 01 21 nolint l; nolunt a1 22 ut
d, f
editur abdelpq; uoluntatem sint in melius mutari Cl; uoluntate posint
in mel. mutari, po erasa littera m, (J2 23 in ante re om. C.
non sit, in eis tamen, quibus uitae huius necessitate coniungitur,
multa monenda uel arguenda nouit et neglegit, deuitans
eorum offensiones propter illa quibus in hac uita non indebitis
utitur, sed plus quam debuit delectatur. Deinde habent aliam
causam boni, quare temporalibus adfligantur malis, qualem
habuit Iob: ut sibi ipse humanus animus sit probatus et cognitus,
quanta uirtute pietatis gratis Deum diligat.
Quibus recte consideratis adque perspectis adtende utrum
aliquid mali acciderit fidelibus et piis, quod eis non in bonum
uerteretur, nisi forte putandum est apostolicam illam uacare
sententiam, ubi ait: Scimus quia diligentibus Deum
omnia cooperatur in bonum. Amiserunt omnia quae
habebant Numquid fidem? numquid pietatem? numquid interioris
hominis bona, qui est ante Deum diues? Hae sunt opes
Christianorum, quibus opulentus dicebat apostolus: Est autem
quaestus magnus pietas cum sufficientia. Nihil
enim intulimus in hunc mundum, sed nec auferre
aliquid possumus. Habentes autem uictum et tegumentum
his contenti sumus. Nam qui uolunt diu ites
fieri, incidunt in tentationem et laqueum et
desideria multa stulta et noxia, quae mergunt
homines in interitum et perditionem. Radix enim
Cabdelpqv; affliguntur Donib.
8 deum gratis a e 15 quoniam pqa- 16 cooperatur C kx f Domb ; con
operantur a b2 del p q a. k\'l v; comperantur bl 17 npn quid fidg. nunquid
— nunquid a 18 dominum e heae a; haec e 23 sumus
Cb11 ak* frgm. Frising. ed. Ziegler; simus abl bIdepqv 25 stulta
ont. C 26 enim est Cab d p q; est enim ev Domb.
a fide pererrauerunt et inseruerunt se
doloribus multis.
Quibus ergo terrenae diuitiae in illa uastatione perierunt,
si eas sic habebant, quem ad modum ab isto foris paupere,
intus diuite audierant, id est, si mundo utebantur tamquam
non utentes, potuerunt dicere, quod ille grauiter tentatus
et minime superatus: Nudus exiui de utero matris
meae, nudus reuertar in terram. Dominus dedit,
Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum
est; sit nomen Domini benedictum; ut bonus seruus
magnas facultates haberet ipsam sui Domini uoluntatem, cui
pedisequus mente ditesceret, nec contristaretur eis rebus
uiuens relictus, quas cito fuerat moriens relicturus. Illi autem
infirmiores, qui terrenis his bonis, quamuis ea non praeponerent
Christo, aliquantula tamen cupiditate cohaerebant, quantum
haec amando peccauerint, perdendo senserunt. Tantum
quippe doluerunt, quantum se doloribus inseruerant, sicut
apostolum dixisse supra commemoraui. Oportebat enim ut eis
adderetur etiam experimentorum disciplina, a quibus tam diu
fuerat neglecta uerborum. Nam cum dixit apostolus: Qui
uolunt diuites fieri, incidunt in tentationem et
cetera, profecto in diuitiis cupiditatem reprehendit, non facultatem,
quoniam praecepit alibi dicens: Praecipe diuitibus
huius mundi non superbe sapere neque sperare in
incerto diuitiarum, sed in Deo uiuo, qui praestat
l 2 errauerunt a 4 in om. belkf 8 superatus
dii, dii m. 2 in fane versus, e exiui C v; exii rell. Domb. de uentre e
11 sicut l 13 pedesequus C; pedissecus a ditescere G\'1 14 relictus
e b dell p a. kl v; relictis a e2 q k2 mortuus p 18 inseruerunt ea k2 f
19 apostulum supra dixisse memoraui l 20 diu om. at 21 fuerat tam diu v
dicit a; dixisset blp 24 quoniam cj. Halm; quam Cbdlpqak; de
qua a; qui v praecipit a l pre/cipe, ex principe corr., C diuitibus
om. ot 25 in ante incerto sup. lin. I
diuites sint in operibus bonis, facile tribuant,
communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum
in futurum, ut adprehendant ueram uitam.
Haec qui de suis diuitiis faciebant, magnis sunt lucris leuia
damna solati plusque laetati ex his, quae facile tribuendo
tutius seruauerunt, quam contristati ex his, quae timide retinendo
facilius amiserunt. Hoc enim potuit in terra perire,
quod piguit inde transferre. Nam qui receperunt consilium
Domini sui dicentis: Nolite uobis condere thesauros
in terra, ubi tinea et rubigo exterminant et ubi
fures effodiunt et furantur; sed thesaurizate uobis
thesaurum in caelo, quo fur non accedit neque tinea
corrumpit; ubi enim est thesaurus tuus, illic erit
et cor tuum, tribulationis tempore probauerunt quam recte
sapuerint non contemnendo ueracissimum praeceptorem et
thesauri sui fidelissimum inuictissimumque custodem. Nam si
multi gauisi sunt ibi se habuisse diuitias suas, quo contigit
ut hostis non accederet: quanto certius et securius gaudere
potuerunt, qui monitu Dei sui illuc migrauerunt, quo accedere
omnino non posset! Unde Paulinus noster, Nolensis episcopus,
ex opulentissimo diuite uoluntate pauperrimus et copiosissime
sanctus, quando et ipsam Nolam barbari uastauerunt, cum
ab eis teneretur, sic in corde suo, ut ab eo postea cognouimus,
precabatur: Domine, non excrucier propter aurum et argentum;
ubi enim sint omnia mea, tu scis.\' Ibi enim habebat
i 3 then1 5 facieb. diuit. v
rtt▼
7 totius Cl 8 in terra potuit l 10 condere uobis v 11 robigo C;
erugo el 13 thesaurum Cabda; thesauros elpqv Domb. 14 illic
C b de l; ibi reM. v Domb. erit om. d 18 sunt gauisi v contingit
e 19 ut sup. lin. C 20 migrauerunt Clp; migrauef ac;
migrauerant bdqv JJomb. 21 omnino sup. lin, a possit l 25 praecabatur
C I 26 sint, i in ras. I sis e1
qui haec mala mundo uentura praedixerat. Ac per hoc qui
Domino suo monenti oboedierant, ubi et quo modo thesaurizare
deberent, nec ipsas terrenas diuitias barbaris incursantibus
amiserunt. Quos autem non oboedisse paenituit. quid de talibus
rebus faciendum esset, si non praecedente sapientia, certe
consequente experientia didicerunt.
At enim quidam boni etiam Christiani tormentis excruciati
sunt, ut bona sua hostibus proderent. Illi uero nec prodere
nec perdere potuerunt bonum, quo ipsi boni erant. Si autem
torqueri quam mammona iniquitatis prodere maluerunt, boni
non erant. Admonendi autem fuerant, qui tanta patiebantur
pro auro, quanta essent sustinenda pro Christo, ut eum potius
diligere discerent, qui pro se passos aeterna felicitate ditaret,
non aurum et argentum, pro quo pati miserrimum fuit, seu
mentiendo occultaretur, seu uerum dicendo proderetur. Namque
inter tormenta nemo Christum contitendo amisit, nemo
anrum nisi negando seruauit. Quocirca utiliora erant fortasse
tormenta, quae bonum incorruptibile amandum docebant,
quam illa bona, quae sine ullo utili fructu dominos sui amore
torquebant.
Sed quidam etiam non habentes quod proderent, dum non
creduntur, torti sunt. Et hi forte habere cupiebant nec sancta
uoluntate pauperes erant; quibus demonstrandum fuit non
facultates, sed ipsas cupiditates talibus dignas esse cruciatibus.
Si uero uitae melioris proposito reconditum aurum argentumque
non habebant, nescio quidem utrum cuiquam talium
acciderit, ut dum habere creditur torqueretur: uerum tamen
etiamsi accidit, profecto, qui inter illa tormenta paupertatem
C p IX V lJomb.; monuerat abdelqkf 2 qui et
haec b v 2 Ac] hac dl 5 miserunt II 6 praecedenti,a sap. C
8 cristiani l 10 quo et ipsi at v Si usque ad non erant m. 2 in
marg. a 11 mammonam l 16 uero 01 20 utili sup, lin. a 23 credentur
et et hij enim l 25 dignos Cl esse dignas v 26 melioris
uitae v 27 utrum quidem e talix a 28 accideret e 29 acciderit
at
non meruit ab hostibus credi, non potuit tamen sanctae paupertatis
confessor sine caelesti mercede torqueri.
Multos, inquiunt, etiam Christianos fames diuturna uastauit.
Hoc quoque in usus suos boni fideles pie tolerando uerterunt.
Quos enim fames necauit, malis uitae huius, sicut corporis
morbus, eripuit: quos autem non necauit, docuit parcius uiuere,
docuit productius ieiunare.
Sed enim multi etiam Christiani interfecti sunt, multi
multarum mortium foeda uarietate consumti. Hoc si aegre
ferendum est, omnibus, qui in hanc uitam procreati sunt,
utique commune est. Hoc scio, neminem fuisse mortuum, qui
non fuerat aliquando moriturus. Finis autem uitae tam longam
quam breuem uitam hoc idem facit. Neque enim aliud melius
et aliud deterius, aut aliud maius et aliud breuius est, quod
iam pariter non est. Quid autem interest, quo mortis genere
uita ista finiatur, quando ille, cui finitur, iterum mori non
cogitur? Cum autem unicuique mortalium sub cottidianis uitae
huius casibus innumerabiles mortes quodam modo comminentur,
quamdiu incertum est quaenam earum uentura sit, quaero
utrum satius sit unam perpeti moriendo an omnes timere
uiuendo. Nec ignoro quam citius eligatur diu uiuere sub
12 et superscripto ei I 3 mercede
torqueri m. 2 in marg. I 4 uerbis multos in qui I desinere codicis I
folii VI paginam versam, sequens uero folium a uerbis [intrinsejcus.
At enim in tanta strage cadauerum nec sepeliri potuerunt.
Neque istud pia fides nimium reformidat, tenens praedictum
nec absumentes bestias resurrecturis corporibus obfuturas, quorum
capillus capitis non peribit. Nullo modo diceret ueritas:
Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam
autem non possunt occidere, si quicquam obesset
futurae uitae, quidquid inimici de corporibus occisorum facere
uoluissent. Nisi forte quispiam sic absurdus est, ut contendat
eos, qui corpus occidunt, non debere timeri ante mortem, ne
corpus occidant, et timeri debere post mortem, ne corpus
occisum sepeliri non sinant. Falsum est ergo quod ait [Christus]:
Qui corpus occidunt, et postea non habent
quid faciant, si habent tanta, quae de cadaueribus faciant.
ex requiritur corr. C 6 ita, omisao que, e 9 ling/entium,
eraso u. e II morjtuis, tu in fine ueraus m. 2 additum, C 16 istac
C d2 17 absumentes, b ex d corr. C besteas C1 21 quicquid
02 a e 24 occidant ...... corpus om. e 25 Christus om. Cl b d
- da
epqatk1 27 quid C ab depqv; quod α1kƒ Domb. de caueribus C;
Rident haec illi, contra quos defendendam suscepimus ciuitatem
Dei. Verum tamen sepulturae curam etiam eorum
philosophi contemserunt. Et saepe uniuersi exercitus, dum
3 occidendi C habeot C quid a 6 rseperauit C 7 quod
totum a 8 esca C; escas bpv; escam ab a,l k\' Domb.; escas .... tuorum
om. q 9 bisteis O. 11 jerusalg e; ierhn a 16 omnia istaqv
id est om. Cp at 20 purp. exhib. e exhibuit om. bl al kl diuiti,
P
superscripto corr. m. eihibuit, b 21 ulcerosi C 27 contemserunt,
p m. 2, C
bestiis esca fierent, non curarunt, licuitque de hac re poetis
plausibiliter dicere:
Quanto minus debent de corporibus insepultis insultare Christianis,
quibus et ipsius carnis membrorumque omnium reformatio
non solum ex terra, uerum etiam ex aliorum elementorum
secretissimo sinu, quo dilapsa cadauera recesserunt, in
temporis puncto reddenda et redintegranda promittitur.
Nec ideo tamen contemnenda et abicienda sunt corpora
defunctorum maximeque iustorum adque fidelium, quibus tamquam
organis et uasis ad omnia bona opera sancte usus est
Spiritus. Si enim paterna uestis et anulus, ac si quid huius
modi, tanto carius est posteris, quanto erga parentes maior
adfectus: nullo modo ipsa spernenda sunt corpora, quae utique
multo familiarius adque coniunctius quam quaelibet indumenta.
gestamus. Haec enim non ad ornamentum uel adiutorium,
quod adhibetur extrinsecus, sed ad ipsam naturam hominis
pertinent. Unde et antiquorum iustorum funera officiosa pietate
curata sunt et exsequiae celebratae et sepultura prouisa, ipsique
cum uiuerent de sepeliendis uel etiam transferendis suis
corporibus filiis mandauerunt, et Tobias sepeliendo mortuos
s Cl aesca a poetis de hoc re a poeta , litterae
excepta p
Sed multi, inquiunt, Christiani etiam captiui ducti sunt.
Hoc sane miserrimum est, si aliquo duci potuerunt, ubi Deum
suum non inuenerunt. Sunt in scripturis sanctis huius etiam
cladis magna solacia. Fuerunt in captiuitate tres pueri, fuit
Daniel, fuerunt alii prophetae; nec Deus defuit consolator.
Sic ergo non deseruit fideles suos sub dominatione gentis,
licet barbarae, tamen humanae, qui prophetam non deseruit
nec in uisceribus beluae. Haec quoque illi, cum quibus agimus,
malunt inridere quam credere, qui tamen [in] suis litteris
credunt Arionem Methymnaeum, nobilissimum citharistam,
cum esset deiectus e naui, exceptum delphini dorso et ad
terras esse peruectum. Verum illud nostrum de Iona propheta
incredibilius est. Plane incredibilius quia mirabilius, et mirabilius
quia potentius.
Habent tamen isti de captiuitate religionis causa etiam
sponte toleranda et in suis praeclaris uiris nobilissimum
exemplum. M. Regulus, imperator populi Romani, captiuus
lin. a 7 [fnit daniel hinc incipit L 8 danihel LAC a b e
consol. defuit a 9 ergo om. q deeerit LiA dasuperscripto
i dominatione,
Si autem dicunt M. Regulum etiam in illa captiuitate illisque
cruciatibus corporis animi uirtute beatum esse potuisse,
uirtus potius uera quaeratur, qua beata esse possit et ciuitas.
Neque enim aliunde beata ciuitas, aliunde homo, cum aliud
ciuitas non sit quam concors hominum multitudo. Quam ob
rem nondum interim disputo, qualis in Regulo uirtus fuerit:
sufficit nunc, quod isto nobilissimo exemplo coguntur fateri
non propter corporis bona uel earum rerum, quae extrinsecus
homini accidunt, colendos deos, quando quidem ille carere
his omnibus maluit quam deos per quos iurauit offendere.
Sed quid faciamus hominibus, qui gloriantur se talem habuisse
ciuem, qualem timent habere ciuitatem? Quod si non timent,
tale ergo aliquid, quale accidit Regulo, etiam ciuitati tam
diligenter quam ille deos colenti accidere potuisse fateantur
et Christianis temporibus non calumnientur. Verum quia de
illis Christianis orta quaestio est, qui etiam captiuati sunt,
L\'A Cab dep q v; reddidit Ll I; reddet a k Domb. 4 calopniantur
a crhist. L 8 quisque//, e erasis litt. uam, L; quisque A
obnititur, nit in ras., C 12 et ex A 13 M. £A p q; onto C; Marcum
ade reculum ei 15 possit esse v 20 propter om. A I
U
21 accidit e1 23 talem se v habif I ///ibem, corroao margine, I.
I d
cibem Al 27 qua,e A 28 captiuati LAtCabdepak2f; captiuitati
Ai kl; captiui ducti qv
adque inprudenter inludunt, quia, si dis eorum probro
non fuit, quod adtentissimus cultor illorum, dum eis iuris
iurandi fidem seruaret, patria caruit, cum aliam non haberet,
captiuusque aput hostes per longam mortem supplicio nouae
crudelitatis occisus est, multo minus nomen criminandum est
Christianum in captiuitate sacratorum suorum, qui supernam
patriam ueraci fide expectantes etiam in suis sedibus peregrinos
se esse nouerunt.
Magnum sane crimen se putant obicere Christianis, cum
eorum exaggerantes captiuitatem addunt etiam stupra commissa,
non solum in aliena matrimonia uirginesque nupturas, sed
etiam in quasdam sanctimoniales. Hic uero non fides, non
pietas, non ipsa uirtus, quae castitas dicitur, sed nostra potius
disputatio inter pudorem adque rationem quibusdam coartatur
angustiis. Nec tantum hic curamus alienis responsionem reddere,
quantum ipsis nostris consolationem. Sit igitur in primis
positum adque firmatum uirtutem, qua recte uiuitur, ab animi
sede membris corporis imperare sanctumque corpus usu fieri
sanctae uoluntatis, qua inconcussa ac stabili permanente, quidquid
alius de corpore uel in corpore fecerit, quod sine peccato
proprio non ualeat euitari, praeter culpam esse patientis. Sed
quia non solum quod ad dolorem, uerum etiam quod ad
L A\' 2 adque inprud, om. e quia si] quasi e
fidiir
fC 8 quot C\' 7 sacramentorum, superscripto t xpianortl, A
t
11 sacrarum Cp q; sanctarum v 15 f.upra C 16 nubturas IAC1
19 coartata C 20 curamus hic v 21 consulat. C 22 uibitur L;
at
bibitur A 23 usu om. Cl 24 incussa A stauili L A 27 lib
tale factum fuerit, etsi retentam constantissimo animo pudici.
tiam non excutit, tamen pudorem incutit, ne credatur factum
cum mentis etiam uoluntate, quod fieri fortasse sine carnis
aliqua uoluptate non potuit.
Ac per hoc et quae se occiderunt, ne quidquam huius modi
paterentur, quis humanus adfectus eis nolit ignosci ( et quae
se occidere noluerunt, ne suo facinore alienum flagitium deuitarent,
quisquis [eis] hoc crimini dederit, ipse crimen insipientiae
non cauebit. Nam utique si non licet priuata potestate hominem
occidere uel nocentem, cuius occidendi licentiam lex nulla
concedit, profecto etiam qui se ipsum occidit homicida est,
et tanto fit nocentior cum se occiderit, quanto innocentior in
ea causa fuit, qua se occidendum putauit. Nam si Iudae factum
merito detestamur eumque ueritas iudicat, cum se laqueo
suspendit, sceleratae illius traditionis auxisse potius quam
expiasse commissum, quoniam Dei misericordiam desperando
exitiabiliter paenitens nullum sibi salubris paenitentiae locum
reliquit: quanto magis a sua nece se abstinere debet, qui tali
supplicio quod in se puniat non habet. Iudas enim cum se
occidit, sceleratum hominem occidit, et tamen non solum Christi.,
uerum etiam suae mortis reus finiuit hanc uitam, quia licet
post pertinet in cod. d sine ullo lacunae signo sequuntur uerba
inde ab probamas neminem cett p. 47, 5 3 pudorem tamen v 9
11 debitarent L A1 12 eis om. L A crimen .. cauebit L A Obi p a.
Domb.; crimen .. carebit b2 A;1
At enim, De uel aliena polluat libido, metuitur. Non polluet,
si aliena erit; si autem polluet, aliena non erit. Sed cum
pudicitia uirtus sit animi comitemque habeat fortitudinem,
qua potius quaelibet mala tolerare quam malo consentire
decernit, nullus autem magnanimus et pudicus in potestate
habeat, quid de sua carne fiat, sed tantum quid adnuat mente
uel renuat: quis eadem sana mente putauerit perdere se pudicitiam,
si forte in adprehensa et oppressa carne sua exerceatur
et expleatur libido non sua? Si enim hoc modo pudicitia perit,
profecto pudicitia uirtus animi non erit, nec pertinebit ad ea
bona, quibus bene uiuitur, sed in bonis corporis numerabitur,
qualia sunt uires pulchritudo saneualetudo, ac si quid huius
modi est; quae bona, etiamsi minuantur, bonam iustamque
uitam omnino non minuunt. Quod si tale aliquid est pudicitia,
1 alio suo e 2 nihil mali A maleficiat et 7 uiolentaque corr.
Diibner; uiolentiaque
Neque enim eo corpus sanctum est, quod eius membra sunt
integra, aut eo, quod nullo contrectantur adtactu, cum possint
diuersis casibus etiam uulnerata uim perpeti, et medici aliquando
saluti opitulantes haec ibi faciant, quae horret aspectus.
Obstetrix uirginis cuiusdam integritatem manu uelut explorans
siue maleuolentia siue inscitia siue casu, dum inspicit, perdidit.
Non opinor quemquam tam stulte sapere, ut huic perisse
aliquid existimet etiam de ipsius corporis sanctitate, quamuis
membri illius integritate iam perdita. Quocirca proposito animi
permanente, per quod etiam corpus sanctificari meruit, nec
ipsi corpori aufert sanctitatem uiolentia libidinis alienae, quam
seruat perseuerantia continentiae suae. An uero si aliqua
femina mente corrupta uiolatoque proposito, quod Deo uouerat,
pergat uitianda ad deceptorem suum, ad hoc eam pergentem
sanctam uel corpore dicimus, ea sanctitate animi, per quam
corpus sanctificabatur, amissa adque destructa? Absit hic error
et hinc potius admoneamur ita non amitti corporis sanctitatem
manente animi sanctitate etiam corpore obpresso, sicut amittitur
et corporis sanctitas uiolata animi sanctitate etiam
Ll C*\'; cum periculo L2 C2 rell. v Domb. lauoratur L A
a I
4 immunditia Lx edit C 5 deo C cum om. a cederet C
7 est in ipso L A; in ipso est rell. v 8 etiam ..... sanctum est in
marg. e 11 etiam casibus
An forte huic perspicuae rationi, qua dicimus corpore
obpresso nequaquam proposito castitatis ulla in malum consensione
mutato illius tantum esse flagitium, qui obprimens
concubuerit, non illius, quae obpressa concumbenti nulla uoluntate
consenserit, contradicere audebunt hi, contra quos feminarum
Christianarum in captiuitate obpressarum non tantum
mentes, uerum etiam corpora sancta defendimus? Lucretiam
certe, matronam nobilem ueteremque Romanam, pudicitiae
magnis efferunt laudibus. Huius corpore cum uiolenter obpresso
Tarquinii regis filius libidinose potitus esset, illa scelus
inprobissimi iuuenis marito Collatino et propinquo Bruto, uiris
clarissimis et fortissimis, indicauit eosque ad uindictam constrinxit.
Deinde foedi in se commissi aegra adque inpatiens
se peremit. Quid dicemus? Adultera haec an casta iudicanda
est? Quis in hac controuersia laborandum putauerit? Egregie
quidam ex hoc ueraciterque declamans ait: \'Mirabile dictu,
duo fuerunt et adulterium unus admisit.\' Splendide adque
a 2 consessione C1 uiolenterque a 3 aliena Cl
4 faciat L A\' C\' cum, cu m. 2 in ras., C 5 pendit Cl 9 prespicuae
C\' 10 confessione e 12 conconbenti Ct; con cumuenti L
(n radendo ex m corr.). A 15 mentis Cl 17 c/um, ex quum corr., C
18 tarquini Ll liuidinose L A potius e1 19 inproniss. L A
marito, o ex u corr., C conlatino b e 20 et fort. LAepv; ac fort.
C ab 22 premit C\' quod Cl dicimus C iudic.] dicenda L\'
23 lauor. L A potauerit 01 egregiae C 24 mirauile L A; mirabile,
e m. 2 in j corr., C
unius inquinatissimam cupiditatem, alterius castissimam uoluntatem,
et non quid coniunctione membrorum, sed quid animorum
diuersitate ageretur adtendens: (Duo., inquit, fuerunt, et
adulterium unus admisit.\'
Sed quid est hoc, quod in eam grauius uindicatur, quae
adulterium non admisit? Nam ille patria cum patre pulsus
est. haec summo est mactata supplicio. Si non est illa inpudicitia
qua inuita obprimitur, non est haec iustitia qua casta
punitur. Vos appello, leges iudicesque Romani. Nempe post
perpetrata facinora nec quemquam scelestum indemnatum inpune
uoluistis occidi. Si ergo ad uestrum iudicium quisquam
deferret hoc crimen uobisque probaretur non solum indemnatam,
uerum etiam castam et innocentem interfectam esse
mulierem, nonne eum, qui id fecisset, seueritate congrua
plecteretis? Hoc fecit illa Lucretia; illa, illa sic praedicata
Lucretia innocentem, castam, uim perpessam Lucretiam insuper
interemit. Proferte sententiam. Quod si propterea non potestis,
quia non adstat quam punire possitis, quur interfectricem innocentis
et castae tanta praedicatione laudatis? Quam certe
aput infernos iudices etiam tales, quales poetarum uestrorum
carminibus cantitantur, nulla ratione defenditis, constitutam
inter illos scilicet,.
cui ad superna redire cupienti
ZAC\'\' 7 Nam om. e 8 suplicio IAC1 9 comprimitur
b q jQiustitia a 11 quamquam 01 12 uoluistis imp. occidi a
13 prouaretur LA 15 qui id] quid C\' 16 illa illa L A 01 ap kv;
illa (Pbeqaf 17 lucretiam lucretia a insuper sup. lin. a 18 intersitit
imit Cl 19 adstat LACep; astat aqv Domb. postanta, omissis
quur .. castae, e 20 castae sup. lan. m. 1 L 23 inter illos scilicet
L A; scil int. illos C rell. v 24 loetum a e 26 proicere L1 Al 27 redire
ex federe corr. C
An forte ideo ibi non est, quia non insontem, sed male sibi
consciam se peremit? Quid si enim (quod ipsa tantummodo
nosse poterat) quamuis iuueni uiolenter inruenti etiam sua
libidine inlecta consensit idque in se puniens ita doluit, ut
morte putaret expiandum? Quamquam ne sic quidem se occidere
debuit, si fructuosam posset aput deos falsos agere
paenitentiam. Verum tamen si forte ita est falsumque est
illud, quod duo fuerunt et adulterium unus admisit, sed potius
ambo adulterium commiserunt, unus manifesta inuasione, altera
latente consensione, non se occidit insontem, et ideo potest a
litteratis eius defensoribus dici non esse aput inferos inter
illos, <qui sibi letum insontes peperere manu.\' Sed ita haec
causa ex utroque latere coartatur, ut, si extenuatur homicidium,
adulterium confirmetur; si purgatur adulterium, homicidium
cumuletur; nec omnino inuenitur exitus, ubi dicitur: Si adulterata,
quur laudata; si pudica, quur occisa?*
Nobis tamen hoc tam nobili feminae huius exemplo ad
istos refutandos, qui Christianis feminis in captiuitate conpressis
alieni ab omni cogitatione sanctitatis insultant, sufficit
quod in praeclaris eius laudibus dictum est: Duo fuerunt et
adulterium unus admisit.\' Talis enim ab eis Lucretia magis
credita est, quae se nullo adulterino potuerit maculare consensu.
Quod ergo se ipsam, quoniam adulterum pertulit, etiam non
adultera occidit, non est pudicitiae caritas, sed pudoris
q2v tristisque LACaepakf; tristique b q2 v
innabilis aqv undae LAC e p a,i kt; unda a b a2 k2 J v; un alligat, in
marg. da, q 3 ibi ideo a 5 sua, m. 2 suj, C 6 libine Cl; linidine
L A 7 ne L A C\' ab p qak1; nec e2 e k2 f v occidere se v
8 posset post falsos habet a 9 falsum quidem est e 10 ad adulter. p
12 non] et non q; nec a 13 inter illos m. 1 sup. lin. L; inter eos C
17 adultera e 19 hoc L A Clp; in hoc C2abqv Domb. 20 conpreasis,
sis m. 2 in ras., e 21 ab ... insultant om. e cogitat.] contagione
a 25 adulterium Aaa 26 adultera LAC2bepqakf; adulterata Civ
etiamsi non secum, et Romana mulier, laudis auida nimium,
uerita est ne putaretur, quod uiolenter est passa cum uiueret,
libenter passa si uiueret. Unde ad oculos hominum testem .
mentis suae illam poenam adhibendam putauit, quibus conscientiam
demonstrare non potuit. Sociam quippe facti se credi
erubuit, si, quod alius in ea fecerat turpiter, ferret ipsa
patienter. Non hoc fecerunt feminae Christianae, quae passae
similia uiuunt tamen nec in se ultae sunt crimen alienum,
ne aliorum sceleribus adderent sua, si, quoniam hostes in eis
concupiscendo stupra commiserant, illae in se ipsis homicidia
erubescendo committerent. Habent quippe intus gloriam castitatis,
testimonium conscientiae; habent autem coram oculis
Dei sui nec requirunt amplius, ubi quid recte faciant non
habent amplius, ne deuient ab auctoritate legis diuinae, cum
male deuitant offensionem suspicionis humanae.
Neque enim frustra in sanctis canonicis libris nusquam
nobis diuinitus praeceptum permissumue reperiri potest, ut
uel ipsius adipiscendae inmortalitatis uel ullius cauendi carendiue
mali causa nobismet ipsis necem inferamus. Nam et
prohibitos nos esse intellegendum est, ubi lex ait: Non
occides, praesertim quia non addidit: \'proximum tuum\',
sicut falsum testimonium cum uetaret: Falsum, inquit,
ex u corr., C 2 abida LA 3 biberet L A 4 uiberet
L testem ment. suae LAp; ment. a. t. C rell. v 5 athib. L A
6 demonstrari At 9 uibunt LA. uiuant tamen Domb.; uiuunt. Tamen v
10 quoniam] quando e 12 eruuescendo L; erubiscendo C 14 ubi—
habent om. a 15 amplius habent v debient L1 autoritate Cl
16 debitant LA 19 attribuat p q 21 repperiri LACle 22 carendi
cauendine v 23 nobismed C 24 prohibitus 01 25 occidis 01
a
qui, a m. 1 auperscr., L addit 01 26 sicut usque ad tuum p. 38, 1
om. et sicuti
Quasdam uero exceptiones eadem ipsa diuina fecit auctoritas,
ut non liceat hominem occidi. Sed his exceptis, quos Deus
occidi iubet siue data lege siue ad personam pro tempore
expressa iussione, (non autem ipse occidit, qui ministerium
debet iubenti, sicut adminiculum gladius utenti; et ideo nequa..
quam contra hoc praeceptum fecerunt, quo dictum est: Non
occides, qui Deo auctore bella gesserunt aut personam
gerentes publicae potestatis secundum eius leges, hoc est
iustissimae rationis imperium, sceleratos morte punierunt; et
Abraham non solum non est culpatus crudelitatis crimine,
uerum etiam laudatus est nomine pietatis, quod uoluit filium
nequaquam scelerate, sed oboedienter occidere; et merito
quaeritur utrum pro iussu Dei sit habendum, quod Iephte
om. Ll A Cl accepimus A de frutectis esse L A; esse de
fr. rell. v fructetis el 2 est eis sensus v inrationabilibus L1 b 1;= f;
in
rationabilibus C; inrationalibus L2Aaepv Domb. anim. irrat. v
3 natatilibus om. bl; nabilibus q ambulantibus Apqa /\' 4 quam Cl,
qua02 8 alterum ex adulterum corr. C 13 Quas.
dam.. eadem m. 1 in marg. e 14 non om. a iubet deus occidi C
15 a persona e 16 minest. C1 17 amminiculum L A 18 quod a A
19 qui dcorr., C 2x) Iepthe L C; iepthae A; iepte ae
Deo, quod ei redeunti de proelio uictori primitus
occurrisset; nec Samson aliter excusatur, quod se ipsum cum
hostibus ruina domus obpressit, nisi quia spiritus latenter
hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat) — his igitur exceptis,
quos uel lex iusta generaliter uel ipse fons iustitiae
Deus specialiter occidi iubet, quisquis hominem uel se ipsum
uel quemlibet occiderit, homicidii crimine innectitur.
Et quicumque hoc in se ipsis perpetrauerunt, animi magnitudine
fortasse mirandi, non sapientiae sanitate laudandi sunt.
Quamquam si rationem diligentius consulas, ne ipsa quidem
animi magnitudo recte nominabitur, ubi quisque non ualendo
tolerare uel quaeque aspera uel aliena peccata se ipse interemerit.
Magis enim mens infirma deprehenditur, quae ferre
non potest uel duram sui corporis seruitutem uel stultam
uulgi opinionem, maiorque animus merito dicendus est, qui
uitam aerumnosam magis potest ferre quam fugere et humanum
iudicium maximeque uulgare, quod plerumque caligine erroris
inuoluitur, prae conscientiae luce ac puritate contemnere.
Quam ob rem si magno animo fieri putandum est, cum sibi
homo ingerit mortem, ille potius Theobrotus in hac animi
m. 2 in ras., C; quum L A Be immol. deo id uouisset v
n
2 de om. 01 3 samso L; sampson C 10 Anumquam C; Quod
nunq. p q tI 15 nominabitur L A. C; nominatur rell. v Domb.
16 ipsum e interimit Cl 17 mens om. a 20 magis erumnosam
I. A 22 inuolbitur C 24 theobrotus e be p q; theobrutus L A;
clemobrotus a; Cleombrotus (Cic. Tusc. I, 34, 84) v Domb. (fidem
habet e malui libris mss. quam corrigere errorem auctoris memoria
ut uidetur falsi. similis error supra p. 9, 30 in Catonis
At enim multi se interemerunt, ne in manus hostium peruenirent.
Non modo quaerimus utrum sit factum, sed utrum
fuerit faciendum. Sana quippe ratio etiam exemplis anteponenda
est, cui quidem et exempla concordant, sed illa, quae tanto
digniora sunt imitatione, quanto excellentiora pietate. Non
fecerunt patriarchae, non prophetae, non apostoli, quia et ipse
Dominus Christus, quando eos, si persecutionem paterentur,
fugere admonuit de ciuitate in ciuitatem, potuit admonere
ut sibi manus inferrent, ne in manus persequentium peruenirent.
Porro si hoc ille non iussit aut monuit, ut eo modo sui ex
hac uita emigrarent, quibus migrantibus mansiones aeternas
praeparaturum esse se promisit, quaelibet exempla proponant
eras., a 3 ita. sup. lin. L migrasse Abv 4 urguebat
L A1 C 6 capiss. 01 huius LAb1p; ad huius a rell. v
Domb, suabia
Sed tamen etiam illi praeter Lucretiam, de qua supra [satis]
quod uidebatur diximus, non facile reperiunt de cuius auctoritate
praescribant, nisi illum Catonem, qui se Uticae occidit;
non quia solus id fecit, sed quia uir doctus et probus habebatur,
ut merito putetur etiam recte fieri potuisse uel posse
quod fecit. De cuius facto quid potissimum dicam, nisi quod
amici eius etiam docti quidam uiri, qui hoc fieri prudentius
dissuadebant, inbecillioris quam fortioris animi facinus esse
censuerunt, quo demonstraretur non honestas turpia praecauens,
sed infirmitas aduersa non sustinens? Hoc et ipse Cato in
suo carissimo filio iudicauit. Nam si turpe erat sub uictoria
Caesaris uiuere, quur auctor huius turpitudinis filio fuit, quem
de Caesaris benignitate omnia sperare praecepit? Quur non
et illum secum coegit ad mortem? Nam si eum filium, qui contra
imperium in hostem pugnauerat, etiam uictorem laudabiliter
Torquatus occidit, quur uictus uicto filio pepercit Cato,
qui non pepercit sibi? An turpius erat contra imperium esse
uictorem, quam contra decus ferre uictorem? Nullo modo
igitur Cato turpe esse iudicauit sub uictore Caesare uiuere;
alioquin ab hac turpitudine paterno ferro filium liberaret. Quid
[est] ergo, nisi quod filium quantum amauit, cui parci a
Caesare et sperauit et uoluit, tantum gloriae ipsius Caesaris,
6 satis om. L1 C 8 praescribunt 01 utice A1; ntiqe A2 10 recte
etiam v 11 factum Cl 13 dissuadeb/ant, e eraso, C inuechillioris
L A1 14 praecabens L A 15 sustenens Cl 16 iudicauit mss.;
indicauit v 17 uibere L filio mss.; pater filio v 18 superare b
u
20 laudauiliter IA 22 turpis L 23 ferre, superscripto m. rec. fuisse, A
24 uibere L 25 liueraret L Quid ergo LAp a. j quid ergo est
Cabeqkf; quid est ergo v Domb. 27 et ante sperauit om. L b2
inuidit — [aut] ut aliquid nos mitius dicamus, erubuit?
Nolunt autem isti, contra quos agimus, ut sanctum uirum
lob, qui tam horrenda mala in sua carne perpeti maluit quam
inlata sibi morte omnibus carere cruciatibus, uel alios sanctos
ex litteris nostris summa auctoritate celsissimis fideque dignissimis,
qui captiuitatem dominationemque hostium ferre quam
sibi necem inferre maluerunt, Catoni praeferamus; sed ex
litteris eorum eundem illum M. Catoni Regulum praeferam.
Cato enim numquam Caesarem uicerat, cui uictus dedignatus
est subici et, ne subiceretur, a se ipso elegit occidi: Regulus
autem Poenos iam uicerat imperioque Romano Romanus imperator
non ex ciuibus dolendam, sed ex hostibus laudandam
uictoriam reportauerat; ab eis tamen postea uictus maluit eos
ferre seruiendo quam eis se auferre moriendo. Proinde seruauit
et sub Carthaginiensium dominatione patientiam et in Romanorum
dilectione constantiam, nec uictum auferens corpus ab
hostibus nec inuictum animum a ciuibus. Nec quod se occidere
noluit, uitae huius amore fecit. Hoc probauit, cum causa
promissi iurisque iurandi ad eosdem hostes, quos grauius in
senatu uerbis quam bello armis offenderat, sine ulla dubitatione
om. L A Cbp; et a 8 inlata sibi mortem Cx 9 ex nostris
litt. v 12 eorum eundem illum Cbpqkf; eorundem illum L Ae α;
At enim timendum est et cauendum, ne libidini subditum
corpus inlecebrosissima uoluptate animum adliciat consentire
3 homoterimat L m. 1 corr. 4 indicauit t uirtutis LAC2abepk;
in noque
uirtutes C1 a 11; uirtutibus q /2; uirtutum v 5 proferent C 6 que/felicitas
C m. 2 corr. 7 paurimus 01 reuertit LACabe1qkv; reuertitur
e2p αƒ 8 fortissimum C terrae Cl 15 dispositiove
Sed quaedam, inquiunt, sanctae feminae tempore persecutionis,
ut insectatores suae pudicitiae deuitarent, in rapturum
adque necaturum se fluuium proiecerunt eoque modo defunctae
sunt earumque martyria in catholica ecclesia ueneratione celeberrima
frequentantur. De his nihil temere audeo iudicare.
Utrum enim ecclesiae aliquibus fide dignis testificationibus,
ut earum memoriam sic honoret, diuina persuaserit auctoritas,
nescio; et fieri potest ut ita sit. Quid si enim hoc fecerunt,
non humanitus deceptae, sed diuinitus iussae, nec errantes,
sed oboedientes? sicut de Samsone aliud nobis fas non est
credere. Cum autem Deus iubet seque iubere sine ullis am.
bagibus intimat, quis oboedientiam in crimen uocet? quis
obsequium pietatis accuset? Sed non ideo sine scelere facit,
quisquis Deo filium immolare decreuerit, quia hoc Abraham
etiam laudabiliter fecit. Nam et miles cum oboediens potestati,
sub qualibet legitime constitutus est, hominem occidit, nulla.
ciuitatis suae lege reus est homicidii, immo, nisi fecerit, reus
est imperii deserti adque contemti; quod si sua sponte adque
auctoritate fecisset, crimen effusi humani sanguinis incidisset.
Itaque unde punitur si fecit iniussus. inde punietur nisi fecerit
iussus. Quod si ita est iubente imperatore, quanto magis
iubente creatore! Qui ergo audit non licere se occidere, faciat,
si iussit cuius non licet iussa contemnere; tantummodo uideat
L A 5 sua[e pudici]tiae, inclusae litterae m. 2 in ras., C
debitarent LA 6 flubium LA 8 timere Cl audeo temere a
9 digni 6\'1 10 diuinae Cl 13 samson L A 02; samso Ct; sanson a
15 crimin C1 qui et 17 quis C1 immolare filium v decreberit
L A 19 qualibet LAp; qua rell. v Domb. ligitime Cl nulla
. , ... homicidii om. et 22 crimen mas.; in crimen v sang. hum. e
re
23 fecit mss.; fecerit v 24 iuuente L A 25 licet C m. 1 corr. se
. . t
om. a 26 contempnere Ct a e uideaturum L
conuenimus, occultorum nobis iudicium non usurpamus.
Nemo scit quid agatur in homine nisi spiritus
hominis, qui in ipso est. Hoc dicimus, hoc adserimus,
hoc modis omnibus adprobamus, neminem spontaneam mortem
sibi inferre debere uelut fugiendo molestias temporales, ne
incidat in perpetuas; neminem propter aliena peccata, ne hoc
ipse incipiat habere grauissimum proprium, quem non polluebat
alienum; neminem propter sua peccata praeterita, propter quae
magis hac uita opus est, ut possint paenitendo sanari; neminem
uelut desiderio uitae melioris, quae post mortem speratur,
quia reos suae mortis melior post mortem uita non suscipit.
Restat una causa, de qua dicere coeperam, qua utile putatur
ut se quisque interficiat, scilicet ne in peccatum inruat uel
blandiente uoluptate uel dolore saeuiente. Quam causam si
uoluerimus admittere, eo usque progressa perueniet, ut hortandi
sint homines tunc se potius interimere, cum lauacro
sanctae regenerationis abluti uniuersorum remissionem acceperint
peccatorum. Tunc enim tempus est cauendi omnia
futura peccata, cum sunt omnia deleta praeterita. Quod si
morte spontanea recte fit, quur non tunc potissimum fit?
Quur baptizatus sibi quisque parcit? Quur liberatum caput
hinc redit d 7 incedat Cl 8 ipse C2V; ipso
L A C1 ab dep qak1 10 haec A2 C2 a kl I I speratur ...., mortem
in marg. ae 12 reus Cl; reum a suscepit Cl 16 Restat una,
superscripto m. rec. ergo, A 19 amittere L 20 thanc L At et sic
ro b
semper potius om. L1 At interime C quum labacro L A 21 aluti C
uniuersorum tempus rem. e acceperunt C1 23 futura... omnia
in marg. a omnia sunt v 25 liueratum L A
potestatis inlata sibi nece omnia deuitare scriptumque sit:
Qui amat periculum, incidet in illud? Quur ergo
amantur tot et tanta pericula uel certe, etiamsi non amantur,
suscipiuntur, cum manet in hac uita, cui abscedere licitum
est? An uero tam insulsa peruersitas cor euertit et a consideratione
ueritatis auertit, ut, si se quisque interimere debet,
ne unius captiuantis dominatu conruat in peccatum, uiuendum
sibi existimet, ut ipsum perferat mundum per omnes horas
tentationibus plenum, et talibus, qualis sub uno domino
formidatur, et innumerabilibus ceteris, sine quibus haec uita
non ducitur? Quid igitur causae est, quur in eis exhortationibus
tempora consumamus. quibus baptizatos adloquendo studemus
accendere siue ad uirginalem integritatem siue ad continentiam
uidualem siue ad ipsam tori coniugalis fidem, cum
habeamus meliora et ab omnibus peccandi periculis remota
conpendia, ut, quibuscumque post remissionem recentissimam
peccatorum adripiendam mortem sibique ingerendam persuadere
potuerimus, eos ad Dominum saniores purioresque mittamus?
Porro si, quisquis hoc adgrediendum et suadendum putat,
non dico desipit, sed insanit: qua tandem fronte homini dicit:
<Interfice te, ne paruis tuis peccatis adicias grauius, dum
uiuis sub domino barbaris moribus inpudico\', qui non potest
nisi sceleratissime dicere: \'Interfice te peccatis tuis omnibus
absolutis, ne rursus talia uel etiam peiora committas, dum
m. 2 superscripto se, e 3 incidet LAabpak2; incidit
r*
Cqk1ƒv 4 amatur C1 5 curp C; cur e 7 debet, a m. 1, L;
debeat A e a 8 captiuantis, uan, m. 2 in ras.. C et uiuendum e
uibend. L A 9 oras L A 10 talibus, bu m. 1 sup. lin., L qualis
... formidatur LACabdpqakf; quales ... formidantur e t! sub
t
uno domino] sub uno Xpo p 12 exortat. L; exorat. A 13 consummamus
C uaptiziatoR L 14 contenentiam Cl 19 poterimus e
deum a puriorisque C\' 20 quis Ll huc C1 21 fronte/, m
eraso, C 22 interficite Cl 23 uibis L A 24 interficere C
crudelitatibus furioso, tot erroribus et terroribus inimico\'?
Hoc quia nefas est dicere, nefas est profecto se occidere.
Nam si hoc sponte faciendi ulla causa iusta esse posset,
procul dubio iustior quam ista non esset. Quia uero nec ista
est, ergo nulla est.
Non itaque uobis, o fideles Christi, sit taedio uita uestra,
si ludibrio fuit hostibus castitas uestra. Habetis magnam
ueramque consolationem, si fidam conscientiam retinetis non
uos consensisse peccatis eorum, qui in uos peccare permissi
sunt. Quod si forte, quur permissi sint, quaeritis, alta quidem
est prouidentia creatoris mundi adque rectoris, et inscrutabilia
sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae
eius; uerum tamen interrogate fideliter animas uestras, ne
forte de isto integritatis et continentiae uel pudicitiae bono
uos inflatius extulistis et humanis laudibus delectatae in hoc
etiam aliquibus inuidistis. Non accuso quod nescio, nec audio
quod uobis interrogata uestra corda respondent. Tamen si ita
esse responderint, nolite admirari hoc uos amisisse, unde
hominibus placere gestistis, illud uobis remansisse, quod
ostendi hominibus non potest. Si peccantibus non consensistis,
diuinae gratiae, ne amitteretur, diuinum accessit auxilium;
humanae gloriae, ne amaretur, humanum successit obprobrium.
In utroque consolamini, pusillanimes, illinc probatae hinc
castigatae, illinc iustificatae hinc emendatae. Quarum uero
13 quin C 14 sunt .... permissi om. e1 15 inscrutauilia L A
16 inuestigauiles L A 21 corda uestra v 22 admirari A C; ammirari
si son
L; mirari a b de p q t7 amisse C 24 consistis L m. 1 corr. 27 pusillian.
C prouatae L
uel uiduitatis uel coniugalis pudicitiae superbisse, sed humilibus
consentiendo de dono Dei cum tremore exultasse, nec
inuidisse cuiquam paris excellentiam sanctitatis et castitatis,
sed humana laude postposita, quae tanto maior deferri solet,
quanto est bonum rarius quod exigit laudem, optasse potius
ut amplior earum numerus esset, quam ut ipsae in paucitate
amplius eminerent: nec istae, quae tales sunt, si earum quoque
aliquas barbarica libido conpressit, permissum hoc esse causentur,
nec ideo Deum credant ista neglegere, quia permittit
quod nemo inpune committit. Quaedam enim ueluti pondera
malarum cupiditatum et per occultum praesens diuinum iudicium
relaxantur et manifesto ultimo reseruantur. Fortassis
autem istae, quae bene sibi sunt consciae non se ex isto
castitatis bono cor inflatum extulisse, et tamen uim hostilem
in carne perpessae sunt, habebant aliquid latentis infirmitatis,
quae posset in superbiae fastum. si hanc humilitatem in uastatione
illa euasissent, extolli. Sicut ergo quidam morte rapti
sunt, ne malitia mutaret intellectum eorum, ita quiddam ab
istis ui raptum est, ne prosperitas mutaret modestiam earum.
Utrisque igitur, quae de carne sua, quod turpem nullius esset
perpessa contactum, uel iam superbiebant uel superbire, si
nec hostium uiolentia contrectata esset, forsitan poterant, non
ablata est castitas, sed humilitas persuasa; illarum tumori
succursum est inmanenti, istarum occursum est inminenti.
mss.; superbiisse v
3 cum, um tn. 2 in ras., C 4 caritatis C 5 de/ j ferri, f in fine
uersus erasC 7 amplius C earum amplior
Quamquam et illud non sit tacendum, quod quibusdam, quae
ista perpessae sunt, potuit uideri continentiae bonum in bonis
corporalibus deputandum et tunc manere, si nullius libidine
corpus adtrectaretur; non esse autem positum in solo adiuto
diuinitus robore uoluntatis, ut sit sanctum et corpus et
spiritus; nec tale bonum esse, quod inuito animo non possit
auferri: qui error eis fortasse sublatus est. Cum enim cogitant.
qua conscientia Deo seruierint, et fide inconcussa non de illo
sentiunt, quod ita sibi seruientes eumque inuocantes deserere
ullo modo potuerit, quantumque illi castitas placeat dubitare
non possunt, uident esse consequens nequaquam illum fuisse
permissurum, ut haec acciderent sanctis suis, si eo modo
perire posset sanctitas, quam contulit eis et diligit in eis.
Habet itaque omnis familia summi et ueri Dei consolationem
suam, non fallacem nec in spe rerum nutantium uel labentium
constitutam, uitamque etiam ipsam temporalem minime paenitendam,
in qua eruditur ad aeternam, bonisque terrenis tamquam
peregrina utitur nec capitur, malis autem aut probatur
aut emendatur. Illi uero, qui probitati eius insultant eique
dicunt, cum forte in aliqua temporalia mala deuenerit: Ubi
est Deus tuus? ipsi dicant, ubi sint di eorum, cum talia
L A 4 esse
autem LA; autem om. p\'; autem esse C rell. v adiutorio a e
5 diuino, superscripto x diuinitus, a rouore L A sit sup. lin. C
6 inbito L A 8 quae Cl 9 inuocantes -LAC\'; ita inuoc. C2 rell. v
Domb. 10 nullo C 13 possit Cl; posse/t, n
Si Nasica ille Scipio uester quondam pontifex uiueret, quem
sub terrore belli Punici in suscipiendis Phrygiis sacris, cum
uir optimus quaereretur, uniuersus senatus elegit, cuius os
fortasse non auderetis aspicere, ipse uos ab hac inpudentia
cohiberet. Quur enim adflicti rebus aduersis de temporibus
querimini Christianis, nisi quia uestram luxuriam cupitis
habere securam et perditissimis moribus remota omni molestiarum
asperitate diffluere? Neque enim propterea cupitis
habere pacem et omni genere copiarum abundare, ut his bonis
honeste utamini, hoc est modeste sobrie, temperanter pie, sed
ut infinita uarietas uoluptatum insanis effusionibus exquiratur,
secundisque rebus ea mala oriantur in moribus, quae
sup. lin., C 2 ubique praesens om. bl 3 praesens
ait
LA Ct a b2 p; praesens est (Peqv Domb. 5 exami/aut, m. 1 ex eiamInat
minat corr., L; exagitat m. 2 corr. C 7 saltim Cad 9 quon. omnes
dii A 12 aflnere C (cf. Domb. in Fleckeiseni Ann. phil. 1877, t. 115.
p. 341 sq.); affluere prusperit.
Nam quando illa quiesceret in superbissimis mentibus,
donec continuatis honoribus ad potestatem regiam peruenil\'et?
Honorum porro continuandorum facultas non esset, nisi ambitio
praeualeret. Minime autem praeualeret ambitio, nisi in populo
auaritia luxuriaque corrupto. Auarus uero luxuriosusque
L A; sint C rell. v Domb. 4 derueretur C 6 et 16 cibibus
L A 7 prouatum L A 8 quam, m. 2 ex cum corr., (\'
11 diruptaque L A; disrupt. C rell. v 12 cibilibus L A 14 immanitue
Ct 15 uha!, m eraso, C 17 liuido LA 18 meratior C\' 19 oblitos
LAt; obrutos p a 24 quiesciret Cl superuiss. LA 28 luos
xoriaque C luxoriusque C
cauendas esse censebat, quando ciuitatem hostium maximam
fortissimam opulentissimam nolebat auferri, ut timore
libido premeretur, libido pressa non luxuriaretur luxuriaque
cohibita nec auaritia grassaretur; quibus uitiis obseratis ciuitati
utilis uirtus floreret et cresceret eique uirtuti libertas
congrua permaneret. Hinc etiam erat et ex hac prouidentissima
patriae caritate ueniebat, quod idem ipse uester pontifex
maximus, a senatu illius temporis (quod saepe dicendum est)
electus sine ulla sententiarum discrepantia uir optimus, caueam
theatri senatum construere molientem ab hac dispositione et
cupiditate conpescuit persuasitque oratione grauissima, ne
Graecam luxuriam uirilibus patriae moribus paterentur obrepere
et ad uirtutem labefactandam eneruandamque Romanam peregrinae
consentire nequitiae, tantumque auctoritate ualuit, ut
uerbis eius commota senatoria prouidentia etiam subsellia,
quibus ad horam congestis in ludorum spectaculo iam uti
ciuitas coeperat, deinceps prohiberet adponi. Quanto studio
iste ab urbe Roma ludos ipsos scaenicos abstulisset, si
auctoritati eorum, quos deos putabat, resistere auderet, quos
esse noxios daemones non intellegebat aut, si intellegebat,
placandos etiam ipse potius quam contemnendos existimabat.
Nondum enim fuerat declarata gentibus superna doctrina, quae
fide cor mundans ad caelestia uel supercaelestia capessenda
humili pietate humanum mutaret adfectum et a dominatu
superborum daemonum liberaret.
eras., L 4 liuido IA praemeretur LIO libido
(liuido LA) LAabdeqkfv; libidine C\'pot Domb. praessa Ll
luxuriaque ... crassaretur m. 1 sup. lin. e 5 coibita L A 6 liuertas L A
8 ueniebat, u et ie in ras., C idem sup. lin. L 9 a] e et temp.
illius v 10 electus sup. lin. L 11 et... oratione in marg. e
13 luxoriam C 14 lauefact. L A enerband. L A 15 consentirent e
tantumque, um m. 2 in ras., C 16 eius uerbis v subselia L\'
20 putauat L A quos ante esse, om. Cl 21 esset Cl aut si
a
intellegebat om. A1 22 placandos . , ... estimabat, m. 2 in marg.
infer., C existimauat Lx 26 liueraret L A
Verum tamen scitote, qui ista nescitis et qui uos scire
dissimulatis, aduertite, qui aduersus liberatorem a talibus
dominis murmuratis: ludi scaenici, spectacula turpitudinum et
licentia uanitatum, non hominum uitiis, sed deorum uestrorum
iussis Romae instituti sunt. Tolerabilius diuinos honores deferretis
illi Scipioni quam deos huius modi coleretis. Neque enim
erant illi di suo pontifice meliores. Ecce adtendite, si mens
tam diu potatis erroribus ebria uos aliquid sanum cogitare
permittit! Di propter sedandam corporum pestilentiam ludos
sibi scaenicos exhiberi iubebant; pontifex autem propter animorum
cauendam pestilentiam ipsam scaenam constitui prohibebat.
Si aliqua luce mentis animum corpori praeponitis,
eligite quem colatis! Neque enim et illa corporum pestilentia
ideo conquieuit, quia populo bellicoso et solis antea ludis
circensibus adsueto ludorum scaenicorum delicata subintrauit
insania; sed astutia spirituum nefandorum praeuidens illam
pestilentiam iam fine debito cessaturam aliam longe grauiorem,
qua plurimum gaudet, ex hac occasione non corporibus, sed
moribus curauit inmittere, quae animos miserorum tantis
obcaecauit tenebris, tanta foedauit deformitate, ut etiam modo
(quod incredibile forsitan erit, si a nostris posteris audietur)
Romana urbe uastata, quos pestilentia ista possedit adque
inde fugientes Carthaginem peruenire potuerunt, in theatris
cottidie certatim pro histrionibus insanirent.
L 5 turpitudinum, u in extrema syllaba m. 2 in
ras., C 6 licentia 01 7 tolerauilius
0 mentes amentes! quis est hic tantus non error, sed furor,
ut exitium uestrum, sicut audiuimus, plangentibus orientalibus
populis et maximis ciuitatibus in remotissimis terris publicum
luctum maeroremque ducentibus uos theatra quaereretis intraretis
inpleretis, et multo insaniora quam fuerant antea faceretis?
Hanc animorum labem ac pestem, hanc probitatis et honestatis
euersionem uobis Scipio ille metuebat, quando construi theatra
prohibebat, quando rebus prosperis uos facile corrumpi adque
euerti posse cernebat, quando uos securos esse ab hostili
terrore nolebat. Neque enim censebat ille felicem esse rem
publicam stantibus moenibus, ruentibus moribus. Sed in uobis
plus ualuit quod daemones inpii seduxerunt, quam quod
homines prouidi praecauerunt. Hinc est quod mala, quae
facitis, uobis inputari non uultis, mala uero, quae patimini,
Christianis temporibus inputatis. Neque enim in uestra securitate
pacatam rem publicam, sed luxuriam quaeritis inpunitam.
qui deprauati rebus prosperis nec corrigi potuistis aduersis.
V Volebat uos ille Scipio terreri ab hoste, ne in luxuriam
flueretis: nec contriti ab hoste luxuriam repressistis, perdidistis
utilitatem calamitatis, et miserrimi facti estis et pessimi
permansistis.
Et tamen quod uiuitis Dei est, qui uobis parcendo admonet,
ut corrigamini paenitendo; qui uobis etiam ingratis praestitit,
bia positum C 9 lauem I, A ac]
hanc e hanc probititis .. euersionem omn. e prouit. L A 12 cerneuat
L A securos esse ab hostili terrore LACp; ab host. terr. sec.
esse abdev Domb. 13 noleuat L A Neque enim cens. om. A
censeuat L essel, m eras., C 15 quodaemones Lt A 19 peccatam C\'
luxoriam 01 21 uoleuat L A 22 Queritis CI nec L A C ab d p;
uos nec qv Domb. nec .. , luxuriam om. e1 27 uibitis L A ammonet
L A
hostiles manus euaderetis. Romulus et Remus asylum constituisse
perhibentur, quo quisquis confugeret ab omni noxa
liber esset, augere quaerentes creandae multitudinem ciuitatis.
Mirandum in honorem Christi processit exemplum. Hoc constituerunt
euersores Urbis, quod constituerant antea conditores.
Quid autem magnum, si hoc fecerunt illi, ut ciuium suorum
numerus subpleretur, quod fecerunt isti, ut suorum hostium
numerositas seruaretur?
Haec et talia, si qua uberius et commodius potuerit, respondeat
inimicis suis redemta familia domini Christi et peregrina
ciuitas regis Christi. Meminerit sane in ipsis inimicis latere
ciues futuros, ne infructuosum uel aput ipsos putet, quod,
donec perueniat ad confessos, portat infensos; sicut ex illorum
numero etiam Dei ciuitas habet secum, quamdiu peregrinatur
in mundo, conexos communione sacramentorum, nec secum
futuros in aeterna sorte sanctorum, qui partim in occulto,
partim in aperto sunt, qui etiam cum ipsis inimicis aduersus
Deum, cuius sacramentum gerunt, murmurare non dubitant,
modo cum illis theatra, modo ecclesias nobiscum replentes.
De correctione autem quorundam etiam talium multo minus
est desperandum, si aput apertissimos aduersarios praedestinati
amici latitant, adhuc ignoti etiam sibi. Perplexae quippe sunt
istae duae ciuitates in hoc saeculo inuicemque permixtae,
donec ultimo iudicio dirimantur; de quarum exortu et procursu
et debitis finibus quod dicendum arbitror, quantum diuinitus
adiuuabor, expediam propter gloriam ciuitatis Dei, quae alienis
a contrario comparatis clarius eminebit.
41iuerLA 5 processit LACabdpqakf; praecessit ev 6 urbes Cl
8 subpleretur C; supleretur L A 13 et om. (\'1 et alia A a p; etaliqua q
16 cibes L 18 quandiu Ct 24 quorumdam C 31 emineuit L A
Sed adhuc mihi quaedam dicenda sunt aduersus eos, qui
Romanae rei publicae clades in religionem nostram referunt,
qua dis suis sacrificare prohibentur. Commemoranda sunt
enim quae et quanta occurrere potuerint uel satis esse uidebuntur
mala, quae illa ciuitas pertulit uel ad eius imperium
prouinciae pertinentes, antequam eorum sacrificia prohibita
fuissent; quae omnia procul dubio nobis tribuerent, si iam
uel illis clareret nostra religio, uel ita eos a sacris sacrilegis
prohiberet. Deinde monstrandum est, quos eorum mores et
quam ob causam Deus uerus ad augendum imperium adiuuare
dignatus est, in cuius potestate sunt regna omnia, quamque
nihil eos adiuuerint hi, quos deos putant, et potius quantum
decipiendo et fallendo nocuerint. Postremo aduersus eos
dicetur, qui manifestissimis documentis confutati adque conuicti
conantur adserere non propter uitae praesentis utilitatem,
sed propter eam, quae post mortem futura est, colendos deos.
Quae, nisi fallor, quaestio multo erit operosior et subtiliore
disputatione dignior, ut et contra philosophos in ea disseratur,
non quoslibet, sed qui aput illos excellentissima gloria
clari sunt et nobiscum multa sentiunt, et de animae inmortali
tate et quod Deus uerus mundum condiderit et de prouidentia
eius, qua uniuersum quod condidit regit. Sed quoniam
et ipsi in illis, quae contra nos sentiunt, refellendi sunt, deesse
huic officio non debemus, ut refutatis inpiis contradictionibus
pro uiribus, quas Deus impertiet, adseramus ciuitatem Dei
q 11 aduersum b 5 relegionem Cl 6 enim
sunt qv 7 potuerunt At a a. 9 pertin. prou. v 11 relegio Cl a
m. 1 sup. lin. L sacrilegiis L 12 quos, m. 2 in qui mutat., A
13 uerus Deus v 15 et potius mss.; quin potius v 17 confutati sunt
atque deuicti q 20 subtiliore LAC a b de a. kl; subtiliori p q k2 I;
sublimiore v 23 et de mss.; scilicet de v 24 Deus uerus v condederit
C\' 25 condidet Cl
beatitudo promittitur. Hic itaque modus sit huius
uoluminis, ut deinceps disposita ab alio sumamus exordio.
Si rationi perspicuae ueritatis infirmus humanae consuetudinis
sensus non auderet obsistere, sed doctrinae salubri
languorem suum tamquam medicinae subderet, donec diuino
adiutorio fide pietatis inpetrante sanaretur, non multo sermone
opus esset ad conuincendum quemlibet uanae opinationis errorem
his, qui recte sentiunt et sensa uerbis sufficientibus explicant.
Nunc uero quoniam ille est maior et taetrior insipientium
morbus animorum, quo inrationabiles motus suos, etiam post
rationem plene redditam, quanta homini ab homine debetur, siue
nimia caecitate, qua nec aperta cernuntur, siue obstinatissima
peruicacia, qua et ea quae cernuntur non feruntur, tamquam
ipsam rationem ueritatemque defendunt, fit necessitas copiosius
dicendi plerumque res claras, uelut eas non spectantibus intuendas,
sed quodam modo tangendas palpantibus et coniuentibus
offeramus. Et tamen quis disceptandi finis erit et loquendi
modus, si respondendum esse respondentibus semper existi-
25 memus? Nam qui uel non possunt intellegere quod dicitur,
radendo ex haec corr., C AVRELI AVGVSTINI EPIC DE
CIVITATE (CIBIT. L) DI. CONT PAGANOS (PAGANVS C) EXP
LIBER. I- INC. iI. LAC | AURELII AUGUSTINI DE CIVITATE
DEi EXPLICIT LIBER PRIM\' DE EXCIDIO VRBIS. INCIPIT SE-
CVNDVS a 13 opinationis L7bepqakv Domb ; opinionis Ll A Cad.. \'
14 sensa e 16 inrationauiles L A 17 plane Cl e 19 et ea quae
m. 1 sup. lin. L eamque tamquam e 22 quod ad I modo Cl conibentibus
LAC; cohibentibus e, na. rec. in marg. C 23 ct loquendi]
eloquendi C 24 respontibus C\'
non oboediant, respondent, ut scriptum est, et loquuntur
iniquitatem adque infatigabiliter uani sunt. Quorum dicta
contraria si totiens uelimus refellere, quotiens obnixa fronte
statuerint non cogitare quid dicant, dum quocumque modo
nostris disputationibus contradicant, quam sit infinitum et aerumnosum
et infructuosum uides. Quam ob rem, nec te ipsum,
[mi] fili Marcelline, nec alios, quibus hic labor noster in
Christi caritate utiliter ac liberaliter seruit, tales meorum
scriptorum uelim iudices, qui responsionem semper desiderent.
cum his quae leguntur audierint aliquid contradici, ne fiant
similes earum muliercularum, quas commemorat apostolus
semper discentes et numquam ad ueritatis scientiam
peruenientes. ,
Superiore itaque libro, cum de ciuitate Dei dicere instituissem,
unde hoc uniuersum opus illo adiuuante in manus
sumtum est, occurrit mihi resistendum esse primitus eis,
qui haec bella, quibus mundus iste conteritur, maximeque
Romanae urbis recentem a barbaris uastationem Christianae
religioni tribuunt, qua prohibentur nefandis sacrificiis seruire
daemonibus, cum potius hoc tribuere deberent Christo, quod
propter eius nomen contra institutum moremque bellorum eis,
quo confugerent, religiosa et amplissima loca barbari libera
a locuntur C\' de 3 infatigauiliter L A 4 obnoxia C
5 statuerunt q cogitare mss.; curare v 8 mi orn. L Al aj fili mi
q flk2 marchelline I, A 9 liueraliter LA 10 desiderant C
12 muliercularum earum LA, trarrspositione tn. 2 in L notata 13 discentis
01 numquam ad uerit. scientiam LA Cp a Domb.; ad uerit.
scient. namq. a b de q v I i superiori q k2 f 19 resistendum codd.
excepto q; respondendum
Memento autem me ista commemorantem adhuc contra
inperitos agere, ex quorum inperitia illud quoque ortum est
uulgare prouerbium: Pluuia defit, causa Christiani sunt. Nam
qui eorum studiis liberalibus instituti amant historiam, facillime
ista nouerunt; sed ut nobis ineruditorum turbas infestissimas
reddant, se nosse dissimulant adque hoc aput uulgus confirmare
nituntur, clades, quibus per certa interualla locorum
et temporum genus humanum oportet adfligi, causa accidere
nominis Christiani, quod contra deos suos ingenti fama et
praeclarissima celebritate per cuncta diffunditur. Recolant ergo
nobiscum, antequam Christus uenisset in carne, antequam
eius nomen ea, cui frustra inuident, gloria populis innotesceret,
quibus calamitatibus res Romanae multipliciter uarieque contritae
sint, et in his defendant, si possunt, deos suos, si
propterea coluntur, ne ista mala patiantur cultores eorum;
quorum si quid nunc passi fuerint, nobis inputanda esse
L A 6 ostenditur p q1 7 acciderunt
p 11 def//it, ic eras.. L christianitatis e sunt om. a
nam qui LACab1de1pf; iam qui a; (interpunctione mutata: causa
christiani. Sunt) namque qui b2e2qkv 12 facillime L LACab1dp αk1:
Primo ipsos mores ne pessimos haberent, quare di eorum
curare noluerunt? Deus enim uerus eos, a quibus non colebatur,
merito neglexit; di autem illi, a quorum cultu se
prohiberi homines ingratissimi conqueruntur, cultores suos ad
bene uiuendum quare nullis legibus adiuuerunt? Utique dignum
erat, ut, quo modo isti illorum sacra, ita illi istorum facta curarent.
Sed respondetur, quod uoluntate propria quisque malus est.
Quis hoc negauerit? Verum tamen pertinebat ad consultores
deos uitae bonae praecepta non occultare populis cultoribus suis,
sed clara praedicatione praebere, per uates etiam conuenire
adque arguere peccantes, palam minari poenas male agentibus.
praemia recte uiuentibus polliceri. Quid umquam tale in
deorum illorum templis prompta et eminenti uoce concrepuit?
Veniebamus etiam nos aliquando adulescentes ad spectacula
ludibriaque sacrilegiorum, spectabamus arrepticios, audiebamus
synphoniacos, ludis turpissimis, qui dis deabusque exhibebantur,
oblectabamur, Caelesti uirgini et Berecynthiae matri omnium,
ante cuius lecticam die sollemni lauationis eius talia
per publicum cantitabantur a nequissimis scaenicis, qualia,
Cpqv; om. Domb. 9 enim om. Cl 12 uibendum L
i
adiuberunt L 13 sacrata L 14 maluses/t. e eraso, L 15 consul/tores,
i eraso, C 17 sed] cig, superscripto m. J sed, e praeclara a
praeuere L A 18 urguere Cl 19 praemia sup. lin. e uibentibus L
20 illorum om. Cl eminenta e1 22 et spectabamus A; aspecta-
<]*
bamus a 23 diis abusq; e 25 labationis L A
uel quorumlibet honestorum uirorum, immo uero qualia
nec matrem ipsorum scaenicorum deceret audire. Habet
enim quiddam erga parentes humana uerecundia, quod nec
ipsa nequitia possit auferre. Illam proinde turpitudinem obscenorum
dictorum adque factorum scaenicos ipsos domi suae
proludendi causa coram matribus suis agere puderet, quam
per publicum agebant coram deum matre spectante adque
audiente utriusque sexus frequentissima multitudine. Quae si
inlecta curiositate adesse potuit circumfusa, saltem offensa
castitate debuit abire confusa. Quae sunt sacrilegia, si illa
sunt sacra? aut quae inquinatio, si illa lauatio? Et haec
fercula appellabantur, quasi celebraretur conuiuium, quo uelut
suis epulis inmunda daemonia pascerentur. Quis enim non
sentiat cuius modi spiritus talibus obscenitatibus delectentur,
nisi uel nesciens, utrum omnino sint ulli inmundi spiritus
deorum nomine decipientes, uel talem agens uitam, in qua
istos potius quam Deum uerum et optet propitios et formidet
iratos?
Nequaquam istos, qui flagitiosissimae consuetudinis uitiis
oblectari magis quam obluctari student, sed illum ipsum
Nasicam Scipionem, qui uir optimus a senatu electus est,
cuius manibus eiusdem daemonis simulacrum susceptum est
in Urbemque peruectum, habere de hac re iudicem uellem.
Diceret nobis, utrum matrem suam tam optime de re publica
uellet mereri, ut ei diuini honores decernerentur; sicut et
Graecos et Romanos aliasque gentes constat quibusdam
L A 02 e p v; dum C1; deorum a b q
Domb. adque
Hinc est quod de uita et moribus ciuitatum adque populorum
a quibus colebantur illa numina non curarunt, ut tam
horrendis eos et detestabilibus malis non in agro et uitibus,
non in domo adque pecunia, non denique in ipso corpore,
quod menti subditur, sed in ipsa mente, in ipso rectore carnis
animo, eos inpleri ac pessimos fieri sine ulla sua terribili
prohibitione permitterent. Aut si prohibebant, hoc ostendatur
potius, hoc probetur. Nec nobis nescio quos susurros paucissimorum
auribus anhelatos et arcana uelut religione traditos
iactent, quibus uitae probitas castitasque discatur; sed demonstrentur
uel commemorentur loca talibus aliquando conuenticulis
consecrata, non ubi ludi agerentur obscenis uocibus et
motibus histrionum, nec ubi Fugalia celebrantur effusa omni
licentia turpitudinum (et uere Fugalia, sed pudoris et honestatis);
sed ubi populi audirent quid di praeciperent de cohibenda
auaritia, ambitione frangenda, luxuria refrenanda, ubi
discerent miseri, quod discendum Persius increpat dicens:
Dicatur in quibus locis haec docentium deorum solebant praecepta
codd. excepto I; adhiberi fv 2 conuibiis L; cum uiuiis
C1; conuiis AI 7 nomina Ct 8 eos mss.; om, v in om. (J1
t
13 sururroa C1 14 hanelatos LA 15 iacent C 17 ager. ludi a
age//rentur, re eras. C 18 et 19 frigialia, superscr. i fugalia, a
frigalia b 20 praeciperent L A depak f fJ; praeceperint Cab q k Domb.
22 increpat L A ab d e p g; increpauit C v 23 cognoscite LAabdep
qak
An forte nobis philosophorum scholas disputationesque memorabunt?
Primo haec non Romana, sed Graeca sunt; aut si
propterea iam Romana, quia et Graecia facta est Romana
prouincia, non deorum praecepta sunt, sed hominum inuenta,
qui utcumque conati sunt ingeniis acutissimis praediti ratiocinando
uestigare, quid in rerum natura latitaret, quid in
moribus adpetendum esset adque fugiendum, quid in ipsis
ratiocinandi regulis certa conexione traheretur, aut quid non
esset consequens uel etiam repugnaret. Et quidam eorum
quaedam magna, quantum diuinitus adiuti sunt, inuenerunt;
1 argenti, o m. 2, a; argento, o ex i corr., a 2 habet, a m. 2, a
3 largiri LACa1bdepq αk; largire f; elargiri
ubi inerat pictura haec, Iouem
Quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium
imbrem aureum,
inquit;
At enim non traduntur ista sacris deorum, sed fabulis
poetarum. Nolo dicere illa mystica quam ista theatrica esse
turpiora; hoc dico, quod negantes conuincit historia, eosdem
illos ludos, in quibus regnant figmenta poetarum, non per
inperitum obsequium sacris deorum suorum intulisse Romanos,
sed ipsos deos, ut sibi sollemniter ederentur et honori suo
consecrarentur, acerbe imperando et quodam modo extorquendo
fecisse; quod in primo libro breui commemoratione perstrinxi.
Nam ingrauescente pestilentia ludi scaenici auctoritate pontificum
Romae primitus instituti sunt. Quis igitur in agenda
uita non ea sibi potius sectanda arbitretur, quae actitantur
ludis auctoritate diuina institutis, quam ea, quae scriptitantur
legibus humano consilio promulgatis? Adulterum Iouem si
poetae fallaciter prodiderunt, di utique casti, quia tantum
1 abac A athibet L patronicium C turpitudini L2 C; turpitndinis
£\' C2 3 ad quem AJ C 5 qui usque ad facerem om. e
6 homuntio ad id LAapqakf; hoc Cdv ac] iam I; ac
superscripto iam Ck 8 di C 9 turpitudinem C 10 At enim
un bu
L.A b epq; ad enI d; Ait enim C m. 2 corr.; Et enim a fatis L
•t
12 turpiora C conuinc/it, it ex unt corr., L; conuicit C\' 17 brebi L
perstinxi 01 20 ui/ta, ui in ras., ut uidetur ex aucta corr., C sectanda]
secunda C 22 promulg., pr m. 2 in ras., a
irasci ac uindicare debuerunt. Et haec sunt scaenicorum tolerabiliora
ludorum, comoediae scilicet et tragoediae, hoc est
fabulae poetarum agendae in spectaculis multa rerum turpitudine,
sed nulla saltem, sicut alia multa, uerborum obscenitate
conpositae; quas etiam inter studia, quae honesta ac liberalia
uocantur, pueri legere et discere coguntur a senibus.
Quid hinc autem senserint Romani ueteres, Cicero testatur
in libris, quos de re publica scripsit, ubi Scipio disputans
ait: \'Numquam comoediae, nisi consuetudo uitae pateretur,
probare sua theatris flagitia potuissent\'. Et Graeci quidem
antiquiores uitiosae suae opinionis quandam conuenientiam
seruarunt, aput quos fuit etiam lege concessum, ut quod
uellet comoedia, de quo uellet, nominatim diceret. Itaque,
sicut in eisdem libris loquitur Africanus, quem illa non
adtigit, uel potius quem non uexauit? cui pepercit? Esto,
populares homines inprobos, in re publica seditiosos, Cleonem,
Cleophontem, Hyperbolum laesit. Patiamur, inquit, etsi eius
modi ciues a censore melius est quam a poeta notari. Sed
Periclen, cum iam suae ciuitati maxima auctoritate plurimos
annos domi et belli praefuisset, uiolari uersibus et eos agi
in scaena non plus decuit, quam si Plautus, inquit, noster
C at d 3 tragoaediae C 6 hosta C1 10 iudicium
secuti p 12 hinc autem L A; autem hinc C rell. v 17 seruaberunt L
18 nom. de quo uellet b be q k f 20 quem non] quem om. p a 22 hyperuolum
L A patiar at eius] huius b2 q 23 modi om. qL 24 peri-
N
clen LAepqakl; ple ri cle, ri extra uersum corr. m., C; Periclem c
hi
25 bellis e 26 docuit, oc m. 2 rescript., in marg. decuit e si b
Marco Catoni maledicere.\' Dein paulo post: \'Nostrae, inquit,
contra duodecim tabulae cum perpaucas res capite sanxissent,
in his hanc quoque sanciendam putauerunt, si quis occentauisset
siue carmen condidisset, quod infamiam faceret flagitiumue
alteri. Praeclare. Iudiciis enim magistratuum, disceptationibus
legitimis propositam uitam, non poetarum ingeniis
habere debemus, nec probrum audire nisi ea lege, ut respondere
liceat et iudicio defendere.\' Haec ex Ciceronis quarto de re
publica libro ad uerbum excerpenda arbitratus sum, nonnullis
propter faciliorem intellectum uel praetermissis uel paululum
commutatis. Multum enim ad rem pertinet, quam molior explicare,
si potero. Dicit deinde alia et sic concludit hunc
locum, ut ostendat ueteribus displicuisse Romanis uel laudari
quemquam in scaena uiuum hominem uel uituperari. Sed, ut
dixi, hoc Graeci quamquam inuerecundius, tamen conuenientius
licere uoluerunt, cum uiderent dis suis accepta et grata
esse obprobria non tantum hominum, uerum et ipsorum deorum
in scaenicis fabulis, siue a poetis essent illa conficta,
siue flagitia eorum uera commemorarentur et agerentur in
theatris adque ab eorum cultoribus utinam solo risu, ac non
etiam imitatione digna uiderentur. Nimis enim superbum fuit
famae parcere principum ciuitatis et ciuium, ubi suae famae
parci numina noluerunt.
q GN. L KCp; gneo ab de q; Cneo v Marco] hI. m. 2 sup.
lin. C 2 dein
Nam quod adfertur pro defensione, non illa uera in deos
dici, sed falsa adque conficta, id ipsum est scelestius, si
pietatem consulas religionis; si autem malitiam daemonum
cogites, quid astutius ad decipiendum adque callidius? Cum
enim probrum iacitur in principem patriae bonum adque utilem,
nonne tanto est indignius, quanto a ueritate remotius et a
uita illius alienius? Quae igitur supplicia sufficiunt, cum deo
fit ista tam nefaria, tam insignis iniuria? Sed maligni spiritus,
quos isti deos putant, etiam flagitia, quae non admiserunt,
de se dici uolunt, dum tamen humanas mentes his opinionibus
uelut retibus induant et ad praedestinatum supplicium secum
trahant, siue homines ista commiserint, quos deos haberi
gaudent, qui humanis erroribus gaudent, pro quibus se etiam
colendos mille nocendi fallendique artibus interponunt; siue
etiam non ullorum hominum illa crimina uera sint, quae
tamen de numinibus fingi libenter accipiunt fallacissimi spiritus,
ut ad scelesta ac turpia perpetranda uelut ab ipso caelo
traduci in terras satis idonea uideatur auctoritas. Cum igitur
Graeci talium numinum seruos se esse sentirent, inter tot et
tanta eorum theatrica obprobria parcendum sibi a poetis
nullo modo putauerunt, uel dis suis etiam sic consimilari
adpetentes, uel metuentes, ne honestiorem famam ipsi requirendo
et eis se hoc modo praeferendo illos ad iracundiam
prouocarent.
4 in m. 2 in ras., C 5 conficta L; conflicta A 6 malitia L
7 astutias C1 9prius a om. C\' 10 alienus Lx 15 habere e 16 ga
superscripto m. rec. uolunt, a etiam se e 18 non nullorum LA Cpa\';
nullorum a b d e a2 k f; ullorum omisso non q 20 ac sup. lin. L
a
21 uideatur om. Cl 24 si L consimulari e 25 ho|///ne-
sti///orem L
Ad hanc conuenientiam pertinet, quod etiam scaenicos
actores earundem fabularum non paruo ciuitatis honore dignos
existimarunt, si quidem, quod in eo quoque de re publica
libro commemoratur, Aeschines Atheniensis, uir eloquentissimus,
cum adulescens tragoedias actitauisset, rem publicam
capessiuit et Aristodemum, tragicum item actorem, maximis
de rebus pacis ac belli legatum ad Philippum Athenienses
saepe miserunt. Non enim consentaneum putabatur, cum easdem
artes eosdemque scaenicos ludos etiam dis suis acceptos
uiderent, illos, per quos agerentur, infamium loco ac numero
deputare. Haec Graeci turpiter quidem, sed sane dis suis
omnino congruenter, qui nec uitam ciuium lacerandam linguis
poetarum et histrionum subtrahere ausi sunt, a quibus cernebant
deorum uitam eisdem ipsis dis uolentibus et libentibus carpi,
et ipsos homines, per quos ista in theatris agebantur, quae
numinibus quibus subditi erant grata esse cognouerant, non
solum minime spernendos in ciuitate, uerum etiam maxime
honorandos putarunt. Quid enim causae reperire possent, quur
sacerdotes honorarent, quia per eos uictimas dis acceptabiles
offerebant, et scaenicos probrosos haberent, per quos illam
uoluptatem siue honorem dis exhiberi petentibus et, nisi fieret,
irascentibus eorum admonitione didicerant? cum praesertim
Labeo, quem huiusce modi rerum peritissimum praedicant,
numina bona a numinibus malis ista etiam cultus diuersitate
m. rec. in marg. C 8 aescines
LACe 9 actitabisaet L A 10 auctorem A 11 philypp. L
phylipp. A 17 aubtraere C\' 20 nominibus A1 C1 22 repperire LAe
r
quur] at a 23 acceptauile9 L A 24 probroso L 25 sine honorem
dia L A C ab dep qk fv; diis sibi honorem al Domb.; diis sibi uel
hon. a,2 26 admonitionibus didicet e 28 a ora. L1
distinguat, ut malos deos propitiari caedibus et tristibus supplicationibus
adserat, bonos autem obsequiis laetis adque
iucundis, qualia sunt, ut ipse ait, ludi conuiuia lectisternia.
Quod totum quale sit, postea, si Deus iuuerit, diligentius disseremus.
Nunc ad rem praesentem quod adtinet, siue omnibus
omnia tamquam bonis permixte tribuantur (neque enim esse
decet deos malos, cum potius isti, quia inmundi sunt spiritus,
omnes sint mali), siue certa discretione, sicut Labeoni uisum
est, illis illa, istis ista distribuantur obsequia, conpetentissime
Graeci utrosque honori ducunt, et sacerdotes, per quos uictimae
ministrantur, et scaenicos, per quos ludi exhibentur, ne uel
omnibus dis suis, si et ludi omnibus grati sunt, uel, quod
est indignius, his, quos bonos putant, si ludi ab eis solis
amantur, facere conuincantur iniuriam.
At Romani, sicut in illa de re publica disputatione Scipio
gloriatur, probris et iniuriis poetarum subiectam uitam famamque
habere noluerunt, capite etiam sancientes, tale carmen
condere si quis auderet. Quod erga se quidem satis honeste
constituerunt, sed erga deos suos superbe et inreligiose; quos
cum scirent non solum patienter, uerum etiam libenter poetarum
probris maledictisque lacerari, se potius quam illos huiusce
modi iniuriis indignos esse duxerunt seque ab eis etiam lege
munierunt, illorum autem ista etiam sacris sollemnitatibus
L 6 permixtae L A; permixta a 7 quia L A e p q kfv;
qai Cad a Domb. quia usque ad discretione om. bt 8 sunt mali LA
.
l/beoni L 10 honori ducunt LAC a b de p k Ii honori dicunt a; bonore
dacunt q; honore dignos ducunt az v 11 et scenicos orn. e1
14 confingantur e 16 in hominibus p 18 senserunt p 21 etiam
sancientes LAClabdepqakf; etiam plectendum sancientes C1 v
nl
27 sollemptatibus e
negatam esse licentiam, ut cuiquam obprobrium infligerent
Romanorum, cum uideas eos nulli deorum pepercisse uestrorum?
Itane pluris tibi habenda est existimatio curiae uestrae
quam Capitolii, immo Romae unius quam caeli totius, ut
linguam maledicam in ciues tuos exercere poetae etiam lege
prohiberentur, et in deos tuos securi tanta conuicia nullo
senatore nullo censore, nullo principe nullo pontifice prohibente
iacularentur? Indignum uidelicet fuit, ut Plautus aut Naeuius
[Publio et] Gn. Scipioni aut Caecilius M. Catoni malediceret,
et dignum fuit, ut Terentius uester flagitio Iouis optimi
maximi adulescentium nequitiam concitaret?
Sed responderet mihi fortasse, si uiueret: Quo modo nos
ista inpunita esse nollemus, quae ipsi di sacra esse uoluerunt,
cum ludos scaenicos, ubi talia celebrantur dictitantur actitantur,
et Romanis moribus inuexerunt et suis honoribus dicari exhiberique
iusserunt? Quur non ergo hinc magis ipsi intellecti
sunt non esse di ueri nec omnino digni, quibus diuinos honores
deferret illa res publica? Quos enim coli minime deceret
minimeque oporteret, si ludos expeterent agendos conuiciis
eras., L 4 plures 01 5 capitolij, ij m. 2 in ras., C
non
immoromae L; immo non romae A 6 exercere L A Cl a*p q; exerere
C2 al b a f; exserere e k poeta C1 7 saecuri L A 9 plancq
aut m. 2 in et corr. b 10 Publio et om. LC GN. LAC caelius
C al MC A; marco b e immixtis glossis foede corrupta praebet
d: ut plautus aut ne [alauinę (ataui?) huius puplius et gneo scipioni]
aius Ipontifiei et clarissimo nobiliJ scipioni aut cecilius marco catoni
11 iobis LA obtimi A 12 adulescentibus at 17 uiberet L
18 nolimus f 21 non ergo L A CI b de p; ergo non v Domb, magis
non hinc q; magis hinc C 22 diueri L
non detestandi spiritus intellecti, qui cupiditate fallendi inter
suos honores sua celebrari crimina poposcerunt? Itemque
Romani, quamuis iam superstitione noxia premerentur, ut illos
deos colerent, quos uidebant sibi uoluisse scaenicas turpitudines
consecrari, suae tamen dignitatis memores ac pudoris
actores talium fabularum nequaquam honorauerunt more Graecorum,
sed, sicut aput Ciceronem idem Scipio loquitur, \'cum
artem ludicram scaenamque totam in probro ducerent, genus
id hominum non modo honore ciuium reliquorum carere, sed
etiam tribu moueri notatione censoria uoluerunt.\' Praeclara
sane et Romanis laudibus adnumeranda prudentia; sed uellem
se ipsa sequeretur, se imitaretur. Ecce enim recte, quisquis
ciuium Romanorum esse scaenicus elegisset, non solum ei
nullus ad honorem dabatur locus, uerum etiam censoris nota
tribum tenere propriam minime sinebatur.s o animum ciuitatis
laudis auidum germaneque Romanum! Sed respondeatur mihi:
qua consentanea ratione homines scaenici ab omni honore
pelluntur, et ludi scaenici deorum honoribus admiscentur?
Illas theatricas artes diu uirtus Romana non nouerat, quae
si ad oblectamentum uoluptatis humanae quaererentur, uitio
morum inreperent humanorum. Di eas sibi exhiberi petierunt:
quo modo ergo abicitur scaenicus, per quem colitur Deus?
et theatricae illius turpitudinis qua fronte notatur actor, si
adoratur exactor? In hac controuersia Graeci Romanique concertent.
Graeci putant recte se honorare homines scaenicos,
quia colunt ludorum scaenicorum flagitatores deos; Romani uero
om. A I praem. ZAC\' 7 auctores e 9 in om. v 10 honorem
Cl 11 tri | bu///e//////////moueri, erasis nescio quibus litteris, L;
tribuę moueri A 14 cibium L 17 abidum L A sed om. Cx
19 pelluntur LAabdep; repelluntur C v Domb. 22 mo///|//rum L
b
petierunt, b m. 1, L 24 nutatur Cl actor om. C1 25 concertent
LACdepakƑ; concertant abqv 27 quia L At C P Vi cum Atabeqk F
colant beqkf
curiam dehonestari sinunt. In hac disceptatione huiusce
modi ratiocinatio summam quaestionis absoluit. Proponunt
Graeci: Si di tales colendi sunt, profecto etiam tales homines
honorandi. Adsumunt Romani: Sed nullo modo tales homines
honorandi sunt. Concludunt Christiani: Nullo modo igitur di
tales colendi sunt.
Deinde quaerimus, ipsi poetae talium fabularum conpositores,
qui duodecim tabularum lege prohibentur famam laedere
ciuium, tam probrosa in deos conuicia iaculantes quur non
ut scaenici habeantur inhonesti. Qua ratione rectum est, ut
poeticorum figmentorum et ignominiosorum deorum infamentur
actores, honorentur auctores? An forte Graeco Platoni potius
palma danda est, qui cum ratione formaret, qualis esse ciuitas
debeat, tamquam aduersarios ueritatis poetas censuit urbe
pellendos? Iste uero et deorum iniurias indigne tulit et fucari
corrumpique figmentis animos ciuium noluit. Confer nunc
Platonis humanitatem a ciuibus decipiendis poetas urbe pellentem
cum deorum diuinitate honori suo ludos scaenicos expetente.
Ille, ne talia uel scriberentur, etsi non persuasit disputando,
tamen suasit leuitati lasciuiaeque Graecorum; isti, ut talia
etiam agerentur, iubendo extorserunt grauitati et modestiae
Romanorum. Nec tantum haec agi uoluerunt, sed sibi dicari,
sibi sacrari, sibi sollemniter exhiberi. Cui tandem honestius
diuinos honores decerneret ciuitas? utrum Platoni haec turpia
L2Aabdepqfv; huius modi Lx C 11 noluerunt p
12 conpositorea .. tabularum om. ei 14 cibium L A 15 ut] ei e
t
18 quales 01 ciaitatis ea*kl 22 cibibus L 23 expetente, t m. J,A
26 etiam m. 1 sup. lin. L 27 dedicari e
gaudentibus, quibus ille uera persuadere non potuit?
Hunc Platonem Labeo inter semideos commemorandum
putauit, sicut Herculem, sicut Romulum. Semideos autem
heroibus anteponit; sed utrosque inter numina conlocat. Verum
tamen istum, quem appellat semideum, non heroibus tantum,
sed etiam dis ipsis praeferendum esse non dubito. Propinquant
autem Romanorum leges disputationibus Platonis, quando
ille cuncta poetica figmenta condemnat, isti autem poetis
adimunt saltem in homines maledicendi licentiam; ille poetas
ab urbis ipsius habitatione, isti saltem actores poeticarum
fabularum remouent a societate ciuitatis; et si contra deos
ludorum scaenicorum expeditores aliquid auderent, forte undique
remouerent. Nequaquam igitur leges ad instituendos bonos
aut corrigendos malos mores a dis suis possent accipere seu
sperare Romani, quos legibus suis uincunt adque conuincunt.
Illi -enim honori suo deposcunt ludos scaenicos, isti ab honoribus
omnibus repellunt homines scaenicos; illi celebrari sibi
iubent figmentis poeticis obprobria deorum, isti ab obprobriis
hominum deterrent inpudentiam poetarum. Semideus autem
ille Plato et talium deorum libidini restitit, et ab indole
Romanorum quid perficiendum esset ostendit, qui poetas ipsos
uel pro arbitrio mentientes uel hominibus miseris quasi deorum
facta pessima imitanda proponentes omnino in ciuitate bene
instituta uiuere noluit. Nos quidem Platonem nec deum nec
semideum perhibemus, nec ulli sancto angelo summi Dei nec
ueridico prophetae nec apostolo alicui nec cuilibet Christi
martyri nec cuiquam Christiano homini conparamus; cuius
nostrae sententiae ratio Deo prosperante suo loco explicabitur.
Sed eum tamen, quando quidem ipsi uolunt fuisse semideum,
praeferendum esse censemus, si non Romulo et Herculi
(quamuis istum nec fratrem occidisse, nec aliquod perpetrasse
01 6 eroibus el 10 et 11 saltim A I a poetllas, ic
eras., C 13 undeque A1 14 remouent hi 22 qui] quid a
25 uibere L 29 explicauitur LA 30 fuissemideum At
certe uel Priapo uel alicui Cynocephalo, postremo uel Febri,
quae Romani numina partim peregrina receperunt, partim sua
propria sacrauerunt. Quo modo igitur tanta animi et morum
mala bonis praeceptis et legibus uel inminentia prohiberent,
uel insita extirpanda curarent di tales, qui etiam seminanda
et augenda flagitia curauerunt, talia uel sua uel quasi sua
facta per theatricas celebritates populis innotescere cupientes,
ut tamquam auctoritate diuina sua sponte nequissima libido
accenderetur humana, frustra hoc exclamante Cicerone, qui
cum de poetis ageret: Ad quos cum accessit, inquit, clamor
et adprobatio populi quasi cuiusdam magni et sapientis magistri,
quas a illi obducunt tenebras, quos inuehunt metus, quas inflammant
cupiditates!\'
Quae autem illic eligendorum deorum etiam ipsorum falsorum
ratio ac non potius adulatio est? quando istum Platonem,
quem semideum uolunt, tantis disputationibus laborantem, ne
animi malis, quae praecipue cauenda sunt, mores corrumperentur
humani, nulla sacra aedicula dignum putarunt, et
Romulum suum dis multis praetulerunt, quamuis et ipsum
semideum potius quam deum uelut secretior eorum doctrina
commendet. Nam etiam flaminem illi instituerunt, quod sacerdotii
genus adeo - in Romanis sacris testante apice excelluit,
ut tres solos flamines haberent tribus numinibus institutos,
C 5 eminentia e 10 fr..ustra A
12 cuiusdam magni LAp; in L transposittonis notae m. 2 superscriptae
sunt; magni cuiusdam
Si autem a dis suis Romani uiuendi leges accipere potuissent,
non aliquot annos post Romam conditam ab Atheniensibus
mutuarentur leges Solonis, quas tamen non ut acceperunt
(tenuerunt>, sed meliores et emendatiores facere conati sunt,
quamuis Lycurgus Lacedaemoniis leges ex Apollinis auctoritate
se instituisse confinxerit, quod prudenter Romani credere
noluerunt, propterea non inde acceperunt. Numa Pompilius,
qui Romulo successit in regnum, quasdam leges, quae quidem
regendae ciuitati nequaquam sufficerent, condidisse fertur, qui
eis multa etiam sacra constituit; non tamen perhibetur easdem
leges a numinibus accepisse. Mala igitur animi, mala uitae,
mala morum, quae ita magna sunt, ut his doctissimi eorum
uiri etiam stantibus urbibus res publicas perire confirment, di
eorum, ne suis cultoribus acciderent, minime curarunt [immo
uero ut augerentur, sicut supra disputatum est, omni modo
curarunt].
L A beniuol. LACde 5 ut m. 2 in et corr. C tribuerant
LApa; tribuerent f ; tribuerunt Cabeqkv 9 dies C
10 debuerunt p 11 mutuari p q Vi mutari C 12 a sup. din. A binr
bendi L 13 aliquod Ll Cl 14 mutuarent L; mutarentur (J1
15 tenuerunt m. rec. sup. lin. a; om. reM. 16 pollinis Cl 17 conmo
fixerit Zl 18 acciperunt Cl 23 malarum C 25 accederent C1;
oe
acciderint e curarunt C [immo usque ad curarunt] om. Lt At C
An forte populo Romano propterea leges non sunt a numinibus
constitutae, quia, sicut Sallustius ait, \'ius bonumque
aput eos non legibus magis quam natura ualebat\'? Ex hoc
iure ac bono credo raptas Sabinas. Quid enim iustius et
melius quam filias alienas fraude spectaculi inductas non a
parentibus accipi, sed ui, ut quisque poterat, auferri? Nam
si inique facerent Sabini negare postulatas, quanto fuit iniquius
rapere non datas? Iustius autem bellum cum ea gente geri
potuit, quae filias suas ad matrimonium conregionalibus et
confinalibus suis negasset petitas, quam cum ea, quae repetebat
ablatas. Illud ergo potius fieret; ibi Mars filium suum
pugnantem iuuaret, ut coniugiorum negatorum armis ulcisceretur
iniuriam, et eo modo ad feminas, quas uoluerat, perueniret.
Aliquo enim fortasse iure belli iniuste negatas iuste
uictor auferret; nullo autem iure pacis non datas rapuit et
iniustum bellum cum earum parentibus iuste suscensentibus
gessit. Hoc sane utilius feliciusque successit, quod, etsi ad
memoriam fraudis illius circensium spectaculum mansit, facinoris
tamen in illa ciuitate et imperio non placuit exemplum,
faciliusque Romani in hoc errauerunt, ut post illam iniquitatem
deum sibi Romulum consecrarent, quam ut in feminis rapiendis
factum eius imitandum lege ulla uel more permitterent.
Ex hoc iure ac bono post expulsum cum liberis suis regem
L A; om. a 8 raptas mss.; raptas esse v
q;
10 quia a 13 ad matrimonium m. 2 in marg. C 16 iubaret L A
coniuga negatarQ e ulceaceretur a 18 negata si iuste a 20 parentibus
iuste suBcenaentibua] parcentibus, in marg. suscensentibus, et;
in
psuperscr. suscensentibus et omisso iuste es 25 femis a
27 liueris L
Iunius Brutus consul L. Tarquinium Conlatinum, maritum
eiusdem Lucretiae, collegam suum, bonum adque innocentem
uirum, propter nomen et propinquitatem Tarquiniorum coegit
magistratu se abdicare nec uiuere in ciuitate permisit. Quod
scelus fauente uel patiente populo fecit, a quo populo consulatum
idem Conlatinus sicut etiam ipse Brutus acceperat. Ex
hoc iure ac bono M. Camillus, illius temporis uir egregius,
qui Veientes, grauissimos hostes populi Romani, post decennale
bellum, quo Romanus exercitus totiens male pugnando
grauiter adflictus est, iam ipsa Roma de salute dubitante
adque trepidante facillime superauit eorumque urbem opulentissimam
cepit, obtrectatorum inuidia uirtutis suae et insolentia
tribunorum plebis reus factus est tamque ingratam sensit
quam liberauerat ciuitatem, ut de sua damnatione certissimus
in exilium sponte discederet et decem milia aeris absens etiam
damnaretur, mox iterum a Gallis uindex patriae futurus ingratae.
Multa commemorare iam piget foeda et iniusta, quibus agitabatur
illa ciuitas, cum potentes plebem sibi subdere conarentur
plebsque illis subdi recusaret, et utriusque partis defensores
magis studiis agerent amore uincendi, quam aequum et bonum
quidquam cogitarent.
Itaque habebo modum et ipsum Sallustium testem potius
adhibebo, qui cum in laude Romanorum dixisset, unde nobis
LlACl; Lucium C2v conlatinum
.
V
LAd e p q; conlatino b; collatinum C v 5 magistratu/, a eraso. C
uibere L 6 fabente L consolatum eI d 7 conjsolatinus d 8 M.
LAp; om. C1; marcus rell. v 9 uegentes e 11 grabiter L 12 superabit
L A orbem C\' 13 obtrect. inuidia L A; inuid. obtr. C
rell. v 16 exsilium
Porro si illa tempora talia reperiuntur, quibus pulcherrima
adque optima fuisse praedicatur Romana res publica, quid
iam de consequenti aetate dicendum aut cogitandum arbitramur,
cum (paulatim mutata, ut eiusdem historici uerbis utar, ex
pulcherrima adque optima pessima ac flagitiosissima facta est,\'
post Carthaginis uidelicet, ut commemorauit, excidium? Quae
tempora ipse Sallustius quem ad modum breuiter recolat et
describat, in eius historia legi potest; quantis malis morum,
quae secundis rebus exorta sunt, usque ad bella ciuilia demonstret
esse peruentum. (Ex quo tempore, ut ait, maiorum mores
non paulatim ut antea, sed torrentis modo praecipitati, adeo
iuuentus luxu adque auaritia corrupta, ut merito dicatur
om. eI gerebat] agebat C 8 dein LACa2bdv; deinde
pqaf; dehinc at e 5 expartibus A1 6 plebes L A; plebe C rell. v.
7 simul et militiam v 8 abentinum L A tribunus C1 9 iura sibi
LApa; eibi iura Cabdeqkfv 10 punicum bellum LA, m. 2 in
ta
utroque I libro transpoaitione notata 14 tempora lia C repper. L A d
15 quidam L 17 mutat aut 01 storici L; ystorici A 20 ipse
om. C1 brebiter L Ci et sup. lin. C 22 ex secundis e cibilia.
X A demonstraret C 23 peruentum codd. excepto C, v; prouentum
C Domb. 24 torrentes Cl
neque alios pati.\' Dicit deinde plura Sallustius de Syllae uitiis
ceteraque foeditate rei publicae, et alii scriptores in haec
consentiunt, quamuis eloquio multum inpari.
Cernis tamen, ut opinor, et quisquis aduerterit, facillime
perspicit, conluuie morum pessimorum quo illa ciuitas prolapsa
fuerit ante nostri superni regis aduentum. Haec enim gesta
sunt non solum antequam Christus in carne praesens docere
coepisset, uerum etiam antequam de uirgine natus esset. Cum
igitur tot et tanta mala temporum illorum uel tolerabiliora
superius, uel post euersam Carthaginem intoleranda et horrenda
dis suis inputare non audeant, opiniones humanis mentibus,
unde talia uitia siluescerent, astutia maligna inserentibus:
quur mala praesentia Christo inputant, qui doctrina saluberrima
et falsos ac fallaces deos coli uetat et istas hominum
noxias flagitiosasque cupiditates diuina auctoritate detestans
adque condemnans his malis tabescenti ac labenti mundo
ubique familiam suam sensim subtrahit, qua condat aeternam
et non plausu uanitatis, sed iudicio ueritatis gloriosissimam
ciuitatem?
Ecce Romana res publica (quod non ego primus dico, sed
auctores eorum, unde haec mercede didicimus, tanto ante
dixerunt ante Christi aduentum) \'paulatim mutata ex pulcherrima
adque optima pessima ac flagitiosissima facta est.\' Ecce
ante Christi aduentum, post deletam Carthaginem \'maiorum
mores non paulatim, ut antea, sed torrentis modo praecipitati,
adeo iuuentus luxu adque auaritia corrupta est.3 Legant nobis
contra luxum et auaritiam praecepta deorum suorum populo
I poesint a 2 Syllae mss. v; Sullae Domb. 6 colnuie C 13 maligna
astutia v 22 humanae reip. p 24 primus C e; prius rell.
27 ac flag. L A Cab e p q; hac flag. d; atque fiag. v Domb.
ac non etiam ab illo probrosa et ignominiosa deposcerent,
quibus per falsam diuinitatem perniciosam conciliarent auctoritatem.
Legant nostra et per prophetas et per sanctum euangelium,
et per apostolicos actus et per epistulas tam multa
contra auaritiam adque luxuriam ubique populis ad hoc congregatis
quam excellenter, quam diuine non tamquam ex
philosophorum concertationibus strepere, sed tamquam ex
oraculis et Dei nubibus intonare. Et tamen luxu adque auaritia
saeuisque ac turpibus moribus ante aduentum Christi rem
publicam pessimam ac flagitiosissimam factam non inputant
dis suis; adflictionem uero eius, quamcumque isto tempore
superbia deliciaeque eorum perpessae fuerint, religioni increpitant
Christianae. Cuius praecepta de iustis probisque moribus
si simul audirent adque curarent reges terrae et omnes populi,
principes et omnes iudices terrae, iuuenes et uirgines, seniores
cum iunioribus, aetas omnis capax et uterque sexus, et quos
baptista Iohannes adloquitur, exactores ipsi adque milites: et
terras uitae praesentis ornaret sua felicitate res publica, et uitae
aeternae culmen beatissime regnatura conscenderet. Sed quia
iste audit, ille contemnit, pluresque uitiis male blandientibus
quam utili uirtutum asperitati sunt amiciores: tolerare Christi
famuli iubentur, siue sint reges siue principes siue iudices,
siue milites siue prouinciales, siue diuites siue pauperes, siue
liberi siue serui, utriuslibet sexus, etiam pessimam, si ita
necesse est, flagitiosissimamque rem publicam et in illa angelorum
quadam sanctissima adque augustissima curia caelestique
marg. at. reticerent, b 2 ac] hac d; et p etiam
ab illo L Ac Domb,; in L m. 2 transpositio significata ut; ab illo etiam
C ab dep q 3 conchiliarent L A 5 per sante epist. om. q A; / 6 Inxoriam
Cl 7 diuinae Lx Cl 9 et Dei] ut de e 12 affiiction? m. 2
ca
corr. e 13 euperuia L A delipaque C increpitant Cab de 5©.
inputant LAp 15 audi/rent, e eraso, C 17 omnes Cl 18 iohannis
C1 20 colmen et beatissimae Ll 21 conteeras., C
25 liueri L pess. etiam v
etiam ista conparare tolerantia.
Verum tales cultores et dilectores deorum istorum, quorum
etiam imitatores in sceleribus et flagitiis se esse laetantur,
nullo modo curant pessimam ac flagitiosissimam non esse
rem publicam. Tantum stet, inquiunt, tantum floreat copiis
referta, uictoriis gloriosa, uel, quod est felicius, pace secura
sit. Et quid ad nos? Immo id ad nos magis pertinet, si
diuitias quisque augeat semper, quae cottidianis effusionibus
subpetant, per quas sibi etiam infirmiores subdat quisque
potentior. Obsequantur diuitibus pauperes causa saturitatis
adque ut eorum patrociniis quieta inertia perfruantur, diuites
pauperibus ad clientelas et ad ministerium sui fastus abutantur.
Populi plaudant non consultoribus utilitatum suarum,
sed largitoribus uoluptatum. Non dura iubeantur, non prohibeantur
inpura. Reges non curent quam bonis, sed quam
subditis regnent. Prouinciae regibus non tamquam rectoribus
morum, sed tamquam rerum dominatoribus et deliciarum suarum
prouisoribus seruiant, eosque non sinceriter honorent, sed
[nequiter ac] seruiliter timeant. Quid alienae uineae potius
quam quid suae uitae quisque noceat, legibus aduertatur.
Nullus ducatur ad iudicem, nisi qui alienae rei domui saluti
uel cuiquam inuito fuerit inportunus aut noxius; ceterum de
L A; toler. conp. C reM. v 7 uerom/////tales,
tamen (?) eraso, L dilictores Cx 9 non om. c2 kl, ut spurium in-
clusit DOfIIb. 12 immo id ad nos sup. lin. C 13 augeat semper
X Ap; transpositio in L A m. 2 notata est; semper augeat C rell. v
15 dibitibue L 19 iubeantur dura v 24 nequiter ac om. L Ap, spuria
iudico cum isocolon turbent, cui figurae maxime studet auctor uincae
Sed si contemnitur qui Romanam rem publicam pessimam
ac flagitiosissimam dixit, nec curant isti quanta morum
L Aab dpqv; quibuscumque Ce 3 priuata habere v
5 conuibia L 6 potuerit L A Ca b d e p q Ii: f v; placuerit a Domb.
diu LACe1p; die abde2qv Domb. 9 ante ille m. 2 sup. lin. et A
11 liuera L A auert. ab auribus om. b a sedibus £ A Cabdepv;
e sedibus q Domb. 12 bibentibus IA1 17 non] ne ei 19 quodam
Ll Cl 20 liuido L 21 si isti L At; isti A2 C rell. v .23 liuent. L A
29 dixit om. bl
tantummodo ut consistat et maneat: audiant eam non, ut
Sallustius narrat, pessimam ac flagitiosissimam factam, sed,
sicut Cicero disputat, iam tunc prorsus perisse et nullam
omnino remansisse rem publicam. Inducit enim Scipionem,
eum ipsum qui Carthaginem extinxerat, de re publica disputantem,
quando praesentiebatur ea corruptione, quam describit
Sallustius, iam iamque peritura. Eo quippe tempore disputatur,
quo iam unus Gracchorum occisus fuit, a quo scribit seditiones
graues coepisse Sallustius. Nam mortis eius fit in
eisdem libris commemoratio. Cum autem Scipio in secundi
libri fine dixisset, ut in fidibus aut tibiis adque cantu ipso
ac uocibus concentus est quidam tenendus ex distinctis sonis,
quem inmutatum aut discrepantem aures eruditae ferre non
possunt. isque concentus ex dissimillimarum uocum moderatione
concors tamen efficitur et congruens: sic ex summis et infimis
et mediis interiectis ordinibus, ut sonis, moderata ratione
ciuitatem consensu dissimillimorum concinere, et quae harmonia
a musicis dicitur in cantu, eam esse in ciuitate concordiam,
artissimum adque optimum omni in re publica uinculum
incolumitatis, eamque sine iustitia nullo pacto esse
posse,\' ac deinde cum aliquanto latius et uberius disseruisset,
quantum prodesset iustitia ciuitati quantumque obesset, si
afuisset, suscepit deinde Philus, unus eorum qui disputationi
aderant, et poposcit, ut haec ipsa quaestio diligentius
corr. Halm; flagitiosorum mss. v laue L A
7 praesentieuatur L A 8 iam ante iamque om. Cl peritura, super-
c v
scripto m. 2 erat, L A disputator Ct 9 grecorQ, e 11 eisdem, v
m. 2, C 12 fiddibuB et aut codd.; ac v in tibiis a 18 ac, c
im
sup. lin., C 14 mutatum C \' aut] atq;. ex utq; corr. A ),terut*
r.
ditae A 15 if//q;. te (?) eras., C 17 et ut e modera,tione C; moderatione,
ione m. 2 in ras., b 18 dii/similimorum C 22 cum Qm. C
24 afuisaet LACd2epa1k1; abfuisset ab*qv; aff. bl; abuiaset d[
pilus mea.\'
uulgo ferebatur rem publicam regi sine iniuria non posse.
Hanc proinde quaestionem discutiendam et enodandam esse
adsensus est Scipio responditque nihil esse, quod adhuc de
re publica dictum putaret, quo possent longius progredi, nisi
esset confirmatum non modo falsum esse illud, sine iniuria
non posse, sed hoc uerissimum esse, sine summa iustitia rem
publicam regi non posse. Cuius quaestionis explicatio cum
in diem consequentem dilata esset, in tertio libro magna conflictione
res acta est. Suscepit enim Philus ipse disputationem
eorum, qui sentirent sine iniustitia geri non posse rem publicam,
purgans praecipue, ne hoc ipse sentire crederetur, egitque
sedulo pro iniustitia contra iustitiam, ut hanc esse utilem rei
publicae, illam uero inutilem, ueri similibus rationibus et
exemplis uelut conaretur ostendere. Tum Laelius rogantibus
omnibus iustitiam defendere adgressus est adseruitque, quantum
potuit, nihil tam inimicum quam iniustitiam ciuitati
nec omnino nisi magna iustitia geri aut stare [posse] rem
publicam.,
Qua quaestione, quantum satis uisum est, pertractata Scipio
ad intermissa reuertitur recolitque suam adque commendat
breuem rei publicae definitionem, qua dixerat eam esse rem
populi. Populum autem non omnem coetum multitudinis, sed
coetum iuris consensu et utilitatis communione sociatum esse
determinat. Docet deinde quanta sit in disputando definitionis
L A regi codd. v; geri, quod in C b legi falso adnotauerat
Diibner, edidit Domb. 3 adsensus est esse
Quando ergo res publica Romana talis erat, qualem illam
describit Sallustius, non iam pessima ac flagitiosissima, sicut
ipse ait, sed omnino nulla erat secundum istam rationem,
quam disputatio de re publica inter magnos eius tum principes
habita patefecit. Sicut etiam ipse Tullius non Scipionis
nec cuiusquam alterius, sed suo sermone loquens in principio
quinti libri commemorato prius Ennii poetae uersu, quo
dixerat:.
Moribus antiquis res stat Romana uirisque,
\'quem quidem ille uersum, inquit, uel breuitate uel ueritate
tamquam ex oraculo quodam mihi [ esse] effatus uidetur.
Nam neque uiri, nisi ita morata ciuitas fuisset, neque mores.
nisi hi uiri praefuissent, aut fundare aut tam diu tenere
potuissent tantam et tam iuste longe lateque imperantem
LA 3 a bono rege LA; a rege uno p
8 pridem C 11 factione tip, ex coni. Morel Vi factione rell. 19 abita
II
L A 21 enni L A; enii C 28 restat C1 de uiri/que, f eras., L
25 quodam mihi L A; mihi quodam C rell. v esae om. Lx affatua
at e; effectus C 28 et tam] etiam C iuste codd. excepto f, qui
iniuste habet; fuse cj, Halm (ed. Cic. Turis et sic Domb. expeditur
locus scriptura
Haec Cicero fatebatur, longe quidem post mortem Africani,
quem in suis libris fecit de re publica disputare, adhuc tamen
ante aduentum Christi; quae si diffamata et praeualescente
religione Christiana sentirentur adque dicerentur, quis non
istorum ea Christianis inputanda esse censeret? Quam ob
rem quur non curarunt di eorum, ne tunc periret adque
amitteretur illa res publica, quam Cicero longe, antequam
Christus in carne uenisset, tam lugubriter deplorat amissam?
Viderint laudatores eius etiam illis antiquis uiris et moribus
qualis fuerit, utrum in ea uiguerit uera iustitia an forte nec
tunc fuerit uiua moribus, sed picta coloribus; quod et ipse
Cicero nesciens, cum eam praeferret, expressit. Sed alias, si
Deus uoluerit, hoc uidebimus. Enitar enim suo loco, ut
C isdem LAC e p; hisdem b; iisdem v 7 saltim Cd
liniamenta LA et ej lineam. v 9 i/ta, a eras., C 10 iam] etiam Ai v
11 penuria/, m eras., C 13 res J.\' At 17 lib/ris, e eras., L 18 si
sup. lin. C\' 20 ea m. 1 sup. lin. L censere/t, n eras.: L 21 tunc
(thunc L A) mss. V; tum Domb.\' 25 utrum usque ad fuerit om. el
t
26 thunc L A biba L A 27 aliasi L 28 uideuimus L A
sit res publica et quid sit populus loquente Scipione breuiter
posuit (adtestantibus etiam multis siue ipsius siue eorum
quos loqui fecit in eadem disputatione sententiis), numquam
illam fuisse rem publicam, quia numquam in ea fuerit uera
iustitia. Secundum probabiliores autem definitiones pro suo
modo quodam res publica fuit, et melius ab antiquioribus
Romanis quam a posterioribus administrata est; uera autem
iustitia non est nisi in ea re publica, cuius conditor rectorque
Christus est, si et ipsam rem publicam placet dicere, quoniam
eam rem populi esse negare non possumus. Si autem hoc
nomen, quod alibi aliterque uulgatum est, ab usu nostrae
locutionis est forte remotius, in ea certe ciuitate est uera
iustitia, de qua scriptura sancta dicit: Gloriosa dicta sunt
de te, ciuitas Dei.
Sed quod pertinet ad praesentem quaestionem, quamlibet
laudabilem dicant istam fuisse uel esse rem publicam, secundum
eorum auctores doctissimos iam longe ante Christi aduentum
pessima ac flagitiosissima facta erat; immo uero nulla
erat adque omnino perierat perditissimis moribus. Ut ergo
non periret, di custodes eius populo cultori suo dare praecipue
uitae ac morum praecepta debuerunt, a quo tot templis, tot
sacerdotibus et sacrificiorum generibus, tam multiplicibus
1 definitiones, s erasa litt. m, L 4 ea L sententis L; sentiis a
5 fuerit LApa; fuit C rell. v Domb. 6 prouauiliores L; proualiores
A1 7 quondam A 2 b2 e a k2 9 re; p., I eras., C 11 esse at. 1 sup.
liMo L 12 neo Cl 13 loquutionis
An forte propter huiusce modi ciuium mores Yergilianam
illam sententiam, sicut solent, pro defensione deorum suorum
obponere audebunt:.
Primum si ita est, non habent quur querantur de religione
Christiana, quod hac offensi eos di sui deseruerint, quoniam
quidem maiores eorum iam pridem moribus suis ab Urbis
altaribus tam multos ac minutos deos tamquam muscas
abegerunt. Sed tamen haec numinum turba ubi erat, cum
longe antequam mores corrumperentur antiqui a Gallis Roma
capta et incensa est? An praesentes forte dormiebant? Tunc
enim tota Urbe in hostium potestatem redacta collis solus
Capitolinus remanserat, qui etiam ipse caperetur, nisi saltem
om. e 2 coleuatur L 4 uiberent—uiberent I. 8 turnarent
L A 10 uita L A 11 hist. script. v historiam A 12 non
ante tunc sup. lin. L 15 deorum suorum LACpq; s uorum deorum
reM. v Domb. 17 abditis p 20 deseruerunt a 21 maioribus
1 n
suis e 24 corumperentur L; corrumpentur A1 25 a C thunc LA
26 potestate Cd collis solus L A; sol. coll. C rell. v 27 capitulinus
C d
Aegyptiorum bestias auesque colentium Roma deciderat,
cum anseri sollemnia celebrabant. Verum de his aduenticiis
et corporis potius quam animi malis, quae uel ab
hostibus uel alia clade accidunt, nondum interim disputo:
nunc ago de labe morum, quibus primum paulatim decoloratis,
deinde torrentis modo praecipitatis tanta quamuis integris
tectis moenibusque facta est ruina rei publicae, ut magni
auctores eorum eam tunc amissam non dubitent dicere. Recte
autem abscesserant, ut amitteretur, omnes adytis arisque
relictis di, si eorum de bona uita adque iustitia ciuitas praecepta
contemserat. Nunc uero quales, quaeso, di fuerunt, si noluerunt
cum populo cultore suo uiuere, quem male uiuentem
non docuerant bene uiuere?
Quid quod etiam uidentur eorum adfuisse cupiditatibus
inplendis, et ostenduntur non praefuisse refrenandis, qui enim
Marium nouum hominem et ignobilem, cruentissimum auctorem
bellorum ciuilium adque gestorem, ut septiens consul fieret
adiuuerunt adque ut in septimo suo consulatu moreretur senex
nec in manus Syllae futuri mox uictoris inrueret. Si enim ad
haec eum di eorum non iuuerunt, non parum est quod fatentur
etiam non propitiis dis suis posse accidere homini istam
temporalem, quam nimis diligunt, tantam felicitatem et posse
Z,1 C; pene L2 A e2 Pi poene e\'; bene a insuper institionem
C 2 uestias L romani deciderant a k; romani didicerant a2 f*
4 animalis A 5 hos//t/ibus, ex hominibus (?) corr., L 6 laue L
lo I i
decoratis C 7 praecipitatus C 11 diseorum L; diis eorum A; dii
eorum e 12 contemsera/t, n eras., L 13. 14 bibere LA 13 uibentem
L 20 profuisse b\' a frenandis L A a 22 gestorom 01
23 adiuuerant C\' consolatu A Cl 24 nec C deM. v; ne LA
dignitate longaeuitate cumulari et perfrui dis iratis; posse etiam
homines, sicut fuit Regulus, captiuitate seruitute inopia, uigiliis
doloribus excruciari et emori dis amicis. Quod si ita esse
concedunt, conpendio nihil eos prodesse et coli superfluo
confitentur. Nam si uirtutibus animi et probitati uitae, cuius
praemia post mortem speranda sunt, magis contraria ut populus
disceret institerunt; si nihil etiam in his transeuntibus et
temporalibus bonis uel eis quos oderunt nocent, uel eis quos
diligunt prosunt, ut quid coluntur, ut quid tanto studio colendi
requiruntur? Quur laboriosis tristibusque temporibus, tamquam
offensi abscesserint, murmuratur et propter eos Christiana
religio conuiciis indignissimis laeditur? Si autem habent in
his rebus uel beneficii uel maleficii potestatem, quur in eis
adfuerunt pessimo uiro Mario, et optimo Regulo defuerunt?
An ex hoc ipsi intelleguntur iniustissimi et pessimi? Quod
si propterea magis timendi et colendi putantur, neque hoc
putentur; neque enim minus eos inuenitur Regulus coluisse
quam Marius. Nec ideo uita pessima eligenda uideatur, quia
magis Mario quam Regulo di fauisse existimantur. Metellus
enim Romanorum laudatissimus, qui habuit quinque filios
consulares, etiam rerum temporalium felix fuit, et Catilina
pessimus obpressus inopia et in bello sui sceleris prostratus
infelix, et uerissima adque certissima felicitate praepollent
boni Deum colentes, a quo solo conferri potest.
Illa igitur res publica malis moribus cum periret, nihil di
eorum pro dirigendis uel pro corrigendis egerunt moribus, ne
periret; immo deprauandis et corrumpendis addiderunt moribus,
ut periret. Nec se bonos fingant, quod uelut offensi ciuium
2 disideratis a 3 seruitute om. A 4 excruciari,e t,mori C 8 instituerunt
L A nil A 10 cplentur ei 11 lauor. L A 15 optimo,
mperseripto m. 2 uiro, A 16 i/pso, n eras., L; ipso A 20 di fuisse A
21 enim, superscripto m. 2 qui fuit, A 27 diligendis d dirig. atque
corrigendis p; dirig. atque colendis a egerunt.... deprauandis om. b
28 perirent L A1 C; perisset e addederunt 01 29 perirent L At C
nec subuenire praecipiendo nec latere tacendo potuerunt.
Omitto quod Marius a miserantibus Minturnensibus Maricae
deae in luco eius commendatus est, ut ei omnia prosperaret,
et ex summa desperatione reuersus incolumis in Urbem duxit
crudelem crudelis exercitum; ubi quam cruenta, quam inciuilis
hostilique inmanior eius uictoria fuerit, eos qui scripserunt legant
qui uolunt. Sed hoc, ut dixi, omitto, nec Maricae nescio cui
tribuo Marii sanguineam felicitatem, sed occultae potius prouidentiae
Dei ad istorum ora claudenda eosque ab errore
liberandos, qui non studiis agunt, sed haec prudenter aduertunt,
quia, etsi aliquid in his rebus daemones possunt, tantum
possunt, quantum secreto omnipotentis arbitrio permittuntur,
ne magnipendamus terrenam felicitatem, quae sicut Mario
malis etiam plerumque conceditur, nec eam rursus quasi
malam arbitremur, cum ea multos etiam pios ac bonos unius
ueri Dei cultores inuitis daemonibus praepolluisse uideamus,
nec eosdem inmundissimos spiritus uel propter haec ipsa
bona malaue terrena propitiandos aut timendos existimemus,
quia, sicut ipsi mali homines in ten\'a, sic etiam illi non
omnia quae uolunt facere possunt, nisi quantum illius ordinatione
sinitur, cuius plene iudicia nemo conprehendit, iuste
nemo reprehendit.
Sylla certe ipse, cuius tempora talia fuerunt, ut superiora,
quorum uindex esse uidebatur, illorum conparatione
e 4 loco C\' 5 incolomis Cl 6 cm<jenta L
ciuilis Cl 7 hostilisque e 11 liueran. L A prudentes C 14 nec e
15 plerumque usque ad etiam om. eI 16 in ea, in na. 2 sup. Ian., A
17 Dei ueri v 22 sinitur codd. praeter q; sinuntur qv plena, superscripto
f plane, b; om. p1 inste nemo reprehendit om. A1p1 25 ostenta
tauerint C; ostentauerunt pqv 27 temporalia C ut om. 01 28 illius
de; i illius corr. m. in marg. C
adeo laeta exta immolanti fuisse scribit Liuius, ut custodiri
se Postumius haruspex uoluerit capitis supplicium subiturus,
nisi ea, quae in animo Sylla haberet, dis iuuantibus inpleuisset.
Ecce non discesserant adytis adquo aris relictis di, quando
de rerum euentu praedicebant nihilque de ipsius Syllae correctione
curabant. Promittebant praesagando felicitatem magnam
nec malam cupiditatem minando frangebant. Deinde cum esset
in Asia bellum Mithridaticum gerens, per Lucium Titium ei
mandatum est a Ioue, quod esset Mithridatem superaturus,
et factum est. Ac postea molienti redire in Urbem et suas
amicorumque iniurias ciuili sanguine ulcisci, iterum mandatum
est ab eodem Ioue per militem quendam legionis sextae, prius
se de Mithridate praenuntiasse uictoriam, et tunc promittere
daturum se potestatem, qua recuperaret ab inimicis rem
publicam non sine multo sanguine. Tum percontatus Sylla,
quae forma militi uisa fuerit, cum ille indicasset, eam recordatus
est, quam prius ab illo audierat, qui de Mithridatica
uictoria ab eodem mandata pertulerat. Quid hic responderi
potest, quare di curauerint uelut felicia ista nuntiare, et
nullus eorum curauerit Syllam monendo corrigere mala
tanta facturum scelestis armis ciuilibus, qualia non foedarent,
sed auferrent omnino rem publicam? Nempe intelleguntur
daemones, sicut saepe dixi notumque nobis est in litteris
sacris resque ipsae satis indicant, negotium suum agere, ut
2 libuus e 8 aruspex A I e1 4 haberet] uoueret e iubantibus L A
t aris
5 adytis adque aris LAp-, ady/tis (f eras.) baadque , m. 2 corr. C;
adytis arisque rell. v 6 praedicent, ba m. 1J L ipeius om. p 8 praesagando
codd.; praesagiendo azv 9 L. C 12 iniurias] sibi ortasinas
kl; sibi ortas iniurias k3; sibi ortas corr. m. in marg. C 13 ioue/, m
eras., C rectae, in marg. m. 2 sextae, C 15 qual. e eras., C reciperaret
Ll 15 et 23 rem populi a 16 tam LAb P q Domb.; tunc
Cad e v IS prior pi 20 curauerunt A 22 cibilibus 01 24 sępa
iam, iam m. 2 extra uersum, C; sepe iam a
hi qui exhibent sociati unam pessimam causam cum eis
habeant in iudicio Dei.
Deinde cum uenisset Tarentum Sylla adque ibi sacrificasset,
uidit in capite uitulini iecoris similitudinem coronae aureae.
Tunc Postumius haruspex ille respondit praeclaram significare
uictoriam iussitque ut extis illis solus uesceretur. Postea
paruo interuallo seruus cuiusdam Lucii Pontii uaticinando
clamauit: <a Bellona nuntius uenio, uictoria tua est, Sylla).
Deinde adiecit arsurum esse Capitolium. Hoc cum dixisset,
continuo egressus e castris postero die concitatior reuersus
est et Capitolium arsisse clamauit. Arserat autem re uera
Capitolium. Quod quidem daemoni et praeuidere facile fuit
et celerrime nuntiare. Illud sane intende, quod ad causam
maxime pertinet, sub qualibus dis esse cupiant, qui blasphemant
Saluatorem uoluntates fidelium a dominatu daemonum
liberantem. Clamauit homo uaticinando: (uictoria tua est,
Sylla\', adque ut id diuino spiritu clamare crederetur, nuntiauit
etiam aliquid et prope futurum et mox factum, unde longe
aberat per quem ille spiritus loquebatur; non tamen clamauit:
\'ab sceleribus parce, Sylla\', quae illic uictor tam horrenda
commisit, cui corona aurea ipsius uictoriae inlustrissimum
signum in uitulino iecore apparuit, qualia signa si di iusti
dare solerent ac non daemones inpii, profecto illis extis nefaria
potius adque ipsi Syllae grauiter noxia mala futura monstrarent.
Neque enim eius dignitati tantum profuit illa uictoria, quantum
nocuit cupiditati; qua factum est, ut inmoderatis inhians
et secundis rebus elatus ac praecipitatus magis ipse periret
be ut ea LAb p q; et ea C rell. v Domb. 2 hi LAC
abdeaƒ; hii pgk1; ii v societati C 4 sacrific/asset, i eras., L
6 tum p significare LAp at; ei significare Cadekf v; eis sign. b;
ei significari q Domb. 8 luci LA. m. 2 sup. lin. C 11 postera q v
12 autem \'no 1 sup. lin. L 15 esse se A 17 uaticinando m. 1 sup.
lin. L. IS id
Illinc uero quis non intellegat, quis non uideat, nisi qui
tales deos imitari magis elegit quam diuina gratia ab eorum
societate separari, quantum moliantur maligni isti spiritus
exemplo suo uelut diuinam auctoritatem praebere sceleribus?
quod etiam in quadam Campaniae lata planitie, ubi non
multo post ciuiles acies nefario proelio conflixerunt, ipsi inter
se prius pugnare uisi sunt. Namque ibi auditi sunt primum
ingentes fragores, moxque multi se uidisse nuntiarunt per
aliquot dies duas acies proeliari. Quae pugna ubi destitit,
uestigia quoque uelut hominum et equorum, quanta de illa
conflictatione exprimi poterant, inuenerunt. Si ergo ueraciter
inter se numina pugnauerunt, iam bella ciuilia excusantur humana;
consideretur tamen quae sit talium deorum uel malitia
uel miseria: si autem se pugnasse finxerunt, quid aliud egerunt,
nisi ut sibi Romani bellando ciuiliter tamquam deorum exemplo
in marg.: ut corrigerentur, A 5 agebant, in marg.
at. gaudebant, A at om. C captibus L A 10 cum in committendis
q v; in om. p; quamquam mittendis C 12 illic Clp audeat
et; audiat e2 16 planitiae Lx Cl; in marg. A: dii apud Campaniam
inter se pugnasse traduntur cum romani in ciuilia bella prorumperent
20 aliquod C\' 22 conflictione L A q 23 pognaoeront mss. v; pugnarunt
Domb. excusentur v 24 consideraretur Ll A deorum sup.
lin. C
Haec dicere conpulsi sumus, quoniam pessimis moribus
ciuium Romanam rem publicam iam antea perditam fuisse
nullamque remansisse ante aduentum Christi Iesu domini
nostri auctores eorum dicere et scribere minime dubitarunt.
in marg. in at. facinus, A 2 cibilia L A aliquod LACle
3 process, at 6 tanti huius v 8 putantes, m, 2. corr. in putant et C;
putant esse e et uenerandos om. C 9 arbitrantur Ll 13 ibi///
tanta, bi m. 2 in ras., L deorum tanta v 14 canticis sup. lire. C
celebrata et L A (J1 b at v; celebr. ut (J2 a e a,2 k2; celebr. est ut kl f;
celebrata sunt ut q; celebrantur ut p 15 eos fecisse L A Cl bl dp a f
Domb.; eos talia fecisse
Quae cum ita sint, cum palam aperteque turpitudines
crudelitatibus mixtae, obprobria numinum et crimina, siue
prodita siue conficta, ipsis exposcentibus et nisi fieret irascentibus
etiam certis et statis sollemnitatibus consecrata illis
et dicata claruerint adque ad omnium oculos ut imitanda
proponerentur, spectanda processerint: quid est, quod idem
2 boniseu C\'; boni,seu, superscripto h eraso, 02 uibunt L A morantur
At 3 cum usque ad optimis m. rec. in marg. C frequenter LA,
marg. C 4 contra///.
Ubi et quando sacrati Caelestis audiebant castitatis praecepta,
nescimus; ante ipsum tamen delubrum, ubi simulacrum illud
locatum conspiciebamus, uniuersi undique confluentes et ubi
quisque poterat stantes ludos qui agebantur intentissimi
ex siue corr. A ab inprudentibus
e 4 ab impudentibus e 5 testentur e perhib. omn. e ina
dytis C 6 penetrabilibus C quaedam perhibentur e 7 sacris Cl
10 mouea/tur, n eraa., C 11 sensum honest. amiserit L A Cp a Domb.;
amittat sensum honest. abdeqkfv 17 praeuentur L A 20 erauescenda
L A; erubisc. C 22 deuersoriis C d; diuers. L A rell. v
28 quae L At ageuantur L intentissime L A e
pompam, illinc uirginem deam: illam suppliciter adorari, ante
illam turpia celebrari; non ibi pudibundos mimos, nullam uerecundiorem
scaenicam uidimus; cuncta obscenitatis inplebantur
officia. Sciebatur uirginali numini quid placeret, et exhibebatur
quod de templo domum matrona doctior reportaret. Nonnullae
pudentiores auertebant faciem ab inpuris motibus scaenicorum
et artem flagitii furtiua intentione discebant. Hominibus namque
uerecundabantur, ne auderent inpudicos gestus ore libero cernere;
sed multo minus audebant sacra eius, quam uenerabantur.
casto corde damnare. Hoc tamen palam discendum praebebatur
in templo, ad quod perpetrandum saltem secretum quaerebatur
in domo, mirante nimium, si ullus ibi erat, pudore mortalium,
quod humana flagitia non libere homines committerent, quae
aput deos etiam religiose discerent iratos habituri, nisi etiam
exhibere curarent. Quis enim alius spiritus occulto instinctu
nequissimas agitans mentes et instat faciendis adulteriis et
pascitur factis, nisi qui etiam sacris talibus oblectatur, constituens
in templis simulacra daemonum, amans in ludis
simulacra uitiorum, susurrans in occulto uerba iustitiae ad
decipiendos etiam paucos bonos, frequentans in aperto inuitamenta
nequitiae ad possidendos innumerabiles malos?
Vir grauis et philosophaster Tullius aedilis futurus clamat
in auribus ciuitatis, inter cetera sui magistratus officia sibi
sup.lin.L 6 dootiorXA1 nullaeC1
V
8 furtiba L 9 uerecundebantur A gestof C liuero et l.14 liuere LA
18 mira e pudor e, in marg. mirante pudore 14 quod] quae e
15 religiose .... etiam om. e 16 occultu C1 instinctu m. 2 in rmarg. C
18 ni e 20 fururranf C ad m. 2 ex ac corr. C 22 innumerauiles L
25 obfoena C 26 philosophaster tullius L A C1p1v; philosophus tertullius
e2 p2 rell. clamat L A C ab\' d ep (1,1 k1; clamabat lJ2 q a2 kz f v
deuotius, quanto turpius celebrari solent. Dicit alio loco iam
consul in extremis periculis ciuitatis, et ludos per decem dies
factos, neque rem ullam quae ad placandos deos pertineret
praetermissam; quasi non satius erat tales deos inritare temperantia
quam placare luxuria, et eos honestate etiam ad
inimicitias prouocare quam tanta deformitate lenire. Neque
enim grauius fuerant quamlibet crudelissima inmanitate nocituri
homines, propter quos placabantur, quam nocebant ipsi,
cum uitiositate foedissima placarentur. Quando quidem ut
auerteretur quod metuebatur ab hoste in corporibus, eo modo
di conciliabantur, quo uirtus debellaretur in mentibus, qui
non obponerentur defensores obpugnatoribus moenium, nisi
prius fierent expugnatores morum bonorum. Hanc talium
numinum placationem petulantissimam inpurissimam inpudentissimam
nequissimam inmundissimam, cuius actores laudanda
Romanae uirtutis indoles honore priuauit, tribu mouit, agnouit
turpes, fecit infames, hanc, inquam, pudendam ueraeque religioni
auersandam et detestandam talium numinum placationem, [has]
fabulas in deos inlecebrosas adque criminosas, haec ignominiosa
deorum uel scelerate turpiterque facta uel sceleratius
turpiusque conficta oculis et auribus publicis ciuitas tota
discebat, haec commissa numinibus placere cernebat, et ideo
non solum illis exhibenda, sed sibi quoque imitanda credebat,
non illud nescio quid uelut bonum et honestum, quod tam
radendo ex neque corr. C 8 grabius L 9 placauantur L
12 di L1 14 fi.erent, i radendo ex u corr., C 15 impurissimam m. 2
sup. lin. C, omn.
Ab istarum inmundissimarum potestatum tartareo iugo et
societate poenali erui per Christi nomen homines et in lucem
saluberrimae pietatis ab illa perniciosissimae inpietatis nocte
transferri queruntur et murmurant iniqui et ingrati et illo
nefario spiritu altius obstrictiusque possessi, quia populi confluunt
ad ecclesiam casta celebritate, honesta utriusque sexus
discretione, ubi audiant quam bene hic ad tempus uiuere debeant,
ut post hanc uitam beate semperque uiuere mereantur,
ubi sancta scriptura iustitiaeque doctrina de superiore
loco in conspectu omnium personante et qui faciunt audiant
ad praemium, et qui non faciunt audiant ad iudicium. Quo
etsi ueniunt quidam talium praeceptorum inrisores, omnis
eorum petulantia aut repentina mutatione deponitur, aut timore
uel pudore conprimitur. Nihil enim eis turpe ac flagitiosum
spectandum imitandumque proponitur, ubi ueri Dei aut praecepta
insinuantur aut miracula narrantur, aut dona laudantur
aut beneficia postulantur.
Haec potius concupisce o indoles Romana laudabilis o
progenies Regulorum Scaeuolarum Scipionum Fabriciorum;
5 in tartareo e 7 saluuerrimae L 8 quaeruntur Lx Cle 9 qui L
10 ecclesiam LAC; ecclesias abdepqv Domb. 11 et 12 uibere
LA 15 Quo mei codd. praeter A2, v; Quod A2 Domb. 16 omnis.
superscripto m. 2 homines, C 17 immutatione v 19 ueri dei LApv.
in L transpositio m. 2 notata; dei ueri
nec metas rerum nec tempora ponit,
Imperium sine fine dabit.
Noli deos falsos fallacesque requirere; abice potius adque
contemne in ueram emicans libertatem. Non sunt di, maligni
sunt spiritus, quibus aeterna tua felicitas poena est. Non
erasis duabus uel tribus litteris, C 3 laudauiliter I. A\'
4 inpietateljl a autem sup. lin. a dispertitur b2 punitur] \'tlla-
lim polluitur\' Domb. 5 elege Cl 7 diuinae proaid. iudicio L A, in
L m. 2 transposit. indicata; iud. diuin. prouid. C reM. v 8 elegeres
L; legeres A 01 9 et sup. lin. L 10 usquequoque 01 12 perperd
,
pere A. 14 quodam L; quoddam A\' 15 degeneros et 18 propterrena
A 19 lauorabis-regnauis L 21 capitulinus C 22 ponit codd.
praeter q; ponet
Iam satis dictum arbitror de morum malis et animorum,
quae praecipue cauenda sunt, nihil deos falsos populo cultori
suo, quo minus eorum malorum aggere premeretur, subuenire
curasse, sed potius, ut maxime premeretur, egisse. Nunc de
illis malis uideo dicendum, quae sola isti perpeti nolunt,
qualia sunt fames morbus, bellum exspoliatio, captiuitas trucidatio,
et si qua similia iam in primo libro commemorauimus.
Haec enim sola mali deputant mala, quae non faciunt malos;
nec erubescunt inter bona, quae laudant, ipsi mali esse qui
laudant, magisque stomachantur, si uillam malam habeant,
quam si uitam, quasi hoc sit hominis maximum bonum,
habere bona omnia praeter se ipsum. Sed neque talia mala,
quae isti sola formidant, di eorum, quando ab eis libere colebantur,
ne illis acciderent obstiterunt. Cum enim uariis per
eras., C 5 uideuimus L A
CONTRA PAGANOS I EXP. LIB. II. INC. LIB. III. L A AVR. A V-
_o
GVSTINI EPI 1 CONTRA PAGANVS I DE CIVITATE DI FINIT , LIBER
n. INC LIB. III. C 9 solas C; soH pqv Domb. II et om. A1
16 bella e 17 commemorabimus Cl 19 eruuescunt L A • quaema
C 20 hi stomach., hi m. 2 sup. lin., C 22 praeter om. e
se ipsum non, non m. <3 sup. tin., e 23 coleuantur L 14 per diuersa
mea.; per diu. loca v
nonnullisque etiam incredibilibus cladibus genus
contereretur humanum, quos alios quam istos deos mundus
colebat, excepto uno populo Hebraeo et quibusdam extra
ipsum populum, ubicumque gratia diuina digni occultissimo
adque iustissimo Dei iudicio fuerunt? Verum ne nimis longum
faciam, tacebo aliarum usquequaque gentium mala grauissima:
quod ad Romam pertinet Romanumque imperium tantum loquar,
id est ad ipsam proprie ciuitatem et quaecumque illi terrarum
uel societate coniunctae uel condicione subiectae sunt, quae
sint perpessae ante aduentum Christi, cum iam ad eius quasi
corpus rei publicae pertinerent.
Primum ipsa Troia uel Ilium, unde origo est populi Romani,
(neque enim praetereundum aut dissimulandum est, quod et
in primo libro adtigi) eosdem habens deos et colens quur a
Graecis uictum, captum adque deletum est? Priamo, inquiunt,
sunt reddita Laomedontea paterna periuria\'. Ergo uerum est,
quod Apollo adque Neptunus eidem Laomedonti mercennariis
operibus seruierunt? Illis quippe promisisse mercedem falsumque
iurasse perhibetur. Miror Apollinem nominatum diuinatorem
in tanto opificio laborasse nescientem quod Laomedon
fuerat promissa negaturus. Quamquam nec ipsum Neptunum,
patruum eius, fratrem Iouis, regem maris, decuit ignarum
L 6 ne nimis LApa;
ni
nemis C; ne nimium ab dec Domb. 8 pertine/t, n eras., L 9 illi
om. al 10 quae sunt at 19 a om. A1 21. 22 laumed. L At sed
iidem infra laomed.
quod aput Vergilium confitetur,cuperet cum uertere ab imo,
Nescientes igitur tanti di, Neptunus et Apollo, LaomedontemStructa suis manibus periurae moenia Troiae.
Nulla itaque causa est, quare di, quibus, ut dicunt, steterat
illud imperium, cum a Graecis praeualentibus probentur uicti,
Troianis peierantibus fingantur irati. Nec adulterio Paridis,
ut rursus a quibusdam defenduntur, ut Troiam desererent,
suscensuerunt. Auctores enim doctoresque peccatorum esse
adsolent, non ultores. \'Urbem Romam, inquit Sallustius, sicuti
ego accepi, condidere adque habuere initio Troiani, qui Aenea
duce profugi sedibus incertis uagabantur\'. Si ergo adulterium
Paridis uindicandum numina censuerunt, aut magis in Romanis
aut certe etiam in Romanis puniendum fuit, quia Aeneae
mater hoc fecit. Sed quo modo in illo illud flagitium oderant,
qui in sua socia Venere non oderant (ut alia omittam) quod
cum Anchise commiserat, ex quo Aenean pepererat? An quia
illud factum est indignante Menelao, illud autem concedente
Vulcano? Di enim, credo, non zelant coniuges suas usque
adeo, ut eas etiam cum hominibus dignentur habere communes.
Inridere fabulas fortassis existimor nec grauiter agere tanti
ponderis causam. Non ergo credamus, si placet, Aenean esse
Veneris filium: ecce concedo, si nec Romulum Martis. Si
autem illud, quur non et illud? An deos [fas est] hominibus
feminis, mares autem homines deabus misceri nefas? Dura
uel potius non credenda condicio, quod ex iure Veneris in
C1 5 prouentur L A 6 perierantibus Cd 7 desereret
L1; deserent//, A 9 non sup. lin. C 10 accipi C quia enea d
aeneadace C 11 incertis sedibus e t) uagauantur LA 12 Romanis]
troianis ezpz a2; troianis ra b 14 ullo L1 e; illo A 16 ex
,
qua A 17 illud autem LAabdepqkv; autem om. af Domb.
18 uulgano d 20 fauulas L A 21 fuisse At 22 si nec e 23 ilIumillum
p fas est om. L LAdepakf; fas est Caqv Domb. 24 feminis
licitum est d
At utrumque firmatum est auctoritate Romana. Neque enim
minus credidit recentior Caesar auiam Venerem quam patrem
antiquior Romulus Martem.
Dixerit aliquis: Itane tu ista credis? Ego uero ista non
credo. Nam et uir doctissimus eorum Varro falsa haec esse,
quamuis non audacter neque fidenter, paene tamen fatetur.
Sed utile ciuitatibus esse dicit, ut se uiri fortes, etiamsi
falsum sit, dis genitos esse credant, ut eo modo animus
humanus uelut diuinae stirpis fiduciam gerens res magnas
adgrediendas praesumat audacius, agat uehementius et ob hoc
inpleat ipsa securitate felicius. Quae Varronis sententia expressa,
ut potui, meis uerbis cernis quam latum locum aperiat
falsitati, ubi intellegamus plura iam sacra et quasi religiosa
potuisse confingi, ubi putata sunt ciuibus etiam de ipsis dis
prodesse mendacia.
Sed utrum potuerit Venus ex concubitu Anchisae Aenean
parere uel Mars ex concubitu filiae Numitoris Romulum
gignere, in medio relinquamus. Nam paene talis quaestio etiam
V 3 abiam L A 4 martem, rt tn. 2 in ras., C 7 diis
gen. dpqv; diigenitos C 9 barro L A 11 ciuitatibus (cibit. L) esse
Ll A; esse ciuit. L1 C rell. v 12 credat Ll 14 agred. L 15 felim
cius. Quae] feliciusque L I At d barronis L A* 16 qua C 17 ubi
LAabdepqakf; ut ibi C v Dornb. plura iamJ \'malim plurima\'
Domb. quasi ont. a 18 cibibus L A 21 punierunt p 22 in matre
rit
rom. p 23 potue L concuuitu L A anchisis usque ad concubitu
in marg. e2 24 cubitu Ct 25 in om. el
angeli cum filiabus hominum concubuerint, unde
natis gigantibus, hoc est nimium grandibus ac fortibus uiris,
tunc terra conpleta est. Proinde ad utrumque interim modo
nostra disputatio referatur. Si enim uera sunt, quae aput illos
de matre Aeneae et de patre Romuli lectitantur, quo modo
possunt dis adulteria displicere hominum, quae in se ipsis
concorditer ferunt? Si autem falsa sunt, ne sic quidem possunt
irasci ueris adulteriis humanis, qui etiam falsis delectantur
suis. Huc accedit, quoniam, si illud de Marte non creditur,
ut hoc quoque de Venere non credatur, nullo diuini concubitus
obtentu matris Romuli causa defenditur. Fuit autem
sacerdos illa Vestalis, et ideo di magis in Romanos sacrilegum
illud flagitium quam in Troianos Paridis adulterium uindicare
debuerunt. Nam et ipsi Romani antiqui in stupro detectas
Vestae sacerdotes uiuas etiam defodiebant, adulteras autem
feminas, quamuis aliqua damnatione, nulla tamen morte plectebant:
usque adeo grauius quae putabant adyta diuina quam
humana cubilia uindicabant.
Aliud adicio, quia, si peccata hominum illis numinibus
displicerent, ut offensi Paridis facto desertam Troiam ferro
ignibusque donarent, magis eos contra Romanos moueret
Romuli frater occisus quam contra Troianos Graecus maritus
inlusus; magis inritaret parricidium nascentis quam regnantis
sup. lin. L 3 hoc est I. A; id est C rell. v Domb.
4 modo om. L A1 7 adulteri 01 in se ipsis L A C ab dep qv; in
T
ipsis Domb. 8 ne L A C ab dp ak; nec eqfv 10 matfoe L m. 1
tria
corr. 11 benere L A nullo igitur d 12 obtentuma C 13 illa
I. A Ca b dep q a k; ille I; Syluia v 14 et 23 paridi/s, i eras., C
15 antiqui qui, qui tn. 2 extra uersum, C 16 uibus L 18 putauant L
22 si tM<N.; si eo usque v 26 nascentes C\' regnantes 01
interest, utrum hoc fieri Romulus iusserit aut Romulus fecerit,
quod multi inpudentia negant, multi pudore dubitant, multi
dolore dissimulant. Nec nos itaque in ea re diligentius requirenda
per multorum scriptorum perpensa testimonia demoremur:
Romuli fratrem palam constat occisum, non ab hostibus, \'
non ab alienis. Si aut perpetrauit aut imperauit hoc Romulus,
magis ipse fuit Romanorum quam Paris Troianorum caput;
quur igitur Troianis iram deorum prouocauit ille alienae coniugis
raptor, et eorundem deorum tutelam Romanis inuitauit
iste sui fratris extinctor? Si autem illud scelus a facto imperioque
Romuli alienum est: quoniam debuit utique uindicari,
tota hoc illa ciuitas fecit, quod tota contemsit, et non iam
fratrem, sed patrem, quod est peius, occidit. Uterque enim
fuit conditor, ubi alter scelere ablatus non permissus est esse
regnator. Non est, ut arbitror, quod dicatur quid mali Troia
meruerit, ut eam di desererent, quo posset extingui, et quid
boni Roma, ut eam di inhabitarent, quo posset augeri; nisi
quod uicti inde fugerunt et se ad istos, quos pariter deciperent,
contulerunt; immo uero et illic manserunt ad eos more suo
decipiendos, qui rursus easdem terras habitarent, et hic easdem
artes fallaciae suae magis etiam exercendo maioribus honoribus
gloriati sunt.
Certe enim ciuilibus iam bellis scatentibus quid miserum
commiserat Ilium, ut a Fimbria, Marianarum partium homine
pessimo, euerteretur, multo ferocius adque crudelius quam
olim a Graecis? Nam tunc et multi inde fugerunt et multi
captiuati saltem in seruitute uixerunt; porro autem Fimbria
prius edictum proposuit, ne cui parceretur, adque urbem
sup. lin. C 2 fieri sup. lin. L 3 dubitant multi dolore om.
e
As 8 capud Cl 14 peius est v 17 meruit q a 28 uerter. C
29 a om. A 30 captiuitati C saltim C d
meruit Ilium non a Graecis quos sua inritauerat iniquitate,
sed a Romanis quos sua calamitate propagauerat, dis illis
communibus ad haec repellenda nihil iuuantibus seu, quod
uerum est, nihil ualentibus. Numquid et tunc
quibus illud oppidum steterat post antiquos Graecorum ignes
ruinasque reparatum? Si autem abscesserant, causam requiro,
et oppidanorum quidem quanto inuenio meliorem, tanto deteriorem
deorum. Illi enim contra Fimbriam portas clauserant,
ut Syllae seruarent integram ciuitatem; hinc eos iratus incendit
uel potius penitus extinxit. Adhuc autem meliorum partium
ciuilium Sylla dux fuit, adhuc armis rem publicam recuperare
moliebatur; horum bonorum initiorum nondum malos euentus
habuit. Quid ergo melius ciues urbis illius facere potuerunt,
quid honestius, quid fidelius, quid Romana parentela dignius
quam meliori causae Romanorum ciuitatem seruare et contra
parricidam Romanae rei publicae portas claudere? At hoc eis
in quantum exitium uerterit, adtendant defensores deorum.
Deseruerint di adulteros Iliumque flammis Graecorum reliquerint,
ut ex eius cineribus Roma castior nasceretur: quur et
postea deseruerunt eandem ciuitatem Romanis cognatam, non
rebellantem aduersus Romam nobilem filiam, sed iustioribus eius
partibus fidem constantissimam piissimamque seruantem, eamque
delendam reliquerunt non Graecorum uiris fortibus, sed uiro
spurcissimo Romanorum? Aut si displicebat dis causa partium
2 a Graecisl agris (= a graiis) C 4 comomnibus Cl 6 adytisa/risque,
c eras., C 7 Di om. e 8 steterat om. e 9 reparaturo cat e
11 clauserunt C 13 meliorem C meliorum tunc d 14 reciperare V
15 initiQ e malus C 16 urbis illius LAp; illius urbis C rell. v
18 seruare et] seruaret L; seruare omisso et A 1 19 Ad Ce 20 eorum,
in marg, deorfl, e 21 deseruerunt a; deseruirent Ct ylionque p
relinquerint L A; reliquerunt a 22 ut taque ad deseruerint (sic) in.
marg. e 23 cognitam
ad eorum laudem, sed ne diceretur:Di patrii, quorum semper sub numine Troia est,
ad eorum defensionem. Illud enim posse permissi sunt, nonExcessere omnes adytis arisque relictis
Di,
,Dis itaque Iliacis post Troiae ipsius documentum qua
tandem prudentia Roma custodienda commissa est? Dixerit
quispiam iam eos Romae habitare solitos, quando expugnante
Fimbria cecidit Ilium. Unde ergo stetit Mineruae simulacrum?
Deinde, si aput Romam erant, quando Fimbria deleuit ilium,
fortasse aput Ilium erant,. quando a Gallis ipsa Roma capta
et incensa est; sed ut sunt auditu acutissimi motuque celerrimi,
ad uocem anseris cito redierunt, ut saltem Capitolinum collem,
qui remanserat, tuerentur; ceterum ad alia defendenda serius
sunt redire commoniti.
L A C ab dep a; hinc q v Domb. adolatores Lt A CI potias
quam infel. omn. e 4 ylion p i minerbae L A 8 libius L A
9 diceretar oMn. i1 01; disceretur A; dicerentur p 15 prouarentur L A
21 minerbae L A 22 deliuit Ct 25 saltim C .
Hi etiam Numam Pompilium successorem Romuli adiuuisse
creduntur, ut toto regni sui tempore pacem haberet et Iani
portas, quae bellis patere adsolent, clauderet, eo merito scilicet,
quia Romanis multa sacra constituit. Illi uero homini pro
tanto otio gratulandum fuit, si modo id rebus salubribus
scisset inpendere et perniciosissima curiositate neglecta Deum
uerum uera pietate perquirere. Nunc autem non ei di contulerunt
illud otium, sed eum minus fortasse decepissent, si
otiosum minime repperissent. Quanto enim minus eum occupatum
inuenerunt, tanto magis ipsi occupauerunt. Nam quid
ille molitus sit et quibus artibus deos tales sibi uel illi
ciuitati consociare potuerit, Varro prodit, quod, si Domino
placuerit, suo diligentius disseretur loco. Modo autem quia
de beneficiis eorum quaestio est: magnum beneficium est
pax, sed Dei ueri beneficium est, plerumque etiam sicut
sol, sicut pluuia uitaeque alia subsidia super ingratos
et nequam. Sed si hoc tam magnum bonum di illi Romae
uel Pompilio contulerunt, quur imperio Romano per ipsa
tempora laudabilia id numquam postea praestiterunt? An
utiliora erant sacra, cum instituerentur, quam cum instituta
celebrarentur? Atqui tunc nondum erant, sed ut essent addebantur;
postea uero iam erant, quae ut prodessent custodiebantur.
Quid ergo est, quod illi quadraginta tres uel, ut alii
uolunt, triginta et nouem anni in tam longa pace transacti
4 pilium L; popilium A adiubiese L A 5 et lani] etia e 6 solent
LA 14 mol/itus, I eraso, L 15 barro LA 16 suo disseretur
diligentius Ll A 18 pai.... est om. e 21 Pompilio] populo L A Clp
per ista e 22 laudabilia (laudauil. L) codd.; laudabiliora v 23 instruerentur
C 24 atque vL A addeuantur L A 26 tres sup. lin. L
27 XXX et VIIII L; XXX & IIII A; trig. et nouem 0 b de p k2 fj et\'
om. q a. kl v Domb.
,
An respondent, quod nisi adsiduis sibique continuo succedentibus
bellis Romanum imperium tam longe lateque non
posset augeri et tam grandi gloria diffamari? Idonea uero
causa! Ut magnum esset imperium, quur esse deberet inquietum?
Nonne in corporibus hominum satius est modicam
staturam cum sanitate habere quam ad molem aliquam giganteam
perpetuis adflictionibus peruenire, nec cum perueneris
requiescere, sed quanto grandioribus membris, tanto maioribus
agitari malis? Quid autem mali esset, ac non potius plurimum
boni, si ea tempora perdurarent, quae perstrinxit Sallustius,
ubi ait: \'Igitur initio reges (nam in terris nomen imperii id
primum fuit) diuersi pars ingenium, alii corpus exercebant;
etiamtum uita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique
satis placebant\'. An ut tam multum augeretur imperium, debuit
fieri quod Vergilius detestatur, dicens:
v 5 uelli L 8 ut Cpq; quod v Domb.
romanum Cpq; Romanorum v Domb. 10 actum C; auctum pqv
Domb. 18 afflictationibus A d 19 grauioribus
Neque enim aliunde Apollo ille Cumanus, cum aduersus
Achiuos regemque Aristonicum bellaretur, quatriduo fleuisse
nuntiatus est; quo prodigio haruspices territi cum id simulacrum
in mare putauissent esse proiciendum, Cumani senes
intercesserunt adque rettulerunt tale prodigium et Antiochi et
Persis bello in eodem apparuisse figmento, et quia Romanis
feliciter prouenisset, ex senatus consulto eidem Apollini suo
dona missa esse testati sunt. Tunc uelut peritiores acciti
haruspices responderunt simulacri Apollinis fletum ideo prosperum
esse Romanis, quoniam Cumana colonia Graeca esset,
suisque terris, unde accitus esset, id est ipsi Graeciae, luctum
et cladem Apollinem significasse plorantem. Deinde mox regem
Aristonicum uictum et captum esse nuntiatum est, quem
uinci utique Apollo nolebat et dolebat et hoc sui lapidis etiam
lacrimis indicabat. Unde non usquequaque incongrue quamuis
m. 2 sup. lin. C 5 solae LACbe; solum p q v
Domb. 6 uel significasse
Nec his sacris tamen Roma dignata est esse contenta, quae
tam multa illic Pompilius constituerat. Nam ipsius summum
templum nondum habebat Iouis; rex quippe Tarquinius ibi
Capitolium fabricauit; Aesculapius autem ab Epidauro ambiuit
ad Romam, ut peritissimus medicus in urbe nobilissima artem
gloriosius exerceret; Mater etiam deum nescio unde a Pessinunte.
Indignum enim erat, ut, cum eius filius iam colli
Capitolino praesideret, adhuc ipsa in loco ignobili latitaret.
a ueritatis C1 d 4 popilius 01 d habundans C1 d
5 neaciene om. e 7 illum LACabdepqv; om. Domb. 11 qui siue
LAp; siue qui e2aqa.2k2.fv; qui om. C1 b e a1 kl Domb. 13 fugi-
tibisZA1 athiberet Z A IT adiecerunt p nil p 20 illic om. a
22 escolapioa L A C; aescol. d uenire ambiuit d ambibit L A;
abiuit a 23 ad Romam codd. praeter q; ad om. qv urbe/, m eraso,
C 24 deorum
Primo enim sub ipsis regibus, excepto Numa Pompilio, de
quo iam supra locutus sum, quantum malum discordiosi
certaminis fuit, quod fratrem Romuli coegit occidi!
3 sequutur08 L A; secutores e; securos a 4 deabris a 5 uiderit
eacolapius.... nata sit m. 1 in infer. marg., L escolapius etiam a
6 ignobilem dicere v 9 caelestes e terrenos a flubiales L A;
I
pluuiales C / 10 barro L A adque incertos om. d 18 pauca (7
t a
15 aduitionem L; atuitionem A 16 praeuendo L A 19 tantos ZA
20 conparationem L A\' Cp; comparatione ab deqv Dornb.
nec Venus ipsa Aeneidas suos potuit adiuuare, ut bono et
aequo more coniugia mererentur, cladesque tanta inruit huius
inopiae, ut ea dolo raperent moxque conpellerentur pugnare
cum soceris, ut miserae feminae nondum ex iniuria maritis
conciliatae iam parentum sanguine dotarentur? At enim uicerunt
in hac conflictione Romani uicinos suos. Quantis et quam
multis utrimque uulneribus et funeribus tam propinquorum et
confinium istae uictoriae constiterunt! Propter unum Caesarem
socerum et unum generum eius Pompeium iam mortua Caesaris
filia, uxore Pompei, quanto et quam iusto doloris instinctu
Lucanus exclamat:
Vicerunt ergo Romani, ut strage socerorum manibus cruentis
ab eorum filiabus amplexus miserabiles extorquerent, nec illae
auderent flere patres occisos, ne offenderent uictores maritos,
quae adhuc illis pugnantibus pro quibus facerent uota nesciebant.
Talibus nuptiis populum Romanum non Venus, sed
Bellona donauit; aut fortassis Allecto illa inferna furia iam
eis fauente Iunone plus in illos habuit licentiae, quam cum
eius precibus contra Aenean fuerat excitata. Andromacha
m. I expunct., C phoedere C optinuerunt p 4 quae
I ei
om. LA1p 9 eo C; eas d 10 martif C 12 uinof C 13 et faneribus
LACv; ac fun. e Domb.; atque fun. m. 2 in marg. p 18 emaro
tios L A; haemathios e 20 socerum L 24 nubtiis A; corroso margine
excidit in L 25 dotauit A2 adlecto p; Alecto qv inferna
LACabde1pakf; infernalis e2qv furia sup. lin. b 27 praecibus
Ll C fuerit C
Licet seruiles, tamen post eius amplexus nullum Troianorum
Pyrrhus occidit; Romani autem soceros interficiebant in proeliis,
quorum iam filias amplexabantur in thalamis. Illa uictori
subdita dolere tantum suorum mortem potuit, non timere;
illae sociatae bellantibus parentum suorum mortes procedentibus
uiris timebant, redeuntibus dolebant, nec timorem
habentes liberum nec dolorem. Nam propter interitum ciuium
propinquorum, fratrum parentum aut pie cruciabantur. aut
crudeliter laetabantur uictoriis maritorum. Huc accedebat,
quod, ut sunt alterna bellorum, aliquae parentum ferro amiserunt
uiros, aliquae utrorumque ferro et parentes et uiros.
Neque enim et aput Romanos parua fuerunt illa discrimina, si
quidem ad obsidionem quoque peruentum est ciuitatis clausisque
portis se tuebantur; quibus dolo apertis admissisque
hostibus intra moenia in ipso foro scelerata et nimis atrox
inter generos socerosque pugna commissa est, et raptores illi
etiam superabantur et crebro fugientes inter domos suas
grauius foedabant pristinas, quamuis et ipsas pudendas lugendasque
uictorias. Hic tamen Romulus de suorum iam uirtute
desperans Iouem orauit ut starent, adque ille hac occasione
nomen Statoris inuenit; nec finis esset tanti mali, nisi raptae
illae laceratis crinibus emicarent et prouolutae parentibus
iram eorum iustissimam non armis uictricibus, sed supplici
pietate sedarent. Deinde [Titum] Tatium regem Sabinorum
socium regni Romulus ferre conpulsus est, germani consortis
inpatiens: sed quando et istum diu toleraret, qui fratrem
geminumque non pertulit? Unde et ipso interfecto, ut maior
deus esset, regnum solus obtinuit. Quae sunt ista iura nuptiarum,
quae inritamenta bellorum, quae foedera germanitatis
LAp; coniugia C rell. v Domb. 4 amplexauantur L
5 morte A 7 doleuant L 8 nec m. 1 sup. lin. C 9 cruciauantur I.
10 accedebant L A 12 uiros m. 1 sup. lin. L utrumque e 18 inter
LAC a b dep; intra q v ZoOb. 19 quambis L 20 Hic] id buk1
21 orauit codd.; rogauit v 25 [Titum] om. LAI regem Sabin. socium
<Mt. bl 80 phoedera C
tutoribus uita ciuitatis? Vides quanta hinc dici et quam multa
possent, nisi quae supersunt nostra curaret intentio et sermo
in alia festinaret.
Quid deinde post Numam sub aliis regibus? Quanto malo
non solum suo, sed etiam Romanorum in bellum Albani prouocati
sunt, quia uidelicet pax Numae tam longa uiluerat!
Quam crebrae strages Romani Albanique exercitus fuerunt et
utriusque comminutio ciuitatis! Alba namque illa, quam filius
Aeneae creauit Ascanius, Romae mater proprior ipsa quam
Troia, a Tullo Hostilio rege prouocata conflixit, confligens
autem et adflicta est et adfiixit, donec multorum taederet pari
defectione certaminum. Tunc euentum belli de tergeminis
hinc adque inde fratribus placuit experiri; a Romanis tres
Horatii, ab Albanis autem tres Curiatii processerunt; a Curiatiis
tribus Horatii duo, ab uno autem Horatio tres Curiatii superati
et extincti sunt. Ita Roma extitit uictrix ea clade etiam in
certamine extremo, ut de sex unus rediret domum. Cui
damnum in utrisque, cui luctus, nisi Aeneae stirpi nisi Ascanii
posteris, nisi proli Veneris nisi nepotibus Iouis? Nam et hoc
plus quam ciuile bellum fuit, quando filia ciuitas cum ciuitate
matre pugnauit. Accessit aliud huic tergeminorum pugnae
ultimae atrox adque horrendum malum. Nam ut erant ambo
populi prius amici (uicini quippe adque cognati), uni Curiatiorum
desponsata fuerat Horatiorum soror; haec postea quam
sponsi spolia in uictore fratre conspexit, ab eodem fratre,
C 10 tam] etiam C 11 aluan. L 15 et ante adfiixit m. :J
sup. lin. A 17 ailque] itaque
Quid mihi obtenditur nomen laudis nomenque uictoriae?
Remotis obstaculis insanae opinionis facinora nuda cernantur,
nuda pensentur, nuda iudicentur. Causa dicatur Albae, sicut
Troiae adulterium dicebatur. Nulla talis, nulla similis inuenitur;
tantum ut resides moueret
Illo itaque uitio tantum scelus perpetratum est socialis belli
adque cognati, quod uitium Sallustius magnum transeunter
adtingit. Cum enim laudans breuiter antiquiora commemorasset
tempora, quando uita hominum sine cupiditate agitabatur et
sua cuique satis placebant: (Postea uero, inquit, quam in
Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere
L A 6 sua etiam L A 7 manu om. GI, super sua C2
14 fleuat L A 17 optenditur L 20 diceuatur L 26 brebiter L CA
antiquiora L A ab dep q akl Iv; antiquorum C Domb.; antiquiorum k\'
commemorasse Ci 27 agitauatur L 28 inquid Cl 29 et codd.;
atque v quaepere L A1
belli habere, maximam gloriam in maximo imperio putare\',
et cetera quae ipse instituerat dicere. Mihi huc usque satis
sit eius uerba posuisse. Libido ista dominandi magnis malis
agitat et conterit humanum genus. Hac libidine Roma tunc
uicta Albam se uicisse triumphabat et sui sceleris laudem
gloriam nominabat, quoniam laudatur, inquit scriptura
nostra, peccator in desideriis animae suae et qui
iniqua gerit benedicitur. Fallacia igitur tegmina et
deceptoriae dealbationes auferantur a rebus, ut sincero inspiciantur
examine. Nemo mihi dicat: magnus ille adque ille, quia
cum illo [et illo] pugnauit et uicit. Pugnant etiam gladiatores,
uincunt etiam ipsi, habet praemia laudis et illa crudelitas;
sed puto esse satius cuiuslibet inertiae poenas luere quam
illorum armorum quaerere gloriam. Et tamen si in harenam
procederent pugnaturi inter se gladiatores, quorum alter filius,
alter esset pater, tale spectaculum quis ferret? quis non
auferret? Quo modo ergo gloriosum alterius matris, alterius
filiae ciuitatis inter se armorum potuit esse certamen? An
ideo diuersum fuit, quod harena illa non fuit, et latiores
campi non duorum gladiatorum, sed in duobus populis multorum
funeribus inplebantur, nec amphitheatro cingebantur
illa certamina, sed uniuerso orbe et tunc uiuis et posteris, quo
usque ista fama porrigitur, inpium spectaculum praebebatur?
Vim tamen patiebantur studii sui di illi praesides imperii
Romani et talium certaminum tamquam theatrici spectatores,
C 3 huc codd. excepto a.t; hoc a1 Domb.
b
4 uera L liuido L A et sic l. 5 6 aluam L A 7 nominauat L
inquid C1 9 benedicitur LAC2bepqv; v; benedicetur C1 a kt fl Domb.
a
11 qui/, a eras., L; qui A 12 et illo om. Z* C1 13 etiam LAp;
et C rell. v 15 gloriam quaer. v 17 esset pater I, A C ab dep uk;
pat. es. fv esset filius alter pater q tale oni. q 22 inpleuantur
L cingeuantur L 23 orbi LA 01 P q uibis Z A; ciuis Cl
24 praeuebatur L A\'
ipsa tertia ex altera parte fraterno ferro duobus fratribus
adderetur, ne minus haberet mortium etiam Roma quae
uicerat. Deinde ad fructum uictoriae Alba subuersa est, ubi
post Ilium, quod Graeci euerterunt, et post Lauinium, ubi
Aeneas regnum peregrinum adque fugitiuum constituerat,
tertio loco habitauerant numina illa Troiana. Sed more suo
etiam inde iam fortasse migrauerant, ideo deleta est. Discesserant
uidelicet omnes adytis arisque relictis di, quibus imperium
illud steterat. Discesserant sane ecce iam tertio, ut eis quarta
Roma prouidentissime crederetur. Displicuerat enim et Alba,
ubi Amulius expulso fratre, et Roma placuerat, ubi Romulus
occiso fratre regnauerat. Sed antequam Alba dirueretur, transfusus
est, inquiunt, populus eius in Romam, ut ex utraque
una ciuitas fieret. Esto, ita factum sit; urbs tamen ilia,
Ascanii regnum et tertium domicilium Troianorum deorum,
ab urbe filia mater euersa est; ut autem belli reliquiae ex
duobus populis unum facerent, miserabile coagulum multus
ante fusus utriusque sanguis fuit. Quid iam singillatim dicam
sub ceteris regibus totiens eadem bella renouata, quae uictoriis
finita uidebantur, et tantis stragibus iterum iterumque confecta,
iterum iterumque post foedus et pacem inter soceros et
generos et eorum stirpem posterosque repetita? Non paruum
indicium calamitatis huius fuit, quod portas belli nullus clausit
illorum. Nullus ergo illorum sub tot dis praesidibus in pace
regnauit.
Ipsorum autem regum qui exitus fuerunt? De Romulo
uiderit adulatio fabulosa, qua perhibetur receptus in caelum;
L 7 babitauerunt C 9 uidilicet C
10 discesserint C\'de 12 amullius L !11 13 alua I, A 17 ex ZAC
abdep; e
Ceteri autem reges populi Romani, excepto Numa Pompilio
et Anco Marcio, qui morbo interierunt, quam horrendos exitus
habuerunt! Tullus, ut dixi, Hostilius, uictor et euersor Albae,
cum tota domo sua fulmine concrematus est. Priscus Tarquinius
per sui decessoris filios interemtus est. Seruius Tullius
generi sui Tarquinii Superbi, qui ei successit in regnum,
nefario scelere occisus est. Nec \'discessere adytis arisque
relictis di tanto in optimum illius populi regem parricidio
perpetrato, quos dicunt, ut hoc miserae Troiae facerent eamque
Graecis diruendam exurendamque relinquerent, adulterio Paridis
fuisse commotos; sed insuper interfecto a se socero Tarquinius
ipse successit. Hunc illi di nefarium parricidam soceri interfectione
regnantem, insuper multis bellis uictoriisque gloriantem
et de manubiis Capitolium fabricantem non abscedentes, sed
praesentes manentesque uiderunt et regem suum louem in
illo altissimo templo, hoc est in opere parricidae, sibi praesidere
adque regnare perpessi sunt. Neque enim adhuc innocens
Ll 2 prouatum L A 5 inuectibis L A 6 beniuol.
LA Cab d ep q; beneuol. v Domb. 7 beniuole LACabdepq; boniuole
a; beneuolentia fv 10 interitu LAC p; in interitu b de q f)
q;
Domb.; in interita a 20 relectis C 22 exurendam L relinquerunt
Cl paridi/s, eras. i, C 27 iobem L A
sed ad ipsum regnum, in quo Capitolium fabricaret, inmanissimi
sceleris perpetratione peruenit. Quod uero eum regno
Romani postea depulerunt ac secluserunt moenibus ciuitatis,
non ipsius de Lucretiae stupro, sed filii peccatum fuit illo
non solum nesciente, sed etiam absente commissum. Ardeam
ciuitatem tunc obpugnabat, pro populo Romano bellum gerebat:
nescimus quid faceret, si ad eius notitiam flagitium filii
deferretur; et tamen inexplorato iudicio eius et inexperto ei
populus ademit imperium et recepto exercitu, a quo deseri
iussus est, clausis deinde portis non siuit intrare redeuntem.
At ille post bella grauissima, quibus eosdem Romanos concitatis
finitimis adtriuit, postea quam desertus ab eis quorum
fidebat auxilio regnum recipere non eualuit, in oppido Tusculo
Romae uicino quattuordecim, ut fertur, annos priuatam uitam
quietus habuit et cum uxore consenuit, optabiliore fortassis
exitu quam socer eius, generi sui facinore nec ignorante
filia, sicut perhibetur, extinctus. Nec tamen istum Tarquinium
Romani crudelem aut sceleratum, sed superbum appellauerunt.
fortasse regios eius fastus alia superbia non ferentes. Nam
scelus occisi ab eo soceri optimi regis sui usque adeo contemserunt,
ut eum regem suum facerent; ubi miror, si non
scelere grauiore mercedem tantam tanto sceleri reddiderunt.
Nec \'discessere adytis arisque relictis di\'. Nisi forte quispiam
sic defendat istos deos, ut dicat eos ideo mansisse Romae.
quo possint magis Romanos punire suppliciis quam beneficiis
1 instruxit C d e 3 Romani regno v 6 non sup. lin. L ardem C
7 tet bl et, quod ante pro pop. R. uulgo editu1\'. om. LAC a b de p q
pro ante pRO. (= populo Romano) om. L Al Cl 9 eius iudicio r
re
10 a sup. lin. C 11 uifus. in marg. m. :J iuffuf, C 11 intraredeuntem
L 14 ualuit C\' 15 annis A2 16 optauiliore L A 19 sed
sup. lin. L 20 fortasse L A C ab e p q; fortassis v Domb. fastus.
prius s in ras., C superuia L 25 roma, e, n eras., L Romac
quo poss. om. d 26 possint L A Cp; possent abeqv Domb. magis
Rom. ZAC\'p; Rom. magis rell. v Domb.
conterentes.
Haec fuit Romanorum uita sub regibus laudabili tempore
illius rei publicae usque ad expulsionem Tarquinii Superbi
per ducentos ferme et quadraginta et tres annos, cum illae
omnes uictoriae tam multo sanguine et tantis emtae calamitatibus
uix illud imperium intra uiginti ab Urbe milia dilatauerint;
quantum spatium absit ut saltem alicuius Getulae
ciuitatis nunc territorio conparetur.
Huic tempori adiciamus etiam tempus illud, quo usque
dicit Sallustius aequo et modesto iure agitatum, dum metus
a Tarquinio et bellum graue cum Etruria positum est. Quamdiu
enim Etrusci Tarquinio in regnum redire conanti opitulati
sunt, graui bello Roma concussa est. Ideo dicit aequo et
modesto iure gestam rem publicam metu premente, non persuadente
iustitia. In quo breuissimo tempore quam funestus
ille annus fuit, quo primi consules creati sunt expulsa regia
potestate! Annum quippe suum non conpleuerunt. Nam Iunius
Brutus exhonoratum eiecit Urbe collegam Lucium Tarquinium
Collatinum; deinde mox ipse in bello cecidit mutuis cum
hoste uulneribus, occisis a se [ipso] primitus filiis suis et
uxoris suae fratribus, quod eos pro restituendo Tarquinio
LAI 5 et ante tres om. qal Domb. et tres liraeolis expunct.
b 7 miliaria
mox deinde exclamauit et ait:Natosque pater noua bella monentes
Ad poenam pulchra pro libertate uocabit,
Quomodolibet, inquit, ea facta posteri ferant, id est praeferantInfelix, utcumque ferent ea facta minores.
Nonne in hoc Bruto, qui et filios occidit et a se percussoVincit amor patriae laudumque inmensa cupido.
\'Tunc iam deminuto paululum metu, non quia bella conquieuerant,
sed quia non tam graui pondere urgebant, finito
scilicet tempore, quo aequo iure ac modesto agitatum est,
secuta sunt quae idem Sallustius breuiter explicat: \'Dein
seruili imperio patres plebem exercere, de uita adque tergo
regio more consulere, agro pellere et ceteris expertibus soli
superscripto x itaque, b; itaque a 2 tyranno om. C 3 L.,
bo
erasum uidetur in L; om. At iniuste p 4 ciueno//// adtendit,
litteris omen erasis, L; ciue {»9 non , nofh, bo eras. et notri extra lin.
m. 2, A nomen
Ubi ergo erant illi di, qui propter exiguam fallacemque
mundi huius felicitatem colendi existimantur, cum Romani,
quibus se colendos mendacissima astutia uenditabant, tantis
calamitatibus uexarentur? Ubi erant, quando Valerius consul
ab exulibus et seruis inscensum Capitolium cum defensaret
occisus est faciliusque ipse prodesse potuit aedi Iouis quam
illi turba tot numinum cum suo maximo adque optimo rege,
cuius templum liberauerat, subuenire? Ubi erant, quando
densissimis fatigata ciuitas seditionum malis, cum legatos
Athenas missos ad leges mutuandas paululum quieta opperiretur,
graui fame pestilentiaque uastata est? Ubi erant, quando
rursus populus, cum fame laboraret, praefectum annonae
primum creauit, adque illa fame inualescente Spurius Maelius,
quia esurienti multitudini frumenta largitus est, regni adfectati
crimen incurrit et eiusdem praefecti instantia per dictatorem
L. Quintium aetate decrepitum a Quinto Seruilio magistro
equitum cum maximo et periculosissimo tumultu ciuitatis
occisus est? Ubi erant, quando pestilentia maxima exorta dis
L 9 prius et m. 2 sup. lin. C, alterum et om. C 12 ergo
erant LACbdp; erant ergo aeqv Domb, 13 huius mundi v 14 bendit.
L A 16 et sup. lin. L inscensum corr. Lud. Vives; incensum
codd. 17 iobis LA 18 illa e2 19 liuer. L 21 opperibetur Cl
23 lauor. LA 24 melius bl; emilius 02; meuius e 25 quia L.i Ie
deak1; qui A2
Tum uero tam multa bella ubique crebruerunt, ut inopia
militum proletarii illi, qui eo, quod proli gignendae uacabant,
ob egestatem militare non ualentes hoc nomen acceperant,
militiae conscriberentur. Accitus etiam a Tarentinis Pyrrhus,
rex Graeciae, tunc ingenti gloria celebratus, Romanorum hostis
effectus est. Cui sane de rerum futuro euentu consulenti satis
urbane Apollo sic ambiguum oraculum edidit, ut, e duobus
quidquid accidisset, ipse diuinus haberetur (ait enim: <Dico
te, Pyrrhe, uincere posse Romanos\') adque ita, siue Pyrrhus
a Romanis siue Romani a Pyrrho uincerentur, securus fatidicus
utrumlibet expectaret euentum. Quae tunc et quam horrenda
utriusque exercitus clades! In qua tamen superior Pyrrhus extitit,
ut iam posset Apollinem pro suo intellectu praedicare diuinum,
nisi proxime alio proelio Romani abscederent superiores.
LA (J2 e; Brutiis v Domb. 4 seipptem C 6 post graues
et long. v 7 in L excidit folium uerba Ianiculum usque ad solet
p. 140, 15 continens; in I m. recentiore lacuna expleta est singulari
folio (40) male inter f. 39
Iam uero Punicis bellis, cum inter utrumque imperium
uictoria diu anceps adque incerta penderet populique duo
praeualidi impetus in alterutrum fortissimos et opulentissimos
agerent, quot minutiora regna contrita sunt! quae urbes amplae
nobilesque deletae, quot adflictae, quot perditae ciuitates!
Quam longe lateque tot regiones terraeque uastatae sunt!
Quotiens uicti hinc adque inde uictores! Quid hominum consumtum
est uel pugnantium militum uel ab armis uacantium
populorum! Quanta uis nauium marinis etiam proeliis obpressa
et diuersarum tempestatum uarietate submersa est! Si enarrare
uel commemorare conemur, nihil aliud quam scriptores etiam
nos erimus historiae. Tunc magno metu perturbata Romana
ciuitas ad remedia uana et ridenda currebat. Instaurati sunt
ex auctoritate librorum Sibyllinorum ludi saeculares, quorum
celebritas inter centum annos fuerat instituta felicioribusque
temporibus memoria neglegente perierat. Renouarunt etiam
pontifices ludos sacros inferis et ipsos abolitos annis retrorsum
melioribus. Nimirum ergo, quando renouati sunt, tanta
copia morientium ditatos inferos etiam ludere delectabat, cum
profecto miseri homines ipsa rabida bella et cruentas animositates
funereasque hinc adque inde uictorias magnos agerent
ludos daemonum et opimas epulas inferorum. Nihil sane
miserabilius primo Punico bello accidit, quam quod ita Romani
uicti sunt, ut etiam Regulus ille caperetur, cuius in primo
et in altero libro fecimus mentionem, uir plane magnus et
uictor antea domitorque Poenorum, qui etiam ipsum primum
p i quod Ll Cl d, et sic l. 8 C\' cl 8 atflictae
Ll ciuitatis Cl 12 nabium L 13 etj ut e 14 scribturae
fed iam Cl 21 ergo L Ap; om. q; enim C rell. v Domb. 22 cupia C
23 profectu C rapida A 26 mirabilius C Punico bello LAC
b epi bel. PUD. v Domb. 28 in ante altero om. Lt e fecim. ment.
ip*um
LAp; ment. fec. C\'v 29 qui etiam quj primum C m. 2 corr.
gloriae duriores condiciones, quam ferre possent, fessis Carthaginiensibus
imperasset. Illius uiri et captiuitas inopinatissima
et seruitus indignissima, et iuratio fidelissima et mors crudelissima
si deos illos non cogit erubescere, uerum est quod aerei
sunt et non habent sanguinem.
Nec mala illo tempore grauissima intra moenia defuerunt.
Nam exundante nimis ultra morem fluuio Tiberino paene
omnia urbis plana subuersa sunt, aliis impetu quasi torrentis
inpulsis, aliis uelut stagno diuturno madefactis adque sublapsis.
Istam deinde pestem ignis perniciosior subsecutus est. qui
correptis circa forum quibusque celsioribus etiam templo
Vestae suo familiarissimo non pepercit, ubi ei ueluti uitam
perpetuam diligentissima substitutione lignorum non tam honoratae
quam damnatae uirgines donare consuerant. Tunc uero illic
ignis non tantum uiuebat, sed etiam saeuiebat. Cuius impetu
exterritae uirgines sacra illa fatalia, quae iam tres, in quibus
fuerant, presserant ciuitates, cum ab illo incendio liberare
non possent, Metellus pontifex suae quodam modo salutis
oblitus inruens ea semiustus abripuit. Neque enim uel ipsum
ignis agnouit, aut uero erat ibi numen, quod non etiam, si
fuisset, fugisset. Homo igitur potius sacris Vestae quam illa
homini prodesse potuerunt. Si autem a se ipsis ignem non
repellebant, ciuitatem, cuius salutem tueri putabantur, quid
contra illas aquas flammasque poterant adiuuare? sicut etiam
res ipsa nihil ea prorsus potuisse patefecit. Haec istis nequaquam
obicerentur a nobis, si illa sacra dicerent non tuendis
L aerei LACbe2pqƒk2v; aerii ei 011:1
Domb. 8 exudante Cl \' meeras., C 10 diurno a
13 uest.ae, r eras., C 14 subrestitutione. re eras., A (in L litterae
sub
modo stitutione supersunt; fortasse scriptum erat re
eI consuerant L A1; consueuerant C rell. v Domb. Tunc
L A Cp<;; tum ab de q a Domb. 16 bibebat L A sębiebat L
18 fuerint C 20 semiustus L A C d p q; semiustiJatuB ek1; semiustulatus
abak2fv arripuit e 21 agnobit L 22 potius tn. 1 sup.
lin. L, om. C 24 putauantur
Secundo autem Punico bello nimis longum est commemorare
clades duorum populorum tam longe secum lateque pugnantium.
ita ut his quoque fatentibus, qui non tam narrare bella
Romana quam Romanorum imperium laudare instituerunt,
similior uicto fuerit ille qui uicit. Hannibale quippe ab
Hispania surgente et Pyrenaeis montibus superatis, Gallia
transcursa Alpibusque disruptis, tam longo circuitu auctis
uiribus cuncta uastando aut subigendo torrentis modo Italiae
faucibus inruente quam cruenta proelia gesta sunt, quotiens
Romani superati! quam multa ad hostem oppida defecerunt,
quam multa capta et obpressa! quam dirae pugnae et totiens
Hannibali Romana clade gloriosae! De Canr.ensi autem mirabiliter
horrendo malo quid dicam, ubi Hannibal, cum esset crudelissimus,
tamen tanta inimicorum atrocissimorum clade satiatus
parci iussisse perhibetur? Unde tres modios anulorum
om. C1 2 quam superscripto quum, in marpine m. 2 i\' cum, a
contegeret C\' 3 Ins om. C 5 possent LA. de p; possint Cv 9 eruuescunt
L; erubiscunt CI; erubescant e 13 bello Punico v nimis
m. 1 sup. lin. L 14 tam om. Cl 16 Romanorum A Cp; in I. mar-
gine mutilato um modo restitit; Romanum v 17 Hannibale L A Ce2
a2k; annibale
Sed in his omnibus belli Punici secundi malis nihil miserabilius
ac miserabili querella dignius quam exitium
in marg. Biores quanto, q
infimioris L A C2 a b de ];1 v; infimiores C\'; infirmioris pqak7 f iacebant
Ll (J2 5 concidenda (;1 putarentur Ll 7 liuert. L illis
codd.; ex illis v 9 liuertis L 13 uos v Domb.; om. L A C ab d epq
non
nihil facere potuistis L m. 1 corr.; facere non potuistis A p; nihil facere
pot. C rell. v Domb. 16 anulos L A Cl bIll al Fi anulos aureos C2 abi
deqv 17 miserauilia L 19 ferre C\' 24 exitu Cp q; exitio r
sagont. C 27 in om, hi 28 hac C1 querilla C\'
Romani, dum eidem populo fidem seruat, euersa est. Hinc
enim Hannibal fracto foedere Romanorum causas quaesiuit,
quibus eos inritaret ad bellum. Saguntum ferociter ergo
obsidebat. Quod ubi Romae auditum est, missi legati ad
Hannibalem, ut ab eius obsidione discederet. Contemti Carthaginem
pergunt querimoniamque deponunt foederis rupti
infectoque negotio Romam redeunt. Dum hae morae aguntur,
misera illa ciuitas opulentissima, suae rei publicae Romanaeque
carissima, octauo uel nono a Poenis mense deleta est.
Cuius interitum legere, quanto magis scribere, horroris est.
Breuiter tamen eum commemorabo; ad rem quippe quae agitur
multum pertinet. Primo fame contabuit; nam etiam suorum
cadaueribus a nonnullis pasta perhibetur. Deinde omnium
fessa rerum, ne saltem captiua in manus Hannibalis perueniret,
ingentem rogum publice struxit, in quem ardentem ferro etiam
trucidatos omnes se suosque miserunt. Hic aliquid agerent
di helluones adque nebulones, sacrificiorum adipibus inhiantes
et fallacium diuinationum caligine decipientes; hic aliquid
agerent, ciuitati populi Romani amicissimae subuenirent, fidei
conseruatione pereuntem perire non sinerent. Ipsi utique medii
praefuerunt, cum Romanae rei publicae interiecto foedere
copulata est. Custodiens itaque [fideliter], quod ipsis praesidibus
placito iunxerat, fide uinxerat, iuratione constrinxerat, a
perfido obsessa obpressa consumta est. Si ipsi di tempestate
adque fulminibus Hannibalem postea Romanis proximum moenibus
terruerunt longeque miserunt: tunc primum tale aliquid
facerent. Audeo quippe dicere honestius illos pro amicis
Romanorum ideo periclitantibus, ne Romanis frangerent fidem,
et nullam opem tunc habentibus quam pro ipsis Romanis, qui
et sic 7. 22 C
4 ferociter ergo Ll A; ergo fer. Li C rell. v 6 obsidi/one, ti eras., C
t
7 rapti Cl 8 inffectoque C 11 orroris Z1 A 12 quae] qua de e
agitatur iA 16 instruxit A2 a 18 elluones Zl 20 et fidei e 23 fideliter
om. ZA\'C\'p 24 fide/unxerat, i eras., L
potuisse tempestate saeuire. Si ergo tutores essent Romanae
felicitatis et gloriae, tam graue ab ea crimen Saguntinae
calamitatis auerterent; nunc uero quam stulte creditur, dis
illis defensoribus Romam uictore Hannibale non perisse, qui
Saguntinae urbi non potuerunt, ne pro eius periret amicitia,
subuenire! Si Saguntinorum Christianus populus esset et huius
modi aliquid pro fide euangelica pateretur, quamquam se ipse
nec ferro nec ignibus corrupisset, sed tamen si pro fide
euangelica excidium pateretur: ea spe pateretur, qua in Christum
crediderat, non mercede breuissimi temporis, sed aeternitatis
interminae. Pro istis autem dis, qui propterea coli
perhibentur, propterea colendi requiruntur, ut harum labentium
adque transeuntium rerum felicitas tuta sit, quid nobis defensores
et excusatores eorum de Saguntinis pereuntibus respondebunt,
nisi quod de illo Regulo extincto? Hoc quippe interest,
quod ille unus homo, haec tota ciuitas; utriusque tamen
interitus causa conseruatio fidei fuit. Propter hanc enim ad
hostes et redire ille uoluit, et noluit ista transire. Conseruata
ergo prouocat deorum iram fides? an possunt et dis propitiis
perire non solum quique homines, uerum etiam integrae ciuitates?
Utrum uolunt. eligant. Si enim fidei seruatae irascuntur
illi di, quaerant perfidos, a quibus colantur; si autem etiam
illis propitiis multis grauibusque cruciatibus adflicti interire
homines ciuitatesque possunt, nullo fructu felicitatis huius
coluntur. Desinant igitur suscensere, qui sacris deorum suorum
perditis se infelices esse factos putant. Possent enim illis non
solum manentibus, uerum etiam fauentibus non sicut modo
C 10 xpo Cx 11 mercedem C 12 qui
... perhibentur om. ex coli perh. propterea om. a 13 propterea
a
codd. praeter b; qui propterea b v lauent. L A 01 15 san
c
similiter p, 147, 1 C 24 protiis C 25 nullof frutu C 27 possint a
illi Cl 28 manentibus uerum] his uerbis desinere codicis L fol. 76 et
reliquam partem libri III. usque ad uerba ... si humanum] c. 31
Porro inter secundum et postremum bellum Carthaginiense,
quando Sallustius optimis moribus et maxima concordia dixit
egisse Romanos (multa enim praetereo suscepti operis modum
cogitans), eodem ipso ergo tempore morum optimorum maximaeque
concordiae Scipio ille Romae Italiaeque liberator eiusdemque
belli Punici secundi tam horrendi, tam exitiosi, tam
periculosi praeclarus mirabilisque confector, uictor Hannibalis
domitor que Carthaginis, cuius ab adulescentia uita describitur
dis dedita templisque nutrita, inimicorum accusationibus cessit
carensque patria, quam sua uirtute saluam et liberam
reddidit, in oppido Linternensi egit reliquam conpleuitque
uitam, post insignem suum triumphum nullo illius urbis
captus desiderio, ita ut iussisse perhibeatur, ne saltem mortuo
in ingrata patria funus fieret. Deinde tunc primum per Gn.
Manlium proconsulem de Gallograecis triumphantem Asiatica
luxuria Romam omni hoste peior inrepsit. Tunc enim primum
lecti aerati et pretiosa stragula uisa perhibentur; tunc inductae
in conuiuia psaltriae et alia licentiosa nequitia. Sed nunc de
his malis, quae intolerabiliter homines patiuntur, lion de his,
quae libenter faciunt, dicere institui. Unde illud magis, quod
de Scipione commemoraui, quod cedens inimicis extra patriam,
quam liberauit, mortuus est, ad praesentem pertinet
tt sic semper C 10 ipso ergo A e p q; ergo ipso C rell. v
i ta
11 liberator eiusdemque ont. A* 12 secunduC 14 dominatorque e
chartagi|n////is C 20 Gfi. A Cp; gneum rell.; Cneum v 21 manlium
codd. 23 strati f nisa sup. lin. C 24 licentiora C
Hannibalem, non reddiderunt uicem, quae propter istam
tantummodo coluntur felicitatem. Sed quia Sallustius eo
tempore ibi dixit mores optimos fuisse, propterea hoc de
Asiana luxuria commemorandum putaui, ut intellegatur etiam
illud a Sallustio in conparationem aliorum temporum dictum,
quibus temporibus peiores utique in grauissimis discordiis
mores fuerunt. Nam tunc, id est inter secundum et
postremum bellum Carthaginiense, lata est etiam lex illa
Voconia, ne quis heredem feminam faceret, nec unicam
filiam. Qua lege quid iniquius dici aut cogitari possit, ignoro.
Verum tamen toto illo interuallo duorum bellorum Punicorum
tolerabilior infelicitas fuit. Bellis tantummodo foris conterebatur
exercitus, sed uictoriis consolabatur; domi autem nullae,
sicut alias, discordiae saeuiebant. Sed ultimo bello Punico
uno impetu alterius Scipionis, qui ob hoc etiam ipse Africani
cognomen inuenit, aemula imperii Romani ab stirpe deleta
est, ac deinde tantis malorum aggeribus obpressa Romana
res publica, ut prosperitate ac securitate rerum, unde nimium
corruptis moribus mala illa congesta sunt, plus nocuisse
monstretur tam cito euersa, quam prius nocuerat tam diu
aduersa Carthago. Hoc toto tempore usque ad Caesarem
Augustum, qui uidetur non adhuc uel ipsorum opinione gloriosam,
sed contentiosam et exitiosam et plane iam eneruem ac
languidam libertatem omni modo extorsisse Romanis et ad
regale arbitrium cuncta reuocasse et quasi morbida uetustate
conlapsam ueluti instaurasse ac renouasse rem publicam; toto
ergo isto tempore omitto ex aliis adque aliis causis etiam adque
etiam bellicas clades et Numantinum foedus horrenda ignominia
a Domb.; comparatione A2
0
rell. v 9 lata A. in marg. m. rec. data est lex illa ACbdep:
illa lex v Domb. 10 vel nec a 15 pun. bello A 16 uno m. 1 sup.
lin. C scipionis
Sed haec, inquam, omitto, quamuis illud nequaquam tacuerim,
quod Mithridates rex Asiae ubique in Asia peregrinantes
ciues Romanos adque innumerabili copia suis negotiis intentos
uno die occidi iussit; et factum est. Quam illa miserabilis
rerum facies erat, subito quemque, ubicumque fuisset inuentus,
in agro in uia in oppido, in domo in uico in foro, in templo
in lecto in conuiuio inopinate adque inpie fuisse trucidatum!
Quis gemitus morientium, quae lacrimae spectantium, fortasse
etiam ferientium fuerunt! Quam dura necessitas hospitum
non solum uidendi nefarias illas caedes domi suae, uerum
etiam perpetrandi, ab illa blanda comitate humanitatis repente
mutatis uultibus ad hostile negotium in pace peragendum,
mutuis dicam omnino uulneribus, cum percussus in corpore
et percussor in animo feriretur! Num et isti omnes auguria
contemserant? Num deos et domesticos et publicos, cum de
sedibus suis ad illam inremeabilem peregrinationem profecti
sunt, quos consulerent, non habebant? Hoc si ita est, non
habent quur isti in hac causa de nostris temporibus conquerantur;
olim Romani haec uana contemnunt. Si autem
in margine circufeffa e 4 romane, ne
in ras. litterae m, C reip. sup. lin. C 5 alio A et sic ex coniectura
h
Domb.; malo C rell. v proceSserant codd.; processerint v 7 mitri/
nor u
datis C roma C 11 innumerabiles copias A Cp 20 mu/tis, I
eraso, C 21 mutuis repente dicam b2 q k2 f 23 contempserunt a
et deos a 25 Hoc.... habent ont. C 27 contempnunt Cl
humanas dumtaxat leges nemine prohibente licuerunt.
Sed iam illa mala breuiter, quantum possumus, commemoremus,
quae quanto interiora, tanto miseriora exstiterunt:
discordiae ciuiles uel potius inciuiles, nec iam seditiones, sed
etiam ipsa bella urbana, ubi tantus sanguis effusus est, ubi
partium studia non contionum dissensionibus uariisque uocibus
in alterutrum, sed plane iam ferro armisque saeuiebant; bella
socialia, bella seruilia, bella ciuilia quantum Romanum cruorem
fuderunt, quantam Italiae uastationem desertionemque fecerunt!
Namque antequam se aduersus Romam sociale Latium commoueret,
cuncta animalia humanis usibus subdita, canes equi,
asini boues, et quaeque alia pecora sub hominum dominio
fuerunt, subito efferata et domesticae lenitatis oblita relictis
tectis libera uagabantur et omnem non solum aliorum, uerum
etiam dominorum auersabantur accessum, non sine exitio uel
periculo audentis, si quis de proximo urgeret. Quanti mali
signum fuit, si hoc signum fuit, quod tantum malum fuit, si
etiam signum non fuit! Hoc si nostris temporibus accidisset,
rabidiores istos quam sua illi animalia pateremur.
Initium autem ciuilium malorum fuit seditiones Gracchorum
agrariis legibus excitatae. Volebant enim agros populo diuidere,
C 15 antea quam v aduersus codd.
praeter b e, v; aduersum b e
Eleganti sane senatus consulto eo ipso loco, ubi funereus
tumultus ille commissus est, ubi tot ciues ordinis cuiusque
ceciderunt, aedes Concordiae facta est, ut Gracchorum poenae
testis contionantium oculos feriret memoriamque conpungeret.
Sed hoc quid aliud fuit quam inrisio deorum, illi deae templum
construere, quae si esset in ciuitate, non tantis dissensionibus
dilacerata conrueret? Nisi forte sceleris huius rea Concordia,
quia deseruerat animos ciuium, meruit in illa aede tamquam
in carcere includi. Quur enim, si rebus gestis congruere
codd. praeter q; eis iam q; tam v 2 conbellere A periculosissimo
Cl 3 ipsa res v 8 L. A Cp; lucius de v 10 habereetiam
C; haberet etiam d 11 nf omisso milia A 13 turpidus A I
I? M. A Cp; ora. d; Marcus rell. v fulbius A 24 concordia?, e
eras:, A 25 contionantum A C 27 de ciuitate C
ulla ratio redditur, quur Concordia dea sit, et Discordia dea
non sit, ut secundum Labeonis distinctionem bona sit ista,
illa uero mala? Nec ipse aliud secutus uidetur quam quod
aduertit Romae etiam Febri, sicut Saluti, templum constitutum.
Eo modo igitur non solum Concordiae, uerum etiam Discordiae
constitui debuit. Periculose itaque Romani tam mala dea
irata uiuere uoluerunt nec Troianum excidium recoluerunt
originem ab eius offensione sumsisse. Ipsa quippe quia inter
deos non fuerat inuitata, trium dearum litem aurei mali subpositione
commenta est; unde rixa numinum et Venus uictrix,
et rapta Helena et Troia deleta. Quapropter, si forte indignata,
quod inter deos in Urbe nullum templum habere meruit, ideo
iam turbabat tantis tumultibus ciuitatem, quanto atrocius
potuit inritari, cum in loco illius caedis, hoc est in loco sui
operis, aduersariae suae constitutam aedem uideret! Haec uana
ridentibus nobis illi docti sapientesque stomachantur, et tamen
numinum bonorum malorumque cultores de hac quaestione
Concordiae Discordiaeque non exeunt, siue praetermiserint
harum dearum cultum eisque Febrem Bellonamque praetulerint,
quibus antiqua fana fecerunt, siue et istas coluerint, cum sic
eos discedente Concordia Discordia saeuiens usque ad ciuilia
bella perduxerit.
Praeclarum uero seditionis obstaculum aedem Concordiae,
testem caedis suppliciique Gracchorum, contionantibus
uide , supra p. 73, 27 dep Domb,; fabricauerunt Cabqv 2 illa AI;
nulla e1 6 igitur modo v non solum A Cp; non tantum a b de q
Dotnb. 7 tauta
Cum uero Marius ciuili sanguine iam cruentus multis aduersarum
sibi partium peremtis uictus Urbe profugisset, uix
Cdp; lucius ev 4 G. A C; C. d; Gaius ab
eq7k Ii graius
Illo bello Mariano adque Syllano exceptis his, qui foris in acieExcessit medicina modum nimiumque secuta est,
Qua morbi duxere manum. Periere nocentes;
Sed cum iam soli possent superesse nocentes .
Syllana uero uictoria secuta, huius uidelicet uindex crudelitatis,
post tantum sanguinem ciuium, quo fuso fuerat conparata,
finito iam bello inimicitiis uiuentibus crudelius in pace
grassata est. lam etiam post Marii maioris pristinas ac recentissimas
caedes additae fuerant aliae grauiores a Mario iuuene
adque Carbone earundem partium Marianarum, qui Sylla inminente
non solum uictoriam, uerum etiam ipsam desperantes
salutem cuncta suis aliis caedibus inpleuerunt. Nam praeter
stragem late per diuersa diffusam obsesso etiam senatu de ipsa
curia, tamquam de carcere, producebantur ad gladium. Mucius
Scaeuola pontifex, quoniam nihil aput Romanos templo Vestae
sanctius habebatur, aram ipsam amplexus occisus est, ignemque
illum, qui perpetua uirginum cura semper ardebat, suo
paene sanguine extinxit. Urbem deinde Sylla uictor intrauit,
qui in uilla publica non iam bello, sed ipsa pace saeuiente
septem milia deditorum (unde utique inermia) non pugnando,
sed iubendo prostrauerat. In Urbe autem tota quem uellet
Syllanus quisque feriebat, unde tot funera numerari omnino
non poterant, donec Syllae suggereretur sinendos esse aliquos
uiuere, ut essent quibus possent imperare qui uicerant. Tunc
iam cohibita quae hac adque iliac passim furibunda ferebatur
licentia iugulandi, tabula illa cum magna gratulatione proposita
est, quae hominum ex utroque ordine splendido, equestri
scilicet adque senatorio, occidendorum ac proscribendorum
duo milia continebat. Contristabat numerus, sed consolabatur
5 fuerat conparata A 0 (I b depq; comp. f. v Domb. 7 grassata A
. ta
9 canone C syIlalp C inmenente C 10 desperantesC
anis aliis A C rell. Domb.; suis alienisque v 16 perpetualjl C uirginum
cura A C; c. u. a de v 17 eitinci d 19 inermia, ex inerima
corr., A pugnabo e1 20 totani A 22 suggeretur A\' C\' 24 hac
adque illac A; haęC; hac atque hac v Domb. 25 iugulandi/,
i in rasura syllabae um, C
laetitiae quia ceteri non timebant. Sed in quibusdam eorum,
qui mori iussi erant, etiam ipsa licet crudelis ceterorum
securitas genera mortium exquisita congemuit. Quendam enim
sine ferro laniantium manus diripuerunt, inmanius homines
• hominem uiuum, quam bestiae solent discerpere cadauer abiectum.
Alius oculis effossis et particulatim membris amputatis
in tantis cruciatibus diu uiuere uel potius diu mori coactus
est. Subhastatae sunt etiam, tamquam uillae, quaedam nobiles
ciuitates; una uero, uelut unus reus duci iuberetur, sic tota iussa
est trucidari. Haec facta sunt in pace post bellum, non ut
acceleraretur obtinenda uictoria, sed ne contemneretur obtenta.
Pax cum bello de crudelitate certauit et uicit. Illud enim prostrauit
armatos, ista nudatos. Bellum erat, ut qui feriebatur,
si posset, feriret; pax autem, non ut qui euaserat uiueret,
sed ut moriens non repugnaret.
Quae rabies exterarum gentium, quae saeuitia barbarorum
huic de ciuibus uictoriae ciuium conparari potest? Quid
Roma funestius taetrius amariusque uidit, utrum olim Gallorum
et paulo ante Gothorum inruptionem, an Marii et Syllae aliorumque
in eorum partibus uirorum clarissimorum tamquam
suorum luminum in sua membra ferocitatem? Galli quidem
trucidauerunt senatum, quidquid eius in Urbe tota praeter
arcem Capitolinam, quae sola utcumque defensa est, reperire
2 superscripto tunc, A 3 morityri, superscripto m. I
iuffi, C 5 lantatum A homines omn, A 9 subhastatae A1 Cl; subuastatae
Clie; Illuastatae A2 10 uel C\' reufiubpost
a
reus in marg. m. 2 duci, C 11 trudari C 12 obtinenda ... contemneretur
in marg. e 15 possit C 20 actoribus C 22 cibibus A
27 in orbem totam C 28 repperire A C
uendiderunt, quam etsi ferro rapere non possent, possent
tamen obsidione consumere: Gothi uero tam multis senatoribus
pepercerunt. ut magis mirum sit quod aliquos peremerunt.
At uero Sylla uiuo adhuc Mario ipsum Capitolium, quod a
Gallis tutum fuit, ad decernendas caedes uictor insedit, et cum
fuga Marius elapsus esset ferocior cruentiorque rediturus, .
iste in Capitolio per senatus etiam consultum multos uita
rebusque priuauit : Marianis autem partibus Sylla absente
quid sanctum cui parcerent fuit, quando Mucio ciui senatori
pontifici aram ipsam, ubi erant ut aiunt fata Romana, miseris
ambienti amplexibus non pepercerunt? Syllana porro tabula
illa postrema, ut omittamus alias innumerabiles mortes, plures
iugulauit senatores, quam Gothi uel spoliare potuerunt.
Qua igitur fronte quo corde, qua inpudentia qua insipientia uel
potius amentia illa dis suis non inputant, et haec nostio inputant
Christo? Crudelia bella ciuilia, omnibus bellis hostilibus,
auctoribus etiam eorum fatentibus, amariora, quibus illa res
publica nec adflicta, sed omnino perdita iudicata est, longe ante
aduentum Christi exorta sunt, et sceleratarum concatenatione
causarum a bello Mariano adque Syllano ad bella Sertorii et
Catilinae (quorum a Sylla fuerat ille proscriptus, ille nutritus),
inde ad Lepidi et Catuli bellum (quorum alter gesta Syllana
rescindere, alter defendere cupiebat), inde ad Pompei et
Caesaris (quorum Pompeius sectator Syllae fuerat eiusque
Cade esset elapsus v crodeliorq;, in marg.
cruentior, e 8 multos A (J al b 1 d e p ctA\'; tam multos a b\'l q k2 f V
9 priuabit A 10 cibi A; cui//, if eras., C 11 fa/ta, c eras., A.
12 porro. in marg. uero, e 13 illa extra lin. m. 2 A alias] illas,
in marg. alias, e 14 expoliare eqak2 18 qua insipientia om. Cl
20 hostibus 01 22 omnino perdita codd.; p. o. v 28 eiusque......
superauerat om. e
autem Pompei potentiam non ferebat, sed quia non habebat.
quam tamen illo uicto interfectoque transcendit), hinc ad
alium Caesarem, qui post Augustus appellatus est, peruenerunt,
quo imperante natus est Christus. Nam et ipse Augustus
cum multis gessit bella ciuilia, et in eis etiam multi clarissimi
uiri perierunt, inter quos et Cicero, ille disertus artifex rei
publicae regendae. Pompei quippe uictorem Gaium Caesarem, qui
uictoriam ciuilem clementer exercuit suisque aduersariis uitam
dignitatemque donauit, tamquam regni adpetitorem quorundam
nobilium coniuratio senatorum uelut pro rei publicae libertate
in ipsa curia trucidauit. Huius deinde potentiam multum
moribus dispar uitiisque omnibus inquinatus adque corruptus
adfectare uidebatur Antonius, cui uehementer pro eadem illa
uelut patriae libertate Cicero resistebat. Tunc emerserat mirabilis
indolis adulescens ille alius Caesar, illius Gai Caesaris
filius adoptiuus, qui, ut dixi, postea est appellatus Augustus.
Huic adulescenti Caesari, ut eius potentia contra Antonium
nutriretur, Cicero fauebat, sperans eum depulsa et obpressa
Antonii dominatione instauraturum rei publicae libertatem,
usque adeo caecus adque inprouidus futurorum, ut ille ipse
iuuenis, cuius dignitatem ac potestatem fouebat, et eundem
Ciceronem occidendum Antonio quadam quasi concordiae pactione
permitteret et ipsam libertatem rei publicae, pro qua multum
ille clamauerat, dicioni propriae subiugaret.
om. b a 2 ponpei Cl 7 et om. Cl ille dia. arti!. reip.
regendae A p; dis. ille artif. regendae reip. C reM. v Domb. 8 gaium
A reM. praeter C; G. C Caiam v; 13 uitbisq; C 15 emiserat A
16 gai m. 1 sup. lan. A; G. C Caii v; 19 fabebat A oppraessa C
20 dominatio Cl inslaoraturtl, rQ m. 2 erasa littera m, C 22 fobebat
A
Deos suos accusent de tantis malis, qui Christo nostro
ingrati sunt de tantis bonis. Certe quando illa mala fiebant,
calebant arae numinum Sabaeo thure sertisque recentibus
halabant, clarebant sacerdotia, fana renidebant, sacrificabatur
ludebatur furebatur in templis, quando passim tantus ciuium
sanguis a ciuibus non modo in ceteris locis, uerum etiam
inter ipsa deorum altaria fundebatur. Non elegit templum,
quo confugeret Tullius, quia frustra elegerat Mucius. Hi uero
qui multo indignius insultant temporibus Christianis, aut ad
loca Christo dicatissima confugerunt, aut illuc eos ut uiuerent
etiam ipsi barbari deduxerunt. Illud scio et hoc mecum,
quisquis sine studio partium iudicat; facillime agnoscit (ut
omittam cetera quae multa commemoraui et alia multo plura
quae commemorare longum putaui;: si humanum genus ante
bella Punica Christianam reciperet disciplinam et consequeretur
rerum tanta uastatio, quanta illis bellis Europam Africamque
contriuit, nullus talium, quales nunc patimur, nisi Christianae
religioni mala illa tribuisset. Multo autem minus eorum uoces
tolerarentur, quantum adtinet ad Romanos, si Christianae
religionis receptionem et diffamationem uel inruptio Gallorum
Cp q; Quod v Domb. inp/udenter, r eras., C 5 nostro
ti sunt
Christo v 6 ingra,de C 7 ca/lebant, 1 eras, C arae m. 2 in fine
h
uersus C numiura 01 8 hal/a/bant, a m. 2 in ras., C; hanelabaut
e; exhalabant d renitebant, prius t in ras., a 10 ut edidi A Cp;
uerum inter ipsa quoque deorum a b de q v Domb. 12 hic A 13 Christ.
temp. v 15 illut 01 17 commemoraui.... quae m. 2 in marg. C
18 genus ante ... hinc redit I. 19 recipere Cl 20 yt rerum C
21 contribit Li christiana Cl 22 mala usque ad religionis l. 24
om. A1 eorum] quorum
De ciuitate Dei dicere exorsus prius respondendum putaui
eius inimicis, qui terrena gaudia consectantes rebusque fugacibus
inhiantes, quidquid in eis triste misericordia potius admonentis
Dei quam punientis seueritate patiuntur, religioni
increpitant Christianae, quae una est salubris et uera religio.
Et quoniam, cum sit in eis etiam uulgus indoctum, uelut
doctorum auctoritate in odium nostrum grauius inritantur,
existimantibus inperitis ea, quae suis temporibus insolite
acciderint, per alia retro tempora accidere non solere,
L 4 milia LACa Domb,; om. abde
pqkfv 7 si.. uideret
Promiseramus ergo quaedam nos esse dicturos aduersus
eos, qui Romanae rei publicae clades in religionem nostram
referunt, et commemoraturos quaecumque et quantacumque
occurrere potuissent uel satis esse uiderentur mala, quae illa
ciuitas pertulit uel ad eius imperium prouinciae pertinentes,
antequam eorum sacrificia prohibita fuissent; quae omnia
procul dubio nobis tribuerent, si iam uel illis clareret nostra
religio uel ita eos a sacris sacrilegis prohiberet. Haec in
secundo et tertio libro satis, quantum existimo, absoluimus,
in secundo agentes de malis morum, quae mala uel sola uel
maxima deputanda sunt, in tertio autem de his malis, quae
stulti sola perpeti exhorrent, corporis uidelicet externarumque
rerum, quae plerumque patiuntur et boni; illa uero mala non
dico patienter, sed libenter habent, quibus ipsi fiunt mali. Et
quam pauca dixi de sola ipsa ciuitate adque eius imperio!
nec inde omnia usque ad Caesarem Augustum. Quid, si
commemorare uoluissem et exaggerare illa mala, quae non
sibi inuicem homines faciunt, sicut sunt uastationes euersionesque
bellantum, sed ex ipsius mundi elementis terrenis accidunt
rebus, quae uno loco Apuleius breuiter stringit in eo libello
quem de mundo scripsit, terrena omnia dicens mutationes,
conuersiones et interitus habere? Namque inmodicis tremoribus
terrarum, ut uerbis eius utar, dissiluisse humum et interceptas
C declareret e 10 sacreligis et i sacrilegiis L A1
13 malis codd.; om. v 14 exorrent L A 17 sola ipsa LAC b P tJ;
sola illa Domb.; illa sola q 18 Quid LA.Calbdepqkaif,v; Quod
es at .Ii et sic Domb. mutata insequentiwn uerborum distinctione 21 bellantum
L A Domb.; bellantium Cbepqv 22 brebiter C perstringit
b1; astr. q libello codd. praeter q; libro qv 24 et //euersiones,
radendo ex et conners. corr., a conuersationes d et interitus codd.;
atque inter. v in a m. rec. superscriptum est et Ifefionef et remiffionef
25 et ex de m, 2 corr. C
totas esse regiones; illas etiam, quae prius fuerant continentes,
hospitibus adque aduenis fluctibus insulatas aliasque desidia
maris pedestri accessu peruias factas; uentis ac procellis
euersas esse ciuitates; incendia de nubibus emicasse, quibus
Orientis regiones conflagratae perierunt, et in Occidentis plagis
scaturrigines quasdam ac proluuiones easdem strages dedisse;
sic ex Aetnae uerticibus quondam effusis crateribus diuino
incendio per decliuia torrentis uice flammarum flumina cucurrisse.
Si haec adque huius modi, quae habet historia, unde
possem, colligere uoluissem, quando finissem, quae illis
temporibus euenerunt, antequam Christi nomen ulla istorum
uana et uerae saluti perniciosa conprimeret. Promiseram etiam
me demonstraturum, quos eorum mores et quam ob causam
Deus uerus ad augendum imperium adiuuare dignatus est, in
cuius potestate sunt regna omnia, quamque nihil eos adiuuerint
hi, quos deos putant, et potius quantum decipiendo et
fallendo nocuerint: unde nunc uideo mihi esse dicendum, et
magis de incrementis imperii Romani. Nam de noxia fallacia
daemonum, quos uelut deos colebant, quantum malorum inuexerit
moribus eorum, in secundo maxime libro non pauca
iam dicta sunt. Per omnes autem absolutos tres libros, ubi
opportunum uisum est, commendauimus, etiam in ipsis bellicis
malis quantum solaciorum Deus per Christi nomen, cui tantum
honoris barbari detulerunt praeter bellorum morem, bonis
malisque contulerit, quo modo qui facit solem suum
oriri super bonos et malos et pluit super iustos
et iniustos.
eras., C 7 ecaturrigines
L A C al b p a. k f; scaturig. a2 de q v prolnbiones L A 8 ethnae C e
11 in illie a 12 ulla L X Cl a b2 ep q k I; nulla CJ &1 da; illa v 14 ob
ante quos m. 2. svp. lin., e 16 adiuber. L A 17 hii ZA 18 uideo
mihi L A transpositione m. 2 in L notata; mihi uid. C rell. v 23 oportunum
Cde commendauimus, in margine: at comemorauimus A
24 solacium e1
Iam itaque uideamus, quale sit quod tantam latitudinem
ac diuturnitatem imperii Romani illis dis audent tribuere,
quos etiam per turpium ludorum obsequia et per turpium
hominum ministeria se honeste coluisse contendunt. Quamquam
uellem prius paululum inquirere, quae sit ratio, quae prudentia,
cum hominum felicitatem non possis ostendere, semper in
bellicis cladibus et in sanguine ciuili uel hostili, tamen humano
cum tenebroso timore et cruenta cupiditate uersantium, ut
uitrea laetitia conparetur fragiliter splendida, cui timeatur
horribilius ne repente frangatur, de imperii latitudine ac
magnitudine uelle gloriari. Hoc ut facilius diiudicetur, non
uanescamus inani uentositate iactati adque obtundamus intentionis
aciem altisonis uocabulis rerum, cum audimus populos
regna prouincias; sed duos constituamus homines (nam singulus
quisque homo, ut in sermone una littera, ita quasi elementum
est ciuitatis et regni, quantalibet terrarum occupatione latissimi),
quorum duorum hominum unum pauperem uel potius
mediocrem, alium praediuitem cogitemus; sed diuitem timoribus
anxium, maeroribus tabescentem, cupiditate flagrantem,
numquam securum, semper inquietum, perpetuis inimicitiarum
contentionibus anhelantem, augentem sane his miseriis patrimonium
suum in inmensum modum adque illis augmentis
curas quoque amarissimas aggerantem; mediocrem uero illum
re familiari parua adque succincta sibi sufficientem, carissimum
suis, cum cognatis uicinis amicis dulcissima pace gaudentem,
pietate religiosum, benignum mente, sanum corpore, uita
parcum, moribus castum, conscientia securum. Nescio utrum
a 3 in bono p 5 altitudinem Lx 9 uellem prius L A;
pro u. C rell. v 12 tremore a 14 magn. ac lat. v 15 uelle om. a
16 iactati adque] iactantiae neque e 21 paup. unum v 22 praeuitem
Cl 25 hanelantem L A; anheljante a 26 sum Cl 29 cum om. e
Ut ergo in his duobus hominibus, ita in duabus familiis, ita
in duobus populis, ita in duobus regnis regula sequitur aequitatis,
qua uigilanter adhibita si nostra intentio corrigatur,
facillime uidebimus ubi habitet uanitas et ubi felicitas.
Quapropter si uerus Deus colatur eique sacris ueracibus et
bonis moribus seruiatur, utile est ut boni longe lateque diu \'
regnent; neque hoc tam ipsis quam illis utile est, quibus
regnant. Nam quantum ad ipsos pertinet, pietas et probitas
eorum, quae magna Dei dona sunt, sufficit eis ad ueram
felicitatem, qua et ista uita bene agatur et postea percipiatur
aeterna. In hac ergo terra regnum bonorum non tam illis
praestatur quam rebus humanis; malorum uero regnum
magis regnantibus nocet, qui suos animos uastant scelerum
maiore licentia; his autem, qui eis seruiendo subduntur, non
nocet nisi propria iniquitas. Nam iustis quidquid malorum
ab iniquis dominis inrogatur, non est poena criminis, sed
uirtutis examen. Proinde bonus etiamsi seruiat, liber est;
malus autem etiamsi regnet, seruus est, nec unius hominis,
sed, quod est grauius, tot dominorum quot uitiorum. De
quibus uitiis cum ageret scriptura diuina: A quo enim
quis, inquit, deuictus est, huic et seruus addictus
est.
Remota itaque iustitia quid sunt regna nisi magna latrocinia?
quia et latrocinia quid sunt nisi parua regna? Manus et ipsa
L A 5 uideuimus L 6 uerus deus L A v; d. u. C reM.
Domb. 9 prouitas L A 10 dei dona
Proinde omitto quaerere quales Romulus congregauerit,
quoniam multum eis consultum est, ut ex illa uita dato sibi
consortio ciuitatis poenas debitas cogitare desisterent, quarum
metus eos in maiora facinora propellebat, ut deinceps pacatiores
essent rebus humanis. Hoc dico, quod ipsum Romanum
imperium iam magnum multis gentibus subiugatis
ceterisque terribile acerbe sensit, grauiter timuit, non paruo
negotio deuitandae ingentis cladis obpressit, quando paucissimi
gladiatores in Campania de ludo fugientes magnum
exercitum conpararunt, tres duces habuerunt, Italiam latissime
et crudelissime uastauerunt. Dicant, quis istos deus adiuuerit,
1 est om. a imperium C pietatis A 3 et loca, et m. 2 in ea
corr., e 5 ei iam] etiam d 6 demta (dempta) codd.; adempta v
8 interrogaret LAp; interrogasset C rell. v 9 haberet infestum L A
t V
adepqakfv; infestare C\'\'; infestare haberet e2; infestaret Domb.
id id
10 urbem C1 ego L; ego id Alp; ego,!;\' A2; id ego C reM. 11 exigo
C1 15 dignitati Cp q; dignitatis v Domb. 18 deuitas IA 22 acerue
L A 23 debitandae L A oppressO a2e 24 exerc. magnum v
tantis iam Romanis uiribus arcibusque metuendum. An quia
non diu fuerunt, ideo diuinitus negabuntur adiuti? Quasi uero
ipsa cuiuslibet hominis uita diuturna est. Isto ergo pacto
neminem di adiuuant ad regnandum, quoniam singuli quique
cito moriuntur, nec beneficium deputandum est, quod exiguo
tempore in unoquoque homine ac per hoc singillatim utique
in omnibus uice uaporis euanescit. Quid enim interest eorum,
qui sub Romulo deos coluerunt et olim sunt mortui, quod
post eorum mortem Romanum tantum creuit imperium, cum
illi aput inferos causas suas agant? utrum bonas an malas,
ad rem praesentem non pertinet. Hoc autem de omnibus intellegendum
est, qui per ipsum imperium (quamuis decedentibus
succedentibusque mortalibus in longa spatia protendatur)
paucis diebus uitae suae cursim raptimque transierunt, actuum
suorum sarcinas baiulantes. Sin uero etiam ipsa breuissimi
temporis beneficia deorum adiutorio tribuenda sunt, non parum
adiuti sunt illi gladiatores: seruilis condicionis uincla ruperunt,
fugerunt, euaserunt, exercitum magnum et fortissimum collegerunt,
oboedientes regum suorum consiliis et iussis multum
Romanae celsitudini metuendi et aliquot Romanis imperatoribus
insuperabiles multa ceperunt, potiti sunt uictoriis plurimis,
usi uoluptatibus quibus uoluerunt, quod suggessit libido
fecerunt, postremo donec uincerentur, quod difficillime factum
est, sublimes regnantesque uixerunt. Sed ad maiora ueniamus.
sup. lin. 4 diuturnat
iubant LA 7 unoquoquo A 10 crebit L 16 uaiulantes L A brebiss.
LCl 18 gladiatores : senilis sic scripsi secundum L A C\' b1p
glad., qui seru. 02 (qui m. 2 in marg.), rell. v Domb. 20 reg/um, eras.
n, C 21 aliquod 01 e 22 coeperant C pofltiti e 23 liuido L A
24 est factum v 25 ad maiora ueniamus. Iustinus qui graecam uel
m. 2 in marg. inf. C
Iustinus, qui Graecam uel potius peregrinam Trogum Pompeium
secutus non Latine tantum, sicut ille, uerum etiam
breuiter scripsit historiam, opus librorum suorum sic incipit:
\'Principio rerum gentium nationumque imperium penes reges
erat, quos ad fastigium huius maiestatis non ambitio popularis,
sed spectata inter bonos moderatio prouehebat. Populi nullis
legibus tenebantur [arbitria principum pro legibus erant];
fines imperii tueri magis quam proferre mos erat; intra suam
cuique patriam regna finiebantur. Primus omnium Ninus rex
Assyriorum ueterem et quasi auitum gentibus morem noua
imperii cupiditate mutauit. Hic primus intulit bella finitimis
et rudes adhuc ad resistendum populos ad terminos usque
Libyae perdomuit.\' Et paulo post: \'Ninus, inquit, magnitudinem
quaesitae dominationis continua possessione firmauit. Domitis
igitur proximis cum accessione uirium fortior ad alios transiret
et proxima quaeque uictoria instrumentum sequentis esset,
totius Orientis populos subegit\'. Qualibet autem fide rerum
uel iste uel Trogus scripserit (nam quaedam illos fuisse
mentitos aliae fideliores litterae ostendunt), constat tamen et
inter alios scriptores regnum Assyriorum a Nino rege fuisse
longe lateque porrectum. Tam diu autem perseuerauit, ut
Romanum nondum sit eius aetatis. Nam sicut scribunt, qui
chronicam historiam persecuti sunt, mille ducentos et quadraginta
annos ab anno primo, quo Ninus regnare coepit, permansit
hoc regnum, donec transferretur ad Medos. Inferre
autem bella finitimis et in cetera inde procedere ac populos
p 10 [arbitria ... erant] om. codd. praeter ql, in quo m.
rec. uerba uncia inclusa sunt 11 finis
Si nullo deorum adiutorio tam magnum hoc regnum et
prolixum fuit, quare dis Romanis tribuitur Romanum regnum
locis amplum temporibusque diuturnum? Quaecumque enim
causa est illa, eadem est etiam ista. Si autem et illud deorum
adiutorio tribuendum esse contendunt, quaero quorum. Non
enim aliae gentes, quas Ninus domuit et subegit, alios tunc colebant
deos. Aut si proprios habuerunt Assyrii, quasi peritiores
fabros imperii construendi adque seruandi, numquidnam mortui
sunt, quando et ipsi imperium perdiderunt, aut mercede non
sibi reddita uel alia maiore promissa ad Medos transire maluerunt,
adque inde rursus ad Persas Cyro inuitante et aliquid
commodius pollicente? Quae gens non angustis Orientis finibus
post Alexandri Macedonis regnum magnum locis, sed breuissimum
tempore in suo regno adhuc usque perdurat. Hoc si
ita est, aut infideles di sunt, qui suos deserunt et ad hostes
transeunt (quod nec homo fecit Camillus, quando uictor et
expugnator aduersissimae ciuitatis Romam, cui uicerat, sensit
ingratam, quam tamen postea oblitus iniuriae, memor patriae,
a Gallis iterum liberauit), aut non ita fortes sunt, ut deos
esse fortes decet, qui possunt humanis uel consiliis uel uiribus
uinci; aut si, cum inter se belligerant, non di ab hominibus,
sed di ab aliis dis forte uincuntur, qui sunt quarumque
proprii ciuitatum: habent ergo et ipsi inter se inimicitias,
C 5 iuuentur Cp; uel iuuentur qv
8 temporibusque, que sup. lin., L diurnum Cl 9 et sup. lin. L;
om. a 13 constituendi,
Deinde quaeramus, si placet, ex tanta deorum turba, quam
Romani colebant, quem potissimum uel quos deos credant
C, fortasse recte 2 debait superscripto ulla a 3 posttremo
L A 4 migratio LA1pqƒv; i migratio C1; emigratio As Cz a b
deak Domb 5 in
Omissa igitur ista turba minutorum deorum uel aliquantum
intermissa officium maiorum deorum debemus inquirere, quo
Roma tam magna facta est, ut tam diu tot gentibus imperaret.
Nimirum ergo Iouis hoc opus est. Ipsum enim deorum
omnium dearumque regem uolunt: hoc eius indicat sceptrum,
hoc in alto colle Capitolium. De isto deo quamuis a poeta
dictum conuenientissime praedicant:
Ionis omnia plena.
7 athib. L A 10 praepofituta C 12 nodotus L A ab dep q; nodus a
13 unus e a2 b2 e domui LAab2epqv; domi C bi d Domb, 15 cardeam
LAC a b2 de p q v; carneam b1k1ƒ 26 iobis L A 26 regem
codd.; regem esse v eius] enim q
sine simulacro colunt, sed alio nomine nuncupari. Quod si
ita est, quur tam male tractatus est Romae, sicut quidem et
in ceteris gentibus, ut ei fieret simulacrum? Quod ipsi etiam
Varroni ita displicet, ut, cum tantae ciuitatis peruersa consuetudine
premeretur, nequaquam tamen dicere et scribere dubitaret,
quod hi, qui populis instituerunt simulacra, et metum
demserunt et errorem addiderunt.
Quur illi etiam Iuno uxor adiungitur, quae dicatur \'soror
et coniux\'? Quia Iouem, inquiunt, in aethere accipimus, in
aere Iunonem, et haec duo elementa coniuncta sunt, alterum
superius, alterum inferius. Non est -ergo ille, de quo dictum
est \'louis omnia plena\', si aliquam partem inplet et Iuno.
An uterque utrumque inplet, et ambo isti coniuges et in
duobus istis elementis et in singulis simul sunt? Quur ergo
aether datur Ioui, aer Iunoni? Postremo ipsi duo satis essent:
quid est quod mare Neptuno tribuitur, terra Plutoni? Et ne
ipsi quoque sine coniugibus remanerent, additur Neptuno
Salacia, Plutoni Proserpina. Nam sicut inferiorem caeli partem,
id est aerem, inquiunt, Iuno tenet, ita inferiorem maris Salacia
et terrae inferiorem Proserpina. Quaerunt quem ad modum
sarciant fabulas, nec inueniunt. Si enim haec ita essent, tria
potius elementa mundi esse, non quattuor, eorum ueteres
proderent, ut singula deorum coniugia diuiderentur singulis
L A.2 j barbaro Al 6 praemer. Ll C\' et
om. Cl 8 et terrorem C 12 illi etiam codd. v; etiam illi Domb.
uno Cl dicatur codd.; dicitur v 13 inquit Cl aere Cl 14 se-
•of n
there Cl et haec] et per jyf haec e 17 inplet, n m. 2, C 19 iobi
L A poatreIJld et ipsi, superscripto ai, C 21 ipsi om. e 24 inferiorem
otH. Cl 25 sarcine 27 in sing. L A
aetherem, aliud aerem. Aqua uero siue superior siue inferior
utique aqua est; puta quia dissimilis: numquid in tantum ut
aqua non sit? Et inferior terra quid aliud potest esso quam
terra quantalibet diuersitate distincta? Deinde ecce iam totus
in his quattuor uel tribus elementis corporeus conpletus est
mundus: Minerua ubi erit? quid tenebit? quid inplebit?
Simul enim cum his in Capitolio constituta est, cum ista
filia non sit amborum. Aut si aetheris partem superiorem
Mineruam tenere dicunt et hac occasione fingere poetas quod
de Iouis capite nata sit: quur non ergo ipsa potius deorum
regina deputatur, quod sit Ioue superior? An quia indignum
erat praeponere patri filiam? Quur non de Ioue ipso erga
Saturnum iustitia ista seruata est? An quia uictus est? Ergo
pugnarunt? Absit, inquiunt; fabularum est ista garrulitas.
Ecce fabulis non credatur et de dis meliora sentiantur: quur
ergo non data est patri Iouis, etsi non sublimior, aequalis
certe sedes honoris? Quia Saturnus, inquiunt, temporis longitudo
est. Tempus ergo colunt, qui Saturnum colunt, et rex
deorum Iuppiter insinuatur natus ex tempore. Quid enim
indignum dicitur, cum Iuppiter et Iuno nati dicuntur ex
tempore, si caelum est ille et illa terra, cum facta sint utique
caelum et terra? nam hoc quoque in libris suis habent eorum
docti adque sapientes. Neque de figmentis poeticis, sed de
philosophorum libris a Vergilio dictum est:
eras., C 6 inpletus C 7 minerba A (in L litterae
erba rescissae <MM<) quid implebit in marg. A impleuit L 10 mitt
nerbam L A 11 na C 16 et de diis meliora sentiantur corr. m. in
marg. C sent. meliora
Quotlibet igitur physicis rationibus et disputationibus adserant:
modo sit Iuppiter corporei huius mundi animus, qui
uniuersam istam molem ex quattuor uel quot eis placet
elementis constructam adque conpactam inplet et mouet,
modo inde suas partes sorori et fratribus cedat; modo sit
aether, ut aerem Iunonem subterfusam desuper amplectatur;
modo totum simul cum aere sit ipse caelum, terram uero
tamquam coniugem eandemque matrem (quia hoc in diuinis
turpe non est) fecundis imbribus et seminibus fetet; modo
autem (ne sit necesse per cuncta discurrere) deus unus, de
quo multi a poeta nobilissimo dictum putant:
ipse in aethere sit Iuppiter, ipse in aere Iuno, ipse in mari
Neptunus, in inferioribus etiam maris ipse Salacia, in terra
Pluto, in terra inferiore Proserpina, in focis domesticis Vesta,
in fabrorum fornace Vulcanus, in sideribus sol et luna et
stellae, in diuinantibus Apollo, in merce Mercurius, in Iano
initiator, in Termino terminator, Saturnus in tempore, Mars
t 3 incrediuile L A constantissime L A* CJ pronar.
L.A. 4 deorum codd.; d. suorum v in honorem ... deorum in
marg. e 7 doctiores
Quid: illud nonne debet mouere acutos homines uel qualescumque
homines (non enim ad hoc ingenii opus est excellentia),
ut deposito studio contentionis adtendant, si mundi animus
Deus est eique animo mundus ut corpus est, ut sit unum
animal constans ex animo et corpore, adque iste Deus est
sinu quodam naturae in se ipso continens omnia, ut ex ipsius
anima, qua uiuificatur tota ista moles, uitae adque animae
cunctorum uiuentium pro cuiusque nascendi sorte sumantur,
nihil omnino remanere, quod non sit pars Dei. Quod si ita
est, quis non uideat quanta inpietas et inreligiositas consequatur,
ut, quod calcauerit quisque, partem Dei calcet, et in
omni animante occidendo pars Dei trucidetur? Nolo omnia
dicere, quae possunt occurrere cogitantibus, dici autem sine
uerecundia non possunt.
Si autem sola animalia rationalia, sicut sunt homines, partes
Dei esse contendunt: non uideo quidem, si totus mundus
Deus est, quo modo bestias ab eius partibus separent; sed
post uno Mett. editt. et Domb.1 inserunt inuitis libris mss. omnibus
supplicaretur 4 qum L A 6 et priapus Ale 9 esse dei p putau.
om. p 16 uibific. L 17 uibent. L nascendi codd. excepto q; nascentis
q v 25 esse unius dei esse adserunt C 27 rationabilia e
29 deus est L A; e. d. C rel. v
homine, quid infelicius credi potest, quam Dei partem uapulare,
cum puer uapulat? Iam uero partes Dei fieri lasciuas, iniquas,
inpias adque omnino damnabiles quis ferre possit, nisi qui
prorsus insanit? Postremo quid irascitur eis, a quibus non
colitur, cum a suis partibus non colatur? Restat ergo ut
dicant omnes deos suas habere uitas, sibi quemque uiuere,
nullum eorum esse partem cuiusquam, sed omnes colendos
qui cognosci et coli possunt, quia tam multi sunt, ut omnes
non possint. Quorum Iuppiter quia rex praesidet, ipsum credo
ab eis putari regnum constituisse uel auxisse Romanum. Nam
si hoc ipse non fecit, quem alium deum opus tam magnum
potuisse adgredi credant, cum omnes occupati sint officiis et
operibus propriis, nec alter inruat in alterius? A rege igitur
deorum regnum hominum potuit propagari et augeri.
Hic primum quaero, quur non etiam ipsum regnum aliquis
deus est? Quur enim non ita sit, si Victoria dea est? Aut
quid ipso Ioue in hac causa opus est, si Victoria faueat sitque
propitia et semper eat ad illos, quos uult esse uictores?
Hac dea fauente et propitia, etiam Ioue uacante uel aliud
agente, quae gentes non subditae remanerent? quae regna non
cederent? An forte displicet bonis iniquissima inprobitate
pugnare et finitimos quietos nullamque iniuriam facientes ad
L A 7 uibere L 11 romanorum A1 13 dum e
occupati sint] inter haec uerba, quibus in L desinit fol. 92 p. v., et
uerba qui maiori,
Videant ergo ne forte non pertineat ad uiros bonos gaudere
de regni latitudine. Iniquitas enim eorum, cum quibus iusta
bella gesta sunt, regnum adiuuit ut cresceret, quod utique
paruum esset, si quies et iustitia finitimorum contra se bellum
geri nulla prouocaret iniuria ac sic felicioribus rebus humanis
omnia regna parua essent concordi uicinitate laetantia et ita
essent in mundo regna plurima gentium, ut sunt in urbe
domus plurimae ciuium. Proinde belligerare et perdomitis
gentibus dilatare regnum malis uidetur felicitas, bonis necessitas.
Sed quia peius esset, ut iniuriosi iustioribus dominarentur,
ideo non incongrue dicitur etiam ista felicitas. Sed procul
dubio felicitas maior est uicinum bonum habere concordem
quam uicinum malum subiugare bellantem. Mala uota sunt
optare habere quem oderis uel quem timeas, ut possit esse
quem uincas. Si ergo iusta gerendo bella, non inpia, non
iniqua, Romani imperium tam magnum adquirere potuerunt,
numquid tamquam aliqua dea colenda est eis etiam iniquitas
aliena? Multum enim ad istam latitudinem imperii eam cooperatam
uidemus, quae faciebat iniuriosos, ut essent cum
quibus iusta bella gererentur et augeretur imperium. Quur
autem et iniquitas dea non sit uel externarum gentium, si
Pauor et Pallor et Febris di Romani esse meruerunt? His
igitur duabus, id est aliena iniquitate et dea Victoria, dum
bellorum causas iniquitas excitat, Victoria eadem bella feliciter
terminat, etiam feriato Ioue creuit imperium. Quas enim hic
partes Iuppiter haberet, cum ea, quae possent beneficia eius
putari, di habentur, di uocantur, di coluntur, ipsi pro suis
om. A 18 possit esse v et codd. praeter C; poesis liabere
C
partem, si Regnum etiam ipse appellaretur, sicut appellatur illa
Victoria. Aut si regnum munus est Iouis, quur non et uictoria
munus eius habeatur? Quod profecto haberetur, si non lapis
in Capitolio, sed uerus rex regum et dominus dominantium
cognosceretur adque coleretur.
Miror autem plurimum, quod, cum deos singulos singulis
rebus et paene singulis motibus adtribuerent, uocauerunt
deam Agenoriam, quae ad agendum excitaret, deam Stimulam,
quae ad agendum ultra modum stimularet, deam Murciam,
quae praeter modum non moueret ac faceret hominem, ut ait
Pomponius, murcidum, id est nimis desidiosum et inactuosum,
deam Streniam, quae faceret strenuum, his omnibus dis et
deabus publica sacra facere susceperunt, Quietem uero appellantes,
quae faceret quietum, cum aedem haberet extra portam
Collinam, publice illam suscipere noluerunt. Utrum indicium
fuit animi inquieti, an potius ita significatum est, qui illam
turbam colere perseueraret non plane deorum, sed daemoniorum,
eum quietem habere non posse? ad quam uocat uerus
medicus dicens: Discite a me, quoniam mitis sum
et humilis corde, et inuenietis requiem animabus
uestris.
C rell. praeter A; haberet etiam ille
hic A; Hab. autem hic etiam ille v 9 depotantes C 13 exercitaret C
18 publica tufciP C 21 /quieti, I eraso, a an potius) etiam potius
C 23 ad quem A 24 accedite ad me, in marg. m. 1: discite
a me, e quia \'a q v
An forte dicunt, quod deam Victoriam Iuppiter mittat adque
illa tamquam regi deorum obtemperans ad quos iusserit ueniat
et in eorum parte considat? Hoc uere dicitur non de illo
Ioue, quem deorum regem pro sua opinione confingunt, sed
de illo uero rege saeculorum, quod mittat non Victoriam, quae
nulla substantia est, sed angelum suum et faciat uincere
quem uoluerit; cuius consilium occultum esse potest, iniquum
non potest. Nam si uictoria dea est, quur non deus est et
triumphus, et uictoriae iungitur uel maritus uel frater uel
filius? Talia quippe isti de dis opinati sunt, qualia si
poetae fingerent adque a nobis exagitarentur, responderent
isti ridenda esse figmenta poetarum, non ueris adtribuenda
numinibus; et tamen se ipsi non ridebant, cum talia deliramenta
non aput poetas legebant, sed in templis colebant.
Iouem igitur de omnibus rogarent, ei uni tantummodo supplicarent.
Non enim, quo misisset Victoriam, si dea est et sub
illo rege est, posset ei audere resistere et suam potius facere
uoluntatem.\'
Quid, quod et Felicitas dea est? Aedem accepit, aram
meruit, sacra congrua persoluta sunt. Ipsa ergo sola coleretur.I
Ubi enim ipsa esset, quid boni non esset? Sed quid sibi uult.
Cqv; existimari Domb.; dea extimari debuit jp 6 par-\'
tem C consedat 02 8 uero om. C 10 iniquum esse A 11 deus
est] est om, u1 12 iungatur a 14 exagirarentur at, exaggerarentur a2
15 adtribuendam a 16 ipsos ei uidebant A C e deleramenta A\'
a
18 ei] et A 19 quo misisset] cfl. misisset e; cmarg. i q
misisset, a est et] eet a 20 possit C 25 et quod A 26 congrua
ACab1dp alklf Domb.; ei congr. b2eqv
aliud fortuna? Quia fortuna potest esse et mala; felicitas
autem si mala fuerit, felicitas non erit. Certe omnes deos
utriusque sexus (si et sexum habent) non nisi bonos existimare
debemus. Hoc Plato dicit, hoc alii philosophi, hoc
excellentes rei publicae populorumque rectores. Quo modo
ergo dea Fortuna aliquando bona est, aliquando mala? An
forte quando mala est, dea non est, sed in malignum daemonem
repente conuertitur? Quot sunt ergo deae istae? Profecto
quotquot homines fortunati, hoc est bonae fortunae. Nam
cum sint et alii plurimi simul, hoc est uno tempore, malae
fortunae, numquid, si ipsa esset, simul et bona esset et mala;
his aliud, illis aliud? An illa, quae dea est, semper est bona?
Ipsa est ergo Felicitas: quur adhibentur diuersa nomina? Sed
hoc ferendum est; solet enim et una res duobus nominibus
appellari. Quid diuersae aedes, diuersae arae, diuersa sacra?
Est causa, inquiunt, quia felicitas illa est, quam boni habent
praecedentibus meritis; fortuna uero, quae dicitur bona, sine
ullo examine meritorum fortuito accidit hominibus et bonis
et malis, unde etiam Fortuna nominatur. Quo modo ergo
bona est, quae sine ullo iudicio uenit et ad bonos et ad
malos? Ut quid autem colitur, quae ita caeca est passim in
quoslibet incurrens, ut suos cultores plerumque praetereat et
suis contemtoribus haereat? Aut si aliquid proficiunt cultores
eius, ut ab illa uideantur et amentur, iam merita sequitur,
non fortuito uenit. Ubi est definitio illa Fortunae? Ubi est
k 8 in om. Al 9 quod At 01 10 quotquod
C1; qugdquot A 12 et bona esset et mala A adep Domb.; et
mala esset et bona 011 13 his aliud et his C bona est v 14 diuersa
AC deF qak I Domb.; duo v utraque lectio exstat in codd.
a b, qui post diuersa nomina
Tantum sane huic uelut numini tribuunt, quam Fortunam
uocant, ut simulacrum eius, quod a matronis dedicatum est
et appellata est Fortuna muliebris, etiam locutum esse memoriae
memoriae commendauerint adque dixisse non semel, sed iterum,
quod eam rite matronae dedicauerint. Quod quidem si uerum,
sit, mirari nos non oportet. Non enim malignis daemonibus
etiam sic difficile est fallere, quorum artes adque uersutias
hinc potius isti aduertere debuerunt, quod illa dea locuta est,
quae fortuito accidit, non quae mentis uenit. Fuit enim
Fortuna loquax et muta Felicitas, ut quid aliud, nisi ut
homines recte uiuere non curarent conciliata sibi Fortuna,
quae illos sine ullis bonis meritis faceret fortunatos? Et certe
si Fortuna loquitur, non saltem muliebris, sed uirilis potius
loqueretur, ut non ipsae, quae simulacrum dedicauerunt, putarentur
tantum miraculum muliebri loquacitate finxisse.
Virtutem quoque deam fecerunt; quae quidem si dea esset,
multis fuerat praeferenda. Et nunc quia dea non est, sed
6 ma,colant A dea possit codd.; p. d. v 10 nomini At Cx 12 mulieris
A1 18 fortuitu bqv accedit A 01 21 meritis bonis A 23 ut]
▼
et e dedicanerint A 24 fincxisse A 27 alia enim bona C 28 fuerint
C; fuerunt pqv aliis Cpqv; illis Domb. ex coni. Du ̈gneri
Has deas non ueritas, sed uanitas facit; haec enim ueri
Dei munera sunt, non ipsae sunt deae. Verum tamen ubi est
uirtus et felicitas, quid aliud quaeritur? Quid ei sufficit, cui
uirtus felicitasque non sufficit? Omnia quippe agenda conplectitur
uirtus, omnia optanda felicitas. Si Iuppiter, ut haec
daret, ideo colebatur, quia, si bonum aliquid est latitudo regni
adque diuturnitas, ad eandem pertinet felicitatem: quur non
intellectum est dona Dei esse, non deas? Si autem putatae
sunt deae, saltem alia tanta deorum turba non quaereretur.
Consideratis enim officiis deorum dearumque omnium, quae
sicut uoluerunt pro sua opinatione finxerunt, inueniant si
possunt aliquid, quod praestari ab aliquo deo possit homini
habenti uirtutem, habenti felicitatem. Quid doctrinae uel a
Mercurio uel a Minerua petendum esset, cum uirtus omnia
secum haberet? Ars quippe ipsa bene recteque uiuendi uirtus
a ueteribus definita est. Unde ab eo, quod Graece
uirtus, nomen artis Latinos traduxisse putauerunt. Sed si uirtus
non nisi ad ingeniosum posset uenire, quid opus erat deo
Catio patre, qui catos, id est acutos faceret, cum hoc posset
conferre felicitas? Ingeniosum quippe nasci felicitatis est,
unde, etiamsi non potuit a nondum nato coli dea Felicitas,
ut hoc ei conciliata donaret, conferret hoc parentibus eius
cultoribus suis, ut eis ingeniosi filii nascerentur. Quid opus
erat parturientibus inuocare Lucinam, cum, si adesset Felicitas,
non solum bene parerent, sed etiam bonos? Quid necesse erat
Cp q Donrb.; Quod dona n. i. dei v uirtutem
C q 3 et om. C q 4 facit codd.; fecit v 11 non codd. excepto
a1, qui m. 1 quam
Quid est ergo, quod pro ingenti beneficio Varro iactat
praestare se ciuibus suis, quia non solum \'commemorat deos,
quos coli oporteat a Romanis, uerum etiam dicit quid ad
quemque pertineat? Quoniam nihil prodest, inquit, hominis
alicuius medici nomen formamque nosse, et quod sit medicus
ignorare: ita dicit nihil prodesse scire deum esse Aesculapium,
si nescias eum ualetudini opitulari, adque ita ignores quur ei
debeas supplicare. Hoc etiam alia similitudine adfirmat dicens,
non modo bene uiuere, sed uiuere omnino neminem posse, si
ignoret quisnam sit faber, quis pistor, quis tector, a quo quid
utensile petere possit, quem adiutorem adsumere, quem ducem,
quem doctorem; eo modo nulli dubium esse adserens ita
esse utilem cognitionem deorum, si sciatur quam quisque deus
uim et facultatem ac potestatem cuiusque rei habeat. (Ex eo
enim poterimus, inquit, scire quem cuiusque causa deum aduocare
adque inuocare debeamus, ne faciamus, ut mimi solent,
et optemus a Libero aquam, a Lymphis uinum\'. Magna sane
utilitas. Quis non huic gratias ageret, si uera monstraret, et
si unum uerum Deum, a quo essent omnia bona, hominibus
colendum doceret?
Cl 4 ipsa Aep Domb.; ipsam Cab d q t) 9 ergo eat v
ol
benificio C 10 u
At C1; in b adscriptum est narro homini e 14 essescola/phium C
15 i/ta, a eras., C 16 affirmat al. simil. v 17 sed uiuere sup. tin. C
18 pictor q; piscator at 19 adsum. adiut. A 23 inquit poterimus A
possimus scire inquit q aduocare atque inuocare a b de p q IX k f
aduoc. et inuoc. A; inuoc. atque (adque CI) aduoc. C Domb.
Sed (unde nunc agitur) si libri et sacra eorum uera sunt
et Felicitas dea est, quur non ipsa una quae coleretur constituta
est, quae posset uniuersa conferre et conpendio facere
felicem? Quis enim optat aliquid propter aliud quam ut felix
fiat? Quur denique tam sero huic tantae deae post tot Romanos
principes Lucullus aedem constituit? Quur ipse Romulus
felicem cupiens condere ciuitatem non huic templum potissimum
struxit nec propter aliquid dis ceteris supplicauit,
quando nihil deesset, si haec adesset? Nam et ipse nec prius
rex, nec ut putant postea deus fieret, si hanc deam propitiam
non haberet. Ut quid ergo constituit Romanis deos Ianum,
Iouem, Martem, Picum, Faunum, Tiberinum, Herculem et si
quos alios? Ut quid Titus Tatius addidit Saturnum, Opem,
Solem, Lunam, Vulcanum, Lucem et quoscumque alios addidit,
inter quos etiam deam Cloacinam, Felicitate neglecta? Ut quid
Numa tot deos et tot deas sine ista? An eam forte in tanta
turba uidere non potuit? Hostilius certe rex deos et ipse
nouos Pauorem adque Pallorem propitiandos non introduceret,
si deam istam nosset aut coleret. Praesente quippe Felicitate
omnis pauor et pallor non propitiatus abscederet, sed pulsus
aufugeret.
Deinde quid est hoc, quod iam Romanum imperium longe
lateque crescebat, et adhuc nemo Felicitatem colebat? An ideo
grandius imperium quam felicius fuit? Nam quo modo ibi
esset uera felicitas, ubi uera non erat pietas? Pietas est
enim uerax ueri Dei cultus, non cultus falsorum tot deorum,
m. I ex romanus corr. C 12 instruxit A
19 cloacinam Aapqv; cluac. C; cluatinam d; clueacinam e felicitatem
C e 20 forte in tanta mei codd., v; in tanta forte a Domb.
26 hoc om. at iam om. al 29 est sup. lin. A enim est v
30 l1erax A\'; uere At
Felicitate suscepta magna bellorum ciuilium infelicitas subsecuta
est. An forte iuste est indignata Felicitas, quod et
tam sero et non ad honorem, sed ad contumeliam potius
inuitata est, ut cum ea coleretur Priapus et Cloacina et Pauor
et Pallor et Febris et cetera non numina colendorum, sed
crimina colentium?
Ad extremum si cum turba indignissima tanta dea colenda
uisa est, quur non uel inlustrius ceteris colebatur? Quis enim
ferat, quod neque inter deos Consentes, quos dicunt in consilium
Iouis adhiberi, nec inter deos, quos selectos uocant,
Felicitas constituta eat? Templum aliquod ei fieret, quod et
loci sublimitate et operis dignitate praemineret. Quur enim
non aliquid melius quam ipsi Ioui? Nam quae etiam Ioui
regnum nisi Felicitas dedit? si tamen cum regnaret felix fuit.
Et potior est felicitas regno. Nemo enim dubitat facile inueniri
hominem, qui se timeat fieri regem; nullus autem inuenitur, •
qui se nolit esse felicem. Ipsi ergo di si per auguria uel
quolibet modo eos posse consuli putant, de hac re consulerentur,
utrum uellent Felicitati loco cedere, si forte aliorum
aedibus uel altaribus iam fuisset locus occupatus, ubi aedes
maior adque sublimior Felicitati construeretur; etiam ipse
Iuppiter cederet, ut ipsum uerticem collis Capitolini Felicitas
potius obtineret. Non enim quispiam resisteret Felicitati, nisi,
quod fieri non potest, qui esse uellet infelix. Nullo modo
omnino, si consuleretur, faceret Iuppiter, quod ei fecerunt
tres di, Mars, Terminus et Iuuentas, qui maiori et regi \'suo
nullo modo cedere loco uoluerunt. Nam sicut habent eorum
litterae, cum rex Tarquinius Capitolium fabricari uellet eumque
locum, qui ei dignior aptiorque uidebatur, ab dis aliis cerneret
1 quod Al 3 felicit. indign. A 5 clociana A; incqacina C 6 no-
mina A1 10 tien conseD,tes C; consentientes a 11 adiberi A I electos
A Cl al bl d e p nk f 16 inuenire Cl 17 timeat se v 18 ago ria A\'
21 aedis A 24 felicit. resist. A 25 uelit A 27 qui maiori] kinc
redit L 29 fabricari
Ita dea Felicitate in loco amplissimo et celsissimo constituta
discerent ciues, unde omnis boni uoti petendum esset auxilium,
ac sic ipsa suadente natura aliorum deorum superflua multitudine
derelicta coleretur una Felicitas, uni supplicaretur,
unius templum frequentaretur a ciuibus qui felices esse uellent,
quorum esset nemo qui nollet, adque ita ipsa a se ipsa
peteretur, quae ab omnibus petebatur. Quis enim aliquid ab
aliquo deo nisi felicitatem uelit accipere uel quod ad felicitatem
existimat pertinere? Proinde si felicitas habet in potestate
cum quo homine sit (habet autem, si dea est): quae tandem
stultitia est ab aliquo eam deo petere, quam possis a se ipsa
inpetrare? Hanc ergo deam super deos ceteros honorare etiam
\' loci dignitate debuerunt. Sicut enim aput ipsos legitur, Romani
ueteres nescio quem Summanum, cui nocturna fulmina tribuebant,
coluerunt magis quam Iouem, ad quem diurna fulmina
ex I principi, m. rec. superscripto ioui, A 4 loco Ll
5 commemorabi L 6 ideo] deo Cl; eide e 7 instructum 01 10 marte
om. A1 iubentate m. 1 sup. lin. L; iuuenta al; iuucntute oa 11 profecto
...... Iouem om. bl fecerit d; faceret p 12 non ideo A
non ad contempto e2 facerent] fugerent p 13 uel obscuri e q
19 cibibus L 22 uelit.... felicitatem om. Cx ad infelicitatem d
25 possit C ipsa/, m eras., C \' 27 romanos 01 29 flumina A1
constructum est, propter aedis dignitatem sic ad eum multitudo
confluxit, ut uix inueniatur qui Summani nomen, quod audire
iam non potest, se saltem legisse meminerit. Si autem felicitas
dea non est, quoniam, quod uerum est, munus est Dei: ille
Deus quaeratur, qui eam dare possit, et falsorum deorum
multitudo noxia relinquatur, quam stultorum hominum multitudo
uana sectatur, Dei dona deos sibi faciens et ipsum, cuius
ea dona sunt, obstinatione superbae uoluntatis offendens. Sic
enim carere non potest infelicitate, qui tamquam deam felicitatem
colit et Deum datorem felicitatis relinquit, sicut carere
non potest fame, qui panem pictum lingit et ab homine, qui
uerum habet, non petit.
Libet autem eorum considerare rationes. Usque adeone.
inquiunt, maiores nostros insipientes fuisse credendum est, ut
haec nescirent munera diuina esse, non deos? Sed quoniam
sciebant nemini talia nisi aliquo deo largiente concedi, quorum
deorum nomina non inueniebant, earum rerum nominibus appellabant
deos, quas ab eis sentiebant dari, aliqua uocabula inde
flectentes, sicut a bello Bellonam nuncupauerunt, non Bellum;
sicut a cunis Cuninam, non Cunam; sicut a segetibus Segetiam,
non Segetem, a pomis Pomonam, non Pomum: sicut a bubus
Bubonam, non Bouem: aut certe nulla uocabuli declinatione
sicut res ipsae nominantur, ut Pecunia dicta est dea, quae dat
pecuniam, non omnino pecunia dea ipsa putata est; ita Virtus.
quae dat uirtutem, Honor, qui honorem, Concordia, quae
om. C1
V
12 vlingit A 13 petet C1 21 adpellauant L; adpellebant A1 22 deos
... sentiebant om. A1 uocauula L 25 a pomis L A & ep; sicut a
pom. C rell. v Domb. 26 bobonam e bobem L 29 quia dat A
Felicitas dea dicitur, non ipsa quae datur, sed numen illud
adtenditur a quo felicitas datur.
Ista nobis reddita ratione multo facilius eis, quorum cor
non nimis obduruit, persuadebimus fortasse quod uolumus.
Si enim iam humana infirmitas sensit non nisi ab aliquo deo
dari posse felicitatem, et hoc senserunt homines, qui tam
multos colebant deos, in quibus et ipsum eorum regem Iouem:
quia nomen eius, a quo daretur felicitas, ignorabant, ideo
ipsius rei nomine, quam credebant ab illo dari, eum appellare
uoluerunt, satis ergo indicarunt nec ab ipso Ioue dari posse
felicitatem, quem iam colebant, sed utique ab illo, quem
nomine ipsius felicitatis colendum esse censebant. Confirmo
prorsus a quodam deo, quem nesciebant, eos credidisse dari
felicitatem: ipse ergo quaeratur, ipse colatur, et sufficit.
Repudietur strepitus innumerabilium daemoniorum; illi non
sufficiat hic deus, cui non sufficit munus eius. Illi, inquam,
non sufficiat ad colendum Deus dator felicitatis, cui non
sufficit ad accipiendum ipsa felicitas. Cui autem sufficit (non
enim habet homo quid amplius optare debeat), seruiat uni
Deo datori felicitatis. Non est ipse, quem nominant Iouem.
Nam si eum datorem felicitatis agnoscerent, non utique alium
uel aliam, a qua daretur felicitas, nomine ipsius felicitatis
inquirerent, neque ipsum Iouem cum tantis iniuriis colendum
putarent. Iste alienarum dicitur adulter uxorum, iste pueri
pulchri inpudicus amator et raptor.
Ll 8 obdurauit A persuadeuimue L 9 iam m. 1 sup.
lin. L 12 eius nomen
Sed (fingebat haec Homerus, ait Tullius, et humana ad
deos transferebat: diuina mallem ad nos.\' Merito displicuit
uiro graui diuinorum criminum poeta confictor. Quur ergo
ludi scaenici, ubi haec dictitantur cantitantur actitantur, deorum
honoribus exhibentur, inter res diuinas a doctissimis conscribuntur?
Hic exclamet Cicero non contra figmenta poetarum,
sed contra instituta maiorum; an exclamarent et illi: Quid
nos fecimus! Ipsi di ista suis honoribus exhibenda flagitauerunt,
atrociter imperarunt, cladem nisi fieret praenuntiarunt, quia
neglectum est aliquid, seuerissime uindicarunt, quia id quod
neglectum fuerat factum est, placatos se esse monstrarunt.
Inter eorum commemoratur uirtutes et miranda facta quod
dicam. Tito Latinio rustico Romano patri familias dictum est
in somnis, in senatum nuntiaret, ut ludi Romani instaurarentur,
quod primo eorum die in quodam scelerato, qui populo
spectante ad supplicium duci iussus est, numinibus uidelicet
ex ludis hilaritatem quaerentibus triste displicuisset imperium.
Cum ergo ille qui somnio commonitus erat postero die iussa
facere non ausus esset, secunda nocte hoc idem rursus seuerius
imperatum est: amisit filium, quia non fecit. Tertia nocte
dictum est homini, quod maior ei poena, si non faceret,
inmineret. Cum etiam sic non auderet, in morbum incidit
acrem et horribilem. Tum uero ex amicorum sententia ad
magistratus rem detulit adque in lectica adlatus est in
5 mallem, in margine male, e 6 nconfictor L 8 exibentur A
10 an non qv 11 Ipsi om. A di sup. lin. L 12 fierent a e
praenuntiarunt codd. v; praenuntiauerunt Domb. 14ca platos C monstrarunt
L A C reM. v; monstrauerunt Domb. 16 latino C q 18 por
i
pulos peccante et 20f jludifceleraa in ras., A 21 postero
codd.; postera v 25 quum L 27 magistratum A
suis sanus abscessit. Tanto stupefactus miraculo senatus
quadruplicata pecunia ludos censuit instaurari. Quis non uideat,
qui sanum sapit, subditos homines malignis daemonibus, a
quorum dominatione non liberat nisi gratia Dei per Iesum
Christum dominum nostrum, ui conpulsos esse exhibere talibus
dis, quae recto consilio poterant turpia iudicari? In illis certe
ludis poetica numinum crimina frequentantur, qui ludi cogentibus
numinibus iussu senatus instaurabantur. In illis ludis
corruptorem pudicitiae Iouem turpissimi histriones cantabant
agebant placebant. Si illud fingebatur, ille irasceretur; si
autem suis criminibus etiam fictis delectabatur, quando coleretur,
nisi diabolo seruiretur? Itane iste Romanum conderet
dilataret conseruaret imperium, quouis Romano, cui talia
displicebant, homine abiectior? Iste daret felicitatem, qui
tam infeliciter colebatur, et nisi ita coleretur, infelicius irascebatur?
Relatum est in litteras doctissimum pontificem Scaeuolam
disputasse tria genera tradita deorum: unum a poetis, alterum
a philosophis, tertium a principibus ciuitatis. Primum
genus nugatorium dicit esse, quod multa de dis fingantur
indigna; secundum non congruere ciuitatibus, quod habeat
aliqua superuacua, aliqua etiam quae obsit populis nosse. De
superuacuis non magna causa est; solet enim et a iuris peritis
dici: Superflua non nocent. Quae sunt autem illa, quae
prolata in multitudinem nocent ? (Haec, inquit, non esse deos
bant IA C a3b d e1 p q (1,1 k fv; placabant ax e2 a2 12n fictis L; factis b
13 diabulo C. sub diabulo a serbiretur L 14 disp!. tal. v 16 ita
om. C 19 de ante quibus om. C 21 litteras L A\' C &1 dp qj litteris
A2ab2e 25 habet Cl 28 nocet Z1 29 inquid L A C1
a doctis, quod homines fuerint et humana condicione defecerint.\'
Quid aliud? \'Quod eorum qui sint di non habeant ciuitates
uera simulacra, quod uerus Deus nec sexum habeat nec
aetatem nec definita corporis membra.\' Haec pontifex nosse
populos non uult; nam falsa esse non putat. Expedire igitur
existimat falli in religione ciuitates. Quod dicere etiam in
libris rerum diuinarum Varro ipse non dubitat. Praeclara
religio, quo confugiat liberandus infirmus, et cum ueritatem
qua liberetur inquirat, credatur ei expedire quod fallitur.
Poeticum sane deorum genus quur Scaeuola respuat, eisdem
litteris non tacetur: quia sic uidelicet deos deformant, ut nec
bonis hominibus conparentur, cum alium faciant furari, alium
adulterare, sic item aliquid aliter turpiter adque inepte dicere
ac facere; tres inter se deas certasse de praemio pulchritudinis,
uictas duas a Venere Troiam euertisse; Iouem ipsum
conuerti in bouem aut cygnum, ut cum aliqua concumbat;
deam homini nubere; Saturnum liberos deuorare: nihil denique
posse confingi miraculorum adque uitiorum, quod non ibi
reperiatur adque ab deorum natura longe absit.s o Scaeuola
pontifex maxime, ludos tolle, si potes; praecipe populis, ne
tales honores dis inmortalibus deferant, ubi crimina deorum
libeat mirari et quae fieri possunt placeat imitari. Si autem
tibi responderit populus: Vos nobis inportastis ista pontifices:
deos ipsos roga, quibus instigantibus ista iussistis, ne talia
sibi iubeant exhiberi. Quae si mala sunt et propterea nullo
modo de deorum maiestate credenda, maior est deorum iniuria,
de quibus inpune finguntur. Sed non te audiunt,
sup. lin. L; ab A 3 sunt e habebant t
7 regione C1 ciuitatis <7 d; om. al 8 uarro ipse codd.; ipse V. v
9 lineranduB LA 12 nidilicet C 13 faciant LAp; faciunt C rell. v
Domb. 14 adulterari
Nullo igitur modo di tales, qui talibus placantur uel potius
accusantur honoribus, ut maius sit crimen quod eis falsis
oblectantur, quam si de illis uera dicerentur, Romanum imperium
augere et conseruare potuissent. Hoc enim si possent,
Graecis potius donum tam grande conferrent, qui eos in
huiusce modi rebus diuinis, hoc est ludis scaenicis, honorabilius
digniusque coluerunt, quando et a morsibus poetarum,
quibus deos dilacerari uidebant, se non subtraxerunt, dando
eis licentiam male tractandi homines quos liberet, et ipsos
scaenicos non turpes iudicauerunt, sed dignos etiam praeclaris
honoribus habuerunt. Sicut autem potuerunt auream pecuniam
habere Romani, quamuis deum Aurinum non colerent: sic et
argenteam habere potuerunt et aeream, si nec Argentinum nec
eius patrem colerent Aesculanum, et sic omnia quae retexere
piget. Sic ergo et regnum inuito quidem Deo uero nullo modo
habere possent; dis uero istis falsis et multis ignoratis siue
contemtis adque illo uno cognito et fide sincera ac moribus
culto et melius hic regnum haberent, quantumcumque
ante deputant om. Ll C1 4 iobem L A 5 plurima a
6 Iouem om. e a sup. lin. L 8 quo e colendum cum istis a
19 colerunt Ll 20 tanto At 25 si non q 26 patrem om. it aesculanum
L A a ab depq2v; Aescol. Domb.; esculanium qt
siue non haberent.
Nam illud quale est quod pulcherrimum auspicium fuisse
dixerunt, quod paulo ante commemoraui, Martem et Terminum
et Iuuentatem nec Ioui regi deorum loco cedere uoluisse?
Sic enim, inquiunt, significatum est, Martiam gentem, id est
Romanam, nemini locum quem teneret daturam, Romanos
quoque terminos propter deum Terminum neminem commoturum,
iuuentutem etiam Romanam propter deam Iuuentatem
nemini esse cessuram. Videant ergo quo modo habeant istum
regem deorum suorum et datorem regni sui, ut eum auspicia
ista pro aduersario ponerent, cui non cedere pulchrum esset.
Quamquam haec si uera sunt, non habent omnino quid timeant
Non enim confessuri sunt, quod di cesserint Christo, qui Ioui
cedere noluerunt; saluis quippe imperii finibus Christo cedere
potuerunt et de sedibus locorum et maxime de corde credentium.
Sed antequam Christus uenisset in carne, antequam
denique ista scriberentur, quae de libris eorum proferimus,
sed tamen postea quam factum est sub rege Tarquinio illud
auspicium, aliquotiens Romanus exercitus fusus est, hoc est
uersus in fugam, falsumque ostendit auspicium, quo Iuuentas
illa non cesserat Ioui, et gens Martia superantibus adque
inrumpentibus Gallis in ipsa Urbe contrita est, et termini
imperii deficientibus multis ad Hannibalem ciuitatibus in angustum
fuerant coartati. Ita euacuata est pulchritudo auspiciorum,
remansit contra Iouem contumacia, non deorum, sed
4 felicitate p 5 et stabil. om. p 6 pulcerrimum C 9 martiam C
10 tenerent e 12 Iuuentatem] inneritate e 14 eam radendo in ei
mutatum C; ei e 16 quod e 20 uenisset L2A Cabdepakƒ
Domb.; ueniret
Cicero augur inridet auguria et inridet homines corui et
corniculae uocibus uitae consilia moderantes. Sed iste Academicus,
qui omnia esse contendit incerta, indignus est qui
habeat ullam in his rebus auctoritatem. Disputat aput eum
Quintus Lucilius Balbus in secundo de deorum natura libro,
et cum ipse superstitiones ex natura rerum uelut physicas et
philosophicas inserat, indignatur tamen institutioni simulacrorum
et opinionibus fabulosis ita loquens: \'Videtisne igitur,
ut a physicis rebus bene adque utiliter inuentis ratio sit tracta
ad commenticios et fictos deos? Quae res genuit falsas opiniones
erroresque turbulentos et superstitiones paene aniles.
Et formae enim nobis deorum et aetates et uestitus ornatusque
noti sunt, genera praeterea, coniugia, cognationes, omniaque
traducta ad similitudinem inbecillitatis humanae. Nam et
perturbatis animis inducuntur; accepimus enim deorum cupiditates
aegritudines iracundias. Nec uero, ut fabulae ferunt,
di bellis proeliisque caruerunt; nec solum, ut aput Homerum,
\'cum duos exercitus contrarios alii di ex alia parte defenderent,
sed etiam (ut cum Titanis aut cum Gigantibus) sua propria
1 Vt falsa uiuentibus C in initio capitis XXX.; falsa ea uiuent. e;
false uiuent. at; falsa a uiuent. a2 2 uibentibus L 6 ante Cicero
in C correctoris manu sup. lin. exstat dv, superscriptum fortasse tit
sequentia cum antecedentibus uerbis ut falsa cett.,
Quid ipse Varro, quem dolemus in rebus diuinis ludos
scaenicos, quamuis non indicio proprio, posuisse, cum ad deos
colendos multis locis uelut religiosus hortetur, nonne ita confitetur
non se illa iudicio suo sequi, quae ciuitatem Romanam
instituisse commemorat, ut, si eam ciuitatem nouam constitueret,
ex naturae potius formula deos nominaque eorum se
fuisse dedicaturum non dubitet confiteri? Sed iam quoniam
in uetere populo esset, acceptam ab antiquis nominum et
cognominum historiam tenere, ut tradita est, debere se dicit,
et ad eum finem illa scribere ac perscrutari, ut potius eos
magis colere quam despicere uulgus uelit. Quibus uerbis homo
acutissimus satis indicat non se aperire omnia, quae non sibi
tantum contemtui essent, sed etiam ipsi uulgo despicienda
uiderentur, nisi tacerentur. Ego ista conicere putari debui,
x nisi euidenter alio loco ipse diceret de religionibus loquens
multa esse uera, quae non modo uulgo scire non sit utile,
sed etiam, tametsi falsa sunt, aliter existimare populum expediat,
et ideo Graecos teletas ac mysteria taciturnitate parietibusque
clausisse. Hic certe totum consilium prodidit uelut
sapientium, per quos ciuitates et populi regerentur. Hac tamen
fallacia miris modis maligni daemones delectantur,, qui et
deceptores- et deceptos pariter possident, a quorum dominatione
non liberat nisi gratia Dei per Iesum Christum dominum
nostrum.
Dicit etiam idem auctor acutissimus adque doctissimus,
nio
2 opinibus a suasione p 5 ludos // scaen., et eras., C 10 eorum]
deorum a 11 dicaturum e 12 numinum a 13 hystoriam L A; istor.
C1 15 dispicere et l. 17 dispicienda a 18 pu/tari, ex portari ut ui-
detur correctum, C debuit A2 19 multa loquens multa e 24 ac C\'
25 miseris a 29 idem om. Ll
qui crediderunt eum esse animam motu ac ratione mundum
gubernantem, ac per hoc, etsi nondum tenebat quod ueritas
habet (Deus enim uerus non anima, sed animae quoque est
effector et conditor), tamen si contra praeiudicia consuetudinis
liber esse posset, unum Deum colendum fateretur adque suaderet,
motu ac ratione mundum gubernantem, ut ea cum illo
de hac re quaestio remaneret, quod eum diceret esse animam,
non potius et animae creatorem. Dicit etiam antiquos Romanos
plus annos centum et septuaginta deos sine simulacro coluisse.
<Quod si adhuc, inquit, mansisset, castius di obseruarentur.)
Cui sententiae suae testem adhibet inter cetera etiam gentem
Iudaeam; nec dubitat eum locum ita concludere, ut dicat, qui
primi simulacra deorum populis posuerunt, eos ciuitatibus suis
et metum demsisse et errorem addidisse, prudenter existimans
deos facile posse in simulacrorum stoliditate contemni. Quod
uero non ait \'errorem tradiderunt\', sed \'addiderunt\', iam
utique fuisse etiam sine simulacris uult intellegi errorem.
Quapropter cum solos dicit animaduertisse quid esset Deus,
qui eum crederent animam mundum gubernantem, castiusque
existimat sine simulacris obseruari religionem, quis non uideat
quantum propinquauerit ueritati? Si enim aliquid contra uetustatem
tanti posset erroris, profecto et unum Deum, a quo
mundum crederet gubernari, et sine simulacro colendum esse
censeret; adque in tam proximo inuentus facile fortasse de
animae mutabilitate commoneretur, ut naturam potius incommutabilem,
quae ipsam quoque animam condidisset, Deum
uerum esse sentiret. Haec cum ita sint, quaecumque tales
om. A2p a nidebantur L A animum aduertiase L A1; animo
ada. p; animaduertisse AJ C rell. v Domb. 2 crediderint A1 3 guuernantem
L //si, et eras., A 4 haberet p est quoque L A
5 affector C 6 liuer L 7 guuern. L cum radendo ex quum corr. L
10 LXX. IA 12 cuius q athibet LA etiam om. Ll 13 loquum
L1 14 primij, f eras., C 16 in om. e 18 intellegi uult v
20 guuern. L 23 possit At 24 simulacrum Cl colendum, in marg.
credendum, e
ea potius occulta Dei uoluntate conpulsi sunt quam persuadere
conati. Si qua igitur a nobis inde testimonia proferuntur,
ad eos redarguendos proferuntur, qui nolunt aduertere
de quanta et quam maligna daemonum potestate nos liberet
singulare sacrificium tam sancti sanguinis fusi et donum
spiritus inpertiti.
Dicit etiam de generationibus deorum magis ad poetas quam
ad physicos fuisse populos inclinatos,. et ideo et sexum et
generationes deorum maiores suos, id est ueteres credidisse
Romanos et eorum constituisse coniugia. Quod utique non
aliam ob causam factum uidetur, nisi quia hominum uelut
prudentium et sapientium negotium fuit populum in religionibus
fallere, et in eo ipso non solum colere sed imitari etiam
daemones, quibus maxima est fallendi cupiditas. Sicut enim
daemones nisi eos, quos fallendo deceperint, possidere non
possunt, sic et homines principes, non sane iusti, sed daemonum
similes, ea, quae uana esse nouerant, religionis nomine
populis tamquam uera suadebant, hoc modo eos ciuili societati
uelut aptius adligantes, quo similiter subditos possiderent.
Quis autem infirmus et indoctus euaderet simul fallaces et
principes ciuitatis et daemones?
Deus igitur ille felicitatis auctor et dator, quia solus est
uerus Deus, ipse dat regna terrena et bonis et malis, neque
L 10 religionis C noluerint p
18 et aup. lin. A 24 aptius LACab1dpk f Bombartius b2eqatl
29 sunt p
pro rerum ordine ac temporum occulto nobis, notissimo sibi;
cui tamen ordini temporum non subditus seruit, sed eum ipse
tamquam dominus regit moderatorque disponit; felicitatem
uero non dat nisi bonis. Hanc enim possunt et non habere
et habere seruientes, possunt et non habere et habere
regnantes; quae tamen plena in ea uita erit, ubi nemo
iam seruiet. Et ideo regna terrena et bonis ab illo dantur
et malis, ne eius cultores adhuc in prouectu animi paruuli
haec ab eo munera quasi magnum aliquid concupiscant.
Et hoc est sacramentum ueteris testamenti, ubi occultum erat
nouum, quod illic promissa et dona terrena sunt, intellegentibus
et tunc spiritalibus, quamuis nondum in manifestatione
praedicantibus, et quae illis temporalibus rebus significaretur
aeternitas, et in quibus Dei donis esset uera felicitas.
Itaque ut cognosceretur etiam illa terrena bona, quibus solis
inhiant qui meliora cogitare non possunt, in ipsius unius Dei
esse posita potestate, non in multorum falsorum, quos colendos
Romani antea crediderunt, populum suum in Aegypto de paucissimis
multiplicauit et inde signis mirabilibus liberauit. Nec
L A1 Cbj dep ak; fortuitu ab3qv 3 temporis e 6 et
habere om. A1 et hab. seru. poss. et non om. ex seru. usque ad
et habere om. a h[abere sejruientes. litt. inclus. m. 2 in ras., C
et non babere et habere L A C b dp q JJiibn. Domb.; et habere om. v
8 seruiet, m. rec. superscripto illis, C regna mundi huius ds bonis et
malis comuniter pręstat ne boni ea tamquam dl magna munera concupiacant.
et ideo regna terrena, glossa marginali inserta. e 10 haec ab
eo om. C1 13 et thunc L; ahi/nc, i ex u radendo corr., A et tunc
superscripto iam b 17 do ex dfh corr. C\' 20 cognosceretur LACdp;
cognoscerentur ab e qx Domb. 23 ante A1 24 liuer. L
ut miris modis multiplicarentur et gens illa incredibiliter
cresceret, ab Aegyptiorum persequentium et infantes omnes
necare uolentium manibus ipse seruauit. Sine dea Rumina
suxerunt, sine Cunina in cunis fuerunt, sine Educa et Potina
escam potumque sumserunt, sine tot dis puerilibus educati
sunt, sine dis coniugalibus coniugati, sine cultu Priapi coniugibus
mixti; sine inuocatione Neptuni mare transeuntibus
diuisum patuit et sequentes eorum inimicos fluctibus in se
redeuntibus obruit. Nec consecrauerunt aliquam deam Manniam,
quando de caelo manna sumserunt; nec quando sitientibus
aquam percussa petra profudit, Nymphas Lymphasque coluerunt.
Sine insanis sacris Martis et Bellonae bella gesserunt,
et sine uictoria quidem non uicerunt, non eam tamen deam,
sed Dei sui munus habuerunt. Sine Segetia segetes sine
Bubona boues, mella sine Mellona poma sine Pomona, et
prorsus omnia, pro quibus tantae falsorum deorum turbae
Romani supplicandum putarunt, ab uno uero Deo multo felicius
acceperunt. Et si non in eum peccassent, inpia curiositate
tamquam magicis artibus seducti ad alienos deos et ad
idola defluendo, et postremo Christum occidendo: in eodem
regno etsi non spatiosiore, tamen feliciore mansissent. Et nunc
quod per omnes fere terras gentesque dispersi sunt, illius
unius ueri Dei prouidentia est, ut, quod deorum falsorum
usquequaque simulacra arae, luci templa euertuntur et sacrificia
prohibentur, de codicibus eorum probetur, quem ad
modum hoc fuerit tanto ante prophetatum; ne forte, cum
legeretur in nostris, a nobis putaretur esse confictum. Iam
L 4 manibus ipse seruauit LAC at bpq et omisso
manibus e; man. ipse liberauit, ipse seruauit a2o lJomb. 5 canica e
6 aescam LA 8 uocatione C\' 14 non ante uicerunt ont. e 15 segites
Cl 16 bobes L A 17 falsorum ont. C\' 18 putarunt L A
Domb.; putauerunt Cv 21 postremum C christum sup. lin. C
23 gentisque C\' illi e 28 confinctum A
dandus huius prolixitatis modus.
Quoniam constat omnium rerum optandarum plenitudinem
esse felicitatem, quae non est dea, sed donum Dei, et ideo
nullum deum colendum esse ab hominibus, nisi qui potest
eos facere felices (unde si illa dea esset, sola colenda merito
diceretur): iam consequenter uideamus, qua causa Deus, qui
potest et illa bona dare, quae habere possunt etiam non boni
ac per hoc etiam non felices, Romanum imperium tam magnum
tamque diuturnum esse uoluerit. Quia enim hoc deorum falsorum
illa quam colebant multitudo non fecit, et multa iam
diximus, et ubi uisum fuerit opportunum esse dicemus.
Causa ergo magnitudinis imperii Romani nec fortuita est
nec fatalis secundum eorum sententiam siue opinionem, qui
ea dicunt esse fortuita, quae uel nullas causas habent uel
non ex aliquo rationabili ordine uenientes, et ea fatalia, quae
praeter Dei et hominum uoluntatem cuiusdam ordinis necessitate
contingunt. Prorsus diuina prouidentia regna constituuntur
humana. Quae si propterea quisquam fato tribuit, quia ipsam
Dei uoluntatem uel potestatem fati nomine appellat, sententiam
teneat, linguam corrigat. Quur enim non hoc primum
C 2 EXPL. LB. lIII. INC. V £ A AURL. AUG.
EPI. I ADVERSVM. PAGANOS j DE CIVITATE DI. FINIT LIB. IIII I
INC. LIB. QVINTVS. I AMEN. C 10 possunt habere Ce 17 stillarum
C 22 rationauili L
quid dixerit fatum? Nam id homines quando audiunt.
usitata loquendi consuetudine non intellegunt nisi uim positionis
siderum, qualis est quando quis nascitur siue concipitur;
quod aliqui alienant a Dei uoluntate, aliqui ex illa
etiam hoc pendere confirmant. Sed illi, qui sine Dei uoluntate
decernere opinantur sidera quid agamus uel quid bonorum
habeamus malorumue patiamur, ab auribus omnium repellendi
sunt, non solum eorum qui ueram religionem tenent sed qui
deorum qualiumcumque, licet falsorum, uolunt esse cultores.
Haec enim opinio quid agit aliud, nisi ut nullus omnino
colatur aut rogetur Deus? Contra quos modo nobis disputatio
non est instituta, sed contra hos qui pro defensione eorum,
quos deos putant, Christianae religioni aduersantur. Illi uero,
qui positionem stellarum quodam modo decernentium qualis
quisque sit et quid ei proueniat boni quidue mali accidat ex
Dei uoluntate suspendunt, si easdem stellas putant habere
hanc potestatem traditam sibi a summa illius potestate, ut
uolentes ista decernant: magnam caelo faciunt iniuriam, in
cuius uelut clarissimo senatu ac splendidissima curia opinantur
scelera facienda decerni, qualia si aliqua terrena ciuitas decreuisset,
genere humano decernente fuerat euertenda. Quale
deinde iudicium de hominum factis Deo relinquitur, quibus
caelestis necessitas adhibetur, cum dominus ille sit et siderum
et hominum? Aut si non dicunt stellas, accepta quidem potestate
a. summo Deo, arbitrio suo ista decernere, sed in talibus
necessitatibus ingerendis illius omnino iussa conplere: itane
de ipso Deo sentiendum est, quod indignissimum uisum est
de stellarum uoluntate sentire? Quod si dicuntur stellae significare
potius ista quam facere, ut quasi locutio quaedam sit
illa positio praedicens futura, non agens (non enim
Cab dek ƒv; sed et qui L2A2pqa.
Domb. 11 aliud agit
Cicero dicit Hippocratem, nobilissimum medicum, scriptum
reliquisse, quosdam fratres, cum simul aegrotare coepissent
et eorum morbus eodem tempore ingrauesceret, eodem leuaretur,
geminos suspicatum; quos Posidonius Stoicus, multum
astrologiae deditus, eadem constitutione astrorum natos eademque
conceptos solebat adserere. Ita quod medicus pertinere
credebat ad simillimam temperiem ualetudinis, hoc philosophus
astrologus ad uim constitutionemque siderum, quae
fuerat quo tempore concepti natique sunt. In hac causa multo
est acceptabilior et de proximo credibilior coniectura medicinalis,
quoniam parentes ut erant corpore adfecti, dum
C eos m. 1 sup. lin. L
6 repperire fle codd.; se reperire v quid L A C ab d ep q a k; quod f
qui v t ffit b; sit a e q; est p quod] de quo aa; ut q 10 eis om.
Ll 16 De simili dissimilique ualit. gem.
Frustra itaque adfertur nobile illud commentum de figuli
rota, quod respondisse ferunt Nigidium hac quaestione turbatum,
unde et Figulus appellatus est. Dum enim rotam
figuli ui quanta potuit intor?isset, currente illa bis numero
de atramento tamquam uno eius loco summa celeritate percussit;
deinde inuenta sunt signa, quae fixerat, desistente
motu, non paruo interuallo in rotae illius extremitate distantia.
<Sic, inquit, in tanta rapacitate caeli, etiamsi alter post alterum
tanta celeritate nascatur, quanta rotam bis ipse percussi, in
caeli spatio plurimum est: hinc sunt, inquit, quaecumque dissimillima
perhibentur in moribus casibusque geminorum.\' Hoc
figmentum fragilius est quam uasa, quae illa rotatione finguntur.
Nam si tam multum in caelo interest, quod constellationibus
conprehendi non potest, ut alteri geminorum hereditas
obueniat, alteri non obueniat: quur audent ceteris, qui
gemini non sunt, cum inspexerint eorum constellationes, talia
pronuntiare, quae ad illud secretum pertinent, quod nemo
potest conprehendere et momentis adnotare nascentium? Si
autem propterea talia dicunt in aliorum genituris, quia haec
ad productiora spatia temporum pertinent; momenta uero illa
partium minutarum, quae inter se gemini possunt habere
L A1 cuius rei e 2 ponit L A 3 paria cuncta codd.;
cuncta par. v 4 quae.... inueniri om. Ai 17 rapacitate caeli codd.;
caeli rap. v 20 motibus L A dp; montibus e; casibus motibusque C
24 alteri non obueniat om. A1 30 possint C
non solent consuli (quis enim consulat quando sedeat, quando
deambulet, quando uel quid prandeat?): numquid ista dicimus,
quando in moribus operibus casibusque geminorum plurima
plurimumque diuersa monstramus? *
Nati sunt duo gemini antiqua patrum memoria ut de insignibus
loquar) sic alter post alterum, ut posterior plantam
prioris teneret. Tanta in eorum uita fuerunt moribusque diuersa,
tanta in actibus disparilitas, tanta in parentum amore
dissimilitudo, ut etiam inimicos eos inter se faceret ipsa
distantia. Numquid hoc dicitur, quia uno ambulante alius
sedebat, et alio dormiente alius uigilabat, et alio loquente
tacebat alius; quae pertinent ad illas minutias, quae non
possunt ab eis conprehendi, qui constitutionem siderum, qua
quisque nascitur, scribunt, unde mathematici consulantur?
Unus duxit mercennariam seruitutem, alius non seruiuit; unus
a matre diligebatur, alius non diligebatur; unus honorem, qui
magnus aput eos habebatur, amisit, indeptus est alter. Quid
de uxoribus, quid de filiis, quid de rebus, quanta diuersitas!
Si ergo haec ad illas pertinent minutias temporum, quae inter
se habent gemini, et constellationibus non adscribuntur: quare
aliorum constellationibus inspectis ista dicuntur? Si autem
ideo dicuntur, quia non ad minuta inconprehensibilia, sed ad
temporum spatia pertinent, quae obseruari notarique possunt:
m. 1 sup. lin. L 15 uigilabat
alius b et alio L A Cab dep; et om. qv Domb. 16 tacebat alius
codd. (tacebat et alius d); al. tac. v 17 sidereum 01 18 consolantur
C\' 19 seruibit L 20 alius non dilig. om. bl non diligebatur, m.
rec. superscripto a patre, a 21 indeptus est alter Z1 A; alter ind. est
Cab del v; alter adeptus est e2p q 22 tanta, in marg. \'tn\'. I quanta, e
25 ita ZA\' 27 temporalia (7
in gyrum mittantur, ne mathematicorum uaniloquia
conuincantur?
Quid idem ipsi, quorum morbum, quod eodem tempore
grauior leuiorque apparebat amborum, medicinaliter inspiciens
Hippocrates geminos suspicatus est, nonne satis istos redarguunt,
qui uolunt sideribus dare, quod de corporum simili
temperatione ueniebat? Quur enim similiter eodemque tempore,
non alter prior, alter posterior aegrotabant, sicut nati
fuerant, quia utique simul nasci ambo non poterant? Aut si
nihil momenti adtulit, ut diuersis temporibus aegrotarent,
quod diuersis temporibus nati sunt: quare tempus in nascendo
diuersum ad aliarum rerum diuersitates ualere contendunt?
Quur potuerunt diuersis temporibus peregrinari, diuersis temporibus
ducere uxores, diuersis temporibus filios procreare et
multa alia, propterea quia diuersis temporibus nati sunt, et
non potuerunt eadem causa diuersis etiam temporibus aegrotare?
Si enim dispar nascendi mora mutauit horoscopum et
disparilitatem intulit ceteris rebus: quur illud in aegritudinibus
mansit, quod habebat in temporis aequalitate conceptus?
Aut si fata ualetudinis in conceptu sunt, aliarum
uero rerum in ortu esse dicuntur, non deberent inspectis natalium
constellationibus de ualetudine aliquid dicere, quando
eis inspicienda conceptionalis hora non datur. Si autem ideo
praenuntiant aegritudines non inspecto conceptionis horoscopo,
quia indicant eas momenta nascentium: quo modo dicerent
cuilibet eorum geminorum ex natiuitatis hora, quando
7 morbus p a Domb. 15 quid e; qui C\'J 16 diuersitatisualere A
21 mora A Cabdepqkƒv; //prima littera mutilata, L; ora a;
hora Domb. 23 habeat Ll 24 inceptu, con m. 1 superscripto, C
26 cODstill. Cd 27i de L 28 inpecto Cl 30 natibit. L
natiuitatis, necesse haberet pariter aegrotare? Deinde quaero:
si tanta distantia est temporis in natiuitate geminorum, ut
per hanc oporteat eis constellationes fieri diuersas propter
diuersum horoscopum et ob hoc diuersos omnes cardines, ubi
tanta uis ponitur, ut hinc etiam diuersa sint fata: unde hoc
accidere potuit, cum eorum conceptus diuersum tempus habere
non possit? Aut si duorum uno momento temporis conceptorum
potuerunt esse ad nascendum fata disparia, quur non
et duorum uno momento temporis natorum possint esse ad
uiuendum adque moriendum fata disparia? Nam si unum momentum,
quo ambo concepti sunt, non inpediuit, ut alter
prior, alter posterior nasceretur: quur, uno momento si duo
nascantur, inpedit aliquid, ut alter prior, alter posterior
moriatur? Si conceptio momenti unius diuersos casus in utero
geminos habere permittit, quur natiuitas momenti unius non
etiam quoslibet duos in terra diuersos casus habere permittat,
ac sic omnis huius artis uel potius uanitatis commenta
tollantur? Quid est hoc, quur uno tempore, momento uno.
sub una eademque caeli positione concepti diuersa habent
fata, quae illos perducant ad diuersarum horarum natiuitatem,
et uno momento temporis sub una eademque caeli positione
de duabus matribus duo pariter nati diuersa fata habere non
possint, quae illos perducant ad diuersam uiuendi uel moriendi
necessitatem? An concepti nondum habent fata, quae nisi
nascantur habere non poterunt? Quid est ergo quod dicunt,
XA1 6 ///tanta, litt. tan erasis, C 11 uibend. L
13 nasceretur .......... prior om. bi cur .... nascantur om. ei
14 nascantur codd.; nascuntur a inpedit codd.; impediat v 17 permittit
b2 18 si e omnis L A Cdeak1 Domb.; omnia a v 19 quur
it
(cur) codd. praeter q; quod q v tempore mom. ub uno mom. r
20 uerba concepti usque ad I. 22 caeli positione m. 2 in infer. marg. d
21 oraram sup. din. C 23 duo pariter matribus e 24 possint L 1
abepak; possint, int
Quamquam et in ipsis geminorum conceptibus, ubi certe
amborum eadem momenta sunt temporum, unde fit ut sub
eadem constellatione fatali alter concipiatur masculus, altera
femina? Nouimus geminos diuersi sexus, ambo adhuc uiuunt,
ambo aetate adhuc uigent; quorum cum sint inter se similes
eras., e 2 dininias LA Cab1depqkƒ Domb.; diuinos
a; diuinis b*v 3 eoneumueret Lk 5 astraloguB A 13 uerba
inde ab ad aequitatem
Iam illud quis ferat, quod in eligendis diebus noua quaedam
suis actibus fata moliuntur? Non erat uidelicet ille ita natus,
ut haberet admirabilem filium, sed ita potius, ut contemtibilem
gigneret, et ideo uir doctus elegit horam qua misceretur
uxori. Fecit ergo fatum, quod non habebat, et ex ipsius
facto coepit esse fatale, quod in eius natiuitate non fuerat.
s o stultitiam singularem! Eligitur dies ut ducatur uxor; credo
propterea, quia potest in diem non bonum, nisi eligatur,
incurri et infeliciter duci. Ubi est ergo quod nascenti iam
sidera decreuerunt? An potest homo, quod ei iam constitutum
est, diei electione mutare, et quod ipse in eligendo die constituerit,
non poterit ab alia potestate mutari? Deinde si soli
homines, non autem omnia quae sub caelo sunt, constellationibus
subiacent, quur aliter eligunt dies adcommodatos
ponendis uitibus uel arboribus uel segetibus, alios dies pecoribus
uel domandis uel admittendis maribus, quibus equarum
uel boum fetentur armenta, et cetera huius modi? Si autem
propterea ualent ad has res dies electi, quia terrenis omnibus
corporibus siue animantibus secundum diuersitates
et 4 sider/um, eraso e, C 2 oram Ll 3 eadem Ll 10 legendis
A I el 11 uide]licet ille ita natus one. Ct 15 fato e quopit L A1;
it
coepesse C I? elegatur C 18 nascentia ei 20 electione;, m eraso, C,
m
23 aliter codd. praeter q Domb.j alios q v 25 amittendis L, inmittendis
A 28 siue animantibus codd.; siue anim. sine non animantibus v
quam innumerabilia sub uno temporis puncto uel nascantur
uel oriantur uel inchoentur, et tam diuersos exitus habeant.
ut istas obseruationes cuiuis puero ridendas esse persuadeant
Quis enim est tam excors, ut audeat dicere omnes arbores,
omnes herbas, omnes bestias serpentes aues pisces uermiculos
momenta nascendi singillatim habere diuersa? Solent
tamen homines ad tentandam peritiam mathematicorum adferre
ad eos constellationes mutorum animalium, quorum
ortus propter hanc explorationem domi suae diligenter obseruant,
eosque mathematicos praeferunt ceteris, qui constellationibus
inspectis dicunt non esse hominem natum, sed pecus.
Audent etiam dicere quale pecus, utrum aptum lanitio, an
uectationi, an aratro, an custodiae domus. Nam et ad canina
fata tentantur et cum magnis admirantium clamoribus ista
respondent. Sic desipiunt homines, ut existiment, cum homo
nascitur, ceteros rerum ortus ita inhiberi, ut cum illo sub
eadem caeli plaga nec musca nascatur. Nam si hanc admiserint,
procedit ratiocinatio, quae gradatim accessibus modicis
eos a muscis ad camelos elephantosque perducat. Nec illud
uolunt aduertere, quod electo ad seminandum agrum die tam
multa grana in terram simul ueniunt, simul germinant, exorta
segete simul herbescunt pubescunt flauescunt, et tamen inde
spicas ceteris coaeuas adque, ut ita dixerim, congerminales
alias robigo interimit, alias aues depopulantur, alias homines
auellunt. Quo modo istis alias constellationes fuisse dicturi sunt,
quas tam diuersos exitus habere conspiciunt? An eos paenitebit
his rebus dies eligere easque ad caeleste negabunt pertinere
decretum, et solos sideribus subdent homines, quibus solis in
eraso e, C 2 nascuntar e 3 inchoantar e 4 istas.
in margine ipsae, e cuius et 6 ucstias L 10 obserbant L, obsernabant
A 14 de canino e 15 sqq. cum radendo ex quum corr. L
18 ammiserint L A 22 terra A2 23 heruescunt puuescunt L A
24 spicas, c in ras., L ceteris om. Cl 25 interimit, priM i i.
fas., L 26 sint 11 28 negabunt ad caeleste C
non inmerito creditur, cum astrologi mirabiliter multa uera
respondent, occulto instinctu fieri spirituum non bonorum,
quorum cura est has falsas et noxias opiniones de astralibus
fatis inserere humanis mentibus adque firmare, non horoscopi
notati et inspecti aliqua arte, quae nulla est.
Qui uero non astrorum constitutionem, sicuti est cum
quidque concipitur uel nascitur uel inchoatur, sed omnium
conexionem seriemque causarum, qua fit omne quod fit, fati
nomine appellant: non multum cum eis de uerbi controuersia
laborandum adque certandum est, quando quidem ipsum causarum
ordinem et quandam conexionem Dei summi tribuunt
uoluntati et potestati, qui optime et ueracissime creditur et
cuncta scire antequam fiant, et nihil inordinatum relinquere;
a quo sunt omnes potestates, quamuis ab illo non sint omnium
uoluntates. Ipsam itaque praecipue Dei summi uoluntatem,
cuius potestas insuperabiliter per cuncta porrigitur,
eos appellare fatum sic probatur. Annaei Senecae sunt, nisi
fallor, hi uersus:
L 2 non inmerito] merito C 3 apiritum Cl 15 lauor.
LA est adque cert. C 19 non sint ab illo a Domb.l 21 cai a
22 prouatur L A anne b; amici q 23 hi om. al 24 in margine m.
me. adscriptum est enniuf
Illi quoque uersus Homerici huic sententiae suffragantur, quosDucunt nolentem fata, nolentem trahunt.
Nec in hac quaestione auctoritatem haberet poetica sententia:Tales sunt hominum mentes, quali pater ipse
Iuppiter Iuppiter lustrauit lumine terras.
Hos Cicero ita redarguere nititur, ut non existimet aliquid
se aduersus eos ualere, nisi auferat diuinationem. Quam sic
conatur auferre, ut neget esse scientiam futurorum, eamque
omnibus uiribus nullam esse omnino contendat, uel in homine
uel in deo, nullamque rerum praedictionem. Ita et Dei praescientiam
negat et omnem prophetiam luce clariorem conatur
euertere uanis argumentationibus et obponendo sibi quaedam
6 Od. XVIII, 136 sq. 7 Acad.? 21 Diuin. II a; quae b qa1 k, iti margine e se paratum t. 3 ne
sup. lin. L 6 saffagantur, su m. 2 in ras., C 8 tale Cl rqualis e;
quales a 9 terra C1 11 istis e 12 illis e 13 quod A1 14 athibent
IA 20 diffin. p 21 nitur Cl 24 uel in Deo uel in homine
v
In his autem mathematicorum coniecturis refutandis
eius regnat oratio, quia uere tales sunt, ut se ipsae destruant
et refellant. Multo sunt autem tolerabiliores, qui uel siderea
fata constituunt, quam iste qui tollit praescientiam futurorum.
Nam et confiteri esse Deum et negare praescium futurorum
apertissima insania est. Quod et ipse cum uideret, etiam illud
tentauit quod scriptum est: Dixit insipiens in corde
suo: Non est Deus; sed non ex sua persona. Vidit enim
quam esset inuidiosum et molestum, ideoque Cottam fecit
disputantem de hac re aduersus Stoicos in libris de deorum
natura et pro Lucilio Balbo, cui Stoicorum partes defendendas
dedit, maluit ferre sententiam quam pro Cotta, qui nullam
diuinam naturam esse contendit. In libris uero de diuinatione
ex se ipso apertissime obpugnat praescientiam futurorum. Hoc
autem totum facere uidetur, ne fatum esse consentiat et
perdat liberam uoluntatem. Putat enim concessa scientia futurorum
ita esse consequens fatum, ut negari omnino non possit.
Sed quoquo modo se habeant tortuosissimae concertationes et
disputationes philosophorum, nos ut confitemur summum et
uerum Deum, ita uoluntatem summamque potestatem ac
praescientiam eius confitemur; nec timemus ne ideo non uoluntate
faciamus, quod uoluntate facimus, quia id nos facturos
ille praesciuit, cuius praescientia falli non potest; quod Cicero
timuit, ut obpugnaret praescientiam, et Stoici, ut non omnia
necessitate fieri dicerent, quamuis omnia fato fieri contenderent.
Quid est ergo, quod Cicero timuit in praescientia futurorum,
ut eam labefactare disputatione detestabili niteretur? Videlicet
C 4 autem sunt C 6 praescientiam C 8 temtauit
quod LAC Cdep1 αk f,. temt. asserere quod
Nos aduersus istos sacrilegos ausus adque inpios et Deum
dicimus omnia scire antequam fiant. et uoluntate nos facere,
quidquid a nobis non nisi uolentibus fieri sentimus et nouimus.
Omnia uero fieri fato non dicimus, immo nulla fieri
fato dicimus; quoniam fati nomen ubi solet a loquentibus
poni, id est in constitutione siderum cum quisque conceptus
aut natus est, quoniam res ipsa inaniter adseritur, nihil ualere
monstramus. Ordinem autem causarum, ubi uoluntas Dei plurimum
potest, neque negamus, neque fati uocabulo nuncupamus,
nisi forte ut fatum a fando dictum intellegamus, id
est a loquendo; non enim abnuere possumus esse scriptum
in litteris sanctis: Semel locutus est Deus, duo haec
audiui, quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine,
misericordia, qui reddis unicuique secundum
opera eius. Quod enim dictum est: Semel locutus est,
L A superscriptis transpositionis signis; si
cert. onus. ordo Cab deqv; si non est certus ordo causarum p 8 /ueniant,
e eras., L; eueniuut ex ut ea] ut ab illo q ea om. a
9 praescibit LA eueniont a 15 fieri fato L A, ira L m. 2 superscripta
sunt trampositionis signa; fato fieri
Nam et illud, quod idem Cicero concedit, nihil fieri si causa
efficiens non praecedat, satis est ad eum in hac quaestione
redarguendum. Quid enim eum adiuuat, quod dicit nihil
quidem fieri sine causa, sed non omnem causam esse fatalem,
quia est causa fortuita, est naturalis, est uoluntaria? Sufficit,
quia omne, quod fit, non nisi causa praecedente fieri con-
fitetur. Nos enim eas causas, quae dicuntur fortuitae, unde
etiam fortuna nomen accepit, non esse dicimus nullas, sed
latentes, easque tribuimus uel Dei ueri uel quorumlibet spirituum
uoluntati, ipsasque naturales nequaquam ab illius uoluntate
seiungimus, qui est auctor omnis conditorque naturae.
Iam uero causae uoluntariae aut Dei sunt aut angelorum ant
hominum aut quorumque animalium, si tamen uoluntates appellandae
sunt animarum rationis expertium motus illi, quibus
aliqua faciunt secundum naturam suam, cum quid uel adpetunt
uel euitant. Angelorum autem uoluntates dico seu bonorum,
L A 2 incornmutauiliter L 3 possumus A 2 e5 a
m. 1 sup. lin. L 4 solet Cl 5 inclinare C 19 quia omne quod fit
sup. lin. C praecedente ...... causas in marg. e 26 uolunt. appell.
sunt codd.; appell. sunt uol. v 27 animarum codd. praeter q; animalium
qv 29 seu .. seu codd.; siue .. siue v
uel etiam daemones appellamus: sic et hominum, et bonorum
scilicet et malorum. Ac per hoc colligitur non esse causas
efficientes omnium quae fiunt nisi uoluntarias, illius naturae
scilicet, quae spiritus uitae est. Nam et aer iste seu uentus
dicitur spiritus; sed quoniam corpus est, non est spiritus
uitae. Spiritus ergo uitae, qui uiuificat omnia creatorque est
omnis corporis et omnis creati spiritus, ipse est Deus, spiritus
utique non creatus. In eius uoluntate summa potestas est,
quae creatorum spirituum bonas uoluntates adiuuat, malas
iudicat, omnes ordinat et quibusdam tribuit potestates, quibus
dam non tribuit. Sicut enim omnium naturarum creator
est, ita omnium potestatum dator, non uoluntatum. Malae
quippe uoluntates ab illo non sunt, quoniam contra naturam
sunt, quae ab illo est. Corpora igitur magis subiacent uoluntatibus,
quaedam nostris, id est omnium animantium mortalium
et magis hominum quam bestiarum; quaedam uero angelorum;
sed omnia maxime Dei uoluntati subdita sunt, cui
etiam uoluntates omnes subiciuntur, quia non habent potestatem
nisi quam ille concedit. Causa itaque rerum, quae
facit nec fit, Deus est; aliae uero causae et faciunt et fiunt,
sicut sunt omnes creati spiritus, maxime rationales. Corporales
autem causae, quae magis fiunt quam faciunt, non sunt
inter causas efficientes adnumerandae, quoniam hoc possunt,
quod ex ipsis faciunt spirituum uoluntates. Quo modo igitur
ordo causarum, qui praescienti certus est Deo, id efficit, ut
nihil sit in nostra uoluntate, cum in ipso causarum ordine
magnum habeant locum nostrae uoluntates? Contendat ergo
Cicero cum eis, qui hunc causarum ordinem dicunt esse fatalem
uel potius ipsum fati nomine appellant, quod nos
corr. manu in margine infer., b 2 et bonou
rum mea.; et om. v 4 ęşţ omnium C 5 seuentus C 7 creatorque,
que sup. din. C 8 et] ut e 10 bon. uolunt. codd.; uol. bon. v adiubat
ZA I? uestiarum L A 28 habeant om. e 29 quum L1
intellegi. Quod uero negat ordinem omnium causarum
esse certissimum et Dei praescientiae notissimum, plus eum
quam Stoici detestamur. Aut enim esse Deum negat, quod
quidem inducta alterius persona in libris de deorum natura
facere molitus est; aut si esse confitetur Deum, quem negat
praescium futurorum, etiam sic nihil dicit aliud, quam quod
ille dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Qui
enim non est praescius omnium futurorum, non est utique
Deus. Quapropter et uoluntates nostrae tantum ualent, quantum
Deus eas ualere uoluit adque praesciuit; et ideo quidquid
ualent, certissime ualent, et quod facturae sunt, ipsae omnino
facturae sunt, quia ualituras adque facturas ille praesciuit,
cuius praescientia falli non potest. Quapropter si mihi fati
nomen alicui rei adhibendum placeret, magis dicerem fatum
esse infirmioris potentioris uoluntatem, qui eum usitato in potestate,
quam illo causarum ordine, quem non usitato sed suo
more Stoici fatum appellant, arbitrium nostrae uoluntatis
auferri.
Unde nec illa necessitas formidanda est, quam formidando
Stoici laborauerunt causas rerum distinguere ita, ut quasdam
subtraherent necessitati, quasdam subderent, adque in his,
quas esse sub necessitate uoluerunt, posuerunt etiam nostras
uoluntates, ne uidelicet non essent liberae, si subderentur
om. A1 4 esse deum codd.;
Deum esse v 7 dicit nihil v 13 ualeturas (,\'1 15 adhibendum.....
in; L m. 1 in infer. margine; inde factum est ut haec uerba in apo-
grapho A male insererentur v. 13 ante quia; correctoris deinde manu
lineolis deleta et in margine inferiore scripta sunt notato loco ubi sint
inserenda 17 usitato] iusto e1 24 lauor.
Non ergo propterea nihil est in nostra uoluntate, quia Deus
praesciuit quid futurum esset in nostra uoluntate. Non enim,
qui hoc praesciuit, nihil praesciuit. Porro si ille, qui praesciuit
quid futurum esset in nostra uoluntate, non utique
nihil, sed aliquid praesciuit: profecto et illo praesciente est
aliquid in nostra uoluntate. Quocirca nullo modo cogimur aut
retenta praescientia Dei tollere uoluntatis arbitrium aut retento
uoluntatis arbitrio Deum (quod nefas est) negare praescium
futurorum; sed utrumque amplectimur, utrumque fideliter et
ueraciter confitemur; illud, ut bene credamus; hoc, ut bene
uiuamus. Male autem uiuitur, si de Deo non bene creditur.
Unde absit a nobis eius negare praescientiam, ut libere uelimus,
quo adiuuante sumus liberi uel erimus. Proinde non
frustra sunt leges obiurgationes exhortationes laudes et uituperationes,
quia et ipsas futuras esse praesciuit, et ualent
plurimum, quantum eas ualituras esse praesciuit, et preces
ualent ad ea inpetranda, quae se precantibus concessurum
esse praesciuit, et iuste praemia bonis factis et peccatis supplicia
constituta sunt. Neque enim ideo peccat homo, quia
Deus illum peccaturum esse praesciuit; immo ideo non dubitatur
ipsum peccare cum peccat, quia ille, cuius praescientia
falli non potest, non fatum, non fortunam, non aliquid aliud,
sed ipsum peccaturum esse praesciuit. Qui si nolit, utique
non peccat; sed si peccare noluerit, etiam hoc ille praesciuit.
L si AI 8 nihil praescibit L prae,uit, superscripto
sci, A 10 sed sup. lin. A 13 aruitrio L; arbitrium e\'. post arbitrum
in e erasa sunt repetita uerba aut retento uoluntatis arbitrio
16 uibamus L uibitur L 17 libere (liuere L) ueliraus codd. exccepto
p; liberi esse
Deus itaque summus et uerus cum Uerbo suo et Spiritu
sancto, quae tria unum sunt, Deus unus omnipotens, creator
et factor omnia animae adque omnis corporis, cuius sunt
participatione felices, quicumque sunt ueritate, non uanitate
felices, qui fecit hominem rationale animal ex anima et corpore,
qui eum peccantem nec inpunitum esse permisit nec
sine misericordia dereliquit; qui bonis et malis essentiam
etiam cum lapidibus, uitam seminalem etiam cum arboribus,
uitam sensualem etiam cum pecoribus, uitam intellectualem
cum solis angelis dedit; a quo est omnis modus omnis species
omnis ordo; a quo est mensura numerus pondus; a quo est
quidquid naturaliter est, cuiuscumque generis est, cuiuslibet
aestimationis est; a quo sunt semina formarum formae seminum
motus seminum adque formarum; qui dedit et carni
originem pulchritudinem ualetudinem, propagationis fecunditatem
membrorum dispositionem salutem concordiae; qui et
animae inrationali dedit memoriam sensum adpetitum, rationali
autem insuper mentem intellegentiam uoluntatem; qui
non solum caelum et terram, nec solum angelum et hominem,
sed nec exigui et contemtibilis animantis uiscera nec auis
pinnulam, nec herbae flosculum nec arboris folium sine suarum
partium conuenientia et quadam ueluti pace dereliquit: nullo
modo est credendus regna hominum eorumque dominationes
et seruitutes a suae prouidentiae legibus alienas esse uoluisse.
Cl 5 eunt om. 01 6 quius Lx 7 e ueritate, e m. 2
ituert., e 8 rationabile, bi
Proinde uideamus, quos Romanorum mores et quam ob
causam Deus uerus ad augendum imperium adiuuare dignatus
est, in cuius potestate sunt etiam regna terrena. Quod autem
ut absolutius disserere possemus, ad hoc pertinentem etiam
superiorem librum conscripsimus, quod in hac re potestas nulla
sit eorum deorum, quos etiam rebus nugatoriis colendos putarunt,
et praesentis uoluminis partes superiores, quas huc
usque perduximus, de fati quaestione tollenda, ne quisquam,
cui iam persuasam esset non illorum deorum cultu Romanum
imperium propagatum adque seruatum, nescio cui fato potius
id tribueret quam Dei summi potentissimae uoluntati. Ueteres
igitur primique Romani, quantum eorum docet et commendat
historia, quamuis ut aliae gentes excepta una populi Hebraeorum
deos falsos colerent et non Deo uictimas, sed daemoniis
immolarent, tamen \'laudis auidi, pecuniae liberales erant,
gloriam ingentem, diuitias honestas uolebant; hanc ardentissime
dilexerunt, propter hanc uiuere uoluerunt, pro hac
emori non dubitauerunt; ceteras cupiditates huius unius ingenti
cupiditate presserunt. Ipsam denique patriam suam,
quoniam seruire uidebatur inglorium, dominari uero adque
imperare gloriosum, prius omni studio liberam, deinde
p 7 regna/terrena, n eraso, C Quod
antem ut C; quod autem L A\'; quod ut AJ ab d ep q u Domb. 8 diacere
Ll possemus L Aa b de p q kl v; possimus C a 2 f Domb. etiam
LAp; et C rell. v Domb. 9 potes///tas, erasis ut uidetur bis positis
litteris tas,
Laudat idem Sallustius temporibus suis magnos et praeclaros
uiros, Marcum Catonem et Gaium Caesarem, dicens
quod diu illa res publica non habuit quemquam uirtute
magnum, sed sua memoria fuisse illos duos ingenti uirtute,
diuersis moribus. In laudibus autem Caesaris posuit, quod
sibi magnum imperium, exercitum, bellum nouum exoptabat,
ubi uirtus enitescere posset. Ita fiebat in uotis uirorum uirtute
magnorum, ut excitaret in bellum miseras gentes et flagello
agitaret Bellona sanguineo, ut esset ubi uirtus eorum
enitesceret. Hoc illa profecto laudis auiditas et gloriae cupido
faciebat. Amore itaque primitus libertatis, post etiam dominationis
et cupiditate laudis et gloriae multa magna fecerunt.
Reddit eis utriusque rei testimonium etiam poeta insignis
illorum; inde quippe ait:
codd.; concupierunt v 2 fecerunt L A Cab dep q
k fv; fecere
Tunc itaque magnum illis fuit aut fortiter mori aut liberosNec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat
Accipere ingentique urbem obsidione premebat;
Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant.
Quae quidem Vergilius Iouem inducens tamquam futura praedicentemQuin aspera Iuno,
Quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,
Consilia in melius referet mecumque fouebit
Romanos rerum dominos gentemque togatam.
Sic placitum. Ueniet lustris labentibus aetas,
Cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas
Seruitio premet ac uictis dominabitur Argis .
Has artes illi tanto peritius exercebant, quanto minus seExcudent alii spirantia mollius aera,
Cedo equidem, uiuos ducent do marmore uultus,
Orabunt causas melius caelique meatus
Describent radio et surgentia sidera dicent:
1 Aen. VIII, 646 sqq. 9 Aen. I, 279 sqq. 24 Aen. VI, 847 sqq. 1 iubebat accipere erasa sunt in e et m. 2 superscriptumrestituere nolebat
3 ene[ades ad ferrumm. 2 in ras. e4 moriLA1p;emori
rell. v Domb. liueros uibereL5et6 liuertasL7 babeturLACal
depkl;haberetura b q a1k1 I v13 lauentibusLA 14 pthiamLAC;
phythiae17 factaexfatocorr. b18 proptereaom. C119 liuert.L
21 al. gent. art.v22 eubigendi A2.C2 in marg.. ab d p qkv;subigiendi
LA\';subiendi/;subiugandie (in marg. subigendi),a Domb.;25 cedo equidem
om. 01LA 2C d e k Domb.;cedequidemAlp.c;
caedo eq. al; credo eq.abq (,(2 v26 melius] aliia27 fulgentiaC
Tu regere imperio populos, Romane, memento
(Hae tibi erunt artes) pacique inponere mores,
Parcere subiectis et debellare superbos.
Melius laudatus est Cato. De illo quippe ait: (Quo minus
petebat gloriam, eo illum magis sequebatur.\' Quando quidem
gloria est, cuius illi cupiditate flagrabant, iudicium hominum
bene de hominibus opinantium; et ideo melior est uirtus,
quae humano testimonio contenta non est nisi conscientiae
suae. Unde dicit apostolus: Nam gloria nostra haec est:
testimonium conscientiae nostrae; et alio loco: Opus
autem suum probet unusquisque, et tunc in semet
ipso tantum gloriam habebit et non in altero.
Gloriam ergo et honorem et imperium, quae sibi exoptabant
et quo bonis artibus peruenire nitebantur boni, non debet sequi
uirtus, sed ipsa uirtutem. Neque enim est uera uirtus, nisi
quae ad eum finem tendit, ubi est bonum hominis, quo melius
non est. Unde et honores, quos petiuit Cato, petere non
debuit, sed eos ciuitas ob eius uirtutem non petenti dare.
Sed cum illa memoria duo Romani essent uirtute magni,
Caesar et Cato, longe uirtus Catonis ueritati uidetur propinquior
fuisse quam Caesaris. Proinde qualis esset illo tempore
ciuitas et antea qualis fuisset, uideamus in ipsa sententia
Catonis: \'Nolite, inquit, existimare maiores nostros armis rem
publicam ex parua magnam fecisse. Si ita esset, multo pulcherrimam
eam nos haberemus. Quippe sociorum adque ciuium,
praeterea armorum et equorum maior copia nobis quam illis
L 4 cupient Lt At que malis C; qug in malis e
7 peteuat L 10 testimonio LAabdepqakƒv; iudicio C Domb.
11 Nam et b 12 alio loco, m. 2 superscripto in, A 13 suum autem
L A 19 petibit L; petiuit m. 2 superscripto fpuit (i. e. spraeuit) e
20 cibitas L
nulla sunt: domi industria, foris iustum imperium, animus in
consulendo liber, neque delicto neque libidini obnoxius. Pro
his nos habemus luxuriam adque auaritiam, publice egestatem,
priuatim opulentiam; laudamus diuitias, sequimur inertiam;
inter bonos et malos discrimen nullum; omnia uirtutis praemia
ambitio possidet. Neque mirum: ubi uos separatim sibi
quisque consilium capitis, ubi domi uoluptatibus, hic pecuniae
aut gratiae seruitis, eo fit ut impetus fiat in uacuam rem
publicam.\'
Qui audit haec Catonis uerba siue Sallustii, putat, quales
laudantur Romani ueteres, omnes eos tales tunc fuisse uel
plures. Non ita est; alioquin uera non essent, quae ipse item
scribit, ea quae commemoraui in secundo libro huius operis,
ubi dicit, iniurias ualidiorum et ob eas discessionem plebis a
patribus aliasque dissensiones domi fuisse iam inde a principio,
neque amplius aequo et modesto iure actum quam expulsis
regibus quamdiu metus a Tarquinio fuit, donec bellum
graue, quod propter ipsum cum Etruria susceptum fuerat,
finiretur; postea uero seruili imperio patres exercuisse plebem,
regio more uerberasse, agro pepulisse et ceteris expertibus
solos egisse in imperio; quarum discordiarum, dum illi dominari
uellent, illi seruire nollent, finem fuisse bello Punico
secundo, quia rursus grauis metus coepit urguere adque ab
illis perturbationibus alia maiore cura cohibere animos inquietos
et\' ad concordiam reuocare ciuilem. Sed per quosdam
paucos, qui pro suo modo boni erant, magna administrabantur
LACabdepqkIv; fecere a (ut apud Sail.) Domb.
3 linid. L . 6 uirtutam praemia... mirum m. uet. in marg. infer. C
7 sini L A 9 impetus fiat, in marg.l imperatur e I I cathonis O.
12 romani om. Cl ueteres om. a tunc tales C 13 ita om. Cl
14 eaq; L A 21 morem C\' ueruerasse L A 23 bellent L bel-
lum punicum secundum blekv 24 urg?ere A;v urgere C 26 cibilem
LA 27 amminist. L A
prouidentia res illa crescebat; sicut idem historicus dicit multa
sibi legenti et audienti, quae populus Romanus domi militiaeque,
mari adque terra praeclara facinora fecerit, libuisse
adtendere quae res maxime tanta negotia sustinuisset; quoniam
sciebat saepenumero parua manu cum magnis legionibus
hostium contendisse Romanos, cognouerat paruis copiis bella
gesta cum opulentis regibus; sibique multa agitanti constare
dixit, paucorum ciuium egregiam uirtutem cuncta patrauisse,
eoque factum ut diuitias paupertas, multitudinem paucitas
superaret. \'Sed postquam luxu adque desidia, inquit, ciuitas
corrupta est, rursus res publica magnitudine sui imperatorum
adque magistratuum uitia sustentabat.\' Paucorum igitur uirtus
ad gloriam honorem imperium uera uia, id est ipsa uirtute.
nitentium etiam a Catone laudata est. Hinc erat domi industria,
quam commemorauit Cato, ut aerarium esset opulentum,
tenues res priuatae. Unde corruptis moribus uitium e contrario
posuit, publice egestatem, priuatim opulentiam.
Quam ob rem quam diu fuissent regna Orientis inlustria, uoluit
Deus et Occidentale fieri, quod tempore esset posterius, sed
imperii latitudine et magnitudine inlustrius, idque talibus
potissimum concessit hominibus ad domanda grauia mala multarum
gentium, qui causa honoris laudis et gloriae consuluerunt
patriae, in qua ipsam gloriam requirebant, salutemque
eraso, C 3 legenti L A C rell.; et legenti a Domb.
4 licuisse A 5 adtendere qa2kl Domb.,\' se adtend. LA Gal bcdepat fv
8 quam L1 opulentibus a 9 cibium L A 12 ena Ll 13 magistratum
Z1 15 a om. Ll 21 ipsam C; ipsum rell. v Domb.
22 quam diu ZA\'p; cum diu C rell. v Domb. 25 multoram C
27 ipsa Cl; \'malim ipsorum\' Domb.
uitio, id est amore laudis, pecuniae cupiditatem et multa alia
uitia conprimentes. Nam sanius uidet, qui et amorem laudis
uitium esse cognoscit, quod nec poetam fugit Horatium,
qui ait:
Idemque in carmine lyrico ad reprimendam dominandi libidinem
ita cecinit:
Uerum tamen qui libidines turpiores fide pietatis inpeti\'ato
Spiritu sancto et amore intellegibilis pulchritudinis non refrenant,
melius saltem cupiditate humanae laudis et gloriae non
quidem iam sancti, sed minus turpes sunt. Etiam Tullius
hinc dissimulare non potuit in eisdem libris quos de re publica
scripsit, ubi loquitur de instituendo principe ciuitatis,
quem dicit alendum esse gloria, et consequenter commemorat
maiores suos multa mira adque praeclara gloriae cupiditate
fecisse. Huic igitur uitio non solum non resistebant, uerum
etiam id excitandum et accendendum esse censebant, putantes
hoc utile esse rei publicae. Quamquam nec in ipsis philosophiae
libris Tullius ab hac peste dissimulet, ubi eam luce
m. 1 sup. lin. C 2 pecunae C 3 sanus a 4 poeta Cl
orat. Cde 6 tumes: sunt] tumescunt de 7 cum t?r C tempore,
iri marg. ai. q te ter pure, b 10 latium C abidum L A1 dominando
A C e2 ql I; dommandi et 14 liuid. L 15 intelligiuilis L; intelligeQtibilis
e refrenat L1 18 binc] homo q indeisdem C 19 statuendo
a 21 multa gloriae mira adq. praeclara cupiditate L A, transpositionis
signa in I. m. 2 superscripta sunt; in A gloriae
Huic igitur cupiditati melius resistitur sine dubitatione
quam ceditur. Tanto enim quisque est Deo similior, quanto
et ab hac inmunditia mundior. Quae in hac uita etsi non
funditus eradicatur ex corde, quia etiam bene proficientes
animos tentare non cessat, saltem cupiditas gloriae superetur
dilectione iustitiae: ut, si alicubi iacent quae aput quosque
inprobantur, si bona, si recta sunt, etiam ipse amor humanae
laudis erubescat et cedat amori ueritatis. Tam enim est
hoc uitium inimicum piae fidei, si maior in corde sit cupiditas
gloriae quam Dei timor uel amor, ut Dominus diceret:
Quo modo potestis credere gloriam ab inuicem
expectantes et gloriam quae a solo Deo est non quaerentes?
Item de quibusdam, qui in eum crediderant et uerebantur
palam confiteri, ait euangelista: Dilexerunt gloriam
hominum magis quam Dei. Quod sancti apostoli non fecerunt;
qui cum in his locis praedicarent Christi nomen, ubi
non solum inprobabatur (sicut ille ait: iacentque ea semper,
quae aput quosque inprobantur), uerum etiam summae
I qum Ll 4 acceduntur L At Cel 5 gloria L, gloriae A, gloriamo C
iacentque, n m. 2 in ras., C improuantur IA1 et sic u. 26 8 est p
11 et LA e p q; est C reM. vet si, et m. 1 sup. lin., L 14 ut ex et
corr. A 15 humanao laudif C 16 eruuesc. L A hoc eat C 19 potestes
Cl ab .. expectantes omn. e 20 expec///tantes, erasa eyllahtt
tan, C 24 in om. a 25 et 26 inprouab. £ A
eodemque medico mentium: Si quis me negauerit coram
hominibus, negabo eum coram patre meo, qui in caelis
est, uel coram angelis Dei, inter maledicta et obprobria,
inter grauissimas persecutiones crudelesque poenas non sunt
deterriti a praedicatione salutis humanae tanto fremitu offensionis
humanae. Et quod eos diuina facientes adque dicentes
diuineque uiuentes debellatis quodam modo cordibus duris
adque introducta pace iustitiae ingens in ecclesia Christi gloria
consecuta est: non in ea tamquam in suae uirtutis fine
quieuerunt, sed eam quoque ipsam ad Dei gloriam referentes,
cuius gratia tales erant, isto quoque fomite eos, quibus consulebant,
ad amorem illius, a quo et ipsi tales fierent, accendebant.
Namque ne propter humanam gloriam boni essent,
docuerat eos magister illorum dicens: Cauete facere iustitiam
uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis;
alioquin mercedem non habebitis aput patrem uestrum,
qui in caelis est. Sed rursus ne hoc peruerse intellegentes
hominibus placere metuerent minusque prodessent latendo,
quod boni sunt, demonstrans quo fine innotescere deberent:
Luceant, inquit, opera uestra coram hominibus, ut uideant
bona facta uestra et glorificent patrem uestrum,
qui in caelis est. Non ergo ut uideamini ab eis, id est
hac intentione, ut eos ad uos conuerti uelitis, quia non per
uos aliquid estis; sed ut glorificent patrem uestrum,
qui in caelis est, ad quem conuersi fiant quod estis. Hos
secuti sunt martyres, qui Scaeuolas et Curtios et Decios non
2 dem eoque, dem m. 1 superscript., L 3 est in celis p 4 uel codd.,
et v 5 persequut. L A 6 fraemitu C 8 bibentes L 9 pace, ac
in ras., C 10 consequuta L A 12 cuius radendo ex quuius corr. I.
eoneulenant L 13 accedebant e 14 nam//, eraso que, b ne m. 1
sup. lin. L 15 eos] ergo
Quibus ergo non erat daturus Deus uitam aeternam cum
sanctis angelis suis in sua ciuitate caelesti, ad cuius societatem
pietas uera perducit, quae non exhibet seruitutem religionis,
quam
neque hanc eis terrenam gloriam excellentissimi imperii concederet:
non redderetur merces bonis artibus eorum, id est
uirtutibus, quibus ad tantam gloriam peruenire nitebantur.
De talibus enim, qui propter hoc boni aliquid facere uidentur,
ut glorificentur ab hominibus, etiam Dominus ait: Amen
dico uobis, perceperunt mercedem suam. Sic et isti
priuatas res suas pro re communi, hoc est re publica, et pro
eius aerario contemserunt, auaritiae restiterunt, consuluerunt
patriae consilio libero, neque delicto secundum suas leges
neque libidini obnoxii; his omnibus artibus tamquam uera
uia nisi sunt ad honores imperium gloriam; honorati sunt in
omnibus fere gentibus, imperii sui leges inposuerunt multis
ont. (J1 7 tam quam C 10 reddet C 12 era/t, n eraso, C
deus dat. v 13 suis na. 1 sup. lin. C ciuit. sua v 14 exbiebet C
15 latrian a; latriam LAC de 20 ominibus C 21 receperunt a\' e
22 pro re pub. C 23 acerario d; aerio et 24 liuero ei 25 linidini L
25 Sed his e 27 imperii.... gentibus in marg. e
omnibus gentibus: non est quod de summi et ueri Dei iustititia
conquerantur; perceperunt mercedem suam.
Merces autem sanctorum longe alia est etiam hic obprobria
sustinentium pro ueritate Dei, quae mundi huius dilectoribus
odiosa est. Illa ciuitas sempiterna est; ibi nullus oritur,
quia nullus moritur; ibi est uera et plena felicitas, non dea,
sed donum Dei; inde fidei pignus accepimus, quamdiu peregrinantes
eius pulchritudini suspiramus; ibi non oritur sol
super bonos et malos, sed sol iustitiae solos protegit bonos;
ibi non erit magna industria ditare publicum aerarium priuatis
rebus angustis, ubi thensaurus communis est ueritatis.
Proinde non solum ut talis merces talibus hominibus redderetur
Romanum imperium ad humanam gloriam dilatatum est;
uerum etiam ut ciues aeternae illius ciuitatis, quamdiu hic
peregrinantur, diligenter et sobrie illa intueantur exempla et
uideant quanta dilectio debeatur supernae patriae propter
uitam aeternam, si tantum a suis ciuibus terrena dilecta
est propter hominum gloriam.,
moros,dem, omissa uerba ad (sic pro et) ueri... perceperunt ill
marg., e 7 mercis d 8 ueritate codd.; ciuitate qs v 9 Illa.. est
om. e 11 fide L1 12 respiramus b 14 publ. aer. codd.; aer. (he-
rar. q) publ. qv 15 thensaurus L Ai p (I.; htenfauruf C 18 aeternae
om. 01 19 sobri/e, a eras., L; subrie C 20 debetur 01
Quantum enim pertinet ad hanc uitam mortalium, quae
paucis diebus ducitur et finitur, quid interest sub cuius imperio
uiuat homo moriturus, si illi qui imperant ad inpia
et iniqua non cogant? Aut uero aliquid nocuerunt Romani
gentibus, quibus subiugatis inposuerunt leges suas, nisi quia
id factum est ingenti strage bellorum? Quod si concorditer
fieret, id ipsum fieret meliore successu; sed nulla esset gloria
triumphantium. Neque enim et Romani non uiuebant sub
legibus suis, quas ceteris inponebant. Hoc si fieret sine Marte
et Bellona, ut nec Victoria locum haberet, nemine uincente
ubi nemo pugnauerat: nonne Romanis et ceteris gentibus una
esset eademque condicio? praesertim si mox fieret, quod
postea gratissime adque humanissime factum est, ut omnes ad
Romanum imperium pertinentes societatem acciperent ciuitatis
et Romani ciues essent, ac sic esset omnium, quod erat ante
paucorum; tantum quod plebs illa, quae suos agros non haberet,
de publico uiueret; qui pastus eius per bonos administratores
rei publicae gratius a concordibus praestaretur quam
uictis extorqueretur.
Nam quid intersit ad incolumitatem bonosque mores, ipsas
certe hominum dignitates, quod alii uicerunt, alii uicti sunt,
omnino non uideo, praeter illum gloriae humanae inanissimum
fastum, in quo perceperunt mercedem suam, qui eius ingenti
cupidine arserunt et ardentia bella gesserunt. Numquid enim
illorum agri tributa non soluunt? Numquid eis licet discere,
quod aliis non licet? Numquid non multi senatores sunt in
I in C capitis XVII numerus adscriptus est uerbis Nam quid
l. 23 2 gesserunt p 3 quas C uincere p; dicere C contulerant
p 6 uibat L 8 subiungatis C 11 uibebant L 12 imponebat
01 14 none Cl gentibus ont. a IS CO) ibes L; cinis Cl si
C1 a d 20 niberet L pastos C1 25 niomno C 27 ardentia] ingentia
b2e2kl 28 solbunt L namquid 01
et omnes homines quid sunt nisi homines? Quod si
peruersitas saeculi admitteret, ut honoratiores essent quique
meliores: nec sic pro magno haberi debuit honor humanus,
quia nullius est ponderis fumus. Sed utamur etiam in his
rebus beneficio Domini Dei nostri; consideremus quanta contemserint,
quae pertulerint, quas cupiditates subegerint pro
humana gloria, qui eam tamquam mercedem talium uirtutum
accipere meruerunt, et ualeat nobis etiam hoc ad obprimendam
superbiam, ut, cum illa ciuitas, in qua nobis regnare
promissum est, tantum ab hac distet, quantum distat caelum
a terra, a temporali laetitia uita aeterna, ab inanibus laudibus
solida gloria, a societate mortalium societas angelorum,
a lumine solis et lunae lumen eius qui solem fecit et lunam,
nihil sibi magnum fecisse uideantur tantae patriae ciues, si
pro illa adipiscenda fecerint boni operis aliquid uel mala.
aliqua sustinuerint, cum illi pro hac terrena iam adepta tanta
fecerint, tanta perpessi sint, praesertim quia remissio peccatorum,
quae ciues ad aeternam colligit patriam, habet aliquid,
cui per umbram quandam simile fuit asylum illud Romuleum,
quo multitudinem, qua illa ciuitas conderetur, quorumlibet
delictorum congregauit inpunitas.
Quid ergo magnum est pro illa aeterna caelestique patria
cuncta saeculi huius quamlibet iucunda blandimenta
a 3 ammitt. L 6 qaantas k2 f 7 cupeditates subigerent
C1 10 superoiam L ut] et e 14 solem fecit codd., fec.
sol. v 17 et p. 246, 1. 7 terraena L 20 simile;, m eras., C
21 quod mult. e quo illa L A1 24 debent esse q 25 aeternae
patriae v
et occidere, quod illa facere neminem cogit? Sed certe difficilius
est filios interimere, quam quod pro ista faciendum est,
ea, quae filiis congreganda uidebantur adque seruanda, uel
donare pauperibus uel, si existat tentatio, quae id pro fide
adque iustitia fieri conpellat, amittere. Felices enim uel nos
uel filios nostros non diuitiae terrenae faciunt aut nobis uiuentibus
amittendae aut nobis mortuis a quibus nescimus uel
forte a quibus nolumus possidendae; sed Deus felices facit,
qui est mentium uera opulentia. Bruto autem, quia filios
occidit, infelicitatis perhibet testimonium etiam poeta laudator.
Ait enim:
Sed uersu sequenti consolatus est infelicem:
Haec sunt duo illa, libertas et cupiditas laudis humanae, quae
ad facta conpulit miranda Romanos. Si ergo pro libertate
moriturorum et cupiditate laudum, quae a mortalibus expetuntur,
occidi filii a patre potuerunt: quid magnum est, si
pro uera libertate, quae nos. ab iniquitatis et mortis et diaboli
dominatu liberos facit, nec cupiditate humanarum laudum,
sed caritate liberandorum hominum, non a Tarquinio rege,
sed a daemonibus et daemonum principe, non filii occiduntur,
sed Christi pauperes inter filios conputantur?
L uibentibus L 8 mortuus el j morientibus
a nescimus-a quibus om. p 9 forte] certe a 10 quia] qui C
14 ad paenS pro libertatem pulchra uocabit L et A nisi quod libertate
habet pulchra/, m eraso, C uocabit, b radendo in u mutato, C
uocauit adep 15 ferant 16 consulatus G\'i 17 uinci.t, ex uincent
corr., C; uicit p 18 haec L 19 compulere p v 19. 22 liuert. L
20 pro cupid. e laudumqao; L 23 liueros I, 24 liuerand. L
Si alius etiam Romanus princeps, cognomine Torquatus,
filium, non quia contra patriam, sed etiam pro patria, tamen
quia contra imperium suum, id est contra quod imperauerat
pater imperator, ab hoste prouocatus iuuenali ardore pugnauerat,
licet uicisset, occidit, ne plus mali esset in exemplo
imperii contemti quam boni in gloria hostis occisi: ut quid.
se iactent, qui pro inmortalis patriae legibus omnia, quae
multo minus quam filii diliguntur, bona terrena contemnunt?
Si Furius Camillus etiam ingratam patriam, a cuius ceruicibus
acerrimorum hostium Veientium iugum depulerat damnatusque
ab aemulis fuerat, a Gallis iterum liberauit, quia non
habebat potiorem, ubi posset uiuere gloriosius: quur extollatur,
uelut grande aliquid fecerit, qui forte in ecclesia ab inimicis
carnalibus grauissimam exhonorationis passus iniuriam non se
ad eius hostes haereticos transtulit aut aliquam contra illam
ipse haeresem condidit, sed eam potius quantum ualuit ab
haereticorum perniciosissima prauitate defendit, cum alia non
sit, non ubi uiuatur in hominum gloria, sed ubi uita ad aeterna
aeterna? Si Mucius, ut cum Porsenna rege pax fieret,
qui grauissimo bello Romanos premebat, quia Porsennam
ipsum occidere non potuit et pro eo alterum deceptus occidit,
in ardentem aram ante eius oculos dexteram extendit, dicens
multos tales, qualem illum uideret, in eius exitium coniurasse
om. q tarquatns Cl 2 patria/, m eras., C 3 impera//
uerat C 4 imperator pater L iuuenili e2pq v 7 de se e; de m.
rec. sup. lin. C pro om. e 8 terraena L 9 cerbicibus L 10 ac.
errimorum, c eraso, Ch ueientium, h "a. Met. superscript., C; beientium
L AI; uegentium e depullerat L A damnatasque ..... liberauit
om. p\' 11 liuerauit L 12 possit C uibere L gloriosius L A p;
gloriosus rell. v qur L 13 ecclesab CI 16 haeresem L A ad e p q
Domb.; haeresim
Haec et alia, si qua huius modi reperiuntur in litteris eorum,
quando sic innotescerent, quando tanta fama praedicarentur,
nisi Romanum imperium longe lateque porrectum magnificis
successibus augeretur? Proinde per illud imperium tam latum
tamque diuturnum uirorumque tantorum uirtutibus praeclarum
C qui L A Cab dep qakf Domb.; quod v 4 fu-
rie//t C subductus
Interest sane inter cupiditatem humanae gloriae et cupiditatem
dominationis. Nam licet procliue sit, ut, qui humana
gloria nimium delectatur, etiam dominari ardenter adfectet,
tamen qui ueram licet humanarum laudum gloriam concupiscunt,
dant operam bene iudicantibus non displicere. Sunt
enim multa in moribus bona, de quibus multi bene iudicant,
1 quaerebatn C 2 communitionis C1 e; in marg. communionis e
4 quas isti m. 1 sup. lin. L terrenae ciuitatia C 6 superuia L
8 rebelauitur X; reuelauitur C\' ninobif C 9 extimabatur I. A
11 uetere//uelatum, re eras. C 17 quaesiuerunt LAabep; quaesierunt
Cqv Domb. et adquisiuerunt om. a 21 dift\'erunt p 24 proclibe L Å 1
ad gloriam et imperium uel dominationem, de quibus ait
Sallustius: \'Sed ille uera uia nititur.) Quisquis autem sine
cupiditate gloriae, qua ueretur homo bene iudicantibus displicere,
dominari adque imperare desiderat, etiam per apertissima
scelera quaerit plerumque obtinere quod diligit. Proinde qui
gloriam concupiscit, aut uera uia nititur aut certe dolis adque
fallaciis contendit, uolens bonus uideri esse, quod non est.
Et ideo uirtutes habenti magna uirtus est contemnere gloriam,
quia contemtus eius in conspectu Dei est, iudicio autem non
aperitur humano. Quidquid enim fecerit ad oculos hominum,
quo gloriae contemtor appareat, ad maiorem laudem, hoc est
ad maiorem gloriam, facere si credatur, non est unde se suspicantium
sensibus aliter esse, quam suspicantur, ostendat. Sed
qui contemnit iudicia laudantium, contemnit etiam suspicantium
temeritatem, quorum tamen, si uere bonus est, non contemnit
salutem, quoniam tantae iustitiae est qui de spiritu
Dei uirtutes habet, ut etiam ipsos diligat inimicos, et ita
diligat, ut suos osores uel detractores uelit correctos habere
consortes non in terrena patria, sed superna; in laudatoribus
autem suis, quamuis paruipendat quod eum laudant, non
tamen paruipendit quod amant, nec eos uult fallere laudantes,
ne decipiat diligentes; ideoque instat ardenter, ut potius
ille laudetur, a quo habet homo quidquid in eo iure laudatur.
Qui autem gloriae contemtor dominationis est auidus,
bestias superat siue crudelitatis uitiis siue luxuriae. Tales
1 per eaqi a morum om. C nitantur a 3 illa et 5 disiderat (J1
7 bera L 8 bonus, u m. 2 ex o corr., C 11 hmnanum Cl 12 ad]
et C 13 se m. 1 sup. lin. L 16 bere L 17 tanta eine iustitia a
est om. pt 18 uirtutef C 19 ut, u m. 2 in ras. C fuof fu|furronef,
fu in fine uersus et furronef m. 2 in ras. C, m. 1 scriptum fuisse uidetvr
fuofororef. priore r ut saepe pro f scripto 20 rfupena C 22 amant
L A Cab ev; eum amant pq Domb. n,oceof L m. Met. corr. 24 illo C1
laudetur a1 25 contemptor gloriae v abidus uestias L
dominationis cupiditate caruerunt. Multos tales fuisse prodit
historia; sed huius uitii summitatem et quasi arcem quandam
Nero Caesar primus obtinuit, cuius fuit tanta luxuries, ut
nihil ab eo putaretur uirile metuendum; tanta crudelitas, ut
nihil molle habere crederetur, si nesciretur. Etiam talibus
tamen dominandi potestas non datur nisi summi Dei prouidentia,
quando res humanas iudicat talibus dominis dignas.
Aperta de hac re uox diuina est loquente Dei sapientia: Per
me reges regnant et tyranni per me tenent terram.
Sed ne tyranni non pessimi adque inprobi reges, sed uetere
nomine fortes dicti existimentur (unde ait Vergilius:
apertissime alio loco de Deo dictum est: Quia regnare
facit hominem hypocritam propter peruersitatem populi.
Quam ob rem, quamuis ut potui satis exposuerim qua
causa Deus unus uerus et iustus Romanos secundum quandam
formam terrenae ciuitatis bonos adiuuerit ad tanti imperii
gloriam consequendam: potest tamen et alia causa esse latentior
propter diuersa merita generis humani, Deo magis nota
quam nobis, dum illud constet inter omnes ueraciter pios,
neminem sine uera pietate, id est ueri Dei uero cultu, ueram
posse habere uirtutem, nec eam ueram esse, quando gloriae
seruit humanae; eos tamen, qui ciues non sint ciuitatis aeternae,
quae in sacris litteris nostris dicitur ciuitas Dei, utiliores esse
terrenae ciuitati, quando habent uirtutem uel ipsam, quam si
nec ipsam. Illi autem, qui uera pietate praediti bene uiuunt,
si habent scientiam regendi populos, nihil est felicius rebus
45, 5; 47. 3
4 luxurię/, I eras., d nt om. d unihil C 6 sciretnr e; si nesciretur
om. Al 7 potestas domin. C 10 thyranni L At 12 uirg. C e2
13 paj-cis L tetegisse C 14 quia L A Cb2d αƒ; qui
Solent philosophi, qui finem boni humani in ipsa uirtute
constituunt, ad ingerendum pudorem quibusdam philosophis.
qui uirtutes quidem probant, sed eas uoluptatis corporalis
fine metiuntur et illam per se ipsam putant adpetendam.
istas propter ipsam, tabulam quandam uerbis pingere, ubi
uoluptas in sella regali quasi delicata quaedam regina considat,
eique uirtutes famulae subiciantur, obseruantes eius nutum,
ut faciant quod illa imperauerit, quae prudentiae iubeat, ut
uigilanter inquirat, quo modo uoluptas regnet et salua sit;
iustitiae iubeat, ut praestet beneficia quae potest ad conparandas
amicitias corporalibus commodis necessarias, nulli faciat
iniuriam, ne offensis legibus uoluptas uiuere secura non possit;
fortitudini iubeat. ut, si dolor corpori accesserit, qui non conpellat
in mortem, teneat dominam suam, id est uoluptatem,
fortiter in animi cogitatione, ut per pristinarum deliciarum
LAp; in om. reM. v Domb. 12 gloriae om. II
16 prouant IA1 18 talbulam, ta m. 2 in marg., C 19 sella] sede a
delicata, a in fine uoc. m. 2 in ras. C consideat a 21 quod] quae a
22 nreget C 24 faciant L A\'jp 25 uibere L secura om. a 26 accesserit
LAp; acciderit C reM. v Domb. 28 animi in ras. C
temperantiae iubeat, ut tantum capiat alimentorum etsi qua
delectant, ne per inmoderationem noxium aliquid ualetudinem
turbet et uoluptas, quam etiam in corporis sanitate Epicurei
maximam ponunt, grauiter offendatur. Ita uirtutes cum tota
suae gloria dignitatis tamquam imperiosae cuidam et inhonestae
mulierculae seruient uoluptati. Nihil hac pictura dicunt
esse ignominiosius et deformius et quod minus ferre bonorum
possit aspectus; et uerum dicunt. Sed non existimo satis debiti
decoris esse picturam, si etiam talis fingatur, ubi uirtutes
humanae gloriae seruiunt. Licet enim ipsa gloria delicata
mulier non sit, inflata [tamen] est et multum inanitatis
habet. Unde non ei digne seruit soliditas quaedam firmitasque
uirtutum, ut nihil prouideat prouidentia, nihil distribuat iustitia,
nihil toleret fortitudo, nihil temperantia moderetur, nisi unde
placeatur hominibus et uentosae gloriae seruiatur. Nec illi se
ab ista foeditate defenderint, qui, cum aliena spernant iudicia
uelut gloriae contemtores, sibi sapientes uidentur et sibi placent.
Nam eorum uirtus, si tamen ulla est, alio modo quodam
humanae subditur laudi; neque enim ipse, qui sibi placet,
homo non est. Qui autem uera pietate in Deum, quem diligit,
credit et sperat, plus intendit in ea, quibus sibi displicet,
quam in ea, si qua in illo sunt, quae non tam ipsi quam
ueritati placent; neque id tribuit, unde iam potest placere,
nisi eius misericordiae, cui metuit displicere; de his sanatis
gratias agens, de illis sanandis preces fundens.
1 recordationemm.itiget L 2 ut m. 1 sup. lin. L 3 llaUtud. C
4 sanitateinC 6 sua d gloria L Al (J2 d p oct\'; gloriam CI; gloriae
A2 a b e q 1* fv dignitatia L A1 C dp a k*; dignitate A2abeqk2J\'
inhonesta|e. e in marg. m. 2, C 7 mulier mulierculae, mulier punctis
superpositis deletum, C hac] ac
Quae cum ita sint, non tribuamus dandi regni adque imperii
potestatem nisi Deo uero, qui dat felicitatem in regno caelorum
solis piis; regnum uero terrenum et piis et inpiis.
sicut ei placet, cui nihil iniuste placet. Quamuis enim aliquid
dixerimus, quod apertum nobis esse uoluit: tamen multum
est ad nos et ualde superat uires nostras hominum occulta
discutere et liquido examine merita diiudicare regnorum. Ille
igitur unus uerus Deus, qui nec iudicio nec adiutorio deserit
genus humanum, quando uoluit et quantum uoluit Romanis
regnum dedit; qui dedit Assyriis, uel etiam Persis, a quibus
solos duos deos coli, unum bonum, alterum malum, continent
litterae istorum; ut taceam de populo Hebraeo, de quo iam
dixi quantum satis uisum est, qui praeter unum Deum non
coluit et quando regnauit. Qui ergo Persis dedit segetes sine
cultu deae Segetiae, qui alia dona terrarum sine cultu tot
deorum, quos isti rebus singulis singulos, uel etiam rebus
singulis plures praeposuerunt: ipse etiam regnum dedit sine
cultu eorum, per quorum cultum se isti regnasse crediderunt.
Sic etiam hominibus: qui Mario, ipse Gaio Caesari; qui
Augusto, ipse et Neroni; qui Vespasianis, uel patri uel filio,
suauissimis imperatoribus, ipse et Domitiano crudelissimo; et
ne per singulos ire necesse sit, qui Constantino Christiano,
ipse apostatae Iuliano, cuius egregiam indolem decepit amore
dominandi sacrilega et detestanda curiositas, cuius uanis
deditus oraculis erat, quando fretus securitate uictoriae naues,
quibus uictus necessarius portabatur, incendit; deinde feruide
Cx 14 assyria Lx 16 historum m. 2 in historiarum conr. e
ebreo C 18 fsegetefine C 19 deae ..... cultu m. 1 in marg. infer. A
segestiae C terr//arum, en eras., C cultu ut tot d 22 credederunt
Cl 30 portauatur L
in locis hostilibus egenum reliquit exercitum, ut aliter inde
non posset euadi, nisi contra illud auspicium dei Termini, de
quo superiore libro diximus, Romani imperii termini mouerentur.
Cessit enim Terminus deus necessitati, qui non cesserat
Ioui. Haec plane Deus unus et uerus regit et gubernat, ut
placet; et si occultis causis, numquid iniustis?
Sic etiam tempora ipsa bellorum, sicut in eius arbitrio est
iustoque iudicio et misericordia uel adterere uel consolari
genus humanum, ut alia citius, alia tardius finiantur. Bellum
piratarum a Pompeio, bellum Punicum tertium ab Scipione
incredibili celeritate et temporis breuitate confecta sunt. Bellum
quoque fugitiuorum gladiatorum, quamuis multis Romanis
ducibus et duobus consulibus uictis Italiaque horribiliter contrita
adque uastata, tertio tamen anno post multa consumta
consumtum est. Picentes, Marsi et Peligni, gentes non exterae,
sed Italicae, post diuturnam et deuotissimam sub Romano
iugo seruitutem in libertatem caput erigere tentauerunt, iam
multis nationibus Romano imperio subiugatis deletaque Carthagine;
in quo bello Italico Romanis saepissime uictis ubi
et duo consules perierunt et alii nobilissimi senatores, non
diuturno tamen tempore tractum est hoc malum; nam quintus
annus ei finem dedit. Sed bellum Punicum secundum cum
maximis detrimentis et calamitate rei publicae per annos
L A\' 3 possit C a 4 libro superiore C 6 iobi L
guuernat L 11 atjterrere , re m. 2, C; /terrere, a ante t ut uidetur
eraso, e consulari 01 13 pyratarum
Quod tamen nostra memoria recentissimo tempore Deus
mirabiliter et misericorditer fecit, non cum gratiarum actione
a 4 imithridaticum, i
m. 2, C; metridat. p quadr. annis q*v 6 apergenda, a m. 2 C
11 phedusque C 14 paulolu. e ilico LAC; illico r 16 romatLf. C
17 caC 19 bueuentif, bu m. 2, e 23 aduefuf C 26 reda-
gasius p 27 cupiis C 29 actionem commemoratn C
potest hominum obliuione sepelire conantur; quod a nobis si
tacebitur, similiter erimus ingrati. Cum Radagaisus, rex
Gothorum, agmine ingenti et inmani iam in Urbis uicinia
constitutus Romanis ceruicibus inmineret, uno die tanta celeritate
sic uictus est, ut ne uno quidem non dicam extincto,
sed uulnerato Romanorum multo amplius quam centum milium
prosterneretur eius exercitus adque ipse mox captus poena
debita necaretur. Nam si ille tam inpius cum tantis et tam
inpiis copiis Romam fuisset ingressus. cui pepercisset? quibus
locis martyrum honorem detulisset? in qua persona Deum
timeret? cuius non sanguinem fusum, cuius pudicitiam uellet
intactam? Quas autem isti pro dis suis uoces haberent, quanta
insultatione iactarent, quod ille ideo uicisset, ideo tanta potuisset,
quia cottidianis sacrificiis placabat adque inuitabat
deos, quod Romanos facere Christiana religio non sinebat?
Nam propinquante iam illo his locis, ubi nutu summae maiestatis
obpressus est, cum eius fama ubique crebresceret, nobis
aput Carthaginem dicebatur, hoc credere spargere iactare paganos,
quod ille dis amicis protegentibus et opitulantibus,
quibus immolare cottidie ferebatur, uinci omnino non posset
ab eis, qui talia dis Bomanis sacra non facerent nec fieri a
quoquam permitterent. Et non agunt miseri gratias tantae
misericordiae Dei, qui cum. statuisset inruptione barbarica
L 3 quum radendo in cum corr. L; Quur e
radagaisus L AI a d ep at k f; radagaysua At; radagaissus C; radg/isus b;
redagaisus q; Rhadagaisus v o cerbicibue L 6 extinto C 7 sed
nec
uuln., nec m. 2, e 8 ipse mox captus codd. excepto e, qui post captus
habet cam filiis; ipse cum filiis mox captus v 9 tetam C 10 copiis
m. 1 sup. lin. e quibus locis martyrum honorem L A; quibus honorem
locis mart. C rell. v 12 bellet L 13 isti om. at haberent
........ tanta m. 2 in marg. infer. d 15 placauat L 17 locis
hie transpositione significata A 19 Karth. a Domb. spargere sup.
lin. correctoris manu C; aspargere A 21 immolare, imm m.
Neque enim nos Christianos quosdam imperatores ideo
felices dicimus, quia uel diutius imperarunt uel imperantes
filios morte placida reliquerunt, uel hostes rei publicae domuerunt
uel inimicos ciues aduersus se insurgentes et cauere
obprimere potuerunt. Haec et alia uitae huius aerumnosae
uel munera uel solacia quidam etiam cultores daemonum
Cv; grauiora dignos iAfta1 A; f; grauiore
dignos a1 d e C12 k2; grauiori dignos a2p 2 temperabit L1 prima C
4 suplic. L 01 6 bellorum ante gest. v 8 sacrificiorum tn. 2 ix
marg. C 9 aduersaretur C1 nomine LAC al b d ql Domb.; nomini
e; pro nomine a2 p q2 v 11 dfif, nf in ras., C gubernatorque rerum ,et roma-
nus C 13 suplicat. L salutis C 14 qui om. C1 16 necessitate
praesentes C religio uera v 22 felicis C\' 24 cibes L caueret C
mdeonum
Nam bonus Deus, ne homines, qui eum crederent propter
aeternam uitam colendum, has sublimitates et regna terrena
existimarent posse neminem consequi, nisi daemonibus supplicet,
quod hi spiritus in talibus multum ualerent, Constantinum
imperatorem non supplicantem daemonibus, sed ipsum
uerum Deum colentem tantis terrenis inpleuit muneribus,
quanta optare nullus auderet; cui etiam condere ciuitatem
Romano imperio sociam, uelut ipsius Romae -filiam, sed sine
aliquo daemonum templo simulacroque concessit. Diu imperauit,
uniuersum orbem Romanum unus Augustus tenuit et
defendit; in administrandis et gerendis bellis uictoriosissimus
fuit, in tyrannis obprimendis per omnia prosperatus est;
grandaeuus aegritudine et senectute defunctus est, filios imperantes
reliquit. Sed rursus ne imperator quisquam ideo
Christianus esset, ut felicitatem Constantini mereretur, cum
propter uitam aeternam quisque debeat esse Christianus:
Iouianum multo citius quam Iulianum abstulit; Gratianum
ferro tyrannico permisit interimi, longe quidem mitius quam
magnum Pompeium colentem uelut Romanos deos. Nam ille
uindicari a Catone non potuit, quem ciuilis belli quodam modo
heredem reliquerat; iste autem, quamuis piae animae solacia
talia non requirant, a Theodosio uindicatus est; quem regni
participem fecerat, cum paruulum haberet et fratrem, auidior
fidae societatis quam nimiae potestatis.
L A 7 hi m. 1 sup. lin. C 8 enplicantem L A Cl
9 uerum m. 1 sup. lin. L; dih uerum A 12 imperauit ut unin. C
14 amministr. I, A ngeredif C uitorioa. C 15 prosperatuB est
LAabdpqakƒv; cprofpetatnf est, c m. 2, e; prosperatus omisso est
C Domb. 16 grandebus L.11 17 relinquit L A1 18 qu.m L
21 tyranno 61 22 pom peium C 24 haC relinquerat L Al
26 haberet et fratrem LACbdepqakf; haberet fratrem v Domb ;
fratrem hab. a 27 fide C e
Unde et ille non solum uiuo seruauit quam debebat fidem,_
uerum etiam post eius mortem pulsum ab eius interfectore
Maximo Valentinianum eius paruulum fratrem in sui partes
imperii tamquam Christianus excepit pupillum, paterno custodiuit
adfectu, quem destitutum omnibus opibus nullo negotio
posset auferre, si latius regnandi cupiditate magis quam
benefaciendi caritate flagraret; unde potius eum seruata eius
imperatoria dignitate susceptum ipsa humanitate et gratia
consolatus est. Deinde cum Maximum terribilem faceret ille
successus, hic in angustiis curarum suarum non est lapsus
ad curiositates sacrilegas adque inlicitas, sed ad Iohannem in
Aegypti eremo constitutum, quem Dei seruum prophetandi
spiritu praeditum fama crebrescente didicerat, misit adque ab
eo nuntium uictoriae certissimum accepit. Mox tyranni Maximi
extinctor Valentinianum puerum imperii sui partibus, unde
fugatus fuerat, cum misericordissima ueneratione restituit,
eoque siue per insidias siue quo alio pacto uel casu proxime
extincto alium tyrannum Eugenium, qui in illius imperatoris
locum non legitime fuerat subrogatus, accepto rursus prophetico
responso fide certus obpressit, contra cuius robustissimum
exercitum magis orando quam feriendo pugnauit.
Milites nobis qui aderant rettulerunt extorta sibi esse de
manibus quaecumque iaculabantur, cum a Theodosii partibus
in aduersarios uehemens uentus iret et non solum quaecumque
in eos iaciebantur concitatissime raperet, uerum etiam
in indice cod. p numeratur c. I libri VI 2 ac C; et p q v
3 aernabit L; seruiuit el debeat e 4 post eius] pofteriuf L A1
5 ualentinia.num a suae partis imperio a 6 pupulum p cuatodibit L
7 negutio\' al 9 beneficieudi Al 13 iohannen L A 14 heremo
LAae; haeremo C profet. C 16 uic turiae C 17 balent. L
19 per C 20 iquin C 24 retulerunt L A C2 a e 25 iaculauantur I.
26 aduerfario C 27 iaciabantur A; iacebantur Cle; iactabantur k2.:
Claudianus, quamuis a Christi nomine alienus, in eius tamen
laudibus dixit:
Victor autem, sicut crediderat et praedixerat, Iouis simulacra,
quae aduersus eum fuerant nescio quibus ritibus uelut consecrata
et in Alpibus constituta, deposuit, eorumque fulmina,
quod aurea fuissent, iocantibus (quod illa laetitia permittebat)
cursoribus et se ab eis fulminari uelle dicentibus hilariter benigneque
donauit. Inimicorum suorum filios, quos, non ipsius iussu,
belli abstulerat impetus, etiam nondum Christianos ad ecclesiam
confugientes, Christianos hac occasione fieri uoluit et Christiana
caritate dilexit, nec priuauit rebus et auxit honoribus. In neminem
post uictoriam priuatas inimicitias ualere permisit. Bella
ciuilia non sicut Cinna et Marius et Sylla et alii tales nec finita
finire uoluerunt, sed magis doluit exorta quam cuiquam nocere
uoluit terminata. Inter haec omnia ex ipso initio imperii sui
non quieuit iustissimis et misericordissimis legibus aduersus
inpios laboranti ecclesiae subuenire, quam Valens haereticus
fauens Arianis uehementer adflixerat; cuius ecclesiae se membrum
esse magis quam in terris regnare gaudebat. Simulacra
gentilium ubique euertenda praecepit, satis intellegens nec
terrena munera in daemoniorum, sed in Dei ueri esse posita
C 2 apiano,no mine, no in fine uersus m. 2, C 4 cui
militat] inuitis libris integra Claudiani uerba cui fundit ab antris Aeolus
armatas hiemes, cui militat cett. hic edi solent 8 secreta A I, mar-
gini adscript. e 11 belle
Proinde iam etiam illis respondendum esse uideo, qui manifestissimis
documentis, quibus ostenditur, quod ad ista temporalia,
quae sola stulti habere concupiscunt, nihil deorum
falsorum numerositas prosit, confutati adque conuicti conantur
adserere non propter uitae praesentis utilitatem, sed propter
eam, quae post mortem futura est, colendos deos. Nam istis,
qui propter amicitias mundi huius uolunt uana colere et non
se permitti puerilibus sensibus conqueruntur, his quinque
libris satis arbitror esse responsum. Quorum tres priores cum
edidissem et in multorum manibus esse coepissent, audiui
quosdam nescio quam aduersus eos responsionem scribendo
praeparare. Deinde ad me perlatum est, quod iam scripserint,
sed tempus quaerant, quo sine periculo possint edere. Quos
admoneo, non optent quod eis non expedit. Facile est enim
cuiquam uideri respondisse, qui tacere noluerit. Aut quid est
om. Ce 5 disciplina co.ercitua C cohercitus Cld 7 te-
meret Cl IS documentif C 19 soli e caconpiscunt A 20 falsorum
om. A 21 aferere A,1 propter C 22 post mortem om. at 24 sensibus
om. Cl 25 priores om. at quum A 30 ammoneo A b
si uoluerit, etiam plus potest clamare quam ueritas. Sed
considerent omnia diligenter, et si forte sine studio partium
iudicantes talia esse perspexerint, quae potius exagitari quam
conuelli possint garrulitate inpudentissima et quasi satyrica
uel mimica leuitate, cohibeant suas nugas et potius a prudentibus
emendari quam laudari ab inpudentibus eligant. Nam
si non ad libertatem uera dicendi, sed ad licentiam maledicendi
tempus expectant, absit ut eis eueniat quod ait Tullius
de quodam, qui peccandi licentia felix appellabatur:s o miserum,
cui peccare licebat! Unde quisquis est, qui maledicendi
licentia felicem se putat, multo erit felicior, si hoc illi omnino
non liceat, cum possit deposita inanitate iactantiae etiam isto
tempore tamquam studio consulendi quidquid uoluerit contradicere
et, quantum possunt, ab eis quos consulit amica disputatione
honeste grauiter libere quod oportet audire.
Quinque superioribus libris satis mihi aduersus eos uideor
disputasse, qui multos deos et falsos, quos esse inutilia.
simulacra uel inmundos spiritus et perniciosa daemonia uel
certe creaturas, non creatorem ueritas Christiana conuincit,
propter uitae huius mortalis rerumque terrenarum utilitatem
eo ritu ac seruitute, quae Graece in ras., C 5 ingentissima, in marg. impudentis-
sima, e satyrica codd.; satirica v 7 inpadentibus A aI,puden in,tib\' C
\'tn. 1 corr.; inprudentibus
Nunc ergo quoniam deinceps, ut promissus ordo expetit,
etiam hi refellendi et docendi sunt, qui non propter istam
uitam, sed propter illam, quae post mortem futura est, deos
gentium, quos Christiana religio destruit, colendos esse contendunt:
placet a ueridico oraculo sancti psalmi sumere
2 pertin., i ex e corr., C 10 f nosito C 11 ut editur Cb1dlpa1 f;
postulabat satisfecisse a b*eqa?kv; satisfecisse m. 2 margini adscript. C
13 religione CI de om. 01 16 fauentibus etiam v fabentibus Ci
uaesana C d possidit 01; possidet CJ a 18 temeritatis, in margine
uanitatis e 24 et docendi] docendiq;, q; m. 2, i 26 crist. I 27 placuit
I a om. C\'
Deus spes ipsius et non respexit in uanitates et
insanias mendaces. Verum tamen in omnibus uanitatibus
insaniisque mendacibus longe tolerabilius philosophi audiendi
sunt, quibus displicuerunt istae opiniones erroresque populorum.
qui populi constituerunt simulacra numinibus multaque de
his, quos deos inmortales uocant, falsa adque indigna siue
finxerunt siue ficta crediderunt. et credita eorum cultui sacrorumque
ritibus miscuerunt. Cum his hominibus, qui, etsi non
libere praedicando, saltem utcumque in disputationibus mussitando,
talia se inprobare testati sunt, non usque adeo inconuenienter
quaestio ista tractatur: utrum non unum Deum,
qui fecit omnem spiritalem corporalemque creaturam, propter
uitam, quae post mortem futura est, coli oporteat, sed multos
deos, quos ab illo uno factos et sublimiter conlocatos quidam
eorundem philosophorum ceteris excellentiores nobilioresque
senserunt.
Ceterum quis ferat dici adque contendi deos illos, quorum
in quarto libro quosdam commemoraui, quibus singulis singula
rerum exiguarum distribuuntur officia, uitam aeternam cuique
praestare? An uero peritissimi illi et acutissimi uiri, qui se
pro magno beneficio conscripta docuisse gloriantur, ut sciretur
quare cuique deo supplicandum esset, quid a quoque esset
petendum, ne absurditate turpissima, qualis ioculariter in
mimo fieri solet, peteretur a Libero aqua, a Lymphis uinum,
auctores erunt cuipiam hominum dis inmortalibus supplicanti,
ut, cum a Lymphis petierit uinum eique responderint: Nos
in ras. C beatus superscripto m. 2 uir e 2 spes
m. rec. in fine uersus l uanitate 01 4 filos. I; phylos. e i his
codd.; eis v 8 fin/xerunt, eras. c, l 9 his ergo hom. b2qa2k
r
10 saltim 02 d 13 piritalem C creturam Cx 16 erundem Cl
19 sq. ut editur C; rerum exig. singulis singula rell. v Domb. 20 cuique
Cab de pj cuiquam Iqv Domb. 21 perit. illi codd.; illi perit. r
23 quoque m. 2 in quoquam corr. C
uinum non habetis, saltem date mihi uitam aeternam? Quid
hac absurditate monstruosius? Nonne illae cachinnantes (solent
enim esse ad risum faciles), si non adfectent fallere ut daemones,
supplici respondebunt:s o homo, putasne in potestate
nos habere uitam, quas audis non habere uel uitem? Inpudentissimae
igitur stultitiae est uitam aeternam a talibus dis
petere uel sperare, qui uitae huius aerumnosissimae adque
breuissimae et si qua ad eam pertinent adminiculandam adque
fulciendam ita singulas particulas tueri adseruntur, ut, si id,
quod sub alterius tutela ac potestate est, petatur ab altero,
tam sit inconueniens et absurdum, ut mimicae scurrilitati
uideatur esse simillimum. Quod cum fit a scientibus mimis,
digne ridentur in theatro; cum uero a nescientibus stultis,
dignius inridentur in mundo. Cui ergo deo uel deae propter
quid supplicaretur, quantum ad illos deos adtinet quos instituerunt
ciuitates, a doctis sollerter inuentum memoriaeque
mandatum est: quid a Libero, uerbi gratia, quid a Lymphis,
quid a Vulcano ac sic a ceteris, quos partim commemoraui
in quarto libro, partim praetereundos putaui. Porro si a Cerere
uinum, a Libero panem, a Vulcano aquam, a Lymphis ignem
petere erroris est: quanto maioris deliramenti esse intellegi
debet, si cuiquam istorum pro uita supplicetur aeterna!
Quam ob rem si, cum de regno terreno quaereremus, quosnam
illud deos uel deas hominibus credendum esset posse
conferre, discussis omnibus longe alienum a ueritate monstratum
est a quoquam istorum multorum numinum adque falsorum
C 2 saltim C2 3 monstruosius adeIpqa,\' monstrosias
C Domb. illae om. b excach. a 5 suppliciter -I in om. I
9 ammin. e 10 adserunt I 12 mimica rscurilitate I 13 aCev; ab
ablp Domb.; ab a q 16 attinent e 17 ciuitatis C1 idocti C
19. 21 uulgano Vd 19 commemoraui... partim om. e\' 20 praeter
enndos, praeter sup. lin. a 21 a Vulc.] aut uulc. C 26 91!l:omnibuC,
om in fine ttersus delet., C
inpietatis est, si aeterna uita, quae terrenis omnibus regnis
sine ulla dubitatione uel conparatione praeferenda est, ab
istorum quoquam dari cuiquam posse credatur? Neque enim
propterea di tales uel terrenum regnum dare non posse uisi
sunt, quia illi magni et excelsi sunt, hoc quiddam paruum
et abiectum, quod non dignarentur in tanta sublimitate curare;
sed quantumlibet consideratione fragilitatis humanae caducos
apices terreni regni merito quisque contemnat, illi di tales
apparuerunt, ut indignissimi uiderentur, quibus danda adque
seruanda deberent uel ista committi. Ac per hoc, si (ut
superiora proximis duobus libris pertractata docuerunt) nullus
deus ex illa turba uel quasi plebeiorum uel quasi procerum
deorum idoneus est regna mortalia mortalibus dare, quanto
minus potest inmortales ex mortalibus facere!
- Huc accedit, quia, si iam cum illis agimus, qui non propter
istam, sed propter uitam quae post mortem futura est existimant
colendos deos, iam nec propter illa saltem, quae deorum
talium potestati tamquam dispertita et propria non ratione
ueritatis, sed uanitatis opinione tribuuntur, omnino colendi
sunt, sicut credunt hi, qui cultum eorum uitae huius mortalis
utilitatibus necessarium esse contendunt; contra quos
iam quinque praecedentibus uoluminibus satis, quantum potui,
disputaui. Quae cum ita sint, si eorum, qui colerent
deam Iuuentatem, aetas ipsa floreret insignius, contemtores
autem eius uel intra annos occumberent iuuentutis, uel in
ea tamquam senili torpore frigescerent; si malas cultorum
suorum speciosius et festiuius Fortuna barbata uestiret, a
quibus autem sperneretur, glabros aut male barbatos
eras., C 4 cui/quam, i ira ras.
litterae m,
Quis Marco Varrone curiosius ista quaesiuit? quis inuenit
doctius? quis considerauit adtentius? quis distinxit acutius?
2 posse sais, in margine: at fe eiuf, e suif C per C 3 iuuen-
tate l 4 babarata l boni m. 1 sup. lin. C 5 esse] poffe I 6 saltim
C2 7 uero, er m. 2 in ras. C ista ipsa a b de p q Domb.;
ipsa ista !o<; ista om. C 9 iuuentutem I 11 fortunae m. a ex futurae
corr. C 12 peruenientes, entes m. 2 in ras., e potuerunt usque ad
uenerantur om. e imperanda 01 15 ipsa om. p 20 putauerunt v
24 et genera detexit et sacra p 27 Marco adel; M. C 28 quis distincxit
accutias pleniusque quod scripsit m. 1 in marg. e distincxit I
est suauis eloquio, doctrina tamen adque sententiis ita refertus
est, ut in omni eruditione, quam nos saecularem, illi autem
liberalem uocant, studiosum rerum tantum iste doceat, quantum
studiosum -uerborum Cicero delectat. Denique et ipse [Tullius]
huic tale testimonium perhibet, ut in libris Academicis dicat
eam, quae ibi uersatur, disputationem se habuisse cum Marco
Varrone, (homine, inquit, omnium facile acutissimo et sine
ulla dubitatione doctissimo). Non ait \'eloquentissimo\' uel
(facundissimo), quoniam re uera in hac facultate multum inpar
est; sed \'omnium, inquit, facile acutissimo), et in eis libris.
id est Academicis, ubi cuncta dubitanda esse contendit, addidit
\'sine ulla dubitatione doctissimo\'. Profecto de hac re sic erat
certus, ut auferret dubitationem, quam solet in omnibus adhibere,
tamquam de hoc uno etiam pro Academicorum dubitatione
disputaturus se Academicum fuisset oblitus. In primo
autem libro cum eiusdem Varronis litteraria opera praedicaret:
\'Nos, inquit, in nostra urbe peregrinantes errantesque tamquam
hospites tui libri quasi domum reduxerunt, ut possemus
aliquando qui et ubi essemus agnoscere. Tu aetatem patriae,
tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura. tu sacerdotum,
tu domesticam, tu publicam disciplinam, tu sedem regionum
locorum, tu omnium diuinarum humanarumque rerum nomina
genera, officia causas aperuisti.\' Iste igitur uir tam insignis excellentisque
peritiae et, quod de illo etiam Terentianus elegantissimo
uel\'siculo breuiter ait:
a bl k 4 ista C 5 et om. q [Tullius] om. Cdlp a *
n
6. 12. 16 achadem. Cel 7 eadem l 12 addit f 13 sic cicero
erat a 18 in m. 1 sup. lin. I urbe, u ex o corr. C 19 hospites,
i ex e corr., C possemus, e ex i corr. C 21 discript. I 22 disciplinam
m. rec. in marg. C sedem b2 e; sedum C\' bl d lpl kf; sedium
C2 ap1 q a 27 Varro .. multa ont. d
tam multa scripsit, quam multa uix quemquam legere potuisse
credamus: iste, inquam, uir tantus ingenio tantusque doctrina,
si rerum uelut diuinarum, de quibus scribit, obpugnator esset
adque destructor easque non ad religionem, sed ad superstitionem
diceret pertinere, nescio utrum tam multa in eis
ridenda contemnenda detestanda conscriberet. Cum uero deos
eosdem ita coluerit colendosque censuerit, ut in eo ipso opere
litterarum suarum dicat se timere ne pereant, non incursu
hostili, sed ciuium neglegentia, de qua illos uelut ruina
liberari a se dicit et in memoria bonorum per eius modi
libros recondi adque seruari utiliore cura, quam qua Metellus
de incendio sacra Vestalia et Aeneas de Troiano excidio
penates liberasse praedicatur; et tamen ea legenda saeculis
prodit, quae a sapientibus et insipientibus merito abicienda et
ueritati religionis inimicissima iudicentur: quid existimare debemus
nisi hominem acerrimum ac peritissimum, non tamen
sancto Spiritu liberum, obpressum fuisse suae ciuitatis consuetudine
ac legibus, et tamen ea quibus mouebatur sub specie
commendandae religionis tacere noluisse.
Quadraginta et unum libros scripsit antiquitatum; hos in
res humanas diuinasque diuisit, rebus humanis uiginti quinque,
1 mtamulta C aliquid C aliqeiauid d uacuisse aeIatk f Domb
uaca//sse, ui eras., b; uacasse Cdq a2 v; uacuum fuisse p 4 scripsit
Ipq 5 distructor It relegionem Cl 7 deos m. 2 in ras. e
9 temere at aperent a 11 huins modi v 12 qua post quam inse-
rendum este duxi 13
In hac tota serie pulcherrimae ac subtilissimae distributionis
et distinctionis uitam aeternam frustra quaeri et sperari inpudentissime
uel optari, ex his, quae iam diximus et quae
deinceps dicenda sunt, cuiuis hominum, qui corde obstinato
sibi non fuerit inimicus, facillime apparet. Vel hominum enim
sunt ista instituta uel daemonum, non quales uocant illi
daemones bonos, sed, ut loquar apertius, inmundorum spirituum
et sine controuersia malignorum, qui noxias opiniones,
quibus anima humana magis magisque uanescat et incommutabili
aeternaeque ueritati coaptari adque inhaerere non possit,
inuidentia mirabili et occulte inserunt cogitationibus inpiorum
et aperte aliquando ingerunt sensibus et qua possunt fallaci
adtestatione confirmant. Iste ipse Varro propterea se prius
de rebus humanis, de diuinis autem postea scripsisse testatur,
quod prius extiterint ciuitates, deinde ab eis haec instituta
sint. Vera autem religio non a terrena aliqua ciuitate instituta
e ita ut C q \'V i ita om. rell. Domb. 2 oirc., i ex e
corr., C 3 consecratio
Varronis igitur confitentis ideo se prius de rebus humanis
scripsisse, postea de diuinis, quia diuinae istae ab hominibus
institutae sunt, haec ratio est: \'Sicut prior est, inquit, pictor
quam tabula picta, prior faber quam aedificium: ita priores
sunt ciuitates quam ea, quae a ciuitatibus instituta sunt).
Dicit autem prius se scripturum fuisse de dis, postea de
hominibus, si de omni natura deorum scriberet, quasi hic
de aliqua scribat et non de omni, aut uero etiam aliqua,
licet non omnis, deorum natura non prior debeat esse quam
hominum. Quid, quod in illis tribus nouissimis libris deos
certos et incertos et selectos diligenter explicans nullam deorum
naturam praetermittere uidetur? Quid est ergo, quod ait: (Si de
omni natura deorum et hominum scriberemus, prius diuina absoluissemus,
quam humana adtigissemus\'? Aut enim de omni
natura deorum scribit, aut de aliqua, aut omnino de nulla.
Si de omni, praeponenda utique est rebus humanis; si de
aliqua, quur non etiam ipsa res praecedat humanas? An indigna
est praeferri etiam uniuersae naturae hominum pars
aliqua deorum? Quod si multum est, ut aliqua pars diuina
praeponatur uniuersis rebus humanis, saltem digna est uel
Romanis. Rerum quippe humanarum libros, non quantum ad
orbem terrarum, sed quantum ad solam Romam pertinet,
scripsit, quos tamen rerum diuinarum libris se dixit scribendi
ordine merito praetulisse, sicut pictorem tabulae pictae, sicut
fabrum aedificio, apertissime confitens, quod etiam istae res
4 humanlf C 5 ////quia, eraso quia utpote bis posito, C; idem factum
est u. 6,
Deinde illud quale est, quod tria genera theologiae dicit
esse, id est rationis quae de dis explicatur, eorumque unum
mythicon [appellari], alterum physicon, tertium ciuile? Latine
si usus admitteret, genus, quod primum posuit, fabulare
appellaremus; sed fabulosum dicamus; a fabulis enim mythicon
dictum est, quoniam
autem ut naturale dicatur, iam et consuetudo locutionis admittit.
Tertium etiam ipse Latine enuntiauit, quod ciuile
appellatur. Deinde ait: \'Mythicon appellant, quo maxime
utuntur poetae; physicon, quo philosophi; ciuile, quo populi.
Primum, inquit, quod dixi, in eo sunt multa contra dignitatem
et naturam inmortalium ficta. In hoc enim est, ut deus alius
ei capite, alius ex femore sit, alius ex guttis sanguinis natus:
in hoc, ut di furati sint, ut adulterarint, ut seruierint homini;
denique in hoc omnia dis adtribuuntur, quae non modo in
hominem, sed etiam quae in contemtissimum hominem cadere
possunt\'. Hic certe ubi potuit, ubi ausus est, ubi inpunitum
putauit, quanta mendacissimis fabulis naturae deorum fieret
iniuria, sine caligine ullius ambiguitatis expressit. Loquebatur
enim non de naturali theologia, non de ciuili, sed de fabulosa,
quam libere a se putauit esse culpandam.
Videamus quid de altera dicat. \'Secundum genus est, inquit,
quod demonstraui, de quo multos libros philosophi reliquerunt;
C; i. p; scilicet qv 6 de m. 1 sup. lin. C 7 appellari
om. C; adpellatur I 9 mithicon e 10 mithos d 11 amittit e
12 ete,e nuntiauit I 13 quod I 14 quo philos.] quo m. 2
ex qd
Dixerit aliquis: Haec duo genera mythicon et physicon, id
est fabulosum adque naturale, discernamus ab hoc ciuili, de
quo nunc agitur, unde illa et ipse discreuit, iamque ipsum
ciuile uideamus qualiter explicet. Video quidem, quur debeat
discerni fabulosum: quia falsum, quia turpe, quia indignum
est. Naturale autem a ciuili uelle discernere quid est aliud
quam etiam ipsum ciuile fateri esse mendosum? Si enim illud
naturale est, quid habet reprehensionis, ut excludatur? Si autem
hoc quod ciuile dicitur naturale non est, quid habet meriti,
ut admittatur? Haec nempe illa causa est, quare prius scripserit
de rebus humanis, posterius de diuinis, quoniam in diuinis
Cp v; quale estDomb. ex quo tempore q 2 a ante sempit. om. e
igne a e 3 ut ante Pythag. sup. lin. C; om. d 4 at C 8 t aquos b
10 uclasit C 14 quia mas. v; quae Domb. 17 sed ont. e1 22 et
ipsum I 26 ciuile/, m eras. C sic p 27 excludatur codd. praeter
C, in quo amoueatur 28 hoc
0 Marce Varro, cum sis homo omnium acutissimus et
sine ulla dubitatione doctissimus, sed tamen homo, non Deus,
Cb1lpo1 t\'; nat. deorum b2 e q at x; deo.; m. fec. in
marg. C aintuemur
Haec cum dicimus, uideri fortasse cuipiam nimis harum
rerum ignaro potest ea sola de dis talibus maiestati indigna
diuinae et ridicula detestabilia , celebrari, quae poeticis cantantur
carminibus et ludis scaenicis actitantur; sacra uero
illa, quae non histriones, sed sacerdotes agunt, ab omni
esse dedecore purgata et aliena. Hoc si ita esset, numquam
theatricas turpitudines in eorum honorem quisquam celebrandas
esse censeret, numquam eas ipsi di praeciperent sibimet
exhiberi. Sed ideo nihil pudet ad obsequium deorum talia
gerere in theatris, quia similia geruntur in templis. Denique
cum memoratus auctor ciuilem theologian a fabulosa et
naturali tertiam quandam sui generis distinguere conaretur,
Cl illa om. I 8 carminibusq; e 12 ambaeque//// erasis
aliquot litteris, C 14 hinccine
Reuocatur igitur ad theologian ciuilem theologia fabulosa
theatrica scaenica, indignitatis et turpitudinis plena, et haec
tota, quae merito culpanda et respuenda iudicatur, pars huius
est, quae colenda et obseruanda censetur; non sane pars
incongrua, sicut ostendere institui, et quae ab uniuerso corpore
v 3 ut om. a quae scribunt antem a 4 uulgum
Cabdlfj uulgus epqa aborrent l 6 quare quae erunt
a bel p Domb.; quale (e in fine uerms m. 2) requa2 in j
corr., C; quare que a (f?) d; quare qaae sunt qv communia, una
cum propriis ciuilibus scribendum esse puto; communia (communi C\')
cum propriis una cum ciuilibus codd.; com. cum poetis u. c. cin. v; com.
cum populis a. c. ciu. Domb. 7 scribimus d; scribentur a so//cietas,
duabus litteris erasis, C 9 ulla C\'; nulla C2 rell. v 13 scripta a
17 exibeant l 21 theologianm, m m. rec. superscript., C; theologiam e l
23 tuta l
consona et tamquam eiusdem corporis membrum conuenientissime
copulata. Quid enim aliud ostendunt illa simulacra
formae aetates sexus habitus deorum? Numquid barbatum
Iouem, inberbem Mercurium poetae habent, pontifices non
habent? Numquid Priapo mimi, non etiam sacerdotes enormia
pudenda fecerunt? An aliter stat adorandus in locis sacris,
quam procedit ridendus in theatris? Num Saturnus senex,
Apollo ephebus ita personae sunt histrionum, ut non sint
statuae delubrorum? Quur Forculus, qui foribus praeest, et
Limentinus, qui limini, di sunt masculi, adque inter hos
Cardea femina est, quae cardinem seruat? Nonne ista in
rerum diuinarum libris reperiuntur, quae graues poetae suis
carminibus indigna duxerunt? Numquid Diana theatrica portat
arma et urbana simpliciter uirgo est? Numquid scaenicus
Apollo citharista est et ab hac arte Delphicus uacat? Sed
haec honestiora sunt in conparatione turpiorum. Quid de
ipso Ioue senserunt, qui eius nutricem in Capitolio posuerunt?
Nonne adtestati sunt Euemero, qui omnes tales deos
non fabulosa garrulitate, sed historica diligentia homines fuisse
mortalesque conscripsit? Epulones etiam deos, parasitos Iouis,
ad eius mensam qui constituerunt, quid aliud quam mimica
sacra esse uoluerunt? Nam parasitos Iouis ad conuiuium
eius adhibitos si mimus dixisset, utique risum quaesisse uideretur.
Varro dixit! non cum inrideret deos, sed cum commendaret
hoc dixit; diuinarum, non humanarum rerum libri hoc
eum scripsisse testantur, nec ubi ludos scaenicos exponebat,
sed ubi Capitolina iura pandebat. Denique talibus uincitur et
Cade 10 statua Cl 12 Cardea Cs bt elp q az k b;
cardinea a bl; carnea Cl d at f seruat codd. excepto C, qui uersat
habet 13 repperiuntur C l 16 chitarista l 19 Euemero Cadel;
homero, ho m. 2 in ras., hi ab enemore p; Euhemero v Domb. tales
om. e 20 storica 11 diligentia om. bl 23 ad eius cnuiuium t\'
24 risum utique v .28 capitulina C talibus C lp ex Domb.; a talibus
abeqkƒv
humanis uoluptatibus credidisse.
Non enim et maligni spiritus suo negotio defuerunt, ut
has noxias opiniones humanarum mentium ludificatione firmarent.
Unde etiam illud est, quod Herculis aedituus otiosus
adque feriatus lusit tesseris secum utraque manu alternante,
in una constituens Herculem, in altera se ipsum, sub ea
condicione, ut, si ipse uicisset, de stipe templi sibi cenam
pararet amicamque conduceret; si autem uictoria Herculis
fieret, hoc idem de pecunia sua uoluptati Herculis exhiberet;
deinde cum a se ipso tamquam ab Hercule uictus esset,
debitam cenam et nobilissimam meretricem Larentinam deo
Herculi dedit. At illa cum dormisset in templo, uidit in
somnis Herculem sibi esse commixtum sibique dixisse, quod
inde discedens, cui primum iuueni obuia fieret, aput illum
esset inuentura mercedem, quam sibi credere deberet ab Hercule
persolutam. Ac sic abeunti cum primus iuuenis ditissimus
Tarutius occurrisset eamque dilectam secum diutius habuisset,
illa herede defunctus est. Quae amplissimam adepta
pecuniam ne diuinae mercedi uideretur ingrata, quod acceptissimum
putauit esse numinibus, populum Romanum etiam ipsa
scripsit heredem, adque illa non conparente inuentum est
testamentum; quibus meritis eam ferunt etiam honores meruisse
diuinos.
Haec si poetae fingerent, si mimi agerent, ad fabulosam
theologian dicerentur procul dubio pertinere et a ciuilis theologiae
dignitate separanda iudicarentur. Cum uero haec dedecora
non poetarum, sed populorum; non mimorum, sed sacrorum;
non theatrorum, sed templorum; id est non fabulosae,
7 sub C 10 uoluntati l 12 nouellis. Cl laurentinam p q a
13 dormisset Cadel; dormiuisset v Domb. 15 discendens Cl obuiam
I 17 primum I 18 tarutius C dp q; tarucius I; tharatius a;
t itaracius
At enim habent ista physiologicas quasdam, sicut aiunt, id
est naturalium rationum interpretationes. Quasi uero nos in
hac disputatione physiologian quaerimus et non theologian,
id est rationem non naturae, sed Dei. Quamuis enim qui
uerus Deus est non opinione, sed natura Deus sit: non tamen
omnis natura deus est, quia et hominis et pecoris, et arboris
et lapidis utique natura est, quorum nihil est deus. Si autem
interpretationis huius, quando agitur de sacris Matris deum,
caput est certe quod Mater deum terra est, quid ultra quaerimus,
quid cetera perscrutamur? Quid euidentius suffragatur
eis, qui dicunt omnes istos deos homines fuisse? Sic enim
sunt terrigenae, sic eis mater est terra. In uera autem theologia
opus Dei est terra, non mater. Verum tamen quoquo
modo sacra eius interpretentur et referant ad rerum naturam:
uiros muliebria pati non est secundum naturam, sed contra
naturam. Hic morbus, hoc crimen, hoc dedecus habet inter
illa sacra professionem, quod in uitiosis hominum moribus uix
habet inter tormenta confessionem. Deinde si ista sacra, quae
scaenicis turpitudinibus conuincuntur esse foediora, hinc excusantur
adque purgantur, quod habent interpretationes suas,
quibus ostendantur rerum significare naturam: quur non etiam
om. e 2 elegit C; eligit a elf admittit q v 8 nos uero a
9 quaeriinua C ab delpkf; quaeramus q v Domb. (cf. p. 149, 2.
168, 3) 11 na//tura, tu eras., C sit Deus v sit] est I
12 est] sit It 14. 15 deorum e 18 teriginae Cl sic codd.; sicuto.
19 UerQ quoquo, omisso tamen, d quo C l 21 muliebria, in margine
muliebri habitu e 25 excu//santur, fa eras., C; excausaotur et
ipsa ad eundem modum interpretati sunt, usque adeo ut, quod
ab eis inmanissimum et infandissimum dicitur, Saturnum suos
filios deuorasse, ita nonnulli interpretentur, quod longinquitas
temporis, quae Saturni nomine significatur, quidquid gignit
ipsa consumat, uel, sicut idem opinatur Varro, quod pertineat
Saturnus ad semina, quae in terram, de qua oriuntur, iterum
recidunt. Itemque alii alio modo et similiter cetera.
Et tamen theologia fabulosa dicitur et cum omnibus huiusce
modi interpretationibus suis reprehenditur abicitur inprobatur,
nec solum a naturali, quae philosophorum est, uerum etiam
ab ista ciuili, de qua agimus, quae ad urbes populosque adseritur
pertinere, eo quod de dis indigna confinxerit, merito
repudianda discernitur, eo nimirum consilio, ut, quoniam
acutissimi homines adque doctissimi, a quibus ista conscripta
sunt, ambas inprobandas intellegebant, et illam scilicet fabulosam
et istam ciuilem, illam uero audebant inprobare, hanc
non audebant; illam culpandam proposuerunt, hanc eius
similem conparandam exposuerunt, — non ut haec prae illa
tenenda eligeretur, sed ut cum illa respuenda intellegeretur,
adque ita sine periculo eorum, qui ciuilem theologian reprehendere
metuebant, utraque contemta ea, quam naturalem
uocant, aput meliores animos inueniret locum. Nam et ciuilis
et fabulosa ambae fabulosae sunt ambaeque ciuiles; ambas
inueniet fabulosas, qui uanitates et obscenitates ambarum
l ut sup. lin. I
5 quicquid C2e 6 consummat Cl 8 recidunt, u m. 2 in a corr., C;
recV 9 et tamen m. 1 in marg. I 11 a om. a 12 ciuili ,
in margine m. 2 theologia C pertinere asser. v 13 confinxerint l2,
14 consilio!. ex consilium corr., C 15 homines atque doctissimi in
marg. infer. I ita Cl 20 sed ut cum] seducta d 21 ciuilem] in
d sex uersus lineolis deleti eunt. scriba enim ad superius ciuilem v. 17
aberrauerat et uerba inde ab illam uero
Quid? ipsa numinum officia tam uiliter minutatimque concisa,
propter quod eis dicunt pro uniuscuiusque proprio
munere supplicari oportere, unde non quidem omnia, sed
multa iam diximus, nonne scurrilitati mimicae quam diuinae
consonant dignitati? Si duas quisquam nutrices adhiberet
infanti, quarum una nihil nisi escam, altera nihil nisi potum
daret, sicut isti ad hoc duas adhibuerunt deas, Educam et
Potinam, nempe desipere et aliquid mimo simile in sua domo
agere uideretur. Liberum a liberamento appellatum uolunt,
quod mares in coeundo per eius beneficium emissis seminibus
liberentur; hoc idem in feminis agere Liberam, quam etiam
Venerem putant, quod et ipsam perhibeant semina emittere;
et ob haec Libero eandem uirilem corporis partem in templo
poni, femineam Liberae. Ad haec addunt mulieres adtributas
Libero et uinum propter libidinem concitandam. Sic Bacchanalia
summa celebrabantur insania; ubi Varro ipse confitetur
I 10 ex om. I inmundissimus C 14 ui//liter I 18 quisque
q a 19 infanti usque ad daret om. 01 20 et ante Potinam sup.
lin. C 24 etiam
Quale autem illud est, quod, cum religiosum a superstitioso
ea distinctione discernat, ut- a superstitioso dicat timeri deos,
a religioso autem tantum uereri ut parentes, non ut hostes
timeri, adque omnes ita bonos dicat, ut facilius sit eos nocentibus
parcere quam laedere quemquam innocentem, tamen
mulieri fetae post partum tres deos custodes commemorat
adhiberi, ne Siluanus deus per noctem ingrediatur et uexet,
eorumque custodum significandorum causa tres homines noctu :
circuire limina domus et primo limen securi ferire, postea
pilo, tertio deuerrere scopis, ut his datis culturae signis deus
Siluanus prohibeatur intrare, quod neque arbores caeduntur
ac putantur sine ferro, neque far conficitur sine pilo, neque
fruges coaceruantur sine scopis; ab his autem tribus rebus
tres nuncupatos deos, Intercidonam a securis intercisione,
Pilumnum a pilo, Deuerram a scopis, quibus dis custodibus
contra uim dei Siluani feta conseruaretur. Ita contra dei nocentis
saeuitiam non ualeret custodia bonorum, nisi plures
essent aduersus unum eique aspero horrendo inculto, utpote
siluestri, signis culturae tamquam contrariis repugnarent. Itane
ista est innocentia deorum, ista concordia? Haeccine sunt
a:iussit C 3 saltim C2 d e forsitan m. 2 in marg. C, inclusit
Domb. Csenserunt
Cum mas et femina coniunguntur, adhibetur deus Iugatinus;
sit hoc ferendum. Sed domum est ducenda quae nubit; adhibetur
et deus Domiducus; ut in domo sit, adhibetur
deus Domitius; ut maneat cum uiro, additur dea Manturna.
Quid ultra quaeritur? Parcatur humanae uerecundiae;
peragat cetera concupiscentia carnis et sanguinis procurato
secreto pudoris. Quid inpletur cubiculum turba numinum,
quando et paranymphi inde discedunt? Et ad hoc inpletur,
non ut eorum praesentia cogitata maior sit cura pudicitiae,
sed ut feminae sexu infirmae, nouitate pauidae illis cooperantibus
sine ulla difficultate uirginitas auferatur. Adest enim
dea Virginiensis et deus pater Subigus, et dea mater Prema
et dea Pertunda, et Venus et Priapus. Quid est hoc? Si
omnino laborantem in illo opere uirum ab dis adiuuari oportebat,
non sufficeret aliquis unus aut aliqua una? Numquid
Venus sola parum esset, quae ad hoc etiam dicitur nuncupata,
quod sine ui femina uirgo esse non desinat? Si est ulla frons
in hominibus, quae non est in numinibus, nonne, cum credunt
coniugati tot deos utriusque sexus esse praesentes et huic
operi instantes, ita pudore adficiuntur, ut et ille minus moueatur
et illa plus reluctetur? Et certe si adest Virginiensis
dea, ut uirgini zona soluatur; si adest deus Subigus, ut uiro
subigatur; si adest dea Prema, ut subacta, ne se commoueat,
conprimatur: dea Pertunda ibi quid facit? Erubescat, eat
foras; agat aliquid et maritus. Valde inhonestum est, ut, quod
om. bl poetarum et theatrorum l (= ed. Louan.)
3 mas
Eant adhuc et theologian ciuilem a theologia fabulosa,
urbes a theatris, templa ab scaenis, sacra pontificum a carminibus
poetarum, uelut res honestas a turpibus, ueraces a
fallacibus, graues a leuibus, serias a ludicris, adpetendas a
respuendis, qua possunt quasi conentur subtilitate discernere.
Intellegimus quid agant; illam theatricam et fabulosam theologian
ab ista ciuili pendere nouerunt et ei de carminibus
poetarum tamquam de speculo resultare, et ideo ista exposita,
quam damnare non audent, illam eius imaginem liberius
arguunt et reprehendunt, ut, qui agnoscunt quid uelint, et
hanc ipsam faciem, cuius illa imago est, detestentur; quam
tamen di ipsi tamquam in eodem speculo se intuentes ita
diligunt, ut qui qualesque sint in utraque melius uideantur.
Unde etiam cultores suos terribilibus imperiis conpulerunt,
ut inmunditiam theologiae fabulosae sibi dicarent, in suis
sollemnitatibus ponerent, in rebus diuinis haberent, adque ita
et se ipsos inmundissimos spiritus manifestius esse docuerunt,
et huius urbanae theologiae uelut electae et probatae illam
theatricam abiectam adque reprobatam membrum partemque
fecerunt, ut, cum sit uniuersa turpis et fallax adque in se
a; ille e quisquam inpleat C; imp!. quisq. reM. v 2 qua a
3 maius Cad e l p; magis bqv 9 adhoc I et m. 2 superscripto
ad C cinilem theologiam v; ciuilem a theologia om. a 10 a scenis
v; a scenicis p 13 qua possunt et qua conantur discernere a; qua
possunt//conentur q 16 resalutare e 18 quia ignoscunt e 21 quales
sint C <t\' 22 bterribilius C 23 dicarent, a in rasura litterae e em." 2 C
24 haberent m. 2 in marg. C 26 ut probatae e
sacerdotum, altera in carminibus poetarum. Utrum habeat et
alias partes, alia quaestio est: nunc propter diuisionem Varronis
et urbanam et theatricam theologian ad unam ciuilem
pertinere satis, ut opinor, ostendi. Unde, quia sunt ambae
similis turpitudinis absurditatis, indignitatis falsitatis, absit a
ueris religiosis, ut siue ab hac siue ab illa uita speretur
aeterna.
Denique et ipse Varro commemorare et enumerare deos
coepit a conceptione hominis, quorum numerum est exorsus
a Iano, eamque seriem perduxit usque ad decrepiti hominis
mortem, et deos ad ipsum hominem pertinentes clausit ad
Neniam deam, quae in funeribus senum cantatur; deinde coepit
deos alios ostendere, qui pertinerent non ad ipsum hominem,
sed ad ea, quae sunt hominis, sicuti est uictus adque
uestitus et quaecumque alia huic uitae sunt necessaria, ostendens
in omnibus, quod sit cuiusque munus et propter quid
cuique debeat supplicari; in qua uniuersa diligentia nullos
demonstrauit uel nominauit deos, a quibus uita aeterna poscenda
sit, propter quam unam proprie nos Christiani sumus.
Quis ergo usque adeo tardus sit, ut non intellegat istum
hominem ciuilem theologian tam diligenter exponendo et
aperiendo eamque illi fabulosae, indignae adque probrosae,
similem demonstrando adque ipsam fabulosam partem esse
huius satis euidenter docendo non nisi illi naturali, quam dicit
ad philosophos pertinere, in animis hominum moliri locum,
ea subtilitate, ut fabulosam reprehendat, ciuilem uero reprehendere
quidem non audeat, sed prodendo reprehensibilem
ostendat, adque ita utraque iudicio recte intellegentium
om. e ostendit e ambe similes m. 1 in rae. C 6 indign.
om. bx 7 ueris C bill p; uiris a b2 d e 12 v 9 enum, et comem. a
coepit deos C 10 numerus a est exorsus (exborsus l) codd.; exors.
est v 12 hominum Cl 15 adque om. v 16 alia quae v sunt
om. al 21 ergo m. 1 in marg. p; ergo est e; est ergo qui 1 22 et
aperiendo m. 2 in marg. C
adiutorio Dei ueri diligentius disserendum est.
Libertas sane, quae huic defuit, ne istam urbanam theologian
[tam diligenter exponendo] theatricae simillimam aperte
sicut illam reprehendere auderet, Annaeo Senecae, quem nonnullis
indiciis inuenimus apostolorum nostrorum claruisse
temporibus, non quidem ex toto, uerum ex aliqua parte non
defuit. Adfuit enim scribenti, uiuenti defuit. Nam in eo libro,
quem contra superstitiones condidit, multo copiosius adque
uehementius reprehendit ipse ciuilem istam et urbanam theologian
quam Varro theatricam adque fabulosam. Cum enim
de simulacris ageret: \'Sacros, inquit, inmortales, inuiolabiles
in materia uilissima adque inmobili dedicant, habitus illis
hominum ferarumque et piscium, quidam uero mixto sexu,
diuersis corporibus induunt; numina uocant, quae si spiritu
accepto subito occurrerent, monstra haberentur. Deinde aliquanto
post, cum theologian naturalem praedicans quorundam
philosophorum sententias digessisset, obposuit sibi quaestionem
et ait: \'Hoc loco dicit aliquis: Credam ego caelum et terram
deos esse et supra lunam alios, infra alios? Ego feram aut
Platonem aut Peripateticum Stratonem, quorum alter fecit
deum sine corpore, alter sine animo?\' Et ad hoc respondens:
\'Quid ergo tandem, inquit, ueriora tibi uidentur Titi Tatii
C 6 sanae C1 7 [tam diligenter
exponendo] (ex antecedente capite p. 293, 22 repetitum C dp; om. rell. v
8 saenecae C 12 quem] qua 6, g m. 2 in ras., C 15 mortales e
16 dicant bl kl abitus l habitus illis dantes a 17 quosdam a uiro
C\' 18 indunt C et numina a 19 occurrentre C aliquando e
20 anatura e 22 dicat l; dicet bl kl credo, 0 in ras., I 24 phypatetictl
a; periteatictl e istratonem C 26 uera b tibi om. q
Titi C ab dep q; T. v Tati l
dedicauit deam, Picum Tiberinumque Romulus, Hostilius Pauorem
adque Pallorem, taeterrimos omnium adfectus, quorum
alter mentis territae motus est, alter corporis ne morbus quidem,
sed color. Haec numina potius credes et caelo recipies?\'
De ipsis uero ritibus crudeliter turpibus quam libere scripsit!
Ille, inquit, uiriles sibi partes amputat, ille lacertos secat.
Ubi iratos deos timent, qui sic propitios merentur? Di autem
nullo debent coli genere, si hoc uolunt. Tantus est perturbatae
mentis et sedibus suis pulsae furor, ut sic di placentur,
quem ad modum ne quidem homines saeuiunt taeterrimi et
in fabulas traditae crudelitatis. Tyranni lacerauerunt aliquorum
membra, neminem sua lacerare iusserunt. In regiae libidinis
uoluptatem castrati sunt quidam; sed nemo sibi, ne uir esset,
iubente domino manus intulit. Se ipsi in templis contrucidant,
uulneribus suis ac sanguine supplicant. Si cui intueri uacet,
quae faciunt quaeque patiuntur, inueniet tam indecora honestis,
tam indigna liberis, tam dissimilia sanis, ut nemo fuerit dubitaturus
furere eos, si cum paucioribus furerent; nunc sanitatis
patrocinium est insanientium turba.\'
Iam illa, quae in ipso Capitolio fieri solere commemorat
et intrepide omnino coarguit, quis credat nisi ab inridentibus
aut furentibus fieri? Nam cum in sacris Aegyptiis Osirim
1 Tullii Cabd1 v icloacnam C; clutianam a 3 omnium Cd l p a;
hominum ab eqk fv Domb. 4 nec e2pv 5 recipie/s, n eraso, C
6 quambere C 8 ibi e2 9 si hoc C abdelp al /; et si hoc a2k;
si et hoc q v 10 ut om. p 11 ne quidem homines Cadelp qak f;
ne hom. quidem v ne homines sequidem, uiub 12 fabulis a traditae ct;
trahicae (sic) C1; tradite ice (sic) e 13 In om. q 14 uoluntatem e;
uoluptati q ne/, c eras., C 15 intulit Cad 1 q v; adtulit bepakf
Domb. 17 quaequae
Hanc libertatem Varro non habuit; tantum modo poeticam
theologian reprehendere ausus est, ciuilem non ausus est,
quam iste concidit. Sed si uerum adtendamus, deteriora sunt
1 magno esse gaudio bdelpqv Domb.; magnum esse gaudiov, v correctoris
m., C; magnum esse gaudium
Hic inter alias ciuilis theologiae superstitiones reprehendit
etiam sacramenta Iudaeorum et maxime sabbata, inutiliter
eos facere adfirmans, quod per illos singulos septem interpositos
dies septimam fere partem aetatis suae perdant uacando
et multa in tempore urgentia non agendo laedantur. Christianos
tamen iam tunc Iudaeis inimicissimos in neutram partem
commemorare ausus est, ne uel laudaret contra suae patriae
ueterem consuetudinem, uel reprehenderet contra propriam
forsitan uoluntatem. De illis sane Iudaeis cum loqueretur,
ait: \'Cum interim usque eo sceleratissimae gentis consuetudo
conualuit, ut per omnes iam terras recepta sit: uicti uictoribus
leges dederunt). Mirabatur haec dicens et quid diuinitus
ageretur ignorans subiecit plane sententiam, qua significaret
quid de illorum sacramentorum ratione sentiret. Ait enim:
<Illi tamen causas ritus sui nouerunt; maior pars populi facit,
quod quur faciat ignorat). Sed de sacramentis Iudaeorum, uel
quur uel quatenus instituta sint auctoritate diuina, ac post
modum a populo Dei, cui uitae aeternae mysterium reuelatum
est, tempore quo oportuit eadem auctoritate sublata sint, et
alias diximus, maxime cum aduersus Manichaeos ageremus,
et in hoc opere loco opportuniore dicendum est.
Nunc propter tres theologias, quas Graeci dicunt mythicen
physicen politicen, Latine autem dici possunt fabulosa
a 5 septenis Cl d 10 forsitan propriam a 11 forsan q
sanae Cl e 12 adeo 13 receptasit, it eras., C 14 qui e 15 significare
C 19 quatinus e 22 ab alias, in marg. m. rec. ablata C
23 oport. Cle 25 natiuitate p 26 posse om. p 27 adiuuant p
29 fysicen C l polyt. I
multorum falsorumque cultores liberrime reprehenderunt, neque
de ciuili, cuius illa pars esse conuincitur eiusque et ista
simillima uel etiam deterior inuenitur, speranda est aeterna
uita, si cui satis non sunt quae in hoc uolumine dicta sunt,
adiungat etiam illa, quae in superioribus libris et maxime
quarto de felicitatis datore Deo plurima disputata sunt. Nam
cui nisi uni felicitati propter aeternam uitam consecrandi
homines essent, si dea felicitas esset? Quia uero non dea,
sed munus est dei: cui deo nisi datori felicitatis consecrandi
sumus, qui aeternam uitam, ubi uera est et plena felicitas,
pia caritate diligimus? Non autem esse datorem felicitatis
quemquam istorum deorum, qui tanta turpitudine coluntur
et. nisi ita colantur, multo turpius irascuntur adque ob hoc
se spiritus inmundissimos confitentur, puto ex his, quae dicta
sunt, neminem dubitare oportere. Porro qui non dat felicitatem,
uitam quo modo dare posset aeternam? Eam quippe uitam
aeternam dicimus, ubi est sine fine felicitas. Nam si anima
in poenis uiuit aeternis, quibus et ipsi spiritus cruciabuntur
inmundi. mors est illa potius aeterna quam uita. Nulla quippe
maior et peior est mors, quam ubi non moritur mors. Sed
quod animae natura, per id quod inmortalis creata est, sine
qualicumque uita esse non potest, summa mors eius est alienatio
a uita Dei in aeternitate supplicii. Vitam igitur aeternam,
id est sine ullo fine felicem, solus ille dat, qui dat ueram
felicitatem. Quam quoniam illi, quos colit theologia ista ciuilis,
dare non posse conuicti sunt: non solum propter ista temporalia
adque terrena, quod superioribus quinque libris ostendimus,
sed multo magis propter uitam aeternam, quae post mortem
v 8 cui eras. I consecrati di e
12 Non] nos d esse autem q datorem esse v quemquam felicitatis
datorem l 13 deorum sup. lin. C 17 dare quomodo possit
transpositione significata d dare posset C; dare possit a 1 p; posset
dare a; possit dare eqv Domb. 20 est om. I quam sup. lin.
22 creatura at 26 colet C\' 27 illa at 29 masgi C
colendi non sunt. Sed quoniam ueternosae consuetudinis uis
nimis in alto radices habet, si cui de ista ciuili theologia
respuenda adque uitanda parum uideor disputasse, in aliud
uolumen, quod huic opitulante Deo coniungendum est, animum
intendat.
Diligentius me prauas et ueteres opiniones ueritati pietatis
inimicas, quas tenebrosis animis altius et tenacius diuturnus
humani generis error infixit, euellere adque exstirpare conantem
et illius gratiae, qui hoc ut uerus Deus potest, pro meo
modulo in eius adiutorio cooperantem ingenia celeriora adque
meliora, quibus ad hanc rem superiores libri satis superque
sufficiunt, patienter et aequanimiter ferre debebunt et propter
alios non putare superfluum, quod iam sibi sentiunt non
necessarium. Multum magna res agitur, cum uera et uere
sancta diuinitas, quamuis ab ea nobis etiam huic, quam nunc
gerimus, fragilitati necessaria subsidia praebeantur, non tamen
propter mortalis uitae transitorium uaporem, sed propter uitam
beatam, quae non nisi aeterna est, quaerenda et colenda
praedicatur.
Hanc diuinitatem uel, ut sic dixerim, deitatem (nam et
hoc uerbo uti iam nostros non piget, ut de Graeco expressius
i lae,gimus, le m. 2, C 2 ui Cl 4 parum sup. lin. a 5 ut huic C
animo, 0 ex u corr., I EXPL. LIIi. SCI. AVGI I SEXTVS DE CIVI-
TATE D1 INCIP. LIB. SEPTIMVS C 14 superiores, ea m. 2 tn
ras., C 16 non esse nec. I 20 et transit. e 25 inueniri eam p
27 ut sic dixerim om. at
siue deitatem non esse in ea theologia, quam ciuilem
uocant, quae a Marco Varrone sedecim uoluminibus explicata
est, id est non perueniri ad aeternae uitae felicitatem talium
deorum cultu, quales a ciuitatibus qualiterque colendi instituti
sunt, cui nondum persuasit sextus liber, quem proxime absoluimus,
cum istum forsitan legerit, quid de hac quaestione
expedienda ulterius desideret, non habebit. Fieri enim potest,
ut saltem deos selectos adque praecipuos, quos Varro uolumine
conplexus est ultimo, de quibus parum diximus, quisquam
colendos propter uitam beatam, quae non nisi aeterna
est, opinetur. Qua in re non dico quod facetius ait Tertullianus
fortasse quam uerius: Si di eliguntur ut bulbi, utique
ceteri reprobi iudicantur. Non hoc dico: uideo enim etiam ex
selectis selegi aliquos ad aliquid maius adque praestantius,
sicut in militia, cum tirones electi fuerint, ex his quoque
eliguntur ad opus aliquod maius armorum; et cum eliguntur
in ecclesia, qui fiant praepositi, non utique ceteri reprobantur,
cum omnes boni fideles electi merito nuncupentur. Eliguntur
in aedificio lapides angulares, non reprobatis ceteris, qui structurae
partibus aliis deputantur. Eliguntur uuae ad uescendum,
nec reprobantur aliae, quas relinquimus ad bibendum. Non
opus est multa percurrere, cum res in aperto sit. Quam ob
rem non ex hoc, quod di ex multis quidam selecti sunt, uel
. is qui scripsit uel eorum cultores uel di ipsi uituperandi
l quod Cabdepqa; id quod I v Domb. theotita,
i ex e corr., C 8 Marco] M. C 9 selectof C; electos laf 11 beatam
m. 2 in marg. C 13 di om. al; diliguntur 61 eliguntur Cb2
dlp; seliguntur, se
Hos certe deos selectos Varro unius libri contextione commendat:
Ianum, Iouem, Saturnum, Genium, Mercurium, Apollinem,
Martem, Vulcanum, Neptunum, Solem, Orcum, Liberum
patrem, Tellurem, Cererem, Iunonem, Lunam, Dianam, Mineruam,
Venerem, Vestam; in quibus omnibus ferme uiginti
duodecim mares, octo sunt feminae. Haec numina utrum
propter maiores in mundo administrationes selecta dicuntur,
an quod populis magis innotuerunt maiorque est eis cultus
exhibitus? Si propterea, quia opera maiora ab his administrantur
in mundo, non eos inuenire debuimus inter illam quasi
plebeiam numinum multitudinem minutis opusculis deputatam.
Nam ipse primum Ianus, cum puerperium concipitur, unde
illa cuncta opera sumunt exordium minutatim minutis distributa
numinibus, aditum aperit recipiendo semini. Ibi est et
Saturnus propter ipsum semen; ibi Liber, qui marem effuso
semine liberat; ibi Libera, quam et Venerem uolunt, quae
hoc idem beneficium conferat feminae, ut etiam ipsa emisso
semine liberetur. Omnes hi ex illis sunt, qui selecti appellantur.
Sed ibi est et dea Mena, quae menstruis fluoribus praeest,
quamuis Iouis filia, tamen ignobilis. Et hanc prouinciam
fluorum menstruorum in libro selectorum deorum ipsi Iunoni
idem auctor adsignat, quae in dis selectis etiam regina est
e 11 nomina l 12 dicantur, a m. 2 ex u corr., I
13 eis est I eis C; eia om. q 14 exibitus e m[aiora], litterae
inclusae m. 2 in ras., C; maior d 16 plebem iam I 17 ipse] ibi a
18 cuncta opera illa v 20 biiliber, bj m. a, C maref, f m. 2, e
22 ipse C 23 liberetur, n a correctore superscript., C 24 floribus, in
margine i fluoribus, e 26 liberof electorQ, erof m. 2 in ras., e
eidem cruori praesidet. Ibi sunt et duo nescio qui obscurissimi,
Vitumnus et Sentinus, quorum alter uitam, alter sensus puerperio
largiuntur. Et nimirum multo plus praestant, cum sint
ignobilissimi, quam illi tot proceres et selecti. Nam profecto
sine uita et sensu, quid est illud totum, quod muliebri utero
geritur, nisi nescio quid abiectissimum limo ac pulueri conparandum?
Quae igitur causa tot selectos deos ad haec opera minima
conpulit, ubi a Vitumno et Sentino, quos fama obscura recondit,
in huius munificentiae partitione superentur? Confert enim
selectus Ianus aditum et quasi ianuam semini; confert
selectus Saturnus semen ipsum; confert selectus Liber eiusdem
seminis emissionem uiris; confert hoc idem Libera, quae
Ceres seu Venus est, feminis; confert selecta Iuno, et hoc
non sola, sed cum Mena, filia Iouis, fluores menstruos ad
eius, quod conceptum est, incrementum: et confert Vitumnus
obscurus et ignobilis uitam; confert Sentinus obscurus et
ignobilis sensum; quae duo tanto illis rebus praestantiora
sunt, quanto et ipsa intellectu ac ratione uincuntur. Sicut
enim, quae ratiocinantur et intellegunt, profecto potiora sunt
his, quae sine intellectu adque ratione ut pecora uiuunt et
sentiunt: ita et illa, quae uita sensuque sunt praedita, his,
e 2 IbiJ ipsi l et om. C1 3 sensus a ab de lp q kz fv;
h
sensu kl; sensum a Domb. 4 etii/miru d nimi/rum, o eras., C
5 tot illi v 6 quid et illud P, e in fine uersus 711. 2, I 7 geritur, i
ex e corr., a 11 ostendi quorundam tamen multis inferioribus administratio
deputetur p 15 partione e enim sup. lin. C 17 satumus e
19 hoc codd.; haec v 23 tantillis C; tantum illis e 24 quantum e
uincC
selectos itaque deos Vitumnus uiuificator et Sentinus sensificator
magis haberi debuerunt quam Ianus seminis admissor
et Saturnus seminis dator uel sator et Liber et Libera seminum
commotores uel emissores; quae semina cogitare indignum
est, nisi ad uitam sensumque peruenerint, quae munera selecta
non dantur a dis selectis, sed a quibusdam incognitis et
prae istorum dignitate neglectis. Quod si respondetur omnium
initiorum potestatem habere Ianum et ideo illi etiam quod
aperitur conceptui non inmerito adtribui, et omnium seminum
Saturnum et ideo seminationem quoque hominis non
posse ab eius operatione seiungi, omnium seminum emittendorum
Liberum et Liberam et ideo his etiam praeesse. quae
ad substituendos homines pertinent, omnium purgandorum et
pariendorum Iunonem et ideo eam non deesse purgationibus
feminarum et partubus hominum: quaerant quid respondeant
de Vitumno et Sentino, utrum et ipsos uelint habere omnium
quae uiuunt et sentiunt potestatem. Quod si concedunt, adtendant
quam eos sublimius locaturi sint. Nam seminibus nasci
in terra et ex terra est; uiuere autem adque sentire etiam
deos sidereos opinantur. Si autem dicunt Vitumno adque
Sentino haec sola adtributa, quae in carne uiuescunt et sensibus
adminiculantur, quur non. deus ille, qui facit omnia
uiuere adque sentire, etiam carni uitam praebet et sensum,
uniuersali opere hoc munus etiam partubus tribuens? et quid
opus est Vitumno adque Sentino? Quod si ab illo, qui uitae
ac sensibus uniuersaliter praesidet, his quasi famulis ista
carnalia uelut extrema et ima commissa sunt: itane sunt illi
m. 2 in marg. I 5 seminare cogitare e indignum
est cogitare v 8 si om. e responderetur e 10 aperiat
concepta homini merito e 12 et omnium e 14 abd bsustituendos I
pertinent om. I 15 parcendorum l 16 partibus C1bl 17 et
om. l 19 conlocaturi 1 et seminibus e 22 uiuiscunt a e 24 etiam
usque ad munus om. C\' 25 partibus Cbdt1pqak 26 siJ sibi l
27 ac C ab del p q; et v Domb.
ista committerent, sed cum tota sua nobilitate, qua uisi sunt
seligendi, opus facere cum ignobilibus cogerentur? Iuno selecta
et regina Iouisque et soror et coniunx; haec tamen Iterduca
est pueris et opus facit cum deabus ignobilissimis Abeona et
Adeona. Ibi posuerunt et Mentem deam, quae faciat pueris
bonam mentem, et inter selectos ista non ponitur, quasi quidquam
maius praestari homini potest; ponitur autem Iuno,
quia Iterduca est et Domiduca, quasi quidquam prosit iter
carpere et domum duci, si mens non est bona, cuius muneris
deam selectores isti inter selecta numina minime posuerunt.
Quae profecto et Mineruae fuerat praeferenda, cui per ista
minuta opera puerorum memoriam tribuerunt. Quis enim
dubitet multo esse melius habere bonam mentem quam
memoriam quantumlibet ingentem? Nemo enim malus est,
qui bonam habet mentem; quidam uero pessimi memoria
sunt mirabili, tanto peiores quanto minus possunt quod male
cogitant obliuisci. Et tamen Minerua est inter selectos deos;
Mentem autem deam turba uilis operuit. Quid de Virtute
dicam? quid de Felicitate? de quibus in quarto libro plura
iam diximus; quas cum deas haberent, nullum eis locum inter
selectos deos dare uoluerunt, ubi dederunt Marti et Orco,
uni effectori mortium alteri receptori.
Cum igitur in his minutis operibus, quae minutatim dis
pluribus distributa sunt, etiam ipsos selectos uideamus tamquam
senatum cum plebe pariter operari, et inueniamus a
quibusdam dis, qui nequaquam seligendi putati sunt, multa
l 4 et soror C; et om. rell. v Domb. coniunx Cae p
6 adeona l 7 selectas a quae quasi a quicquam C2 (c ex d
corr.), de; quiddam l; om. a 8 praestare a potest Cabdelpqakf;
possit v Domb. (cf. 149. 5. 168, 4. 287, 9) 10 ocarperet C 13 munita
e 20 plura oin. C 21 quae om. CI 23 affectori e 25 etiamj
et l 26 senatum sup. lin. I 27 multa Cab del p a. k l; multo qv
Domb.
Gratularetur autem dis istis selectis quisquam nobilitatis
et claritudinis adpetitor et eos diceret fortunatos, si non eos
magis ad iniurias quam ad honores selectos uideret. Nam
illam infimam turbam ipsa ignobilitas texit, ne obrueretur
obprobriis. Ridemus quidem, cum eos uidemus figmentis
humanarum opinionum partitis inter se operibus distributos,
tamquam minuscularios uectigalium conductores uel tamquam
opifices in uico argentario, ubi unum uasculum, ut perfectum
exeat, per multos artifices transit, cum ab uno perfecto perfici
posset. Sed aliter non putatum est operantium multitudini
consulendum, nisi ut singulas artis partes cito ac facile
d elp q; ratio praeferat v Domb. 6 ipsa et l
8 obscurastC 9 teme//rario, ra eras. C 11 illac l 12 possit I a
IS infamantur p 18 celebrantur p 19 gratuletur e 22 et illam C2e
infirmam b ep q k f 28 alter 01
cogerentur esse perfecti. Verum tamen uix quisquam reperitur
deorum non selectorum, qui aliquo crimine famam traxit infamem;
uix autem selectorum quispiam, qui non in se notam
contumeliae insignis acceperit. Illi ad istorum humilia opera
descenderunt, isti in illorum sublimia crimina non uenerunt.
De Iano quidem non mihi facile quidquam occurrit, quod ad
probrum pertineat. Et fortasse talis fuerit, innocentius uixerit
et a facinoribus flagitiisque remotius. Saturnum fugientem
benignus excepit; cum hospite partitus est regnum, ut etiam
ciuitates singulas conderent, iste laniculum, ille Saturniam.
Sed isti in cultu deorum omnis dedecoris adpetitores, cuius
uitam minus turpem inuenerunt, eum simulacri monstrosa
deformitate turparunt, nunc eum bifrontem, nunc etiam quadrifrontem,
tamquam geminum, facientes. An forte uoluerunt,
ut, quoniam plurimi di selecti erubescenda perpetrando amiserant
frontem, quanto iste innocentior esset, tanto frontosior
appareret?
Sed ipsorum potius interpretationes physicas audiamus,
quibus turpitudinem miserrimi erroris uelut altioris doctrinae
specie colorare conantur. Primum eas interpretationes sic
Varro commendat, ut dicat antiquos simulacra deorum et
insignia ornatusque finxisse, quae cum oculis animaduertissent
hi, qui adissent doctrinae mysteria, possent animam mundi
3 quin e2 ia ante crimine e2 ertraxit, cr m. 2, e 6 perueneruot l
7 ad probrum C\' ablp q; aprobrn d; ab obprobrum. in marg. ad pbH,
e; ad obprobrum C2; ad opprobrium I
13 monstruosa e 1 16 ut om. I erubescendo C1 perpetrando
om. Ci amiserunt a; miserant, a eraso, d 17 innocentior//es sed
tanto e 22 istorum p 23 altiores C 26 fincxisse I 27 hi qui adissent
sup. lin. C
simulacra specie hominis fecerunt, hoc uideri secutos, quod
mortalium animus, qui est in corpore humano, simillimus est
inmortalis animi; tamquam si uasa ponerentur causa notandorum
deorum et in Liberi aede oenophorum sisteretur, quod
significaret uinum, per id quod continet id quod continetur;
ita per simulacrum, quod formam haberet humanam, significari
animam rationalem, quod eo uelut uase natura ista
soleat contineri, cuius naturae deum uolunt esse uel deos.
Haec sunt mysteria doctrinae, quae iste uir doctissimus penetrauerat,
unde in lucem ista proferret. Sed, o homo acutissime,
num in istis doctrinae mysteriis illam prudentiam perdidisti,
qua tibi sobrie uisum est, quod hi, qui primi populis simulacra
constituerunt, et metum demserunt ciuibus suis et errorem
addiderunt, castiusque deos sine simulacris ueteres obseruasse
Romanos? Hi enim tibi fuerunt auctores, ut haec contra
posteriores Romanos dicere auderes. Nam si et illi antiquissimi
simulacra coluissent, fortassis totum istum sensum de
simulacris non constituendis, interim uerum, timoris silentio
premeres et in huiusce modi perniciosis uanisque figmentis
mysteria ista doctrinae loquacius et elatius praedicares. Anima
tua tamen tam docta et ingeniosa (ubi te multum dolemus)
per haec mysteria doctrinae ad Deum suum, id est a quo
facta est, non cum quo facta est; nec cuius portio, sed cuius
conditio est; nec qui est omnium anima, sed qui fecit omnem
animam, quo solo inlustrante anima fit beata, si eius gratiae
om. C; hac d qui, i in e corr., C 5 libri ae deo enopho-
rum 1; liberi edei denophortl dam C; deminophorum, in
marg. mynophorn, e 8 rationabilem i eum C uasao e 11 0
ONt. d 12 tanintif C 13 quia e subrie C hic 1 15 sine om. Cl
16 hic e ut.. posteriores om. e 17 Nam si essent et illa, illa radendo
ut uidetur in illi corr., q et om. Cl 18 coluisset 01 19 interim]
interemissent e q nero C; ueri a2 silentio om. at 22 tua
tamen tam abdepq Domb.; tamen om. C; tamen tua tam I v 23 a
qao facta est sup. lin. C 25 nec qui est sup. din. C 26 beata fit
anima a; fit anima beata v
mysteria doctrinae qualia sint quantique pendenda, quae sequuntur
ostendent. Fatetur interim uir iste doctissimus animam
mundi ac partes eius esse ueros deos; unde intellegitur totam
eius theologian, eam ipsam scilicet naturalem, cui plurimum
tribuit, usque ad animae rationalis naturam se extendere
potuisse. De naturali enim paucissima praeloquitur in hoc
libro, quem de dis selectis ultimum scripsit; in quo uidebimus
utrum per interpretationes physiologicas possit ad hanc naturalem
referre ciuilem. Quod si potuerit, tota naturalis erit:
et quid opus erat ab ea ciuilem tanta cura distinctionis abiungere?
Si autem recto discrimine separata est: quando nec
ista uera est quae illi naturalis placet (peruenit enim usque
ad animam, non usque ad uerum Deum qui fecit et animam),
quanto est abiectior et falsior ista ciuilis, quae maxime
circa corporum est occupata naturam, sicut ipsae interpretationes
eius, ex quibus quaedam necessaria commemorare me
oportet, tanta ab ipsis exquisitae et enucleatae diligentia demonstrabunt.
1 poterit e 2 qualia sup. lin. C secuntur C e 3 anim,ammundi C
4 tanta ex tota corr. e 5 cui multum q 7 praeloquitur m. 1 in
marg. e in hoc libro, quem ... ultimum
Dicit ergo idem Varro adhuc de naturali theologia praeloquens
deum se arbitrari esse animam mundi, quem Graeci
uocant xo[i.ov, et hunc ipsum mundum esse deum; sed sicut
hominem sapientem, cum sit ex corpore et animo, tamen ab
animo dici sapientem, ita mundum deum dici ab animo, cum
sit ex animo et corpore. Hic uidetur quoquo modo unum
confiteri Deum; sed ut plures etiam introducat, adiungit mundum
diuidi in duas partes, caelum et terram; et caelum
bifariam, in aethera et aera; terram uero in aquam et humum;
e quibus summum esse aethera, secundum aera, tertiam aquam,
infimam terram; quas omnes partes quattuor animarum esse
plenas, in aethere et aere inmortalium, in aqua et terra
mortalium. Ab summo autem circuitu caeli ad circulum lunae
aetherias animas esse astra ac stellas; eos caelestes deos non
modo intellegi esse, sed etiam uideri; inter lunae uero gyrum
et nimborum ac uentorum cacumina aerias esse animas, sed
eas animo, non oculis uideri et uocari heroas et lares et genios.
Haec est uidelicet breuiter in ista praelocutione proposita
theologia naturalis, quae non huic tantum, sed multis
philosophis placuit; de qua tunc diligentius disserendum est,
cum de ciuili, quantum ad deos selectos adtinet, opitulante
Deo uero quod restat inpleuero.
p 4 natura] nulla p 5 adhuc om. a 7 chofmon 1
huc C\' et hunc, in marg. et unQ, e 8 ex corde et anima etiam
tamen q 10 confiteri unum v 13 aer6 e terram ......... aethera
om. II 14 aera C 17 ab C; a aeg ad, in marg. usq; C; usque
ad e; usque a 18 aetherias C bel IX k Ij aethereas apqv astra
....... intellegi esse om. fe1 eas e 20 aerias codd.; aereas v
21 hereas e 22 pposita e
lanus igitur, a quo sumsit exordium, quaero quisnam sit.
Respondetur: Mundus est. Breuis haec plane est adque aperta
responsio. Quur ergo ad eum dicuntur rerum initia pertinere,
fines uero ad alterum, quem Terminum uocant? Nam propter
initia et fines duobus istis dis duos menses perhibent dedicatos
praeter illos decem, quibus usque ad Decembrem caput
est Martius, Ianuarium lano, Februarium Termino. Ideo Terminalia
eodem mense Februario celebrari dicunt, cum fit
sacrum purgatorium, quod uocant Februm, unde mensis nomen
accepit. Numquid ergo ad mundum, qui lanus est, initia
rerum pertinent et fines non pertinent, ut alter illis deus
praeficeretur? Nonne omnia, quae in hoc mundo fieri dicunt,
in hoc etiam mundo terminari fatentur? Quae est ista uanitas,
in opere illi dare potestatem dimidiam, in simulacro
faciem duplam? Nonne istum bifrontem multo elegantius interpretarentur,
si eundem et Ianum et Terminum dicerent adque
initiis unam faciem, finibus alteram darent? quoniam qui
operatur utrumque debet intendere; in omni enim motu
actionis suae qui non respicit initium non prospicit finem.
Unde necesse est a memoria respiciente prospiciens conectatur
intentio; nam cui exciderit quod coeperit, quo modo finiat
non inueniet. Quod si uitam beatam in hoc mundo inchoari
putarent, extra mundum perfici, et ideo Iano, id est mundo,
solam initiorum tribuerent potestatem: profecto ei praeponerent
3 nomina Cp 4 sumpsit, in marg. fumit, e exordiomv C 5 est
haec plane I 7 finis C qem C 9 ppter e decjm, j m. 2, C
capud e 10 et 11: febroarium. febroario l 12 februm Cab Iie1pq
a A f; Februum
Sed iam bifrontis simulacri interpretatio proferatur. Duas
eum facies ante et retro habere dicunt, quod hiatus noster,
cum os aperimus, mundo similis uideatur; unde et palatum
Graeci
caelum uocauerunt palatum, a quo hiatu oris et foras esse
aditum ad dentes uersus et introrsus ad fauces. Ecce quo
perductus est mundus propter palati nostri uocabulum uel
Graecum uel poeticum. Quid autem hoc ad animam, quid ad
uitam aeternam? Propter solas saliuas colatur hic deus, quibus
partim glutiendis partim spuendis sub caelo palati utraque
panditur ianua. Quid est porro absurdius, quam in ipso mundo
non inuenire duas ianuas ex aduerso sitas, per quas uel ad-
. mittat ad se aliquid intro uel emittat a se foras, et de nostro
ore et gutture, quorum similitudinem mundus non habet,
uelle mundi simulacrum conponere in Iano propter solum
v electis usque ad I. 2 daobus dis in infer. marg. C 3 tra-
etan///ˡtur eraais litteris tan, C terminum 11 4 laeticia e 5 anem C
7 oinchata C; incoata It ex/ultat, I eros., C 10 finxerunt p quadriforme
Cp 15 oranon C1 at I 19 ad ante uitam sup. lin. C
20 aeternam] perpetuam I salinas sup. lin. C 21 gluttiendis C d
spuendis C b de a f; exspuendis alp qv Domb. 24 a om. e 25 guttore
C 26 uel e in om. e
palatum, cuius similitudinem Ianus non habet? Cum uero
eum faciunt quadrifrontem et Ianum geminum appellant, ad
quattuor mundi partes hoc interpretantur, quasi aliquid spectet
mundus foras sicut per omnes facies Ianus. Deinde si Ianus
est mundus et mundus quattuor partibus constat, falsum est
simulacrum Iani bifrontis; aut si propterea uerum est, quia
etiam nomine Orientis et Occidentis totus solet mundus intellegi,
numquid, cum duas partes alias nominamus Septentrionis
et Austri, sicut illum quadrifrontem dicunt geminum
Ianum, ita quisquam geminum dicturus est mundum? Non
habent omnino unde quattuor ianuas, quae intrantibus et
exeuntibus pateant, interpretentur ad mundi similitudinem,
sicut de bifronti quod dicerent saltem in ore hominis inuenerunt,
nisi Neptunus forte subueniat et porrigat piscem, cui
praeter hiatum oris et gutturis etiam dextra et sinistra
fauces patent. Et tamen hanc uanitatem per tot ianuas nulla
effugit anima, nisi quae audit ueritatem dicentem: Ego sum
ianua.
Iouem autem, qui etiam Iuppiter dicitur, quem uelint in-;
tellegi, exponant. \'Deus est, inquiunt, habens potestatem can-\',
sarum, quibus aliquid fit in mundo.\' Hoc quam magnum sit,I
nobilissimus Vergilii uersus ille testatur:
Felix qui potuit rerum cognoscere causas.
17 Io. 10, 9 26 Georg. II, 490 e 3 expectet et e 7 solet totus l 8 nominas e
septemtrionis C1 9 illum C ab d elp q*kl f v; illi q1 a k2 Domb. dicunt/////geminum,
eras. illum, C 13 bifronti Cdelpkƒ; bifronte
abqv Domb. quid l /ore, eraso h ut uidetur, C 15 ppt el
guttoris C sinixtra 11 16 uianas C 22 uellent C1; uellint d
25 uirg. C
doctissimusque respondeat. \'Quoniam penes lacum, inquit,
sunt prima, penes louem summa. Merito ergo rex omnium
Iuppiter habetur. Prima enim uincuntur a summis, quia, licet
prima praecedant tempore, summa superant dignitate.\' Sed
recte hoc diceretur, si factorum prima discernerentur et summa;
sicut initium facti est proficisci, summum peruenire; initium
facti inceptio discendi, summum perceptio doctrinae; ac sic
in omnibus prima sunt initia summique sunt fines. Sed iam
hoc negotium inter Ianum Terminumque discussum est. Causae
autem, quae dantur Ioui, efficientia sunt, non effecta; neque
ullo modo fieri potest, ut uel tempore praeueniantur a factis
initiisue factorum. Semper enim prior est res quae facit, quam
illa quae fit. Quapropter si ad Ianum pertinent initia factorum,
non ideo priora sunt efficientibus causis, quas Ioui tribuunt.
Sicut enim nihil fit, ita nihil inchoatur ut fiat, quod non
faciens causa praecesserit. Hunc sane deum, penes quem sunt
omnes causae factarum omnium naturarum naturaliumque
rerum, si Iouem populi appellant et tantis contumeliis tamque
scelestis criminationibus colunt; taetriore sacrilegio sese obstringunt,
quam si prorsus nullum putarent deum. Unde satius
esset eis alium aliquem Iouis nomine nuncupare, dignum
turpibus et flagitiosis honoribus, subposito uano figmento
quod potius blasphemarent (sicut Saturno dicitur subpositus
lapis, quem pro filio deuoraret), quam istum deum dicere et
tonantem et adulterantem, et totum mundum regentem et
per tot stupra diffluentem, et naturarum omnium
C 4 a sup. lin. I 5 precedunt e 7 est prof....
facti om. pl peruenire ... summum om. bl 8 incoeptio v 9 in
sup. lin. I tiinia C 12 praeueniantur, ue m. 2 in ras., C 16 fiat.
quam illa que fecit qd non faciens causa. causa pcesserit (sic) e 17 causa,
in marg. causam C hinc d 18 factarum, in marg. facturarQ, e
linaturarumque rerum,
Deinde quaero, quem iam locum inter deos huic Ioui tribuant,
si Ianus est mundus. Deos enim ueros animam mundi
ac partes eius iste definiuit; ac per hoc, quidquid hoc non
est, non est utique secundum istos uerus deus. Num igitur
ita dicturi sunt Iouem animam mundi, ut Ianus sit corpus
eius, id est iste uisibilis mundus? Hoc si dicunt, non erit
quem ad modum Ianum deum dicant, quoniam mundi corpus
non est deus uel secundum ipsos, sed anima mundi ac partes
eius. Unde apertissime idem dicit deum se arbitrari esse
animam mundi et hunc ipsum mundum esse deum; sed sicut
hominem sapientem, cum sit ex animo et corpore, tamen ei
animo dici sapientem, ita mundum deum dici ab animo, cum
sit ex animo et corpore. Solum itaque mundi corpus non est
deus, sed aut sola anima eius aut simul corpus et animus,
ita tamen ut non sit a corpore, sed ab animo deus. Si ergo
Ianus est mundus et deus est Ianus, numquid Iouem, ut deus
esse possit, aliquam partem Iani esse dicturi sunt? Magis
enim Ioui uniuersum solent tribuere; unde est:
Ergo et Iouem, ut deus sit et maxime rex deorum, non
alium possunt existimare quam mundum, ut dis ceteris secundum
istos suis partibus regnet. In hanc sententiam etiam
quosdam uersus Valerii Sorani exponit idem Varro in eo libro,
quem seorsum ab istis de cultu deorum scripsit; qui uersus
hi sunt:
ex ei9 corr., e deus C1 uerus C 5 quicquid elI 10 animam
C 14 deum sup. lin. C 22 ut rex e 25 saroni ll 27 hii 1
28 rerum regumque q deumque] repertor in ras. b 29 genitrixque qv
omnis at e
qui semen emitteret, feminam quae acciperet, Iouemque esse
mundum et eum omnia semina ex se emittere et in se recipere,
\'cum causa, inquit, scripsit Soranus: Iuppiter progenitor genetrixque;
nec minus cum causa unum et omnia idem esse;
mundus enim unus, et in eo uno omnia sunt.\'
Cum ergo et Ianus mundus sit et Iuppiter mundus sit
unusque sit mundus, quare duo di sunt Ianus et Iuppiter?
Quare seorsus habent templa seorsus aras, diuersa sacra
dissimilia simulacra? Si propterea, quod alia uis est primordiorum,
alia causarum, et illa Iani, illa Iouis nomen accepit:
numquid si unus homo in diuersis rebus duas habeat potestates
aut duas artes, quia singularum diuersa uis est, ideo duo
iudices aut duo dicuntur artifices? Sic ergo et unus Deus cum
ipse habeat potestatem primordiorum, ipse causarum, num
propterea illum duos deos esse necesse est putari, quia primordia
causaeque res duae sunt? Quod si hoc iustum putant,
etiam ipsum Iouem tot deos esse dicant, quotquot ei cognomina
propter multas potestates dederunt, quoniam res omnes,
ex quibus illa cognomina sunt adhibita, multae adque diuersae
sunt, ex quibus pauca commemoro.
C ab delpq; ita ut eum v Domb. extimarent e 3 semina
sup. lin. C emittere eqvj mittere Cabdlp recepere
C 4 cum C d l; qua abeqn Domb.; in qua p 5 \'minus, in
marg. mirQ
Dixerunt eum Victorem, Inuictum, Opitulum, Inpulsorem,
Statorem, Centumpedam, Supinalem. Tigillum, Almum, Ruminum
et alia quae persequi longum est. Haec autem cognomina
inposuerunt uni deo propter causas potestatesque diuersas,
non tamen propter tot res etiam tot deos eum esse coegerunt.:
quod omnia uinceret, quod a nemine uinceretur, quod opem
indigentibus ferret, quod haberet inpellendi, statuendi, stabiliendi.
liendi, resupinandi potestatem, quod tamquam tigillus mundum
contineret ac sustineret, quod aleret omnia, quod ruma, id
est mamma, aleret animalia. In his, ut aduertimus, quaedam
magna sunt, quaedam exigua; et tamen unus utraque facere
perhibetur. Puto inter se propinquiora esse causas rerum
adque primordia, propter quas res unum mundum duos deos
esse uoluerunt, Iouem adque Ianum, quam continere mundum
et mammam dare animalibus; nec tamen propter haec opera
duo tam longe inter se ui et dignitate diuersa duo di esse
conpulsi sunt; sed unus Iuppiter propter illud Tigillus, propter
illud Ruminus appellatus est. Nolo dicere, quod animalibus
mammam praebere sugentibus magis Iunonem potuit decere
quam Iouem, praesertim cum esset etiam diua Rumina, quae
in hoc opus adiutorium illi famulatumue praeberet. Cogito
enim posse responderi, et ipsam Iunonem nihil aliud esse
quam Iouem, secundum illos Valerii Sorani uersus, ubi
dictum est:
numerus in C iuxta uerba Haec antem I. 6 extat 4 inpultorem
Cx d, inpulttorem I 5 tigillim d almn ,n. 2 in marg. C\'
11 relJupinandi sup. lin. C tigellus C 12 quod ruma] quoronuna I
15 propinquiores a 17 quam, a m. 2 in e corr., e 18 haec duo
opera v opera om. C 20 sq. propter illud Cv; propter hoc rell. Domb.
22 dicere el 23 etiam esset q etiam om. I diu//a, in eras., I.
24 famulatumue, in marg. stabnlatum, e 26 ualeri l
Quare ergo dictus est et Ruminus, cum diligentius fortasse
quaerentibus ipse inueniatur esse etiam illa diua Rumina? Si
enim maiestate deorum recte uidebatur indignum, ut in una spica
alter ad curam geniculi, altera ad folliculi pertineret:
quanto est indignius unam rem infimam, id est ut mammis
alantur animalia, duorum deorum potestate curari, quorum
sit unus Iuppiter, rex ipse cunctorum, et hoc agat non saltem
cum coniuge sua, sed cum ignobili nescio qua Rumina, nisi
quia ipse est etiam ipsa Rumina; Ruminus fortasse pro sugentibus
maribus, Rumina pro feminis. Dicerem quippe noluisse
illos Ioui femininum nomen inponere, nisi et in illis uersibus -
\'progenitor genetrixque\' diceretur, et inter eius alia cognomina
legerem, quod etiam Pecunia uocaretur, quam deam inter illos
minuscularios inuenimus et in quarto libro commemorauimus.
Sed cum et mares et feminae habeant pecuniam, quur non et
Pecunia et Pecunius appellatus sit, sicut Rumina et Ruminus,
ipsi uiderint._
Quam uero eleganter rationem huius nominis reddiderunt!
uocatur Pecunia, inquiunt, uocatur, quod eius sunt omnia>.s o
magnam rationem diuini nominis! Immo uero ille, cuius sunt
omnia, uilissime et contumeliosissime Pecunia nuncupatur.
Ad omnia enim, quae caelo et terra continentur, quid est
pecunia in omnibus omnino rebus, quae ab hominibus nomine
q 4 diua om. e 5 maiestati e 6 folliculos e2
11 eat, in marg, eet, e 14 alia eius v 16 minu9cularinos e et]
aut e 21 nuncupatur p 22 eliganter, i m. 2 ex e corr., C 23 inquiunt
Cab delpv; in quit qat k\' Domb. ftomina l 24 _ diuini/,
f eras., C numinis e 25 uilissime/////|/// et contum., erasis, quae
bis posita erant et contum,
Sed quid de hoc Ioue plura, ad quem fortasse ceteri referendi
sunt, ut inanis remaneat deorum opinio plurimorum, cum
hic ipse sint omnes, siue quando partes eius uel potestates
existimantur, siue cum uis animae, quam putant per cuncta
e sint I 6 pecuniae C praua V 8 satis J?
9 etjet C 11 non possunt, non sup. dan., I 13 et om. ei 18 per-
tineret C 23 Genius] ianus p docetur p 25 inanis C opinio
plurimorum sup. lin. C 26 ipse sint albdelakf; ipsi sint C; ipse
sit a2 p q v
iste consurgit, et multiplici administratione naturae
quasi plurium deorum nomina accepit? Quid est enim et
Saturnus? \'Unus, inquit, de principibus deus, penes quem
sationum omnium dominatus est.\' Nonne expositio uersuum
illorum Valerii Sorani sic se habet, Iouem esse mundum et
eum omnia semina ex se emittere et in se recipere? Ipse est
igitur penes quem sationum omnium dominatus est. Quid est
Genius? \'Deus, inquit, qui praepositus est ac uim habet
omnium rerum gignendarum.) Quem alium hanc uim habere
credunt quam mundum, cui dictum est: \'luppiter progenitor
genetrixque?\' Et cum alio loco genium dicit esse uniuscuiusque
animum rationalem et ideo esse singulos singulorum,
talem autem mundi animum Deum esse: ad hoc idem utique
reuocat, ut tamquam uniuersalis genius ipse mundi animus
esse credatur. Hic est igitur quem appellant Iouem. Nam si
omnis genius deus et omnis uiri animus genius, sequitur ut
sit omnis uiri animus deus; quod si et ipsos abhorrere absurditas
ipsa conpellit, restat ut eum singulariter et excellenter
dicant deum Genium, quem dicunt mundi animum ac per
hoc Iouem.
Mercurium uero et Martem quo modo referrent ad aliquas
partes mundi et opera Dei, quae sunt in elementis, non inuenerunt,
et ideo eos saltem operibus hominum praeposuerunt,
sermocinandi et belligerandi administros. Quorum Mercurius
si sermonis etiam deorum potestatem gerit, ipsi quoque regi
I 3 numina C quid ... Saturnus om. at 4 princibus C
5 omnium sup. lin. C 6 ualeri C l 7 mittere C ab d e p; emittere
1qv (cf. supra 317, 3) 13 rationalem m. 2 in fine uersus l 17 df.
et 9!ppi9 uiri 9oiniV9 df. et omnia uiri animus genius C omnes et
animos et 18 etsi e 25 mundi partes C elementif C 26 saltem
eos e 27 ammin. d I
aut loquendi ab illo accepit facultatem; quod utique absurdum
est. Si autem illi humani tantum sermonis potestas tributa
perhibetur, non est credibile ad lactandos mamma non solum
pueros, sed etiam pecora, unde Ruminus cognominatus est,
Iouem descendere uoluisse, et curam nostri sermonis, quo
pecoribus antecellimus, ad se pertinere noluisse; ac per hoc
idem ipse est Iouis adque Mercurius. Quod si sermo ipse
dicitur esse Mercurius, sicut ea, quae de illo interpretantur,
ostendunt (nam ideo Mercurius quasi medius currens dicitur
appellatus, quod sermo currat inter homines medius; ideo
‛
utique pertinet,
praeesse, quia inter uendentes et ementes sermo fit medius;
alas eius in capite et pedibus significare uolucrem ferri
per aera sermonem; nuntium dictum, quoniam per sermonem
omnia cogitata enuntiantur) — si ergo Mercurius ipse
sermo est, etiam ipsis confitentibus deus non est. Sed cum
sibi deos faciunt eos, qui nec daemones sunt, inmundis supplicando
spiritibus possidentur ab eis, qui non di, sed daemones
sunt. Item quia nec Marti aliquod elementum uel partem
mundi inuenire potuerunt, ubi ageret opera qualiacumque
naturae, deum belli esse dixerunt, quod opus est hominum
et optabilius non est. Si ergo pacem perpetuam Felicitas daret,
Mars quid ageret non haberet. Si autem ipsum bellum est
Mars, sicut sermo Mercurius: utinam quam manifestum est,
quod non sit deus, tam non sit et bellum, quod uel falso
uocetur deus.
2 accipit a de 5 pecora//////, eraso uocabulo repetito, C 6 vcoram C
quo \'C d; qua ablpq α k; quia
Nisi forte illae stellae sunt hi di, quas eorum appellauere
nominibus. Nam stellam quandam uocant Mercurium, quandam
itidem Martem. Sed ibi est et illa quam uocant Iouem, et
tamen eis mundus est Iouis; ibi quam uocant Saturnum, et
tamen ei praeterea dant non paruam substantiam, omnium
uidelicet seminum; ibi est et illa omnium clarissima, quae
ab eis appellatur Venus, et tamen eandem Venerem esse etiam
Lunam uolunt; quamuis de illo fulgentissimo sidere aput eos
tamquam de malo aureo Iuno Venusque contendant. Luciferum
enim quidam Veneris, quidam dicunt esse Iunonis; sed, ut
solet, Venus uincit. Nam multo plures eam stellam Veneri
tribuunt, ita ut uix eorum quisquam reperiatur, qui aliud
opinetur. Quis autem non rideat, cum regem omnium Iouem
dicant, quod stella eius ab stella Veneris tanta uincitur claritate?
Tanto enim esse debuit ceteris illa fulgentior, quanto
est ipse potentior. Respondent ideo sic uideri, quia illa, quae
putatur obscurior, superior est adque a terris longe remotior.
Si ergo superiorem locum maior dignitas meruit, quare Saturnus
ibi est Ioue superior? An uanitas fabulae, quae regem
Iouem facit, non potuit usque ad sidera peruenire, et quod
non ualuit Saturnus in regno suo neque in Capitolio, saltem
obtinere est permissus in caelo? Quare autem Ianus non
accepit aliquam stellam? Si, quia mundus est et omnes in
illo sunt: et Ionis mundus est et habet tamen. An iste causam
suam conposuit ut potuit et pro una stella, quam non habet
inter sidera, tot facies accepit in terra? Deinde si propter
solas stellas Mercurium et Martem partes mundi putant, ut
C 12 contendant om. 01, in marg. m. 2 contendunt 24 capitulio
C 25 est permissus obtinere v 26 si] nisi b2; sed d p quia
I
C b d l p; propterea quia a e q v Domb. omnis C 27 iouf C 30 solas
om. C
sunt partes mundi, sed actus hominum: quur Arieti et Tauro
et Cancro et Scorpioni ceterisque huius modi, quae caelestia
signa numerant et stellis non singulis, sed singula pluribus
constant superiusque istis in summo caelo perhibent conlocata,
ubi constantior motus inerrabilem meatum sideribus praebet,
nullas aras, nulla sacra, nulla templa fecerunt, nec deos, non
dico inter hos selectos, sed ne inter illos quidem quasi plebeios
habuerunt?
Apollinem quamuis diuinatorem et medicum uelint, tamen
ut in. aliqua parte mundi statuerent, ipsum etiam solem esse
dixerunt, Dianamque germanam eius similiter lunam et uiarum
praesidem (unde et uirginem uolunt, quod uia nihil pariat!,
et ideo ambos sagittas habere, quod ipsa duo sidera de caelo
radios terras usque pertendant. Vulcanum uolunt ignem mundi,
Neptunum aquas mundi, Ditem patrem, hoc est Orcum, terrenam
et infimam partem mundi. Liberum et Cererem praeponunt
seminibus, uel illum masculinis, illam femininis; uel illum
liquori, illam uero ariditati seminum. Et hoc utique totum
refertur ad mundum, id est ad Iouem, qui propterea dictus
est \'progenitor genetrixque\', quod omnia semina ex se emitteret
et in se reciperet. Quando quidem etiam Matrem Magnam
eandem Cererem uolunt, quam nihil aliud dicunt esse quam
terram, eamque perhibent et lunonem, et ideo ei secundas
causas rerum tribuunt, cum tamen Ioui sit dictum \'progenitor
1 femo C 3 fcorpio C d huiuscemodi i 4 stillis C sed et e
a
5 istm. 2 corr. e 8 ne om. e 14 in sup. lin. I 17 ambas e
ten .
sagistas e1 18 pertendunt l; perdant e 19 horcum C e 20 praeponunt,
in marg. pponunt, e 21 uel illum ante maC. sup. lin. I
c
24 exemitteret d emitteret qv; mitteret Ca b e l p 25 receperit Cl
matrem etiam l 26 gerere d 28 tribuunt rerum v
est Ionis. Mineruam etiam, quia eam humanis artibus praeposuerunt
nec inuenerunt uel stellam, ubi eam ponerent, eandem
uel summum aethera uel etiam lunam esse dixerunt.
Vestam quoque ipsam propterea dearum maximam putauerunt,
quod ipsa sit terra, quamuis ignem mundi leuiorem, qui pertinet
ad usus hominum faciles, non uiolentiorem, qualis Vulcani
est, ei deputandum esse crediderunt. Ac per hoc omnes
istos selectos deos hunc esse mundum uolunt, in quibusdam
uniuersum, in quibusdam partes eius; uniuersum sicut Iouem,
partes eius, ut Genium, ut Matrem Magnam, ut Solem, ut
Lunam, uel potius Apollinem et Dianam. Et aliquando unum
deum res plures, aliquando unam rem deos plures faciunt.
Nam unus deus res plures sunt, sicut ipse Iuppiter; et mundus
enim totus Iuppiter, et solum caelum Iuppiter, et sola
stella Iuppiter habetur et dicitur; itemque Iuno secundarum
causarum domina et Iuno aer et Iuno terra et, si Venerem
uinceret, Iuno stella. Similiter Minerua summus aether et Minerua
itidem luna, quam esse in aetheris infimo limite existimant
Unam uero rem deos plures ita faciunt: Et Ianus est
mundus et Iuppiter; sic et Iuno est terra et Mater Magna
et Ceres.
Et sicut haec, quae exempli gratia commemoraui, ita cetera
non explicant, sed potius inplicant; sicut impetus errabundae
v 2 qui f artibus] mentibus a 3 nec ..... podam
nerent correctoris m. in marg. infer. C 6 pertineat e 9 quibuf,uniu. C
ut
10 sic C 11 ut lunam ab de Zp qk f; uel Iun. C; et lun. v Domb.
12 unum ... aliquando om. ll 13 plures om. e 14 iuppiter ipse e
16 inuno e 18 ethaere. minerua C 23 v. XVII cum superiore co-
haeret in C 25 pronuntiauit p 26 et cetera e 27 sed potius inplicant
om. (1
insiliunt et resiliunt, ut ipse Varro de omnibus dubitare quam
aliquid adfirmare maluerit. Nam trium extremorum primum
de dis certis cum absoluisset librum, in altero de dis incertis
dicere ingressus ait: \'Cum in hoc libello dubias de dis opiniones
posuero, reprehendi non debeo. Qui enim putabit iudicari
oportere et posse, cum audierit, faciet ipse. Ego citius perduci
possum, ut in primo libro quae dixi in dubitationem reuocem,
quam in hoc quae perscribam omnia ut ad aliquam dirigam
summam.) Ita non solum istum de dis incertis, sed etiam
illum de certis fecit incertum. In tertio porro isto de dis
selectis, postea quam praelocutus est quod ex naturali theologia
praeloquendum putauit, ingressurus huius ciuilis theologiae
uanitates et insanias mendaces, ubi eum non solum non ducebat
rerum ueritas, sed etiam maiorum premebat auctoritas:
\'De dis, inquit, populi Romani publicis, quibus aedes dedicauerunt
eosque pluribus signis ornatos notauerunt, in hoc libro
scribam, sed ut Xenophanes Colophonius scribit, quid putem,
non quid contendam, ponam. Hominis est enim haec opinari,
dei scire\'. Rerum igitur non conprehensarum nec firmissime
creditarum, sed opinatarum et dubitandarum sermonem trepidus
pollicetur dicturus ea, quae ab hominibus instituta sunt.
Neque enim, sicut sciebat esse mundum, esse caelum et terram,
caelum sideribus fulgidum, terram seminibus fertilem, adque
huius modi cetera, sicut hanc totam molem adque naturam
in ras. C adque illinc inl m. 1 sup. lin. C 4 ut
editur mas.; cum de diis certis v 5 ingressus, in
De quibus credibilior redditur ratio, cum perhibentur homines
fuisse et unicuique eorum ab his, qui eos adulando deos
esse uoluerunt, ex eius ingenio moribus, actibus casibus sacra
et sollemnia constituta adque haec paulatim per animas hominum
daemonibus similes et ludicrarum rerum auidas inrependo
longe lateque uulgata, ornantibus ea mendaciis poetarum et
ad ea fallacibus spiritibus seducentibus. Facilius enim fieri
potuit, ut iuuenis inpius uel ab inpio patre interfici metuens
et auidus regni patrem pelleret regno, quam id, quod iste
interpretatur, ideo Saturnum patrem a Ioue filio superatum,
quod ante est causa quae pertinet ad Iouem, quam semen
quod pertinet ad Saturnum. Si enim hoc ita esset, numquam
Saturnus prior fuisset nec pater Iouis esset. Semper enim
semen causa praecedit nec umquam generatur ex semine. Sed
cum conantur uanissimas fabulas siue hominum res gestas
uelut naturalibus interpretationibus honorare, etiam homines
acutissimi tantas patiuntur angustias, ut eorum quoque uanitatem
dolere cogamur.
Cd 2 certe ex 3 ipse sup. lin. I
aut , esset na. 1 in marg. e 4 reg//nanti, na eras., C 9 credib.
redd. om. d uerbis Cum perhibentur incipit c. XVIII in C
11 eius C1 b d l p; eorum C2 (in marg.), aqk2 f 12 ppter, in marg.
.,
per, e 14 orantibus It 19 est] ea e quem 11 22 genC
nata, inquit, dixerunt, quae nata ex eo essent, solitum
deuorare, quod eo semina, unde nascerentur, redirent. Et quod
illi pro Ioue gleba obiecta est deuoranda, significat, inquit.
manibus humanis obrui coeptas serendo fruges, antequam
utilitas arandi esset inuenta.* Saturnus ergo dici debuit ipsa
terra, non semina; ipsa enim quodam modo deuorat quae
genuerit, cum ex ea nata semina in eam rursus recipienda
redierint. Et quod pro Ioue accepisse dicitur glebam, quid
hoc ad id ualet, quod manibus hominum semen gleba coopertum
est? Numquid ideo non est, ut cetera, deuoratum, quod
gleba coopertum est? Ita enim hoc dictum est, quasi qui
glebam obposuit semen abstulerit, sicut Saturno perhibent
oblata gleba ablatum Iouem, ac non potius gleba semen
operiendo fecerit illud diligentius deuorari. Deinde isto modo
semen est Iuppiter, non seminis causa, quod paulo ante dicebatur.
Sed quid faciant homines, qui, cum res stultas interpretantur,
non inueniunt quid sapienter dicatur? Saturnum habet,
inquit, propter agriculturam.\' Certe illo regnante nondum erat
agricultura, et ideo priora eius tempora perhibentur, sicut
idem ipse fabellas interpretatur, quia primi homines ex his
uiuebant seminibus, quae terra sponte gignebat. An falcem
sceptro perdito accepit, ut, qui primis temporibus rex fuerat
otiosus, filio regnante fieret operarius laboriosus? Deinde ideo
dicit a quibusdam pueros ei solitos immolari, sicut a Poenis,
et a quibusdam etiam maiores, sicut a Gallis, quia omnium
seminum optimum est genua humanum. De hac crudelissima
l 6 glaeua Cl 7 serendas e 9 quod e 10 nata
semina] seminata e 12 gleba/, m eras., C 13 numquid, quid m. 2
sup. lin., I quo et 14 coopertum est sup. lin. I qui m. 2 in
marg. C 15 abstulit
In Cereris autem sacris praedicantur illa Eleusinia, quae
aput Athenienses nobilissima fuerunt. De quibus iste nihil
interpretatur, nisi quod adtinet ad frumentum, quod Ceres
inuenit, et ad Proserpinam, quam rapiente Orco perdidit; et
hanc ipsam dicit significare fecunditatem seminum; quae cum
defuisset quodam tempore eademque sterilitate terra maereret,
exortam esse opinionem, quod filiam Cereris, id est ipsam
fecunditatem, quae a proserpendo Proserpina dicta esset, Orcus
v 4 possidenda a 12 a om. e 13 chronon
C ab d e Ip k; choronon f; chyronon q; cronon a;
diem quod q 17 requ/iruntur, i erasa syllaba ae, C 23 illeleus. C
e
elusina e 26 horco l2 28 sterelit. e 29 exhortam 1 30 horcus l2
luctu publico celebrata, quia rursus eadem fecunditas rediit,
Proserpina reddita exortam esse laetitiam et ex hoc sollemnia
constituta. Dicit deinde multa in mysteriis eius tradi, quae
nisi ad frugum inuentionem non pertineant.
Iam uero Liberi sacra, quem liquidis seminibus ac per hoc
non solum liquoribus fructuum, quorum quodam modo primatum
uinum tenet, uerum etiam seminibus animalium praefecerunt,
ad quantam turpitudinem peruenerint, piget quidem dicere
propter sermonis longitudinem; sed propter istorum superbam
hebetudinem non piget. Inter cetera, quae praetermittere, quoniam
multa sunt, cogor, in Italiae compitis quaedam dicit
sacra Liberi celebrata cum tanta licentia turpitudinis. ut in
eius honorem pudenda uirilia colerentur, non saltem aliquantum
uerecundiore secreto, sed in propatulo exultante nequitia.
Nam hoc turpe membrum per Liberi dies festos cum honore
magno plostellis inpositum prius rure in compitis et usque
in urbem postea uectabatur. In oppido autem Lauinio unus
Libero totus mensis tribuebatur, cuius diebus omnes uerbis
flagitiosissimis uterentur, donec illud membrum per forum
transuectum esset adque in loco suo quiesceret. Cui membro
inhonesto matrem familias honestissimam palam coronam
necesse erat inponere. Sic uidelicet Liber deus placandus
fuerat pro euentibus seminum, sic ab agris fascinatio
m. 2 in ras., e; obtinuerat l 3 redita C exhortam
1 9 libri l 10 quodammodum C priuatam uim ql a
11 obtinet a 12 peruenerunt 11 13 euperb. istorum v 14 hebit.
(Pe 20 plaustellis, au m. 2 ex o corr., C; plastellis d 21 lau/ino,
0
n eras., C; lauino 1 a; lanuino ad ep k; lanuino b; lanbino l\' unus
C (J b del p; uni q; uno I 27 pro euentibus Cd. e2 p; prouentibus
abellqakfv
meretrix, si matronae spectarent, permitti debuit in theatro.
Propter haec Saturnus solus creditus non est sufficere posse
seminibus, ut occasiones multiplicandorum deorum inmunda
anima reperiret, et ab uno uero Deo merito inmunditiae destituta
ac per multos falsos auiditate maioris inmunditiae prostituta
ista sacrilegia sacra nominaret seseque spurcorum daemonum
turbis conuiolandam polluendamque praeberet.
Iam utique habebat Salaciam Neptunus uxorem, quam inferiorem
aquam maris esse dixerunt: ut quid illi adiuncta est
et Venilia, nisi ut sine ulla causa necessariorum sacrorum
sola libidine animae prostitutae multiplicaretur inuitatio daemoniorum?
Sed proferatur interpretatio praeclarae theologiae,
quae nos ab ista reprehensione reddita ratione conpescat.
\'Venilia, inquit, unda est, quae ad litus uenit; Salacia, quae
in salum redit.* Quur ergo deae fiunt duae, cum sit una unda
quae uenit et redit? Nempe ipsa est exaestuans in multa
numina libido uesana. Quamuis enim aqua non geminetur
quae it et redit, huius tamen occasione uanitatis duobus daemoniis
inuitatis amplius commaculatur anima, quae it et non
redit. Quaeso te, Varro, uel uos, qui tam doctorum hominum
talia scripta legistis et aliquid magnum uos didicisse iactatis,
interpretamini hoc, nolo dicere secundum illam aeternam incommutabilemque
naturam, qui solus est Deus, sed saltem
secundum animam mundi et partes eius, quos deos esse ueros
existimatis. Partem animae mundi, quae mare permeat, deum
uobis fecisse Neptunum utcumque tolerabilioris erroris est.
Itane unda ad litus ueniens et in salum rediens duae sunt
e 10 ac salatia et neuilia p 11 solatiA d 14 inuitatio,
uitatio sup. lin, C 18 dea finiunt e 20 nomina l 22 anima come
mac. v 23 quaso C 27 ueros esse v 28 parte d 29 est erroris v
ita desipiat, ut hoc sapiat? Quur ergo uobis duas deas fecerunt,
nisi quia prouisum est a sapientibus maioribus uestris,
non ut di plures uos regerent, sed ut ea, quae istis uanitatibus
et falsitatibus gaudent, plura uos daemonia possiderent? Quur
autem illa Salacia per hanc interpretationem inferiorem maris
partem, qua uiro erat subdita, perdidit? Namque illam modo,
cum relluentem fluctum esse perhibetis, in superficie posuistis.
An quia Veniliam pellicem accepit, irata suum maritum de
supernis maris exclusit?
Nempe una est terra, quam plenam quidem uidemus animalibus
suis; uerum tamen ipsam magnum corpus in elementis
mundique infimam partem, quur eam uolunt deam? An quia
fecunda est? Quur ergo non magis homines di sunt, qui eam
fecundiorem faciunt excolendo; sed cum arant, non cum adorant?
Sed pars animae mundi, inquiunt, quae per illam permeat.
deam facit. Quasi non euidentior sit in hominibus anima, quae
utrum sit nulla fit quaestio; et tamen homines di non habentur
et, quod est grauiter dolendum, his, qui di non sunt et
quibus ipsi meliores sunt, colendis et adorandis mirabili et
miserabili errore subduntur. Et certe idem Varro in eodem
de dis selectis libro tres esse adfirmat animae gradus in omni
uniuersaque natura: unum, qui omnes partes corporis, quae
C 4 rege//rent C eaq; e 7 illamodo C 9 pelicem
/.Ct del suO m. 2 in ras. e 13 ille o1hs mundi, in marg.
animus, p 14 infimam om. ql 15 impertiatur p 16 quidem pIenam
v 20 arant non cum om. Cl 22 fecit e 23 sit quaestio l
27 electis p 28 unum quod C al d e11, recte fortasse, cum quod similiter
dictum sit infra r. 333, 7
Redeat ergo ab hac, quam theologian naturalem putat, quo
uelut requiescendi causa ab his ambagibus adque anfractibus
fatigatus egressus est; redeat, inquam, redeat ad ciuilem; hic
eum adhuc teneo, tantisper de hac ago. Nondum dico, si terra
et lapides nostris sunt ossibus et unguibus similes, similiter
eos intellegentiam non habere, sicut sensu carent; aut si idcirco
habere dicuntur ossa et ungues nostri intellegentiam,
. quia in homine sunt qui habet intellegentiam, tam stultum
sup. lin. I 2 permanere 11; permeare e 6 animae esse v
animam et 7 qui a2 8 partem] pter e 9 deum ait e 11 permaneat
e ut ante ossa sup. lin. C dei om. C, sed erasum uidetur
esse dl 12 stellasque
Debuit ergo una terra propter istam quatergeminam uim
quattuor habere cognomina, non quattuor facere deos; sicut
tot cognominibus unus Iuppiter et tot cognominibus una Iuno,
in quibus omnibus uis multiplex esse dicitur ad unum deum
uel unam deam pertinens, non multitudo cognominum deorum
etiam multitudinem faciens. Sed profecto sicut aliquando etiam
ipsas uilissimas feminas earum, quas libidine quaesierunt,
taedet paenitetque turbarum: sic animam uilem factam et inmundis
spiritibus prostitutam deos sibi multiplicare, quibus
contaminanda prosterneretur, sicut plurimum libuit, sic aliquando
et piguit. Nam et ipse Varro quasi de ipsa turba uerecundatus
unam deam uult esse Tellurem. \'Eandem, inquit,
dicunt Matrem Magnam; quod tympanum habeat, significari
esse orbem terrae; quod turres in capite, oppida; quod sedens
codd.; enutriat v inde a ui feminae] Indeam faemine l
8 femininae Cle dicat ee I a] et q; om. d masculi C ofcs d p q;
masculini bl t l; masculina v 6 et om. I 7 quare om. I 8 natura l
rusoni b 15 quatergeminam codd.; quadrigem. v 18 omnibus suis b
ad unam e 20 etiam ..... aliquando om. e1 21 eorum l 28 urbem
C; ob rem II turres C b2 q v; turris bl del p Domb. sedens fingatur
corr. G. Zoega (v. M. Haupt, Herm. IIIIp. 333j; sedes fingantur mss. v
Quod Gallos huic deae ut seruirent fecerunt, significat, qui
semine indigeant, terram sequi oportere; in ea quippe omnia
reperiri. Quod se aput eam iactant, praecipitur, inquit, qui
terram colunt, ne sedeant; semper enim esse quod agant.
Cymbalorum sonitus ferramentorum iactandorum ac manuum
et eius rei crepitum in colendo agro qui fit significant; ideo
aere, quod eam antiqui colebant aere, antequam ferrum esset
inuentum. Leonem, inquit, adiungunt solutum ac mansuetum,
ut ostendant nullum genus esse terrae tam remotum ac uehementer
ferum, quod non subigi colique conueniat.1 Deinde
adiungit et dicit, Tellurem matrem et nominibus pluribus et
cognominibus quod nominarunt, deos existimatos esse conplures.
(Tellurem, inquit, putant esse Opem, quod opere fiat
melior; Matrem, quod plurima pariat; Magnam, quod cibum
pariat; Proserpinam, quod ex ea proserpant fruges; Vestam,
quod uestiatur herbis. Sic alias deas, inquit, non absurde ad
hanc reuocant.\' Si ergo una dea est, quae quidem consulta
ueritate nec ipsa est, interim quid itur in multas? Unius
sint ista multa nomina, non tam deae multae quam nomina.
Sed errantium maiorum auctoritas deprimit et eundem Varronem
post hanc sententiam trepidare conpellit. Adiungit enim
et dicit: Cum quibus opinio maiorum de his deabus, quod
plures eas putarunt esse, non pugnat.\' Quo modo non pugnat,
cum ualde aliud sit unam deam nomina habere multa, aliud
esse deas multas? \'Sed potest, inquit, fieri ut eadem res et
ex figurantur corr. q 4 his qui a 6 iactandorum mss.;
iactationem Domb. manuum usum coni. Haupt l. I. 7 crepitum
Domb.; crepitus codd. crepitus in col. agro qui fiunt coni. Haupt
in colquod om. bl quid fit q 10 esse nullum genus c
11 subici I 13 quos II 15 plurima rapiat e 16 proserpent t
cu
18 una dea] unda e 19 quidicitur ell; quidigitur 13 20 multa om. e
numina unus a et aie Domb. interpretans \'uires diuinas\'; sed non de
uiribus, immo de nominibus unius deae agitur, cum quaeratur, utrum
Haec sunt Telluris et Matris Magnae praeclara mysteria,
unde omnia referuntur ad mortalia semina et exercendam
agriculturam. Itane ad haec relata et hunc finem habentia
tympanum, turres, Galli, iactatio insana membrorum, crepitus
cymbalorum, confictio leonum uitam cuiquam pollicentur aeternam?
Itane propterea Galli abscisi huic Magnae deae seruiunt,
ut significent, qui semine indigeant, terram sequi oportere;
quasi non eos ipsa potius seruitus semine faciat indigere?
Utrum enim sequendo hanc deam, cum indigeant, semen adquirunt,
an potius sequendo hanc deam, cum habeant, semen
amittunt? Hoc interpretari est an detestari? Nec adtenditur,
quantum maligni daemones praeualuerint, qui nec aliqua magna
his sacris polliceri ausi sunt, et tam crudelia exigere potuerunt.
Si dea terra non esset, manus ei homines operando inferrent,
ut semina consequerentur per illam, non et sibi saeuiendo,
ut semina perderent propter illam; si dea non esset,
ita fecunda fieret manibus alienis, ut non cogeret hominem
sterilem fieri manibus suis. Iam quod in Liberi sacris honesta
matrona pudenda uirilia coronabat spectante multitudine, ubi
rubens et sudans, si est ulla frons in hominibus, adstabat
forsitan et maritus; et quod in celebratione nuptiarum super
Priapi scapum noua nupta sedere iubebatur: longe contemtibiliora
adque leuiora sunt prae ista turpitudine crudelissima
e l; et in un. q 2 numinquit e 3 /////////res plures, bis script.,
Onumquid... plures om. ll 4 conflent, in marg. ?plicent e 7 et exerc.
codd.; et ad exerc. v 8 agric.... relata in marg. e 9 et insana e
b ,
10 conflictio e cuique d 15 ane C habent Cl semina e
18 exigere] exercere Z 20 et Cab del p ak Ii om. q; etiam v 24 expectante
l 27 priapufeaput J1 capud e
sexus inluditur, ut neuter suo uulnere perimatur. Ibi fascinatio
timetur agrorum, hic membrorum amputatio non timetur. Ibi
sic dehonestatur nouae nuptae uerecundia, ut non solum fecunditas,
sed nec uirginitas adimatur; hic ita amputatur uirilitas,
ut nec conuertatur in feminam nec uir relinquatur.
Et Attis ille non est commemoratus nec eius ab isto interpretatio
requisita est, in cuius dilectionis memoriam Gallus
absciditur. Sed docti Graeci adque sapientes nequaquam rationem
tam sanctam praeclaramque tacuerunt. Propter uernalem quippe
faciem terrae, quae ceteris est temporibus pulchrior, Porphyrius,
philosophus nobilis, Attin flores significare perhibuit, et
ideo abscisum, quia flos decidit ante fructum. Non ergo
ipsum hominem uel quasi hominem, qui est uocatus Attis,
sed uirilia eius flori conparauerunt. Ipsa quippe illo uiuente
deciderunt; immo uero non deciderunt neque decerpta, sed
plane discerpta sunt; nec illo flore amisso quisquam postea
fructus, sed potius sterilitas consecuta est. Quid ergo ipse
reliquus, et quidquid remansit absciso? quid eo significari
dicitur? quo refertur? quae interpretatio inde profertur? An
haec frustra moliendo nihilque inueniendo persuadent illud
potius esse credendum, quod de homine castrato fama iactauit
l daemoni.cis (inter i et c rescissa est membrana) C; daemonicis
rell. codd.; daemoniacis v ritibus codd. excepto C, in quo m. i
retibus; artibus v 2 phimatur e 6 uiro e 9 reperit p 10 Et
Attis Ii Et attis, in marg. m. 2 flos, 0; flos aetatis a e; Flos et attis p:
aetattis b; etatis d; Et Atys v 14 temp. est v 15 Alvn v I? nocatus
est v 19 immo ... deciderunt om. V decerpta, m. 2 superscripto
ft,
Itemque de mollibus eidem Matri Magnae contra omnem
uirorum mulierumque uerecundiam consecratis, qui usque in
hesternum diem madidis capillis facie dealbata, fluentibus membris
incessu femineo per plateas uicosque Carthaginis etiam
a propolis unde turpiter uiuerent exigebant, nihil Varro dicere
uoluit nec uspiam me legisse commemini. Defecit interpretatio,
erubuit ratio, conticuit oratio. Vicit Matris Magnae omnes
deos filios non numinis magnitudo, sed criminis. Huic monstro
nec Iani monstrositas conparatur. Ille in simulacris habebat
solam deformitatem, ista in sacris deformem crudelitatem; ille
membra in lapidibus addita, haec in hominibus perdita. Hoc
dedecus tot Iouis ipsius et tanta stupra non uincunt. Ille inter
femineas corruptelas uno Ganymede caelum infamauit; ista tot
mollibus professis et publicis et inquinauit terram et caelo
fecit iniuriam. Saturnum fortasse possemus huic in isto genere
turpissimae crudelitatis siue conferre siue praeferre, qui patrem
castrasse perhibetur; sed in Saturni sacris homines alienis
manibus potius occidi quam suis abscidi potuerunt. Deuorauit
ille filios, ut poetae ferunt, et physici ex hoc interpretantur
quod uolunt; ut autem historia prodit, necauit; sed quod ei
Poeni suos filios sacrificati sunt, non recepere Romani. At
uero ista Magna deorum Mater etiam Romanis templis
1 aduersatus a2 e est et a uarro adq; taceri neque dicere, in
margine noster, C 6 omnium l, hominem el 10 a om. d propolis
C b II p; pppłif d; populis l2 υ Domb. 18 nominis
Istos uero deos selectos uidemus quidem clarius innotuisse
quam ceteros, non tamen ut eorum inlustrarentur merita, sed
ne occultarentur obprobria; unde magis eos homines fuisse
credibile est, sicut non solum poeticae litterae, uerum etiam
historicae tradiderunt. Nam quod Vergilius ait:
et quae ad hanc rem pertinentia consequuntur, totam de hoc
Euhemerus pandit historiam, quam Ennius in Latinum uertit
eloquium; unde quia plurima posuerunt, qui contra huius
modi errores ante nos uel Graeco sermone uel Latino scripserunt,
non in eo mihi placuit inmorari.
Ipsas physiologias cum considero, quibus docti et acuti
homines has res humanas conantur uertere in res diuinas,
nihil uideo nisi ad temporalia terrenaque opera naturamque
corpoream uel etiamsi inuisibilem, tamen mutabilem potuisse
reuocari; quod nullo modo est uerus Deus. Hoc autem si
saltem religiositati congruis significationibus ageretur, esset
quidem dolendum non his uerum Deum adnuntiari adque
praedicari, tamen aliquo modo ferendum tam foeda et turpia
non fieri nec iuberi; at nunc cum pro Deo uero, quo solo
anima se inhabitante fit felix, nefas sit colere aut corpus aut
animam, quanto magis nefarium est ista sic colere, ut nec
C 3 ei cultu p 5 uidimus C 7 nec, ec m. 2
in ras., I 9 hiatoriacae e quod om. b 10 aethereo v oJympho d
vv
11 eiful, I m. 2, I 12 conseqaC; consecuntur e 13 Euhemerus]
humeris. m. 2 in homerus corr., d pangit d 18 euertere e 25 quod e
26 inhabitante, in marg. m. 1 inuitante, e fit felix Cad dlp a k f;
sit fel. b e q v
Quam ob rem si templo sacerdote sacrificio, quod uero
Deo debetur, colatur aliquod elementum mundi uel creatus
aliquis spiritus, etiamsi non inmundus et malus: non ideo
malum est, quia illa mala sunt, quibus colitur, sed quia illa
talia sunt, quibus ille solus colendus sit, cui talis cultus seruitusque
debetur. Si autem stoliditate uel monstrositate simulacrorum,
sacrificiis homicidiorum, coronatione uirilium pudendorum,
mercede stuprorum, sectione membrorum, abscisione
genitalium, consecratione mollium, festis inpurorum obscenorumque
ludorum unum uerum Deum, id est omnis animae
corporisque creatorem, colere se quisque contendat: non ideo
peccat, quia non est colendus quem colit, sed quia colendum
non ut colendus est colit. Qui uero et rebus talibus, id est
turpibus et scelestis, et non Deum uerum, id est animae corporisque
factorem, sed creaturam quamuis non uitiosam colit,
siue illa sit anima siue corpus siue anima simul et corpus.
bis peccat in Deum, quod et pro ipso colit, quod non est
ipse, et talibus rebus colit, qualibus nec ipse colendus est
nec non ipse. Sed hi quonam modo, id est quam turpiter
nefarieque coluerint, in promtu est; quid autem uel quos
coluerint, esset obscurum, nisi eorum testaretur historia ea
ipsa, quae foeda et turpia confitentur, numinibus terribiliter
exigentibus reddita; unde remotis constat ambagibus nefarios
daemones adque inmundissimos spiritus hac omni ciuili theologia
inuisendis stolidis imaginibus et per eas possidendis
etiam stultis cordibus inuitatos.
marg. eacerdotio, e 8 deo sup. din. b 4 nun
mundus l 6 sunt talia v ille solus C 1 p; solus ille ab de q v Domb.
7 stoliditate, m, 1 ex etodilitate corr. C monstruositate e l 8 airgilium,
g punctis deletum, e 14 non sup. liti. I non ut colendus
sup. lin. C est ora. e 16 nonuitiosS, m. 2 in numerosA immu-
tatum, I 20 nec non] nonni I quodam e* 1 21 in om. e1 promptu
e 23 confitetur e l nominibus V 24 et remotis I 25 hac, h
ut uidetur erasum, C; hec e1 26 inuisendis Dalmero auctore Domb ;
in uisendis v
Quid igitur ualet, quod uir doctissimus et acutissimus
Varro uelut subtili disputatione hos omnes deos in caelum
et in terram redigere ac referre conatur? Non potest; fluunt
de manibus, resiliunt, labuntur et decidunt. Dicturus enim
\' de feminis, hoc est deabus: \'Quoniam, inquit, ut primo libro
dixi de locis, duo sunt principia deorum animaduersa de caelo
et terra, a quo di partim dicuntur caelestes, partim terrestres:
ut in superioribus initium fecimus a caelo, cum diximus de
Iano, quem alii caelum, alii dixerunt esse mundum, sic de
feminis scribendi facimus initium a Tellure.) Sentio quantam
molestiam tale ac tantum patiatur ingenium. Ducitur enim
quadam ratione uerisimili, caelum esse quod faciat, terram
quae patiatur, et ideo illi masculinam uim tribuit, huic rem femininam,
et non adtendit eum potius esse qui haec facit, qui
utrumque fecit. Hinc etiam Samothracum nobilia mysteria in
superiore libro sic interpretatur eaque se, quae nec suis nota
sunt, scribendo expositurum eisque missurum quasi religiosissime
pollicetur. Dicit enim se ibi multis indiciis collegisse
in simulacris aliud significare caelum, aliud terram, aliud
exempla rerum, quas Plato appellat ideas; caelum Iouem,
terram Iunonem, ideas Mineruam uult intellegi; caelum a quo
fiat aliquid, terram de qua fiat, exemplum secundum quod
fiat. Qua in re omitto dicere, quod Plato illas ideas tantam
uim habere dicit, ut secundum eas non caelum aliquid fecerit,
sed etiam caelum factum sit. Hoc dico, istum in hoc libro
selectorum deorum rationem illam trium deorum, quibus quasi
p 6 in terram C v; in 0»1. reM. et non potest C2 a ks f
8 deabus C b delpv; de deabus a q Domb. ut ont. q in primo
qv libro, tn marg. m. vet. uarronis, C 12 dixerunt alii a eo
sup. lin. a 13 initium scribendi facimus v 15 uerisimile I 16 feminam
11 I? qui/, a eras., C 21 colligisse C; qd legisse d 26 tantom
e1 29 rationem, in margine rationale
deos, feminas terrae; inter quas posuit Mineruam, quam supra
ipsum caelum ante posuerat. Deinde masculus deus Neptunus
in mari est, quod ad terram potius quam ad caelum pertinet.
Dis pater postremo, qui Graece
masculus frater amborum terrenus deus esse perhibetur, superiorem
terram tenens, in inferiore habens Proserpinam coniugem.
Quo modo ergo deos ad caelum, deas ad terram referre conantur?
Quid solidum quid constans, quid sobrium quid definitum
habet haec disputatio? Illa est autem Tellus initium
dearum, Mater scilicet Magna, aput quam mollium et abscisorum
seseque secantium adque. iactantium insana perstrepit
turpitudo. Quid est ergo quod dicitur caput deorum Ianus,
caput dearum Tellus? Nec ibi facit unum caput error, nec
hic sanum furor. Quur haec frustra referre nituntur ad mundum?
Quod etsi possent, pro Deo uero mundum nemo pius
colit; et tamen eos nec hoc posse ueritas aperta conuincit.
Referant haec potius ad homines mortuos et ad daemones
pessimos, et nulla quaestio remanebit.
Namque omnia, quae ab eis ex istorum deorum theologia
uelut physicis rationibus referuntur ad mundum, quam sine
ullo scrupulo sacrilegae opinionis Deo potius uero, qui fecit
1 est m. I sup. lin. C 5 diis C pluton codd. 7 inferiorem Cl I;
tno
inferiorllibuB. em eras., q 8 quodo C conantur C a d e l p q v; conatur
b k1 Domb. 9 solum l 10 Illa antem est e 12 insana, prius
a m. 2 in rasC 13 turpitudo, in marg. correctoris manu al. multito
tudo, I; turpido C 16 possint e 1 17 ob hoc e 18 referant hoc a
ad oitif d 21 fysiologia ad C 23 debuerunt p 26 scripulo e opinionibvs
l
tur, aduertamus hoc modo: Nos Deum colimus, non caelum
et terram, quibus duabus partibus mundus hic constat; nec
animam uel animas per uiuentia quaecumque diffusas, sed
Deum, qui fecit caelum et terram et omnia, quae in eis sunt;
qui fecit omnem animam, sine quocumque modo uiuentem et
sensus ac rationis expertem, siue etiam sentientem, siue etiam
intellegentem.
Et ut iam incipiam illa unius et ueri Dei opera percurrere,
propter quae isti sibi, dum quasi honeste conantur sacramenta
turpissima et scelestissima interpretari, deos multos falsosque
fecerunt: illum Deum colimus, qui naturis a se creatis et subsistendi
et mouendi initia finesque constituit; qui rerum causas
habet, nouit adque disponit; qui uim seminum condidit; qui rationalem
animam, quod dicitur animus, quibus uoluit uiuentibus
indidit; qui sermonis facultatem usumque donauit; qui munus
futura dicendi quibus placuit spiritibus inpertiuit et per quos
placet ipse futura praedicit et per quos placet malas ualetudines
pellit; qui bellorum quoque ipsorum, cum sic emendandum
et castigandum est genus humanum, exordiis progressibus
finibusque moderatur; qui mundi huius ignem uehementissimum
et uiolentissimum pro inmensae naturae temperamento
et creauit et regit; qui uniuersarum aquarum creator et gubernator
est; qui solem fecit corporalium clarissimum luminum
eique uim congruam et motum dedit; qui ipsis etiam inferis
m. 1 sup. din. C 7 et rat. v 10 Quae C 11 culantur
at
quod C 18 Et iam ut C; Et iam ut v uiri Cl 15 et scelestissima
ont. dx scelentissima C 19 quod] quae a 22 ipse malas l
25 huius mundi v 26 et uiolentissimum om. 01 d p im messe d
et alimenta mortalium, siue arida siue liquida, naturis conpetentibus
adtributa substituit; qui terram fundat adque fecundat;
qui fructus eius animalibus hominibusque largitur; qui
causas non solum principales, sed etiam subsequentes nouit
adque ordinat; qui lunae statuit modum suum; qui uias
caelestes adque terrestres locorum mutationibus praebet; qui
humanis ingeniis, quae creauit, etiam scientias artium uariarum
ad adiuuandam uitam naturamque concessit; qui coniunctionem
maris et feminae ad adiutorium propagandae prolis
instituit; qui hominum coetibus, quem focis et luminibus
adhiberent, ad facillimos usus munus terreni ignis indulsit.
Ista sunt certe, quae dis selectis per nescio quas physicas
interpretationes uir acutissimus adque doctissimus Varro, siue
quae aliunde accepit, siue quae ipse coniecit, distribuere laborauit.
Haec autem facit adque agit unus uerus Deus, sed
sicut Deus, id est ubique totus, nullis inclusus locis, nullis
uinculis adligatus, in nullas partes sectilis, ex nulla parte
mutabilis, inplens caelum et terram praesente potentia, non
indigente natura. Sic itaque administrat omnia, quae creauit,
ut etiam ipsa proprios exerere et agere motus sinat. Quamuis
enim nihil esse possint sine ipso, non sunt quod ipse. Agit
autem multa etiam per angelos; sed non nisi ex se ipso beatificat
angelos. Ita quamuis propter aliquas causas hominibus
angelos mittat, non tamen ex angelis homines, sed ex se ipso,
sicut angelos, beatificat. Ab hoc uno et uero Deo uitam speramus
aeternam.
e 6 qui... suum ont. b modum codd. Do.nb.j motam v
8 scientiam bk11 coeptibus e quem] quae C fecis d
13 quas m. 1 sup. lin. C 17 inclusis et 18 sectiles 01 21 exferere
OJ exerere rell.; exercere v 22 possit q a non eunt, m. 2 super-
m .
scripto tamen, C; tamen non sunt e 24 quauis C 26 uro C
Habemus enim ab illo praeter huiusce modi beneficia, quae
ex hac, de qua nonnulla diximus, administratione naturae bonis
malisque largitur, magnum et bonorum proprium magnae
dilectionis indicium. Quamquam enim, quod sumus, quod
uiuimus, quod caelum terramque conspicimus, quod habemus
mentem adque rationem, qua eum ipsum, qui haec omnia
condidit, inquiramus, nequaquam ualeamus actioni sufficere
gratiarum: tamen quod nos oneratos obrutosque peccatis et
a contemplatione suae lucis auersos ac tenebrarum, id est
iniquitatis, dilectione caecatos non omnino deseruit misitque
nobis Verbum suum, qui est eius unicus filius, quo pro nobis
adsumta carne nato adque passo, quanti Deus hominem penderet,
nosceremus adque illo sacrificio singulari a peccatis
omnibus mundaremur eiusque spiritu in cordibus nostris
dilectione diffusa omnibus difficultatibus superatis in aeternam
requiem et contemplationis eius ineffabilem dulcedinem ueniremus,
quae corda, quot linguae ad agendas ei gratias satis
esse contenderint?
Hoc mysterium uitae aeternae iam inde ab exordio generis
humani per quaedam signa et sacramenta temporibus congrua,
quibus oportuit, per angelos praedicatum est. Deinde populus
Hebraeus in unam quandam rem publicam, quae hoc sacramentum
ageret, congregatus est, ubi per quosdam scientes,
C 5 nonnulli C 10 actiones, e m. 2 ex i corr., e
14 filius unicus e 15 adsumta (adsumpta) C rell. v; in ada. Domb.
\' ten
hominum Cl 20 quod C1 21 conderent C
nunc et deinceps agitur, praenuntiaretur esse uenturum; sparsa
etiam postea eadem gente per gentes propter testimonium
scripturarum, quibus aeterna salus in Christo futura praedicta
est. Omnes enim non solum prophetiae, quae in uerbis sunt,
nec tantum praecepta uitae, quae mores pietatemque conformant
adque illis litteris continentur, uerum etiam sacra, sacerdotia,
tabernaculum siue templum, altaria, sacrificia, ceremoniae,
dies festi et quidquid aliud ad eam seruitutem pertinet, quae
Deo debetur et Graece proprie
et praenuntiata sunt, quae propter aeternam uitam fidelium
in Christo et inpleta credimus et inpleri cernimus et inplenda
confidimus.
Per hanc ergo religionem unam et ueram potuit aperiri
deos gentium esse inmundissimos daemones, sub defunctarum
occasionibus animarum uel creaturarum specie mundanarum
deos se putari cupientes et quasi diuinis honoribus eisdemque
scelestis ac turpibus rebus superba inpuritate laetantes adque
ad uerum Deum conuersionem humanis animis inuidentes. Ex
quorum inmanissimo et inpiissimo dominatu homo liberatur,
cum credit in eum, qui praebuit ad exsurgendum tantae
humilitatis exemplum, quanta illi superbia ceciderunt. Hinc
sunt non solum illi, de quibus multa iam diximus, et alii
adque alii similes ceterarum gentium adque terrarum, sed
01 5 profitiae Cl 6 confirmant C 7 sacerdotia Ct,
a
sacerdotaa (J2 10 latria codd. significata et praenuntiata sunt codd.
praeter q; significauerunt et praenuntiauerunt
Sed contra inuenimus, sicut ipse uir doctissimus prodidit,
de Numae Pompilii libris redditas sacrorum causas nullo
modo potuisse tolerari nec dignas habitas, quae non solum
lectae innotescerent religiosis, sed saltem scriptae reconderentur
in tenebris. Iam enim dicam, quod in tertio huius operis libro
me suo loco dicturum esse promiseram. Nam, sicut aput
om. a senatu C 2 selecti sed] selectis et e plenae e
selicti C; selectis e 3 quasi ad] quasda, da m. 2, e 4 honestare, re
m. 2 sup. lin., e 5 quadret et] q4 reddet e ///quoniam, quo eras., C
12 vel e 17 uelud e causarum] rerum p ratio reddita C a\' b d
elqk7; reddita ratio
Nam et ipse Numa, ad quem nullus Dei propheta, nullus
sanctus angelus mittebatur, hydromantian facere conpulsus
est, ut in aqua uideret imagines deorum uel potius ludificationes
daemonum, a quibus audiret, quid in sacris constituere
adque obseruare deberet. Quod genus diuinationis idem Varro
a Persis dicit adlatum, quo et ipsum Numam et postea Pythagoram
philosophum usum fuisse commemorat; ubi adhibito
sanguine etiam inferos perhibet sciscitari et
Graece dicit uocari, quae [siue hydromantia] siue necromantia
dicatur, id ipsum est, ubi uidentur mortui diuinare. Quibus
haec artibus fiant, ipsi uiderint. Nolo enim dicere has artes
etiam ante nostri Saluatoris aduentum in ipsis ciuitatibus
gentium legibus solere prohiberi et poena seuerissima uindicari.
Nolo, inquam, hoc dicere; fortassis enim talia tunc licebant.
His tamen artibus didicit sacra illa Pompilius, quorum sacrorum
facta prodidit, causas obruit (ita timuit et ipse quod
didicit), quarum causarum proditos libros senatus incendit.
Quid mihi ergo Varro illorum sacrorum alias nescio quas
causas uelut physicas interpretatur? quales si libri illi habuissent,
non utique arsissent, aut et istos Varronis ad Caesarem
pontificem scriptos adque editos patres conscripti similiter
incendissent. Quod ergo aquam egesserit, id est exportauerit,
Numa Pompilius, unde hydromantian faceret, ideo nympham
C, et sic I. 5. JJ6 C\'a del 6 uiderent e 7 audierat e
9 qua C; quod e phytagoram de 10 adibito d 1 11 f/cifcitari, i
er<M.,C\' vsxucouavtsiav Domb.2,. necyomantian b; nequiomantian d l p q;
necquiomantiam a k; ae/romantian, t m. rec. in ras., post e erasum est
c, ita ut necrom. m. 1 scriptum fuisse uideatur, C; nichroDlantilL a;
ni/cromantiam, e (?) eraso, et sic I. 12 e; v 12 sine hydromantia
om. C d e l p q a k Ƒ; siue nichromantia uel ydromantia a
nycromantia b; nichromantia p q 22 libri om. 01 26 ideo, in marg.
in deo, e
libro Varronis exponitur. Ita enim solent res gestae
aspersione mendaciorum in fabulas uerti. In illa igitur hydromantia
curiosissimus rex ille Romanus et sacra didicit, quae
in libris suis pontifices haberent, et eorum causas, quas
praeter se neminem scire uoluit. Itaque eas seorsum scriptas
secum quodam modo mori fecit, quando ita subtrahendas
hominum notitiae sepeliendasque curauit. Aut ergo daemonum
illic tam sordidae et noxiae cupiditates erant conscriptae, ut
ex his tota illa theologia ciuilis etiam aput tales homines
execrabilis appareret, qui tam multa in ipsis sacris erubescenda
susceperant; aut illi omnes nihil aliud quam homines
mortui prodebantur, quos tam prolixa temporis uetustate fere
omnes populi gentium deos inmortales esse crediderant, cum
et talibus sacris idem illi daemones oblectarentur, qui se
colendos pro ipsis mortuis, quos deos putari fecerant, quibusdam
fallacium miraculorum adtestationibus subponebant. Sed
occulta Dei ueri prouidentia factum est, ut et Pompilio amico
suo illis conciliati artibus, quibus hydromantia fieri potuit,
cuncta illa confiteri permitterentur, et tamen, ut moriturus
incenderet ea potius quam obrueret, admonere non permitterentur;
qui ne innotescerent nec aratro, quo sunt eruta, obsistere
potuerunt, nec stilo Varronis, quo ea, quae de hac re gesta
sunt, in nostram memoriam peruenerunt. Non enim possunt
quod non sinuntur efficere; sinuntur autem alto Dei summi
iustoque iudicio pro meritis eorum, quos ab eis uel adfligi
tantum, uel etiam subici ac decipi iustum est. Quam uero
perniciosae uel a cultu uerae diuinitatis alienae illae litterae
iudicatae sint, hinc intellegi potest, quod eas maluit senatus
incendere, quas Pompilius occultauit, quam timere quod timuit,
qui hoc audere non potuit. Qui ergo uitam nec modo habere
4 ille rex v 10 is C 13 prolixa (j> lega V) codd.; prolixi v
14 popoli C credidett e 21 admoneri e promitt. e\' 23 necistilo
d 27 subici, ci m. 2 in ras., e 30 timere/, t eras., C 31 hoc
codd. excepto C, haec C Domb.
malignis daemonibus non uult habere societatem, non superstitionem,
qua coluntur, noxiam pertimescat, sed ueram religionem,
qua produntur et uincuntur, agnoscat.
Nunc intentiore nobis opus est animo multo quam erat in
superiorum solutione quaestionum et explicatione librorum.
De theologia quippe, quam naturalem uocant, non cum quibuslibet
hominibus (non enim fabulosa est uel ciuilis, hoc est
uel theatrica uel urbana; quarum altera iactitat deorum
crimina, altera indicat deorum desideria criminosiora ac per
hoc malignorum potius daemonum quam deorum), sed cum
philosophis est habenda conlatio; quorum ipsum nomen si
Latine interpretemur, amorem sapientiae profitetur. Porro si
sapientia Deus est, per quem facta sunt omnia, sicut diuina
auctoritas ueritasque monstrauit, uerus philosophus est amator
Dei. Sed quia res ipsa, cuius hoc nomen est, non est in
omnibus, qui hoc nomine gloriantur (neque enim continuo
uerae sapientiae sunt amatores quicumque appellantur philosophi):
profecto ex omnibus, quorum sententias ex litteris nosse
potuimus, eligendi sunt cum quibus non indigne quaestio ista
Dotnb.1 2 pstitionem, in marg. superatitiong, e
in fine libri VII ctulj
Quantum enim adtinet ad litteras Graecas, quae lingua inter
ceteras gentium clarior habetur, duo philosophorum genera
traduntur: unum Italicum ex ea parte Italiae, quae quondam
magna Graecia nuncupata est; alterum Ionicum in eis terris,
om. 01 3 quod e 5 prius et ani. eI essefe-c 9 hi om. s
opinione C 10 transcedunt 01 11 eius animam v 12 animae om. I
14 omnem etiam v 16 anima humana ęşţ s2 17 fecerit e 19 hoc e
20 estimo s braebiter C 22 tempore] genere I
habuit Pythagoram Samium, a quo\' etiam ferunt ipsum philosophiae
nomen exortum. Nam cum antea sapientes appellarentur,
qui modo quodam laudabilis uitae aliis praestare uidebantur,
iste interrogatus, quid profiteretur, philosophum se
esse respondit, id est studiosum uel amatorem sapientiae;
quoniam sapientem profiteri adrogantissimum uidebatur. Ionici
uero generis princeps fuit Thales Milesius, unus illorum
septem, qui sunt appellati sapientes. Sed illi sex uitae genere
distinguebantur et quibusdam praeceptis ad bene uiuendum
adcommodatis; iste autem Thales, ut successores etiam propagaret,
rerum naturam scrutatus suasque disputationes litteris
mandans eminuit maximeque admirabilis extitit, quod astrologiae
numeris conprehensis defectus solis et lunae etiam
praedicere potuit. Aquam tamen putauit rerum esse principium
et hinc omnia elementa mundi ipsumque mundum et quae in
eo gignuntur existere. Nihil autem huic operi, quod mundo
considerato tam mirabile aspicimus, ex diuina mente praeposuit.
Huic successit Anaximander, eius auditor, mutauitque
de rerum natura opinionem. Non enim ex una re, sicut Thales
ex umore, sed ex suis propriis principiis quasque res nasci
putauit. Quae rerum principia singularum esse credidit infinita,
et innumerabiles mundos gignere et quaecumque in eis oriuntur;
eosque mundos modo dissolui, modo iterum gigni existimauit,
quanta quisque aetate sua manere potuerit; nec ipse
aliquid diuinae menti in his rerum operibus tribuens. Iste
Anaximenen discipulum et successorem reliquit, qui omnes
rerum causas aeri infinito dedit, nec deos negauit aut tacuit;
q nominatur] nuncupatur I q 9 sunt sap. appell. a; ap-
111 E :
pell. sunt sap. v ex uita!. e eras., a 11 cessores l 13 eminuit,
a
in marg. emicuit, e 15 quam C 17 gignantur e 18 admirabile v
19 huic autetn a aditor d; adiutor, in marg. auditor, e 24 prius
modo sup. lin., e estimauit e 27 anaximender e 28 infinito aeri v
at a
credidit. Anaxagoras uero êius auditor harum rerum omnium,
quas uidemus, effectorem diuinum animum sensit et dixit ex
infinita materia, quae constaret dissimilibus inter se particulis
rerum omnium, similibus quibusque suis et propriis singula
fieri, sed animo faciente diuino. Diogenes quoque Anaximenis
alter auditor, aerem quidem dixit rerum esse materiam, de
qua omnia fierent; sed eum esse compotem diuinae rationis,
sine qua nihil ex eo fieri posset. Anaxagorae successit auditor
eius Archelaus. Etiam ipse de particulis inter se similibus,
\' quibus singula quaeque fierent, ita putauit constare omnia,
ut inesse etiam mentem diceret, quae corpora aeterna, id est
illas particulas, coniungendo et dissipando ageret omnia. Socrates
huius discipulus fuisse perhibetur, magister Platonis, propter
quem breuiter cuncta ista recolui.
Socrates ergo primus uniuersam philosophiam ad corrigendos
componendosque mores flexisse memoratur, cum ante
illum omnes magis physicis, id est naturalibus, rebus perscrutandis
operam maximam inpenderent. Non mihi autem
uidetur posse ad liquidum colligi, utrum Socrates, ut hoc
faceret, taedio rerum obscurarum et incertarum ad aliquid
s. scripsi, ut res ipsa postulat,
cum infinita materia certe ex
Sed inter discipulos Socratis, non quidem inmerito, excellentissima
gloria claruit, qua omnino ceteros obscuraret, Plato.
Qui cum esset Atheniensis honesto aput suos loco natus et
ingenio mirabili longe suos condiscipulos anteiret, parum
tamen putans perficiendae philosophiae sufficere se ipsum ac
Socraticam disciplinam, quam longe ac late potuit peregrinatus
est, quaquauersum eum alicuius nobilitatae scientiae
percipiendae fama rapiebat. Itaque et in Aegypto didicit
quaecumque magna illic habebantur adque docebantur, et inde
in eas Italiae partes ueniens, ubi Pythagoreorum fama
e socraticis s 3 moueab adserit] \'malim atterit\'
Domb. distruit l 9 diceret e uoluntatem 8 11 si ei aliud
adque aliud om. s ut opinati a 14 inter discip. socr, p platonem
C 16 diffftinxit C 18 qua Cb2lps; quia abla; qui e k Ƒ υ;
Si ergo Plato Dei huius imitatorem cognitorem amatorem
dixit esse sapientem, cuius participatione sit beatus, quid opus
est excutere ceteros? Nulli nobis quam isti propius accesserunt.
Cedat eis igitur non solum theologia illa fabulosa deorum
criminibus oblectans animos inpiorum, nec solum etiam illa
ciuilis, ubi inpuri daemones terrestribus gaudiis deditos populos
deorum nomine seducentes humanos errores tamquam suos
diuinos honores habere uoluerunt, ad spectandos suorum criminum
ludos cultores suos tamquam ad suum cultum studiis
inmundissimis excitantes et sibi delectabiliores ludos de ipsis
spectatoribus exhibentes (ubi si qua uelut honesta geruntur
in templis, coniuncta sibi theatrorum obscenitate turpantur,
et quaecumque turpia geruntur in theatris, comparata sibi
templorum foeditate laudantur), et ea, quae Varro ex his
sacris quasi ad caelum et terram rerumque mortalium semina
et actus interpretatus est (quia nec ipsa illis ritibus significantur,
quae ipse insinuare conatur, et ideo ueritas conantem
non sequitur; et si ipsa essent, tamen animae rationali ea,
quae infra illam naturali ordine constituta sunt, pro deo suo
colenda non essent, nec sibi debuit praeferre tamquam deos
eas res, quibus ipsam praetulit uerus Deus), et ea, quae Numa
Pompilius re uera ad sacra eius modi pertinentia secum sepeliendo
curauit abscondi et aratro eruta senatus iussit incendi.
(In eo genere sunt etiam illa, ut aliquid de Numa mitius
suspicemur, quae Alexander Macedo scribit ad matrem sibi a
om. e 11 diuinos BQOS 8 12 spectandoerym
C 15 expeet. a f exib. e 1 18 ex his, in marg. ex suis, e
20 illi ntib\' C\'\'; illis tribus « 21 ipse om. 8 cona/tur, n eras., e
22 si sup. din. I 999 essent l 23 naturali C v; naturae Domb.
ordinem bl q 24 praef. deb. v 28 etiam] et a 29 sibi, hi m. 2
sup, din., e a
Viderunt ergo isti philosophi, quos ceteris non inmerito
fama adque gloria praelatos uidemus, nullum corpus esse
Deum, et ideo cuncta corpora transcenderunt quaerentes Deum.
Viderunt, quidquid mutabile eat. non esse summum Deum,
et ideo animam omnem mutabilesque omnes spiritus transcenderunt
quaerentes summum Deum. Deinde uiderunt omnem
speciem in re quacumque mutabili, qua est, quidquid illud
est, quoquo modo et qualiscumque natura est, non esse posse
nisi ab illo, qui uere est, quia incommutabiliter est. Ac per
hoc siue uniuersi mundi corpus figuras qualitates ordinatumque
motum et elementa disposita a caelo usque ad terram et
quaecumque corpora in eis sunt, siue omnem uitam, uel quae
nutrit et continet, qualis est in arboribus, uel quae et hoc
habet et sentit, qualis est in pecoribus, uel quae et haec
habet et intellegit, qualis est in hominibus, uel quae nutritorio
subsidio non indiget, sed tantum continet sentit intellegit,
qualis est in angelis, nisi ab illo esse non posse, qui simpliciter
est; quia non aliud illi est esse, aliud uiuere, quasi
possit esse non uiuens; nec aliud illi est uiuere, aliud intellegere,
quasi possit uiuere non intellegens; nec aliud illi est
intellegere, aliud beatum esse, quasi possit intellegere non
beatus; sed quod illi est uiuere, intellegere, beatum esse, hoc
est illi esse. Propter hanc incommutabilitatem et simplicitatem
intellexerunt eum et omnia ista fecisse, et ipsum a nullo fieri
potuisse. Considerauerunt enim, quidquid est, uel corpus esse
uel uitam, meliusque aliquid uitam esse quam corpus,
C 6 dominum-dominum a et usque ad Deum t. 9
om. e 8 mutabilisq; Cl transcederunt C\' 16 et qualis
Quod autem adtinet ad doctrinam, ubi uersatur pars altera,
quae ab eis logica, id est rationalis, uocatur: absit ut his
conparandi uideantur qui posuerunt iudicium ueritatis in
sensibus corporis eorumque infidis et fallacibus regulis omnia,
quae discuntur, metienda esse censuerunt, ut Epicurei et quicumque
alii tales, ut etiam ipsi Stoici, qui cum uehementer
amauerint sollertiam disputandi, quam dialecticam nominant,
a corporis sensibus eam ducendam putarunt, hinc adseuerantes
animum concipere notiones, quas appellant
rerum scilicet quas definiendo explicant; hinc propagari adque
conecti totam discendi docendique rationem. Ubi ego multum
mirari soleo, cum pulchros dicant non esse nisi sapientes,
quibus sensibus corporis istam pulchritudinem uiderint, qualibus
oculis carnis formam sapientiae decusque conspexerint.
Hi uero, quos merito ceteris anteponimus, discreuerunt ea,
quae mente conspiciuntur, ab his, quae sensibus adtinguntur,
nec sensibus adimentes quod possunt, nec eis dantes ultra quam
possunt. Lumen autem mentium esse dixerunt ad discenda
omnia eundem ipsum Deum, a quo facta sunt omnia.
Reliqua est pars moralis, quam Graeco uocabulo dicunt
ethicam, ubi quaeritur de summo bono, quo referentes omnia
quae agimus, et quod non propter aliud, sed propter se ipsum
eras., C 11 putauerunt 1
ee uerantes e 12 ennoeas codd. praeter p; ydeas, in marg. al. ennoeas,
p 13 scilicet rerum 1 14 ergo e 15 n dicant a 19 eis b;
iis v 20 adbimentes l 27 ethicam Cab d2 e l p q s a. k F; et hi qui! d1 ;
v
requiramus. Ideo quippe et finis est dictus, quia propter hunc
cetera uolumus, ipsum autem non nisi propter ipsum. Hoc
ergo beatificum bonum alii a corpore, alii ab animo, alii ab
utroque homini esse dixerunt. Videbant quippe ipsum hominem
constare ex animo et corpore et ideo ab alterutro istorum
duorum aut ab utroque bene sibi esse posse credebant, finali
quodam bono, \\10 beati essent, quo cuncta quae agebant
referrent adque id quo referendum esset non ultra quaererent.
Unde illi, qui dicuntur addidisse tertium genus bonorum,
quod appellatur extrinsecus, sicuti est honor gloria pecunia
et si quid huius modi, non sic addiderunt, ut finale esset, id
est propter se ipsum adpetendum, sed propter aliud; bonumque
esse hoc genus bonis, malum autem malis. Ita bonum
hominis qui uel ab animo uel a corpore uel ab utroque expetiuerunt,
nihil aliud quam ab homine expetendum esse putauerunt;
sed qui id adpetiuerunt a corpore, a parte hominis
deteriore; qui uero ab animo, a parte meliore; qui autem ab
utroque, a toto homine. Siue ergo a parte qualibet siue a toto,
non nisi ab homine. Nec istae differentiae, quoniam tres sunt,
ideo tres, sed multas dissensiones philosophorum sectasque
fecerunt, quia et de bono corporis et de bono animi et de
bono utriusque diuersi diuersa opinati sunt. Cedant igitur
omnes illis philosophis, qui non dixerunt beatum esse hominem
fruentem corpore uel fruentem animo, sed fruentem Deo: non
sicut corpore uel se ipso animus aut sicut amico amicus, sed
sicut luce oculus, si aliquid ab his ad illa similitudinis
4 donum p 8 5 homini C1 a b d l p q s a k1; homini 02; in homine
ek* It) esse, m. 2 sup. lin., I 6 isto//rum, ru eras., C 7 duorum
C ab de!pN a k; dufkm qv crediderunt Z 8 bono om. a 9 quod a
11 sicut a 13 bonum quod esset hoc genus bontt bonis e 17 Si quid
a
II; Se quid 11 19 siue a toto homine e 21 disecens. e 24 omnes Ca;
homines b1 e p s a; hi homines b*; hi omnes d l q k Ƒ υ illis] hiis
Quicumque igitur philosophi de Deo summo et uero ista
senserunt, quod et rerum creatarum sit effector et lumen
cognoscendarum et bonum agendarum, quod ab illo nobis sit
et principium naturae et ueritas doctrinae et felicitas uitae,
siue Platonici adcommodatius nuncupentur, siue quodlibet
aliud sectae suae nomen inponant; siue tantummodo Ionici
generis, qui in eis praecipui fuerunt, ista senserint, sicut idem
corr., I 2 potuerit d 1 q 7 undiqi, m. 1 superscripto
i utiq;,
Quamuis enim homo Christianus litteris tantum ecclesiasticis
eruditus Platonicorum forte nomen ignoret, nec utrum duo
genera philosophorum extiterint in Graeca lingua, Ionicorum
et Italicorum, sciat: non tamen ita surdus est in rebus
humanis, ut nesciat philosophos uel studium sapientiae uel
ipsam sapientiam profiteri. Cauet eos tamen, qui secundum
elementa huius mundi philosophantur, non secundum Deum,
a quo ipse factus est mundus. Admonetur enim praecepto
apostolico fideliterque audit quod dictum est: Cauete ne
quis uos decipiat per philosophiam et inanem
seductionem secundum elementa mundi. Deinde ne
omnes tales esse arbitretur, audit ab eodem apostolo dici de
quibusdam: Quia quod notum est Dei, manifestum
est in illis; Deus enim illis manifestauit. Inuisibilia
enim eius a constitutione mundi per ea, quae
sup. dan. C 3 indidem 1 Domb.; inidem ab\' dps;
inididem a f; identidem bt A: v; inidentide ide e; idemptitate q 4 athalantici
8 libyes (libye/f C) uel lybies codd.; Libyci v 5 indie parf
aechaldei d Hispani] ispani t; hifparti C aliqui Cd p 8; aliiqae
a bel q v Domb. repperiantur, a m. 2 ex u corr., C; reperiuntur
a
rell. v 7 propinquiores esse a 20 decipit C 22 arbitraretur e
23 quod m. 2 sup. lan. I 24 manif.] reuelauit a 25 constit.] cretura C
quoque uirtus eius et diuinitas, et ubi Atheniensibus
loquens, cum rem magnam de Deo dixisset et quae a paucis
possit intellegi, quod in illo u i u i m u s et mouemur et
sumus, adiecit et ait: Sicut et uestri quidam dixerunt.
Nouit sane etiam ipsos, in quibus errant, cauere; ubi enim
dictum est, quod per ea, quae facta sunt, Deus illis manifestauit
intellectu conspicienda inuisibilia sua: ibi etiam dictum
est non illos ipsum Deum recte coluisse, quia et aliis rebus,
quibus non oportebat, diuinos honores illi uni tantum debitos
detulerunt: Quoniam cognoscentes Deum non sicut
Deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed
euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum
est cor insipiens eorum. Dicentes enim se esse
sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt
gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis
corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum
et serpentium; ubi et Romanos et Graecos
et Aegyptios. qui de sapientiae nomine gloriati sunt, fecit
intellegi. Sed de hoc cum istis post modum disputabimus.
In quo autem nobis consentiunt de uno Deo huius uniuersitatis
auctore, qui non solum super omnia corpora est incorporeus,
uerum etiam super omnes animas incorruptibilis, principium
nostrum, lumen nostrum, bonum nostrum, in hoc eos
ceteris anteponimus. Nec, si litteras eorum Christianus ignorans
uerbis, quae non didicit, in disputatione non utitur, ut uel
naturalem Latine uel physicam Graece appellet eam partem,
in qua de naturae inquisitione tractatur. et rationalem siue
logicam, in qua quaeritur quonam modo ueritas percipi possit,
om. C 4 et mouemur C, et om. rell. v Domb, 6 ipsa, a m. 2
in r<M., e erant 11 9 qui s 14 cor insip.
Mirantur autem quidam nobis in Christi gratia sociati, cum
audiunt uel legunt Platonem de Deo ista sensisse, quae multum
congruere ueritati nostrae religionis agnoscunt. Unde nonnulli
putauerunt eum, quando perrexit in Aegyptum, Hieremiam
audisse prophetam uel scripturas propheticas in eadem peregrinatione
legisse; quorum quidem opinionem in quibusdam
libris meis posui. Sed diligenter subputata temporum ratio,
4 nos. eraso que, e 5 gratia C 8 discendi s 9 et
om. b v constituta a 10 bibend?, in marg. uiuende, e 11 si uero e
ont
13 placuit agere 8; placuit hanc causam agere v 14 quia] quam a
15 praed. magna e 23 sentinae at multi a 25 ieremiam q v
quo prophetauit Hieremias, centum ferme annos postea natum
fuisse; qui cum octoginta et unum uixisset, ab anno mortis
eius usque ad id tempus, quo Ptolomaeus rex Aegypti scripturas
propheticas gentis Hebraeorum de Iudaea poposcit et
per septuaginta uiros Hebraeos, qui etiam Graecam linguam
nouerant, interpretandas habendasque curauit, anni reperiuntur
ferme sexaginta. Quapropter in illa peregrinatione sua Plato
nec Hieremiam uidere potuit tanto ante defunctum, nec easdem
scripturas legere, quae nondum fuerant in Graecam linguam
translatae, qua ille pollebat; nisi forte, quia fuit acerrimi
studii, sicut Aegyptias, ita et istas per interpretem didicit,
non ut scribendo transferret (quod Ptolomaeus pro ingenti
beneficio, qui a regia potestate etiam timeri poterat, meruisse
perhibetur, sed ut conloquendo quid continerent, quantum
capere posset, addisceret. Hoc ut existimetur, illa suadere
uidentur indicia, quod liber geneseos sic incipit: In principio
fecit Deus caelum et terram. Terra autem erat inuisibilis
et inconposita, et tenebrae [erant] super
abyssum, et spiritus Dei superferebatur super
aquam; in Timaeo autem Plato, quem librum de mundi
constitutione conscripsit, Deum dicit in illo opere terram primo
ignemque iunxisse. Manifestum est autem, quod igni tribuat
caeli locum: habet ergo haec sententia quandam illius similitudinem,
qua dictum est: In principio fecit Deus
caelum et terram. Deinde illa duo media, quibus interpositis
sibimet haec extrema copularentur, aquam dicit et
l 4 ad ide, in marg. in id, e ptolomeoB adakf;
ptolemeus C; ptholomeus e l p s; tholomeus b q 5 a gente a 7 repperiuntur
ex reppererunt corr. I ferme reper. v 8 fere l 14 qui a
Domb. secundum Dubnerum; quia Cp; qui rell. v 16 potuisset s
18 fecit] creauit ap q 19 erant om. Clb*de 20 ferebatur adt1f
21 aquas del 26 ille C ab\' de due medi a 27 haec one. 1
haec et e copulatur e
spiritus Dei superferebatur super aquam. Parum
quippe adtendens quo more soleat illa scriptura appellare
spiritum Dei, quoniam et aer spiritus dicitur, quattuor opinatus
elementa loco illo commemorata uideri potest Deinde
quod Plato dicit amatorem Dei esse philosophum, nihil sic
illis sacris litteris flagrat; et maxime illud (quod et me
plurimum adducit, ut paene adsentiar Platonem illorum
librorum expertem non fuisse), quod, cum ad sanctum Moysen
ita uerba Dei per angelum perferantur, ut quaerenti quod sit
nomen eius, qui eum pergere praecipiebat ad populum Hebraeum
ex Aegypto liberandum, respondeatur: Ego sum qui sum,
et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad uos,
tamquam in eius conparatione, qui uere est quia incommutabilis
est, ea quae mutabilia facta sunt non sint, uehementer
hoc Plato tenuit et diligentissime commendauit. Et nescio
utrum hoc uspiam reperiatur in libris eorum, qui ante Platonem
fuerunt, nisi ubi dictum est: Ego sum qui sum, et dices
eis: Qui est, misit me ad uos.
Sed undecumque ille ista didicerit, siue praecedentibus eum
ueterum libris siue potius, quo modo dicit apostolus, quia
quod notum est Dei manifestum est in illis; Deus
3 remo e 4 et aer] aher d et om. C aer, a m. 2 in ras., C
Q
5 eeelem. a 6 sic] sit a 7 in illis v fragrat q 9 sactum C
12 respondea/tur C 13 israhel C misit, it sup. lin., C 14 quia
et est post incommut. om. 8 15 et ea e commutabilia a 16 ut et.
in marg. utrH, e 18 fuerint a 19 eis anI. at 24 ista ille e Domb.;
illa iste a
constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta
conspiciuntur, sempiterna quoque uirtus
eius et diuinitas: nunc non inmerito me Platonicos philosophos
elegisse cum quibus agam, quod in ista quaestione,
quam modo suscepimus, agitur de naturali theologia, utrum
propter felicitatem, quae post mortem futura est, uni Deo an
pluribus sacra facere oporteat, satis, ut existimo, exposui.
Ideo quippe hos potissimum elegi, quoniam de uno Deo qui
fecit caelum et terram, quanto melius senserunt, tanto ceteris
gloriosiores et inlustriores habentur, in tantum aliis praelati
iudicio posterorum, ut, cum Aristoteles, Platonis discipulus,
uir excellentis ingenii et eloquio Platoni quidem inpar, sed
multos facile superans, cum sectam Peripateticam condidisset,
quod deambulans disputare consueuerat, plurimosque discipulos
praeclara fama excellens uiuo adhuc praeceptore in suam
haeresim congregasset, post mortem uero Platonis Speusippus,
sororis eius filius, et Xenocrates, dilectus eius discipulus, in
scholam eius, quae Academia uocabatur, eidem successissent
adque ob hoc et ipsi et eorum successores Academici appellarentur,
recentiores tamen philosophi nobilissimi, quibus Plato
sectandus placuit, noluerint se dici Peripateticos aut Academicos,
sed Platonicos. Ex quibus sunt ualde nobilitati
Graeci Plotinus, Iamblichus, Porphyrius; in utraque autem
lingua, id est et Graeca et Latina, Apuleius Afer extitit Platonicus
nobilis. Sed hi omnes et ceteri eius modi et ipse
Plato dis plurimis esse sacra facienda putauerunt.
v 4 me ont. s et philos. e 5 egisse II quid e
6 suscipitur 81 7 do, o m. 2 ex i corr., C 8 sacrificare a estimo s
14 cum sectam C a b d l p s a k1 f; consectam e; cum om. v Domb. pypatetica
a; phypatetica d 17 xeusippus C; peusippus d; feutyppuB <fp<;
eusippus a b e q 18 xenocratis C; senocrates b; exnocrates d 19 scolam
C ab del p s 22 noluerunt s 24 iamblicus C<<e! 25 id est
graeca, omisso et e 1 27 sacra facienda, in marg. sacrificandu, e
Quamquam ergo a nobis et in aliis multis rebus magnisque
dissentiant, in hoc tamen, quod modo posui, quia neque parua
res est et inde nunc quaestio est, primum ab eis quaero,
quibus dis istum cultum exhibendum arbitrentur, utrum bonis
an malis an et bonis et malis. Sed habemus Platonis sententiam
dicentis omnes deos bonos esse nec esse omnino
ullum deorum malum. Consequens est igitur, ut bonis haec
exhibenda intellegantur; tunc enim dis exhibentur, quoniam
nec di erunt, si boni non erunt. Hoc si ita est, (nam de dis
quid aliud decet credere?) illa profecto uacuatur opinio, qua
nonnulli putant deos malos sacris placandos esse, ne laedant,
bonos autem, ut adiuuent, inuocandos. Mali enim nulli sunt
di; bonis porro debitus, ut dicunt, honor sacrorum est
deferendus. Qui sunt ergo illi, qui ludos scaenicos amant
eosque diuinis rebus adiungi et suis honoribus flagitant exhiberi?
quorum uis non eos indicat nullos, sed iste adfectus
nimirum indicat malos. Quid enim de ludis scaenicis Plato
senserit, notum est, cum poetas ipsos, quod tam indigna
deorum maiestate adque bonitate carmina conposuerint, censet
ciuitate pellendos. Qui sunt igitur isti di, qui de scaenicis
ludis cum ipso Platone contendunt? Ille quippe non patitur
deos falsis criminibus infamari; isti eisdem criminibus suos
honores celebrari iubent. Denique isti cum eosdem ludos instaurari
praeciperent, poscentes turpia etiam maligna gesserunt,
Tito Latinio auferentes filium et inmittentes morbum, quod
eorum abnuisset imperium, eumque morbum retrahentes, cum
p 6 et in fine uersus m. 2 C 7 arbitrentur sup. lin.
a; arbitratur 8 8 Sed habemus,
Omnium, inquiunt, animalium, in quibus est anima rationalis,
tripertita diuisio est, in deos, homines, daemones. Di
excelsissimum locum tenent, homines infimum, daemones
medium. Nam deorum sedes in caelo est, hominum in terra,
in aere daemonum. Sicut eis diuersa dignitas est locorum.
ita etiam naturarum. Proinde di sunt hominibus daemonibusque
2 sententiae robor, in marg. fcientie robur, a 8 et talibus] theatralibus
m. 2 in ras. e 11 auderet s sane] autem l 15 auctori »
16 esse socios v 17 Adtente init. c. XIIII C 20 animos p 22 aeris
Cp 27 diuersa, in marg. diuisa, e
ut elementorum ordine, sic differentia meritorum. Daemones
igitur medii, quem ad modum dis, quibus inferius habitant,
postponendi, ita hominibus, quibus superius, praeferendi sunt.
Habent enim cum dis communem inmortalitatem corporum,
animorum autem cum hominibus passiones. Quapropter non
est mirum, inquiunt, si etiam ludorum obscenitatibus et
poetarum figmentis delectantur, quando quidem humanis
capiuntur adfectibus, a quibus di longe absunt et modis omnibus
alieni sunt. Ex quo colligitur, Platonem poetica detestando
et prohibendo figmenta non deos, qui omnes boni et
excelsi sunt, priuasse ludorum scaenicorum uoluptate, sed
daemones.
Haec si ita sunt (quae licet aput alios quoque reperiantur,
Apuleius tamen Platonicus Madaurensis de hac re sola unum
scripsit librum, cuius esse titulum uoluit \'de deo Socratis\',
ubi disserit et exponit, ex quo genere numinum Socrates
habebat adiunctum et amicitia quadam conciliatum, a quo
perhibetur solitus admoneri, ut desisteret ab agendo, quando
id quod agere uolebat, non prospere fuerat euenturum; dicit
enim apertissime et copiosissime adserit non illum deum
fuisse, sed daemonem, diligenti disputatione pertractans istam
Platonis de deorum sublimitate et hominum humilitate et
daemonum medietate sententiam) — haec ergo si ita sunt,
quonam modo ausus est Plato, etiamsi non dis, quos ab omni
humana contagione semouit, certe ipsis daemonibus poetas
urbe pellendo auferre theatricas uoluptates, nisi quia hoc
pacto admonuit animum humanum, quamuis adhuc in his
2 ordinem C; ordines e l diferentia l; diffirentia e 3 inferius h.
p. i. h. q. superius om. e 4 superius om. ll 7 est enim e 9 longo si
i. t men
11 et ante excelsi om. « 16 titulum esse v socrat C 17 numinum a
19 perhibentur, in marg. pbibet, e 25 quoniam C 26 humana, in marg.
uana, e contag.] cogitatione a 27 pellendos e 28 adhuc om. C1
daemonum iussa contemnere eorumque inmunditiam detestari?
Nam si Plato haec honestissime arguit et prohibuit, profecto
daemones turpissime poposcerunt adque iusserunt. Aut ergo
fallitur Apuleius et non ex isto genere numinum habuit amicum
Socrates aut contraria inter se sentit Plato modo daemones
honorando, modo eorum delicias a ciuitate bene morata
remouendo, aut non est Socrati amicitia daemonis gratulanda,
de qua usque adeo et ipse Apuleius erubuit, ut de deo
Socratis praenotaret librum, quem secundum suam disputationem,
qua deos a daemonibus tam diligenter copioseque
discernit, non appellare de deo, sed de daemone Socratis
debuit. Maluit autem hoc in ipsa disputatione quam in titulo
libri ponere. Ita enim per sanam doctrinam, quae humanis
rebus inluxit, omnes uel paene omnes daemonum nomen exhorrent,
ut, quisquis ante disputationem Apulei, qua daemonum
dignitas commendatur, titulum libri de daemone Socratis
legeret, nequaquam illum hominem sanum fuisse sentiret.
Quid autem etiam ipse Apuleius quod in daemonibus laudaret
inuenit praeter subtilitatem et firmitatem corporum et habitationis
altiorem locum? Nam de moribus eorum, cum de
omnibus generaliter loqueretur, non solum nihil boni dixit,
sed etiam plurimum mali. Denique lecto illo libro prorsus
nemo miratur eos etiam scaenicam turpitudinem in rebus
diuinis habere uoluisse, et cum deos se putari uelint, deorum
criminibus oblectari potuisse, et quidquid in eorum sacris
obscena sollemnitate seu turpi crudelitate uel ridetur uel
horretur, eorum adfectibus conuenire.
e cupioseq; C
12 alterum de om. I 15 ut omnes e omnium l exhorreant e
20 propter a et firmitatem sup. lin. C 21 de moribus a 27 in
obsc., in m. 2 in fine uersus, C
Quam ob rem absit ut ista considerans animus ueraciter
religiosus et uero Deo subditus ideo arbitretur daemones se
ipso esse meliores, quod habeant corpora meliora. Alioquin
multas sibi et bestias praelaturus est, quae nos et acrimonia
sensuum et motu facillimo adque celerrimo et ualentia uirium
et annosissima firmitate corporum uincunt. Quis hominum
uidendo aequabitur aquilis et uulturibus? quis odorando
canibus? quis uelocitate leporibus, carnis, omnibus auibus?
quis multum ualendo leonibus et elephantis? quis diu uiuendo
serpentibus, qui etiam deposita tunica senectutem deponere
adque in iuuentam redire perhibentur? Sed sicut his omnibus
ratiocinando et intellegendo meliores sumus, ita etiam daemonibus
bene adque honeste uiuendo meliores esse debemus.
Ob hoc enim et prouidentia diuina eis, quibus nos constat
esse potiores, data sunt quaedam potiora corporum munera,
ut illud, quo eis praeponimur, etiam isto modo nobis commendaretur
multo maiore cura excolendum esse quam corpus,
ipsamque excellentiam corporalem, quam daemones habere
nossemus, prae bonitate uitae, qua illis anteponimur, contemnere
disceremus, habituri et nos inmortalitatem corporum,
non quam suppliciorum aeternitas torqueat, sed quam puritas
praecedat animorum.
Iam uero de loci altitudine, quod daemones in aere, nos
autem habitamus in terra, ita permoueri, ut hinc eos nobis
esse praeponendos existimemus, omnino ridiculum est. Hoc
p 9 motum facillimum Cl celerrimum 01 12 anibus
* ui tqq, In iu
omnibus v 13 qui diuuendo C 15 ad iuuentaC1; ad // nentam
C2 perhibentur] reperiuntur a 16 rationando II in daemonibus
a 18 enim] etiam, in marg. enl, e 20 quod e 23 bonitate,
mo
e m. 2 in ras., C 25 non quam sup. lin. C 28 perueri I 29 praepon.
esse l
uolatilia cum uolando fatigantur uel reficiendum alimentis
corpus habent, terram repetunt uel ad requiem uel ad pastum,
quod daemones, inquiunt, non faciunt. Numquid ergo placet
eis, ut uolatilia nobis, daemones autem etiam uolatilibus antecellant?
Quod si dementissimum est opinari, nihil est quod
de habitatione superioris elementi dignos esse daemones existimemus,
quibus nos religionis adfectu subdere debeamus.
Sicut enim fieri potuit, ut aeriae uolucres terrestribus nobis
non solum non praeferantur, uerum etiam subiciantur propter
rationalis animae, quae in nobis est, dignitatem: ita fieri
potuit, ut daemones, quamuis magis aerii sint, terrestribus
nobis non ideo meliores sint, quia est aer quam terra superior;
sed ideo eis homines praeferendi sint, quoniam spei piorum
hominum nequaquam illorum desperatio conparanda est. Nam
et illa ratio Platonis, qua elementa quattuor proportione contexit
adque ordinat, ita duobus extremis, igni mobilissimo et
terrae inmobili, media duo, aerem et aquam, interserens, ut,
quanto est aer aquis et aere ignis, tanto et aquae superiores
sint terris, satis nos admonet animalium merita non pro
elementorum gradibus aestimare. Et ipse quippe Apuleius cum
ceteris terrestre animal hominem dicit, qui tamen longe praeponitur
animalibus aquatilibus, cum ipsas aquas terris praeponat
Plato: ut intellegant, non eundem ordinem tenendum,
cum agitur de meritis animarum, qui uidetur esse ordo in
gradibus corporum; sed fieri posse, ut inferius corpus anima
melior inhabitet deteriorque superius.
II a; pręponeremus l2 2 reficiendo alimentis corpori
opus habent a 9 arie et l. 12 arii C1 13 sint om. I; sunt q\'s
er C 14 speimpiorum C; spei impiorum s 15 comparanda est, nda
est m. 2 in ras., e 17 extremos Cl nobiliss. et 81 19 aer est v
aerem C 21 grad. elem. v existimare I 22 terrestribus animalibus
s 23 animalibus om. 8 terris typothetae errore (1) om. Domb.1
24 intellegant Cab delps; intellegamus q a k Ƒ υ Domb.2
De moribus ergo daemonum cum idem Platonicus loqueretur,
dixit eos eisdem quibus homines animi perturbationibus agitari,
inritari iniuriis, obsequiis donisque placari, gaudere honoribus,
diuersis sacrorum ritibus oblectari et in eis si quid neglectum
fuerit commoueri. Inter cetera etiam dicit ad eos pertinere
diuinationes augurum, aruspicum, uatum adque somniorum;
ab his quoque esse miracula magorum. Breuiter autem eos
definiens ait daemones esse genere animalia, animo passiua,
mente rationalia, corpore aeria, tempore aeterna; horum uero
quinque tria priora illis esse quae nobis, quartum proprium,
quintum eos cum dis habere commune. Sed uideo trium
superiorum, quae nobiscum habent, duo etiam cum dis habere.
Animalia quippe esse dicit et deos, suaque cuique elementa
distribuens in terrestribus animalibus nos posuit cum ceteris
quae in terra uiuunt et sentiunt, in aquatilibus pisces et alia
natatilia, in aeriis daemones, in aetheriis deos. Ac per hoc
quod daemones genere sunt animalia, non solum eis cum
hominibus, uerum etiam cum dis pecoribusque commune est;
quod mente rationalia, cum dis et hominibus; quod tempore
aeterna, cum dis solis; quod animo passiua, cum hominibus
solis; quod corpore aeria, ipsi sunt soli. Proinde quod genere
sunt animalia, non est magnum, quia hoc sunt et pecora;
16 ib. p. 12 om. p 4 ergo daemonum om. s 7 neclectum C;
necglectum e 11 animalia m. 2 in ras. I animo p. m. rationalia
m. 2 in marg. infer. I 13 quartum om. e erasa ut uidetur uoce parta
16 dicit esse Is suaque scripsi; que (quae) sua C b1 d e1 l q α1 k;
Quapropter, ut omittam cetera et hoc solum pertractem,
quod nobiscum daemones dixit habere commune, id est animi
passiones, si omnia quattuor elementa suis animalibus plena
sunt, inmortalibus ignis et aer, mortalibus aqua et terra,
quaero quur animi daemonum passionum turbelis et tempestatibus
agitentur. Perturbatio est enim, quae Graece ll; existimandum e l2 est sup. tin. C
i airl
omni. corpore. C oml pferat a ipfa et feratur C\'; /prae/feratur C\';
uf
praeferantur 8 8 debetur ei Cl e 13 deberem C sed .......nossemus
om. II 15 rationabilia s 17 miseriam codd. v; miseriam suam
Domb. 19 a om. C 20 eum C v; etiam p q Domb, 22 animam 8
24 aer, r in rasura trium litterarum, C 25 passionibus C turbilis
bu
d; turbeleg, m. 2 in ras., in marg. turuelis, e; turbinis a et om. e
26 est om. e enim est v 26 et p. 383, 2 phatos 8
de uerbo
Quur ergo sunt ista in animis daemonum, quae in pecoribus
non sunt? Quoniam si quid in pecore simile apparet, non est
perturbatio, quia non est contra rationem, qua pecora carent.
In hominibus autem ut sint istae perturbationes, facit hoc
stultitia uel miseria; nondum enim sumus in illa perfectione
sapientiae beati, quae nobis ab hac mortalitate liberatis in
fine promittitur. Deos uero ideo dicunt istas pel\'turbationes
non perpeti, quia non solum aeterni, uerum etiam beati sunt.
Easdem quippe animas rationales etiam ipsos habere perhibent,
sed ab omni labe ac peste purissimas. Quam ob rem si propterea
di non perturbantur, quod animalia sunt beata, non
misera, et propterea pecora non perturbantur, quod animalia
sunt, quae nec beata possunt esse nec misera: restat ut
daemones sicut homines ideo perturbentur, quod animalia
sunt non beata, sed misera.
[XVII.] Qua igitur insipientia uel potius amentia per aliquam
religionem daemonibus subdimur, cum per ueram religionem
ab ea uitiositate, in qua illis sumus similes, liberemur? Cum
enim daemones, quod et iste Apuleius, quamuis eis plurimum
parcat et diuinis honoribus dignos censeat, tamen cogitur
confiteri, ira instigentur, nobis uera religio praecipit, ne ira
instigemur, sed ei potius resistamus. Cum daemones donis
inuitentur, nobis uera religio praecipit, ne cuiquam donorum
acceptione faueamus. Cum daemones honoribus mulceantur,
nobis uera religio praecipit, ut talibus nullo modo moueamur.
a 3 sunt
tur .
om. Cl es 5 perbatio C carent, in marg. habent, e 7 in illa felicitate,
in marg. pfeccione. e 8 nobis om. s 10 beti C 12 peste
ac labe * 14 non post pecora sup. lin. C 15 possunt, pos sup. lin., I
a
esse in ras. C ne C; nec om. e\' ut om. C 19 cum] cur e
20 ea om. II in om. v 22 pareat I cogitur confiteri ira instigentur,
eraso cogitur m. 2 correctum in confitei quia ira instig., e
23 insti.gentur, et l. 24 insti.gemur, n eraso, Vi instigari, ari in ras., s
sint, non prudenti tranquilloque iudicio, sed animo ut
appellat ipse passiuo, nobis uera religio praecipit, ut nostros
etiam diligamus inimicos. Postremo omnem motum cordis et
salum mentis omnesque turbelas et tempestates animi, quibus
daemones aestuare adque fluctuare adserit, nos uera religio
deponere iubet. Quae igitur causa est nisi stultitia errorque
mirabilis, ut ei te facias uenerando humilem, cui te cupias
uiuendo dissimilem; et religione colas, quem imitari nolis,
cum religionis summa sit imitari quem colis?
Frustra igitur eis Apuleius, et quicumque ita sentiunt, hunc
detulit honorem, sic eos in aere medios inter aetherium caelum
terramque constituens, ut, quoniam nullus deus miscetur
homini, quod Platonem dixisse perhibent, isti ad deos perferant
preces hominum et inde ad homines inpetrata quae
poscunt. Indignum enim putauerunt qui ista crediderunt
misceri homines dis et deos hominibus; dignum autem misceri
daemones et dis et hominibus, hinc petita qui adlegent, inde
concessa qui adportent; ut uidelicet homo castus et ab artium
magicarum sceleribus alienus eos patronos adhibeat, per quos
illum di exaudiant, qui haec amant, quae ille non amando
Cl 3 sq. inim. n. et. diligamus v 5 salutem s turbines s
8 mirabilis C a b1 d p s k; miserabilis b2elqafv Domb.; mirabilit- b3
9 esse ante dissim. m. 2 sup. lin. e imitare noles C1 12 sit relig. p
r
13 sq. debeant uti p 15 ei asentiunt correctum ut uidetur ex ita sent. b
17 et ante terramque eras. C 22 hic CI quę alleg. a 23 qnP
a ®\'
afferant a catus C 24 alienus sup. lin. e adhibeat, in marg.
adeat, e
quippe illi scaenicas turpitudines, quas non amat pudicitia;
amant in maleficiis magorum \'mille nocendi artes,\' quas non
amat innocentia. Ergo et pudicitia et innocentia si quid ab
dis inpetrare uoluerit, non poterit suis meritis nisi suis interuenientibus
inimicis. Non est quod iste poetica figmenta et
theatrica ludibria iustificare conetur. Habemus contra ista
magistrum eorum et tantae aput eos auctoritatis Platonem,
si pudor humanus ita de se male meretur, ut non solum
diligat turpia, uerum etiam diuinitati existimet grata.
* Porro aduersus magicas artes, de quibus quosdam nimis
infelices et nimis inpios etiam gloriari libet, nonne ipsam
publicam lucem testem citabo? Quur enim tam grauiter ista
plectuntur seueritate legum, si opera sunt numinum colendorum?
An forte istas leges Christiani instituerunt, quibus
artes magicae puniuntur? Secundum quem alium sensum, nisi
quod haec maleficia generi humano perniciosa esse non dubium
est, ait poeta clarissimus:
Illud etiam, quod alio loco de his artibus dicit:
eo quod hac pestifera scelerataque doctrina fructus alieni in
alias terras transferri perhibentur, nonne in duodecim tabulis,
1 quam el 7 abemus C 9 sic pudor m. 2 rescript., e de sup.
lin. C 10 turpia, tur
At enim urgens causa et artissima cogit daemones medios
inter deos et homines agere, ut ab hominibus adferant desiderata,
et a dis referant inpetrata. Quaenam tandem ista causa
est et quanta necessitas? Quia nullus, inquiunt, Deus miscetur
homini. Praeclara igitur sanctitas Dei, qui non miscetur
homini supplicanti, et miscetur daemoni adroganti; non miscetur
homini paenitenti, et miscetur daemoni decipienti; non
miscetur homini confugienti ad diuinitatem, et miscetur
daemoni fingenti diuinitatem; non miscetur homini petenti
indulgentiam, et miscetur daemoni suadenti nequitiam; non
miscetur homini per philosophicos libros poetas de bene instituta
ciuitate pellenti, et miscetur daemoni a principibus et
pontificibus ciuitatis per scaenicos ludos poetarum ludibria
lsl; /amisit e 4 accepit Cx i accipit ueniam in marg. a
10 peruenire p s ex V; pertinere C a b d e l q k f Domb. 15 Ad
CI; agt 8 urguens e 1 16 adferant codd.; offerant v ////desiderata,
erasis dese, C 17 causa est ista v 19 Praeclara ......homini
om. a 20 hom. suppl. et miscentur m. 2 in marg. C 22 et om. I
23 daemoni sup. lin. e 2x) dae C 27 ciuitatQ, 11 m. 2 iti ras., c
ludos poetarum ....... crimina om. (\'I, m. 2 in margine sed omisso ludoR
et miscetur daemoni se falsis deorum criminibus
oblectanti; non miscetur homini magorum scelera iustis legibus
punienti, et miscetur daemoni magicas artes docenti et
inplenti; non miscetur homini imitationem daemonis fugienti,
et miscetur daemoni deceptionem hominis aucupanti.
Sed nimirum tantae huius absurditatis et indignitatis est
magna necessitas, quod scilicet deos aetherios humana curantes
quid terrestres homines agerent utique lateret, nisi daemones
aerii nuntiarent; quoniam aether longe a terra est alteque
suspensus, aer uero aetheri terraeque contiguus.s o mirabilem
sapientiam! Quid aliud de dis isti sentiunt, quos omnes
optimos uolunt, nisi eos et humana curare, ne cultu uideantur
indigni, et propter elementorum distantiam humana nescire,
ut credantur daemones necessarii et ob hoc etiam ipsi putentur
colendi, per quos di possint et quid in rebus humanis
agatur addiscere et ubi oportet hominibus subuenire? Hoc si
ita est, dis istis bonis magis notus est daemon per corpus
uicinum quam homo per animum bonum.s o multum dolenda
necessitas, an potius inridenda uel detestanda uanitas, ne sit
uana diuinitas! Si enim animo ab obstaculo corporis libero
animum nostrum uidere di possunt, non ad hoc indigent
daemonibus nuntiis; si autem animorum indicia corporalia.
qualia sunt locutio uultus motus, per corpus suum aetherii
om. e 6 occupanti, in marg. aucupanti, e 7 c. XXI cum Superiore
cohaeret in C; c. XXI significatum est p. 389, 5: Vellem 9 at
ign. C 10 et indignitatis om. Cl 12 laterent C 13 alteque]
ita .... m. 2 in ras., e 14 conti.gnus, n eras., e 16 et om. Cl
curare/, t eraso, C 23 ne sit uana diuinitas in marg. a 25 dii uitDonibus
dere v daemon. indigent v 26 dae nuntiis C 27 uultus locutio sv
possunt et mendaciis daemonum decipi. Porro si deorum
diuinitas a daemonibus non potest falli, eadem diuinitate quod
agimus non potest ignorari.
Vellem autem mihi isti dicerent, utrum dis daemones
nuntiauerint de criminibus deorum poetica Platoni displicere
figmenta et sibi ea placere celauerint, an utrumque occultauerint
deosque esse maluerint totius rei huius ignaros, an
utrumque indicauerint, et religiosam erga deos Platonis
prudentiam et in deos iniuriosam libidinem suam, an sententiam
quidem Platonis, qua noluit deos per inpiam licentiam
poetarum falsis criminibus infamari, ignotam dis esse
uoluerint, suam uero nequitiam, qua ludos scaenicos amant,
quibus illa deorum dedecora celebrantur, prodere non erubuerint
uel timuerint. Horum quattuor. quae interrogando proposui,
quodlibet eligant et in quolibet eorum quantum mali de dis
bonis opinentur adtendant. Si enim primum elegerint, confessuri
sunt non licuisse dis bonis habitare cum bono Platone,
quando eorum iniurias prohibebat, et habitasse cum daemonibus
malis, quando eorum iniuriis exultabant, cum di boni
hominem bonum longe a se positum non nisi per malos
daemones nossent, quos uicinos nosse non possent. Si autem
secundum elegerint et utrumque occultatum a daemonibus
dixerint, ut di omnino nescirent et Platonis religiosissimam
legem et daemonum sacrilegam delectationem: quid in rebus
humanis per internuntios daemones di nosse utiliter possunt,
quando illa nesciunt, quae in honorem bonorum deorum religione
bonorum hominum contra libidinem malorum daemonum
decernuntur? Si uero tertium elegerint et non solum sententiam
Platonis deorum iniurias prohibentem, sed etiam
C ab delps at; ab eadem qfv 5 isti mihi e 7 sibi ea
displicere s 10 liuidinem C 14 erubuerunt nec timuerunt s 15 internos
roganda a 17 et 23 eligerint C\'1 20 exultabat et 22 uici l posat
sint d 1 24 omno C omni non scirent d 27 deor. bon. 8 per
religionem 8 28 libidinum Ci 30 prohibentis, is ex em corr., a
daemones nuntios dis innotuisse responderint: hoc nuntiare
est an insultare? et di utrumque sic audiunt, sic utrumque
cognoscunt, ut non solum malignos daemones deorum dignitati
et Platonis religioni contraria cupientes adque facientes
a suo accessu non arceant, uerum etiam per illos malos propinquos
Platoni bono longinquo dona transmittant? sic enim
eos elementorum quasi catenata series conligauit, ut illis, a
quibus criminantur, coniungi possint, huic, a quo defenduntur,
non possint, utrumque scientes, sed aeris et terrae transmutare
pondera non ualentes. Iam, quod reliquum est, si quartum
elegerint, peius est ceteris. Quis enim ferat, si poetarum de
dis inmortalibus criminosa figmenta et theatrorum indigna
ludibria suamque in his omnibus ardentissimam cupiditatem
et suauissimam uoluptatem dis daemones nuntiauerunt, et
quod Plato philosophica grauitate de optima re publica haec
omnia censuit remouenda tacuerunt; ut iam di boni per tales
nuntios nosse cogantur mala pessimorum, nec aliena, sed
eorundem nuntiorum, adque his contraria non sinantur nosse
bona philosophorum, cum illa sint in iniuriam, ista in honorem
ipsorum deorum?
Quia igitur nihil istorum quattuor eligendum est, ne in
quolibet eorum de dis tam male sentiatur, restat, ut nullo
modo credendum sit, quod Apuleius persuadere nititur et
quicumque alii sunt eiusdem sententiae philosophi, ita esse
medios daemones inter deos et homines tamquam internuntios
om. 11 iniurias C\' exultantis s 9 a quo sup. lin. I
10 possunt It sed aeris] sideris d mutare s; transmeare a pond.
transmut. v 11 relicum Cl 12 eligerint d 14 cupid. et snauissimam
oni. e 16 publica] post s 17 omnia om. s mouenda C1 19 nose C
20 iniuria s honore es 23 apoleium C 24 Quid igitur? s
27 philos. suut eiusdem sent. v
deorum subpetias; sed esse spiritus nocendi cupidissimos, a
iustitia penitus alienos, superbia tumidos, inuidentia liuidos,
fallacia callidos, qui in hoc quidem aere habitant, quia de
caeli superioris sublimitate deiecti merito inregressibilis transgressionis
in hoc sibi congruo uelut carcere praedamnati sunt;
nec tamen, quia supra terras et aquas aeri locus est, ideo et
ipsi sunt meritis superiores hominibus, qui eos non terreno
corpore, sed electo in auxilium Deo uero pia mente facillime
superant. Sed multis plane participatione uerae religionis indignis
tamquam captis subditisque dominantur, quorum maximae
parti mirabilibus et fallacibus signis siue factorum siue praedictorum
deos se esse persuaserunt. Quibusdam uero uitia
eorum aliquanto adtentius et diligentius intuentibus non potuerunt
persuadere quod di sint, adque inter deos et homines
internuntios ac beneficiorum inpetratores se esse finxerunt; si
tamen non istum saltem honorem homines eis deferendum putarunt,
qui illos nec deos esse credebant, quia malos uidebant,
deos autem omnes bonos uolebant, nec audebant tamen
omnino indignos dicere honore diuino, maxime ne offenderent
populos, a quibus eis cernebant inueterata superstitione per
tot sacra et templa seruiri.
in marg. fuppedaf, e 3 superbia tumidos om. s inuidia
1 q libidos Cl V 4 fallacia callidos sup. lin. C in om. (\'
qui de celiS a 5 ingressibilis ll 7 qui e1 8 sunt om. e 9 elec-
V
tum Cl auxilio C do ex dffi corr. C uerum C 11 domi.. nantur,
na erasis, C 12 partim l praedicatorum es 13 deos om. s se
OJn. I 16 uenefitiorum e 18 deos esse non cr. I qui C\' d uidebat
Cl
Nam diuersa de illis Hermes Aegyptius, quem Trismegistum
uocant, sensit et scripsit. Apuleius enim deos quidem
illos negat; sed cum dicit ita inter deos et homines quadam
medietate uersari, ut hominibus aput ipsos deos necessarii
uideantur, cultum eorum a supernorum deorum religione non
separat. Ille autem Aegyptius alios deos esse dicit a summo
Deo factos, alios ab hominibus. Hoc qui audit, sicut a me
positum est, putat dici de simulacris, quia opera sunt manuum
hominum; at ille uisibilia et contrectabilia simulacra uelut
corpora deorum esse adserit; inesse autem his quosdam spiritus
inuitatos, qui ualeant aliquid siue ad nocendum siue ad
desideria nonnulla conplenda eorum, a quibus eis diuini honores
et cultus obsequia deferuntur. Hos ergo spiritus inuisibiles
per artem quandam uisibilibus rebus corporalis materiae
copulare, ut sint quasi animata corpora illis spiritibus
dicata et subdita simulacra, hoc esse dicit deos facere eamque
magnam et mirabilem deos faciendi accepisse homines
potestatem. Huius Aegyptii uerba, sicut in nostram linguam
interpretata sunt, ponam. \'Et quoniam de cognatione, inquit,
et consortio hominum deorumque nobis indicitur sermo,
2 trimeg. p 5 diuesa C de om. 11 hennaes C trismegistum
C l p s v; trimegistum ade; trimegistrum q; trismegiston f Domb.
6 enim quidem illos deos l 7 deos et homines C; homines et deos
a b del qi homines deosque p s v Domb. 9 superiorum C 10 esse
om. a 12 manum ll 13 contractab. Cl 15 ualent e nofcendum C
nocendum dum e 16 eorum nonnulla compl. s v honoris I 17 inuisibilis
C1 18 per.... corporalis om. Cl inuisibilibus e 19 copuf
*
lari a quasi om. C\' 20. 21 deo C 23 ponamus e conatione V;
K i q.
con?itione P; cognitione e 24 deorumquC
et Pater uel quod est summum Deus ut effector est deorum
caelestium, ita homo fictor est deorum, qui in templis sunt
humana proximitate contenti.\' Et paulo post: \'Ita humanitas,
inquit, semper memor naturae et originis suae in illa diui-
. nitatis imitatione perseuerat, ut, sicuti Pater ac Dominus, ut
sui similes essent, deos fecit aeternos, ita humanitas deos
suos ex sui uultus similitudine figuraret.\' Hic cum Asclepius,
ad quem maxime loquebatur, ei respondisset adque dixisset:
\'Statuas dicis, o Trismegiste?) tum ille: \'Statuas, inquit, o
Asclepi, uides quatenus tu ipse diffidas; statuas animatas
sensu et spiritu plenas tantaque facientes et talia, statuas futurorum
praescias eaque sorte uate somniis multisque aliis rebus
praedicentes, inbecillitates hominibus facientes easque curantes,
tristitiam laetitiamque pro meritis. An ignoras, o Asclepi,
quod Aegyptus imago sit caeli, aut, quod est uerius, translatio
aut descensio omnium quae gubernantur adque exercentur
in caelo. Ac si dicendum est uerius, terra nostra mundi
totius est templum. Et tamen quoniam praescire cuncta prudentem
decet, istud uos ignorare fas non est: Futurum tempus
est, quo appareat Aegyptios incassum pia mente diuinitatem
sedula religione seruasse.\'
Deinde multis uerbis Hermes hunc locum exequitur, in
quo uidetur hoc tempus praedicere, quo Christiana religio,
quanto est ueracior adque sanctior, tanto uehementius et liberius
cuncta fallacia figmenta subuertit, ut gratia uerissimi
1 uimque] utcumque a 2 summuf, f m. 2 eraso m, l 8 exui C l
10 Otrimegis tecti ille d o ant, p q s 11 uides codd.; uidesne v
quatinus ad 13 nate ant. as; uates b p q s uates omnis l 15 laetitiam
omisso que l laetitiamque afferentes a 17 discensio V; disscensio
e 18 est ante uerius sup. lin. C 20 tempus ee a 21 (qujcT*
Cv; eum rell. diuinitate Cd 22 quae post seruasse addit v et
omnis eorum sancta ueneratio in irritum casura frustrabitur, non exstant
in codicibus 23 hunc
Haec uana deceptoria, perniciosa sacrilega Hermes Aegyptius,
quia tempus, quo auferrentur, uenturum sciebat, dolebat;
sed tam inpudenter dolebat, quam inprudenter sciebat. Non
enim haec ei reuelauerat sanctus Spiritus, sicut prophetis
sanctis, qui haec praeuidentes cum exultatione dicebant: Si
faciet homo deos, et ecce ipsi non sunt di; et alio
loco: Erit in illo die, dicit Dominus, exterminabo
nomina simulacrorum a terra, et non iam erit eorum
memoria; proprie uero de Aegypto, quod ad hanc rem adtinet,
ita sanctus Esaias prophetat: Et mouebuntur manufacta
Aegypti a facie eius, et cor eorum uincetur in
eis, et cetera huius modi. Ex quo genere et illi erant, qui
uenturum quod sciebant uenisse gaudebant; qualis Symeon,
qualis Anna, qui mox natum Iesum, qualis Elisabeth, quae
etiam conceptum in Spiritu agnouit; qualis Petrus reuelante
Patre dicens: Tu es Christus, filius Dei uiui. Huic
autem Aegyptio illi spiritus indicauerant futura tempora perditionis
suae, qui etiam praesenti in carne Domino trementes
dixerunt: Quid uenisti ante tempus perdere nos? siue
quia subitum illis fuit, quod futurum quidem, sed tardius
opinabantur, siue quia perditionem suam hanc ipsam dicebant,
qua fiebat ut cogniti spernerentur, et hoc erat ante tempus,
id est ante tempus iudicii, quo aeterna damnatione puniendi
sunt cum omnibus etiam hominibus, qui eorum societate detinentur,
sicut religio loquitur, quae nec fallit nec fallitur, non
sicut iste quasi omni uento doctrinae hinc adque inde
25 sqq.; 1, 41 sqq. 16 Matth. 16, 16 19 ib. 8, 29 26 Ephes. 4, 14 eras., C sciebat sed omisso dolebat C
3 sed tam inpudenter dolebat om. d quam inpudenter e imprudenter
utroque loco a 4 sanctus spiritus C e; spir, sanctus ad l v
rit in
Domb.2 6 faciat e dl C et in e 7 est illo C 10 Isaias v
11 aegyptiorum l 13 symeon Cel2; Simeon v 14 IHM sup. lin.
m. 2 l helisabeth
Post multa enim ad hoc ipsum redit, ut iterum dicat de
dis, quos homines fecerunt, ita loquens: \'Sed iam de talibus
sint satis dicta talia. Iterum, inquit, ad hominem rationemque
redeamus, ex quo diuino dono [homo] animal dictum est rationale.
Minus enim miranda etsi miranda sunt, quae de homine
dicta sunt. Omnium enim mirabilium uicit admirationem,
quod homo diuinam potuit inuenire naturam eamque efficere.
Quoniam ergo proaui nostri multum errabant circa deorum
rationem increduli et non animaduertentes ad cultum religionemque
diuinam, inuenerunt artem, qua efficerent deos. Cui
inuentae adiunxerunt uirtutem de mundi natura conuenientem,
eamque miscentes, quoniam animas facere non poterant, euocantes
animas daemonum uel angelorum eas indiderunt imaginibus
sanctis diuinisque mysteriis, per quas idola et bene
faciendi et male uires habere potuissent., Nescio utrum sic
confiterentur ipsi daemones adiurati, quo modo iste confessus
est. \'Quoniam, inquit, proaui nostri multum errrabant circa
deorum rationem increduli et non animaduertentes ad cultum
religionemque diuinam, inuenerunt artem qua efficerent deos.\'
Numquidnam saltem mediocriter eos dixit errasse, ut hanc
artem inuenirent faciendi deos, aut contentus fuit dicere:
Errabant, nisi adderet et diceret: Multum errabant? Iste ergo
C α d 1 q1; quam
Si enim tacitis causis dixisset proauos suos inuenisse
artem. qua facerent deos: nostrum fuit utique, si quid rectum
piumque saperemus, adtendere et uidere nequaquam illos ad
hanc artem peruenturos fuisse, qua homo deos facit, si a
ueritate non aberrarent, si ea, quae Deo digna sunt, crederent,
si animum aduerterent ad cultum religionemque diuinam; et
tamen si causas artis huius nos diceremus multum errorem
hominum et incredulitatem et animi errantis adque infidelis
a diuina religione auersionem, utcumque ferenda esset inpudentia
resistentium ueritati. Cum uero idem ipse, qui potestatem
huius artis super omnia cetera miratur in homine, qua
illi deos facere concessum est, et dolet uenturum esse tempus,
quo haec omnia deorum figmenta ab hominibus instituta etiam
legibus iubeantur auferri, confitetur tamen adque exprimit
causas, quare ad ista peruentum sit, dicens proauos suos
multo errore et incredulitate et animum non aduertendo ad
Domb.7 (typoth. e1\'rore?) 2 at e 4 auersio m. 2 in ras. e
re i
6 tempo C 9 uersione C 11 deos effic. v 12 aufertur a e
UT
14 colligit el 16 deos fac. v 19 oberrarent 1 28 iubeant C
e
expramit, m. 2 a in j corr., C 29 istam C sit sup. lin. C
deos: nos quid oportet dicere, uel potius quid agere
nisi quantas possumus gratias Domino Deo nostro, qui haec
contrariis causis, quam instituta sunt, abstulit? Nam quod
instituit multitudo erroris, abstulit uia ueritatis; quod instituit
incredulitas, abstulit fides; quod instituit a cultu diuinae
religionis auersio, abstulit ad unum uerum Deum sanctumque
conuersio; nec in sola Aegypto, quam solam in isto plangit
daemonum spiritus. sed in omni terra, quae cantat Domino
canticum nouum, sicut uere sacrae et uere propheticae litterae
praenuntiarunt, ubi scriptum est: Cantate Domino canticum
nouum, cantate Domino omnis terra. Titulus
quippe psalmi huius est: Quando domus aedificabatur
post captiuitatem. Aedificatur enim domus Domino ciuitas
Dei, quae est sancta ecclesia, in omni terra post eam captiuitatem,
qua illos homines, de quibus credentibus in Deum
tamquam lapidibus uiuis domus aedificatur, captos daemonia
possidebant. Neque enim, quia deos homo faciebat, ideo non
ab eis possidebatur ipse qui fecerat, quando in eorum societatem
colendo traducebatur; societatem dico, non idolorum
stolidorum, sed uersutorum daemoniorum. Nam quid sunt
idola, nisi quod eadem scriptura dicit: Oculos habent, et
non uidebunt, et quidquid tale de materiis licet adfabre effigiatis,
tamen uita sensuque carentibus dicendum fuit. Sed
inmundi spiritus eisdem simulacris arte illa nefaria conligati
cultorum suorum animas in suam societatem redigendo
s uia sup. lin. 8 7 abstulit,.. deum m. 2 in
ras. e 8 prius in om. Cl 10 post nouum correctoris manu dl domas
U
edificatur a uerae sacrae C 11 praenuntiauerunt Ips 11 cante C
12 post nouum repetita sunt uerba sicut uerae ......, scribtom est C
do
13 quoque ex quippe corr. s quandomus l 15 eam om. p qs a
18 homo deos v homo om. II 23 uidebunt C\'J\'; uq;
uident t-eM. v quid s adfabre, d in ras., C; afabre d I; fabrae e
nihil est idolum; sed quae immolant gentes, daemoniis
immolant, et non Deo; nolo uos socios fieri daemoniorum.
Post hanc ergo captiuitatem, qua homines a
malignis daemonibus tenebantur, Dei domus aedificatur in
omni terra; unde titulum ille psalmus accepit, ubi dicitur:
Cantate Domino canticum nouum, cantate Domino
omnis terra. Cantate Domino. benedicite nomen eius,
bene nuntiate diem ex die salutare eius. Adnuntiate
in gentibus gloriam eius, in omnibus populis mirabilia
eius; quoniam magnus Dominus et laudabilis
nimis, terribilis est super omnes deos. Quia omnes di
gentium daemonia, dominus autem caelos fecit.
Qui ergo doluit uenturum fuisse tempus, quo auferretur
cultus idolorum et in eos, qui colerent, dominatio daemoniorum,
malo spiritu instigatus semper uolebat istam captiuitatem
manere, qua transacta psalmus canit aedificari domum
in omni terra. Praenuntiabat illa Hermes dolendo; praenuntiabat
haec propheta gaudendo. Et quia Spiritus uictor est,
qui haec per sanctos prophetas canebat, etiam Hermes ipse ea,
quae nolebat et dolebat auferri, non a prudentibus et fidelibus
et religiosis, sed ab errantibus et incredulis et a cultu diuinae
religionis auersis esse instituta miris modis coactus est confiteri.
Qui quamuis eos appellet deos, tamen cum dicit a talibus
hominibus factos, quales esse utique non debemus, uelit nolit,
ostendit colendos non esse ab eis, qui tales non sunt, quales
fuerunt a quibus facti sunt, hoc est a prudentibus, fidelibus, religiosis;
simul etiam demonstrans ipsos homines, qui eos
om. e sacrificant a 3 et erasum e do ex deum corr., t;
5 aedificabatur e 8 benedicite Cab l q o<A; et benedicite de p f v
nomini p q 9 diem om. e di/e, a eras., C salutare/, In eras., <T
n r
anuntiate C 12 et C 17 canet C aedificare e 18 omne terram IS
24 Qui] et m. 2 in ras. e
Verum est quippe illud propheticum: Si faciet homo deos,
et ecce ipsi non sunt di. Deos ergo tales, talium deos, arte
factos a talibus, cum appellasset Hermes, id est idolis daemones
per artem nescio quam cupiditatum suarum uinculis
inligatos cum appellaret factos ab hominibus deos, non tamen
eis dedit, quod Platonicus Apuleius (unde iam satis diximus
et quam sit inconueniens absurdumque monstrauimus), ut
ipsi essent interpretes et intercessores inter deos, quos fecit
Deus, et homines, quos idem fecit Deus; hinc adferentes uota,
inde munera referentes. Nimis enim stultum est credere deos,
quos fecerunt homines, plus ualere aput deos, quos fecit
Deus, quam ualent ipsi homines, quos idem ipse fecit Deus.
Daemon quippe simulacro arte inpia conligatus ab homine
factus est deus, sed tali homini, non omni homini. Qualis
est ergo iste deus, quem non faceret homo nisi errans et
incredulus et auersus a uero Deo? Porro si daemones, qui
coluntur in templis, per artem nescio quam imaginibus inditi,
hoc est uisibilibus simulacris, ab eis hominibus, qui hac arte
fecerunt deos, cum aberrarent auersique essent a cultu et
religione diuina, non sunt internuntii nec interpretes inter
homines et deos et propter suos pessimos ac turpissimos moros,
et quod homines, quamuis errantes et increduli et auersi a
cultu ac religione diuina, tamen eis sine dubio meliores sunt,
quos deos ipsi arte fecerunt; restat, ut, quod possunt, tamquam
daemones possint, uel quasi beneficia praestando magis
1 sibimet] uim 8 inpu/tasset, r eras., C; portasse 81 haberent,
in marg. auerterent, e dii non erant v 2 illud, d eraso m. C
3 talium dl 4 cum appellasset Hermes uncis inclusit Domb.
6 appellarent e ab hom. factos e 7 iam satis Gad e l q; satis iam
rell. v Domb. 12 ualere sup. lan. I 13 ipse om. I 14 si.malacro,
m eraso, C homine//////, eraso quippe. s 15 eat sup. lin. C
n in
16 ergo est v ni C 17 credulus C 22 sed deos d et ante
propter om. C ae 24 ac] et C 26 quia si s
tamen quodlibet horum, nisi quando permittuntur alta et
secreta Dei prouidentia), non autem tamquam medii inter
homines et deos per amicitiam deorum multum aput homines
ualeant. Hi enim dis bonis, quos sanctos angelos nos uocamus
rationalesque creaturas sanctae caelestis habitationis siue
sedes siue dominationes siue principatus siue potestates, amici
esse omnino non possunt, a quibus tam longe absunt animi
affectione, quam longe absunt a uirtutibus uitia et a bonitate
malitia.
Nullo modo igitur per daemonum quasi medietatem ambiendum
est ad beneuolentiam seu beneficentiam deorum uel
potius angelorum bonorum, sed per bonae uoluntatis similitudinem,
qua cum illis sumus et cum illis uiuimus et cum
illis Deum quem colunt colimus, etsi eos carnalibus oculis
uidere non possumus; in quantum autem dissimilitudine uoluntatis
et fragilitate infirmitatis miseri sumus, in tantum ab eis
longe sumus uitae merito, non corporis loco. Non enim quia
in terra condicione carnis habitamus, sed si inmunditia cordis
terrena sapimus, non eis iungimur. Cum uero sanamur, ut
quales ipsi sunt simus; fide illis interim propinquamus, si
ab illo nos fieri beatos, a quo et ipsi facti sunt, etiam ipsis
fauentibus credimus.
sup, lin. I 2 quod l/ibet, i ex u corr. C quando codd.
excepto e, qui m. 2 correctus quanta
Sane aduertendum est, quo modo iste Aegyptius, cum
doleret tempus esse uenturum, quo illa auferrentur ex Aegypto,
quae fatetur a multum errantibus et incredulis et a cultu
diuinae religionis auersis esse instituta, ait inter cetera: Tunc
terra ista, sanctissima sedes delubrorum adque templorum,
sepulcrorum erit mortuorumque plenissima; quasi uero, si
illa non auferrentur, non essent homines morituri, aut alibi
essent mortui ponendi quam in terra; et utique, quanto plus
uolueretur temporis et dierum, tanto maior esset numerus
sepulcrorum propter maiorem numerum mortuorum. Sed hoc
uidetur dolere, quod memoriae martyrum nostrorum templis
eorum delubrisque succederent. ut uidelicet, qui haec legunt
animo a nobis auerso adque peruerso, putent a paganis cultos
fuisse deos in templis, a nobis autem coli mortuos in sepulcris.
Tanta enim homines inpii caecitate in montes quodam
modo offendunt resque oculos suos ferientes nolunt uidere.
ut non adtendant in omnibus litteris paganorum aut non inueniri
aut uix inueniri deos, qui non homines fuerint mortuisque
diuini honores delati sint. Omitto, quod Varro dicit omnes ab
eis mortuos existimari manes deos et probat per ea sacra,
quae omnibus fere mortuis exhibentur, ubi et ludos commemorat
funebres, tamquam hoc sit maximum diuinitatis indicium,
quod non soleant ludi nisi numinibus celebrari.
Hermes ipse, de quo nunc agitur, in eodem ipso libro,
ubi quasi futura praenuntiando deplorans ait: \'Tunc terra
C; impleta p q v 5 auferentur e l s ex Aegypt. om. s
6 quae fatetur m. 2 in ras. e 14 dolere, in marg. dicere, e nostrorum
sup. lin. C 16 praeuerso (7* deos cultos fuisse v 18 monte e
22 sunt s 23 existimare s 24 omnibus, in marg. hominib;, e et
om. 8 27 Ermes d ipso eodem v 28 denuntiando s
erit mortuorumque plenissima\', deos Aegypti homines
mortuos esse testatur. Cum enim dixisset proauos suos multum
errantes circa deorum rationem, incredulos et non animaduertentes animaduertentes
ad cultum religionemque diuinam, inuenisse artem,
qua efficerent deos: (Cui inuentae, inquit, adiunxerunt uirtutem
de mundi natura- conuenientem eamque miscentes, quoniam
animas facere non poterant, euocantes animas daemonum uel
angelorum eas indiderunt imaginibus sanctis diuinisque mysteriis,
per quas idola et bene faciendi et male uires habere
potuissent.\' Deinde sequitur tamquam hoc exemplis probaturus
et dicit: \'Auus enim tuus, o Asclepi, medicinae primus inuentor,
cui templum consecratum est in monte Libyae circa
litus crocodilorum, in quo eius iacet mundanus homo, id est
corpus; reliquus enim, uel potius totus, si est homo totus
in sensu uitae, melior remeauit in caelum, omnia etiam nunc
hominibus adiumenta praestans infirmis numine nunc suo,
quae solent medicinae arte praeberi.\' Ecce dixit mortuum coli
pro deo in eo loco, ubi habebat sepulcrum, falsus ac fallens,
quod remeauit in caelum. Adiungens deinde aliud (Hermes,
inquit, cuius auitum mihi ncmen est, nonne in sibi cognomine
patria consistens omnes mortales undique uenientes
adiuuat adque conseruat?\' Hic enim Hermes maior, id est
Mercurius, quem dicit auum suum fuisse, in Hermopoli, hoc
est in sui nominis ciuitate, esse perhibetur. Ecce duos deos
dicit homines fuisse, Aesculapium et Mercurium. Sed de
ael; corcodyllorum a; crocot illora d 16 sensu sup. lin. C
meauit C\' etiam] et enim s 17 suo quae solent C\'; suo quae solet
d elp q 8 a f; quo solet, omisso suo, kl; quoque solet C2 a hj suo quae
ante solebat Apul. v; suo quae solebat Domb. 18 arts e praeberi
scripsi; praebere (praeuere CIJ codd. v 20 alius p 21 inquit] autem C
habitum es est om. a cognominata p s 22 mortali C\' 25 perbibetur,
in marg. testatur, e 26 de!, a eras., C; dea d
multi non putant fuisse mortalem, quem tamen iste auum
suum fuisse testatur. At enim alius est ille, alius iste, quamuis
eodem nomine nuncupentur. Non multum pugno, alius ille
sit, alius iste; uerum et iste; sicut Aesculapius, ex homine
deus secundum testimonium tanti aput suos uiri, huius Trismegisti,
nepotis sui.
Adhuc addit et dicit: \'Isin uero Osiris quam multa bona
praestare propitiam, quantis obesse scimus iratam!\' Deinde ut
ostenderet ex hoc genere esse deos, quos illa arte homines
faciunt (unde dat intellegi daemones se opinari ex hominum
mortuorum animis extitisse, quos per artem, quam inuenerunt
homines multum errantes, increduli et inreligiosi, ait inditos
simulacris, quia hi, qui tales deos faciebant, animas facere
non utique poterant), cum de Iside dixisset, quod commemoraui,
\'quantis obesse scimus iratam\', secutus adiunxit:
(Terrenis etenim dis adque mundanis facile est irasci, utpote
qui sint ab hominibus ex utraque natura facti adque conpositi.\'
\'Ex utraque natura\' dicit ex anima et corpore, ut pro
anima sit daemon, pro corpore simulacrum. \'Unde contigit,
inquit, ab Aegyptiis haec sancta animalia nuncupari colique
per singulas ciuitates eorum animas, quorum sunt consecratae
uiuentes, ita ut eorum legibus incolantur et eorum nominibus
nuncupentur.) Ubi est illa uelut querela luctuosa, quod terra
Aegypti, sanctissima sedes delubrorum adque templorum,
sepulcrorum futura esset mortuorumque plenissima? Nempe
spiritus fallax, cuius instinctu Hermes ista dicebat, per eum
ipsum coactus est confiteri iam tunc illam terram sepulcrorum
et mortuorum, quos pro dis colebant, fuisse plenissimam. Sed
e 8 ysin a; his in
d; sin s Isidem uero ye] osiris q; sin uero isidis, in marg. osiris, e
uxorem osiris a*v 14 quia hi om. a utique facere non a 15 de
Iside] de his idem 1 commemora/ns a 17 terrens e 23 numin. C
24 uelut sup. lin. e querella GIll; querilla d1 27 extinctu C
ita 01 28 quo actus d
aput sanctorum martyrum memorias inminere maerebant. In
multis enim talibus locis torquentur et confitentur et de
possessis hominum corporibus eiciuntur.
Nec tamen nos eisdem martyribus templa, sacerdotia,
sacra et sacrificia constituimus, quoniam non ipsi, sed Deus
eorum nobis est Deus. Honoramus sane memorias eorum
tamquam sanctorum hominum Dei, qui usque ad mortem corporum
suorum pro ueritate certarunt, ut innotesceret uera
religio falsis fictisque conuictis; quod etiam si qui antea sentiebant,
timendo reprimebant. Quis autem audiuit aliquando
fidelium stantem sacerdotem ad altare, etiam super sanctum
corpus martyris ad Dei honorem cultumque constructum, dicere
in precibus: Offero tibi sacrificium Petre uel Paule uel Cypriane,
cum aput eorum memorias offeratur Deo, qui eos et homines
et martyres fecit et sanctis suis angelis caelesti honore sociauit,
ut ea celebritate et Deo uero de illorum uictoriis gratias
agamus et nos ad imitationem talium coronarum adque palmarum
eodem inuocato in auxilium ex illorum memoriae renouatione
adhortemur? Quaecumque igitur adhibentur religiosorum
obsequia in martyrum locis, ornamenta sunt memoriarum,
non sacra uel sacrificia mortuorum tamquam deorum.
Quicumque etiam epulas suas eo deferunt (quod quidem a
Christianis melioribus non fit, et in plerisque terrarum nulla
talis est consuetudo) — tamen quicumque id faciunt, quas
in indice capitulorum cod. p lib. VIIII, c. I 11 tamquam
....... suorum om. Cl 13 factisq; II 15 sanctum om. s
17 petri uel pauli uel cypriani a 19 martyres, e ex a corr., C suis
in
om. et 20 uictoria e 22 uocato C1 sid a renouationem a
quam
23 adortemur I 25 tam C 26 a om. 8 28 est om. a quas
cum] quascumque ak2
etiam indigentibus largiantur, sanctificari sibi eas uolunt per
merita martyrum in nomine domini martyrum. Non autem
esse ista sacrificia martyrum nouit, qui nouit unum, quod
etiam illic offertur, sacrificium Christianorum.
Nos itaque martyres nostros nec diuinis honoribus nec
humanis criminibus colimus, sicut colunt illi deos suos, nec
sacrificia illis offerimus, nec eorum probra in eorum sacra
conuertimus. Nam de Iside, uxore Osiris, Aegyptia dea, et
de parentibus eorum, qui omnes reges fuisse scribuntur (quibus
parentibus suis illa cum sacrificaret, inuenit hordei segetem
adque inde spicas marito regi et eius consiliario Mercurio
demonstrauit, unde eandem et Cererem uolunt), quae et quanta
mala non a poetis, sed mysticis eorum litteris memoriae
mandata sint, sicut Leone sacerdote prodente ad Olympiadem
matrem scribit Alexander, legant qui uolunt uel possunt, et
recolant qui legerunt, et uideant quibus hominibus mortuis
uel de quibus eorum factis tamquam dis sacra fuerint instituta.
Absit ut eos, quamuis deos habeant, sanctis martyribus nostris,
quos tamen deos non habemus, ulla ex parte audeant conparare.
Sic enim non constituimus sacerdotes nec offerimus
sacrificia martyribus nostris, quia incongruum indebitum inlicitum
est adque uni Deo tantummodo debitum, ut nec criminibus
suis nec ludis eos turpissimis oblectemus, ubi uel flagitia
isti celebrant deorum suorum, si, cum homines essent, talia
commiserunt, uel conficta delectamenta daemonum noxiorum,
C 8 offerimus
sup. lin. C deorum probra Domb. nihil tamen de uaria scriptura
adnotans sacrificia sup. lin., in marg.: sacra, e 9 de Iside] de isto
d; difide et 11 suis om. C 12 merito, in marg. marito, e 14 a
sup. lin. I sed a l litteris eorum C\' 18 sacriftcauerint,
inter columnas sacra fuerint. in marg. m. 2 sacrificia instituti sint, e
en
20 tam C nos deos m. 2 in ras., e 23 est om. a 24 ne C\'
delecta
oblectemur C\' 26 conficta,menta C
non haberet deum, si haberet deum; sed fortasse homini ab
illa arte faciendi deos alieno et innocenti illi inportauerint
talem deum, qui eadem arte excellere uoluerunt. Quid ergo
plura? Non esse spiritus istos colendos propter uitam beatam,
quae post mortem futura est, nullus uel mediocriter prudens
ambigit. Sed fortasse dicturi sunt deos quidem esse omnes
bonos, daemones autem alios malos, alios bonos, et eos, per
quos ad uitam in aeternum beatam perueniamus, colendos
esse censebunt, quos bonos opinantur. Quod quale sit iam
in uolumine sequenti uidendum est.
Et bonos et malos deos esse quidam opinati sunt; quidam
uero de dis meliora sentientes tantum eis honoris laudisque
tribuerunt, ut nullum deorum malum credere auderent. Sed
illi, qui deos quosdam bonos, quosdam malos esse dixerunt,
daemones quoque appellauerunt nomine deorum, quamquam
et deos, sed rarius, nomine daemonum, ita ut ipsum Iouem,
quem uolunt esse regem ac principem ceterorum, ab Homero
fateantur daemonem nuncupatum. Hi autem, qui omnes deos
non nisi bonos esse adserunt et longe praestantiores eis
in marg. demoniord, e 2 haberent e; habebat a si
haberet deum om. Cl a d, manu rec. sup. lin. C 3 inportauerunt V
7 dicituri l 8 alios nonos alios malos a 9 ad///uitam C in om. e
aeternA, Ii m. 2 in ras., e 10 esse] eos e censebunt om. e In
fine libri c
Proinde hic liber, sicut in illius fine promisimus, disputationem
continere debebit de differentia (si quam uolunt esse)
non deorum inter se, quos omnes bonos dicunt, nec de
v 2 quae] quia a 4 et homines, in marg. m. 2
i daemones, C 7 qui a 10 philos. praecipui e 11 sentiant s
cum om. e 16 aduersantur, in marg.: spernunt detestantur e id est.
in. marg. ideo, e 17 facinerosa C l k1; facinorosa a1 b1 p υ; ac facinor.
Quae igitur est differentia daemonum bonorum et malorum?
Quando quidem Platonicus Apuleius de his uniuersaliter
disserens et tam multa loquens de aeriis eorum corporibus
de uirtutibus tacuit animorum, quibus essent praediti,
si essent boni. Tacuit ergo beatitudinis causam, indicium uero
miseriae tacere non potuit, confitens eorum mentem, qua rationales
esse perhibuit, non saltem inbutam munitamque uirtute
passionibus animi inrationabilibus nequaquam cedere, sed ipsam
quoque, sicut stultarum mentium mos est, procellosis quodam
modo perturbationibus agitari. Verba namque eius de hac re
ista sunt: Ex hoc ferme daemonum numero, inquit, poetae
m. 2 in ras. e 2 alteque C a kl; lateque b lp q sex
di
k2 f v; lateque disiungunt m. 2 in ras. e 3 deSerentia C de om. s
5 Platon. philosophorum e 8 deos l 9 credidit e 10 ut] et e
13 rationabilis s 19 disputans l 21 si om. II boni essent v
23 minutamq., in marg. i munitam, C 24 inrationalibus l edere e
quorundam hominum deos fingere; hos prosperare et euehere,
illos contra aduersari et adfligere; igitur et misereri et indignari,
et angi et laetari omnemque humani animi faciem pati,
simili motu cordis et salo mentis per omnes cogitationum
aestus fluctuare. Quae omnes turbelae tempestatesque procul
a deorum caelestium tranquillitate exulant.\' Num est in his
uerbis ulla dubitatio, quod non animorum aliquas inferiores
partes, sed ipsas daemonum mentes, quibus rationalia sunt
animalia, uelut procellosum salum dixit passionum tempestate
turbari? ut ne hominibus quidem sapientibus conparandi sint.
qui huius modi perturbationibus animorum, a quibus humana
non est inmunis infirmitas, etiam cum eas huius uitae condicione
patiuntur, mente inperturbata, resistunt, non eis cedentes
ad aliquid adprobandum uel perpetrandum, quod exorbitet
ab itinere sapientiae et lege iustitiae; sed stultis mortalibus
et iniustis non corporibus, sed moribus similes (ut
non dicam deteriores, eo quo uetustiores et debita poena insanabiles)
ipsius quoque mentis, ut iste appellauit, salo fluctuant,
nec in ueritate adque uirtute, qua turbulentis et prauis
affectionibus repugnatur, ex ulla animi parte consistunt.
Duae sunt sententiae philosophorum de his animi motibus,
quae Graeci rcdib], nostri autem quidam, sicut Cicero,
Ut enim alia omittam, quibus id ostendam, ne longum
faciam, aliquid unum quod sit euidentissimum dicam. In libris,
quibus titulus est Noctium Atticarum, scribit A. Gellius, uir
m. 2 in ras. e 4 ad sup. lin. I 8 sicut/ istoici
n
fcandere illas s omnino ullas C 9 insipientem Cl 11 couincit C
12 istoici 8 sed commoda m. 2 in ras. e 13 et om. a eterna p
•t
16 corporatione 8 17 parueexigua l 18 uocetur a 19 extimatione l
a v
pensetor 8 20 istoici s 25 sonum, on m. 2 in ras. C 27 aliquidi
I m. 2 corr. euidentissime 81 28 uir om. a
nauigasse aliquando cum quodam philosopho nobili Stoico.
Is philosophus, sicut latius et uberius, quod ego breuiter adtingam,
narrat A. Gellius, cum illud nauigium horribili caelo
et mari periculosissime iactaretur, ui timoris expalluit. Id
animaduersum est ab eis, qui aderant, quamuis in mortis
uicinia curiosissime adtentis, utrumne philosophus animo turbaretur.
Deinde tempestate transacta mox ut securitas praebuit
conloquendi uel etiam garriendi locum, quidam ex his, quos
nauis illa portabat, diues luxuriosus Asiaticus philosophum
conpellat inludens, quod extimuisset adque palluisset, cum
ipse mansisset intrepidus in eo quod inpendebat exitio. At
ille Aristippi Socratici responsum rettulit, qui cum in re simili
eadem uerba ab homine simili audisset, respondit illum pro
anima nequissimi nebulonis merito non fuisse sollicitum, se
autem pro Aristippi anima timere debuisse. Hac illo diuite
responsione depulso postea quaesiuit A. Gellius a philosopho
non exagitandi animo, sed discendi, quaenam illa ratio esset
pauoris sui. Qui ut doceret hominem sciendi studio nauiter
accensum, protulit statim de sarcinula sua Stoici Epicteti
librum, in quo ea scripta essent, quae congruerent decretis
Zenonis et Chrysippi, quos fuisse Stoicorum principes nouimus.
In eo libro se legisse dicit A. Gellius hoc Stoicis placuisse,
quod animi uisa, quas appellant phantasias, nec in potestate
est utrum et quando incidant animo, cum ueniunt ex terribilibus
et formidabilibus rebus, necesse est etiam sapientis
p; multae unde C1 l s, tin l in marg. nalde);
multe eunde af; m. ac fecunde q; multae ac facundae C2 a b e k v
Domb.; ̒scribere malim multae ac profundae\'
Quae si ita sunt, aut nihil aut paene nihil distat inter
Stoicorum aliorumque philosophorum opinionem de passionibus
et perturbationibus animorum; utrique enim mentem
rationemque sapientis ab earum dominatione defendunt. Et
ideo fortasse dicunt eas in sapientem non cadere Stoici, quia
nequaquam eius sapientiam, qua utique sapiens est, ullo errore
obnubilant aut labe subuertunt. Accidunt autem animo sapientis
salua serenitate sapientiae propter illa, quae commoda uel
incommoda appellant, quamuis ea nolint dicere bona uel mala.
Nam profecto si nihili penderet eas res ille philosophus, quas
amissurum se naufragio sentiebat, sicuti est uita ista salusque
corporis, non ita illud periculum perhorresceret, ut palloris
etiam testimonio proderetur. Verum tamen et illam poterat
permotionem pati, et fixam tenere mente sententiam, uitam
illam salutemque corporis, quorum amissionem minabatur
3 te C 5 inter amo C 6 sapienti C e!sd\'\'tn om. e; eisque I
7 adque om. e 7 sqq. sapientes (sapientis l1)—patiantur, retinent-de.
bent C ab Is a l; sapientis—patiatur, retinet-debet e p q V Domb. 9 effugere
e 11 agellio m. 1 corr. in fine uersus C 14 ut pene a 17 rationem
omiiso que C1 20 laue C1; lebe et accedunt Cl autemj
enim 8 21 uel incommoda om. Cl 22 uel bona uel e 23 nichil b
24 se om. a sicut b l 26 et om. I 27 mentis C
facerent bonos, sicut facit iustitia. Quod autem aiunt ea nec
bona appellanda esse, sed commoda: uerborum certamini, non
rerum examini deputandum est. Quid enim interest, utrum
aptius bona uocentur an commoda, dum tamen ne his priuetur
non minus Stoicus quam Peripateticus pauescat et palleat,
ea non aequaliter appellando, sed aequaliter aestimando? Ambo
sane, si bonorum istorum seu commodorum periculis ad flagitium
uel facinus urgeantur, ut aliter ea retinere non possint,
malle se dicunt haec amittere, quibus natura corporis salua
et incolumis habetur, quam illa committere, quibus iustitia
uiolatur. Ita mens, ubi fixa est ista sententia, nullas perturbationes,
etiamsi accidunt inferioribus animi partibus, in se
contra rationem praeualere permittit; quin immo eis ipsa dominatur
eisque non consentiendo et potius resistendo regnum uirtutis
exercet. Talem describit etiam Vergilius Aenean, ubi ait:
Mens inmota manet, lacrimae uoluuntur inanes.
Non est nunc necesse copiose ac diligenter ostendere,
quid de istis passionibus doceat scriptura diuina, qua Christiana
eruditio continetur. Deo quippe [illam] ipsam mentem subicit
regendam et iuuandam mentique passiones ita moderandas
m. 2 in ras. e 3 uerborum m. 2 in ras. e 4 atram ea
m. 2 rescripta, e 7 extimando l1 ambos j tamen ne si e 8 istorumJ
re r
stoicorum Is 9 uel om. e retine C 10 mallere C 11 ifliustitia,
in lineolis deletum, C 12 uiolatur] colatur 8 13 accidunt b e p s a k Ƒ;
accedunt C; accedit a; accedant l; accidant qv 14 ria oai, s ipsa
dominatur eis p 15 et] sed p v et potius resistendo sup. lis. C
ai
16 discribit l 20 trahunt C 22 dina C 23 [illam] om. CI; illa
p 8 a lJomb.; illam m. rec. sup. lin. C, rell. v mentem] manentem a
subicimus e
in disciplina nostra non tam quaeritur utrum pius animus
irascatur, sed quare irascatur; nec utrum sit tristis, sed unde
sit tristis; nec utrum timeat, sed quid timeat. Irasci enim
peccanti ut corrigatur, contristari pro adflicto ut liberetur,
timere periclitanti ne pereat, nescio utrum quisquam sana consideratione
reprehendat. Nam et misericordiam Stoicorum est
solere culpare; sed quanto honestius ille Stoicus misericordia
perturbaretur hominis liberandi quam timore naufragii. Longe
melius et humanius et piorum sensibus adcommodatius Cicero
in Caesaris laude locutus est, ubi ait: \'Nulla de uirtutibus
tuis nec admirabilior nec gratior misericordia est.\' Quid est
autem misericordia nisi alienae miseriae quaedam in nostro
corde conpassio, qua utique si possumus subuenire conpellimur?
Seruit autem motus iste rationi, quando ita praebetur misericordia,
ut iustitia conseruetur, siue cum indigenti tribuitur,
siue cum ignoscitur paenitenti. Hanc Cicero locutor egregius
non dubitauit appellare uirtutem, quam Stoicos inter uitia
numerare non pudet, qui tamen, ut docuit liber Epicteti,
nobilissimi Stoici, ex decretis Zenonis et Chrysippi, qui huius
sectae primas habuerunt, huiusce modi passiones in animum
sapientis admittunt, quem uitiis omnibus liberum uolunt.
Unde fit consequens, ut haec ipsa non putent uitia, quando
sapienti sic accidunt, ut contra uirtutem mentis rationemque
nihil possint, et una sit eademque sententia Peripateticorum
uel etiam Platonicorum et ipsorum Stoicorum, sed, ut ait
ab elp qs a. k /; usu C; usus v iusticia e 3 sea.....
timeat om. I; in marg. m. 2 sed quare tristetur. nec utru timeat.
n
4 nec u. timeat m. 2 in ras. e sed quid timeat sup. lin. C 8 quato C
9 naufragi VI 10 sensibus sup. lin. C 12 est om. C autem est e
14 consuboenire e 17 hanc m. 2 in ras. e; haec l loquitur 1
18 hanc non l 19 apicteti e 20 et crysippi qui huius m. 2 in ras. e
crisyppi C 21 huiusmodi v et in e animos 8 24 accedunt l
2o nil C
contentionis cupidiores quam ueritatis. Sed adhuc merito
quaeri potest, utrum ad uitae praesentis pertineat infirmitatem
etiam in quibusque bonis officiis huiusce modi perpeti affectus,
sancti uero angeli et sine ira puniant, quos accipiunt aeterna
Dei lege puniendos, et miseris sine miseriae conpassione subueniant,
et periclitantibus eis, quos diligunt, sine timore opitulentur;
et tamen istarum nomina passionum consuetudine
locutionis humanae etiam in eos usurpentur propter quandam
operum similitudinem, non propter affectionum infirmitatem,
sicut ipse Deus secundum scripturas irascitur, nec tamen ulla
passione turbatur. Hoc enim uerbum uindictae usurpauit effectus.
non illius turbulentus affectus.
Qua interim de sanctis angelis quaestione dilata uideamus
quem ad modum dicant Platonici medios daemones inter
deos et homines constitutos istis passionum aestibus fluctuare.
Si enim mente ab his libera eisque dominante motus huiusce
modi paterentur, non eos diceret Apuleius simili motu cordis
et salo mentis per omnes cogitationum aestus fluctuare. Ipsa
igitur mens eorum, id est pars animi superior, qua rationales
sunt, in qua uirtus et sapientia, si ulla eis esset, passionibus
turbulentis inferiorum animi partium regendis moderandisque
C2 ablps; torque ad Cl; torquet eqkf7 homines, iri
eum
marg, otfif, e 2 adbac Cl 5 sancti////angeli b puniunt, iunt m. 2
in ras., e accipiant C 6 Dei om. I sime C 8 conauetudo I
9 propter m. 2 ex per corr. C 15 apuleio, 0 ex u corr., C 16 eir
agitantur p 19 quemammodum Cl 20 ipsi, in marg. m. rec. istis. (\'
21 libera eisque dominante om. Cx 22 non eos diceret om. Cl 28 salos *
26 inferiora ex inferioribus corr. s partibus s
confitetur, salo perturbationum fluctuat. Subiecta est
ergo mens daemonum passionibus libidinum formidinum irarum
adque huiusce modi ceteris. Quae igitur pars in eis libera est
composque sapientiae, qua placeant dis et ad bonorum morum
similitudinem hominibus consulant, cum eorum mens passionum
uitiis subiugata et obpressa, quidquid rationis naturaliter
habet, ad fallendum et decipiendum tanto acrius intendat,
quanto eam magis possidet nocendi cupiditas?
Quod si quisquam dicit, non ex omnium, sed ex malorum
daemonum numero esse, quos poetae quorundam hominum
os ores et amatores deos non procul a ueritate confingunt (hos
enim dixit Apuleius salo mentis per omnes cogitationum aestus
fluctuare): quo modo istud intellegere poterimus, quando, cum
hoc diceret, non quorundam, id est malorum, sed omnium
daemonum medietatem propter aeria corpora inter deos et homines
describebat? Hoc enim ait fingere poetas, quod ex
istorum daemonum numero deos faciunt et eis deorum nomina
inponunt et quibus uoluerint hominibus ex his amicos inimicosque
distribuunt ficti carminis inpunita licentia, cum deos
ab his daemonum moribus et caelesti loco et beatitudinis
opulentia remotos esse perhibeat. Haec est ergo fictio poetarum
deos dicere, qui di non sunt, eosque sub deorum
C inquid a 2 salus a fluctuaret C 3 formidinum
sup. lin. C 4 huius modi C 8 5 ad] a s 6 similitudine 8 18 istuc C
19 id est om. e malorum m. 2 in ras. e 20 mediantem s 21 et
minis h
p. 418, 4 discrib. I 24 car C 26 perhibeat p Domb.2j peribeat s;
perhibeant rell. v est om. lpl ergo] enim p
partium diligunt uel oderunt. Non procul autem a ueritate
dicit hanc esse fictionem, quoniam deorum appellati uocabulis,
qui di non sunt, tales tamen describuntur daemones, quales
sunt. Denique hinc esse dicit Homericam illam Mineruam,
(quae mediis coetibus Graium cohibendo Achilli interuenit.\'
Quod ergo Minerua illa fuerit, poeticum uult esse figmentum.
eo quod Mineruam deam putat eamque inter deos, quos omnes
bonos beatosque credit, in alta aetheria sede conlocat, procul
a conuersatione mortalium; quod autem aliquis daemon fuerit
Graecis fauens Troianisque contrarius, sicut alius aduersus
Graecos Troianorum opitulator, quem Veneris seu Martis nomine
idem poeta commemorat, quos deos iste talia non agentes
in habitationibus caelestibus ponit, et hi daemones pro eis,
quos amabant, contra eos, quos oderant, inter se decertauerint,
hoc non procul a ueritate poetas dixisse confessus est. De his
quippe ista dixerunt, quos hominibus simili motu cordis et
salo mentis per omnes cogitationum aestus fluctuare testatur,
ut possint amores et odia non pro iustitia, sed sicut populus
similis eorum in uenatoribus et aurigis secundum suarum
studia partium pro aliis aduersus alios exercere. Id enim uidetur
philosophus curasse Platonicus, ne, cum haec a poetis
canerentur, non a daemonibus mediis, sed ab ipsis dis, quorum
nomina poetae fingendo ponunt, fieri crederentur.
3 finctionem es 5 homerus mineruam, m. rec. corr., a 6 mediis]
les
diis C1 a1 1 cetibus a Graium] gradum C; gratum s; grauero aJ
cohibendo, n super h scripto (= coniuendo) s achille, e ex i corr., a
8 putet 1 14 caelest. habitat. v hi] id e 15 amant s 16 de is s
18 testantur s 19 possint C l; possent a b ep v Domb. sed omn I
..ar
20 similes 01 aurigis, in marg. auguriis, e 21 eIcere C 22 platonicus
curasse e
Quid? illa ipsa definitio daemonum parumne intuenda
est (ubi certe omnes determinando conplexus est), quod ait
daemones esse genere animalia, animo passiua, mente rationalia,
corpore aeria, tempore aeterna? In quibus quinque commemoratis
nihil dixit omnino, quod daemones cum bonis saltem
hominibus id uiderentur habere commune, quod non esset in I
malis. Nam ipsos homines cum aliquanto latius describendo
conplecteretur, suo loco de illis dicens tamquam de infimis
adque terrenis, cum prius dixisset de caelestibus dis, ut commendatis
duabus partibus ex summo et infimo ultimis tertio
loco de mediis daemonibus loqueretur: \'Igitur homines, inquit,
ratione cluentes, oratione pollentes, inmortalibus animis, moribundis
membris, leuibus et anxiis mentibus, brutis et obnoxiis
corporibus, dissimilibus moribus, similibus erroribus, peruicaci
audacia, pertinaci spe, casso labore, fortuna caduca, singillatim
mortales, cuncti tamen uniuerso genere perpetui, uicissim
sufficienda prole mutabiles, uolucri tempore, tarda sapientia,
cita morte, querula uita terras incolunt.\' Cum hic tam multa
diceret, quae ad plurimos homines pertinent, numquid etiam
illud tacuit, quod nouerat esse paucorum, ubi ait \'tarda sapientia\'?
Quod si praetermisisset, nullo modo recte genus
C 3 platonica definitione C 6 genera ex rationabilia e a
8 quod mss.; quo auctore Diibnero Domb.2 saltim l 9 id om. a.
erasum in e 10 discrib.
Quales igitur mediatores sunt inter homines et deos, per
quos ad deorum amicitias homines ambiant, qui hoc cum hominibus
habent deterius, quod est in animante melius, id est
animum; hoc autem habent cum dis melius, quod est in animante
deterius, id est corpus? Cum enim animans, id est
animal, ex anima constet et corpore, quorum duorum anima
est utique corpore melior, etsi uitiosa et infirma, melior certe
corpore etiam sanissimo adque firmissimo, quoniam natura
eius excellentior nec labe uitiorum postponitur corpori, sicut
aurum etiam sordidum argento seu plumbo, licet purissimo,
carius aestimatur: ista mediatores deorum et hominum, per
quos interpositos diuinis humana iunguntur, cum dis habent
corpus aeternum, uitiosum autem cum hominibus animum:
quasi religio, qua uolunt dis homines per daemones iungi, in
corpore sit, non in animo constituta. Quaenam tandem istos
mediatores falsos adque fallaces quasi capite deorsum nequitia
uel poena suspendit, ut inferiorem animalis partem, id est
corpus, cum superioribus, superiorem uero, id est animum,
cum inferioribus habeant, et cum dis caelestibus in parte seruiente
coniuncti, cum hominibus autem terrestribus in parte
dominante sint miseri? Corpus quippe seruum est, sicut etiam
Sallustius ait: \'Animi imperio, corporis seruitio magis utimur.\'
Adiunxit autem ille: \'Alterum nobis cum dis, alterum cum
beluis commune est,\' quoniam de hominibus loquebatur, quibus
in marg. ambiant, a 8 animans id est om. e 10 mepori
Hor om. e 11 etiam om. I eius natura v 12 cor C 13 licet
om. C1 14 extimatur 11 isti s 15 humana, a finalis in ras., C
..
18 tamen l 19 medatores C 21 corporis, in marg. corpus, e
anima e 24 dominante sup. lin. C sunt a quippe] inquit C
26 adiuncxit e I 27 et p. 422, 4 esse A
et deos mediatores nobis philosophi prouiderunt, possunt quidem
dicere de animo et corpore: alterum nobis cum dis, alterum
cum hominibus commune est; sed, sicut dixi, tamquam in
peruersum ligati adque suspensi, seruum corpus cum dis beatis.
dominum animum cum hominibus miseris habentes, parte inferiore
exaltati, superiore deiecti. Unde etiamsi quisquam
propter hoc eos putauerit aeternitatem habere cum dis, quia
nulla morte, sicut animalium terrestrium, animi eorum soluuntur
a corpore: nec sic existimandum est eorum corpus
tamquam honoratorum aeternum uehiculum, sed aeternum uinculum
damnatorum.
Plotinus certe nostrae memoriae uicinis temporibus Platonem
ceteris excellentius intellexisse laudatur. Is cum de
humanis animis ageret: Tater, inquit, misericors mortalia illis
uincla faciebat.\' Ita hoc ipsum, quod mortales sunt homines
corpore, ad misericordiam Dei patris pertinere arbitratus est,
ne semper huius uitae miseria tenerentur. Hac misericordia
indigna iudicata est iniquitas daemonum, quae in animi passiui
miseria non mortale sicut homines, sed aeternum corpus accepit.
tribus erasis litteris, C 2 prodiderunt C2ek 3 alterum
nobis cum dis corr. m. in marg. b 6 dominum] dfli 1 miseris habentes
p s v; habentes om. rell. Domb. (quid ex uerbis Maduigii Gr.
23 i, 6, ad quae Domb. prouocat, ad defendendam constructionem omisso
Dicit quidem et animas hominum daemones esse et ex
hominibus fieri lares, si boni meriti sunt; lemures, si mali,
seu laruas; manes autem deos dici, si incertum est bonorum
eos seu malorum esse meritorum. In qua opinione quantam
uoraginem aperiant sectandis perditis moribus, quis non uideat,
si uel paululum adtendat? Quando quidem quamlibet nequam
homines fuerint, uel laruas se fieri dum opinantur, uel dum
manes deos, tanto peiores fiunt, quanto sunt nocendi cupidiores,
ut etiam quibusdam sacrificiis tamquam diuinis honoribus
post mortem se inuitari opinentur, ut noceant. Laruas
quippe dicit esse noxios daemones ex hominibus factos. Sed
hinc alia quaestio est. Inde autem perhibet appellari Graece
beatos
animos quoque hominum daemones esse confirmans.
v 12 qui p 14 et ante ex om. I ex om. s
15 ilares 8 boni meriti Cv; meriti boni rell. Domb. 16 sel. u
eras., s larbas a1; larbus et aiJ sed l 18 perditisque 8 19 nequaquam
s homines nequam fuerint a; nequam fuerint homines v
23 et, in marg. ut, e 25 aliqua e 26 beatos om. a beato feudaemones
C\'; beatol;feudaemones Cae heudaemones 8; ee demones l
sunt et animo a daemonis a
Sed nunc de his agimus, quos in natura propria descripsit
inter deos et homines genere animalia, mente rationalia, animo
passiua, corpore aeria, tempore aeterna. Nempe cum prius deos
in sublimi caelo, homines autem in terra infima disiunctos
locis et naturae dignitate secerneret, ita conclusit: \'Habetis.
inquit, interim bina animalia: deos ab hominibus plurimum
differentes loci sublimitate, uitae perpetuitate, naturae perfectione,
nullo inter se propinquo communicatu, cum et habitacula
summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat,
et uiuacitas illic aeterna et indefecta sit, hic caduca et subsiciua,
et ingenia illa ad beatitudinem sublimata, haec ad miserias
infimata..\' Hic terna uideo commemorata contraria de
duabus naturae partibus ultimis, id est summis adque infimis.
Nam tria quae proposuit de dis laudabilia, eadem repetiuit,
aliis quidem uerbis, ut eis aduersa alia tria ex hominibus redderet.
Tria deorum haec sunt: loci sublimitas, uitae perpetuitas.
perfectio naturae. Haec aliis uerbis ita repetiuit, ut eis tria
contraria hnmanae condicionis obponeret. \'Cum et habitacula,
inquit, summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat\',
quia dixerat loci sublimitatem; et uiuacitas, inquit, illic
aeterna et indefecta sit, hic caduca et subsiciua,) quia dixerat
uitae perpetuitatem; (et ingenia illa, inquit, ad beatitudinem
p 3 et hominum q v dC 4 discribsit
l 9 inter b/ona s 12 fastigii om. C dispiscat Cn;
diasipescat, in marg. dispescat, e 13 subsiciua C2 b elp 8 at k2 f;
aubsicaua C\'; subsciua k\'; suc cisiua, e[ cis tn. 2 in ras., a; succidua as;
subcisiua v 14 in beat. a bl kt.f 15 //terna duabus erasis litt. C
bua
16 ultimis om. s 18 aliqui? e alia tria adu. v 22 infirmis s
dispescat, in marg. tsipescat. e 23 illic inquit 8 v 24 Bubsiciua
C b e l p s a k f; succisiua, cci in ras., a; subcisiua v 25 inquit illa I
perfectionem. Tria igitur ab eo posita sunt deorum, id est
locus sublimis, aeternitas, beatitudo; et his contraria tria
hominum, id est locus infimus, mortalitas, miseria.
Inter haec terna deorum et hominum quoniam daemones
medios posuit, de\'loco nulla est controuersia; inter sublimem
quippe et infimum medius locus aptissime habetur et dicitur.
Cetera bina restant, quibus cura adtentior adhibenda est, quem
ad modum uel aliena esse a daemonibus ostendantur, uel si
eis distribuantur, ut medietas uidetur exposcere. Sed ab eis
aliena esse non possunt. Non enim sicut dicimus locum medium
nec summum esse nec infimum, ita daemones, cum sint
animalia rationalia, nec beatos esse nec miseros, sicuti sunt
arbusta uel pecora, quae sunt sensus uel rationis expertia,
recte possumus dicere. Quorum ergo ratio mentibus inest, aut
miseros esse aut beatos necesse est. Item non possumus recte
dicere nec mortales esse daemones nec aeternos. Omnia
namque uiuentia aut in aeternum uiuunt, aut finiunt morte
quod uiuunt. Iam uero iste tempore aeternos daemones dixit.
Quid igitur restat, nisi ut hi medii de duobus summis unum
habeant et de duobus infimis alterum? Nam si utraque de
imis habebunt aut utraque de summis, medii non erunt, sed
in alterutram partem uel resiliunt uel recumbunt. Quia ergo
his binis, sicut demonstratum est, carere utrisque non possunt,
sup. lin. C 6 si ne C1 8 utrisque p sunt p 10 de
loco nulla est om. a sublime e 14 Sed ..... possunt om. I 16 esse
summum v 17 secuti Cl 21 ne aetern. e1 22 morte/, m eras., C
24 de duob. summis om. s 25 de ante duob. om. e de imis .. utraque
sup. lin. C 26 mimis i 27 in alterutram, in marg. in alteram, e
28 bonis l
quia de infimis habere non possunt aeternitatem, quae ibi non
est, unum hoc de summis habent; et ideo non est alterum
ad conplendam medietatem suam, quod de infimis habeant,
nisi miseriam.
Est itaque secundum Platonicos sublimium deorum uel
beata aeternitas uel aeterna beatitudo; hominum uero infimorum
uel miseria mortalis uel mortalitas misera; daemonum
autem mediorum uel misera aeternitas uel aeterna miseria.
Nam et quinque illis, quae in definitione daemonum posuit,
non eos medios, sicut promittebat, ostendit;. quoniam tria dixit
eos habere nobiscum, quod genere animalia, quod mente
rationalia, quod animo passiua sunt; cum dis autem unum,
quod tempore aeterna; et unum proprium, quod corpore aeria.
Quo modo ergo medii, quando unum habent cum summis,
tria cum infimis? Quis non uideat relicta medietate quantum
inclinentur et deprimantur ad infima? Sed plane etiam ibi
medii possunt ita inueniri, ut unum habeant proprium, quod
est corpus aerium, sicut et illi de summis adque infimis
singula propria, di corpus aetherium hominesque terrenum;
duo uero communia sint omnibus, quod genere sunt animalia
et mente rationalia. Nam et ipse cum de dis et hominibus
loqueretur: \'Habetis, inquit, bina animalia\', et non solent isti
deos nisi rationales mente perhibere. Duo sunt residua, quod
sunt animo passiua et tempore aeterna; quorum habent unum
cum infimis, cum summis alterum, ut proportionali ratione
librata medietas neque sustollatur in summa, neque in infima
deprimatur. Ipsa est autem illa daemonum misera aeternitas
uel aeterna miseria. Qui enim ait animo passiua\', etiam
\'misera\' dixisset, nisi eorum cultoribus erubuisset. Porro quia
prouidentia summi Dei, sicut etiam ipsi fatentur, non fortuita
e 0 miseria a bl 7 infirmorum e 13 passiba
C sint 11 14 et.... aeria om. C\' hunum 1 17 inclinantur
1 adj in 1; om. s ibi etiam v 19 aereum I 21 sunt 11
22 de om. C 27 liberta el 28 illa om. al till 30 cultores a
31 dei summi C
miseria, nisi esset magna malitia.
Si igitur beati recte dicuntur eudaemones, non sunt eudaemones
daemones, quos inter homines et deos isti in medio
locauerunt. Quis ergo est locus bonorum daemonum, qui
supra homines, infra deos istis praebeant adiutorium, illis
ministerium? Si enim boni aeternique sunt, profecto et beati
sunt. Aeterna autem beatitudo medios eos esse non sinit,
quia multum cum dis conparat multumque ab hominibus
separat. Unde frustra isti conabuntur ostendere, quo modo
daemones boni, si et inmortales sunt et beati, recte medii
constituantur inter deos inmortales ac beatos et homines mortales
ac miseros. Cum enim utrumque habeant cum dis, et
beatitudinem scilicet et inmortalitatem, nihil autem horum
cum hominibus et miseris et mortalibus: quo modo non potius
remoti sunt ab hominibus disque coniuncti, quam inter utrosque
medii constituti? Tunc enim medii essent, si haberent et
ipsi duo quaedam sua, non cum binis alterutrorum, sed cum
singulis utrorumque communia; sicut homo medium quiddam
est, sed inter pecora et angelos, ut, quia pecus est animal
inrationale adque mortale, angelus autem rationale et inmortale,
medius homo est, sed inferior angelis, superior pecoribus,
habens cum pecoribus mortalitatem, rationem cum angelis,
animal rationale mortale. Ita ergo cum quaerimus medium
inter beatos inmortales miserosque mortales, hoc inuenire
debemus, quod aut mortale sit beatum, aut inmortale sit
miserum.
eras., C 3 hi daemones, hi m. 2 erasis eu litteris, C
non sunt eud. daemones om. C (in fine paginae) 4 daemones om. o1
deos!:, in margine superiore m. 2 I: et cetera eudaemones & sunt eudaemones
daemones quos inter homines et deos, C et in e in medio
om. 8 5 qui] si I 7 et om. e 8 eos sup. lin. C non sinit esse l
9 cum dis C; cum om. rell. v 11 sij sint m. 2 sup. lin. I; sic e
recte om. a 18 bonis a alterutrum l sed .. utrorumque om. b1
19 utrum que l 21 adque ... rationale in marg. 8 rationalis et immortalis
e 22 est sed p; esset Cab l V; esse 8; est e a2 Domb.
24 querimur 01 25 mis. mortales om. Is
Utrum et beatus et mortalis homo esse possit, magna est
inter homines quaestio. Quidam enim condicionem suam
humilius inspexerunt negaueruntque hominem capacem esse
posse beatitudinis, quamdiu mortaliter uiuit. Quidam uero
extulerunt se et ausi sunt dicere sapientiae compotes beatos
esse posse mortales. Quod si ita est, quur non ipsi potius
medii constituuntur inter mortales miseros et inmortales beatos,
beatitudinem habentes cum inmortalibus beatis; mortalitatem
cum mortalibus miseris? Profecto enim, si beati sunt, inuident
nemini (nam quid miserius inuidentia?) et ideo mortalibus
miseris, quantum possunt, ad consequendam beatitudinem consulunt,
ut etiam inmortales ualeant esse post mortem et
angelis inmortalibus beatisque coniungi.
Si autem, quod multo credibilius et probabilius disputatur.
omnes homines, quamdiu mortales sunt, etiam miseri sint
necesse est, quaerendus est medius, qui non solum homo.
uerum etiam deus sit, ut homines ex mortali miseria ad
beatam inmortalitatem huius medii beata mortalitas interueniendo
perducat; quem neque non fieri mortalem oportebat.
neque permanere mortalem. Mortalis quippe factus est non
infirmata Verbi diuinitate, sed carnis infirmitate suscepta;
non autem permansit in ipsa carne mortalis, quam resuscitauit
mss.; Utrum autem et v 6 capacem] compotem C
7 posse m. 1 sup. lan. C, rell. v; om. Domb. 9 posse Caelpsv;
om. b a kl; inclusit Domb.2 10 inter mort. mis. et
Homo itaque mortalis et miser longe seiunctus ab inmortalibus
et beatis quid eligat medium, per quod inmortalitati
et beatitudini copuletur? Quod possit delectare in daemonum
in mortalitate , miserum est; quod posset offendere in Christi
mortalitate, iam non est. Ibi ergo cauenda est miseria sempiterna;
hic mors timenda non est, quae non esse potuit
sempiterna, et beatitudo amanda est sempiterna. Ad hoc se
quippe interponit medius inmortalis et miser, ut ad inmortalitatem
beatam transire non sinat, quoniam persistit quod
v meditat ionis 1 2 liberando 8 3 remanerent, ent
I
In. 2, C 4 oportut C 6 et om. I per id 8 transferre Cl
14 per immortalitatis iactantiam s seducere e et sue mortalitatis
humilitate, in marg. et sue mortis hutilitate (siel) e 15 suae om. at
bonitate superscripto i benignitate b; dignitate a Domb.\' dextruxit e
16 mandans, na ex m corr., C 17 eorum 81 18 se, superscripto
m. 1 iunctus,
Non enim uerum est, quod idem Platonicus ait Platonem
dixisse: \'Nullus Deus miscetur homini*; et hoc praecipuum
eorum sublimitatis ait esse specimen, quod nulla adtrectatione
hominum contaminantur. Ergo daemones contaminari fatetur,
et ideo eos, a quibus contaminantur, mundare non possunt
omnesque inmundi pariter fiunt, et daemones contrectatione
hominum et homines cultu daemonum. Aut si et contrectari
miscerique hominibus, nec tamen contaminari daemones
possunt, dis profecto meliores sunt, quia illi, si miscerentur,
contaminarentur. Nam hoc deorum dicitur esse praecipuum,
ut eos sublimiter separatos humana contrectatio contaminare
non possit. Deum quidem summum omnium creatorem, quem
nos uerum Deum dicimus, sic a Platone praedicari adseuerat,
quod ipse sit solus qui non possit penuria sermonis humani
quauis oratione uel modice conprehendi; uix autem sapientibus
uiris, cum se uigore animi quantum licuit a corpore
a v que e 8 dixisse Platonem v 10 adtractatione ali
11 fatentur e 13 contractatione C a2 14 hominum ......contractare
(sic) corr. m. in margine b et si a et sup. lin. C contrectare
C\' l p s a k f ; contrectari at e; contractari aJ 15 misceriqu/e, m. 2
c i c
superscripto miserisi (sic!), C; miserque l 16 illis e miserentur l
17 Nam, in marg. Nec, e 18 contrecio e 19 creatorem de deo uero,
glossa marginali in textum recepta, e 21 quod] quo modo p a fortasse
recte penuria sennonis
Videndo igitur uisibusque se praebendo et loquendo et
audiendo di corporaliter misceri hominibus possent. Hoc autem
modo daemones si miscentur, ut dixi, et non contaminantur,
di autem contaminarentur, si miscerentur: incontaminabiles
dicunt daemones et contaminabiles deos. Si autem contaminantur
et daemones, quid conferunt hominibus ad uitam post
mortem beatam. quos contaminati mundare non possunt, ut
eos mundos dis incontaminatis possint adiungere, inter quos
et illos medii constituti sunt? Aut si hoc eis beneficii non
conferunt, quid prodest hominibus daemonum amica mediatio?
An ut post mortem non ad deos homines per daemones
transeant, sed simul uiuant utrique contaminati ac per hoc
neutri beati? Nisi forte quis dicat more spongiarum uel
huiusce modi rerum mundare daemones amicos suos, ut tanto
ipsi sordidiores fiant, quanto fiunt homines eis uelut tergentibus
mundiores. Quod si ita est, contaminatioribus di miscentur
daemonibus, qui, ne contaminarentur, hominum propinquitatem
contrectationemque uitarunt. An forte di possunt ab hominibus
contaminatos mundare daemones, nec ab eis contaminari,
et eo modo non possent et homines? Quis talia sentiat, nisi
quem fallacissimi daemones deceperunt? Quid quod, si uideri
Clp at; uellent a b v Domb. quon/am, i eras., C 3 uel
daem. om. a 5 uisibilibusq;, bili punctis delet., e se om. s loquendo
et sup. lin. C 6 possint 1 8 incontaminabiles, in margine
glossa erasa m. 2 leguntur De mediatore dno nro diu xpo,
Miror autem plurimum tam doctos homines, qui cuncta
corporalia et sensibilia prae incorporalibus et intellegibilibus
postponenda iudicauerunt, cum agitur de beata uita, corporalium
contrectationum facere mentionem. Ubi est illud
Plotini, ubi ait: Fugiendum est igitur ad carissimam patriam,
et ibi pater, et ibi omnia. Quae igitur, inquit, classis aut
fuga? Similem Deo fieri.\' Si ergo deo quanto similior, tanto
fit quisque propinquior, nulla est ab illo alia longinquitas
quam eius dissimilitudo. Incorporali uero illi aeterno et
l 10 radii l 14 medi/atore,
eraso t, C indigo med. p 16 unus est q v 17 quam s
18 corporalia C elps a k\'l; corporea a, in marg. e. v Domb. prae
om. p; quae s corporabilibus e 19 igitur ps 20 facerent s
21 platonis ex plotunis corr., C; platoni bl II at 22 classis inquit V
inquit om. a clausis lIps aut om. p aut simile, superscr. m.
rec. fugiit, l 23 tanto deo similior fit quanto quisque a 25 incorporabili
I illi om. s
temporalium mutabiliumque cupidior. Hoc ut sanetur, quoniam
inmortali puritati, quae in summo est, ea quae in imo sunt
mortalia et inmunda conuenire non possunt, opus est quidem
mediatore; non tamen tali, qui corpus quidem habeat inmortale
propinquum summis, animum autem morbidum similem
infimis (quo morbo nobis inuideat potius ne sanemur, quam
adiuuet ut sanemur); sed tali, qui nobis infimis ex corporis
mortalitate coaptatus inmortali spiritus iustitia, per quam non
locorum distantia, sed similitudinis excellentia mansit in
summis, mundandis liberandisque nobis uere diuinum praebeat
adiutorium. Qui profecto incontaminabilis Deus absit ut contaminationem
timeret ex homine quo indutus est, aut ex
hominibus inter quos in homine conuersatus est. Non enim
parua sunt haec interim duo, quae salubriter sua incarnatione
monstrauit, nec carne posse contaminari ueram diuinitatem,
nec ideo putandos daemones nobis esse meliores, quia non
habent carnem. Hic est, sicut eum sancta scriptura praedicat,
mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus.
de cuius et diuinitate, qua patri est semper aequalis, et
humanitate, qua nobis factus est similis, non hic locus est
ut conpetenter pro nostra facultate dicamus.
Falsi autem illi fallacesque mediatores daemones, qui, cum
per spiritus inmunditiam miseri ac maligni multis effectibus
r
in marg. nobis, e 9 coartatus I; quoaptatus a inmortalis
b1 es i! 10 excellentiam C 14 homo a 18 praed. sancta script. v
20 qua ..... humanitate om. (/1 22 c5petentur Z1 27 x qui ca spiritus
immunditiam miseriae maligni, in marg, i al. lib.: q cd ipf immunditia
miseri ac maligni, e miseri ac] miseriae s
aeriorum corporum leuitatem a prouectu animorum nos auocare
adque auertere moliuntur, non uiam praebent ad Deum, sed.
ne uia teneatur, inpediunt. Quando quidem et in ipsa uia
corporali (quae falsissima est et plenissima erroris, qua non
iter agit iustitia; quoniam non per corporalem altitudinem,
sed per spiritalem, hoc est incorporalem, similitudinem ad
Deum debemus ascendere) — in ipsa tamen uia corporali.
quam daemonum amici per elementorum gradus ordinant inter
aetherios deos et terrenos homines aeriis daemonibus mediis
constitutis, hoc deos opinantur habere praecipuum, ut propter
hoc interuallum locorum contrectatione non contaminentur
humana. Ita daemones contaminari potius ab hominibus, quam
homines mundari a daemonibus credunt, et deos ipsos contaminari
potuisse, nisi loci altitudine munirentur. Quis tam
infelix est, ut ista uia mundari se existimet, ubi homines
contaminantes, daemones contaminati, di contaminabiles praedicantur,
et non potius eligat uiam, ubi contaminantes magis
daemones euitentur et ab incontaminabili Deo ad ineundam
societatem incontaminatorum angelorum homines a contaminatione
mundentur?
Sed ne de uerbis etiam nos certare uideamur, quoniam
nonnulli istorum, ut ita dixerim, daemonicolarum, in quibus
1 clarent I; calleant, in marg. careant, e 2 a prouectp s; a profectu
l; ac prouectum p 3 dominum a 4 et in] etiam s 5 corporalisque
e 6 quoniam] quia l 7 spiritualem v -8 dominum s corporaU
uia v 10 aeris s; eteris, et m. 2 in ras., e demoniis e 13 humana...
potius om. 01; m. 2 extant in margine superiore ab sup.
lin. C 15 tam s 17 incontaminabiles s 18 elegat
Quamquam etiam ipsa origo huius nominis, si diuinos intueamur
libros, aliquid adfert cognitione dignissimum. Daemones
enim dicuntur (quoniam uocabulum Graecum est) ob scientiam
nominati. Apostolus autem spiritu sancto locutus ait: Scientia
14 quilibet C1 elpsk2 Domb.; cuilibet C2 a b e (in marg.) α Ϝ ν hoc
Ipsi autem daemones etiam hoc ita sciunt, ut eidem Domino
infirmitate carnis induto dixerint: Quid nobis et tibi, Iesu
Nazarene? Venisti perdere nos? Clarum est in his
uerbis, quod in eis et tanta scientia erat, et caritas non erat.
Poenam suam quippe formidabant ab illo, non in illo iustitiam
diligebant. Tantum uero eis innotuit, quantum uoluit; tantum
autem uoluit, quantum oportuit. Sed innotuit non sicut angelis
3 ac C 4 Est om. I in orn. p 5 id est p s v 6 diuinis s
7 satis egerint C a b e l p s α k f Domb.; sategerint
His igitur angelis bonis omnis corporalium temporaliumque
rerum scientia, qua inflantur daemones, uilis est: non quod
earum ignari sint, sed quod illis Dei, qua sanctificantur,
caritas cara est, prae cuius non tantum incorporali, uerum
etiam incommutabili et ineffabili pulchritudine. cuius sancto
1 3 quodammodum C 6 incommutabileip C 7 iml,ios s
per fidern] pdg e 8 per sup. lin C 9 occultissimae Celpsuf v;
occultissima. abk praesentiae eel p 8 (.( k2 f v; sapientiae a b A\'
II possint Clps; possent a b e v Domb. 16 sicuti e 17 ministrabant
e per hoc his e 24 scientia C 26 inflatur et ll a 27 dl
vi. 2 sup. lin. C
non sunt seque ipsos inter illa contemnunt, ut ex toto, quod
boni sunt, eo bono, ex quo boni sunt, perfruantur. Et ideo
certius etiam temporalia et mutabilia ista nouerunt, quia
eorum principales causas in Verbo Dei conspiciunt, per quod
factus est mundus; quibus causis quaedam probantur, quaedam
reprobantur, cuncta ordinantur. Daemones autem non aeternas
temporum causas et quodam modo cardinales in Dei sapientia
contemplantur, sed quorundam signorum nobis occultorum
maiore experientia multo plura quam homines futura prospiciunt;
dispositiones quoque suas aliquando praenuntiant.
Denique saepe isti, numquam illi omnino falluntur. Aliud est
enim temporalibus temporalia et mutabilibus mutabilia coniectare
eisque temporalem et mutabilem modum suae uoluntatis
et facultatis inserere, quod daemonibus certa ratione permissum
est; aliud autem in aeternis adque incommutabilibus Dei
legibus, quae in eius sapientia uiuunt, mutationes temporum
praeuidere Deique uoluntatem, quae tam certissima quam
potentissima est omnium, spiritus eius participatione cognoscere;
quod sanctis angelis recta discretione donatum est.
Itaque non solum aeterni, uerum etiam beati sunt. Bonum
autem, quo beati sunt, Deus illis est, a quo creati sunt.
Illius quippe indeclinabiliter participatione et contemplatione
perfruuntur.
Hos si Platonici malunt deos quam daemones dicere eisque
adnumerare, quos a summo Deo conditos deos scribit eorum
in marg. etia, e 6 quibus ..... reprobantur
in marg. e 14 et mutabilem om. C motum b 16 in aeteniis om. a
22 quod beati a 25 c. XXIII in C significatum est p. 441, «. 7: Nam:
lib. X, c. 1 p in indice capitulomm 26 daeorum C 30 affummo e
eis de uerborum controuersia laborandum est. Si enim sic
inmortales, ut tamen a summo Deo factos, et si non per se
ipsos, sed ei, a quo facti sunt, adhaerendo beatos esse dicunt:
hoc dicunt quod dicimus, quolibet eos nomine appellent.
Hanc autem Platonicorum esse sententiam, siue omnium siue
meliorum, in eorum litteris inueniri potest. Nam et de ipso
nomine, quod huius modi inmortalem beatamque creaturam
deos appellant, ideo inter nos et ipsos paene nulla dissensio
est, quia et in nostris sacris litteris legitur: Deus deorum
dominus locutus est, et alibi: Confitemini deo
deorum, et alibi: Rex magnus super omnes deos.
Illud autem ubi scriptum est: Terribilis est super omnes
deos, quur dictum sit, deinceps ostenditur. Sequitur enim:
Quoniam omnes di gentium daemonia, Dominus
autem caelos fecit. Super omnes ergo deos dixit, sed
gentium, id est quos gentes pro dis habent, quae sunt
daemonia; ideo terribilis, sub quo terrore Domino dicebant:
Venisti perdere nos? Illud uero, ubi dicitur: Deus
deorum, non potest intellegi deus daemoniorum; et rex
magnus super omnes deos absit ut dicatur rex magnus
super omnia daemonia. Sed homines quoque in populo Dei
eadem scriptura deos appellat. Ego, inquit, dixi, di estis
et filii Excelsi omnes. Potest itaque intellegi horum
deorum deus, qui dictus est deus deorum, et super hos
deos rex magnus, qui dictus est rex magnus super
omnes deos.
19 Mr. I, 24 23 Ps. 81, 6
et ei p Domb.; etsi v per om. e 4 aderendo 8 5 hoc omn, e
quod icimus C appellant 6o\' 6 sapientiam I 7 et de otn. e
8 quod Celps; quo a v Domb. 9 ideo et inter a inter sup. lin. C
I I domino C; deo rell. v 17 quos gentes pro diis habent m. 2 in
ras. e 19 uenisti ante tempus
Verum tamen cum a nobis quaeritur: si homines dicti sunt
di, quod in populo Dei sunt, quem per angelos uel per
homines adloquitur Deus, quanto magis inmortales eo nomine
digni sunt, qui ea fruuntur beatitudine, ad quam Deum
colendo cupiunt homines peruenire: quid respondebimus nisi
non frustra in scripturis sanctis expressius homines nuncupatos
deos, quam illos inmortales et beatos, quibus nos aequales
futuros in resurrectione promittitur, ne scilicet propter illorum
excellentiam aliquem eorum nobis constituere deum infidelis
auderet infirmitas? Quod in homine facile est euitare. Et
euidentius dici debuerunt homines di in populo Dei, ut certi
ac fidentes fierent eum esse Deum suum, qui dictus est
deus deorum; quia etsi appellentur di inmortales illi et
beati, qui in caelis sunt, non tamen dicti sunt di deorum,
id est di hominum in populo Dei constitutorum, quibus
dictum est: Ego dixi, di estis et filii Excelsi omnes.
Hinc est quod ait apostolus: Etsi sunt qui dicuntur di,
siue in caelo siue in terra, sicuti sunt di multi
et domini multi: nobis tamen unus Deus Pater, ex
quo omnia et nos in ipso, et unus Dominus Iesus
Christus, per quem omnia et nos per ipsum.
Non multum ergo de nomine disceptandum est, cum res
ipsa ita clareat, ut ab scrupulo dubitationis aliena sit. Illud
uero, quod nos ex eorum inmortalium beatorum numero
missos esse angelos dicimus, qui Dei uoluntatem hominibus
adnuntiarent, illis autem non placet, quia hoc ministerium
non per illos, quos deos appellant, id est inmortales et beatos,
e 6 in alii. s
homines om. s 7 deos] dies s et om. s 9 infideles C\' 10 ui-
C
tire s 11 deburint C diJ dei s 12 fiderent e esse eum v
13 etsij et ipsi e ac beati s 16 est dictum v fili Cl 17 dicantur
Is 19 et domini multi sup. lin. C 21 in ipso a 22 non
enim a disputandum a 23 clara sit s a ti sit aliena s
25 angelos esse v 26 quia] qui ad s 27 quos om. II
etiam beatos audent dicere, aut certe ita inmortales et beatos,
ut tamen daemones bonos, non deos sublimiter conlocatos et
ab humana contrectatione semotos, quamuis nominis controuersia
uideatur, tamen ita detestabile est nomen daemonum,
ut hoc modis omnibus a sanctis angelis nos remouere debeamus.
Nunc ergo ita liber iste claudatur, ut sciamus inmortales
et beatos, quodlibet uocentur, qui tamen facti et creati
sunt, medios non esse ad inmortalem beatitudinem perducendis
mortalibus miseris, a quibus utraque differentia separantur.
Qui autem medii sunt communem habendo inmortalitatem cum
superioribus, miseriam cum inferioribus, quoniam merito
malitiae miseri sunt, beatitudinem, quam non habent, inuidere
nobis possunt potius quam praebere. Unde nihil habent amici
daemonum quod nobis dignum adferant, quur eos tamquam
adiutores colere debeamus, quos potius ut deceptores uitare
debemus. Quos autem bonos et ideo non solum inmortales,
uerum etiam beatos deorum nomine sacris et sacrificiis propter
uitam beatam post mortem adipiscendam colendos putant,
qualescumque illi sint et quolibet uocabulo digni sint, non
eos uelle per tale religionis obsequium nisi unum Deum coli,
a quo creati et cuius participatione beati sunt, adiuuante ipso
in sequenti libro diligentius disseremus.
p v et beatos om I. 7 clauditur l
8 etj ac p a v quolibet e; quolibet nomine a et v.eati et creati s
9 ad inmortalem beatitudinem Cab e Ips V; ad inmortalitatem beatitudinemque
Domb. 10 miseria et differentia I 13 sunt miseri v
inuideant l 14 possunt om. Cl l, post praebere habet e praebeant
1 amici ont. e 16 uitare Clps; euitare v Domb. 19 beatam
om. C 23 in consequenti a disserimus 01 EXPLICIT. LIB.
Vim. DE CIVITATE DI CONTRA PAGANOS \' INCIPIT. LIB. X. I
AMEN. C. ccorr. m. Desinit C
Omnium certa sententia est, qui ratione quoquo modo uti
possunt, beatos esse omnes homines uelle. Qui autem sint
uel unde fiant dum mortalium quaerit infirmitas, multae magnaeque
controuersiae concitatae sunt, in quibus philosophi
sua studia et otia contriuerunt, quas in medium adducere
adque discutere et longum est et non necessarium. Si enim
recolit qui haec legit, quid in libro egerimus octauo in eligendis
philosophis, cum quibus haec de beata uita, quae post
mortem futura est, quaestio tractaretur, utrum ad eam uni
Deo uero, qui etiam effector est deorum, an plurimis dis religione
sacrisque seruiendo peruenire possimus: non etiam hic
eadem repeti expectat, praesertim cum possit relegendo, si
forte oblitus est, adminiculari memoriam. Elegimus enim
Platonicos omnium philosophorum merito nobilissimos, propterea
quia sapere potuerunt licet inmortalem ac rationalem
uel intellectualem hominis animam nisi participato lumine
illius Dei, a quo et ipsa et mundus factus est, beatam esse
non posse; ita illud, quod omnes homines adpetunt, id est
uitam beatam, quemquam isti adsecuturum negant, qui non
illi uni optimo, quod est incommutabilis Deus, puritate casti
amoris adhaeserit. Sed quia ipsi quoque siue cedentes uanitati
p 5 ad hoc p 9 sint sup. lin. a 10 dum] din a
magne multeque a 11 cogitatae a 12 contribaerunt a 14 octauo
egerimus e 17 est deorum effector v 18 possumus b 20 adminiculari
pv; adminiculare a b e s l Domb. 22 sapere mss.; sicut sapere c
26 beatam uitam a quamquam a 27 uno e quod bel p 8 0. k2
qui oA:\' v 28 adheserint a
cogitationibus suis multos deos colendos ita putauerunt
uel putari uoluerunt, ut quidam eorum etiam daemonibus
diuinos honores sacrorum et sacrificiorum deferendos esse censerent,
quibus iam non parua ex parte respondimus: nunc
uidendum ac disserendum est, quantum Deus donat, inmortales
ac beati in caelestibus sedibus dominationibus, principatibus
potestatibus constituti, quos isti deos et ex quibus
quosdam uel bonos daemones uel nobiscum angelos nominant,
quo modo credendi sint uelle a nobis religionem pietatemque
seruari; hoc est, ut apertius dicam, utrum etiam sibi an
tantum Deo suo, qui etiam noster est, placeat eis ut sacra
faciamus et sacrificemus, uel aliqua nostra seu nos ipsos religionis
ritibus consecremus.
Hic est enim diuinitati uel, si expressius dicendum est,
deitati debitus cultus, propter quem uno uerbo significandum,
quoniam mihi satis idoneum non occurrit Latinum, Graeco
ubi necesse est insinuo quid uelim dicere.
nostri, ubicumque sanctarum scripturarum positum est, interpretati
sunt seruitutem. Sed ea seruitus, quae debetur hominibus,
secundum quam praecipit apostolus seruos dominis
suis subditos esse debere, alio nomine Graece nuncupari solet;
nobis diuina eloquia condiderunt, aut semper aut tam frequenter
ut paene semper ea dicitur seruitus, quae pertinet ad
colendum Deum. Proinde si tantummodo cultus ipse dicatur,
non soli Deo deberi uidetur. Dicimur enim colere etiam
p 3 uelj aut p uoluerunt, Úł marg. uolunt, e
4 senserint a 6 donet, e ex corr., b 7 principatibus om. a. bl 8 et
sup. lin. a 10 sunt al uelle a nobis a b21; uel ea nobis ps; uel a
nobis bl; uelle coli a nobis a 12 eis om. a 16 uni e 17 greco.
in marg. greco uerbo necesse 8 insinuem, a 18 latrian mss. 21 praecepit
a seruis e 22 subiectos a 24 semper aut omn. s tam om. a
25 aut paene aes ea om. a dicatur b 27 uideatur ab2
Nec solum ea, quibus nos religiosa humilitate subicimus,
sed quaedam etiam, quae subiecta sunt nobis, perhibentur
coli. Nam ex hoc uerbo et agricolae et coloni et incolae
uocantur, et ipsos de os non ob aliud appellant caelicolas, nisi
quod caelum colant, non utique uenerando, sed inhabitando,
tamquam caeli quosdam colonos; non sicut appellantur coloni.
qui condicionem debent genitali solo, propter agriculturam
sub dominio possessorum, sed, sicut ait quidam Latini eloquii
magnus auctor:
Ab incolendo enim colonos uocauit, non ab agricultura. Hinc
et ciuitates a maioribus ciuitatibus uelut populorum examinibus
conditae coloniae nuncupantur. Ac per hoc cultum
quidem non deberi nisi Deo propria quadam notione uerbi
huius omnino uerissimum est; sed quia et aliarum rerum
dicitur cultus, ideo Latine uno uerbo significari cultus Deo
debitus non potest.
Nam et ipsa religio quamuis distinctius non quemlibet,
sed Dei cultum significare uideatur (unde isto nomine interpretati
sunt nostri eam, quae Graece
quia Latina loquendi consuetudine, non inperitorum, uerum
etiam doctissimorum, et cognationibus humanis adque adfinitatibus
et quibusque necessitudinibus dicitur exhibenda religio,
non eo uocabulo uitatur ambiguum, cum de cultu deitatis
uertitur quaestio, ut fidenter dicere ualeamus religionem non
esse nisi cultum Dei, quoniam uidetur hoc uerbum a significanda
obseruantia propinquitatis humanae insolenter auferri.
p s 3 sq. quae subiecta ......,.. agricolae aIR. p s nos.
in marg. J. a nobis, e coli perhibentur v 8 conditioni a 10 autor e1
12 ab agric. aelpsv; ab om. al kl Domb. 17 signari * cultus
ont. a 21 trescia p s; threstia a 22 latine a 24 necessitatibua a
25 cum] dum a a 27 a oni, b 28 insolerter e1 Jfc1 offerri b
dicitur. More autem uulgi hoc nomen etiam in operibus misericordiae
frequentatur; quod ideo arbitror euenisse, quia haec
fieri praecipue mandat Deus eaque sibi uel pro sacrificiis uel
prae sacrificiis placere testatur. Ex qua loquendi consuetudine
factum est, ut et Deus ipse dicatur pius; quem sane Graeci
nullo suo sermonis usu
pro misericordia illorum etiam uulgus usurpet. Unde in quibusdam
scripturarum locis, ut distinctio certior appareret, non
cultu conpositum resonat, dicere maluerunt. Utrumlibet autem
horum nos uno uerbo enuntiare non possumus. Quae itaque
sed ea qua colimus Deum; uel quae
autem religio dicitur, sed ea quae nobis est erga Deum; uel
quam illi
Dei cultum possumus appellare: hanc ei tantum Deo deberi
dicimus, qui uerus est Deus facitque suos cultores deos.
Quicumque igitur sunt in caelestibus habitationibus inmortales
et beati, si nos non amant nec beatos esse nos uolunt, colendi
utique non sunt. Si autem amant et beatos uolunt, profecto
inde uolunt, unde et ipsi sunt; an aliunde ipsi beati, aliunde
nos?
subscripto puncto deletum) p tamen] autem a 5 Deus
mandat v uel prae sacrif. oMn. e 7 ipse omn. a • sane] tamen s
8 sui a mss.; E(>3S£Elv v. Dombart Diibnerum secu-
tus scripserat, sed formam E!J(niHjY sermoni in Nou. Test. usitato
respondere, ipse postea monuit in Annal. phil. 1850, t. 121 p. 149
Sed non est nobis ullus cum his excellentioribus philosophis
in hac quaestione conflictus. Viderunt enim suisque
litteris multis modis copiosissime mandauerunt hinc illos,
unde et nos, fieri beatos, obiecto quodam lumine intellegibili.
quod Deus est illis et aliud est quam illi, a quo inlustrantur,
ut clareant adque eius participatione perfecti beatique subsistant.
Saepe multumque Plotinus adserit sensum Platonis
explanans, ne illam quidem, quam credunt esse uniuersitatis
animam, aliunde beatam esse quam nostram, idque esse lumen
quod ipsa non est, sed a quo creata est et quo intellegibiliter
inluminante intellegibiliter lucet. Dat etiam similitudinem ad
illa incorporea de his caelestibus conspicuis araplisque corporibus,
tamquam ille sit sol et ipsa sit luna. Lunam quippe
solis obiectu inluminari putant. Dicit ergo ille magnus Platonicus
animam rationalem, siue potius intellectualis dicenda
sit, ex quo genere etiam inmortalium beatorumque animas
esse intellegit, quos in caelestibus sedibus habitare non dubitat,
non habere supra se naturam nisi Dei, qui fabricatus est
mundum, a quo et ipsa facta est; nec aliunde illis supernis
praeberi uitam beatam et lumen intellegentiae ueritatis, quam
unde praebetur et nobis, consonans euangelio, ubi legitur:
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Iohannes;
hic uenit in testimonium, ut testimonium per perhiberet
de lumine, ut omnes crederent per eum. Non
erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet
a 4 [sed] non est [nobis ullus cum his excellentioribus]
philosophis, uerba cancellis inclusa eadem ut uidetur manu superscripta
sunt, b his
Quae cum ita sint, si Platonici uel quicumque alii ista senserunt
cognoscentes Deum sicut Deum glorificarent et gratias
agerent nec euanescerent in cogitationibus suis nec populorum
erroribus partim auctores fierent, partim resistere non auderent:
profecto confiterentur et illis inmortalibus ac beatis et nobis
mortalibus ac miseris, ut inmortales ac beati esse possimus,
unum Deum deorum colendum, qui et noster est et illorum.
Huic nos seruitutem, quae
quibusque sacramentis siue in nobis ipsis debemus. Huius
enim templum simul omnes et singuli templa sumus, quia
et omnium concordiam et singulos inhabitare dignatur; non
in omnibus quam in singulis maior, quoniam nec mole distenditur
nec partitione minuitur. Cum ad illum sursum est, eius
est altare cor nostrum; eum Unigenito eius sacerdote placamus;
ei cruentas uictimas caedimus, quando usque ad
C; bonos sen malos omisso priore seu p; siue
b. siue m. q v .12 si; et nt. 2 in ras. e alii philosophi a 13 et
gratias.. euanescerent om. a bl 17 et beati s; sup. lin. a posseet
mus a 18 et ante noster om. a 19 huic b 24 ad eius altare a
25 eum Unigenito eius p s (hanc uerborum collocationem postulat anapltora
per quattuor membra continuata); eius Unigenito eum
Nam, ut alia nunc taceam, quae pertinent ad religionis obsequium,
quo colitur Deus, sacrificium certe nullus hominum
est qui audeat dicere deberi nisi deo. Multa denique de cultu
diuino usurpata sunt, quae honoribus deferrentur humanis,
siue humilitate nimia siue adulatione pestifera; ita tamen, ut,
quibus ea deferrentur, homines haberentur, qui dicuntur colendi
et uenerandi, si autem multum eis additur, et adorandi: quis
uero sacrificandum censuit nisi ei, quem deum aut sciuit aut
putauit aut finxit? Quam porro antiquus sit in sacrificando
Dei cultus, duo illi fratres Cain et Abel satis indicant, quorum
maioris Deus reprobauit sacrificium, minoris aspexit.
v 6 Deo debita] deum decuit a 8 subditus 8 9 Deo
priuatur v 12 quia a sacrificandis diis e 16 nam, in marg. non, e
18 soli deo 8 19 deferuntur bes uerba humanis usque ad deferrentur
I. 21 m. 1 in marg. e 20 ut om. bl ut a quibus a 21 deferentur
bx 8 22 eis multum v et om. e 8 25 caim, m m. 2 ex
n corr., a
Quis autem ita desipiat, ut existimet aliquibus usibus Dei
esse necessaria, quae in sacrificiis offeruntur? Quod cum
multis locis diuina scriptura testetur, ne longum faciamus,
breue illud de psalmo commemorare suffecerit: Dixi Domino,
Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non
eges. Non solum igitur pecore uel qualibet alia re corruptibili
adque terrena, sed ne ipsa quidem iustitia hominis Deus
egere credendus est, totumque quod recte colitur Deus homini
prodesse, non Deo. Neque enim fonti se quisquam dixerit
consuluisse, si biberit; aut luci, si uiderit. Nec quod ab antiquis
patribus alia sacrificia facta sunt in uictimis pecorum,
quae nunc Dei populus legit, non facit, aliud intellegendum
est, nisi rebus illis eas res fuisse significatas, quae aguntur
in nobis, ad hoc ut inhaereamus Deo et ad eundem finem
proximo consulamus. Sacrificium ergo uisibile inuisibilis sacrificii
sacramentum, id est sacrum signum est. Unde ille paenitens
aput prophetam uel ipse propheta quaerens Deum
peccatis suis habere propitium: Si uoluisses, inquit, sacrificium,
dedissem utique; holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus:
cor contritum et humiliatum Deus non spernet.
Intueamur quem ad modum, ubi Deum dixit nolle sacrificium.
ibi Deum ostendit uelle sacrificium. Non uult ergo
C q; referri uel offerri p; obseruari v Domb. 6 testatur bzs
7 de] in e cum commem. s 9 pecora uel quaelibet alia corruptibilia
atque terrena b; pecoribus uel quibuslibet aliis corruptibilibus atque
terrenis a 10 nec a 11 deus colitur a 13 consuluisse mss.; profuisse
v ne s 14 alia mss.; talia v sint p in om. e 18 sacrificii
om. al 22 olocaustis al bl 23 contribulatus aepsv; contritus
b l a k f Domb. 24 spernit s 25 intuemur at bt 26 ibi deum
ostendit uelle sacrif. om. b I
Illo igitur quod eum nolle dixit, hoc significatur, quod eum
uelle subiecit. Sic itaque illa Deum nolle dixit, quo modo ab
stultis ea uelle creditur, uelut suae gratia uoluptatis. Nam si
ea sacrificia quae uult (quorum hoc unum est: cor contritum
et humiliatum dolore paenitendi) nollet eis sacrificiis significari,
quae uelut sibi delectabilia desiderare putatus est: non
utique de his offerendis in lege uetere praecepisset. Et ideo
mutanda erant opportuno certoque iam tempore, ne ipsi Deo
desiderabilia uel certe in nobis acceptabilia, ac non potius
quae his significata sunt crederentur. Hinc et alio loco psalmi
alterius: Si esuriero, inquit, non dicam tibi; meus est
enim orbis terrae et plenitudo eius. Numquid manducabo
carnes taurorum aut sanguinem hircorum
potabo? Tamquam diceret: Utique si mihi essent necessaria,
non a te peterem, quae habeo in potestate. Deinde subiungens
quid illa significent: Immola, inquit, Deo sacrificium
laudis et redde Altissimo uota tua et inuoca me
in die tribulationis, et eripiam te et magnificabis
me. Item aput alium prophetam: In quo, inquit, adprehendam
dam Dominum, adsumam Deum meum excelsum?
Si adprehendam illum in holocaustis, in uitulis
anniculis? Si acceptauerit Dominus in milibus
arietum aut in denis milibus hircorum pinguium?
a sed p s v; et a bel ex k f Domb. 2 quo e dixit
a b e p; dicit l s v Domb. hoc om. a 4 nam et si b2 6 pęnitentis a
7 desiderare reputatum a 8 ueteri b2e 9 ne ipsi de his significata,
in marg. de ęo, e. omissa uerba m. 1 in inferiore margine posita sunt
11 et in alio b 15 sic utique a ei mihi ..... peterem quae om. a bl
necess. essent v 17 inquit om. os 19 eripiam p s; eximam rell. v
Domb. magnificabis
Proinde uerum sacrificium est omne opus, quod agitur
ut sancta societate inhaereamus Deo, relatum scilicet ad illum
a bel Domb. respiciens cod. Alex. cptutoToxdt
(JLOO aes,Rsias; primogenitum meam pro scelere meo ant fractam
ps; primogenita mea pro impietate mea v 3 deus s 4 exquirit abs
diligere] exquirere 8 5 paratas es a ire om. a 6 Et in] ex m. 2
in ras., e 8 haec] illa a 9 scribitur e 8 11 placatur dens m. a in
ras. e 13 sacrificio sacrificium v 14 ab hominibus ab 16 paulo
om. a 20 significando & elps Domb.; significandam a; significandum p
24 perfectuque C 25 quod elpskv; quo aba Domb.; que f
misericordia, qua homini subuenitur, si non propter Deum fit,
non est sacrificium. Etsi enim ab homine fit uel offertur,
tamen sacrificium res diuina est, ita ut hoc quoque uocabulo
id Latini ueteres appellauerint. Unde ipse homo Dei nomine
consecratus et Deo deuotus, in quantum mundo moritur ut Deo
uiuat, sacrificium est. Nam et hoc ad misericordiam pertinet,
quam quisque in se ipsum facit. Propterea scriptum est:
Miserere animae tuae placens Deo. Corpus etiam
nostrum cum temperantia castigamus, si hoc, quem ad modum
debemus, propter Deum facimus, ut non exhibeamus
membra nostra arma iniquitatis peccato, sed arma iustitiae
Deo, sacrificium est. Ad quod exhortans apostolus ait: Obsecro
itaque uos, fratres, per misericordiam Dei,
ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam,
sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium
uestrum. Si ergo corpus, quo inferiore tamquam famulo uel
tamquam instrumento utitur anima, cum eius bonus et rectus
usus ad Deum refertur, sacrificium est: quanto magis anima
ipsa cum se refert ad Deum. ut igne amoris eius accensa
formam concupiscentiae saecularis amittat eique tamquam
incommutabili formae subdita reformetur, hinc ei placens,
quod ex eius pulchritudine acceperit, fit sacrificium! Quod
idem apostolus consequenter adiungens: Et nolite, inquit,
conformari huic saeculo; sed reformamini in nouitate
mentis uestrae ad probandum uos quae sit
uoluntas Dei, quod bonum et bene placitum et
om. p 6 et dl uofuf, in marg.
et d5 uotll, e deuotus bps; uotus rell. v. Domb. mundo] modo be
10 temperantia mss.; per temperantiam v 11 faciamus IX 13 eIortans be
14 uos itaque p 14 misericordiam apsk; miserationem rell. v Domb.
Ii) uiuentem 8 16 rationale e 17 quod e inferiori b1 IS anima ipsa a
23 ex sup. lin. a 26 sensus uestri, in marg. flitia ute, e 27 bonum
est et a
siue in nos ipsos siue in proximos, quae referuntur
ad Deum, opera uero misericordiae non ob aliud fiant, nisi ut
a miseria liberemur ac per hoc ut beati simus (quod non fit
nisi bono illo, de quo dictum est: Mihi autem adhaerere
Deo bonum est): profecto efficitur, ut tota ipsa redemta
ciuitas, hoc est congregatio societasque sanctorum, uniuersale
sacrificium offeratur Deo per sacerdotem magnum, qui etiam
se ipsum obtulit in passione pro nobis, ut tanti capitis corpus
essemus, secundum formam serui. Hanc enim obtulit, in
hac oblatus est, quia secundum hanc mediator est, in hac sacerdos,
in hac sacrificium est. Cum itaque nos hortatus esset apostolus,
ut exhibeamus corpora nostra hostiam uiuam, sanctam,
Deo placentem, rationabile obsequium nostrum, et non conformemur
huic saeculo, sed reformemur in nouitate mentis nostrae:
ad probandum quae sit uoluntas Dei, quod bonum et bene placitum
et perfectum, quod totum sacrificium nos ipsi sumus:
Dico enim, inquit, per gratiam Dei, quae data est
mihi, omnibus, qui sunt in uobis, non plus sapere,
quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam;
sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei.
Sicut enim in uno corpore multa membra habemus,
omnia autem membra non eosdem actus habent: ita
multi unum corpus sumus in Christo; singuli autem
alter alterius membra, habentes dona diuersa secundum
gratiam, quae data est nobis. Hoc est sacrificium
Christianorum: multi unum corpus in Christo.
Quod etiam sacramento altaris fidelibus noto frequentat
ecclesia, ubi ei demonstratur, quod in ea re, quam offert, ipsa
offeratur.
e 5 mihi... bonum est in marg. s 7 ciuitas
dei a 8 offerat s 10 haec enim b 12 itaque] igitur a 14 et
non] ut p 8 15 huic saeculo sed reformemur om. p 8 21 fidei mensuram
v 23 eundem actum e 29 in ea oblatione a e
Merito illi in caelestibus sedibus constituti inmortales et
beati, qui creatoris sui participatione congaudent, cuius aeternitate
firmi, cuius ueritate certi, cuius munere sancti sunt,
quoniam nos mortales et miseros, ut inmortales beatique simus,
misericorditer diligunt, nolunt nos sibi sacrificari, sed ei, cuius
et ipsi nobiscum sacrificium se esse nouerunt. Cum ipsis enim
sumus una ciuitas Dei, cui dicitur in psalmo: Gloriosissima
dicta sunt de te, ciuitas Dei; cuius pars in nobis peregrinatur,
pars in illis opitulatur. De. illa quippe superna ciuitate,
ubi Dei uoluntas intellegibilis adque incommutabilis lex
est, de illa superna quodam modo curia (geritur namque ibi
cura de nobis) ad nos ministrata per angelos sancta illa scriptura
descendit, ubi legitur: Sacrificans dis eradicabitur,
nisi Domino soli. Huic scripturae, huic legi, praeceptis
talibus tanta sunt adtestata miracula, ut satis appareat,
cui nos sacrificari uelint inmortales ac beati, qui hoc nobis
uolunt esse quod sibi.
Nam nimis uetera si commemorem, longius quam satis
est reuoluere uidebor, quae miracula facta sint adtestantia
m. 2 in ras. a 9 sacrificari ab bel a k Domb.; sacrificare p s v
10 et ani. e 11 cui usque ad Dei l. 12 ont. s gloriosissima mss.
praeter l; gloriosa
Haec et alia multa huiusce modi, quae omnia commemorare
nimis longum est, fiebant ad commendandum unius
Dei ueri cultum et multorum falsorumque prohibendum.
Fiebant autem simplici fide adque fiducia pietatis, non incantationibus
et carminibus nefariae curiositatis arte conpositis,
quam uel magian uel detestabiliori nomine goetian uel honrabiliori
theurgian uocant, qui quasi conantur ista discernere
et inlicitis artibus deditos alios damnabiles, quos et maleficos
uulgus appellat (hos enim ad goetian pertinere dicunt),
alios autem laudabiles uideri uolunt, quibus theurgian deputant;
cum sint utrique ritibus fallacibus daemonum obstricti
sub nominibus angelorum.
Nam et Porphyrius quandam quasi purgationem animae
per theurgian, cunctanter tamen et pudibunda quodam modo
disputatione promittit; reuersionem uero ad Deum hanc artem
praestare cuiquam negat; ut uideas eum inter uitium sacrilegae
curiositatis et philosophiae professionem sententiis alternantibus
fluctuare. Nunc enim hanc artem tamquam fallacem
et in ipsa actione periculosam et legibus prohibitam cauendam
monet; nunc autem uelut eius laudatoribus cedens utilem
dicit esse mundandae parti animae, non quidem intellectuali,
qua rerum intellegibilium percipitur ueritas, nullas habentium
similitudines corporum; sed spiritali, qua corporalium rerum
capiuntur imagines. Hanc enim dicit per quasdam
b multum b1 10 detestabiliori p s
goethyan e horribiliori p 8; in marg. al. honorabiliori p 11 tbeuorgjurgian
b; theugian e; theorgian 8; theorian p 14 theorgian (sic et
theorgus, theorgicus semper s); theorian (sic et theoricus Bemper) p 17 et
u
oui. ab 23 cauendamque a 25 mundandam partem b quidem, i
et e m. J in ras., a; quaedam b1, quadam b2; tamen s intellectu ali
qua a 27 corporis b spirituali a v
aptam susceptioni spirituum et angelorum et ad uidendos
deos. Ex quibus tamen theurgicis teletis fateretur intellectuali
animae nihil purgationis accedere, quod eam faciat idoneam
ad uidendum Deum suum et perspicienda ea, quae uere sunt.
Ex quo intellegi potest, qualium deorum uel qualem uisionem
fieri dicat theurgicis consecrationibus, in qua non ea uidentur,
quae uere sunt. Denique animam rationalem siue, quod magis
amat dicere, intellectualem, in sua posse dicit euadere, etiamsi
quod eius spiritale est nulla theurgica fuerit arte purgatum;
porro autem a theurgo spiritalem purgari hactenus, ut non ex
hoc ad inmortalitatem aeternitatemque perueniat. Quamquam
itaque discernat a daemonibus angelos, aeria loca esse daemonum,
aetheria uel empyrea disserens angelorum, et admoneat
utendum alicuius daemonis amicitia, quo subuectante uel
paululum a terra possit eleuari quisque post mortem, aliam
uero uiam esse perhibeat ad angelorum superna consortia:
cauendam tamen daemonum societatem expressa quodam modo
confessione testatur, ubi dicit animam post mortem luendo
poenas cultum daemonum a quibus circumueniebatur horrescere:
ipsamque theurgian. quam uelut conciliatricem angelorum
deorumque commendat, aput tales agere potestates negare non
potuit, quae uel ipsae inuideant purgationi animae, uel artibus
seruiant inuidorum, querelam de hac re Chaldaei nescio cuius
expromens: \'Conqueritur, inquit, uir in Chaldaea bonus, purgandae
animae magno in molimine frustratos sibi esse successus,
cum uir ad eadem potens tactus inuidia adiuratas
sacris precibus potentias adligasset, ne postulata concederent.
e theletas es 2 susceptionem 8 et ante angel.
om. 8 et ante ad om. al e 5 eaque e uera abi e 6 uerba Ex
quo usque ad l. 8 uere sunt om. ab\' 8 uera e 9 in sua] insuper,
per in ras. m. 1 (?), b; ill superna v 10 spirituale a, et sic 1. 11 est]
et a; est et b 13 esse loca v 14 empyria b; enpyria s; emphyria e;
estphyria a 15 subiectante bx 16 a terra paululum a possit eleuari
a terra v 24 inuidorum seruiant a querelam, in marg. at. qua
re iam, b 26 esse om. a 27 cum] cur e potest actus a
dixit apparere theurgian esse tam boni conficiendi quam mali
et aput deos et aput homines disciplinam; pati etiam deos
et ad illas perturbationes passionesque deduci, quas communiter
daemonibus et hominibus Apuleius adtribuit; deos tamen
ab eis aetheriae sedis altitudine separans et Platonis adserens
in illa discretione sententiam.
Ecce nunc alius Platonicus, quem doctiorem ferunt, Porphyrius,
per nescio quam theurgicam disciplinam etiam ipsos
deos obstrictos passionibus et perturbationibus dicit, quoniam
sacris precibus adiurari terrerique potuerunt, ne praestarent
animae purgationem, et ita terreri ab eo, qui imperabat malum,
ut ab alio, qui poscebat bonum, per eandem artem theurgicam
solui illo timore non possent et ad dandum beneficium liberari.
Quis non uideat haec omnia fallacium daemonum esse commenta,
nisi eorum miserrimus seruus et a gratia ueri liberatoris
alienus? Nam si haec aput deos agerentur bonos, plus
ibi utique ualeret beneficus purgator animae quam maleuolus
inpeditor. Aut si dis iustis homo, pro quo agebatur, purgatione
uidebatur indignus, non utique ab inuido territi nec,
sicut ipse dicit, per metum ualentioris numinis inpediti, sed
iudicio libero id negare debuerunt. Mirum est autem, quod
benignus ille Chaldaeus, qui theurgicis sacris animam purgare
ante ligauit om. bl 2 apparet a in theurgian e 3 pacientia,
in marg. pati, e 6 adherens s 7 sententiae s 14 adinuari
e p adiurarique, omisso terreri, b terrerique mss. v; tenerique
Dornb. 16 eandem om. al artem om. a theurgican a
17 in illo e et om. e 19 a om. e 20 apud eos a1 bonos om. a
21 beneficiis b2 maliuolus a b e 12 23 terreri a 25 iud. lib. id
negare] iud. dei. indignari a mirum] uerum b 26 sacrificiis s
terreret adque ad bene faciendum cogeret territos deos, uel
ab eis terrentem conpesceret, ut libere bene facerent; si tamen
theurgo bono sacra defuerunt, quibus ipsos deos, quos inuocabat
animae purgatores, prius ab illa timoris peste purgaret.
Quid enim causae est, quur deus potentior adhiberi
possit a quo terreantur, nec possit a quo purgentur? An inuenitur
deus qui exaudiat inuidum et timorem dis incutiat ne
bene faciant; nec inuenitur deus qui exaudiat beneuolum et
timorem dis auferat ut bene faciant?s o theurgia praeclara,
o animae praedicanda purgatio, ubi plus imperat inmunda
inuidentia, quam inpetrat pura beneficentia! Immo uero
malignorum spirituum cauenda et detestanda fallacia, et salutaris
audienda doctrina. Quod enim qui has sordidas purgationes
sacrilegis ritibus operantur quasdam mirabiliter pulchras,
sicut iste commemorat, uel angelorum imagines uel
deorum tamquam purgato spiritu uident (si tamen uel tale
aliquid uident), illud est, quod apostolus dicit: Quoniam
satanas transfigurat se uelut angelum lucis. Eius
enim sunt illa phantasmata, qui miseras animas multorum
falsorumque deorum fallacibus sacris cupiens inretire et a
uero ueri Dei cultu, quo solo mundantur et sanantur, auertere,
sicut de Proteo dictum est,
hostiliter insequens, fallaciter subueniens, utrobique nocens.
e 4 inuocabant as2 9 beniuolum a b e 12 imperat a hi
beneficientia a; benefitiencia e 13 hauenda 8 et detestanda om. b
et eraso superscriptum est qua, e 14 ad has e 19 uelutJ in a angelus
b eius illa sunt enim a 22 ueri om. a 8 et om. a et
sanantur om. bl 23 protheo mss. 24 in homines a 25 utrubique 1
Melius sapuit iste Porphyrius, cum ad Anebontem scribit
Aegyptium, ubi consulenti similis et quaerenti et prodit artes
sacrilegas et euertit. Et ibi quidem omnes daemones reprobat,
quos dicit ob inprudentiam trahere humidum uaporem et ideo
non in aethere, sed in aere esse sub luna adque in ipso lunae
globo; uerum tamen non audet omnes fallacias et malitias et
ineptias, quibus merito mouetur, omnibus daemonibus dare.
Quosdam namque benignos daemones more appellat aliorum,
cum omnes generaliter inprudentes esse fateatur. Miratur
autem quod non solum di adliciantur uictimis, sed etiam conpellantur
adque cogantur facere quod homines uolunt; et si
corpore et incorporalitate di a daemonibus distinguuntur, quo
modo deos esse existimandum sit solem et lunam et uisibilia
cetera in caelo, quae corpora esse non dubitat; et si di sunt.
quo modo alii benefici, alii malefici esse dicantur; et quo
modo incorporalibus, cum sint corporei, coniungantur. Quaerit
etiam ueluti dubitans, utrum in diuinantibus et quaedam mira
facientibus animae sint passiones an aliqui spiritus extrinsecus
ueniant, per quos haec ualeant; et potius uenire extrinsecus
conicit, eo quod lapidibus et herbis adhibitis et adligent quosdam,
et aperiant clausa ostia, uel aliquid eius modi mirabiliter
operentur. Unde dicit alios opinari esse quoddam genus,
p 4 sapuit iste om. e ad anubontem ab; ad danebona
.
tem e; adnebontem I; ad abontem s; ad/bontem, eraso a, in marg. ne, p
scribit epsaf; scripsit v Domb. 5 consulentis s 5 sq. et prodit
artes sacrilegas et auertit m. 1 in marg. e 6 et ante euertit om. s
7 ob] ad a trahere na. 1 in marg., a uaporem, superscripto m. 2
a. terrae, b 10 moueretur ab 15 corporei, i m. 2, b corporalitate
s; corporati, ti n. 2 in ras., b dei s 18 alii benefici om. a
21 passiones mss.; potentiores v 23 adhibitis, in marg, adiutis, e; exhibitis
ab 24 et om. e hostia ab e
simulans deos et daemones et animas defunctorum,
et hoc esse quod efficiat haec omnia quae uidentur bona esse
uel praua; ceterum circa ea, quae uere bona sunt, nihil opitulari,
immo uero ista nec nosse, sed et male conciliare et
insimulare adque inpedire nonnumquam uirtutis sedulos sectatores,
et plenum esse temeritatis et fastus, gaudere nidoribus,
adulationibus capi, et cetera, quae de hoc genere fallacium
malignorumque spirituum, qui extrinsecus in animam ueniunt
humanosque sensus sopitos uigilantesue deludunt, non tamquam
sibi persuasa confirmat, sed tam tenuiter suspicatur aut
dubitat, ut haec alios adserat opinari. Difficile quippe fuit
tanto philosopho cunctam diabolicam societatem uel nosse uel
fidenter arguere, quam quaelibet anicula Christiana nec cunctatur
esse, et liberrime detestatur. Nisi forte iste et ipsum,
ad quem scribit, Anebontem tamquam talium sacrorum praeclarissimum
antistitem et alios talium operum tamquam diuinorum
et ad deos colendos pertinentium admiratores uerecundatur
offendere.
Sequitur tamen et ea uelut inquirendo commemorat, quae
sobrie considerata tribui non possunt nisi malignis et fallacibus
potestatibus. Quaerit enim quur tamquam melioribus
inuocatis quasi peioribus imperetur, ut iniusta praecepta
hominis exsequantur; quur adtrectatum re Veneria non exaudiant
inprecantem, cum ipsi ad incestos quosque concubitus
quoslibet ducere non morentur; quur animantibus suos
a e; omniformae m. 2 superscripto una pars est, b
3 esse bona uel parua a 4 uere om. s 5 et ante male om. a et
ante insim. om. e et insimulare om. b\' 6 insimulare] stimulare s
atque m. 2 ex ac quem corr., b; atque, t et e in ras. m. 2, a 8 de
sup. lin. a 10 ujgilantesque as 11 tam] tum b; secum a 14 quamlibet
a nec cunctatur esse mss.; nec nosse cunctatur v 15 et erasum
e 16 anubontem
Verum quia tanta et talia geruntur his artibus, ut uniuersum
modum humanae facultatis excedant: quid restat, nisi
ut ea, quae mirifice tamquam diuinitus praedici uel fieri
uidentur nec tamen ad unius Dei cultum referuntur, cui
simpliciter inhaerere fatentibus quoque Platonicis et per
multa testantibus solum beatificum bonum est, malignorum
daemonum ludibria et seductoria inpedimenta, quae uera
pietate cauenda sunt, prudenter intellegantur? Porro autem
quaecumque miracula siue per angelos siue quocumque
modo ita diuinitus fiunt, ut Dei unius, in quo solo beata
uita est, cultum religionemque commendent, ea uere ab
eis uel per eos, qui nos secundum ueritatem pietatemque
diligunt, fieri ipso Deo in illis operante credendum est. Neque
enim audiendi sunt, qui Deum inuisibilem uisibilia miracula
operari negant, cum ipse etiam secundum ipsos fecerit mundum,
quem certe uisibilem negare non possunt. Quidquid
igitur mirabile fit in hoc mundo, profecto minus est quam
totus hic mundus, id est caelum et terra et omnia quae in
eis sunt, quae certe Deus fecit. Sicut autem ipse qui fecit,
ita modus quo fecit occultus est et inconprehensibilis homini.
Quamuis itaque miracula uisibilium naturarum uidendi adsiduitate
uiluerint, tamen, cum ea sapienter intuemur, inusitatissimis
rarissimisque maiora sunt. Nam et omni miraculo.
quod fit per hominem, maius miraculum est homo. Quapropter
Deus, qui fecit uisibilia caelum et terram, non dedignatur
facere uisibilia miracula in caelo uel terra, quibus ad se inuisibilem
colendum excitet animam adhuc uisibilibus deditam;
a 8 adhaerere testificantibue e 12 miracula....
quocumque om. bl 16 deo illis imperante s 18 cum] qui b
21 terram s uerba et omnia usque ad facere l. 29 om. a 25 inusitatis
rarissimisque m. 2 ex inusitatissimisque corr., e 26 rarisque b
29 uel terra a e1 l a k Domb.; et terra s; uel in terra b e2 v j et in terra p
ipsum est, in cuius dispositione iam tempora facta sunt quaecumque
futura sunt. Nam temporalia mouens temporaliter
non mouetur, nec aliter nouit facienda quam facta, nec aliter
inuocantes exaudit quam inuocaturos uidet. Nam et cum exaudiunt
angeli eius, ipse in eis exaudit, tamquam in uero nec
manu facto templo suo, sicut in hominibus sanctis suis, eiusque
temporaliter fiunt iussa aeterna eius lege conspecta.
Nec mouere debet, quod, cum sit inuisibilis, saepe uisibiliter
patribus apparuisse memoratur. Sicut enim sonus, quo
auditur sententia in silentio intellegentiae constituta, non est
boc quod ipsa: ita et species, qua uisus est Deus in natura
inuisibili constitutus, non erat quod ipse. Verum tamen ipse
in eadem specie corporali uidebatur, sicut illa sententia ipsa
in sono uocis auditur; nec illi ignorabant inuisibilem Deum
in specie corporali, quod ipse non erat, se uidere. Nam et
loquebatur cum loquente Moyses et ei tamen dicebat: Si
inueni gratiam ante te, ostende mihi temet ipsum,
scienter ut uideam te. Cum igitur oporteret Dei legem
in edictis angelorum terribiliter dari, non uni homini paucisue
sapientibus, sed uniuersae genti et populo ingenti: coram
eodem populo magna facta sunt in monte, ubi lex per unum
dabatur, conspiciente multitudine metuenda et tremenda quae
fiebant. Non enim populus Israel sic Moysi credidit, quem ad
()m. bl 7 hominibus] humilibus a bl usque
e 8 temporaliter, ter m. 2 in ras., b 14 quo] quod b 17 uisibili
b e 21 moyse sed a b e 25 et om. b et pop. ingenti om. a
27 et abeps; ac v Domb.
leges, quas condidit, accepisset. Cum enim lex dabatur populo,
qua coli unus iubebatur Deus, in conspectu ipsius populi,
quantum sufficere diuina prouidentia iudicabat, mirabilibus
rerum signis et motibus apparebat ad eandem legem dandam
creatori seruire creaturam..
Sicut autem unius hominis, ita humani generis, quod ad
Dei populum pertinet, recta eruditio per quosdam articulos
temporum tamquam aetatum profecit accessibus, ut a temporalibus
ad aeterna capienda et a uisibilibus ad inuisibilia
surgeretur; ita sane ut etiam illo tempore, quo uisibilia promittebantur
diuinitus praemia, unus tamen colendus commendaretur
Deus, ne mens humana uel pro ipsis terrenis uitae
transitoriae beneficiis cuiquam nisi uero animae creatori et
domino subderetur. Omnia quippe, quae praestare hominibus
uel angeli uel homines possunt, in unius esse Omnipotentis
potestate quisquis diffitetur, insanit. De prouidentia certe
Plotinus Platonicus disputat eamque a summo Deo, cuius est
intellegibilis adque ineffabilis pulchritudo, usque ad haec
terrena et ima pertingere flosculorum adque foliorum pulchritudine
conprobat; quae omnia quasi abiecta et uelocissime
pereuntia decentissimos formarum suarum numeros habere non
posse confirmat, nisi inde formentur, ubi forma intellegibilis
a e; ly//gurgo, superscripto s. regi, b siue a 5 et
abelps; ac v Domb. 11 ita om. a 13 proficit s 15 surgeret e;
suggeretur at 16 tamen] tantum Domb.t 18 cuiquam ont. a uero
orn. a et belp; ac s v Domb. et domino om. a 20 Omnipot.
om. bt 21 diffidit eps 22 platonicus plotinus e; plotinus philosophus
platonicus a platonis bt 24 pulchr.] fortitudine e 27 inintelleg. s
Iesus ibi ostendit, ubi ait: Considerate lilia agri,
non laborant neque nent. Dico autem uobis, quia
nec Salomon in tota gloria sua sic amictus est,
sicut unum ex eis. Quod si faenum agri, quod hodie
est et cras in clibanum mittitur, Deus sic uestit:
quanto magis uos, modicae fidei? Optime igitur anima
humana adhuc terrenis desideriis infirma ea ipsa, quae temporaliter
exoptat bona infima adque terrena uitae huic transitoriae
necessaria et prae illius uitae sempiternis beneficiis
contemnenda, non tamen nisi ab uno Deo expectare consuescit,
ut ab illius cultu etiam in istorum desiderio non recedat, ad
quem contemtu eorum et ab eis auersione perueniat.
Sic itaque diuinae prouidentiae placuit ordinare temporum
cursum, ut, quem ad modum dixi et in actibus apostolorum
legitur, lex in edictis angelorum daretur de unius ueri Dei.
cultu, in quibus et persona ipsius Dei, non quidem per suam
substantiam, quae semper corruptibilibus oculis inuisibilis
permanet, sed certis indiciis per subiectam creatori creaturam
uisibiliter appareret et syllabatim per transitorias temporum
morulas humanae linguae uocibus loqueretur, qui in sua
natura non corporaliter, sed spiritaliter, non sensibiliter, sed
intellegibiliter, non temporaliter, sed, ut ita dicam,
a b 3 nent ab e p sv; neent 1; neunt ex I Domb. quia]
quod a 4 in ont. a tota epsf; tanta b a k v Domb.; omni a 5 eat
his e l; ex istis a 7 modicae] minime a 8 humana sup. lin. b 10 necessarIa
om. bl pro a sempiternae a 12 ad quemj atque 8; atque
ad a 13 contemptum a euersione b; euersionem, superscripto
fIl. 2 reuersionem,
Quibus igitur angelis de beata et sempiterna uita credendum
esse censemus? Utrum eis, qui se religionis ritibus coli
uolunt sibi sacra et sacrificia flagitantes a mortalibus exhiberi,
an eis, qui hunc omnem cultum uni Deo creatori omnium
deberi dicunt eique reddendum uera pietate praecipiunt.
cuius et ipsi contemplatione beati sunt\' et nos futuros esse
promittunt? Illa namque uisio Dei tantae pulchritudinis uisio
est et tanto amore dignissima, ut sine hac quibuslibet aliis
bonis praeditum adque abundantem non dubitet Plotinus
om. a 3 ueritati s 4 ineffabiliter a et eras. a
ysque, us eras., s 5 ac b adque sensib. om. a at indiff. a
7 ut dictum est om. a 9 unas a 11 turba, superscripto 8. deorum, b
et caelum a 12 qui non usque ad facta sunt l. 14 om. pl 18 haec
que, que m. 2 in fin. uersus, e 16 de om. p 18 sibi] Be p q; om. C
23 omnem om. bx 24 delibari b 26 uisio.. pulchritudinis om. bl
28 habund. b e
quidam uero ad se ipsos latria colendos signis mirabilibus
excitent, et hoc ita, ut illi istos coli prohibeant, isti autem
illum prohibere non audeant: quibus potius sit credendum,
respondeant Platonici, respondeant quicumque philosophi,
respondeant theurgi uel potius periurgi; hoc enim sunt omnes
illae artes uocabulo digniores; postremo respondeant homines,
si ullus naturae suae sensus, quod rationales creati sunt, ex
aliqua parte uiuit in eis; respondeant, inquam, eisne sacrificandum
sit dis uel angelis, qui sibi sacrificari iubent, an illi
uni, cui iubent hi qui et sibi et istis prohibent? Si nec isti
nec illi ulla miracula facerent, sed tantum praeciperent, alii
quidem ut sibi sacrificaretur, alii uero id uetarent, sed uni
tantum iuberent Deo: satis deberet pietas ipsa discernere, quid
horum de fastu superbiae, quid de uera religione descenderet.
Plus etiam dicam: si tantum hi mirabilibus factis humanas
animas permouerent, qui sacrificia sibi expetunt, illi autem,
qui hoc prohibent et uni tantum Deo sacrificari iubent, nequaquam
ista uisibilia miracula facere dignarentur: profecto non
sensu corporis, sed ratione mentis praeponenda eorum esset
auctoritas. Cum uero Deus id egerit ad commendanda eloquia
ueritatis suae, ut per istos inmortales nuntios non sui fastum,
sed maiestatem illius praedicantes faceret maiora, certiora,
clariora miracula, ne infirmis piis illi, qui sacrificia sibi expetunt,
falsam religionem facilius persuaderent, eo quod sensibus
eorum quaedam stupenda monstrarent: quem tandem ita
om. 8 3 prohib.] praecipiant s 6 perteurgi a; pertergi,
in marg. I periurgi, b illae omnes v 8 suae om. p s illis ante
sensus superscriptum e quod & e Ip a a. k f Domb.; quo a v et ex
alia e 11 nec illi nec isti v 13 id om. 11 15 religione om. at
16 hi om. a bl p s 17 animas permouerent e l p s a k f Domb.2; mentes
promouerent a; promouerent mentes b Domb.l; permou. mentes v 20 proponenda
e 22 non suum factum s; non sua facta, in marg. ai. non sui
fastum, b; non sua nomina sui fastu a 24 piis om. a expetant b;
exspectant s
ampliora inuenit quae miretur?
Illa quippe miracula deorum gentilium, quae commendat
historia (non ea dico, quae interuallis temporum occultis
ipsius mundi causis, uerum tamen sub diuina prouidentia
constitutis et ordinatis monstrosa contingunt; quales sunt
inusitati partus animalium et caelo terraque rerum insolita
facies, siue tantum terrens siue etiam nocens, quae procurari
adque mitigari daemonicis ritibus fallacissima eorum astutia
perhibentur; sed ea dico, quae ui ac potestate eorum fieri
satis euidenter apparet, ut est quod effigies deorum Penatium,
quas de Troia Aeneas fugiens aduexit, de loco in locum
migrasse referuntur; quod cotem Tarquinius nouacula secuit:
quod Epidaurius serpens Aesculapio nauiganti Romam comes
adhaesit; quod nauem, qua simulacrum matris Phrygiae uehebatur,
tantis hominum boumque conatibus inmobilem redditam
una muliercula zona adligatam ad suae pudicitiae testimonium
mouit et traxit; quod uirgo Vestalis, de cuius corruptione
quaestio uertebatur, aqua inpleto cribro de Tiberi neque perfluente
abstulit controuersiam) — haec ergo adque huius modi
nequaquam illis, quae in populo Dei facta legimus, uirtute
ac magnitudine conferenda sunt; quanto minus ea, quae illorum
quoque populorum, qui tales deos coluerunt, legibus iudicata
sunt prohibenda adque plectenda, magica scilicet uel theurgica!
quorum pleraque specie tenus mortalium sensus imaginaria
ludificatione decipiunt, quale est lunam deponere, (donee subpositas,
ut ait Lucanus, propior despumet in herbas;\'
v 10 ui sup. lin. e ac] et b; aut e 11 penatum a
12 quas ab !p s ak tv; quos e 14 serpens sup. lin. e 15 nauim e v
16 conantibus 1 17 alligata s 19 deflnente, de eraso p, a 20 adque]
et ab huius modi Ips; huiusce modi e; alia huius modi abkv
21 legimus] sunt a b 25 pleraqae om. al 26 ee (= esse) e donecj
quod nec b subposita e 27 ut luc. ait a inj et e
finis ipse, quo discernuntur, incomparabiliter haec nostra
ostendit excellere. Illis enim multi tanto minus sacrificiis
colendi sunt, quanto magis haec expetunt; his uero unus
commendatur Deus, qui se nullis talibus indigere et scripturarum
suarum testificatione et eorundem postea sacrificiorum
remotione demonstrat. Si ergo angeli sibi expetunt sacrificium,
praeponendi eis sunt, qui non sibi, sed Deo creatori omnium,
cui seruiunt. Hinc enim ostendunt quam sincero amore nos
diligant, quando per sacrificium non sibi, sed ei nos subdere
uolunt, cuius et ipsi contemplatione beati sunt, et ad eum
nos peruenire, a quo ipsi non recesserunt. Si autem angeli,
qui non uni sed plurimis sacrificia fieri uolunt, non sibi, sed
eis dis uolunt, quorum deorum angeli sunt: etiam sic eis
praeponendi sunt illi, qui unius Dei deorum angeli sunt, cui
sacrificari sic iubent, ut alicui alteri uetent, cum eorum nullus
huic uetet, cui uni isti sacrificari iubent. Porro si, quod magis
indicat eorum superba fallacia, nec boni nec bonorum deorum
angeli sunt. sed daemones mali, qui non unum solum ac
summum Deum, sed se ipsos sacrificiis coli uolunt: quod
maius quam unius Dei contra eos eligendum est praesidium,
cui seruiunt angeli boni, qui non sibi, sed illi iubent
ut sacrificio seruiamus, cuius nos ipsi esse sacrificium debemus?
a quoequari s 3 illi b 4 sunt om. a e 8 sunt
qui ab elp a; sunt illi qui v Domb. omnium om. at 9 amore]
animo p 10 diligant e l p s α k2.F Domb.; diligunt
Proinde lex Dei, quae in edictis data est angelorum, in qua
unus Deus deorum religione sacrorum iussus est coli, alii
uero quilibet prohibiti, in arca erat posita, quae arca testimonii
nuncupata est. Quo nomine satis significatur non Deum,
qui per illa omnia colebatur, circumcludi solere uel contineri
loco, cum responsa eius et quaedam humanis sensibus darentur
signa ex illius arcae loco, sed uoluntatis eius hinc testimonia
perhiberi; quod etiam ipsa lex erat in tabulis conscripta lapideis
et in arca, ut dixi, posita, quam tempore peregrinationis
in eremo cum tabernaculo, quod similiter appellatum est tabernaculum
testimonii, cum debita sacerdotes ueneratione portabant;
signumque erat, quod per diem nubes apparebat, quae
sicut ignis nocte fulgebat; quae nubes cum moueretur, castra
mouebantur, et ubi staret, castra ponebantur. Reddita sunt
autem illi legi magni miraculi testimonia praeter ista, quae
dixi, et praeter uoces, quae ex illius arcae loco edebantur.
Nam cum terram promissionis intrantibus eadem arca transiret.
Iordanes fluuius ex parte superiore subsistens et ex inferiore
decurrens et ipsi et populo siccum praebuit transeundi locum.
Deinde ciuitatis, quae prima hostilis occurrit more gentium
deos plurimos colens, septiens eadem arca circumacta muri
repente ceciderunt, nulla manu oppugnati, nullo ariete percussi.
Post haec etiam cum iam in terra promissionis essent et
eadem arca propter eorum peccata fuisset ab hostibus capta.
p 5 angelorum data est a 14 heremo mss. cum om. e
15 deuita a 16 erat om. a 18 et ubi.. ponebantur om. a 19 et
20 propter, in marg. praeter, e 21 namque a ex eadem a; ut eadem,
ut ex et corr., b 22 iordanes l I; iordannes a; iordanis a b ep s;
Iordanem v 23 et ipsis a, om. e 24 ciuitatis, superscripto ierico. p
gentilium a 27 Post haec] postea b
colebant, honorifice conlocarunt abeuntesque clauserunt, apertoque
postridie simulacrum, cui supplicabant, inuenerunt conlapsum
deformiterque confractum. Deinde ipsi prodigiis
acti deformiusque puniti arcam diuini testimonii populo,
unde ceperant, reddiderunt. Ipsa autem redditio qualis fuit!
Inposuerunt eam plaustro eique iuuencas, a quibus uitulos
sugentes abstraxerant, subiunxerunt et eas quo uellent ire
siuerunt, etiam inde uim diuinam explorare cupientes. At illae
sine duce homine adque rectore ad Hebraeos uiam pertinaciter
gradientes nec reuocatae mugitibus esurientium filiorum
magnum sacramentum suis cultoribus reportarunt. Haec adque
huius modi Deo parua sunt, sed magna terrendis salubriter
erudiendisque mortalibus. Si enim philosophi praecipueque
Platonici rectius ceteris sapuisse laudantur, sicut paulo ante
commemoraui, quod diuinam prouidentiam haec quoque rerum
infima adque terrena administrare docuerunt numerosarum
testimonio pulchritudinum, quae non solum in corporibus animalium,
uenim in herbis etiam faenoque gignuntur: quanto
euidentius haec adtestantur diuinitati, quae ad horam praedicationis
eius fiunt, ubi ea religio commendatur, quae omnibus
caelestibus, terrestribus, infernis sacrificari uetat, uni
Deo tantum iubens, qui solus diligens et dilectus beatos facit
eorumque sacrificiorum. tempora imperata pr aefiniens eaque
per meliorem sacerdotem in melius mutanda praedicens non
ista se adpetere, sed per haec alia potiora significare testatur,
non ut ipse his honoribus sublimetur, sed ut nos ad eum
colendum eique cohaerendum igne amoris eius accensi, quod
nobis, non illi, bonum est, excitemur.
v eandem a 5 deformiterque
a 8 6 qualis] talia a 8 euggentes a e 9 inde p; hinc v;
hic rell. Domb. 10 homine duce v 15 sapuisse cet. a 21 eius
om. a 22 sacrificare a 23 dilectos a 24 tempora om. a 28 igni
eius amoris e
An dicet aliquis ista falsa esse miracula nec fuisse facta,
sed mendaciter scripta? Quisquis hoc dicit, si de his rebus
negat omnino ullis litteris esse credendum, potest etiam dicere
nec deos ullos curare mortalia. Non enim se aliter colendos
esse persuaserunt nisi mirabilium operum effectibus, quorum
et historia gentium testis est, quarum di se ostentare mirabiles
potius quam utiles ostendere potuerunt. Unde hoc opere
nostro, cuius hunc iam decimum librum habemus in manibus,
non eos suscepimus refellendos, qui uel ullam esse uim diuinam
negant uel humana non curare contendunt, sed eos, qui
nostro Deo conditori sanctae et gloriosissimae ciuitatis deos
suos praeferunt, nescientes eum ipsum esse etiam mundi
huius uisibilis et mutabilis inuisibilem et incommutabilem
conditorem et uitae beatae non de his, quae condidit, sed de
se ipso uerissimum largitorem. Eius enim propheta ueracissimus
ait: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. De
fine boni namque inter philosophos quaeritur, ad quod adipiscendum
omnia officia referenda sunt. Nec dixit iste: Mihi
autem diuitiis abundare bonum est, aut insigniri purpura et
sceptro uel diademate excellere, aut, quod nonnulli etiam
philosophorum dicere non erubuerunt: Mihi uoluptas corporis
bonum est; aut quod melius uelut meliores dicere uisi sunt:
Mihi uirtus animi mei bonum est; sed: Mihi, inquit,
C 5 dicit a 7 adicere, a m. 1 superscript., b 10 quotf
rum e 12 in man. hab. a 13 reppellendos b 14 humanam e
15 et om. e gloriosissimeque, que m. 2, in marg. et religiosissime, e
19 se om. be 21 namque boni p v boni om. a ad quem a
25 uoluntas b 26 uelutj uel a uisij ausi a 27 animi.... mihi
om. ll
sacrificandum sancti quoque angeli eius miraculorum
etiam contestatione monuerunt. Unde et ipse sacrificium eius
factus erat, cuius igne intellegibili correptus ardebat, et in
eius ineffabilem incorporeumque conplexum sancto desiderio
ferebatur. Porro autem si multorum deorum cultores (qualescumque
deos suos esse arbitrentur) ab eis facta esse miracula
uel ciuilium rerum historiae uel libris magicis siue, quod
honestius putant, theurgicis credunt: quid causae est, quur
illis litteris nolint credere ista facta esse, quibus tanto maior
debetur fides, quanto super omnes est magnus, cui uni soli
sacrificandum esse praecipiunt?
Qui autem putant haec uisibilia sacrificia dis aliis congruere,
illi uero tamquam inuisibili inuisibilia et maiori
maiora meliorique meliora, qualia sunt purae mentis et bonae
uoluntatis officia: profecto nesciunt haec ita signa esse illorum,
sicut uerba sonantia signa sunt rerum. Quocirca sicut orantes
adque laudantes ad eum dirigimus significantes uoces, cui res
ipsas in corde quas significamus offerimus: ita sacrificantes
non alteri uisibile sacrificium offerendum esse nouerimus quam
illi, cuius in cordibus nostris inuisibile sacrificium nos ipsi
esse debemus. Tunc nobis fauent nobisque congaudent adque
ad hoc ipsum nos pro suis uiribus adiuuant angeli quique
uirtutesque superiores et ipsa bonitate ac pietate potentiores.
Si autem illis haec exhibere uoluerimus, non libenter
4 corruptus bi 5 effabilem a corpor. 8 7 esse om. a 9 theo- •
hidis p vel quid sup. lin. e 10 nolunt s 12 post praecipiunt in
b m. 2 exstant: mira comparatio de sacrifitio uisibili et inuisibili 16 sacrificia
inuisibilia m. 2 in marg. b alienis abe 17 uere a
maiori maiorapsv; maiora maiori rell. Domb. 19 ista b e esse
signa v 20 sicut] si a 26 quoque e; quippe a
sentiatur, apertissime uetant. Sunt exempla in litteris sanctis.
Putauerunt quidam deferendum angelis honorem uel adorando
uel sacrificando, qui debetur Deo, et eorum sunt admonitione
prohibiti iussique hoc ei deferre, cui uni fas esse nouerunt.
Imitati sunt angelos sanctos etiam sancti homines Dei. Nam
Paulus et Barnabas in Lycaonia facto quodam miraculo sanitatis
putati sunt di, eisque Lycaonii uictimas immolare
uoluerunt; quod a se humili pietate remouentes eis in quem
crederent adnuntiauerunt Deum. Nec ob aliud fallaces illi
superbe sibi hoc exigunt, nisi quia uero Deo deberi sciunt.
Non enim re uera, ut ait Porphyrius et nonnulli putant, cadauerinis
nidoribus, sed diuinis honoribus gaudent. Copiam uero
nidorum magnam habent undique, et si amplius uellent, ipsi
sibi poterant exhibere. Qui ergo diuinitatem sibi adrogant
spiritus, non cuiuslibet corporis fumo, sed supplicantis animo
delectantur, cui decepto subiectoque dominentur, intercludentes
iter ad Deum uerum, ne sit homo illius sacrificium, dum
sacrificatur cuipiam praeter illum.
Unde uerus ille mediator, in quantum formam serui accipiens
mediator effectus est Dei et hominum, homo Christus
Iesus, cum in forma Dei sacrificium cum Patre sumat, cum
a b 2 in litteris om. bl 3 angelis defer. a 5 iussique
....... nouerant in marg. b uni om. a 8 immolare uict. v
9 quos e in quem om. hi 11 sibi hoc om. a post sciunt addita
S
est glossa m. 2 cancellis septa [uon delectari daemones incensio aut nidoribus
sed obsequio eoram qui ea offerunt] b 12 et ut h2 19 cuipiam,
in marg. i* quippiam, b post illum m. 2 cancellis septa [eleganter de
christo qui in forma dei cum patre sacrificium sumit in forma serui ipse
saciificium factus est] b
esse quam sumere, ne uel hac occasione quisquam existimaret
cuilibet sacrificandum esse creaturae. Per hoc et sacerdos est,
ipse offerens, ipse et oblatio. Cuius rei sacramentum cottidianum
esse uoluit ecclesiae sacrificium, quae cum ipsius
capitis corpus sit, se ipsam per ipsum discit offerre. Huius
ueri sacrificii multiplicia uariaque signa erant sacrificia prisca
sanctorum, cum hoc unum per multa figuraretur, tamquam
uerbis multis res una diceretur, ut sine fastidio multum commendaretur.
Huic summo ueroque sacrificio cuncta sacrificia
falsa cesserunt.
Moderatis autem praefinitisque temporibus etiam potestas
permissa daemonibus, ut hominibus quos possident excitatis
inimicitias aduersus Dei ciuitatem tyrannice exerceant sibique
sacrificia non solum ab offerentibus sumant et a uolentibus
expetant, uerum etiam ab inuitis persequendo uiolenter extorqueant,
non solum perniciosa non est, sed etiam utilis inuenitur
ecclesiae, ut martyrum numerus inpleatur; quos ciuitas
Dei tanto clariores et honoratiores ciues habet, quanto fortius
aduersus inpietatis peccatum et usque ad sanguinem certant.
Hos multo elegantius, si ecclesiastica loquendi consuetudo
1 est deus e 2 estimaret a 4 offerens oblatio a quottid. b
14 sanctos qui pertulerunt iam passionem qui aereos p 15 spiritos C
21 exspectant e ab inuitis b2ep ν; ab inimicis /2; inuitos
ipsum Aenean admoneat Helenus quasi consilio religioso etVincor ab Aenea,
Ex qua opinione Porphyrius, quamuis non ex sua sententia,Iunoni cane nota libens, dominamque potentem
Supplicibus supera donis.
Vera pietate homines Dei aeriam potestatem inimicam contrariamque
pietati exorcizando eiciunt, non placando, omnesque
tentationes aduersitatis eius uincunt orando non
ipsam, sed Deum suum aduersus ipsam. Non enim aliquem
uincit aut subiugat nisi societate peccati. In eius ergo nomine
uincitur, qui hominem adsumsit egitque sine peccato, ut in
ipso sacerdote ac sacrificio fieret remissio peccatorum, id est
per mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum,
per quem facta peccatorum purgatione reconciliamur Deo. Non
enim nisi peccatis homines separantur a Deo, quorum in hac
uita non fit nostra uirtute, sed diuina miseratione purgatio,
per indulgentiam illius, non per nostram potentiam; quia et
ipsa quantulacumque uirtus, quae dicitur nostra, illius est
nobis bonitate concessa. Multum autem nobis in hac carne
tribueremus, nisi usque ad eius depositionem sub uenia uiueremus.
Propterea ergo nobis per Mediatorem praestita est
gratia, ut polluti carne peccati carnis peccati similitudine
mundaremur. Hac Dei gratia, qua in nos ostendit magnam
m. 2 superscripto dne l; Heram v
Domb.; heroas ab; aera p 8 (fortasse recte; cf. I. 1 sq. Iunonem, hoc
est aerias potestates et i. 11) 10 uera cordis p 14 deum suum
abelps; suum Deum v Domb. 16 hominem] humanam formam ab
19 purg. peccat. a Deo om: a 22 et om. b 24 nobis om. b
28 mundaremur a dei gratia quam in nos ostendit magna misericordia
sua a
hanc uitam per ipsam speciem incommutabilis ueritatis ad
perfectionem plenissimam perducemur.
Dicit etiam Porphyrius diuinis oraculis fuisse responsum
nos non purgari lunae teletis adque solis, ut hinc ostenderetur
nullorum deorum teletis hominem posse purgari. Cuius enim
teletae purgant, si lunae solisque non purgant, quos inter
caelestes deos praecipuos habent? Denique eodem dicit oraculo
expressum principia posse purgare, ne forte, cum dictum
esset non purgare teletas solis et lunae, alicuius alterius dei
de turba ualere ad purgandum teletae crederentur. Quae
autem dicat esse principia tamquam Platonicus, nouimus.
Dicit enim Deum Patrem et Deum Filium, quem Graece
appellat paternum intellectum uel paternam mentem; de
Spiritu autem sancto aut nihil aut non aperte aliquid dicit;
quamuis quem alium dicat horum medium, non intellego. Si
enim tertiam, sicut Plotinus, ubi de tribus principalibus substantiis
disputat, animae naturam etiam iste uellet intellegi,
non utique diceret horum medium, id est Patris et Filii medium.
Postponit quippe Plotinus animae naturam paterno
intellectui; iste autem cum dicit medium, non postponit, sed
interponit. Et nimirum hoc dixit, ut potuit siue ut uoluit,
quod nos sanctum Spiritum, nec Patris tantum nec Filii tantum,
sed utriusque Spiritum dicimus. Liberis enim uerbis
loquuntur philosophi, nec in rebus ad intellegendum difficillimis
offensionem religiosarum aurium pertimescunt. Nobis
a 5 purgatione C 7 etiam] enim ab 8 non nos v
13 teleta e 16 cum appellat grece a 17 appellant b 18 dicit aliquid
a 21 etiam om. a istam a 26 spiritum sanctum pv
etiam de rebus, quae his significantur, inpiam gignat opinionem.
Nos itaque ita non dicimus duo uel tria principia, cum de
Deo loquimur, sicut nec duos deos uel tres nobis licitum est
dicere quamuis de unoquoque loquentes, uel de Patre uel de
Filio uel de Spiritu sancto, etiam singulum quemque Deum
esse fateamur, nec dicamus tamen quod haeretici Sabelliani,
eundem esse Patrem, qui est et Filius, et eundem Spiritum
sanctum, qui est et Pater et Filius, sed Patrem esse Filii Patrem,
et Filium Patris Filium, et Patris et Filii Spiritum sanctum
nec Patrem esse nec Filium. Verum itaque dictum est non
purgari hominem nisi principio, quamuis pluraliter aput eos
sint dicta principia.
[XXIHI.] Sed subditus Porphyrius inuidis potestatibus, de
quibus et erubescebat, et eas libere redarguere formidabat,
noluit intellegere Dominum Christum esse principium, cuius
incarnatione purgamur. Eum quippe in ipsa carne contemsit.
quam propter sacrificium nostrae purgationis adsumsit, magnum
scilicet sacramentum ea superbia non intellegens, quam
sua ille humilitate deiecit uerus benignusque Mediator, in ea
se ostendens mortalitate mortalibus, quam maligni fallacesque
mediatores non habendo se superbius extulerunt miserisque
hominibus adiutorium deceptorium uelut inmortales mortalibus
promiserunt. Bonus itaque uerusque Mediator ostendit
eraso c, a b 5 solam p humanam om. p 11 dicimas, ci
ex ca m. 2 corr., b tamen] autem s sauelliani, u m. 2 in b corr., 8
12 qui est et filius qui est filius (sic) s et ante eundem om. a post
eundem erasum esse a 15 esse om. a 16 hominem om. a sint
apud eos v 19 prius et ona. e 22 quem bi quan—adsumsit
om. e 27 mortalium a
cum anima hominis et suscipi sine peccato potuit et haberi,
et morte deponi et in melius resurrectione mutari; nec ipsam
mortem, quamuis esset poena peccati, quam tamen pro nobis
sine peccato ipse persoluit, peccando esse uitandam, sed potius,
si facultas datur, pro iustitia perferendam. Ideo enim soluere
potuit moriendo peccata, quia et mortuus est, et non pro
peccato. Hunc ille Platonicus non cognouit esse principium;
nam cognosceret purgatorium. Neque enim caro principium
est aut anima humana, sed Verbum per quod facta sunt
omnia. Non ergo caro per se ipsam mundat, sed per Verbum
a quo suscepta est, cum Verbum caro factum est et
habitauit in nobis. Nam de carne sua manducanda mystice
loquens, cum hi qui non intellexerunt offensi recederent dicentes:
Durus est hic sermo, quis eum potest audire?
respondit manentibus ceteris: Spiritus est qui uiuificat,
caro autem non prodest quidquam. Principium ergo suscepta
anima et carne et animam credentium mundat et carnem.
Ideo quaerentibus Iudaeis quis esset respondit se esse principium.
Quod utique carnales, infirmi, peccatis obnoxii et
ignorantiae tenebris obuoluti nequaquam percipere possemus,
nisi ab eo mundaremur adque sanaremur per hoc quod
eramus et non eramus. Eramus enim homines, sed iusti non
eramus; in illius autem incarnatione natura humana erat, sed
iusta, non peccatrix erat. Haec est mediatio, qua manus lapsis
iacentibusque porrecta est; hoc est semen dispositum per
angelos, in quorum edictis et lex dabatur, qua et unus Deus
coli iubebatur et hic Mediator uenturus promittebatur.
1 quaecum b; quaecum///, eraso que, a 2 potuit, m. 2 In rasura. a
et om. bl, erasum est in a habere b1 5 sine peccato om. a 7 peccatum
a et ante non om. a pro suo peccato v 11 ergo] enim
ps ipsam aelpv; ipsa sak Domb. 12 sumpta, ire marg. suscepta. e
17 autem om. a 22 adque san. om. b hoc om. e 23 Eramus.._..
eramus om. a 25 est om. by s meditatio a bl 27 et ante lex
om. s et ante unus om. a
Huius sacramenti fide etiam iusti antiqui mundari pie
uiuendo potuerunt, non solum antequam lex populo Hebraeo
daretur (neque enim eis praedicator Deus uel angeli defuerunt),
sed ipsius quoque legis temporibus, quamuis in figuris rerum
spiritalium habere uideretur promissa carnalia, propter quod
uetus dicitur testamentum. Nam et prophetae tunc erant, per
quos, sicut per angelos, eadem promissio praedicata est, et
ex illorum numero erat. cuius tam magnam diuinamque sententiam
de boni humani fine paulo ante commemoraui: Mihi
autem adhaerere Deo bonum est. In quo plane psalmo
duorum testamentorum, quae dicuntur uetus et nouum, satis
est declarata distinctio. Propter carnales enim terrenasque promissiones,
cum eas inpiis abundare perspiceret, dicit pedes
suos paene fuisse commotos et effusos in lapsum propemodum
gressus suos, tamquam frustra Deo ipse seruisset, cum ea
felicitate, quam de illo expectabat, contemtores eius florere
perspiceret; seque in rei huius inquisitione laborasse, uolentem
quur ita esset adprehendere, donec intraret in sanctuarium
Dei et intellegeret in nouissima eorum, qui felices uidebantur
erranti. Tunc eos intellexit in eo, quod se extulerunt, sicut
dicit, fuisse deiectos et defecisse ac perisse propter iniquitates
suas; totumque illud culmen temporalis felicitatis ita eis
factum tamquam somnium euigilantis, qui se repente inuenit
suis quae somniabat fallacibus gaudiis destitutum. Et quoniam
in hac terra uel in ciuitate terrena magni sibi uidebantur:
om. e 8 temp. leg. a 9 habere usque ad testamentum omn. 8
12 diuamque bl 21 prospiceret a; pspiceret e 22 adprehendere] approbare
a 24 quo s 25 eiectos a; disiectos l 26 ita om. a
29 in cinit. abelps; in om. v Domb. magna b2
nihilum rediges. Quod huic tamen utile fuerit etiam ipsa
terrena non nisi ab uno uero Deo quaerere, in cuius potestate
sunt omnia, satis ostendit ubi ait: Velut pecus factus sum
aput te, et ego semper tecum. Velut pecus dixit utique
\'non intellegens.\' \'Ea quippe a te desiderare debui, quae mihi
cum inpiis non possunt esse communia, quibus eos cum abundare
cernerem, putaui me incassum tibi seruisse, quando et
illi haec haberent, qui tibi seruire noluissent. Tamen ego
semper tecum, qui etiam in talium rerum desiderio deos
alios non quaesiui.1 Ac per hoc sequitur: Tenuisti manum
dexterae meae, et in uoluntate tua deduxisti me, et
cum gloria adsumsisti me; tamquam ad sinistram cuncta
illa pertineant, quae abundare aput inpios cum uidisset paene
conlapsus est. Quid enim mihi est, inquit, in caelo, et a
te quid uolui super terram? Reprehendit se ipsum iusteque
sibi displicuit, quia, cum tam magnum bonum haberet
in caelo (quod post intellexit), rem transitoriam, fragilem et
quodam modo luteam felicitatem a suo Deo quaesiuit in terra.
Defecit, inquit, cor meum et caro mea, Deus cordis mei,
defectu utique bono ab inferioribus ad superna; unde in alio
psalmo dicitur: Desiderat et deficit anima mea in atria
Domini; item in alio: Defecit in salutare tuum anima
mea. Tamen cum de utroque dixisset, id est de corde et
carne deficiente, non subiecit: Deus cordis et carnis meae,
sed Deus cordis mei. Per cor quippe caro mundatur. Unde
dicit Dominus: Mundate, quae intus sunt, et quae foris
(eorum v) v Domb. bimaginem 1; imagines e 2 quid a
lpsa1 k f ipsa
Nescio quo modo (quantum milii uidetur) amicis suis
theurgis erubescebat Porphyrius. Nam ista utcumque sapiebat,
sed contra multorum deorum cultum non libere defendebat.
Et angelos quippe alios esse dixit. qui deorsum descendentes
hominibus theurgicis diuina pronuntient; alios autem, qui in
terris ea, quae Patris sunt, et altitudinem eius profunditatemque
declarent. Nam igitur hos angelos, quorum ministerium
est declarare uoluntatem Patris, credendum est uelle nos
subdi nisi ei, cuius nobis adnuntiant uoluntatem? Unde optime
admonet etiam ipse Platonicus imitandos eos potius quam
inuocandos. Non itaque debemus metuere, ne inmortales et
beatos uni Deo subditos non eis sacrificando offendamus. Quod
enim non nisi uni uero Deo deberi sciunt, cui et ipsi adhaerendo
beati sunt, procul dubio neque per ullam significantem figuram,
neque per ipsam rem, quae sacramentis significatur, sibi exhiberi
uolunt. Daemonum est haec adrogantia superborum adque
miserorum, a quibus longe diuersa est pietas subditorum Deo
nec aliunde quam illi cohaerendo beatorum. Ad quod bonum
percipiendum etiam nobis sincera benignitate oportet ut faueant,
neque sibi adrogent quo eis subiciamur, sed eum adnuntient
sub quo eis in pace sociemur. Quid adhuc trepidas, o philosophe,
aduersus potestates et ueris uirtutibus et ueri Dei
om. e illis b 2 cum ipsis Domb.1 9 theurgicis e a f; theorgicis s;
theoricis p 14 declarent ex darent corr. b Num] nunc a 20 uero
om. a sciunt ....... dubio tn. 1 in marg. e 25 adhaerendo Domb.1
26 ut om. a 27 quod p a 28 0 om. Ip 29 ueris uirtutibus, ill
marg. ueritatibus, e
angelos, qui Patris adnuntiant uoluntatem, ab eis angelis,
qui ad theurgos homines nescio qua deducti arte descendunt.
Quid adhuc eos honoras, ut dicas pronuntiare diuina? Quae
tandem diuina pronuntiant, qui non uoluntatem Patris adnuntiant?
Nempe illi sunt, quos sacris precibus inuidus adligauit,
ne praestarent animae purgationem, nec a bono, ut dicis, purgare
cupiente ab illis uinculis solui et suae potestati reddi
potuerunt. Adhuc dubitas haec maligna esse daemonia, uel
te fingis fortasse nescire, dum non uis theurgos offendere, a
quibus curiositate deceptus ista perniciosa et insana pro magno
beneficio didicisti? Audes istam inuidam non potentiam, sed
pestilentiam, et non dicam dominam, sed, quod tu fateris,
ancillam potius inuidorum isto aere transcenso leuare in caelum
et inter deos uestros etiam sidereos conlocare, uel ipsa quoque
sidera his obprobriis infamare?
Quanto humanius et tolerabilius consectaneus tuus Platonicus
Apuleius errauit, qui tantummodo daemones a luna et
infra ordinatos agitari morbis passionum mentisque turbelis
honorans eos quidem, sed uolens nolensque confessus est:
deos tamen caeli superiores ad aetheria spatia pertinentes,
siue uisibiles, quos conspicuos lucere cernebat, solem ac
lunam et cetera ibidem lumina, siue inuisibiles, quos putabat,
ab omni labe istarum perturbationum quanta potuit
e dixisti a (in marg. distinxisti), b 3 theurgicoB e 8
4 qui e eos OtH. a 5 qui.... nuntiant b in marg. adnuntiant
p a; //nuntiant a; nuntiant rell. v lJomb. 7 a bono] ab eo a 8 cupienti
abl; cupientes e 10 theorgicos s; theoricos p 13 dico 8
15 locare b 16 sydera sup. lin. a 18 apolei C 20 consentaneus b
22 passione a 23 honorat b quidem eos v 24 superioris es
Chaldaeis magistris tuis, ut in aetherias uel empyreas mundi
sublimitates et firmamenta caelestia extolleres uitia humana,
ut possent di uestri theurgis pronuntiare diuina; quibus diuinis
te tamen per intellectualem uitam facis altiorem, ut tibi
uidelicet tamquam philosopho theurgicae artis purgationes nequaquam
necessariae uideantur; sed aliis eas tamen inportas, ut
hanc ueluti mercedem reddas magistris tuis, quod eos, qui
philosophari non possunt, ad ista seducis, quae tibi tamquam
superiorum capaci esse inutilia confiteris; ut uidelicet quicumque
a philosophiae uirtute remoti sunt, quae ardua nimis
adque paucorum est, te auctore theurgos homines, a quibus
non quidem in anima intellectuali, uerum saltem in anima
spiritali purgentur, inquirant, et quoniam istorum, quos philosophari
piget, incomparabiliter maior est multitudo, plures ad
secretos et inlicitos magistros tuos, quam ad scholas Platonicas
uenire cogantur. Hoc enim tibi inmundissimi daemones, deos
aetherios se esse fingentes, quorum praedicator et angelus factus
es, promiserunt, quod in anima spiritali theurgica arte purgati
ad Patrem quidem non redeunt, sed super aerias plagas inter
deos aetherios habitabunt. Non audit ista hominum multitudo,
propter quos a daemonum dominatu liberandos Christus aduenit.
In illo enim habent misericordissimam purgationem et
mentis et spiritus et corporis sui. Propterea quippe totum
hominem sine peccato ille suscepit, ut totum, quo constat
homo, a peccatorum peste sanaret. Quem tu quoque utinam
cognouisses eique te potius quam uel tuae uirtuti, quae humana,
fragilis et infirma est, uel perniciosissimae curiositati
sanandum tutius commisisses. Non enim te decepisset, quem
v didicisti hoc v 2 magistris tuis p s; tuis om. reM. v
Domb. empyreaa
Ea quippe dixit, quae etiam multum proficientium in uirtuteTe duce, si qua manent sceleris uestigia nostri,
Inrita perpetua soluent formidine terras.
unde hoc a Cumaea Sibylla dictum esse incunctanter apparet.Ultima Cumaei uenit iam carminis aetas;
Mittis ergo homines in errorem certissimum, neque hoc
tantum malum te pudet, cum uirtutis et sapientiae profitearis
amatorem; quam si uere ac fideliter amasses, Christum Dei
uirtutem et Dei sapientiam cognouisses nec ab eius saluberrima
humilitate tumore inflatus uanae scientiae resiluisses.
Confiteris tamen etiam spiritalem animam sine theurgicis
artibus et sine teletis, quibus frustra discendis elaborasti,
posse continentiae uirtute purgari. Aliquando etiam dicis, quod
teletae non post mortem eleuant animam, ut iam nec eidem
ipsi, quam spiritalem uocas, aliquid post huius uitae finem
prodesse uideantur; et tamen uersas haec multis modis et
repetis, ad nihil aliud, quantum existimo, nisi ut talium quoque
rerum quasi peritus appareas et placeas inlicitarum artium
curiosis, uel ad eas facias ipse curiosos. Sed bene, quod
uerba decurrere usque ad theurgos l. 6 b in marg. 5 quasi
si ne e ne om. b opera. e s; opera tu p dicendo a e 6 athenrgos
e; at theorgicos a; ad theoricos p animae spiritnales purgentur
a 14 te profit., te m. 2 sup. lin., b profiteris a 15 limorem
s 18 theorgicis s; theoricis p 19 dicendis et laborasti e
20 uirtute] tute s 21 animam tuam neque idem a nequo
idem b 23 uidentur a 24 ad nihil oMn. 81 26 bene, in marg.
uere, e
actionis. Adque utinam hoc saltem abs te miseri audiant et
inde, ne illic absorbeantur, abscedant aut eo penitus non
accedant. Ignorantiam certe et propter eam multa uitia per
nullas teletas purgari dicis, sed per solum
est paternam mentem siue intellectum, qui paternae est conscius
uoluntatis. Hunc autem Christum esse non credis; contemnis
enim eum propter corpus ex femina acceptum et propter
crucis obprobrium, excelsam uidelicet sapientiam spretis adque
abiectis infimis idoneus de superioribus carpere. At ille inplet,
quod prophetae sancti de illo ueraciter praedixerunt: Perdam
sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo.
Non enim suam in eis perdit et reprobat, quam
ipse donauit, sed quam sibi adrogant, qui non habent ipsius.
Unde commemorato isto prophetico testimonio sequitur et
dicit apostolus: Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor
huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam
huius mundi? Nam quoniam in Dei sapientia non
cognouit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo
per stultitiam praedicationis saluos facere credentes.
Quoniam quidem Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam
quaerunt; nos autem, inquit, praedicamus Christum
crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus
autem stultitiam, ipsis uero uocatis Iudaeis et
Graecis Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam;
quoniam stultum Dei sapientius est hominibus, et
infirmum Dei fortius est hominibus. Hoc quasi stultum
et infirmum tamquam sua uirtute sapientes fortesque
omisso actionis, a 5 per onl. a1 patricum nyn a; patr.
num 81; patr. numen al b e lp 82; patr. nomen a2; patr. non kl; patr.
nunc kt j 6 uolunt. conscius v 8 eum oni. a 13 quam ipse donauit
in marg. a 17 saeculi] mundi a saeculi ..... huius in marg. b
20 saluare credentes in se a 22 praedic. inquit v christum et hunc
crucif. f; christum iesum et hunc crucif. e
iactantes falsam beatitudinem suam, sed humiliter potius ueram
miseriam confitentes.
Praedicas Patrem et eius Filium, quem uocas paternum
intellectum seu mentem, et horum medium, quem putamus
te dicere Spiritum sanctum, et more uestro appellas tres
deos. Ubi, etsi uerbis indisciplinatis utimini, uidetis tamen
qualitercumque et quasi per quaedam tenuis imaginationis
umbracula, quo nitendum sit; sed incarnationem incommutabilis
Filii Dei, qua saluamur, ut ad illa, quae credimus uel
ex quantulacumque parte intellegimus, uenire possimus, non
uultis agnoscere. Itaque uidetis utcumque, etsi de longinquo,
etsi acie caligante, patriam in qua manendum est. sed uiam
qua eundum est non tenetis. Confiteris tamen gratiam, quando
quidem ad Deum per uirtutem intellegentiae peruenire paucis
dicis esse concessum. Non enim dicis: Paucis placuit, uel:
Pauci uoluerunt; sed cum dicis esse concessum, procul dubio
Dei gratiam, non hominis sufficientiam confiteris. Uteris etiam
hoc uerbo apertius, ubi Platonis sententiam sequens nec ipse
dubitas in hac uita hominem nullo modo ad perfectionem
sapientiae peruenire, secundum intellectum tamen uiuentibus
omne quod deest prouidentia Dei et gratia post hanc uitam posse
conpleri.s o si cognouisses Dei gratiam per Iesum Ch:istum
dominum nostrum ipsamque eius incarnationem, qua hominis
animam corpusque suscepit, summum esse exemplum gratiae
uidere potuisses. Sed quid faciam? Scio me frustra loqui
mortuo, sed quantum ad te adtinet: quantum autem ad eos,
om. 81 11 imaginationibus a 12 quo nit.] conitendum e
17 gratiam m. 2 in ras. e 19 Non usque ad concessum l. 20 om. a
Paucis Onl. a 22 sequeris m. 2 ex sequens corr. e 24 sed intellectum,
in marg. at secundum intell., b
uel curiositate artium, quas non debuisti discere, diligunt,
quos potius in tua conpellatione adloquor, fortasse non frustra.
Gratia Dei non potuit gratius commendari, quam ut ipse unicus
Dei Filius in se incommutabiliter manens indueretur hominem
et spem dilectionis suae daret hominibus homine medio, qua
ad illum ab hominibus ueniretur, qui tam longe erat inmortalis
a mortalibus, incommutabilis a commutabilibus, iustus
ab inpiis, beatus a miseris. Et quia naturaliter indidit nobis, ut
beati inmortalesque esse cupiamus, manens beatus suscipiensque
mortalem, ut nobis tribueret quod amamus, perpetiendo docuit
contemnere quod timemus.
Sed huic ueritati ut possetis adquiescere, humilitate opus
erat, quae ceruici uestrae difficillime persuaderi potest. Quid
enim incredibile dicitur, praesertim uobis qui talia sapitis,
quibus ad hoc credendum uos ipsos admonere debeatis; quid,
inquam, uobis incredibile dicitur, cum dicitur Deus adsumsisse
humanam animam et corpus? Vos certe tantum tribuitis
animae intellectuali, quae anima utique humana est, ut eam
consubstantialem paternae illi menti, quem Dei Filium confitemini,
fieri posse dicatis. Quid ergo incredibile est, si aliqua
una intellectualis anima modo quodam ineffabili et singulari
pro multorum salute suscepta est? Corpus uero animae
cohaerere, ut homo totus et plenus sit, natura ipsa nostra
teste cognoscimus. Quod nisi usitatissimum esset, hoc profecto
esset incredibilius; facilius quippe in fidem recipiendum est,
etsi humanum diuino, etsi mutabilem incommutabili, tamen
spiritum spiritui, aut ut uerbis utar quae in usu habetis,
erasum e 5 indueretur a be ls Domb.; indueret p v homine
a e 6 suae dil. a quo unus a; qua, superscripto fc. dilectione,p
11 nobis om. a 13 poasemus a 14 nostrae a 16 uobis ipsos J
debeatis abel ν; debeat s; deceat
Si post Platonem aliquid emendare existimatur indignum,
quur ipse Porphyrius nonnulla et non parua emendauit? Nam
Platonem animas hominum post mortem reuolui usque ad
corpora bestiarum scripsisse certissimum est. Hanc sententiam
Porphyrii doctor tenuit et Plotinus; Porphyrio tamen iure
displicuit. In hominum sane non sua quae dimiserant, sed
alia noua corpora redire humanas animas arbitratus est. Puduit
scilicet illud credere, ne mater fortasse filium in mulam reuoluta
uectaret; et non puduit hoc credere, ubi reuoluta mater
in puellam filio forsitan nuberet. Quanto creditur honestius,
quod sancti et ueraces angeli docuerunt, quod prophetae Dei
spiritu acti locuti sunt, quod ipse quem uenturum Saluatorem
praemissi nuntii praedixerunt, quod missi apostoli qui orbem
terrarum euangelio repleuerunt, — quanto, inquam, honestius
creditur reuerti animas semel ad corpora propria quam reuerti
totiens ad diuersa! Verum tamen, ut dixi, ex magna parte
correctus est in hac opinione Porphyrius, ut saltem in solos
homines humanas animas praecipitari posse sentiret, beluinos
autem carceres euertere minime dubitaret. Dicit etiam ad hoc
Deum animam mundo dedisse, ut materiae cognoscens mala
ad Patrem recurreret nec aliquando iam talium polluta contagione
teneretur. Ubi etsi aliquid inconuenienter sapit (magis
enim data est corpori, ut bona faceret; non enim mala disceret,
si non faceret), in eo tamen aliorum Platonicorum opinionem
et non in re parua emendauit, quod mundatam ab omnibus
Cp 5 nonnulla om. a 7 uestiarum a 8 porphirius,
us m. 2, e ductor a 16 missi] nostri a 18 animas semel abelps;
semel animas v Domb. 19 ut om. e dixit, t m. 2, e 20 correptus
a in hac opin. correctus est v 22 Deum ad hoc v 23 materiae
corporalis Domb.l
mundi huius passuram esse confessus est. Qua sententia profecto
abstulit, quod esse Platonicum maxime perhibetur, ut
mortuos ex uiuis, ita uiuos ex mertuis semper fieri; falsumque
esse ostendit, quod Platonice uidetur dixisse Vergilius,
in campos Elysios purgatas animas missas (quo nomine
tamquam per fabulam uidentur significari gaudia beatorum)
ad fluuium Letheum euocari, hoc est ad obliuionem praeteritorum:
Merito displicuit hoc Porphyrio, quoniam re uera credere
stultum est ex illa uita, quae beatissima esse non poterit nisi
de sua fuerit aeternitate certissima, desiderare animas corruptibilium
corporum labem et inde ad ista remeare, tamquam hoc
agat summa purgatio, ut inquinatio requiratur. Si enim
quod perfecte mundantur hoc efficit, ut omnium obliuiscantur
malorum, malorum autem obliuio facit corporum desiderium,
ubi rursus inplicentur malis: profecto erit infelicitatis
causa summa felicitas et stultitiae causa perfectio sapientiae
et inmunditiae causa summa mundatio. Nec ueritate ibi beata
erit anima, quamdiucumque erit, ubi oportet fallatur, ut beata
sit. Non enim beata erit nisi secura; ut autem secura sit,
falso putabit semper se beatam fore, quoniam aliquando erit
et misera. Cui ergo gaudendi causa falsitas erit, quo modo de
ueritate gaudebit? Vidit hoc Porphyrius purgatamque animam
ob hoc reuerti dixit ad Patrem, ne aliquando iam malorum
polluta contagione teneatur. Falso igitur a quibusdam est
Platonicis creditus quasi necessarius orbis ille ab eisdem
abeundi et ad eadem reuertendi. Quod etiamsi uerum esset,
om. a e 10 superum a ut] et e 14 corp. corrupt. v
22 ibi radendo ex ubi corr., e oportet ut fallatur beata sit e 23 sit
aecura e 24 putauit es 28 Platon. est v 29 ab eisdem om. a
praeferre Platonici, quia id nos in hac uita iam nesciremus,
quod ipsi in alia meliore uita purgatissimi et sapientissimi
fuerant nescituri et falsum credendo beati futuri? Quod si
absurdissimum et stultissimum est dicere, Porphyrii profecto
est praeferenda sententia his, qui animarum circulo alternantem
semper beatitudinem et miseriam suspicati sunt. Quod si ita
est, ecce Platonicus in melius a Platone dissentit; ecce uidit,
quod ille non uidit, nec post talem ac tantum magistrum
refugit correctionem, sed homini praeposuit ueritatem.
Quur ergo non potius diuinitati credimus de his rebus, quas
humano ingenio peruestigare non possumus, quae animam quoque
ipsam non Deo coaeternam, sed creatam dicit esse, quae
non erat? Ut enim hoc Platonici nollent credere, hanc utique
causam idoneam sibi uidebantur adferre, quia, nisi quod semper
antea fuisset, sempiternum deinceps esse non posset; quamquam
et de mundo et de his, quos in mundo deos a Deo
factos scribit Plato, apertissime dicat eos esse coepisse et
habere initium, finem tamen non habituros, sed per conditoris
potentissimam uoluntatem in aeternum mansuros esse perhibeat.
Verum id quo modo intellegant inuenerunt, non esse hoc uidelicet
temporis, sed substitutionis initium. *Sicut enim, inquiunt,
si pes ex aeternitate semper fuisset in puluere, semper ei subesset
uestigium, quod tamen uestigium a calcante factum
p a; circuloe reU. v
Domb. alternantem
Haec est religio, quae uniuersalem continet uiam animae
liberandae, quoniam nulla nisi hac liberari potest. Haec est
cetera desunt, a 5 dicenda e 6 quod]
quae a externo a 12 possit s 13 non om. ei anime sup. lin. e
19 tantummodo v 20 est om. b 21 in homine quem suscepit] in
forma quam susc. ab secundum quam as b; quam om. at 28 uuiuersam
a liber. animae p
non temporali fastigio nutabundum, sed aeternitatis firmitate
securum. Cum autem dicit Porphyrius in primo iuxta finem
de regressu animae libro nondum receptum in unam quandam
sectam, quae uniuersalem contineat uiam animae liberandae,
uel a philosophia uerissima aliqua uel ab Indorum moribus
ac disciplina, aut inductione Chaldaeorum aut alia qualibet
uia, nondumque in suam notitiam eandem uiam historiali
cognitione perlatam: procul dubio confitetur esse aliquam, sed
nondum in suam uenisse notitiam. Ita ei non sufficiebat quidquid
de anima liberanda studiosissime didicerat sibique uel
potius aliis nosse ac tenere uidebatur. Sentiebat enim adhuc
sibi deesse aliquam praestantissimam auctoritatem, quam de
re tanta sequi oporteret. Cum autem dicit uel a philosophia
uerissima aliqua nondum in suam notitiam peruenisse sectam,
quae uniuersalem contineat uiam animae liberandae: satis,
quantum arbitror, ostendit uel eam philosophiam, in qua ipse
philosophatus est, non esse uerissimam, uel ea non contineri
talem uiam. Et quo modo iam potest esse uerissima, qua
non continetur haec uia? Nam quae alia uia est uniuersalis
animae liberandae, nisi qua uniuersae animae liberantur ac
per hoc sine illa nulla anima liberatur? Cum autem addit et
dicit: uel ab Indorum moribus ac disciplina, uel ab inductione
Chaldaeorum uel alia qualibet uia\', manifestissima uoce testatur
neque illis quae ab Indis neque illis quae a Chaldaeis
didicerat hanc uniuersalem uiam liberandae animae contineri;
et utique se a Chaldaeis oracula diuina sumsisse, quorum
adsiduam commemorationem facit, tacere non potuit. Quam
a; uitalis uia, in marg. regalis b ad regnum]
ad uitam a 2 nutabundum] timidam a 3 securam a primo] proaimo
b 4 receptum a b la j receptum superscripto esse,?; receptam ec
in anam mss.; unam v 5 quae psv; quod rell. Domb. 10 ei om. a
11 liberanda est e 15 aliquam b 19 que e; quo b1 22 anima
om. a addit] audit a et dicit om. b1 23 ac] et v 24 manifesta
a 25 neque.. ab Indis om. b 26 liber. animae abelp; an.
lib. a v
receptam uel ex aliqua uerissima philosophia uel ex
earum gentium doctrinis, quae magnae uelut in diuinis rebus
habebantur, quia plus aput eas curiositas ualuit quorumque
angelorum cognoscendorum et colendorum, nondumque in suam
notitiam historiali cognitione perlatam? Quaenam ista est uniuersalis
uia, nisi quae non suae cuique genti propria, sed
uniuersis gentibus quae communis esset diuinitus inpertita
est? Quam certe iste homo non mediocri ingenio praeditus
esse non dubitat. Prouidentiam quippe diuinam sine ista
uniuersali uia liberandae animae genus humanum relinquere
potuisse non credit. Neque enim ait non esse, sed hoc tantum
bonum tantumque adiutorium nondum receptum, nondum in
suam notitiam esse perlatum; nec mirum. Tunc enim Porphyrius
erat in rebus humanis, quando ista liberandae animae
uniuersalis uia, quae non est alia quam religio Christiana,
obpugnari permittebatur ab idolorum daemohumque cultoribus
regibusque terrenis, propter adserendum et consecrandum martyrum
numerum, hoc est testium ueritatis, per quos ostenderetur
omnia corporalia mala pro fide pietatis et commendatione
ueritatis esse toleranda. Videbat ergo ista Porphyrius et per
huius modi persecutiones cito istam uiam perituram et propterea
non esse ipsam liberandae animae uniuersalem putabat, non
intellegens hoc, quod eum mouebat et quod in eius electione
perpeti metuebat, ad eius confirmationem robustioremque commendationem
potius pertinere.
Haec est igitur animae liberandae uniuersalis uia, id est
uniuersis gentibus diuina miseratione concessa, cuius profecto
notitia ad quoscumque iam uenit et ad quoscumque uentura
est, nec debuit nec debebit ei dici: Quare modo? et: Quare
sero? quoniam mittentis consilium non est humano ingenio
penetrabile. Quod sensit etiam iste, cum dixit, nondum
s 18 regibus, omisso que, a
19 testimonium 8 28 diuinae bl 30 et om. a 32 sensit etiam]
sententiam 8
perlatum. Neque enim propterea uerum non esse iudicauit,
quia nondum in fidem suam receptum fuerat uel in notitiam
nondum peruenerat. Haec est, inquam, liberandorum credentium
uniuersalis uia, de qua fidelis Abraham diuinum accepit
oraculum: In semine tuo benedicentur omnes gentes.
Qui fuit quidem gente Chaldaeus, sed ut talia promissa perciperet
et ex illo propagaretur semen dispositum per angelos
in manu Mediatoris, in quo esset ista liberandae animae uniuersalis
uia, hoc est omnibus gentibus data, iussus est discedere
de terra sua et de cognatione sua et de domo patris sui.
Tunc ipse primitus a Chaldaeorum superstitionibus liberatus
unum uerum Deum sequendo coluit, cui haec promittenti
fideliter credidit. Haec est uniuersalis uia, de qua in sancta
prophetia dictum est: Deus misereatur nostri et benedicat
nos; inluminet uultum suum super nos et
misereatur nostri, ut cognoscamus in terra uiam
tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. Unde
tanto post ex Abrahae semine carne suscepta de ipso ait
ipse Saluator: Ego sum uia, ueritas et uita. Haec est
uniuersalis uia, de qua tanto ante praedictum est: Erit
in nouissimis diebus manifestatus mons domus
Domini, paratus super cacumina montium et extolletur
super colles, et uenient ad eum uniuersae
21 Esai. 2, 2 sq. a bel P B; nec v Domb. 3 in suam fidem v
finem 8 4 liberandaram gentium I 7 chaldeis e 12 Tonc] et bone s
13 caij et a 15 nostri] nobis I 16 saper nos et misereatur nostri
apsv; super nos et mis. nobis b k; et miser. nostri om. claf Domb.
18 iD omnibus ... tuum oni. I 19 de se ipso ab2el ν 20 et oeritas v
Quod autem Porphyrius uniuersalem uiam animae liberandae
nondum in suam notitiam historiali cognitione dicit
esse perlatam: quid hac historia uel inlustrius inueniri potest,
quae uniuersum orbem tanto apice auctoritatis obtinuit, uel
fidelius, in qua ita narrantur praeterita, ut futura etiam praedicantur,
quorum multa uidemus inpleta, ex quibus ea quae
restant sine dubio speremus inplenda? Non enim potest Porphyrius
uel quicumque Platonici etiam in hac uia quasi terrenarum
rerum et ad uitam istam mortalem pertinentium diuinationem
praedictionemque contemnere, quod merito in aliis uaticinationibus
et quorumlibet modorum uel artium diuinationibus
faciunt. Negant enim haec uel magnorum hominum uel magni
et immortalem ab 16 praenuntiarentur a 18 defuit humano v
22 haec a 24 praedicentur a b 28 istam uitam a v 29 uaticinationibus
bpsv; uaticinantibus ael Domb.
causarum, sicut arte medicinae quibusdam antecedentibus
signis plurima euentura ualetudine praeuidentur; uel inmundi
daemones sua disposita facta praenuntiant, quorum ius
et in mentibus adque cupiditatibus iniquorum ad quaeque
congruentia facta ducendis quodam modo sibi uindicant, et
in materia infima fragilitatis humanae. Non talia sancti homines
in ista uniuersali animarum liberandarum uia gradientes tamquam
magna prophetare curarunt, quamuis et ista eos non
fugerint et ab eis saepe praedicta sint ad eorum fidem faciendam,
quae mortalium sensibus non poterant intimari nec ad
experimentum celeri facilitate perduci. Sed alia erant uere
magna adque diuina, quae quantum dabatur cognita Dei uoluntate
futura nuntiabant. Christus quippe in carne uenturus et
quae in illo tam clara perfecta sunt adque in eius nomine
inpleta, paenitentia hominum et ad Deum conuersio uoluntatum,
remissio peccatorum, gratia iustitiae, fides piorum et
per uniuersum orbem in ueram diuinitatem multitudo credentium,
culturae simulacrorum daemonumque subuersio et a
tentationibus exercitatio, proficientium purgatio et liberatio
ab omni malo, iudicii dies, resurrectio mortuorum, societatis
inpiorum aeterna damnatio regnumque aeternum gloriosissimae
ciuitatis Dei conspectu eius inmortaliter perfruentis in huius
uiae scripturis praedicta adque promissa sunt; quorum tam
multa inpleta conspicimus, ut recta pietate futura esse cetera
confidamus. Huius uiae rectitudinem usque ad Deum uidendum
a 3 plurima euentura ualetndine scripsi;
pI. uentura ualetudine ps; plurimae uentura ualetudini b; plurima nentura
ualetudini e; plurimae uenture (e ex a corr.) ualetudines, nes m. 2x
in ras., a plurima euentura ualetudini v
Quapropter in decem istis libris, etsi minus quam nonnullorum
de nobis expectabat intentio, tamen quorundam studio,
quantum uerus Deus et Dominus adiuuare dignatus est, satisfecimus
refutando contradictiones inpiorum, qui conditori
sanctae ciuitatis, de qua disputare instituimus, deos suos praeferunt.
Quorum decem librorum quinque superiores aduersus
eos conscripti sunt, qui propter bona uitae huius deos colendos
putant; quinque autem posteriores aduersus eos, qui cultura
deorum propter uitam, quae post mortem futura est, seruandum
existimant. Deinceps itaque, ut in primo libro polliciti
sumus, de duarum ciuitatum, quas in hoc saeculo perplexas
diximus inuicemque permixtas, exortu et procursu et debitis
finibus quod dicendum arbitror, quantum diuinitus adiuuabor,
expediam.
Ciuitatem Dei dicimus, cuius ea scriptura testis est, quae
non fortuitis motibus animorum, sed plane summae dispositione
prouidentiae super omnes omnium gentium litteras omnia
sibi genera ingeniorum humanorum diuina excellens auctoritate
e ueritate credamus e 3 non bl et ob e
pp sed exp. n. possunt
\'no 2 in marg. b 5 libris istis v 6 expetebat a 7 deus uerus II
11 uitae bona huius colendos deos e 15 quasi a 16 diximus ab Ipsv;
dicimus e Domb.. 22 incipient V a; incipiunt o
de te, ciuitas Dei; et in alio psalmo legitur: Magnus
Dominus et laudabilis nimis in ciuitate Dei nostri,
in monte sancto eius, dilatans exultationes uniuersae
terrae; et paulo post in eodem psalmo: Sicut
audiuimus, ita et uidimus, in ciuitate domini uirtutum,
in ciuitate Dei nostri; Deus fundauit eam
in aeternum; item in alio: Fluminis inpetus laetificat
ciuitatem Dei, sanctificauit tabernaculum
suum Altissimus; Deus in medio eius non commouebitur.
His adque huius modi testimoniis, quae omnia
commemorare nimis longum est, didicimus esse quandam
ciuitatem Dei, cuius ciues esse concupiscimus illo amore,
quem nobis illius conditor inspirauit. Huic conditori sanctae
ciuitatis ciues terrenae ciuitatis deos suos praeferunt ignorantes
eum esse Deum deorum, non deorum falsorum, hoc est
inpiorum et superborum, qui eius incommutabili omnibusque
communi luce priuati et ob hoc ad quandam egenam potestatem
redacti suas quodam modo priuatas potentias consectantur
honoresque diuinos a deceptis subditis quaerunt; sed deorum
piorum adque sanctorum, qui potius se ipsos uni subdere
quam multos sibi, potiusque Deum colere quam pro Deo
coli delectantur. Sed huius sanctae ciuitatis inimicis decem
superioribus libris, quantum potuimus, domino et rege nostro
adiuuante respondimus. Nunc uero quid a me iam expectetur
agnoscens meique non inmemor debiti de duarum ciuitatum,
terrenae scilicet et caelestis, quas in hoc interim
saeculo perplexas quodam modo diximus inuicemque permixtas,
exortu et excursu et debitis finibus, quantum ualuero,
Vaelp a f; ualde b 11 13 concupiscimus p v; concupimus
abl-f concupiuimus Vb2el Domb. 14 eius bel 16 deoru deum
falsum e 21 adque] ut quae, hinc incipit t \' ipsos pios t 23 coli
delect. Iptv Domb.; del. coli Va b IS 25 adiubante VI etiam V
29 deuitis t\'.
fretus adgrediar, primumque dicam, quem ad modum
exordia duarum istarum ciuitatum in angelorum diuersitate
praecesserint.
Magnum est et admodum rarum uniuersam creaturam corpoream
et incorpoream consideratam conpertamque mutabilem
intentione mentis excedere adque ad incommutabilem Dei
substantiam peruenire et illic discere ex ipso, quod cunctam
naturam, quae non est quod ipse, non fecit nisi ipse. Sic
enim Deus cum homine non per aliquam creaturam loquitur
corporalem, corporalibus instrepens auribus, ut inter sonantem
et audientem aeria spatia uerberentur, neque per eius modi
spiritalem, quae corporum similitudinibus figuratur, sicut in
somnis uel quo alio tali modo (nam et sic uelut corporis
auribus loquitur, quia uelut per corpus loquitur et uelut
interposito corporalium locorum interuallo; multum enim similia
sunt talia uisa corporibus); sed loquitur ipsa ueritate,
si quis sit idoneus ad audiendum mente, non corpore. Ad
illud enim hominis ita loquitur, quod in homine ceteris, quibus
homo constat, est melius, et quo ipse Deus solus est
melior. Cum enim homo rectissime intellegatur uel, si hoc
non potest, saltem credatur factus ad imaginem Dei: profecto
ea sui parte est propinquior superiori Deo, qua superat
Sup. lin. V 2 quemammodum V 7 peruenit usque ad hominem
om. ql 8 hominem xpm iesum V a; dominum iesum xpm p; hom.
Ies. Chr. v 9 et <MM. i ammodum et sic semper V 12 quod
om. e 15 corporibus strepens t tonantem e 17 spiritualem v
18 somnis mas. i somniie v quo] quod Vi quod in ras, t; quolibet a;
aliquo si quo e nam et si cui uelut a nam , .... , loquitur om. f1
23 illum t 25 rectitudinis t intellegitur Yi uelut i
Sed quia ipsa mens, cui ratio et intellegentia naturaliter inest,
uitiis quibusdam tenebrosis et ueteribus inualida est, non
solum ad inhaerendum fruendo, uerum etiam ad perferendum
incommutabile lumen, donec de die in diem renouata adque
sanata fiat tantae felicitatis capax, fide primum fuerat inbuenda
adque purganda. In qua ut fidentius ambularet ad ueritatem,
ipsa ueritas, Deus Dei filius, homine adsumto, non Deo consumto,
eandem constituit et fundauit fidem, ut ad hominis
Deum iter esset homini per hominem Deum. Hic est enim
mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Per hoc enim
mediator, per quod homo, per hoc et uia. Quoniam si inter
eum qui tendit et illud quo tendit uia media est, spes est
perueniendi; si autem desit aut. ignoretur qua eundum sit,
quid prodest nosse quo eundum sit? Sola est autem aduersus
omnes errores uia munitissima, ut idem ipse sit Deus et
homo; quo itur Deus, qua itur homo.
Hic prius per prophetas, deinde per se ipsum, postea per
apostolos, quantum satis esse iudicauit, locutus etiam scripturam
condidit, quae canonica nominatur, eminentissimae auctoritatis,
cui fidem habemus de his rebus, quas ignorare non
expedit nec per nos ipsos nosse idonei sumus. Nam si ea
sciri possunt testibus nobis, quae remota non sunt a sensibus
nostris siue interioribus siue etiam exterioribus (unde et praesentia
nuncupantur, quod ita ea dicimus esse prae sensibus,
2 est V 6 fide] si de t 8 deo aV 9 et mas.; atque v
ad hominem p, ex corr. t 11 Per ...,homo om. V 12 ei inter]
eine t 13 eo m. 2 ex eum corr. t uia. media om. t 14 que e
uia eunda sit m. 2 in ras. e 22 loquotus l 24 cui ex tuae corr. V
25 nos met ipsos v Nam] utrum t 28 praesentibus t
remota sunt a sensibus nostris, quoniam nostro testimonio
scire non possumus, de his alios testes requirimus eisque
credimus, a quorum sensibus remota esse uel fuisse non credimus.
Sicut ergo de uisibilibus, quae non uidimus, eis credimus,
qui uiderunt, adque ita de ceteris, quae ad suum quemque
sensum corporis pertinent: ita de his, quae animo ac
mente sentiuntur (quia et ipse rectissime dicitur sensus, unde
et sententia uocabulum accepit), hoc est de inuisibilibus quae
a nostro sensu interiore remota sunt, his nos oportet credere,
qui haec in illo incorporeo lumine disposita didicerunt uel
manentia contuentur.
Visibilium omnium maximus mundus est, inuisibilium omnium
maximus Deus est. Sed mundum esse conspicimus,
Deum esse credimus. Quod autem Deus fecerit mundum,
nulli tutius credimus quam ipsi Deo. Ubi eum audiuimus?
Nusquam interim nos melius quam in scripturis sanctis, ubi
dixit propheta eius: In principio fecit Deus caelum
et terram. Numquidnam ibi fuit iste propheta, quando fecit
Deus caelum et terram? Non; sed ibi fuit sapientia Dei, per
quam facta sunt omnia, quae in animas sanctas etiam se
transferens amicos Dei et prophetas constituit eisque opera
t 3 hisque es 4 a om. V 5 uidemus e
6 adque] sicque t 8 qua V dicetur t 10 mota V iis v
11 corporeo V 14 mundi m. 2 sup. lin. q quan Vpq
16 ante noluerat Vp; antea noluerit g\'c 17 est mundus v innisibilis
t 18 est Deus v 19 mundum fecerit v 20 totius Vt 11 t
audimus t 21 sacris t 23 caelum quando fecit t 24 dei.... omnia
onl. b1 25 sanctas etiam V etiam s. rell. v Domb. 26 transferens p;
transferet t; transfert rell. v
Dei, qui semper uident faciem Patris uoluntatemque eius
quibus oportet adnuntiant. Ex his unus erat iste propheta,
qui dixit et scripsit: In principio fecit Deus caelum
et terram. Qui tam idoneus testis est, per quem Deo
credendum sit, ut eodem spiritu Dei, quo haec sibi reuelata
cognouit, etiam ipsam fidem nostram futuram tanto ante
praedixerit.
Sed quid placuit aeterno Deo tunc facere caelum et terram,
quae antea non fecisset? Qui hoc dicunt, si mundum aeternum
sine ullo initio et ideo nec a Deo factum uideri uolunt,
nimis auersi sunt a ueritate et letali morbo inpietatis insaniunt.
Exceptis enim propheticis uocibus mundus ipse ordinatissima
sua mutabilitate et mobilitate et uisibilium omnium
pulcherrima specie quodam modo tacitus et factum se esse
et non nisi a Deo ineffabiliter adque inuisibiliter magno et
ineffabiliter adque inuisibiliter pulchro fieri se potuisse proclamat.
Qui autem a Deo quidem factum fatentur, non tamen
eum temporis uolunt habere sed suae creationis initium, ut
modo quodam uix intellegibili semper sit factus, dicunt quidem
aliquid, unde sibi Deum uidentur uelut a fortuita temeritate
defendere, ne subito illi uenisse credatur in mentem,
quod numquam ante uenisset, facere mundum, et accidisse
illi nouam uoluntatem, cum in nullo sit omnino mutabilis;
sed non uideo quo modo eis possit in ceteris rebus ratio ista
subsistere maximeque in anima, quam si Deo coaeternam esse
contenderint, unde illi acciderit noua miseria, quae numquam
Yi 3 quibusq., q. lineola transuersa deletum, V 6 sit]
est t 9 quid correctoris manu in marg. p Deo aeterno v tunc]
totum p t 10 ante p 11 uidere t 15 se om. t 16 magno.,. inuisibiliter
sup. lin. V 18 fatetur t 19 eum om. p t uolunt temporis
v sedJ ad e suae] siue t ut om. e 20 quodam modo e
23 uenisse VI 24 nouam uol. Ipta; uol. nou. reM. v Domb. 26 animam
It 27 acciderint 1 I
semper eius miseriam et beatitudinem dixerint, necesse
est dicant etiam semper alternaturam; unde illa eos sequetur
absurditas, ut etiam cum beata dicitur in hoc utique non sit
beata, si futuram suam miseriam et turpitudinem praeuidet;
si autem non praeuidet nec se turpem ac miseram fore, sed
beatam semper existimat, falsa opinione sit beata; quo dici
stultius nihil potest. Si autem semper quidem per saecula
retro infinita cum beatitudine alternasse animae miseriam
putant, sed nunc iam de cetero, cum fuerit liberata, ad miseriam
non esse redituram, nihilo minus conuincuntur numquam
eam fuisse uere beatam, sed deinceps esse incipere noua quadam
nec fallaci beatitudine; ac per hoc fatebuntur accidere
illi aliquid noui, et hoc magnum adque praeclarum, quod
numquam retro per aeternitatem accidisset. Cuius nouitatis
causam si Deum negabunt in aeterno habuisse consilio, simul
eum negabunt beatitudinis eius auctorem, quod nefandae inpietatis
est; si autem dicent etiam ipsum nouo consilio excogitasse,
ut de cetero sit anima in aeternum beata, quo modo
eum alienum ab ea, quae illis quoque displicet, mutabilitate
monstrabunt? Porro si ex tempore creatam, sed nullo ulterius
tempore perituram, tamquam numerum, habere initium, sed
non habere finem fatentur, et ideo semel expertam miserias,
si ab eis fuerit liberata, numquam miseram postea futuram:
non utique dubitabunt hoc fieri manente incommutabilitate
consilii Dei. Sic ergo credant et mundum ex tempore fieri
potuisse, nec tamen ideo Deum in eo faciendo aeternum consilium
uoluntatemque mutasse.
I 3 alternasse naturam e l3 alternatam nat. b sequitur
1t 4 sit beata si m. 1 sup. lin. V 5 futura VI praeuidit
m. 2 in ras. e 11 nihilhominus Ve 14 illi om. I 16 causa t
16 sq. in eterno habuisse simili (simul t) eum negabunt consilio beatitudinis
p t simul eum] si malum VI 18 dicunt It 21 monstrabant VI
si eam e 22 numerus t 27 faciendum VI
Deinde uidendum est, isti, qui Deum conditorem mundi
esse consentiunt et tamen quaerunt de mundi tempore quid
respondeamus, quid ipsi respondeant de mundi loco. Ita enim
quaeritur, quur potius tunc et non antea factus sit, quem ad
modum quaeri potest, quur hic potius ubi est et non alibi.
Nam si infinita spatia temporis ante mundum cogitant, in
quibus eis non uidetur Deus ab opere cessare potuisse, similiter.
cogitent extra mundum infinita spatia locorum, in quibus
si quisquam dicat non potuisse uacare Omnipotentem, nonne
consequens erit, ut innumerabiles mundos cum Epicuro somniare
cogantur (ea tantum differentia, quod eos ille fortuitis
motibus atomorum gigni adserit et resolui, isti autem opere
Dei factos dicturi sunt), si eum per interminabilem inmensitatem
locorum extra mundum circumquaque patentium uacare
noluerint, nec eosdem mundos, quod etiam de isto sentiunt,
ulla causa posse dissolui? Cum his enim agimus, qui et Deum
incorporeum et omnium naturarum, quae non sunt quod ipse,
creatorem nobiscum sentiunt; alios autem nimis indignum
est ad istam disputationem religionis admittere, maxime quod
aput eos, qui multis dis sacrorum obsequium deferendum
putant, isti philosophos ceteros nobilitate adque auctoritate
uicerunt, non ob aliud, nisi quia longo quidem interuallo,
uerum tamen reliquis propinquiores sunt ueritati. An forte
4 ut editur Va; uerba inde a spatiis sqq. om. pqv 7 isti Va1 e1 αf
Si enim recte discernuntur aeternitas et tempus, quod
tempus sine aliqua mobili mutabilitate non est, in aeternitate
autem nulla mutatio est: quis non uideat, quod tempora non
fuissent, nisi creatura fieret, quae aliquid aliqua motione
mutaret, cuius motionis et mutationis cum aliud adque aliud,
quae simul esse non possunt, cedit adque succedit, in breuioribus
uel productioribus morarum interuallis tempus sequeretur? Cum
igitur Deus, in cuius aeternitate nulla est omnino mutatio, creator
sit temporum et ordinator: quo modo dicatur post temporum
spatia mundum creasse non uideo, nisi dicatur ante mundum
iam aliquam fuisse creaturam, cuius motibus tempora currerent.
Porro si litterae sacrae maximeque ueraces ita dicunt,
in principio fecisse Deum caelum et terram, ut nihil antea
fecisse intellegatur, quia hoc potius in principio fecisse diceretur,
si quid fecisset ante cetera cuncta quae fecit: procul
dubio non est mundus factus in tempore, sed cum tempore.
Quod enim fit in tempore, et post aliquod fit et ante aliquod
tempus; post id quod praeteritum est, ante id quod futurum
est; nullum autem posset esse praeteritum, quia nulla erat
creatura, cuius mutabilibus motibus ageretur. Cum tempore
autem factus est mundus, si in eius conditione factus est
mutabilis motus, sicut uidetur se habere etiam ordo ille
primorum sex uel septem dierum, in quibus et mane et
uespera nominantur, donec omnia, quae his diebus Deus
fecit, sexto perficiantur die septimoque in magno mysterio
Dei uacatio commendetur. Qui dies cuius modi sint, aut
t 11 omnino est p t 12 temporis l 13 ni e\' 14 iam
ex nam corr. V aliqua fuisse creatura p t 22 possit II esse
omn. p t 23 tempori p 25 motus ex locus m. 2 corr. t 26 et ante
qui
mane om. v 27 nominatur p i donec, qui m. 2, V in his p t
28 facit 1 in] ac t
magis dicere.
Videmus quippe istos dies notos non habere uesperam nisi
de solis occasu nec mane nisi de solis exortu; illorum autem
priores tres dies sine sole peracti sunt, qui die quarto factus
refertur. Et primitus quidem lux uerbo Dei facta adque inter
ipsam et tenebras Deus separasse narratur et eandem lucem
uocasse diem, tenebras autem noctem; sed qualis illa sit lux
et quo alternante motu qualemque uesperam et mane fecerit,
remotum est a sensibus nostris, nec ita ut est intellegi a
nobis potest, quod tamen sine ulla haesitatione credendum
est. Aut enim aliqua lux corporea ■ est, siue in superioribus
mundi partibus longe a conspectibus nostris siue unde sol
postmodum accensus est; aut lucis nomine significata est
sancta ciuitas in sanctis angelis et spiritibus beatis, de qua
dicit apostolus: Quae sursum est Hierusalem, mater
nostra aeterna in caelis; ait quippe et alio loco: Omnes
enim uos filii lucis estis et filii diei; non sumus
noctis neque tenebrarum; si tamen et uesperam diei
huius et mane aliquatenus congruenter intellegere ualeamus.
Quoniam scientia creaturae in conparationem scientiae Creatoris
quodam modo uesperascit, itemque lucescit et mane fit,
cum et ipsa refertur ad laudem dilectionemque Creatoris; nec
in noctem uergitur, ubi non Creator creaturae dilectione
p etiam Va; omn pqv 9 priorum I quarto die o
12 sit om. Vi 16 siue] si bene, haud dubie ex sibe natum, t 20 Ierus.
v 22 non samus ......, diei om. e non eumua] non estis p
23 nostis V 25 in conparationem V l; in comparatione rell. v 28 mergitur
t
nusquam interposuit uocabulum noctis. Non enim ait alicubi:
Facta est nox; sed: Facta est uespera et factum est
mane dies unus. Ita dies secundus et ceteri. Cognitio
quippe creaturae in se ipsa decoloratior est, ut ita dicam,
quam cum in Dei sapientia cognoscitur, uelut in arte qua
facta est. Ideo uespera quam nox congruentius dici potest;
quae tamen, ut dixi, cum ad laudandum et ad amandum refertur
Creatorem, recurrit in mane. Et hoc cum facit in cognitione
sui ipsius, dies unus est; cum in cognitione firmamenti, quod
inter aquas inferiores et superiores caelum appellatum est,
dies secundus; cum in cognitione terrae ac maris omniumque
gignentium, quae radicibus continuata sunt terrae, dies tertius;
cum in cognitione luminarium maioris et minoris omniumque
siderum, dies quartus; cum in cognitione omnium ex aquis
animalium natatilium adque uolatilium, dies quintus; cum in
cognitione omnium animalium terrenorum adque ipsius hominis,
dies sextus.
Cum uero in die septimo requiescit Deus ab omnibus operibus
suis et sanctificat eum, nequaquam est accipiendum
pueriliter, tamquam Deus laborauerit operando, qui dixit et
facta sunt uerbo intellegibili et sempiterno, non sonabili et
t 3 et factus t 6 in Dei] sub dei t 7 quam] quę a
congruentius quam nox v 8 et ad amandum 1 p a f; uel ad am. a; ad
om rell. 9 sq. cognitionem utroque loco V 10 sui ..... in cognit. in
marg. a 11 et m. 2 ex ut corr. e 14 uerba maioris usque ad animalium
u. 16 om. e 16 natalium 5* natantium atque uolantium
p t; natantium et uolantium a; natantium omissis atque uol. I 20 qualisque
V q a; qualisne pv 21 requiebit V 23 sanctificauit e t
24 tamquam... qui dixit in marg. t 25 non eon. et temp, om. p t
requiescunt in Deo, sicut laetitia domus laetitiam significat
eorum, qui laetantur in domo, etiamsi non eos domus ipsa,
sed alia res aliqua laetos facit. Quanto magis, si eadem domus
pulchritudine sua faciat laetos habitatores, ut non solum eo
loquendi modo laeta dicatur, quo significamus per id quod
continet id quod continetur (sicut theatra plaudunt, prata
mugiunt, cum in illis homines plaudunt, in his boues mugiunt);
sed etiam illo, quo significatur per efficientem id quod
efficitur; sicut laeta epistula dicitur, significans eorum laetitiam,
quos legentes efficit laetos. Conuenientissime itaque,
cum Deum requieuisse prophetica narrat auctoritas, significatur
requies eorum, qui in illo requiescunt et quos facit ipse
requiescere; hoc etiam hominibus, quibus loquitur et propter
quos utique conscripta est, promittente prophetia, quod etiam
ipsi post bona opera, quae in eis et per eos operatur Deus,
si ad illum prius in ista uita per fidem quodam modo
accesserint, in illo habebunt requiem sempiternam. Hoc
enim et sabbati uacatione ex praecepto legis in uetere Dei
populo figuratum est, unde suo loco diligentius arbitror disserendum.
Nunc, quoniam de sanctae ciuitatis exortu dicere institui
et prius quod ad sanctos angelos adtinet dicendum putaui,
quae huius ciuitatis et magna pars est et eo beatior, quod
numquam peregrinata, quae hinc diuina testimonia subpetant,
quantum satis uidebitur, Deo largiente explicare curabo. Ubi
V 6 quod sign. e 1 id quod continet per id a 7 prata]
pasta ex parta corr. e 8 prius in om. et plaudunt Vlp a; plandant
V2 ab bel v bobes V mugiunt Vlp t2 al; mugiant V2t1 rell. v
9 quo] qui t 14 quibusque t 16 bonaljl operariI V 24 sciendum q
29 curabo codd. praeter V, qui conabor habet
dicitur, utrum uel quo ordine creati sint angeli; sed si praetermissi
non sunt, uel caeli nomine, ubi dictum est: In principio
fecit Deus caelum et terram, uel potius lucis
huius, de qua loquor, significati sunt. Non autem esse praetermissos
hinc existimo, quod scriptum est, requieuisse Deum
in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit, cum liber
ipse ita sit exorsus: In principio fecit Deus caelum.
et terram, ut ante caelum et terram nihil aliud fecisse
uideatur. Cum ergo a caelo et terra coeperit, adque ipsa terra,
quam primitus fecit, sicut scriptura consequenter eloquitur,
inuisibilis et incomposita nondumque luce facta utique tenebrae
fuerint super abyssum, id est super quandam terrae et
aquae indistinctam confusionem (ubi enim lux non est, tenebrae
sint necesse est); deinde si omnia creando disposita sunt, quae
per sex dies consummata narrantur: quo modo angeli praetermitterentur,
tamquam non essent in operibus Dei, a quibus
in die septimo requieuit? Opus autem Dei esse angelos hic
quidem etsi non praetermissum, non tamen euidenter expressum
est; sed alibi hoc sancta scriptura clarissima uoce testatur.
Nam et in hymno trium in camino uirorum cum praedictum
esset: Benedicite omnia opera Domini Dominum, in
executione eorundem operum etiam angeli nominati sunt: et
in psalmo canitur: Laudate Dominum de caelis, laudate
eum in excelsis; laudate eum omnes angeli
eius, laudate eum omnes uirtutes eius; laudate
V 3 in princ. om. t 5 significati.... praetermissos
isa marg. t praetermissos esse v 6 existimo nisi aeterna
est a dum a 7 in sept. die v 8 ipse sup. lin. V est tx
9 ut.,. terram om. I 11 primitusj principio l; in principio t loquiue
tur l 12 1//e V 15 si omnia p t; si om. rell. v Domb. dispos.
sunt p t; dispos. sint reU. v Domb. 21 in ante hymno om. ept
trium.. uirorum om. t 22 benedicere e omnia om. e dominum
V Va bl e l1 p t I; domino ba Pv 24 in psalmo] ipsa lana t cantantur e
lumen; laudate eum caeli caelorum, et aquae, quae
super caelos sunt, laudent nomen Domini; quoniam
ipse dixit, et facta sunt; ipse mandauit, et creata
sunt. Etiam hic apertissime a Deo factos esse angelos diuinitus
dictum est. cum eis inter cetera caelestia commemoratis
infertur ad omnia: Ipse dixit, et facta sunt. Quis porro
audebit opinari post omnia ista, quae sex diebus enumerata
sunt, angelos factos? Sed etsi quisquam ita desipit, redarguit
istam uanitatem illa scriptura paris auctoritatis, ubi Deus
dicit: Quando facta sunt sidera, laudauerunt me
uoce magna omnes angeli mei. Iam ergo erant angeli,
quando facta sunt sidera. Facta sunt autem quarto die. Numquidnam
ergo die tertio factos esse dicemus? Absit. In promtu
est enim, quid illo die factum sit. Ab aquis utique terra
discreta est et distinctas sui generis species duo ista elementa
sumserunt et produxit terra quidquid ei radicitus inhaeret.
Numquidnam secundo? Ne hoc quidem. Tunc enim firmamentum
factum est inter aquas superiores et inferiores caelumque
appellatum est; in quo firmamento quarto die facta sunt
sidera. Nimirum ergo si ad istorum dierum opera Dei pertinent
angeli, ipsi sunt illa lux, quae diei nomen accepit.
cuius unitas ut commendaretur, non est dictus dies primus,
sed dies unus. Nec alius est dies secundus aut tertius aut
ceteri; sed idem ipse unus ad inplendum senarium uel septenarium
numerum repetitus est propter senariam uel septenariam
cognitionem; senariam scilicet operum, quae fecit Deus,
et septenariam quietis Dei. Cum enim dixit Deus: Fiat lux,
et facta est lux, si recte in hac luce creatio intellegitur
om. I 6 cetera om. V 8 audiuit t 14 dicimus l promtum
V t 18 secundum V 19 eat factum est (sic!) V inter] super V
20 die quarto e facta sunt sidera quarto die v 22 lux illa v qui
die V diei ex dei corr. p 23 dictum l 25 unius V 26 senariam
uel om. Ipt septinariam l 28 septimam Vb l p t
est ipsa incommutabilis sapientia Dei, per quam facta sunt
omnia, quem dicimus unigenitum Dei filium; ut ea luce inluminati,
qua creati, fierent lux et uocarentur dies participatione
incommutabilis lucis et diei, quod est uerbum Dei,
per quod et ipsi et omnia facta sunt. Lumen quippe uerum,
quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc
mundum, hoc inluminat et omnem angelum mundum, ut sit
lux non in se ipso, sed in Deo; a quo si auertitur angelus.
fit inmundus; sicut sunt omnes, qui uocantur inmundi spiritus,
nec iam lux in Domino, sed in se ipsis tenebrae, priuati participatione
lucis aeternae. Mali enim nulla natura est; sed
amissio boni mali nomen accepit.
Est itaque bonum solum simplex et ob hoc solum incommutabile,
quod est Deus. Ab hoc bono creata sunt omnia
bona, sed non simplicia et ob hoc mutabilia. Creata sane, inquam,
id est facta, non genita. Quod enim de simplici bono
genitum est, pariter simplex est et hoc est quod illud de quo
genitum est; quae duo Patrem et Filium dicimus; et utrumque
hoc cum spiritu suo unus Deus est; qui spiritus Patris
et Filii Spiritus sanctus propria quadam notione huius nominis
in sacris litteris nuncupatur. Alius est autem quam Pater et
t fierent lui et uocarentur participatione (omisso dies)
p in marg., om. t participationis VI 6 uerum] dei a uerum
est p 13 amissione et 15 dei patris Vpqa; Patris v 16 et dei
filii et dei sp. s. V a; et filii et sp. a. pqv siue unius q cui usque
ad substantia om. ql 17 aliudque V a; aliudp5Jv 19 Deus om. t
22 9b hoc V 24 suo mss.; sancto, e in marg., v deus est mss.;
est Deus v Domb.
‛aliud\', quia et hoc pariter simplex pariterque incommutabile
bonum est et coaeternum. Et haec trinitas unus est Deus;
nec ideo non simplex, quia trinitas. Neque enim propter hoc
naturam istam boni simplicem dicimus, quia Pater in ea solus
aut solus Filius aut solus Spiritus sanctus, aut uero sola est
ista nominis trinitas sine subsistentia personarum, sicut Sabelliani
haeretici putauerunt; sed ideo simplex dicitur, quoniam
quod habet hoc est, excepto quod relatiue quaeque persona
ad alteram dicitur. Nam utique Pater habet Filium, nec tamen
ipse est Filius [et Filius habet Patrem, nec tamen ipse est
Pater]. In quo ergo ad semet ipsum dicitur, non ad alterum,
hoc est quod habet; sicut ad se ipsum dicitur uiuus habendo
utique uitam, et eadem uita ipse est.
Propter hoc utique natura dicitur simplex, cui non sit aliquid
habere, quod uel possit amittere; uel aliud sit habens,
aliud quod habet; sicut uas aliquem liquorem aut corpus
colorem aut aer lucem siue feruorem aut anima sapientiam.
Nihil enim horum est id quod habet; nam neque uas liquor
est, nec corpus color, nec aer lux siue feruor, neque anima
sapientia eat. Hinc est quod etiam priuari possunt rebus
quas habent, et in alios habitus uel qualitates uerti adque
mutari, ut et uas euacuetur umore quo plenum est, et corpus
decoloretur et aer tenebrescat siue frigescat et anima desipiat.
Sed etsi sit corpus incorruptibile, quale sanctis in resurrectione
promittitur, habet quidem ipsius incorruptionis inamissibilem
qualitatem, sed manente substantia corporali non hoc est,
quod ipsa incorruptio. Nam illa etiam per singulas partes
e 5 diximus e 6 aut solus f. a.
solus om. Vi 7 substantia a; substentia, in marg, substantia, e 9 eat
sup. dan. V 11 uerba inclusa om. Vlpt 12 semet V b2 e; se
ab1lptv 13 uiuus codd.; uiuens v 15 utique p; itaque reU. v
Domb. dicitur natura
Secundum hoc ergo dicuntur illa simplicia, quae principaliter
uereque diuina sunt, quod non aliud est in eis qualitas,
aliud substantia, nec aliorum participatione uel diuina uel
sapientia uel beata sunt. Ceterum dictus est in scripturis
sanctis Spiritus sapientiae multiplex, eo quod multa in sese
habeat; sed quae habet, haec et est, et ea omnia unus est.
Neque enim multae, sed una sapientia est, in qua sunt infiniti
quidam eique finiti thensauri rerum intellegibilium, in quibus
sunt omnes inuisibiles adque incommutabiles rationes rerum
etiam uisibilium et mutabilium, quae. per ipsam factae sunt.
Quoniam Deus non aliquid nesciens fecit, quod nec de quolibet
homine artifice recte dici potest; porro si sciens fecit omnia,
ea utique fecit quae nouerat. Ex quo occurrit animo quiddam
mirum, sed tamen uerum, quod iste mundus nobis notus
esse non posset, nisi esset; Deo autem nisi notus esset, esse
non posset._,
Quae cum ita sint, nullo modo quidem secundum spatium
aliquod temporis prius erant spiritus illi tenebrae, quos angelos
dicimus; sed simul ut facti sunt, lux facti sunt; non
tamen tantum ita creati, ut quoquo modo essent et quoquo
modo uiuerent; sed etiam inluminati, ut sapienter beateque
uiuerent. Ab hac inluminatione auersi quidam angeli non
obtinuerunt excellentiam sapientis beataeque uitae. quae procul
F1 1) sese Va e Ip; se b t 6 haec] hoc codd.
7 infiniti quidam eique finiti Vbe Ip; infinita quaedam eique infiniti a I;
infinita q. eique finiti t; immensi quidam atque infiniti v 8 thens. VI
9 rationes om. a1 11 aliquid non e 18 semper ab initio hab. p
20 fuisse om. p1 22 quidem modo v aliq. temp. spat. v 23 illi
spiritus v 25 ita tantum v
secura; sed rationalem uitam licet insipientem sic habent,
ut eam non possint amittere, nec si uelint. Quatenus autem,
antequam peccassent, illius sapientiae fuerint participes, definire
quis potest? In eius tamen participatione aequales fuisse istos
illis, qui propterea uere pleneque beati sunt, quoniam nequaquam
de suae beatitudinis aeternitate falluntur, quo modo
dicturi sumus? quando quidem si aequales in ea fuissent,
etiam isti in eius aeternitate mansissent pariter beati, quia
pariter certi. Neque enim sicut uita, quamdiucumque fuerit,
ita aeterna uita ueraciter dici poterit, si finem habitura sit;
si quidem uita tantummodo uiuendo, aeterna uero finem non
habendo nominata est. Quapropter quamuis non, quidquid
aeternum, continuo beatum sit (dicitur enim etiam poenalis
ignis aeternus): tamen si uere perfecteque beata uita non nisi
aeterna est, non erat talis istorum, quandoque desitura et
propterea non aeterna, siue id scirent, siue nescientes aliud
putarent; quia scientes timor, nescientes error beatos esse
utique non sinebat. Si autem hoc ita nesciebant, ut falsis incertisue
non fiderent, sed utrum sempiternum an quandoque
finem habiturum esset bonum suum, in neutram partem firma
adsensione ferrentur: ipsa de tanta felicitate cunctatio eam
beatae uitae plenitudinem, quam in sanctis angelis esse credimus,
non habebat. Neque enim beatae uitae uocabulum ita
contrahimus ad quasdam significationis angustias, ut solum
Deum dicamus beatum; qui tamen uere ita beatus est, ut
maior beatitudo esse non possit, in cuius conparatione, quod
angeli beati sunt summa quadam sua beatitudine, quanta esse
in angelis potest, quid aut quantum est?
codd.; sed et v 6 uere] habere t, quod in exemplari unde
descriptus est t, bere
Nec ipsos tantum, quod adtinet ad rationalem uel intellectualem
creaturam, beatos nuncupandos putamus. Quis enim
primos illos homines in paradiso negare audeat beatos fuisse
ante peccatum, quamuis sua beatitudo quam diuturna uel
utrum aeterna esset incertos (esset autem aeterna, nisi peccassent),
cum hodie non inpudenter beatos uocemus, quos uidemus
iuste ac pie cum spe futurae inmortalitatis hanc uitam
ducere sine crimine uastante conscientiam, facile inpetrantes
peccatis huius infirmitatis diuinam misericordiam. Qui licet
de suae perseuerantiae praemio certi sint, de ipsa tamen
perseuerantia sua reperiuntur incerti. Quis enim hominum se
in actione prouectuque iustitiae perseueraturum usque in
finem sciat, nisi aliqua reuelatione ab illo fiat certus, qui de
hac re iusto latentique iudicio non omnes instruit, sed neminem
fallit? Quantum itaque pertinet ad delectationem praesentis
boni, beatior erat primus homo in paradiso, quam quilibet
iustus in hac infirmitate mortali; quantum autem ad
spem futuri, beatior quilibet in quibuslibet cruciatibus corporis,
cui non opinione, sed certa ueritate manifestum est,
sine fine se habiturum omni molestia carentem societatem
angelorum in participatione summi Dei, quam erat ille homo
sui casus incertus in magna illa felicitate paradisi.
V a; tenentium pqv 8 sua beatitudo codd.; de sua
beatitudine v uel utrum om. b 9 incertos] incertum est p t; incertos
esse, in marg. al. lib. hi incertum ê, e 12 astante V conscientia 1
facile petrantes e 14 de suo t 16 prouecta//, ex prouectuq; corr.,
superscripto x perfecta, b; profectuque v iustitia, a m. 2
Quocirca cuiuis iam non difficulter occurrit utroque coniuncto
effici beatitudinem, quam recto proposito intellectualis
natura desiderat, hoc est, ut et bono incommutabili, quod
Deus est, sine ulla molestia perfruatur et in eo se in aeternum
esse mansurum nec ulla dubitatione cunctetur nec ullo
errore fallatur. Hanc habere angelos lucis pia fide credimus;
hanc nec antequam caderent habuisse angelos peccatores, qui
sua prauitate illa luce priuati sunt, consequenti ratione colligimus;
habuisse tamen aliquam, etsi non praesciam, beatitudinem,
si uitam egerunt ante peccatum, profecto credendi
sunt. Aut si durum uidetur, quando facti sunt angeli, alios
credere ita factos ut non acciperent praescientiam uel perseuerantiae
uel casus sui, alios autem ita ut ueritate certissima
aeternitatem suae beatitudinis nossent, sed aequalis felicitatis
omnes ab initio creati sunt, et ita fuerunt, donec isti, qui
nunc mali sunt, ab illo bonitatis lumine sua uoluntate cecidissent:
procul dubio multo est durius nunc putare angelos
sanctos aeternae suae beatitudinis incertos, et ipsos de semet
ipsis ignorare, quod nos de illis per scripturas sanctas nosse
potuimus. Quis enim catholicus Christianus ignorat nullum
nouum diabolum ex bonis angelis ulterius futurum, sicut nec
istum in societatem bonorum angelorum ulterius rediturum?
Veritas quippe in euangelio sanctis fidelibusque promittit,
VI 6 cuiuis] cuius, in marg. et quiuis, e; uiuis t 8 et
o-m. V 9 se, extra lin. adscripto sanfl. b 10 mansuram alv nec]
sine m. 2 in ras. e illa V 16 aut si .....sunt sup. lin. V 18 autem
factos e 21 eunt om. t1 ab illo in spatio uacuo om. t
22 nunc putare] si nunc putant p t 23 sanctos om. e aeternitate a e:
in margine aeternę sue beatitudinis,
Subiecit autem indicium, quasi quaesissemus, unde ostendatur,
quod in ueritate non steterit, adque ait: Quia non
est ueritas in eo. Esset autem in eo, si in illa stetisset.
Locutione autem dictum est minus usitata. Sic enim uidetur
sonare: In ueritate non stetit, quia ueritas non est
in eo, tamquam ea sit causa, ut in ueritate non steterit,
quod in eo ueritas non sit; cum potius ea sit causa, ut in
eo ueritas non sit, quod in ueritate non stetit. Ista locutio
est et in psalmo: Ego clamaui, quoniam exaudisti
me Deus; cum dicendum fuisse uideatur: Exaudisti me
Deus, quoniam clamaui. Sed cum dixisset: \'Ego clamaui*,
tamquam ab eo quaereretur, unde se clamasse monstraret,
ab effectu exauditionis Dei clamoris sui ostendit affectum;
tamquam diceret: \'Hinc ostendo clamasse me, quoniam exaudisti
me.\'
om. t 2 mali oni. at 3 ut] et t 4 adtendunt, a
m. 2, t 10 sterit VI; stetit q 15 loquutionem t 16 non est ueritas
v 18 eo] ex VI cum ....... non sit om. bl .19 steterit v
21 fuisset, t punctis deletum, V 24 effectuul V
Illud etiam, quod ait de diabolo Iohannes: Ab initio
diabolus peccat, non intellegunt, si natura talis est, nullo
modo esse peccatum. Sed quid respondetur propheticis testimoniis,
siue quod ait Esaias sub figurata persona principis
Babyloniae diabolum notans: Quo modo cecidit Lucifer.
qui mane oriebatur; siue quod Hiezechiel: In deliciis
paradisi Dei fuisti, omni lapide pretioso ornatus
es? Ubi intellegitur fuisse aliquando sine peccato. Nam expresses
ei paulo post dicitur: Ambulasti in diebus tuis
sine uitio. Quae si aliter conuenientius intellegi nequeunt,
oportet etiam illud, quod dictum est: In ueritate non
stetit, sic accipiamus, quod in ueritate fuerit, sed non permanserit;
et illud, quod ab initio diabolus peccat, non
ab initio, ex quo creatus est, peccare putandus est, sed ab
initio peccati, quod ab ipsius superbia coeperit esse peccatum.
Nec illud, quod scriptum est in libro Iob, cum de
diabolo sermo esset: Hoc est initium figmenti Domini,
quod fecit ad inludendum ab angelis suis (cui consonare
uidetur et psalmus, ubi legitur: Draco hic, quem
finxisti ad inludendum ei), sic intellegendum est, ut
existimemus talem ab initio creatum, cui ab angelis inluderetur,
sed in hac poena post peccatum ordinatum. Initium ergo
eius figmentum est Domini; non enim est ulla natura etiam
in extremis infimisque bestiolis, quam non ille constituit, a
quo est omnis modus, omnis species, omnis ordo, sine quibus
lOS, 26 Va; scriptum pqv 4 etiam] autem 1 Iohannes. m. 2
addito apostolus,
In his enim, quae quoquo modo sunt et non sunt quod
Deus est a quo facta sunt, praeponuntur uiuentia non uiuentibus,
sicut ea, quae habent uim gignendi uel etiam adpetendi,
his, quae isto motu carent; et in his, quae uiuunt, praeponuntur
sentientia non sentientibus, sicut arboribus animalia; et
in his, quae sentiunt, praeponuntur intellegentia non intellegentibus,
sicut homines pecoribus; et in his, quae intellegunt,
praeponuntur inmortalia mortalibus, sicut angeli hominibus.
Sed ita praeponuntur naturae ordine; est autem alius adque
alius pro suo cuiusque usu aestimationis modus, quo fit, ut
quaedam sensu carentia quibusdam sentientibus praeponamus,
in tantum, ut si potestas esset ea prorsus de natura rerum
auferre uellemus, siue quem in ea locum habeant ignorantes.
siue etiamsi sciamus nostris ea commodis postponentes. Quis
enim non domi suae panem habere quam mures, nummos
quam pulices malit? Sed quid mirum, cum in ipsorum etiam
hominum aestimatione, quorum certe natura tantae est dignitatis,
plerumque carius conparetur equus quam seruus,
gemma quam famula? Ita libertate iudicandi plurimum distat
ratio considerantis a necessitate indigentis seu uoluptate
cupientis, cum ista quid per se ipsum in rerum gradibus
Va; quod pqv 6 perdit V; pendet v 15 ita Velpt;
ista v Domb. adque alius om. e 19 uellimas t 20 etiam sciamus
Vaelpt 21 domni Fabpm2 22 in Vaaeptom. Iv 23 homines
t 24 ut ante plerumque sup. lin. I 26 uoluntate Vlpt
27 ipsam e grandibus e
et ista quid uerum luci mentis appareat. uoluptas uero
quid iucundum corporis sensibus blandiatur expectat. Sed
tantum ualet in naturis rationalibus quoddam ueluti pondus
uoluntatis et amoris, ut, cum ordine naturae angeli hominibus,
tamen lege iustitiae boni homines malis angelis praeferantur.
Propter naturam igitur, non propter malitiam diaboli, dictum
recte intellegimus: Hoc est initium figmenti Domini.
Quia sine dubio, ubi esset uitium malitiae, natura non uitiata
praecessit. Vitium autem ita contra naturam est, ut non
possit nisi nocere naturae. Non itaque esset uitium recedere
a Deo, nisi naturae, cuius id uitium est, potius conpeteret
esse cum Deo. Quapropter etiam uoluntas mala grande testimonium
est naturae bonae. Sed Deus sicut naturarum bonarum
optimus creator est, ita malarum uoluntatum iustissimus
ordinator, ut, cum illae male utuntur naturis bonis, ipse
bene utatur etiam uoluntatibus malis. Itaque fecit, ut diabolus
institutione illius bonus, uoluntate sua malus, in inferioribus
ordinatus inluderetur ab angelis eius, id est, ut prosint tentationes
eius sanctis, quibus eas obesse desiderat. Et quoniam
Deus, cum eum conderet, futurae malignitatis eius non erat
1 pendeat t pendat in manifesto sit, necessitas autem quid propter
d cogitat i aperiat
qui expetat. ut in his quod uerum est luci mentis appareat, b quid
uel
propter a expetat- (= expetatur) p; expectat e cogitet v 2 et
ista] et in his a lucis t uoluntas e l 3 expectat mss.; spectat
Domb.2; exquirat v 4 ualet m. 1 in marg. a rationabilibus a
6 iustitiae dei t 14 Quia .... uitium om. bl esset mss, v; est Domb.
16 natura, in marg. nature, e 17 id] aliud VI 21 illi b male
illae v 25 desiderant t
ipse facturus: propterea psalmus ait: Draco hic, quem
finxisti ad inludendum ei, ut in eo ipso quod eum
finxit, licet per suam bonitatem bonum, iam per suam
praescientiam praeparasse intellegatur quo modo illo uteretur
et malo.
Neque enim Deus ullum, non dico angelorum, sed uel
hominum crearet, quem malum futurum esse praescisset, nisi
pariter nosset quibus eos bonorum usibus commodaret adque
ita ordinem saeculorum tamquam pulcherrimum carmen etiam
ex quibusdam quasi antithetis honestaret. Antitheta enim quae
appellantur in ornamentis elocutionis sunt decentissima, quae
Latine uel appellentur obposita, uel, quod expressius dicitur,
contraposita. Non est aput nos huius uocabuli; consuetudo,
cum tamen eisdem ornamentis locutionis etiam sermo Latinus
utatur, immo linguae omnium gentium. His antithetis et Paulus
apostolus in secunda ad Corinthios epistula illum locum suauiter
explicat, ubi dicit: Per arma iustitiae dextra et
sinistra: per gloriam et ignobilitatem, per infamiam
et bonam famam; ut seductores et ueraces, ut
qui ignoramur et cognoscimur; quasi morientes, et
1 utiquipvtignaras V prouidebat e l de malo Val p t f; de
malis b Vi de loco, in marg, de malis, e 2 dracho V 10 lucentior q
14 tamque Vi etiam Velpta; om. abv 15 ex om. e 16 in
ordinatione locutionis p; ordinationis et locutionis t 17 uel appellentur
scripsi; ut appellentur Vablp αt f Domb.; appellentur
Quamuis itaque diuini sermonis obscuritas etiam ad hoc
sit utilis, quod plures sententias ueritatis parit et in lucem
notitiae producit, dum alius eum sic, alius sic intellegit (ita
tamen ut, quod in obscuro loco intellegitur, uel adtestatione
rerum manifestarum uel aliis locis minime dubiis adseratur:
siue, cum multa tractantur, ad id quoque perueniatur, quod
sensit ille qui scripsit, siue id lateat, sed ex occasione tractandae
profundae obscuritatis alia quaedam uera dicantur):
non mihi uidetur ab operibus Dei absurda sententia, si, cum
lux prima illa facta est, angeli creati intelleguntur, inter
sanctos angelos et inmundos fuisse discretum, ubi dictum est:
Et diuisit Deus inter lucem et tenebras; et uocauit
Deus lucem diem et tenebras uocauit noctem. Solus
in marg. ut coerciti. e 2 egentes a 3 locupletantes
lptcc 8 hoc modo v 10 bina bina V ab bel p t cc; bina et bina v
13 de eo q. scr. pat om. p 17 producet t 21 sentit t id quidem
lateat v 22 bera V1 23 absorda V1 24 illa prima v intelligantur
a inter Vbelpt α; et inter
Denique nec illud est praetereundum silentio, quod, ubi
dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux, continuo subiunctum
est: Et uidit Deus lucem quia bona est; non postea
quam separauit inter lucem et tenebras et uocauit lucem diem
et tenebras noctem, ne simul cum luce etiam talibus tenebris
testimonium placiti sui perhibuisse uideretur. Nam ubi tenebrae
1 illa e qui potuit om. e 2 c..derent ex conderent- corr. V
lumine priu. v 3 sureruia tl mansuros t istum enim t nobis
sup. lin. a 5 uulgatissimas Velt 10 in principia Vel p tv; in
principio a b a f in luminare t 16 a luce sup. lin. a 18 autj
ut t 22 quod esset bona p
luminaria caeli diuidunt, non ante, sed post infertur:
Et uidit Deus quia bonum est. Posuit illa, inquit,
in firmamento caeli lucere super terram et praeesse
diei et nocti et separare inter lucem et tenebras.
Et uidit Deus quia bonum est. Utrumque
placuit, quia utrumque sine peccato est. Ubi autem dixit
Deus: Fiat lux, et facta est lux. Et uidit Deus
lucem quia bona est; et postmodum infertur: Et separauit
Deus inter lucem et tenebras; et uocauit
Deus lucem diem et tenebras uocauit noctem: non
hoc loco additum est: Et uidit Deus quia bonum est,
ne utrumque appellaretur bonum, cum esset horum alterum
malum, uitio proprio, non natura. Et ideo sola ibi lux placuit
Conditori; tenebrae autem angelicae, etsi fuerant ordinandae,
non tamen fuerant adprobandae.
Quid est enim aliud intellegendum in eo, quod per omnia
dicitur: Vidit Deus quia bonum est, nisi operis adprobatio
secundum artem facti, quae sapientia Dei est? Deus autem
usque adeo non, cum factum est, tunc didicit bonum, ut nihil
eorum fieret, si ei fuisset incognitum. Dum ergo uidet quia
bonum est, quod, nisi uidisset antequam fieret, non utique
fieret: docet bonum esse, non discit. Et Plato quidem plus
ausus est dicere, elatum esse scilicet Deum gaudio mundi
a 3 posuit Vab bel p t f; Et posuit v inquit
om. codd.; Utr. enim v 7 ibi, in marg. ubi, e
10 et uocauit .... tenebras om. It uocauitque v 18 dei scientia p
noluntate] bonitate V 19 quia semper p ei a 24 dicit V
ut putaret Deum sui operis nouitate factum beatiorem; sed
sic ostendere uoluit artifici suo placuisse iam factum, quod
placuerat in arte faciendum; non quod ullo modo Dei scientia
uarietur, ut aliud in ea faciant quae nondum sunt, aliud quae
iam sunt, aliud quae fuerunt; non enim more nostro ille uel
quod futurum est prospicit, uel quod praesens est aspicit,
uel quod praeteritum est respicit; sed alio modo quodam a
nostrarum cogitationum consuetudine longe alteque diuerso.
Ille quippe non ex hoc in illud cogitatione mutata, sed omnino
incommutabiliter uidet; ita ut illa quidem, quae temporaliter
fiunt, et futura nondum sint et praesentia iam sint et praeterita
iam non sint, ipse uero haec omnia stabili ac sempiterna praesentia
conprehendat; nec aliter oculis, aliter mente; non
enim ex animo constat et corpore; nec aliter nunc et aliter
antea et aliter postea; quoniam non sicut nostra, ita eius quoque
scientia trium temporum, praesentis uidelicet et praeteriti
uel futuri, uarietate mutatur, aput quem non est inmutatio
nec momenti obumbratio. Neque enim eius intentio
de cogitatione in cogitationem transit, in cuius incorporeo
contuitu simul adsunt cuncta quae nouit; quoniam tempora
ita nouit nullis suis temporalibus notionibus, quem ad
modum temporalia mouet nullis suis temporalibus motibus.
Ibi ergo uidit bonum esse quod fecit, ubi bonum esse uidit
ut faceret; nec quia factum uidit scientiam duplicauit uel ex
aliqua parte auxit, tamquam minoris scientiae fuerit priusquam
faceret quod uideret, qui tam perfecte non operaretur, nisi tam
perfecta scientia, cui nihil ex eius operibus adderetur. Quapropter.
si tantummodo nobis insinuandum esset quis fecerit
V; decipiebat t2 2 nouitatem VI 4 in arte om. e
5 fiant t 7 prospicit] praeficit Vt 8 recipit e 9 lateque e a
12 praeterita iam] preteritatem t 15 nunc et aliter Vabept; et
om. I v 21 contuitu Vbelv; intuitu apt a f 25 uel ex, m. 2 in
ut ex corr., V
quis fecerit, uerum etiam per quid fecerit, satis esset ita
enuntiari: Et dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux;
ut non tantum Deum, sed etiam per Verbum lucem fecisse
nossemus. Quia uero tria quaedam maxime scienda de creatura
nobis oportuit intimari, quis eam fecerit, per quid fecerit,
quare fecerit: Dixit Deus, inquit: Fiat lux, et facta est
lux. Et uidit Deus lucem quia bona est. Si ergo quaerimus,
quis fecerit: Deus est; si per quid fecerit: Dixit:
Fiat, et facta est; si quare fecerit: Quia bona est. Nec
auctor est excellentior Deo, nec ars efficacior Dei uerbo, nec
causa melior quam ut bonum crearetur a [Deo] bono. Hanc
etiam Plato causam condendi mundi iustissimam dicit, ut a
bono Deo bona opera fierent; siue ista legerit, siue ab his qui
legerant forte cognouerit; siue acerrimo ingenio inuisibilia Dei
per ea, quae facta sunt, intellecta conspexerit, siue ab his qui
ista conspexerant et ipse didicerit.
Hanc tamen causam, id est ad bona creanda bonitatem Dei,
hanc, inquam, causam tam iustam adque idoneam, quae diligenter
considerata et pie cogitata omnes controuersias quaerentium
mundi originem terminat, quidam haeretici non uiderunt,
quia egenam carnis huius fragilemque mortalitatem iam
de iusto supplicio uenientem, dum ei non conueniunt, plurima
v 6 per quid fecit l 7 quare fecerit ora. t Deus
dixit v 12 crearetur a Deo bono] creatura bona (enatum fortasse ex
creatur a bono) p t [Deo] om. Vbl1 bono deo a e 14 legerint
VI 17 ita e 21 ullam Vpqa esse nat. malam v 26 iam J itam
el; istam ei 27 supplicio) iudicio t
modi; nec adtendunt, quam uel in suis locis naturisque uigeant
pulchroque ordine disponantur, quantumque uniuersitati rerum
pro sui portione decoris tamquam in communem rem publicam
conferant uel nobis ipsis, si eis congruenter adque scienter
utamur, commoditatis adtribuant, ita ut uenena ipsa, quae per
inconuenientiam perniciosa sunt, conuenienter adhibita in salubria
medicamenta uertantur; quamque a contrario etiam haec,
quibus delectantur, sicut cibus et potus et ista lux, inmoderato
et inopportuno usu noxia sentiantur. Unde nos admonet diuina
prouidentia non res insipienter uituperare, sed utilitatem rerum
diligenter inquirere, et ubi nostrum ingenium uel infirmitas
deficit, ita credere occultam, sicut erant quaedam, quae uix
potuimus inuenire; quia et ipsa utilitatis occultatio aut humilitatis
exercitatio est aut elationis adtritio; cum omnino natura
nulla sit malum nomenque hoc non sit nisi priuationis boni.
Sed a terrenis usque ad caelestia et a uisibilibus usque ad
inuisibilia sunt aliis alia bona meliora, ad hoc inaequalia, ut
essent omnia; Deus autem ita est artifex magnus in magnis,
ut minor non sit in paruis; quae parua non sua granditate
(nam nulla est), sed artificis sapientia metienda sunt; sicut
in specie uisibilis hominis, si unum radatur supercilium, quam
propemodum nihil corpori, et quam multum detrahitur pulchritudini,
quoniam non mole constat, sed parilitate ac dimensione
membrorum! Nec sane multum mirandum est, quod hi, qui
nonnullam malam putant esse naturam suo quodam contrario
exortam propagatamque principio, nolunt accipere istam causam
creationis rerum, ut bonus Deus conderet bona, credentes
elptv; uel quid V (quid ex quod corr.), ab huiusmodi
v 4 pro eui portione p; pro suis portionis t; pro suis portionibus
rell. v Domb. publicam om. a 8 quamquam ea contr. I 9 et ante
U U
potus om. I 10 inopportunosaV m. 1 corr. 11 utilitate rer.
diligentes t 13 deficit Vab2l2pt t; defecit blell αƒ occulta
Sed multo est mirandum amplius, quod etiam quidam, qui
unum nobiscum credunt omnium rerum esse principium, ullamque
naturam, quae non est quod Deus est, nisi ab illo conditore
esse non posse, noluerunt tamen istam causam fabricandi
mundi tam bonam ac simplicem bene ac simpliciter credere,
ut Deus bonus conderet bona et essent post Deum quae non
essent quod est Deus, bona tamen, quae non faceret nisi bonus
Deus; sed animas dicunt, non quidem partes Dei, sed factas
a Deo, peccasse a Conditore recedendo et diuersis progressibus
pro diuersitate peccatorum a caelis usque ad terras diuersa
corpora quasi uincula meruisse, et hunc esse mundum eamque
causam mundi fuisse faciendi, non ut conderentur bona, sed
ut mala cohiberentur. Hinc Origenes iure culpatur. In libris
t 2 malis repellendis a 3 coherendo l t; coercendoque
omisso superando e 5 totam tamen v 9 immutabilem e I 10 re t
anima t 13 deus b 16 culpatus V; culpatur a; inculpatur pqt)
I? mir. est. e qV 18 nullamque e 19 nisi sup. lin. V
23 deus eat e 29 hinc Va b elp t V; hic a f Domb.
hoc scripsit. Ubi plus quam dici potest miror hominem in
ecclesiasticis litteris tam doctum et exercitatum non adtendisse,
primum quam hoc esset contrarium scripturae huius tantae
auctoritatis intentioni, quae per omnia opera Dei subiungens:
Et uidit Deus, quia bonum est, conpletisque omnibus
inferens: Et uidit Deus omnia, quae fecit, et ecce
bona ualde, nullam aliam causam faciendi mundi intellegi
uoluit, nisi ut bona fierent a bono Deo. Ubi si nemo peccasset,
tantummodo naturis bonis esset mundus ornatus et plenus;
et quia peccatum est, non ideo cuncta sunt inpleta peccatis,
cum bonorum longe maior numerus in caelestibus suae naturae
ordinem seruet; nec mala uoluntas, quia naturae ordinem seruare
noluit, ideo iusti Dei leges omnia bene ordinantis effugit;
quoniam sicut pictura cum colore nigro loco suo posito, ita
uniuersitas rerum, si quis possit intueri, etiam cum peccatoribus
pulchra est, quamuis per se ipsos consideratos sua
deformitas turpet.
Deinde uidere debuit Origenes et quicumque ita sapiunt, si
haec opinio uera esset, mundum- ideo factum, ut animae pro
meritis peccatorum suorum tamquam ergastula, quibus poenaliter
includerentur, corpora acciperent, superiora et leuiora
quae minus, inferiora uero et grauiora quae amplius peccauerunt,
daemones, quibus deterius nihil est, terrena corpora,
quibus inferius et grauius nihil est, potius quam homines
etiam bonos habere debuisse. Nunc uero, ut intellegeremus
animarum merita non qualitatibus corporum esse pensanda,
aerium pessimus daemon, homo autem, et nunc licet malus
longe minoris mitiorisque malitiae, et certe ante peccatum,
tamen luteum corpus accepit. Quid autem stultius dici potest,
b sentit t 4 est t et huius i 8 faciendo mun.
0
dum p; faciendum mundum t 10 naturalisV esset
bonis b ordinatus V 15 posito V b If; posita a e p t αν 17 est
Credimus et tenemus et fideliter praedicamus, quod Pater
genuerit Verbum, hoc est sapientiam, per quam facta sunt omnia,
unigenitum Filium, unus unum, aeternus coaeternum, summe
bonus aequaliter bonum; et quod Spiritus sanctus simul et Patris
et Filii sit Spiritus et ipse consubstantialis et coaeternus ambobus;
adque hoc totum et trinitas sit propter proprietatem
personarum et unus Deus propter inseparabilem diuinitatem,
sicut unus Omnipotens propter inseparabilem omnipotentiam;
ita tamen, ut etiam cum de singulis quaeritur unusquisque
eorum et Deus et omnipotens esse respondeatur; cum uero
de omnibus simul, non tres di uel tres omnipotentes, sed
unus Deus omnipotens; tanta ibi est in tribus inseparabilis
unitas, quae sic se uoluit praedicari. Utrum autem boni Patris
et boni Filii Spiritus sanctus, quia communis ambobus est,
recte bonitas dici possit amborum, non audeo temerariam
praecipitare sententiam; uerum tamen amborum eum dicere
sanctitatem facilius ausus fuero, non amborum quasi qualitatem,
sed ipsum quoque substantiam et tertiam in trinitate
personam. Ad hoc enim me probabilius ducit, quod, cum sit
et Pater spiritus et Filius spiritus, et Pater sanctus et Filius
sanctus, proprie tamen ipse uocatur Spiritus sanctus tamquam
sanctitas substantialis et consubstantialis amborum. Sed si
nihil est aliud bonitas diuina quam sanctitas, profecto et intellegentia
rationis est, non praesumtionis audacia, ut in operibus
Dei secreto quodam loquendi modo, quo nostra exerceatur
p 8 constitutialis, lineolis deletum, in marg. Csubstantialis,
e 10 dene sit a diuinitatem .... inseparabilem ont. 11
11 unus om. a 20 quasi qualit., in marg. quasi aequalitate, e
21 ipsam e 22 me om. t 25 si om. a 61 ll 26 aliud est v intellegentia,
sic scribendo locum Dombartio obscuriorem visum emendari
posse puto; illa diligentia
Quantum intellegi datur, hinc philosophi sapientiae disciplinam
tripertitam esse uoluerunt, immo tripertitam esse animaduertere
potuerunt (neque enim ipsi instituerunt ut ita esset.
sed ita esse potius inuenerunt), cuius una pars appellaretur
physica, altera logica, tertia ethica (quarum nomina Latina
iam multorum litteris frequentata sunt, ut naturalis, rationalis
moralisque uocarentur; quas etiam in octauo libro breuiter
strinximus); non quo sit consequens, ut isti in his tribus
V; trin. unaquaque
trinitas unamquamque creaturam t 2 per quid fec. propter quid
fecerit om. t 3 ut om. a v 6 dena tl 7 indigentiam tl 10 nisi V
11 et uniuersa e 12 rursum i 17 uiget m. rec. ex uidet corr. V
25 hetica V 26 ration. natur. V tX 28 strinximua abep f; instrinx.
VI a; perstr. v quo codd.; quod v
primus istam distributionem repperisse et commendasse dicatur,
cui neque naturarum omnium auctor nisi Deus uisus est neque
intellegentiae dator neque amoris, quo bene beateque uiuitur,
inspirator. Sed certe cum et de natura rerum et de ratione
indagandae ueritatis et de boni fine, ad quem cuncta quae
agimus referre debemus, diuersi diuersa sentiant: in his tamen
tribus magnis et generalibus quaestionibus omnis eorum uersatur
intentio. Ita cum in unaquaque earum quid quisque
sectetur multiplex discrepantia sit opinionum, esse tamen aliquam
naturae causam, scientiae formam, uitae summam nemo
cunctatur. Tria etiam sunt, quae in unoquoque homine artifice
spectantur, ut aliquid efficiat: natura, doctrina, usus; natura
ingenio, doctrina scientia, usus fructu diiudicandus est. Nec
ignoro, quod proprie fructus fruentis, usus utentis sit, adque
hoc interesse uideatur, quod ea re frui dicimur, quae nos non
ad aliud referenda per se ipsa delectat; uti uero ea re, quam
propter aliud quaerimus (unde temporalibus magis utendum
est, quam fruendum, ut frui mereamur aeternis; non sicut
peruersi, qui frui uolunt nummo, uti autem Deo; quoniam
. non nummum propter Deum inpendunt, sed Deum propter
nummum colunt); uerum tamen eo loquendi modo, quem plus
obtinuit consuetudo, et fructibus utimur et usibus fruimur;
nam et fructus iam proprie dicuntur agrorum, quibus utique
omnes temporaliter utimur. Hoc itaque more usum dixerim
, in his tribus, quae in homine spectanda commonui, quae
sunt natura, doctrina, usus. Ex his propter obtinendam
V quod bene e uiuatur 61 6 indagandae
Vabev; inueniendae e in marg., l p t αƒ ad] at
Et nos quidem in nobis, tametsi non aequalem, immo ualde
longeque distantem, neque coaeternam et, quo breuius totum
dicitur, non eiusdem substantiae, cuius Deus est, tamen qua Deo
nihil sit in rebus ab eo factis natura propinquius, imaginem
Dei, hoc est illius summae trinitatis, agnoscimus, adhuc reformatione
perficiendam, ut sit etiam similitudine proxima. Nam
et sumus et nos esse nouimus et id esse ac nosse diligimus.
In his autem tribus, quae dixi, nulla nos falsitas ueri similis
turbat. Non enim ea sicut illa, quae foris sunt, ullo sensu
corporis tangimus, uelut colores uidendo, sonos audiendo,
odores olfaciendo, sapores gustando, dura et mollia contrectando
sentimus, quorum sensibilium etiam imagines eis
V 4 nos sup. lin. I 5 doctrinam t 6 et ad Vp t
Domb.; et
Ita uero ui quadam naturali ipsum esse iucundum est, ut
non ob aliud et hi qui miseri sunt nolint interire et, cum
se miseros esse sentiant, non se ipsos de rebus, sed miseriam
t 4 meque id jp 5 achadem. VI 6 uel
sum a 7 si fallor om. p t si quia sum fallor p; si quia hoc sunt
fallor t; quia ergo sum, omisso si fallor, V e; quia ergo sum si fallor
abl ν 9 etiamsi fallerer
Iam uero nosse quantum ametur quamque falli nolit humana
V 8 non om. et 9 eorum t 11 morte t 13 misericordia
t 16 habeafit V 17 inrationalia Vv; inrationabilia abelpta.
21 fructifices p 22 cacuminis V2, b in marg., e 1 a; caminis VI; cuIminis
abpt 23 aliud Vbelpt αƒ ialtius
Sed de duobus illis, essentia scilicet et notitia, quantum
amentur in nobis, et quem ad modum etiam in ceteris rebus,
quae infra sunt, eorum reperiatur, etsi differens, quaedam
tamen similitudo, quantum suscepti huius operis ratio uisa
est postulare, satis diximus; de amore autem, quo amantur,
utrum et ipse amor ametur, non dictum est. Amatur autem;
et hinc probamus, quod in hominibus, qui rectius amantur,
ipse magis amatur. Neque enim uir bonus merito dicitur qui
scit quod bonum est, sed qui diligit Quur ergo et in nobis
ipsis non et ipsum amorem nos amare sentimus, quo amamus
quidquid boni amamus? Est enim et amor, quo amatur et
quod amandum non est, et istum amorem odit in se, qui
illum diligit, quo id amatur quod amandum est. Possunt
enim ambo esse in uno homine, et hoc bonum est homini,
ut illo proficiente quo bene uiuimus, iste deficiat quo male
uiuimus, donec ad perfectum sanetur et in bonum commutetur
omne quod uiuimus. Si enim pecora essemus, carnalem
uitam et quod secundum sensum eius est amaremus idque
esset sufficiens bonum nostrum et secundum hoc, cum esset
nobis bene, nihil aliud quaereremus. Item si arbores essemus,
nihil quidem sentiente motu amare possemus, uerum tamen
id quasi adpetere uideremur, quo feracius essemus uberiusque
fructuosae. Si essemus lapides aut fluctus aut uentus aut
flamma uel quid huius modi, sine ullo quidem sensu adque
uita, non tamen nobis deesset quasi quidam nostrorum locorum
adque ordinis adpetitus. Nam uelut amores corporum
momenta sunt ponderum, siue deorsum grauitate sine sursum
pqv 9 ca, in marg. quo, e 14 amamuis V
15 et ante amor om. t 17 quodV 22 sensus a 26 ueracins t
28 huius modi V; eiusmodi rell. v
fertur, quocumque fertur. Quoniam igitur homines sumus ad
nostri creatoris imaginem creati, cuius est uera aeternitas,
aeterna ueritas, aeterna et uera caritas, estque ipse aeterna
et uera et cara trinitas neque confusa neque separata: in his
quidem rebus, quae infra nos sunt, quoniam et ipsa nec aliquo
modo essent nec aliqua specie continerentur nec aliquem
ordinem uel adpeterent uel tenerent, nisi ab illo facta essent,
qui summe est, qui summe sapiens est, qui summe bonus est,
tamquam per omnia, quae fecit mirabili stabilitate, currentes
quasi quaedam eius alibi magis, alibi minus inpressa uestigia
colligamus; in nobis autem ipsis eius imaginem contuentes
tamquam minor ille euangelicus filius ad nosmet ipsos reuersi
surgamus et ad illum redeamus, a quo peccando recesseramus.
Ibi esse nostrum non habebit mortem, ibi nosse nostrum non
habebit errorem, ibi amare nostrum non habebit offensionem.
Nunc autem tria ista nostra quamuis certa teneamus nec aliis
ea credamus testibus, sed nos ipsi praesentia sentiamus adque
interiore ueracissimo cernamus aspectu, tamen, quamdiu futura
uel utrum numquam defutura et quo si male, quo autem si
bene agantur peruentura sint, quoniam per nos ipsos nosse
non possumus, alios hinc testes uel quaerimus uel habemus:
de quorum fide quur nulla debeat esse dubitatio, non est
iste, sed posterior erit diligentius disserendi locus. In hoc
autem libro de ciuitate Dei, quae non peregrinatur in huius
uitae mortalitate, sed inmortalis semper in caelis est, id est
de angelis sanctis Deo cohaerentibus, qui nec fuerunt umquam
superscripto trinitas b estque] ///que, est (?) eraso, b
ipse Vel p t a; ipsa abv 5 his] eis v 6 nos] a (= on) e nec
ipsa af1 10 currentis V t 11 magis m. 2 in maias corr. V 14 et
Vabelp t; ut f\'V eamus Vble 15. 16 ibi in ubi corr. b IS nossej
esse t 17 ista tria v 19 tamquam diu e 20 futura pl t2 quos
si t si male] simile e si bene.. si male v 25 non] nunc 1 t
peregrinantur e 26 immortalitate V 27 fuerant V
lucem deserentes tenebrae facti sunt, Deum primitus diuisisse
iam diximus, illo adiuuante quod coepimus ut possumus
explicemus.
Illi quippe angeli sancti non per uerba sonantia Deum
discunt, sed per ipsam praesentiam inmutabilis ueritatis, hoc
est Verbum eius unigenitum, et ipsum Verbum et Patrem et
eorum Spiritum sanctum, eamque esse inseparabilem trinitatem
singulasque in ea personas esse substantiam, et tamen omnes
non tres deos esse, sed unum Deum, ita nouerunt, ut eis
magis ista, quam nos ipsi nobis cogniti simus. Ipsam quoque
creaturam melius ibi, hoc est in sapientia Dei, tamquam in
arte, qua facta est, quam in ea ipsa sciunt; ac per hoc et
se ipsos ibi melius quam in se ipsis, uerum tamen et in se
ipsis. Facti sunt enim et aliud sunt quam ille qui fecit. Ibi
ergo tamquam in diurna cognitione, in se ipsis autem tamquam
in uespertina, sicut iam supra diximus. Multum enim
differt, utrum in ea ratione cognoscatur aliquid, secundum
quam factum est, an in se ipso; sicut aliter scitur rectitudo
linearum sen ueritas figurarum, cum intellecta conspicitur,
aliter cum in puluere scribitur; et aliter iustitia in ueritate
t qui] quia t 3 explicemus ut possumus t 7 et
om. p 14 eas t esse substantiam Vlpt α; unam esse substantiam
Haec autem propter senarii numeri perfectionem eodem die
sexiens repetito sex diebus perfecta narrantur, non quia Deo
fuerit necessaria mora temporum, quasi qui non potuerit creare
omnia simul, quae deinceps congruis motibus peragerent tempora;
sed quia per senarium numerum est operum significata
perfectio. Numerus quippe senarius primus conpletur suis
partibus, id est sexta sui parte et tertia et dimidia, quae
sunt unum et duo et tria, quae in summam ducta sex fiunt.
Partes autem in hac consideratione numerorum illae
V 4 ac] et v 6 quorumqae codd.; quoramcumqae
v 7 grad. in terra p t 11 illa-hac (hgc b p) codd.; illichic
v clariora t 18 tamquam mane] \'cum qua mani t1 16 primus
om. p q 19 sexiens J septies p VI diebus, in marg. sexti diei, e
20 necess. fuerit v potuerit] Xfuerit t creari t 21 simulque con-
X
gruis, omisso deinceps, V pergerent V p tempora, in marg. agerent,
p 23 contempletur t 25 unum duo et p summum V;
summa p t
quarta et deinceps ab aliquo numero denominatae. Neque enim
exempli gratia quia in nouenario numero quattuor pars aliqua
eius est, ideo dici potest quota eius sit; unum autem potest,
nam nona eius est: et tria potest, nam tertia eius est. Coniunctae
uero istae duae partes eius, nona scilicet adque tertia,
id est unum et tria, longe sunt a tota summa eius, quod
est nouem. Itemque in denario quaeternarius est aliqua pars
eius; sed quota sit dici non potest; unum autem potest; nam
decima pars eius est. Habet et quintam, quod sunt duo;
habet et dimidiam, quod sunt quinque. Sed hae tres partes
eius, decima et quinta et dimidia, id est unum et duo et
quinque, simul ductae non conplent decem; sunt enim octo.
Duodenarii uero numeri partes in summam ductae transeunt
eum; habet enim duodecimam, quod est unum; habet sextam,
quae sunt duo; habet quartam, quae sunt tria; habet tertiam,
quae sunt quattuor; habet et dimidiam, quae sunt sex; unum
autem et duo et tria et quattuor et sex non duodecim, sed
amplius, id est sedecim, fiunt. Hoc breuiter commemorandum
putaui ad commendandam senarii numeri perfectionem, qui
primus, ut dixi, partibus suis in summam redactis ipse
perficitur; in quo perfecit Deus opera sua. Unde ratio numeri
contemnenda non est, quae in multis sanctarum scripturarum
locis quam magni aestimanda sit elucet diligenter intuentibus.
Nec frustra in laudibus Dei dictum est: Omnia
in mensura et numero et pondere deposuisti.
om. e denominata t 3 est eius aliqua t 8 item omino
que a denario numero e 10 quintam que sunt p 11 quaesuatp
sed de tres, de tres m. 2 in loco uacuo, t sed de tribus partibus p
13 deducte p t et octo t 14 partes numeri v ducti p IS que
est p 16 duo habet usque ad quae sunt initio l.17 om. VI 17 quattuor
ex quartam corr. V et om. e1t dimidiam om. e 18 triaj
tertiae t 19 faciunt a 20 seuari V perfectiones tl 21 prius e
22 perficit V 11 p t 24 locus V; lucis t extimanda l; existimanda
p t
In septimo autem die, id est eodem die septiens repetito,
qui numerus etiam ipse alia ratione perfectus est, Dei requies
commendatur, in qua primum sanctificatio sonat. Ita Deus
noluit istum diem in ullis suis operibus sanctificare, sed in
requie sua, quae non habet uesperam; neque enim ulla creatura
est, ut etiam ipse aliter in Dei Verbo, aliter in se
cognita faciat aliam uelut diurnam, aliam uelut uespertinam
notitiam. De septenarii porro numeri perfectione dici quidem
plura possunt; sed et liber iste iam prolixus est,. et uereor
ne occasione conperta scientiolam nostram leuiter magis quam
utiliter iactare uelle uideamur. Habenda est itaque ratio
moderationis adque grauitatis, ne forte, cum de numero multum
loquimur, mensuram et pondus neglegere iudicemur. Hoc
itaque satis sit admonere, quod totus inpar primus numerus
ternarius est, totus par quaternarius; ex quibus duobus septenarius
constat. Ideo pro uniuerso saepe ponitur, sicuti est:
Septiens cadet iustus, et resurget; id est: Quotienscumque
ceciderit, non peribit; quod non de iniquitatibus, sed de
tribulationibus ad humilitatem perducentibus intellegi uoluit:
et: Septiens in die laudabo te; quod alibi alio modo dictum
est: Semper laus eius in ore meo; et multa huius modi in .
diuinis auctoritatibus reperiuntur, in quibus septenarius numerus,
ut dixi, pro cuiusque rei uniuersitate poni solet. Propter
hoc eodem saepe numero significatur Spiritus sanctus, de quo
Dominus ait: Docebit uos omnem ueritatem. Ibi requies
om. q 4 septima e 6 primus t 10 cognitas t aliud..
aliud p; aliud .. alis t uelut om. tx 11 porro] uero a 12 iste
iam ex is etiam corr. V 15 dum a 17 satis sup. lin. V primus
om. V 18 totius e 19 saepe] se i sicut V 20 cadit Ve
21 ceciderit om. e 26 ut sup. lin. V
perfectione, requies; in parte autem labor. Ideo laboramus,
quamdiu ex parte scimus, sed cum uenerit quod perfectum
est, quod ex parte est euacuabitur. Hinc est quod etiam
scripturas istas cum labore rimamur. Sancti uero angeli quorum
societati et congregationi in hac peregrinatione laboriosissima
suspiramus, sicut habent permanendi aeternitatem, ita
cognoscendi facilitatem et requiescendi felicitatem. Sine difficultate
quippe nos adiuuant, quoniam spiritalibus motibus
puris et liberis non laborant.
Ne quis autem contendat et dicat non sanctos angelos esse
significatos in eo quod scriptum est: Fiat lux, et facta est
lux, sed quamlibet lucem tunc primum factam esse corpoream
ant opinetur aut doceat; angelos autem prius esse factos non
tantum ante firmamentum, quod inter aquas et aquas factum
appellatum est caelum, sed ante illud de quo dictum est:
In principio fecit Deus caelum et terram; adque illud,
quod dictum est: In principio, non ita dictum tamquam
primum hoc factum sit, cum ante fecerit angelos, sed quia
omnia in sapientia fecit, quod est Verbum eius et ipsum
scriptura principium nominauit (sicut ipse in euangelio
Iudaeis quaerentibus quis esset respondit se esse principium):
non e contrario referam contentionem, maxime quia
hoc me delectat plurimum, quod etiam in summo exordio
sancti libri geneseos trinitas commendatur. Cum enim ita
t 5 sq. ut editur codd.; ad quoram societatem et congregationem
v 6 laboriosissime p; laboriosisBimus i 9 spiritualibus v
10 puris] patris t 16 primum om. t; primam e 19 illum t de quo
V abIpt a; quod ev 22 sit] est e 23 est om. t 25 qui V1
26 e] et e; om. II.
Pater fecisse intellegatur in Filio, sicut adtestatur psalmus,
ubi legitur: Quam magnificata sunt opera tua Domine!
omnia in sapientia fecisti: conuenientissime paulo post
commemoratur etiam Spiritus sanctus. Cum enim dictum
esset, qualem terram Deus primitus fecerit, uel quam molem
materiamue futurae constructionis mundi caeli et terrae nomine
nuncupauerit subiciendo et addendo: Terra autem erat inuisibilis
et inconposita et tenebrae erant super abyssum:
mox ut trinitatis commemoratio conpleretur: Et spiritus,
inquit, dei superferebatur super aquam. Proinde ut
uolet quisque accipiat, quod ita profundum est, ut ad exercitationem
legentium a fidei regula non abhorrentes plures
possit generare sententias, dum tamen angelos sanctos in sublimibus
sedibus non quidem Deo coaeternos, sed tamen de
sua sempiterna et uera felicitate securos et certos esse nemo
ambigat. Ad quorum societatem pertinere paruulos suos Dominus
docens non solum illud ait: Erunt aequales angelis
Dei; uerum ipsi quoque angeli qua contemplatione fruantur
ostendit, ubi ait: Videte, ne contemnatis unum ex pusillis
istis; dico enim uobis, quia angeli eorum in
caelis semper uident faciem Patris mei, qui in caelis
est.
1 5 etiam om. e 8 adtendendo t 11 ferebatur 1pt α
Peccasse autem quosdam angelos et in huius mundi ima
detrusos, qui eis uelut carcer est, usque ad futuram in die
iudicii ultimam damnationem apostolus Petrus apertissime
ostendit dicens, quod Deus angelis peccantibus non pepercerit.
sed carceribus caliginis inferi retrudens tradiderit in iudicio
puniendos reseruari. Inter hos ergo et illos Deum uel praescientia
uel opere diuisisse quis dubitet? illosque lucem merito
appellari quis contradicat? quando quidem nos adhuc in fide
uiuentes eorum aequalitatem adhuc sperantes, utique nondum
tenentes, iam lux dicti ab apostolo sumus: Fuistis enim,
inquit, aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino.
Istos uero desertores tenebras aptissime nuncupari profecto
aduertunt, qui peiores esse hominibus infidelibus siue intellegunt
siue credunt. Quapropter, etsi alia lux in isto huius
libri loco intellegenda est, ubi legimus: Dixit Deus: Fiat
lux, et facta est lux, et aliae tenebrae significatae sunt in
eo quod scriptum est: Diuisit Deus inter lucem et tenebras:
nos tamen has duas angelicas societates, unam fruentem
Deo, alteram tumentem typho; unam cui dicitur: Adorate
eum omnes angeli eius, aliam cuius princeps dicit:
Haec omnia tibi dabo, si prostratus adoraueris me:
unam Dei sancto amore flagrantem, alteram propriae celsitudinis
inmundo amore fumantem; et quoniam, sicut scriptum
V 8 pepercit i 9 caligines V; caliginosis e
11 quis] quibus t 13 itaque, in marg. utiq;, e 15 inquit om. t
autem om. e 16 aptissime Vlptaj apertissime abev 17 intellegant
V 18 credant, a eraso ut uidetur e, V 19 Deus om. V
n
20 et facta est lux om. V bl 23 t.mentem V thypho et; tipo.
in marg. fupbie typo, l 25 procidens b 26 fraglantem V t proprio t
illam in caelis caelorum habita.item, istam inde deiectam
in hoc infimo aerio caelo tumultuantem; illam luminosa
pietate tranquillam, istam tenebrosis cupiditatibus turbulentam;
illam Dei nutu clementer subuenientem, iuste ulciscentem,
istam suo fastu subdendi et nocendi libidine exaestuantem;
illam, ut quantum uult consulat, Dei bonitati ministram,
istam, ne quantum uult noceat, Dei potestate frenatam; illam
huic inludentem ut nolens prosit persecutionibus suis, hanc
illi inuidentem, cum peregrinos colligit suos, — nos ergo
has duas societates angelicas inter se dispares adque contrarias,
unam et natura bonam et uoluntate rectam, aliam uero
natura bonam, sed uoluntate peruersam, aliis manifestioribus
diuinarum scripturarum testimoniis declaratas, quod etiam in
hoc libro, cui nomen est genesis, lucis tenebrarumque uocabulis
significatas existimauimus, etiamsi aliud hoc loco sensit
forte qui scripsit, non est inutiliter obscuritas huius pertractata
sententiae, quia, etsi uoluntatem auctoris libri huius indagare
nequiuimus, a regula tamen fidei, quae per alias eiusdem
auctoritatis sacras litteras satis fidelibus nota est, non
abhorruimus. Etsi enim corporalia hic commemorata sunt
opera Dei, habent procul dubio nonnullam similitudinem spiritalium,
secundum quam dicit apostolus: Omnes enim uos
filii lucis estis et filii diei, non sumus noctis neque
tenebrarum. Si autem hoc sensit etiam ille qui scripsit, ad
perfectiorem disputationis finem nostra peruenit intentio, ut
homo Dei tam eximiae diuinaeque sapientiae, immo per eum
Spiritus Dei in commemorandis operibus Dei, quae omnia
t illa t 6 pastu l 9 persecutoribus V 12 bona V
13 uoluntatem t 16 existimamus a etsi a p sensit hoc loco v
17 pertracta t; pertractandae bl 18 indagareJ indicare e; inuenire l
19 quae om. p 20 nota est] notas p 21 abhorruimus Va b ep t;
oberrauimus l; aberrauimus v 22 spiritualium v 24 dei, in marg.
diei, e
credatur siue in principio, quia primo fecit, siue quod conuenientius
intellegitur, in principio, quia in Verbo unigenito
fecit, scriptum sit: In principio fecit Deus caelum et
terram; quibus nominibus uniuersalis est significata creatura,
uel spiritalis et corporalis, quod est credibilius, uel magnae
duae mundi partes, quibus omnia quae creata sunt continentur,
ut primitus eam totam proponeret ac deinde partes eius
secundum mysticum dierum numerum exsequeretur.
Quamquam nonnulli putauerint aquarum nomine significatos
quodam modo populos angelorum et hoc esse quod dictum est:
Fiat firmamentum inter aquam et aquam, ut supra firmamentum
angeli intellegantur, infra uero uel aquae istae uisibiles
uel malorum angelorum multitudo uel omnium hominum
gentes. Quod si ita est, non illic apparet ubi facti sint angeli,
sed ubi discreti; quamuis et aquas, quod peruersissimae adque
inpiae uanitatis est, negent quidam factas a Deo, quoniam
nusquam scriptum est: Dixit Deus: Fiant aquae. Quod possunt
simili uanitate etiam de terra dicere; nusquam enim legitur:
Dixit Deus: Fiat terra. Sed, inquiunt, scriptum est: In principio
fecit Deus caelum et terram. Illic ergo et aqua
intellegenda est; uno enim nomine utrumque conprehensum
est. Nam ipsius est mare, sicut in psalmo legitur, et ipse
fecit illud, et aridam terram manus eius finxerunt.
t 13 quo V exist. aquas p aestimant
V 14 putauerint Vb elptv; putauerunt aaf 16 nt] et Ft
super t 19 aint Va e t IX; eunt b1p ƒv 21 impiissime l quidem et
22 numquam l 27 et ipse fecit illud sicut in psalmo legitur l
angelos intellegi uolunt, ponderibus elementorum mouentur
et ideo non putant aquarum fluuidam grauemque naturam in
superioribus mundi locis potuisse constitui; qui secundum
rationes suas, si ipsi hominem facere possent, non ei pituitam,
quod Graece
nostri aquarum uicem obtinet, in capite ponerent. Ibi enim
sedes est phlegmatis, secundum Dei opus utique aptissime,
secundum istorum autem coniecturam tam absurde, ut, si hoc nesciremus
et in hoc libro similiter scriptum esset, quod Deus
umorem fluuidum et frigidum ac per hoc grauem in superiore
omnibus ceteris humani corporis parte posuerit, isti trutinatores
elementorum nequaquam crederent, et si auctoritati eiusdem
scripturae subditi essent, aliquid aliud ex hoc intellegendum esse
censerent. Sed quoniam, si diligenter singula scrutemur adque
tractemus, quae in illo diuino libro de constitutione mundi
scripta sunt, et multa dicenda et a proposito instituti operis
longe digrediendum est, iamque de duabus istis diuersis
inter se adque contrariis societatibus angelorum, in quibus
sunt quaedam exordia duarum etiam in rebus humanis ciuitatum,
de quibus deinceps dicere institui, quantum satis esse
uisum est, disputauimus: hunc quoque librum aliquando
claudamus.
om. e 2 angelus t; angeli e uoluit t1 3 putant] potuit f1
fluuidam V aeta; flguidam l; fluidam bpv 7 uice V 9 tamquam l
10 nescierimos e 11 fluuidum Vaelxt; fluidum bl3p superiorem t
15 inscrntemur V AUGUSTINI EPISCOPI CATHOLICI I DE CIUI-
TATE DI i CONTRA PAGANOS i LIBER. XI. EXPLICIT INCIPIT LIB.
XII. FELICITER. V
Antequam de institutione hominis dicam, ubi duarum ciuitatum,
quantum ad rationalium mortalium genus adtinet.
apparebit exortus, sicut superiore libro apparuisse in angelis
iam uidetur: prius mihi quaedam de ipsis angelis uideo esse
dicenda, quibus demonstretur, quantum a nobis potest, quam
non inconueniens neque incongrua dicatur esse hominibus
angelisque societas, ut non quattuor (duae scilicet angelorum
totidemque hominum), sed duae potius ciuitates, hoc est
societates, merito esse dicantur, una in bonis, altera in malis
non solum angelis, uerum etiam hominibus constitutae.
Angelorum bonorum et malo rum inter se contrarios adpetitus
non naturis principiisque diuersis, cum Deus omnium
substantiarum bonus auctor et conditor utrosque creauerit, sed
uoluntatibus et cupiditatibus extitisse dubitare fas non est.
dum alii constanter in communi omnibus bono, quod ipse
illis Deus est, adque in eius aeternitate ueritate caritate persistunt;
alii sua potestate potius delectati, uelut bonum suum
sibi ipsi essent, a superiore communi omnium beatifico bono *
ad propria defluxerunt et habentes elationis fastum pro excelsissima
aeternitate, uanitatis astutiam pro certissima ueritate.
studia partium pro indiuidua caritate superbi fallaces inuidi
effecti sunt. Beatitudinis igitur illorum causa est adhaerere
Deo; quocirca istorum miseriae causa ex contrario est intellegenda,
quod est non adhaerere Deo. Quam ob rem si, cum
quaeritur, quare illi beati sint, recte respondetur: Quia Deo
adhaerent; et cum quaeritur, quur isti sint miseri, recte
v; malorumque om. p 5 attineat t 6 in
libro superiore a 9 dicitur e 10 societas ut] societa eunt t 12 bonis]
nobis e 14 contrarius V 19 et caritate e 22 fasto t 27 si
om. a 28 adhaerent Deo v 29 sunt VI
uel intellectualis bonum, quo beata sit, nisi Deus. Ita
quamuis non omnis beata possit esse creatura (neque enim
hoc munus adipiscuntur aut capiunt ferae ligna saxa et si
quid huius modi est), ea tamen, quae potest, non ex se ipsa
potest, quia ex nihilo creata est, sed ex illo, a quo creata est.
Hoc enim adepto beata, quo amisso misera est. Ille uero qui
non alio, sed se ipso bono beatus est, ideo miser non potest
esse, quia non se potest amittere.
Dicimus itaque incommutabile bonum non esse nisi unum
uerum beatum Deum; ea uero, quae fecit, bona quidem esse,
quod ab illo, uerum tamen mutabilia, quod non de illo, sed
de nihilo facta sunt. Quamquam ergo summa non sint, quibus
est Deus maius bonum: magna sunt tamen ea mutabilia bona,
quae adhaerere possunt, ut beata sint, inmutabili bono, quod
usque adeo bonum eorum est, ut sine illo misera esse necesse
sit. Nec ideo cetera in hac creaturae uniuersitate meliora
sunt, quia misera esse non possunt; neque enim cetera
membra corporis nostri ideo dicendum est oculis esse meliora,
quia caeca esse non possunt. Sicut autem melior est natura
sentiens et cum dolet quam lapis qui dolere nullo modo
potest: ita rationalis natura praestantior etiam misera, quam
illa quae rationis uel sensus est expers, et ideo in eam non
cadit miseria. Quod cum ita sit, huic naturae, quae in tanta
excellentia creata est, ut, licet sit ipsa mutabilis, inhaerendo
tamen incommutabili bono, id est summo Deo, beatitudinem
consequatur, nec expleat indigentiam suam nisi utique beata
sit, eique explendae non sufficiat nisi Deus, profecto non illi
adhaerere uitium est. Omne autem uitium naturae nocet ac
per hoc contra naturam est. Ab illa igitur, quae adhaeret
4 ferra tl; ferro t2 5 eiusmodi v 6 ey illo V 7 enim om. b 8 se
om. b ideo ipse miser abv 9 se non t 10 incommutabile Vbv;
immutabile a e lp t 16 ullo VI essent t 19 est] esset t 21 nullo
modo dolere b 22 natura] creatura a praestantior est v 23 in
ea V 25 ipsa sit v 30 illo t
ualde magna multumque laudabilis ostenditur ipsa natura.
Cuius enim recte uituperatur uitium, procul dubio natura laudatur.
Nam recta uitii uituperatio est, quod illo dehonestatur
natura laudabilis. Sicut ergo, cum uitium oculorum dicitur
caecitas, id ostenditur, quod ad naturam oculorum pertinet
uisus; et cum uitium aurium dicitur surditas, ad earum naturam
pertinere demonstratur auditus: ita, cum uitium creaturae
angelicae dicitur, quo non adhaeret Deo, hinc apertissime declaratur,
eius naturae ut Deo adhaereat conuenire. Quam porro
magna sit laus adhaerere Deo, ut ei uiuat, inde sapiat, illo
gaudeat tantoque bono sine morte sine errore sine molestia
perfruatur, quis digne cogitare possit aut eloqui? Quapropter
etiam uitio malorum angelorum, quo non adhaerent Deo, quoniam
omne uitium naturae nocet, satis manifestatur Deum
tam bonam eorum creasse naturam, cui noxium sit non esse
cum Deo.
Haec dicta sint, nec quisquam, cum de angelis apostaticis
loquimur, existimet eos aliam uelut ex alio principio habere
potuisse naturam, nec eorum naturae auctorem Deum. Cuius
erroris inpietate tanto quisque carebit expeditius et facilius,
quanto perspicacius intellegere potuerit, quod per angelum Deus
dixit, quando Moysen mittebat ad filios Israel: Ego sum, qui
sum. Cum enim Deus summa essentia sit, hoc est summe sit,
om. I 5 uitiorum t 8 demonstratur] uidetur I 9 dicitur
angelicQ a quod abt ν haeret
Dicuntur autem in scripturis inimici Dei, qui non natura,
sed uitiis aduersantur eius imperio, nihil ei ualentes nocere,
sed sibi. Inimici enim sunt resistendi uoluntate, non potestate
laedendi. Deus namque inmutabilis est et omni modo incorruptibilis.
Idcirco uitium, quo resistunt Deo qui eius appellantur
inimici, non est Deo, sed ipsis malum, neque hoc ob
aliud, nisi quia corrumpit in eis naturae bonum. Natura igitur
contraria non est Deo sed uitium, quia malum contrarium
est bono. Quis autem neget Deum summe bonum? Vitium
v 7 usitatio t 8 codd. e oMn. e
22 potestate laedendi] nocendi potestate l 23 incorruptibilia III, eraso
est, V 24 quod t 26 qua V 27 non est contraria v quia malum
contrarium est bono bp7; quia malum est contrarium bono a; quia malum
est contr. est bono V lpx taf Domb.; et quia malum est contr. est
bono e; Quia quod malum est contr. est bono v
bonum est et natura quam uitiat; unde et huic bono utique
contrarium est; sed Deo tantummodo tamquam bono malum,
naturae uero, quam uitiat, non tantum malum, sed etiam
noxium. Nulla quippe mala Deo noxia sed mutabilibus corruptibilibusque
naturis, bonis tamen ipsorum quoque testimonio
uitiorum. Si enim bonae non essent, eis uitia nocere non
possent. Nam quid eis nocendo faciunt, nisi adimunt integritatem
pulchritudinem, salutem uirtutem et quidquid boni
naturae per uitium detrahi siue minui consueuit? Quod si
omnino desit, nihil boni adimendo non nocet ac per hoc nec
uitium est. Nam esse uitium et non nocere non potest. Unde
colligitur, quamuis non possit uitium nocere incommutabili
bono, non tamen posse nocere nisi bono, quia non inest, nisi
ubi nocet. Hoc etiam isto modo dici potest, uitium esse nec
in summo posse bono nec nisi in aliquo bono. Sola ergo
bona alicubi esse possunt, sola mala nusquam; quoniam
naturae etiam illae, quae ex malae uoluntatis initio uitiatae
sunt, in quantum uitiosae sunt, malae sunt, in quantum
autem naturae sunt, bonae sunt. Et cum in poenis est natura
uitiosa, excepto eo, quod natura est, etiam hoc ibi bonum
est, quod inpunita non est. Hoc enim est iustum et omne
iustum procul dubio bonum. Non enim quisquam de uitiis
naturalibus, sed de uoluntariis poenas luit. Nam etiam quod
uitium consuetudine nimioue progressu roboratum uelut naturaliter
inoleuit, a uoluntate sumsit exordium. De uitiis quippe
nunc loquimur eius naturae, cui mens inest capax intellegibilis
lucis, qua discernitur iustum ab iniusto.
t 8 ademunt t 11 adimendo] adhibendum t
X
16 bono] modo tx 18 quae male V initio codd.; uitio v uitiosae]
uitiatae V1 a, e in marg. 20 sunt post naturae oMn. e 25 pro-
\'gresao VI
Ceterum uitia pecorum et arborum aliarumque rerum mutabilium
adque mortalium uel intellectu uel sensu uel uita
omnino carentium, quibus eorum dissolubilis natura corrumpitur,
damnabilia putare ridiculum est, cum istae creaturae eum
modum nutu Creatoris acceperint, ut cedendo ac succedendo
peragant infimam pulchritudinem temporum in genere suo
istius mundi partibus congruentem. Neque enim caelestibus
fuerant terrena coaequanda, aut ideo uniuersitati deesse
ista debuerunt, quoniam sunt illa meliora. Cum ergo in his
locis, ubi esse talia conpetebat, aliis alia deficientibus oriuntur
et succumbunt minora maioribus adque in qualitates superantium
superata uertuntur, rerum est ordo transeuntium.
Cuius ordinis decus nos propterea non delectat, quoniam parti
eius pro condicione nostrae mortalitatis intexti uniuersum, cui
particulae, quae nos offendunt, satis apte decenterque conueniunt,
sentire non possumus. Unde nobis, in quibus eam contemplari
minus idonei sumus, rectissime credenda praecipitur
prouidentia Conditoris, ne tanti artificis opus in aliquo reprehendere
uanitate humanae temeritatis audeamus. Quamquam
et uitia rerum terrenarum non uoluntaria neque poenalia
naturas ipsas, quarum nulla omnino est, cuius non sit auctor
et conditor Deus, si prudenter adtendamus, eadem ratione
commendant, quia et in eis hoc nobis per uitium tolli displicet,
quod in natura placet; nisi quia hominibus etiam
V; natura p qb Domb. inrationabilium Va 4 discre-
pat p q t7 9 ac succedendo om. el 10 infimum VI 11 istis VI
12 coaequando VI 13 ita l 14 talia esse v alia aliis v 15 et]
n
ut e succumbant. a m. 2 ex u corr., e 17 /os, m (?) eraso, V
propterea nos v 18 eius om. et 21 scimus t praecipiuntur 1
*
22 aliqu/, V; aliqua t 24 uoluntate l 25 naturasq; ipsas, q; ipsas
m. rec., I 27 displicent t
eas considerantibus, sed utilitatem suam, sicut illa animalia,
quorum abundantia Aegyptiorum superbia uapulauit. Sed isto
modo possunt et solem uituperare, quoniam quidam peccantes
uel debita non reddentes poni a iudicibus iubentur ad solem.
Non itaque ex commodo uel incommodo nostro, sed per se
ipsam considerata natura dat artifici suo gloriam. Sic est et
natura ignis aeterni sine ulla dubitatione laudabilis, quamuis
damnatis inpiis futura poenalis. Quid enim est igne flammante
uigente lucente pulchrius? quid calfaciente curante coquente
utilius? quamuis eo nihil sit urente molestius. Idem igitur
ipse aliter adpositus perniciosus, qui conuenienter adhibitus
commodissimus inuenitur. Nam eius in uniuerso mundo utilitates
uerbis explicare quis sufficit? Nec audiendi sunt, qui
laudant in igne lucem, ardorem autem uituperant, uidelicet
non ex ui naturae, sed ex suo commodo uel incommodo.
Videre enim uolunt, ardere nolunt. Sed parum adtendunt eam
ipsam lucem, quae certe et illis placet, oculis infirmis per
inconuenientiam nocere, et in illo ardore, qui eis displicet,
nonnulla animalia per conuenientiam salubriter uiuere.
Naturae igitur omnes, quoniam sunt et ideo habent modum
suum, speciem suam et quandam secum pacem suam, profecto
bonae sunt; et cum ibi sunt, ubi esse per naturae ordinem
debent, quantum acceperunt, suum esse custodiunt; et
t 7 ipsa t suam l 10 atque lucente ae
luce t calfaciente V ll t; calefaciente ab e r12 p a v curante om. a
16 uinaturae, superscriptum f limo lis deletum, V; ui naturae e in marg.,
I f; ui natura a; sui natura
Proinde causa beatitudinis angelorum bonorum ea uerissima
reperitur, quod ei adhaerent qui summe est. Cum uero causa
miseriae malorum angelorum quaeritur, ea merito occurrit,
quod ab illo, qui summe est, auersi ad se ipsos conuersi sunt,
qui non summe sunt; et hoc uitium quid aliud quam superbia
nuncupetur? Initium quippe omnis peccati superbia.
Noluerunt ergo ad illum custodire fortitudinem suam, et qui
magis essent, si ei qui summe est adhaererent, se illi praeferendo
id quod minus est praetulerunt. Hic primus defectus et
prima inopia primumque uitium eius naturae, quae ita creata est,
ut nec summe esset, et tamen ad beatitudinem habendam eo,
qui summe est, frui posset, a quo auersa non quidem nulla,
sed tamen minus esset adque ob hoc misera fieret. Huius
V 6 fiat] faciat a 7 debebat VT1 Domb.; debeat
abel1ptv 8 obJ ab e1 15 Qua V 17 ea] a t 22 nuncupetur
V f; nuncupatur ab bel p tv 27 eo] et t 28 pon om. t
Quid est enim quod facit uoluntatem malam, cum
ipsa faciat opus malum? Ac per hoc mala uoluntas efficiens est
operis mali, malae autem uoluntatis efficiens nihil est. Quoniam
si res aliqua est, aut habet aut non habet aliquam uoluntatem;
si habet, aut bonam profecto habet aut malam; si bonam,
quis ita desipiat, ut dicat quod bona uoluntas faciat uoluntatem
malam? Erit enim, si ita est, bona uoluntas causa
peccati, quo absurdius putari nihil potest. Si autem res ista,
quae putatur facere uoluntatem malam, ipsa quoque habet
uoluntatem malam, etiam eam quae fecerit res consequenter
interrogo, adque ita, ut sit aliquis inquirendi modus, causam
primae malae uoluntatis inquiro. Non est enim prima uoluntas
mala, quam fecit uoluntas mala; sed illa prima est, quam
nulla fecit. Nam si praecessit a qua fieret, illa prior est, quae
alteram fecit. Si respondetur quod eam nulla res fecerit et
ideo semper fuerit: quaero utrum in aliqua natura fuerit. Si
enim in nulla fuit, omnino non fuit; si autem in aliqua,
uitiabat eam et corrumpebat eratque illi noxia ac per hoc
bono priuabat. Et ideo in mala natura uoluntas mala esse
non poterat, sed in bona, mutabili tamen, cui uitium hoc
posset nocere. Si enim non nocuit, non utique uitium fuit,
ac per hoc nec mala uoluntas fuisse dicenda est. Porro si
nocuit, bonum auferendo uel minuendo utique nocuit. Non
igitur esse potuit sempiterna uoluntas mala in ea re, in qua
bonum naturale praecesserat, quod mala uoluntas nocendo
posset adimere. Si ergo non erat sempiterna, quis eam fecerit
quaero. Restat ut dicatur, quod ea res fecerit malam uoluntatem,
in qua nulla uoluntas fuit. Haec utrum superior sit,
requiro, an inferior, an aequalis. Sed superior utique melior;
v 5 aliquam om. t 10 ipsam at 11 etiam ipsam a
res om. a 12 adque (atque) ita ut sit Vel; atque ut ait aptv; atque
sit & 15 a quo 1 18 in ante nulla onl. & ulla et omnino non
fuit om. VI non fuit om. b 22 possit l enim] ergo I 25 mala
usque ad uoluntas 1, sq. om. e 27 possit I 29 in quam ulla V
30 Sed si superior bp2v
idem profecto et aequalis. Duo quippe quamdiu sunt pariter
uoluntatis bonae, non facit alter in altero uoluntatem malam.
Relinquitur ut inferior res, cui nulla uoluntas est, fecerit
angelicae naturae, quae prima peccauit, uoluntatem malam.
Sed etiam res ipsa quaecumque est inferior usque ad infimam
terram, quoniam natura et essentia est, procul dubio bona est,
habens modum et speciem suam in genere adque ordine suo.
Quo modo ergo res bona efficiens est uoluntatis malae? Quo
modo, inquam, bonum est causa mali? Cum enim se uoluntas
relicto superiore ad inferiora conuertit, efficitur mala, non quia
malum est, quo se conuertit, sed quia peruersa est ipsa conuersio.
Idcirco non res inferior uoluntatem malam fecit, sed rem
inferiorem praue adque inordinate, ipsa quia facta est, adpetiuit.
Si enim aliqui duo aequaliter affecti animo et corpore uideant.
unius corporis pulchritudinem, qua uisa unus eorum ad inlicite
fruendum moueatur, alter in uoluntate pudica stabilis perseueret,
quid putamus esse causae, ut in illo fiat, in illo non
fiat uoluntas mala? Quae illam res fecit in quo facta est?
Neque enim pulchritudo illa corporis; nam eam non fecit in
ambobus, quando quidem amborum non dispariliter occurrit
aspectibus. An caro intuentis in causa est? quur non et illius?
An uero animus? quur non utriusque? Ambos enim et animo
et corpore aequaliter affectos fuisse praediximus. An dicendum
est alterum eorum occulta maligni spiritus suggestione tentatum,
quasi non eidem suggestioni et qualicumque suasioni
propria uoluntate consenserit? Hanc igitur consensionem, hanc
malam quam male suadenti adhibuit uoluntatem, quae in eo
res fecerit, quaerimus. Nam ut hoc quoque inpedimentum ab
ista quaestione tollatur, si eadem tentatione ambo tententur,
et unus ei cedat adque consentiat, alter idem qui fuerat
8 haberpys V 13 facit l 14 quia Vabel DOfnb.; a qua p; a
que t; quae v 15 affectu t 16 quaijiuisa V; quamuis p; quauis t
inliciter I 17 perfruendum v 18 putemus a 19 illa res b t 23 in
utriusque 1 25 malignitV 30 si ... tententur om. e
uoluisse a castitate deficere? Unde, nisi propria uoluntate.
ubi eadem fuerat in utroque corporis et animi affectio? Amborum
oculis pariter uisa est eadem pulchritudo, ambobus
pariter institit occulta tentatio; propriam igitur in uno
eorum uoluntatem malam res quae fecerit scire uolentibus,
si bene intueantur, nihil occurrit. Si enim dixerimus quod
ipse eam fecerit, quid erat ipse ante uoluntatem malam
nisi natura bona, cuius auctor Deus, qui est inmutabile
bonum? Qui ergo dicit eum, qui consensit tentanti adque
suadenti, cui non consensit alius, ad inlicite utendum pulchro
corpore, quod uidendum ambobus pariter adfuit, cum ante
illam uisionem ac tentationem similes ambo animo et corpore
fuerint, ipsum sibi fecisse uoluntatem malam, qui utique
bonus ante uoluntatem malam fuerit: quaerat quur eam fecerit,
utrum quia natura est, an quia ex nihilo facta est, et
inueniet uoluntatem malam non ex eo esse incipere quod
natura est, sed ex eo quod de nihilo facta natura est. Nam
si natura causa est uoluntatis malae, quid aliud cogimur
dicere, nisi a bono fieri malum et bonum esse causam mali?
si quidem a natura bona fit uoluntas mala. Quod unde fieri
potest, ut natura bona, quamuis mutabilis, antequam habeat
uoluntatem malam, faciat aliquid mali, hoc est ipsam uoluntatem
malam?
om. b 5 propria t
6 quae res v 7 occumbit III. 2 sup, lan. t 8 quod t 9 bonam t
incommutabile v 10 consentit temptant adque suadent t 14 qui
V tll P t fA; quia abv 15 quaeratur Vpt 17 inquipere t 18 ex
nihilo l natura facta est v 19 causa deest in loco vacuo t
20 causa t 21 a om. t
Nemo igitur quaerat efficientem causam malae uoluntatis;
non enim est efficiens sed deficiens, quia nec illa effectio sed
defectio. Deficere namque ab eo, quod summe est, ad id,
quod minus est, hoc est incipere habere uoluntatem malam.
Causas porro defectionum istarum, cum efficientes non sint,
ut dixi, sed deficientes, uelle inuenire tale est, ac si quisquam
uelit uidere tenebras uel audire silentium, quod tamen utrumque
nobis notum est, neque illud nisi per oculos, neque hoc
nisi per aures, non sane in specie, sed in speciei priuatione.
Nemo ergo ex me scire quaerat, quod me nescire scio, nisi
forte ut nescire discat, quod sciri non posse sciendum est.
Ea quippe quae non in specie, sed in eius priuatione sciuntur,
si dici aut intellegi potest, quodam modo nesciendo
sciuntur, ut sciendo nesciantur. Cum enim acies etiam oculi
corporalis currit per species corporales, nusquam tenebras
uidet, nisi ubi coeperit non uidere. Ita etiam non ad aliquem
alium sensum, sed ad solas aures pertinet sentire silentium,
quod tamen nullo modo nisi non audiendo sentitur. Sic species
intellegibiles mens quidem nostra intellegendo conspicit; sed
ubi deficiunt, nesciendo condiscit. Delicta enim quis intellegit?
sup. lin. V sed deficiens om. b efiectioj affer.tio
b effectio est v sed defectio om. b 6 deficere m. 2 sup. lin. t
8 porro m. 2 sup. lin. t 9 talis t 11 illut si t 13 me nescire scio,
in marg. scire nescio e 14 scire t discendum t 16 quodam] quod
ad t 23 condescit t si quis t
Hoc scio, naturam Dei numquam, nusquam, nulla ex parte
posse deficere, et ea posse deficere, quae ex nihilo facta sunt.
Quae tamen quanto magis sunt et bona faciunt (tunc enim aliquid
faciunt), causas habent efficientes; in quantum autem deficiunt
et ex hoc mala faciunt (quid enim tunc faciunt nisi uana?).
causas habent deficientes. Itemque scio, in quo fit mala uoluntas,
id in eo fieri, quod si nollet non fieret, et ideo non
necessarios, sed uoluntarios defectus iusta poena consequitur.
Deficitur enim non ad mala, sed male, id est non ad malas
naturas, sed ideo male, quia contra ordinem naturarum ab
eo quod summe est ad id quod minus est. Neque enim auri
uitium est auaritia, sed hominis peruerse amantis aurum
iustitia derelicta, quae incomparabiliter auro debuit anteponi;
nec luxuria uitium est pulchrorum suauiumque corporum,
sed animae peruerse amantis corporeas uoluptates neglecta
temperantia, qua rebus spiritaliter pulchrioribus et incorruptibiliter
suauioribus coaptamur; nec iactantia uitium est laudis
humanae, sed animae peruerse amantis laudari ab hominibus
spreto testimonio conscientiae; nec superbia uitium est dantis
potestatem uel ipsius etiam potestatis, sed animae peruerse
amantis potestatem suam potentioris iustiore contemta. Ac per
hoc qui peruerse amat cuiuslibet naturae bonum, etiamsi
adipiscatur, ipse fit in bono malus et miser meliore priuatus.
V 3 commutabile v 4 nusquam om. p 5 et ea posse
deficere ont. pt t 6 aliquid Vlp; cum aliquid bet 7 cum causas a
habentes e 8 et oni. t uana] mala a 9 Itemque scio] item que!
tio a 10 ideo] idem V 12 deficiunt l sed mala l 14 ad om. t
16 incorporaliter V 17 est uitium v 19 spiritualiter v 21 laudare t
25 peruersa t
Cum ergo malae uoluntatis efficiens naturalis uel, si dici
potest, essentialis nulla sit causa (ab ipsa quippe incipit
spirituum mutabilium malum, quo minuitur adque deprauatur
naturae bonum, nec talem uoluntatem facit nisi defectio, qua
deseritur Deus. cuius defectionis etiam causa utique deficit):
si dixerimus nullam esse efficientem causam etiam uoluntatis
bonae, cauendum est, ne uoluntas bona bonorum angelorum
non facta, sed Deo coaeterna esse credatur. Cum ergo ipsi
facti sint, quo modo illa non esse facta dicetur? Porro
quia facta est, utrum cum ipsis facta est, an sine illa fuerunt
prius? Sed si cum ipsis, non dubium quod ab illo facta sit,
a quo et ipsi; simulque ut facti sunt, ei. a quo facti sunt,
amore. cum quo facti sunt, adhaeserunt; eoque sunt isti ab
illorum societate discreti, quod illi in eadem bona uoluntate
manserunt, isti ab ea deficiendo mutati sunt, mala scilicet
uoluntate hoc ipso quod a bona defecerunt; a qua non defecissent.
si utique noluissent. Si autem boni angeli fuerunt
prius sine bona uoluntate eamque in se ipsi Deo non operante
fecerunt, ergo meliores a se ipsis quam ab illo facti sunt.
Absit. Quid enim erant sine bona uoluntate nisi mali? Aut si
propterea non mali, quia nec mala uoluntas eis inerat (neque
enim ab ea, quam nondum coeperant habere, defecerant), certe
nondum tales, nondum tam boni quam esse cum bona uoluntate
coeperunt. At si non potuerunt se ipsos facere meliores,
om. p 4 diffusa semper fuisse existimant p q uett. editt.
cf. adnotationem ad c. X 8 si qua
Nam et hoc discutiendum est, si boni angeli ipsi in se
fecerunt bonam uoluntatem, utrum aliqua eam an nulla uoluntate
fecerunt. Si nulla, utique nec fecerunt. Si aliqua. utrum
mala an bona? Si mala, quo modo esse potuit mala uoluntas
bonae uoluntatis effectrix? Si bona, iam ergo habebant. Et
istam quis fecerat nisi ille, qui eos cum bona uoluntate, id
est cum amore casto quo illi adhaererent, creauit, simul eis et
condens naturam et largiens gratiam? Unde sine bona uoluntate,
hoc est Dei amore, numquam sanctos angelos fuisse
credendum est. Isti autem, qui, cum boni creati essent, tamen
mali sunt (mala propria uoluntate, quam bona natura non
fecit, nisi cum a bono sponte defecit, ut mali causa non sit
bonum, sed defectus a bono), aut minorem acceperunt diuini
amoris gratiam quam illi, qui in eadem perstiterunt, aut si
utrique boni aequaliter creati sunt, istis mala uoluntate cadentibus
illi amplius adiuti ad eam beatitudinis plenitudinem,
unde se numquam casuros certissimi fierent, peruenerunt; sicut
iam etiam in libro, quem sequitur iste, tractauimus.
1 illa V t 2 bonibQQi V quam t opera nos, nos m. 2, t
3 cum] iam t 4 bona ut] boni uita t alterum ad om. t a eique om. t
6 sapienter///, que eraso, V 8 fuisset t 9 ex se] et se l implenda t
mala ben
12 bonam .......fecerunt om. e 13 non 1 14 //// an ////a, ex bona
an mala corr., V 16 quis] qui e 17 adherent t • 18 si sine a 23 bona t
25 utriusque bonae qualiter t pariter 1 27 certissime t 28 quae t
sanctos homines pertinere, uerum etiam de sanctis angelis
posse dici, quod caritas Dei diffusa sit in eis per Spiritum
sanctum, qui datus est eis; nec tantum hominum, sed primitus
praecipueque angelorum bonum esse. quod scriptum est:
Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Hoc bonum
quibus commune est, habent et cum illo cui adhaerent et
inter se sanctam societatem et sunt una ciuitas Dei eademque
uiuum sacrificium eius uiuumque templum eius. Cuius
pars. quae coniungenda inmortalibus angelis ex mortalibus
hominibus congregatur et nunc mortaliter peregrinatur in
terris uel in eis, qui mortem obierunt, secretis animarum
receptaculis sedibusque requiescit, eodem Deo creante quem
ad modum exorta sit, sicut de angelis dictum est, iam uideo
esse dicendum. Ex uno quippe homine. quem primum Deus
condidit, humanum genus sumsit exordium secundum sanctae
scripturae fidem. quae mirabilem auctoritatem non inmerito
habet in orbe terrarum adque in omnibus gentibus, quas sibi
esse credituras inter cetera uera, quae dixit, uera diuinitate
praedixit.
om. e deuita t 3 sit] est 1 in om. t 4 eis
sup. liat. V 5 bonum sup. lin. V 8 societ. sanctam v 11 et] ut l,
om. p mortaliter
Omittamus igitur coniecturas hominum nescientium quid
loquantur de natura uel institutione generis humani. Alii namque,
sicut de ipso mundo crediderunt, semper fuisse homines
opinantur. Unde et ait Apuleius, cum hoc animantium genus
describeret: \'Singillatim mortales, cuncti tamen uniuerso genere
perpetui.\' Et cum illis dictum fuerit, si semper fuit humanum
genus, quonam modo uerum eorum loquatur historia
narrans qui fuerint quarumque rerum inuentores, qui primi
liberalium disciplinarum aliarumque artium institutores. uel
a quibus primum illa uel illa regio parsque terrarum. illa
adque illa insula incoli coeperit, respondent diluuiis et conflagrationibus
per certa interualla temporum non quidem
omnia, sed plurima terrarum ita uastari, ut redigantur homines
ad exiguam paucitatem, ex quorum progenie rursus multitudo
pristina reparetur; ac sic identidem reperiri et institui
quasi prima, cum restituantur potius, quae fuerant illis nimiis
uastationibus interrupta et extincta; ceterum hominem nisi
ex homine existere omnino non posse. Dicunt autem quod
putant. non quod sciunt.
Hanc capitis X inscriptionem seiitarunt V a; in p q nouissima
tnodo uerba semper fuisse existimant
Fallunt eos etiam quaedam mendacissimae litterae, quas
perhibent in historia temporum multa annorum milia continere,
cum ex litteris sacris ab institutione hominis nondum
conpleta annorum sex milia conputemus. Unde ne multa
disputem quem ad modum illarum litterarum, in quibus longe
plura annorum milia referuntur, uanitas refellatur et nulla in
illis rei huius idonea reperiatur auctoritas: illa epistula Alexandri
Magni ad Olympiadem matrem suam, quam scripsit
narrationem cuiusdam Aegyptii sacerdotis insinuans, quam
protulit ex litteris quae sacrae aput illos haberentur, continet
etiam regna, quae Graeca quoque nouit historia; in quibus
regnum Assyriorum in eadem epistula Alexandri quinque milia
excedit annorum; in Graeca uero historia mille ferme et
trecentos habet ab ipsius Beli principatu, quem regem et ille
Aegyptius in eiusdem regni ponit exordio; Persarum autem
et Macedonum imperium usque ad ipsum Alexandrum, cui
loquebatur, plus quam octo annorum milia ille constituit,
cum aput Graecos Macedonum usque ad mortem Alexandri
quadringenti octoginta quinque reperiantur, Persarum uero,
donec ipsius Alexandri uictoria finiretur, ducenti et triginta
tres conputentur. Longe itaque hi numeri annorum illis
Aegyptiis sunt minores. nec eis, etiamsi ter tantum conputarentur,
aequarent. Perhibentur enim Aegyptii quondam
V 3 ascribat v 7 adimpleta t 13 habentur p continet
etiam Va2elt α continet
Alii uero, qui mundum istum non existimant sempiternum,
siue non eum solum, sed innumerabiles opinentur. siue solum
quidem esse, sed certis saeculorum interuallis innumerabiliter
oriri et occidere, necesse est fateantur hominum genus prius
sine hominibus gignentibus extitisse. Neque enim ut alluuioibus
incendiisque terrarum, quas illi non putant toto prorsus
orbe contingere, et ideo paucos homines, ex quibus multitudo
pristina reparetur, semper remanere contendunt, ita et hi
2 nunc onto e 3 nec si e 4 dixij in t i continetur VI 8 a]
ad t 10 uolnerunt b 1; noluerunt a 12 totum t 13 eo t praedictus
VI 15 impletur t 16 Cap. XI v 18 unum om. V 21 non
om. V t estimant t 24 occidi t primo t 26 terrarum I temporum
t 27 orbe deest in uacuo spatio t 28 repararetur b
in mundo; sed sicut ipsum mundum ex materia sua
renasci existimant, ita in illo ex elementis eius genus humanum
ac deinde a parentibus progeniem pullulare mortalium, sicut
aliorum animalium.
Quod autem respondimus, cum de mundi origine quaestio
uerteretur, eis, qui nolunt credere non eum semper fuisse,
sed esse coepisse, sicut etiam Plato apertissime confitetur,
quamuis a nonnullis contra quam loquitur sensisse credatur:
hoc etiam de prima hominis conditione responderim, propter
eos, qui similiter mouentur, quur homo per innumerabilia
adque infinita retro tempora creatus non sit tamque sero sit
creatus, ut minus quam sex milia sint annorum, ex quo esse
coepisse in sacris litteris inuenitur. Si enim breuitas eos
offendit temporis, quod tam pauci eis uidentur anni, ex quo
institutus homo in nostris auctoritatibus legitur: considerent
nihil esse diuturnum, in quo est aliquid extremum, et omnia
saeculorum spatia definita, si aeternitati interminae comparentur,
non exigua existimanda esse, sed nulla. Ac per hoc si non
quinque uel sex, uerum etiam sexaginta milia siue sescenta,
aut sexagiens, aut sescentiens, aut sescentiens miliens dicerentur
annorum, aut itidem per totidem totiens multiplicaretur
haec summa, ubi iam nullum numeri nomen haberemus, ex
quo Deus hominem fecit: similiter quaeri posset, quur ante
V abl a1; aliqui ept α2ƒv relinquatur
Hanc autem se philosophi mundi huius non aliter putauerunt
posse uel debere dissoluere, nisi ut circuitus temporum
inducerent, quibus eadem semper fuisse renouata adque repetita
in rerum natura adque ita deinceps fore sine cessatione adseuerarent
uolumina uenientium et praetereuntium saeculorum;
siue in mundo permanente isti circuitus fierent, siue certis
interuallis oriens et occidens mundus eadem semper quasi
noua, quae transacta et uentura sunt, exhiberet. A quo ludibrio
prorsus inmortalem animam, etiam cum sapientiam perceperit,
liberare non possunt, euntem sine cessatione ad falsam beatitudinem
et ad ueram miseriam sine cessatione redeuntem.
Quo modo enim uera beatitudo est, de cuius numquam aeternitate
confiditur, dum anima uenturam miseriam aut inperitissime
in ueritate nescit aut infelicissime in beatitudine
Vellt; occupando b; occumbendo al2pv
5 quura t factus om. t et] est t 6 nunc ex hunc corr. V
7 controuersiaj lacuna t 8 Cap. XIII v 13 mundi huius] _lacuna t
aliterj inter t 14 deb. diseol.] lacuna t 14. 18, p. 588, 4 circumitus v
15 ducerent t renouarem t utque repet. t 17 nen. praetereuntiumque
v 18 circuiuit t 20 ea quae e que transierunt I et
quae uentura. I v at quo V 21 perceperint liberares t 24 de
caius] deo uitus t 25 miseram e2
ad beatitudinem pergit: fit ergo aliquid noui in tempore, quod
finem non habet temporis. Quur non ergo et mundus? quur
non et homo factus in mundo? ut illi nescio qui falsi circuitus
a falsis sapientibus fallacibusque conperti in doctrina sana
tramite recti itineris euitentur.
Nam quidam et illud, quod legitur in libro Salomonis, qui
uocatur ecclesiastes: Quid est quod fuit? Ipsum quod
erit. Et quid est quod factum est? Ipsum quod
fiet; et non est omne recens sub sole. Qui loquetur
et dicet: Ecce hoc nouum est: iam fuit saeculis
quae fuerunt ante nos, propter hos circuitus in
eadem redeuntes et in eadem cuncta reuocantes dictum intellegi
uolunt; quod ille aut de his rebus dixit, de quibus
superius loquebatur, hoc est de generationibus aliis euntibus.
aliis uenientibus, de solis anfractibus, de torrentium lapsibus:
aut certe de omnium rerum generibus, quae oriuntur adque
occidunt. Fuerunt enim homines ante nos, sunt et nobiscum,
erunt et post nos: ita quaeque animantia uel arbusta. Monstra
quoque ipsa, quae inusitata nascuntur, quamuis inter se
diuersa sint et quaedam eorum semel facta narrentur, tamen
secundum id, quod generaliter miracula et monstra sunt,
utique et fuerunt et erunt. nec recens et nouum est, ut monstrum
sub sole nascatur. Quamuis haec uerba quidam sic intellexerint,
tamquam in praedestinatione Dei iam facta fuisse
omnia sapiens ille uoluisset intellegi, et ideo nihil recens
esse sub sole. Absit autem a recta fide, ut his Salomonis
uerbis illos circuitus significatos esse credamus, quibus illi
Vat rz f; ait el; ant a2e ; ac p (in marg. aut), t; aut v; om. b
At usque ad pergit om. I 7 est et a 10 qui V ab e lp t tJj quis ƒv
loquitur mss.; loquatur v; loquetur Domb. 11 dicit ab ePp 11 .(1:;
dicet Fi1 Domb.; dicat v in saeculis b l2 p v 12. 28 circumitus r
13 et in eadem e 19 et erunt v 21 narrarentur t 22 monstrata t
25 iam om. V.
repeti, ut uerbi gratia, sicut isto saeculo Plato philosophus
in urbe Atheniensi et in ea schola, quae Academia dicta est,
discipulos docuit, ita per innumerabilia retro saecula multum
quidem prolixis interuallis. sed tamen certis, et idem Plato
et eadem ciuitas et eadem schola idemque discipuli repetiti
et per innumerabilia deinde saecula repetendi sint. Absit, inquam,
ut nos ista credamus. Semel enim Christus mortuus
est pro peccatis nostris; surgens autem a mortuis iam non
moritur, et mors ei ultra non dominabitur; et nos post
resurrectionem semper cum Domino erimus, cui modo dicimus,
quod sacer admonet psalmus: Tu, Domine, seruabis nos
et custodies nos a generatione hac et in aeternum.
Satis autem istis existimo conuenire quod sequitur: In circuitu
inpii ambulabunt; non quia per circulos, quos opinantur,
eorum uita est recursura, sed quia modo talis est
erroris eorum uia, id est falsa doctrina.
Quid autem mirum est, si in his circuitibus errantes nec
aditum nec exitum inueniunt? quia genus humanum adque
ista nostra mortalitas nec quo initio coepta sit sciunt, nec
quo fine claudatur; quando quidem altitudinem Dei penetrare
i
3 schola] domo m. 2 sup. lin. t 4 docuit] floruit t saeculi t -
5 prolixis quidem v 6 et idem l 9 resurgens e v autem om.. a
13 alterum et om. a b lp v 14 istis] et isti t circumitu sic semper v
15 et p. 590, 14 ambulabunt V e da a; ambulant a b 11 P v 18 Cap.
XIIII v 19 hum. generis p 20 constituerit p q v 25 quidem quando
cum transpositionis nota V
tamen initio exorsus est tempora et hominem, quem numquam
antea fecerat, fecit in tempore, non tamen nouo et repentino,
sed inmutabili aeternoque consilio. Quis hanc ualeat altitudinem
inuestigabilem uestigare et inscrutabilem perscrutari, secundum
quam Deus hominem temporalem, ante quem nemo umquam
hominum fuit, non mutabili uoluntate in tempore condidit et
genus humanum ex uno multiplicauit? Quando quidem psalmus
ipse cum praemisisset adque dixisset: Tu, Domine, seruabis
nos et custodies nos a generatione hac et in
aeternum, ac deinde repercussisset eos, in quorum stulta
inpiaque doctrina nulla liberationis et beatitudinis animae
seruatur aeternitas, continuo subiciens: In circuitu inpii
ambulabunt: tamquam ei diceretur: \'Quid ergo tu credis,
sentis, intellegis? numquidnam existimandum est subito Deo
placuisse hominem facere, quem numquam antea infinita retro
aeternitate fecisset, cui nihil noui accidere potest, in quo
mutabile aliquid non est?\' continuo respondit ad ipsum Deum
loquens: Secundum altitudinem tuam multiplicasti
filios hominum. Sentiant, inquit, homines quod putant, et
quod eis placet opinentur et disputent: Secundum altitudinem
tuam, quam nullus potest nosse hominum, multiplicasti
filios hominum. Valde quippe altum est et
semper fuisse, et hominem, quem numquam fecerat, ex aliquo
tempore primum facere uoluisse, nec consilium uoluntatemque
mutasse.
alp1t; quam V b; quia e pt v Domb. ipsi coaeternus omisso
sit V et sine initio] omnium initium p; omne initio t 3 ante jjr
fecerat] didicerat p, in lacuna t2 5 uestig. et inscrut. om. ex scruit
tabilem perscrutamini t 6 antequam e1 7 tempore isto t 9 que V
11 percussit l stultam piaque t 14 ei] et t tu ergo quid «
16 ante Vi 23 et semper fuisse Yb e 1 Domb.; et semper Deum fuisse
fJ; scrutari et non semper fuisse a; consilio perfecisse (m. 2 ex fuisse
lIa. -tat
corr.) t; consilio perfecisse-, in marg. et deum semper fuisse, p 24 bominem
et quem a ex quo V 25 nec cons. uoluntatemque mutasse
ont. I 26 que mutasse deest in lacu-na t
Ego quidem sicut Dominum Deum aliquando dominum
non fuisse dicere non audeo, ita hominem numquam antea
fuisse et ex quodam tempore primum hominem creatum esse
dubitare non debeo. Sed cum cogito cuius rei dominus semper
fuerit, si semper creatura non fuit, adfirmare aliquid pertimesco,
quia et me ipsum intueor et scriptum esse recolo:
Quis hominum potest scire consilium Dei, aut quis
poterit cogitare quid uelit Dominus? Cogitationes
enim mortalium timidae et incertae adinuentiones
nostrae. Corruptibile enim corpus adgrauat animam,
et deprimit terrena inhabitatio sensum multa
cogitantem. Ex his igitur, quae in hac terrena inhabitatione
multa cogito (ideo utique multa, quia unum, quod ex illis uel
praeter illa. quod forte non cogito, uerum est, inuenire non
possum), si dixero semper fuisse creaturam, cuius dominus
esset. qui semper est dominus nec dominus umquam non fuit;
sed nunc illam, nunc aliam per alia adque alia temporum
spatia, ne aliquam Creatori coaeternam esse dicamus, quod
fides ratioque sana condemnat: cauendum est, ne sit absurdum
et a luce ueritatis alienum mortalem quidem per uices temporum
semper fuisse creaturam, decedentem aliam, aliam
succedentem; inmortalem uero non esse coepisse, nisi cum
ad nostrum saeculum uentum est, quando et angeli creati sunt,
si eos recte lux illa primum facta significat aut illud potius
pqv 5 eternum p 8 sed ex a 9 cum
om. I 13 uelit Dominus om. t deus l 17 cogitante t 18. unum]
non t 19 forte omisso non t 20 possumus V*t 22 alterum alia
om. t 23 nec t 24 est om. e 26 alterum aliam om. e 27 uera t
29 si cos] lacuna t
caelum et terram, cum tamen non fuerint, antequam
fierent, ne inmortales, si semper fuisse dicuntur, Deo coaeterni
esse credantur. Si autem dixero non in tempore creatos angelos,
sed ante omnia tempora et ipsos fuisse, quorum Deus
dominus esset, qui numquam nisi dominus fuit: quaeretur a
me etiam, si ante omnia tempora facti sunt, utrum semper
potuerint esse qui facti sunt. Hic respondendum forte uideatur:
Quo modo non semper, cum id. quod est omni tempore,
non inconuenienter semper esse dicatur? Usque adeo autem
isti omni tempore fuerunt. ut etiam ante omnia tempora facti
sint; si tamen a caelo coepta sunt tempora, et illi iam erant
ante caelum. At si tempus non a caelo, uerum et ante caelum
fuit; non quidem in horis et diebus et mensibus et annis
(nam istae dimensiones temporalium spatiorum, quae usitate
ac proprie dicuntur tempora, manifestum est quod a motu
siderum coeperint; unde et Deus, cum haec institueret, dixit:
Et sint in signa et in tempora et in dies et in
annos), sed in aliquo mutabili motu, cuius aliud prius, aliud
posterius praeterit, eo quod simul esse non possunt; — si
ergo ante caelum in angelicis motibus tale aliquid fuit et ideo
tempus iam fuit adque angeli, ex quo facti sunt, temporaliter
mouebantur: etiam sic omni tempore fuerunt, quando quidem
cum illis facta sunt tempora. Quis autem dicat: Non semper
fuit, quod omni tempore fuit?
Sed si hoc respondero, dicetur mihi: Quo modo ergo non
coaeterni Creatori, si semper ille, semper illi fuerunt? Quo
modo etiam creati dicendi sunt, si semper fuisse intelleguntur?
Ad hoc quid respondebitur? An dicendum est et semper
b v 4 esse creatos e 5 dns dS t 6 quaeritnr a el
7 facti sint si tamen omissis quae inde a lin. 7 usque ad 12 tnter-
cedunt a 12 sunt t a om. t 13 At] ac b, ut t2 IS et tempora
t et annos e 19 prius aliud ex aliquid corr. V 20 posterius
esse p praeterierit v; poterit p t potuerunt p t 21 et ideo t. i.
fuit om. at 22 temp. iam] temporum t et angeli l 24 sint I
26 hoc quid superscripto est b non sunt a v 2! coaeterno e
facti sunt, aut cum quibus facta sunt tempora, et tamen
creatos? Neque enim et ipsa tempora creata esse negabimus,
quamuis omni tempore tempus fuisse nemo ambigat. Nam si
non omni tempore fuit tempus, erat ergo tempus, quando
nullum erat tempus. Quis hoc stultissimus dixerit? Possumus
enim recte dicere: Erat tempus, quando non erat Roma; erat
tempus, quando non erat Hierusalem; erat tempus, quando
non erat Abraham; erat tempus, quando non erat homo, et
si quid huius modi; postremo si non cum initio temporis,
sed post aliquod tempus factus est mundus, possumus dicere:
Erat tempus, quando non erat mundus; at uero: Erat tempus,
quando nullum erat tempus, tam inconuenienter dicimus, ac
si quisquam dicat: Erat homo, quando nullus erat homo, aut:
Erat iste mundus, quando iste non erat mundus. Si enim de
alio adque alio intellegatur, potest dici aliquo modo, hoc est:
Erat alius homo, quando non erat iste homo; sic ergo: Erat
aliud tempus, quando non erat hoc tempus, recte possumus
dicere; at uero: Erat tempus, quando nullum erat tempus,
quis uel insipientissimus dixerit? Sicut ergo dicimus creatum
tempus, cum ideo semper fuisse dicatur, quia omni tempore
tempus fuit: ita non est consequens, ut, si semper fuerunt
angeli, ideo non sint creati, ut propterea semper fuisse dicantur,
quia omni tempore fuerunt, et propterea omni tempore
fuerunt, quia nullo modo sine his ipsa tempora esse potuerunt.
Ubi enim nulla creatura est, cuius mutabilibus motibus
tempora peragantur, tempora omnino esse non possunt; ac
per hoc etsi semper fuerunt, creati sunt, nec si semper fuerunt,
ideo Creatori coaeterni sunt. Ille enim semper fuit aeternitate
inmutabili; isti autem facti sunt; sed ideo semper fuisse
dicuntur, quia omni tempore fuerunt, sine quibus tempora
om. V 2 temp. facta sunt Iv 3 ipso t negauimus VI II
4 quam t 7 non usque ad non erat l. 8 om. et 11 possumus usque
ad mundus
Quapropter si Deus semper dominus fuit, semper habuit
creaturam suo dominatui seruientem; uerum tamen non de
ipso genitam, sed ab ipso de nihilo factam nec ei coaeternam;
erat quippe ante illam, quamuis nullo tempore sine illa; non
eam spatio transcurrente, sed manente perpetuitate praecedens.
Sed hoc si respondero eis qui requirunt, quo modo semper
creator, semper dominus fuit, si creatura seruiens non semper
fuit; aut quo modo creata est et non potius creatori coaeterna
est, si semper fuit: uereor ne facilius iudicer adfirmare quod
nescio, quam docere quod scio. Redeo igitur ad id, quod
creator noster scire nos uoluit; illa uero, quae uel sapientioribus
in hac uita scire permisit uel omnino perfectis in alia
uita scienda seruauit, ultra uires meas esse\' confiteor. Sed ideo
putaui sine adfirmatione tractanda, ut qui haec legunt uideant,
a quibus quaestionum periculis debeant temperare, nec ad
omnia se idoneos arbitrentur potiusque intellegant quam sit
apostolo obtemperandum praecipienti salubriter, ubi ait: Dico
autem per gratiam Dei quae data est mihi omnibus
qui sunt in uobis, non plus sapere quam oportet
sapere, sed sapere ad temperantiam, unicuique
t 4 nec futura q. non dum sit om.. t 5 peragunt V
8 quo 2 11 de ipso non e 12 genitum VI quoae
illam t nonne aspatio l 14 transcurrentem t 16 dominus fuerit I
19 ad quod e 25 intellegat t 26 praecipiendi t 27 dei mss.;
om. v 28 inter uos
Quae saecula praeterierint antequam genus institueretur
humanum, me fateor ignorare; non tamen dubito nihil omnino
creaturae Creatori esse coaeternum. Dicit etiam apostolus
tempora aeterna, nec ea futura, sed, quod magis est mirandum,
praeterita. Sic enim ait: In spem uitae aeternae,
quam promisit non mendax Deus ante tempora
aeterna; man i fe s tau ita autem temporibus suis uerbum
suum. Ecce dixit retro quod fuerint tempora aeterna,
quae tamen non fuerint Deo coaeterna, si quidem ille ante
tempora aeterna non solum erat, uerum etiam promisit uitam
aeternam, quam manifestauit temporibus suis, id est congruis,
quid aliud quam Verbum suum? Hoc est enim uita aeterna.
Quo modo autem promisit, cum hominibus utique promiserit,
qui nondum erant ante tempora aeterna, nisi quia in eius
aeternitate adque in ipso Verbo eius eidem coaeterno iam
praedestinatione fixum erat, quod suo tempore futurum erat?
om. t 3 abscedat l 5 Cap. XVI v 8 praeterierunt I
intueretur t 11 nec afutura t 12 spe t 20 nam quo modo ante
promisit p; nam quomodo autem proin. t homo t 21 ante om. t
ante temp. aet. nisi om. I quiaj qui a in eius mss.; in ipsius v
22 eius Verbo v
Illud quoque non dubito, antequam homo primus creatus
esset, numquam quemquam fuisse hominem; nec eundem ipsum
nescio quibus circuitibus nescio quotiens reuolutum, nec alium
aliquem, natura similem. Neque ab hac fide me philosophorum
argumenta deterrent, quorum acutissimum illud putatur, quod
dicunt nulla infinita ulla scientia posse conprehendi; ac per hoc
Deus, inquiunt, rerum quas facit omnium finitarum omnes finitas
aput se rationes habet; bonitas autem eius numquam uacua
fuisse credenda est, ne sit temporalis eius operatio, cuius retro
fuerit aeterna cessatio, quasi paenituerit eum prioris sine initio
uacationis ac propterea sit operis adgressus initium; et ideo
necesse est, inquiunt, eadem semper repeti eademque semper
repetenda transcurrere, uel manente mundo mutabiliter, qui
licet numquam non fuerit et sine initio temporis tamen factus
est, uel eius quoque ortu et occasu semper illis circuitibus
repetito semperque repetendo; ne uidelicet, si aliquando primum
Dei opera coepta dicuntur, priorem suam sine initio
uacationem tamquam inertem ac desidiosam et ideo sibi displicentem
damnasse quodam modo adque ob hoc mutasse
credatur; si autem semper quidem temporalia, sed alia adque
alia perhibetur operatus ac sic aliquando etiam ad hominem
q immutabili p q ac Va; aut p q v
Dei om. p 4 Dei om. p 5 et semper p circumitus v 6 primus
homo v primus erasum in e esset creatus ęternum quemquam a
7 hom. fuisse v 8. 20 circumitibus v 10 quod dicitur b 12 ds
dS a rerum finitarum finitas, in tnarg. omnes a fecit e et
omnium p finitorum p; infinitorum t; infinitarum e αf 18 mente
Has argumentationes, quibus inpii nostram simplicem pietatem,
ut cum illis in circuitu ambulemus, de uia recta
conantur auertere, si ratio refutare non posset, fides inridere
deberet. Huc accedit, quod in adiutorio Domini Dei nostri
hos uolubiles circulos, quos opinio confingit, ratio manifesta
confringit. Hinc enim maxime isti errant, ut in circuitu falso
ambulare quam uero et recto itinere malint, quod mentem
diuinam omnino inmutabilem, cuiuslibet infinitatis capacem
et innumera omnia sine cogitationis alternatione numerantem,
de sua humana mutabili angustaque metiuntur; et fit illis
quod ait apostolus: Conparantes enim semet ipsos
sibimet ipsis non intellegunt. Nam quia illis quidquid
noui faciendum uenit in mentem, nouo consilio faciunt (mutabiles
quippe mentes gerunt): profecto non Deum, quem cogitare
non possunt, sed semet ipsos pro illo cogitantes, non
illum, sed se ipsos, nec illi, sed sibi conparant. Nobis autem
fas non est credere, aliter affici Deum cum uacat, aliter
t 5 illic e circumit. et sic semper v 6 renolntiles
It; reuolutile e 7 circuiti inserentes t 8 ignauium t 15 possit
I 16 in aduentum p; in aduentu in ras. t 17 confingit ratio]
configuratio t 22 angustiaque e 28 conparantur b 29 Deum
affici v
natura fiat aliquid, quod ante non fuerit. Patitur quippe qui
afficitur, et mutabile est omne quod aliquid patitur. Non
itaque in eius uacatione cogitetur ignauia desidia inertia, sicut
nec in eius opere labor conatus industria. Nouit quiescens
agere et agens quiescere. Potest ad opus nouum non nouum,
sed sempiternum adhibere consilium; nec paenitendo, quia
prius cessauerat, coepit facere quod non fecerat. Sed et si
prius cessauit et posterius operatus est (quod nescio quem
ad modum ab homine possit intellegi): hoc procul dubio, quod
dicitur prius et posterius, in rebus prius non existentibus et
posterius existentibus fuit; in illo autem non alteram praecedentem
altera subsequens mutauit aut abstulit uoluntatem,
sed una eademque sempiterna et inmutabili uoluntate res,
quas condidit, et ut prius non essent egit, quamdiu non fuerunt,
et ut posterius essent, quando esse coeperunt, hinc eis.
qui talia uidere possunt, mirabiliter fortassis ostendens, quam
non eis indiguerit, sed eas gratuita bonitate condiderit, cum
sine illis ex aeternitate initio carente in non minore beatitate
permansit.
Illud autem aliud quod dicunt, nec Dei scientia quae infinita
sunt posse conprehendi: restat eis, ut dicere audeant
adque huic se uoragini profundae inpietatis inmergant, quod
non omnes numeros Deus nouerit. Eos quippe infinitos esse,
certissimum est; quoniam in quocumque numero finem faciendum
putaueris, idem ipse, non dico uno addito augeri, sed
om. e aff. dic.] afficiendus e; afficicendus t in eius
om. b 2 non ante v quia t 4 utique, in marg. itaque, e cogitur t
inhertia t 11 et posterius in rebus prius om. e 12 in illo autem
fuit t 13 mutabit et 14 sed usque ad uoluntate om. ll 17 hostendens
l 18 indiguerunt t 19 beatitudine V eJ 28 fine t
continens, in ipsa ratione adque scientia numerorum non
solum duplicari, uerum etiam multiplicari potest. Ita uero
suis quisque numerus proprietatibus terminatur, ut nullus
eorum par esse cuicumque alteri possit. Ergo et dispares
inter se adque diuersi sunt, et singuli quique finiti sunt, et
omnes infiniti sunt. Itane numeros propter infinitatem nescit
omnes Deus, et usque ad quandam summam numerorum
scientia Dei peruenit, ceteros ignorat? Quis hoc etiam dementissimus
dixerit? Nec audebunt isti contemnere numeros et
eos dicere ad Dei scientiam non pertinere, aput quos Plato
Deum magna auctoritate commendat mundum numeris fabricantem.
Et aput nos Deo dictum legitur: Omnia in mensura
et numero et pondere disposuisti; de quo et
propheta dicit: Qui profert numerose saeculum, et
Saluator in euangelio: Capilli, inquit, uestri omnes
numerati sunt. Absit itaque ut dubitemus, quod ei notus
sit omnis numerus, cuius intellegentiae, sicut in psalmo
canitur, non est numerus. Infinitas itaque numeri, quamuis
infinitorum numerorum nullus sit numerus, non est tamen
inconprehensibilis ei, cuius intellegentiae non est numerus.
Quapropter si, quidquid scientia conprehenditur, scientis conprehensione
finitur: profecto et omnis infinitas quodam ineffabili
modo Deo finita est, quia scientiae ipsius inconprehensibilis
non est. Quare si infinitas numerorum scientiae Dei,
qua conprehenditur, esse non potest infinita: qui tandem nos
sumus homunculi, qui eius scientiae limites figere
om. e 2 in om. t 5 dispares///////adque 1
_19
7 infirmitatem VI 9 etiam om. V f 12 numeryiii mundum, is et
transpositionis signis m. 1 superscriptis, V; mundum numeris,
Quod utrum ita faciat, et continuata sibi conexione copulentur
quae appellantur saecula saeculorum. alia tamen adque
alia ordinata dissimilitudine procurrentia, eis dumtaxat, qui
ex miseria liberantur, in sua beata inmortalitate sine fine
manentibus; an ita dicantur saecula saeculorum, ut intellegantur
saecula in sapientia Dei inconcussa stabilitate manentia istorum,
quae cum tempore transeunt, tamquam efficientia saeculorum,
definire non audeo. Fortassis enim possit dici saeculum,
quae sunt saecula, ut nihil aliud perhibeatur saeculum saeculi
quam saecula saeculorum, sicut nihil aliud dicitur caelum
caeli quam caeli caelorum. Nam caelum Deus uocauit firmamentum
super quod sunt aquae; et tamen psalmus: Et
aquae, inquit, quae super caelos, laudent nomen
Domini. Quid ergo istorum duorum sit, an praeter haec
Vetaf; fecit ablpv 8 ut] quid I 4 simpliciter
m. 2 in ueraciter mutatam t 6 dissimile t consequantur i 7 facere]
eanere t et prouisa b 8 possit l prouideret Va b e pi t a I;
praeuideret Zp2 v ex] e b; et V si ex t si proximo ex tempore
transpositione notata p; 10 Cap, XVIIII v 12 ista V
fiat, in marg. faciat, e 14 his l 15 liberentur Vi 21 in nihil t
23 insuper t quo super e 24 super caelos Veta; sap. c. sunt
ablpv
quaestio est, neque hoc quod nunc agimus inpedit,
si indiscussa interim differatur; siue aliquid in ea definire
ualeamus, siue nos faciat cautiores diligentior ipsa tractatio,
ne in tanta obscuritate rerum adfirmare temere aliquid audeamus.
Nunc enim contra opinionem disputamus, qua illi circuitus
adseruntur, quibus semper eadem per interualla temporum
necesse esse repeti existimantur. Quaelibet autem illarum
sententiarum de saeculis saeculorum uera sit, ad hos circuitus
nihil pertinet; quoniam siue saecula saeculorum sint non
eadem repetita, sed alterum ex altero conexione ordinatissima
procurrentia, liberatorum beatitudine sine ullo recursu miseriarum
certissima permanente, siue saecula saeculorum aeterna
sint temporalium tamquam dominantia subditorum, circuitus
illi eadem reuoluentes locum non habent, quos maxime refellit
aeterna uita sanctorum.
Quorum enim aures piorum ferant post emensam tot tantisque
calamitatibus uitam (si tamen uita ista dicenda est, quae potius
mors est, ita grauis, ut mors, quae ab hac liberat, mortis
huius amore timeatur), post tam magna mala tamque multa
et horrenda tandem aliquando per ueram religionem adque
sapientiam expiata adque finita ita peruenire ad conspectum
V sine Vi 5 aliquid temere v 7 adserunt
t 10 sunt e 11 contexitne V 12 procurrenti t 14 circumitus
et sic semper v 15 habentes maxima V 17 Cap. XX v 19 bereque
V 21 lauoresque V 23 ista uita v 25 timeatur, in marg.
non, e mala tamque] multamque t
per participationem inmutabilis inmortalitatis eius, cuius adipiscendae
amore flagramus, ut eam quandoque necesse sit
deseri et eos, qui deserunt, ab illa aeternitate ueritate felicitate
deiectos tartareae mortalitati, turpi stultitiae, miseriis
exsecrabilibus inplicari, ubi Deus amittatur, ubi odio ueritas
habeatur, ubi per inmundas nequitias beatitudo quaeratur, et
hoc itidem adque itidem sine ullo fine priorum et posteriorum
certis interuallis et dimensionibus saeculorum factum et futurum;
et hoc propterea, ut possint Deo circuitibus definitis
euntibus semper adque redeuntibus per nostras falsas beatitudines
et ueras miserias alternatim quidem, sed reuolutione
incessabili sempiternas nota esse opera sua, quoniam neque
a faciendo quiescere neque sciendo potest ea, quae infinita
sunt, indagare? Quis haec audiat? quis credat? quis ferat?
Quae si uera essent, non solum tacerentur prudentius, uerum
etiam (ut quo modo ualeo dicam quod uolo) doctius nescirentur.
Nam si haec illic in memoria non habebimus et ideo
beati erimus, quur hic per eorum scientiam grauatur amplius
nostra miseria? Si autem ibi ea necessario scituri sumus, hic
saltem nesciamus, ut hic felicior sit expectatio quam illic
adeptio summi boni; quando hic aeterna uita consequenda
expectatur; ibi autem beata, sed non aeterna, quandoque
amittenda cognoscitur.
Si autem dicunt neminem posse ad illam beatitudinem
peruenire, nisi hos circuitus, ubi beatitudo et miseria uicissim
alternant, in huius uitae eruditione cognouerit: quo modo
om. t 3 amore om. e quando I 6 hodio t ueritatis I
7 et huc V 9 factum iuturum, in marg. est, e 10 in I uerba et
hoc ... usque ad ... falsae beatitudinis p. 603, 10 hic omissa et inserto
folio suppleta infra p. 607, 5
Sed quoniam haec falsa sunt clamante pietate, conuincente
ueritate (illa enim nobis ueraciter promittitur uera felicitas,
cuius erit semper retinenda et nulla infelicitate rumpenda
certa securitas): uiam rectam sequentes, quod nobis est
Christus, eo duce ac saluatore a uano et inepto inpiorum
circuitu iter fidei mentemque auertamus. Si enim de istis
circuitibus et sine cessatione alternantibus itionibus et reditionibus
animarum Porphyrius Platonicus suorum opinionem
t 8 nouit Vciblelptaf; nouerit b2 v 11 ac a 20 praescientia
t 21 imminentiam t 25 eius 1 26 quod codd. praeter p;
quae pv 27 ac] ex l 28 mente tenensque t 29 rectionibua b
30 Porph.] proprius a, superscripto plotinus b opinione a t; opiniones
a
tempora Christiana reueritus, et, quod in libro decimo commemoraui,
dicere maluit animam propter cognoscenda mala traditam
mundo, ut ab eis liberata adque purgata, cum ad Patrem
redierit, nihil ulterius tale patiatur: quanto magis nos istam
inimicam Christianae fidei falsitatem detestari ac deuitare
debemus! His autem circuitibus euacuatis __ adque frustratis
nulla necessitas nos conpellit ideo putare non habere initium
temporis ex quo esse coeperit genus humanum, quia per
nescio quos circuitus nihil sit in rebus noui, quod non et
antea certis interuallis temporum fuerit et postea sit futurum.
Si enim liberatur anima non reditura ad miserias, sicut numquam
antea liberata est, fit in illa aliquid, quod antea numquam
factum est, et hoc quidem ualde magnum, id est quae
numquam desinat aeterna felicitas. Si autem in natura inmortali
fit tanta nouitas nullo repetita, nullo repetenda circuitu,
quur in rebus mortalibus fieri non posse contenditur?
Si dicunt non fieri in anima beatitudinis nouitatem, quoniam
ad eam reuertitur, in qua semper fuit, ipsa certe liberatio
noua fit, cum de miseria liberatur in qua numquam fuit, et
ipsa miseriae nouitas in ea facta est quae numquam fuit. Haec
autem nouitas si non in rerum, quae diuina prouidentia gubernantur,
ordinem uenit, sed casu potius euenit, ubi sunt illi
determinati dimensique circuitus, in quibus nulla noua fiunt,
sed repetuntur eadem quae fuerunt? Si autem et haec nouitas
ab ordinatione prouidentiae non excluditur, siue data sit
anima siue lapsa sit: possunt fieri noua, quae neque antea
ont. a quantitate t; qua titate litteris in corrosa
membrana rescriptis V 2 xpi ueritas
Quapropter quoniam circuitus illi iam explosi sunt, quibus
ad easdem miserias necessario putabatur anima reditura: quid
restat conuenientius pietati quam credere non esse inpossibile
Deo et ea, quae numquam fecerit, noua facere et ineffabili praescientia
uoluntatem mutabilem non habere? Porro autem utrum
animarum liberatarum nec ulterius ad miserias rediturarum
numerus possit semper augeri, ipsi uiderint, qui de rerum
t 2 facere per imprud. v 4 ordine usque ad eam non oni, t
eam ex enim corr. V inprouida V 5 uanitss t 8 animas liberatas
quidem p miserias ex 11 concedant e v 13 dicant esse v 14 de]
sed e de quorum] decorum t 18 fierent homines v 21 exse VI
possunt V 24 putatur V 25 conueniens b 29 semper om. VI;
tempore t
nostram ex utroque latere terminamus. Si enim potest,
quid causae est, ut negetur creari potuisse quod numquam antea
creatum esset, si liberatarum animarum numerus, qui numquam
antea fuit, non solum factus est semel, sed fieri numquam
desinet? Si autem oportet ut certus sit liberatarum
aliquis numerus animarum, quae ad miseriam numquam
redeant, neque iste numerus ulterius augeatur: etiam ipse
sine dubio, quicumque erit, ante utique numquam fuit; qui
profecto crescere et ad suae quantitatis terminum peruenire
sine aliquo non posset initio; quod initium eo modo antea
numquam fuit. Hoc ergo ut esset, creatus est homo, ante
quem nullus fuit.
Hac igitur quaestione difficillima propter aeternitatem
Dei noua creantis sine nouitate aliqua uoluntatis, quantum
potuimus, explicata non est arduum uidere multo fuisse
melius quod factum est, ut ex uno homine, quem primum
condidit, multiplicaret genus humanum, quam si id incohasset
a pluribus. Nam cum animantes alias solitarias et quodam
modo soliuagas, id est, quae solitudinem magis adpetant,
sicuti sunt aquilae milui, leones lupi et quaecumque ita sunt,
alias congreges instituerit, quae congregatae adque in gregibus
malint uiuere, ut sunt columbi sturni, cerui damulae et
cetera huius modi: utrumque tamen genus non ex singulis
propagauit, sed plura simul iussit existere. Hominem uero,
t 3 utegatur. in marg. n. b 4 est a animarum
om. b numquam antea non V 5 nunquam fieri v 8 alterius t
11 posset Vepta; possit ablv 14 Cap. XXI v 21 multiplicare t
22 quodadmodo t 23 adpetunt secuti t 25 alias graeges V; alia
congreges l 26 sturni, in marg. x sturdi, a dammulae V e; danimulae
t 27 tamen omn. IX
condebat, ut, si Creatori suo tamquam uero domino
subditus praeceptum eius pia oboedientia custodiret, in consortium
transiret angelicum, sine morte media beatam inmortalitatem
absque ullo termino consecutus; si autem Dominum
Deum suum libera uoluntate superbe adque inoboedienter
usus offenderet, morti addictus bestialiter uiueret, libidinis
seruus aeternoque post mortem supplicio destinatus, unum
ac singulum creauit, non utique solum sine humana societate
deserendum, sed ut eo modo uehementius ei commendaretur
ipsius societatis unitas uinculumque concordiae, si
non tantum inter se naturae similitudine, uerum etiam cognationis
affectu homines necterentur; quando ne ipsam quidem
feminam copulandam uiro sicut ipsum creare illi placuit,
sed ex ipso, ut omnino ex homine uno diffunderetur genus
humanum.
Nec ignorabat Deus hominem peccaturum et morti iam obnoxium
morituros propagaturum eoque progressuros peccandi
inmanitate mortales, ut tutius adque pacatius inter se rationalis
uoluntatis expertes bestiae sui generis uiuerent, quarum
ex aquis et terris plurium pullulauit exordium, quam homines,
quorum genus ex uno est ad commendandam concordiam
propagatum. Neque enim umquam inter se leones aut inter
t 5 termino] tempore l consecuturus Ip2 a; consecuturil
e nisi t 12 cognitionis effectu ab 13 nec ipsam abp tv
14 uiri t illi sup. lin. V 15 omnino Vel p t a f; omne a v hominem
b uno om. a 17 Cap. XXII v 18 Dens om. p primum
dena p 20 populora p 21 essent p transituros p 24 capacius e
rationali V 25 sue el 26 plurium V l tI; plurimum abeptaf
etiam gratia sua populum piorum in adoptionem uocandum
remissisque peccatis iustificatum Spiritu sancto sanctis angelis
in aeterna pace sociandum, nouissima inimica morte
destructa; cui populo esset huius rei consideratio profutura,
quod ex uno homine Deus ad commendandum hominibus.
quam ei grata sit etiam in pluribus unitas, genus instituisset
humanum.
Fecit ergo Deus hominem ad imaginem suam. Talem quippe
illi animam creauit, qua per rationem adque intellegentiam
omnibus esset praestantior animalibus terrestribus et natatilibus
et uolatilibus, quae mentem huius modi non haberent. Et cum
uirum terreno formasset ex puluere eique animam qualem dixi
siue quam iam fecerat sufflando indidisset siue potius sufflando
fecisset eumque flatum, quem sufflando fecit (nam quid est
aliud sufflare quam flatum facere?), animam hominis esse
uoluisset, etiam coniugem illi in adiutorium generandi ex
eius latere osse detracto fecit, ut Deus. Neque enim haec
carnali consuetudine cogitanda sunt, ut uidere solemus opifices
ex materia quacumque terrena corporalibus membris.
quod artis industria potuerint, fabricantes. Manus Dei potentia
Dei est, qui etiam uisibilia inuisibiliter operatur. Sed haec
fabulosa potius quam uera esse arbitrantur, qui uirtutem ac
sapientiam Dei, qua nouit et potest etiam sine seminibus
ipsa certe facere semina, ex his usitatis et cottidianis metiuntur
operibus; ea uero, quae primitus instituta sunt, quoniam
non nouerunt, infideliter cogitant; quasi non haec ipsa, quae
t 5 esse t 9 Cap. XXIII v 13 illi om. II 14 animabus
V 18 nam usque ad hominis om. I 20 uoluisse/, t eraso, e
in] ad t adiutorio l 21 os l 24 potuerunt Ip t 25 Dei one. p
qui] qua p 27 nobit t 28 ista facere omisso certe p t 29 uea V
narrarentur, incredibiliora uiderentur; quamuis et ea ipsa
plerique magis naturae corporalibus causis quam operibus
diuinae mentis adsignent.
Sed cum his nullum nobis est in his libris negotium, qui
diuinam mentem facere uel curare ista non credunt. Illi autem
qui Platoni suo credunt non ab illo summo Deo, qui fabricatus
est mundum, sed ab aliis minoribus, quos quidem ipse
creauerit, permissu siue iussu eius animalia facta esse cuncta
mortalia, in quibus homo praecipuum disque ipsis cognatum
teneret locum, si superstitione careant, qua quaerunt unde
iuste uideantur sacra et sacrificia facere quasi conditoribus
suis, facile carebunt etiam huius opinionis errore. Neque enim
fas est ullius naturae quamlibet minimae mortalisque creatorem
nisi Deum credere ac dicere, et antequam possit intellegi.
Angeli autem, quos illi deos libentius appellant, etiamsi adhibent
uel iussi uel permissi operationem suam rebus quae
gignuntur in mundo, tam non eos dicimus creatores animalium,
quam nec agricolas frugum adque arborum.
Cum enim alia sit species, quae adhibetur extrinsecus
cuicumque materiae corporali, sicut operantur homines figuli et
V11 4 menti t 5 Cap. XXIIII v 13 praecipuugdisque
V 14 superstitutione l 15 sacra et om. t 21 tam non
Ve11 ll; iam non t a; tamen non a b e2 p; tamen tam non v 25 fieri
adque Fot; om. p q v
formas similes corporibus animalium; alia uero, quae intrinsecus
efficientes causas habet de secreto et occulto naturae
uiuentis adque intellegentis arbitrio, quae non solum naturales
corporum species, uerum etiam ipsas animantium animas,
dum non fit, facit: supra dicta illa species artificibus quibusque
tribuatur; haec autem altera non nisi uni artifici, creatori
et conditori Deo, qui mundum ipsum et angelos sine ullo
mundo et sine ullis angelis fecit. Qua enim ui diuina et,
ut ita dicam, effectiua, quae fieri nescit, sed facere, accepit
speciem, cum mundus fieret, rutunditas caeli et rutunditas
solis: eadem ui diuina et effectiua, quae fieri nescit, sed facere,
accepit speciem rutunditas oculi et rutunditas pomi et ceterae
figurae naturales, quas uidemus in rebus quibusque nascentibus
non extrinsecus adhiberi, sed intima Creatoris potentia,
qui dixit: Caelum et terram ego inpleo, et cuius
sapientia est, quae adtingit a fine usque ad finem
fortiter et disponit omnia suauiter. Proinde facti
primitus angeli cuius modi ministerium praebuerint Creatori
cetera facienti nescio; nec tribuere illis audeo quod forte
non possunt, nec debeo derogare quod possunt. Creationem
tamen conditionemque omnium naturarum, qua fit ut omnino
naturae sint, eis quoque fauentibus illi Deo tribuo, cui se
etiam ipsi debere quod sunt cum gratiarum actione nouerunt.
Non solum igitur agricolas non dicimus fructuum quorumque
creatores, cum legamus: Neque qui plantat est aliquid
neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus;
sed ne ipsam quidem terram, quamuis mater omnium fecunda
uideatur, quae germinibus erumpentia promouet et fixa
1 etiam qui p at effing. a 3 occultato V 9 mundo] modo t
10 facit t 11 cum usque ad speciem I. 13 om. e 11 sqq. rutunditas
V a1; rotund. ablpt 13 rutundas oculi et rutundas pomi e 18 sua
suauiter t; sapienter V 20 ne < 22 tamen ora, It qua fuit t
23 fabentibus V illisV 26 creatoris t
quo modo uoluerit et unicuique seminum proprium
corpus. Ita nec feminam sui puerperii creatricem
appellare debemus, sed potius illum qui cuidam famulo suo
dixit: Priusquam te formarem in utero, noui te. Et
quamuis anima sic uel sic affecta praegnantis ualeat aliquibus
uelut induere qualitatibus fetum, sicut de uirgis uariatis fecit
Iacob, ut pecora colore uaria gignerentur: naturam tamen illam,
quae gignitur, tam ipsa non fecit, quam nec ipsa se fecit.
Quaelibet igitur corporales uel seminales causae gignendis rebus
adhibeantur, siue operationibus angelorum aut hominum aut
quorumque animalium siue marium feminarumque mixtionibus;
quaelibet etiam desideria motusue animae matris ualeant
aliquid liniamentorum aut colorum aspergere teneris mollibusque
conceptibus: ipsas omnino naturas, quae sic uel sic in
suo genere afficiantur, non facit nisi summus Deus, cuius
occulta potentia cuncta penetrans incontaminabili praesentia facit
esse quidquid aliquo modo est, in quantumcumque est; quia nisi
faciente illo non tale uel tale esset, sed prorsus esse non posset.
Quapropter si in illa specie, quam forinsecus corporalibus
opifices rebus inponunt, urbem Romam et urbem Alexandriam
non fabros et architectos, sed reges, quorum uoluntate consilio
imperio fabricatae sunt, illam Romulum, illam Alexandrum
habuisse dicimus conditores: quanto potius non nisi Deum debemus
conditorem dicere naturarum, qui neque ex ea materia facit
aliquid, quam ipse non fecerit, nec operarios habet, nisi quos
v 6 si uel t ualeat] uolent b 7 sicut] uelut b
O 0
8 colore uario p t; uario colore a; colere uaria cum transpositionis nota a
natura tam. illa t illum b 9 tam om. b quam .. , fecit om. b
10 qualibet b uel seminales om. b gignentibus a 12 quorumcumque
b feminarum om. b commiitionibus b 13 desideria e
14 lineam. v 17 praescientia l 18 quantumque bl 19 u ale om. b
esset] esse V t possit l 20 qua i 24 condit. debemuF 26 quod
ipse b
rebus subtrahat, ita non erunt, sicut ante quam fierent non
fuerunt. Sed ante dico aeternitate, non tempore. Quis enim
alius creator est temporum, nisi qui fecit ea, quorum motibus
currerent tempora?
Ita sane Plato minores et a summo Deo factos deos effectores
esse uoluit animalium ceterorum, ut inmortalem partem
ab ipso sumerent, ipsi uero mortalem adtexerent. Proinde animarum
nostrarum eos creatores noluit esse, sed corporum.
Unde quoniam Porphyrius propter animae purgationem dicit
corpus omne fugiendum simulque cum suo Platone aliisque
Platonicis sentit eos, qui inmoderate adque inhoneste uixerint,
propter luendas poenas ad corpora redire mortalia, Plato quidem
etiam bestiarum, Porphyrius tantummodo ad hominum:
sequitur eos, ut dicant deos istos, quos a nobis uolunt quasi
parentes et conditores nostros coli, nihil esse aliud quam
fabros conpedum carcerumue nostrorum, nec institutores,
sed inclusores adligatoresque nostros ergastulis aerumnosis
et grauissimis uinculis. Aut ergo desinant Platonici poenas
animarum ex istis corporibus comminari, aut eos nobis deos
colendos non praedicent, quorum in nobis operationem, ut 5
quantum possumus fugiamus et euadamus, hortantur, cum
eras., V; subtrahas b 5 current t
6 Cap. XXVI v 10 sed a l 11 ut, superscripto m. 1 et, V 12 adtexerent,
in marg. attingerent, l 13 esse noluit v 15 omne corpus v
simulque supplicatione aliisquc inhoneste uixerunt (aic!) b 16 sentit
ut V a; sentiunt p t ac v uixerunt a 18 etiam bestiarum Vblt:
bestiarum etiam e; etiam ad bestiarum apv 21 carcerumq. ueV 22 sed
om. b
animae, cum ad istam uitam denuo reuoluuntur, et omnium
uiuentium siue in caelo siue in terra nullus est conditor, nisi
a quo facta sunt caelum et terra. Nam si nulla causa est
uiuendi in hoc corpore nisi propter pendenda supplicia: quo
modo dicit idem Plato aliter mundum fieri non potuisse
pulcherrimum adque optimum, nisi omnium animalium, id
est et inmortalium et mortalium, generibus inpleretur?
Si autem nostra institutio, qua uel mortales conditi sumus,
diuinum munus est: quo modo poena est \' ad ista corpora,
id est ad diuina beneficia, remeare? Et si Deus, quod
adsidue Plato commemorat, sicut mundi uniuersi, ita omnium
animalium species aeterna intellegentia continebat: quo modo
non ipse cuncta condebat? An aliquorum esse artifex nollet,
quorum efficiendorum artem ineffabilis eius et ineffabiliter
laudabilis mens haberet?
Merito igitur uera religio, quem mundi uniuersi, eum animalium
quoque uniuersorum, hoc est et animarum et corpo-
\' rum, conditorem agnoscit et praedicat. In quibus terrenis
praecipuus ab illo ad eius imaginem homo propter eam causam,
quam dixi, et si qua forte alia maior latet, factus est
unus, sed non relictus est solus. Nihil enim est quam hoc
V 4 etsi e est causa a 7 id est etiam mortalium
generibus (sic!) b 8 et inmort. Vel p t; et om. a v et mortalium
om. I y uel qua e 11 deos t 12 uniuersi mundi v 17 Cap.
XXVII v 19 praeuiderit V q; prouiderit p; praeuidit v 22 uera est p
aeram eligo b quem V a bl e 1 t a f; quae b2p Du ̈bn.; om. v 24 cognoscit
Nunc quoniam liber iste claudendus est, in hoc [primo]
homine, qui primitus factus est, nondum quidem secundum
euidentiam, iam tamen secundum Dei praescientiam exortas
fuisse existimemus in genere humano societates tamquam ciuitates
duas. Ex illo enim futuri erant homines, alii malis angelis
in supplicio, alii bonis in praemio sociandi, quamuis occulto
Dei iudicio, sed tamen iusto. Cum enim scriptum sit: Uniuersae
uiae Domini misericordia et ueritas: nec
iniusta eius gratia nec crudelis potest esse iustitia.
t 7 illi om. t hic Ve1 p t a; hinc a b ti 9 utrique
V 12 quis V t 16 est t primum, in marg. ipsa, a 17 quodadmodo
t dicetur Vel p a.j alio loco q. m. d. adiuuerit dicam a b v
19 primo om. V 20 secundum om. b 21 Dei om. I praesentiam b
ezhortas fuisse exhistimemus 1 23 alii in malis angelia alii in supplitio
b 24 sociandis e EXPL. LIB. XII. AURELI AUGUSTINI ;
INCIP. LIBER Xfijf. V
Expeditis de nostri saeculi exortu et de initio generis humani
difficillimis quaestionibus nunc iam de lapsu primi hominis,
immo primorum hominum, et de origine ac propagine mortis
humanae disputationem a nobis institutam rerum ordo deposcit.
Non enim eo modo, quo angelos, condiderat Deus homines,
ut etiam si peccassent mori omnino non possent; sed ita ut
perfunctos oboedientiae munere sine interuentu mortis angelica
inmortalitas et beata aeternitas sequeretur; inoboedientes autem
mors plecteret damnatione iustissima; quod etiam in libro
superiore iam diximus.
Sed de ipso genere mortis uideo mihi paulo diligentius
disserendum. Quamuis enim anima humana ueraciter inmortalis
perhibeatur, habet tamen quandam etiam ipsa mortem
suam. Nam ideo dicitur inmortalis, quia modo quodam quantulocumque
non desinit uiuere adque sentire; corpus autem
ideo mortale, quoniam deseri omni uita potest nec per se
ipsum aliquatenus uiuit. Mors igitur animae fit, cum eam
Vpq; primi hominis v 8 humana VI disputatione
V; dispositionem b instituta/, m eraso, Vi institutus l
9 quo om. b 10 si non pecc. b omnino mori b ut om. I
12 inmutabilitas ab 20 hum. anima v 21 perhibeatur usque ad dicitar
inmortalis om. p; ad explendam sententiam in margine m. 2 sit etiam
om. I 22 quodam om. V 23 sentire] sustinere b 25 aliquanltinus i
utriusque rei, id est totius hominis, mors est, cum anima
Deo deserta deserit corpus. Ita enim nec ex Deo uiuit ipsa
nec corpus ex ipsa. Huius modi autem totius hominis mortem
illa sequitur, quam secundam mortem diuinorum eloquiorum
appellat auctoritas. Hanc Saluator significauit, ubi ait: Eum
timete, qui habet potestatem et corpus et animam
perdere in gehennam. Quod cum ante non fiat, quam cum
anima corpori sic fuerit copulata, ut nulla diremtione separentur:
mirum uideri potest quo modo corpus ea morte
dicatur occidi, qua non anima deseritur, sed animatum sentiensque
cruciatur. Nam in illa ultima poena ac sempiterna, de
qua suo loco diligentius disserendum est, recte mors animae
dicitur, quia non uiuit ex Deo; mors autem corporis quonam
modo, cum uiuat ex anima? Non enim aliter potest ipsa corporalia,
quae post resurrectionem futura sunt, sentire tormenta.
An quia uita qualiscumque aliquod bonum est, dolor autem
malum, ideo nec uiuere corpus dicendum est, in quo anima
non uiuendi causa est, sed dolendi? Viuit itaque anima ex
Deo, cum uiuit bene; non enim potest bene uiuere nisi Deo
in se operante quod bonum est; uiuit autem corpus ex anima,
cum anima uiuit in corpore, seu uiuat ipsa seu non uiuat ex
Deo. Inpiorum namque in corporibus uita non animarum, sed
corporum uita est; quam possunt eis animae etiam mortuae,
hoc est Deo deserente, quantulacumque propria uita, ex qua
et inmortales sunt, non desistente, conferre. Verum in damnatione
nouissima quamuis homo sentire non desinat, tamen,
quia sensus ipse nec uoluptate suauis nec quiete salubris,
1 defycerit V 3 deo Vb Ip af; a deo a v 8 gehenna V e 10 corpus
om. V 11 quia b anima Va e lp t; in anima b; ab anima r
12 ultima poena V; poena ult. rell. v 13 diligentius suo loco r 14 quo
modo b 15 poter (= poterit) ef m. 2 in ras. e 21 operante in se c
22 seu ante uiuat ex sed corr. V 25 deo deserente I p; deo desertae reU.
Domb.; a Deo desertae
Non autem dissimulanda nascitur quaestio, utrum re uera
mors, qua separantur anima et corpus, bonis sit bona; quia
si ita est, quo modo poterit obtineri, quod etiam ipsa sit
poena peccati? Hanc enim primi homines, nisi peccauissent,
perpessi utique non fuissent. Quo pacto igitur bona esse
possit bonis, quae accidere non posset nisi malis? Et rursus
si non nisi malis posset accidere, non deberet bonis bona
esse, sed nulla. Quur enim esset ulla poena in quibus non
essent ulla punienda? Quapropter fatendum est primos quidem
homines ita fuisse institutos, ut, si non peccassent, nullum
mortis experirentur genus; sed eosdem primos peccatores ita
fuisse morte multatos, ut etiam quidquid de eorum stirpe
esset exortum eadem poena teneretur obnoxium. Non enim aliud
ex eis, quam quod ipsi fuerant, nasceretur. Pro magnitudine
quippe culpae illius naturam damnatio mutauit in peius, ut,
quod poenaliter praecessit in peccantibus hominibus primis,
etiam naturaliter sequeretur in nascentibus ceteris. Neque enim
ita homo ex homine, sicut homo ex puluere. Puluis namque
5 bona malis mala ait a 10 in F;OM. pqav 13 qua V 16 Quo
igitur pacto v 17 et rarene p; sed rursas rell. v Domb. 22 primos
om. al ita morte fuisse b 23 de eorum pvi de om. rell. Domb.
24 eadem poena mss.; eidem poenae v 25 nascere/tur, n eraso, V
26 culpae om. e
parens. Proinde quod est terra, non hoc est caro, quamuis
ex terra facta sit caro; quod est autem parens homo, hoc
est et proles homo. In primo igitur homine per feminam
in progeniem transiturum uniuersum genus humanum fuit.
quando illa coniugum copula diuinam sententiam suae damnationis
excepit; et quod homo factus est, non cum crearetur,
sed cum peccaret et puniretur, hoc genuit, quantum quidem
adtinet ad peccati et mortis originem. Non enim ad infantilem
hebetudinem et infirmitatem animi et corporis, quam uidemus
in paruulis, peccato uel poena ille redactus est (quae Deus
uoluit esse tamquam primordia catulorum, quorum parentes
in bestialem uitam mortemque deiecerat; sicut enim scriptum
est: Homo in honore cum esset, non intellexit;
conparatus est pecoribus non intellegentibus et
similis factus est illis; nisi quod infantes infirmiores
etiam cernimus in usu motuque membrorum et sensu adpetendi
adque uitandi, quam sunt aliorum tenerrimi fetus animalium;
tamquam se tanto adtollat excellentius supra cetera
animantia uis humana, quanto magis inpetum suum, uelut
sagitta cum arcus extenditur, retrorsum reducta distulerit); —
non ergo ad ista infantilia rudimenta praesumtione inlicita et
damnatione iusta prolapsus uel inpulsus est primus homo; sed
hactenus in eo natura humana uitiata adque mutata est, ut
repugnantem pateretur in membris inoboedientiam concupiscedi
et obstringeretur necessitate moriendi, adque ita id,
quod uitio poenaque factus est, id eat obnoxios peccato mortique
generaret. A quo peccati uinculo si per Mediatoris
Christi gratiam soluuntur infantes, hanc solam mortem
e 6 illa om. e copulam V 11 quae noluit, omisso
Deus. V 13 mortalemque l enim Vbepaf Domb.; om. alv
14 cum in hon. v 16 illis a b PVj v; om. VI; eis V3el Domb. 17 sicut
cernimus e 18 sint l 21 et retrorsum l 22 inl. et damn. oMn. I
23 uel inpulsus sup. lin. e 29 Christi Y e; om. a b lp solbuntar VI
uero illam sine fine poenalem liberati a peccati obligatione
non transeunt.
Si quem uero mouet, quur uel ipsam patiantur, si et ipsa
peccati poena est, quorum per gratiam reatus aboletur: iam
ista quaestio in alio nostro opere, quod scripsimus de baptismo
paruulorum, tractata ac soluta est; ubi dictum est ad hoc
relinqui animae experimentum separationis a corpore, quamuis
ablato iam criminis nexu, quoniam, si regenerationis sacramentum
continuo sequeretur inmortalitas corporis, ipsa fides
eneruaretur, quae tunc est fides, quando expectatur in spe,
quod in re nondum uidetur. Fidei autem robore adque certamine,
in maioribus dumtaxat aetatibus, etiam mortis fuerat
superandus timor, quod in sanctis martyribus maxime eminuit;
cuius profecto certaminis esset nulla uictoria, nulla gloria
(quia nec ipsum omnino posset esse certamen), si post lauacrum
regenerationis iam sancti non possent mortem perpeti
corporalem. Cum paruulis autem baptizandis quis non ad
Christi gratiam propterea potius curreret, ne a corpore solueretur?
Adque ita non inuisibili praemio probaretur fides,
sed iam nec fides esset, confestim sui operis quaerendo et
sumendo mercedem. Nunc uero maiore et mirabiliore gratia
Saluatoris in usus iustitiae peccati poena conuersa est. Tunc
enim dictum est homini: Morieris, si peccaueris: nunc dicitur
martyri: Morere, ne pecces. Tunc dictum est: Si mandatum
V 5 sunt absoluti p 6 non om. p 9 poena est
peccati a; poena peccati est v 10 in alio usque ad baptismo in marg. e
babtismo l 19 nulla esset v 20 possit l 22 babti. I 28 dicinitur
V 29 ne ex non corr. e
recusaueritis, mandatum transgrediemini. Quod tunc timendum
fuerat, ut non peccaretur, nunc suscipiendum est, ne peccetur.
Sic per ineffabilem Dei misericordiam et ipsa poena uitiorum
transit in arma uirtutis, et fit iusti meritum etiam supplicium
peccatoris. Tunc enim mors est adquisita peccando, nunc
inpletur iustitia moriendo. Verum hoc in sanctis martyribus,
quibus alterutrum a persecutore proponitur, ut aut deserant
fidem aut sufferant mortem. Iusti enim malunt credendo perpeti,
quod sunt primi iniqui non credendo perpessi. Nisi enim
peccassent illi, non morerentur; peccabunt autem isti, nisi
moriantur. Mortui ergo sunt illi, quia peccauerunt; non peccant
isti, quia moriuntur. Factum est per illorum culpam, ut
ueniretur in poenam; fit per istorum poenam, ne ueniatur in .
culpam; non quia mors bonum aliquod facta est, quae antea
malum fuit; sed tantam Deus fidei praestitit gratiam, ut mors,
quam uitae constat esse contrariam, instrumentum fieret, per
quod transiretur ad uitam.
Apostolus cum uellet ostendere, quantum peccatum gratia
non subueniente ad nocendum ualeret, etiam ipsam legem,
qua prohibetur peccatum, non dubitauit dicere uirtutem esse
peccati. Aculeus, inquit, mortis est peccatum, uirtus
autem peccati lex. Verissime omnino. Auget enim
Vbelpv; transgredimini ααf Quod
Quapropter quod adtinet ad corporis mortem, id est separationem
animae a corpore, cum eam patiuntur, qui morientes
appellantur, nulli bona est. Habet enim asperum sensum et
contra naturam uis ipsa, qua utrumque diuellitur, quod fuerat
in uiuente coniunctum adque consertum, quamdiu moratur,
donec omnis adimatur sensus, qui ex ipso inerat animae
carnisque conplexu. Quam totam molestiam nonnumquam unus
ictus corporis uel animae raptus intercipit nec eam sentiri
praeueniente celeritate permittit. Quidquid tamen illud est in
morientibus, quod cum graui sensu adimit sensum, pie fideliterque
tolerando auget meritum patientiae, non aufert uocabulum
poenae. Ita cum ex hominis primi perpetuata propagine
procul dubio sit mors poena nascentis. tamen si pro
pietate iustitiaque pendatur, fit gloria renascentis; et cum sit
mors peccati retributio, aliquando inpetrat, ut nihil retribuatur
peccato.
Nam quicumque etiam non percepto regenerationis lauacro
pro Christi confessione moriuntur, tantum eis ualet ad dimittenda
peccata, quantum si abluerentur sacro fonte baptismatis.
Qui enim dixit: Si quis non renatus fuerit ex aqua et
spiritu, non intrabit in regnum caelorum, alia
V; generalis pqv animi V a 3 separetur a i quia r
1
8 iniuuente m. 1 corr. V 10 unius l 13 adbimit I 14 sapientiae
nec auferet I 16 prop/ietate, r eras., e 21 quidam om. pqv per
xpi confessionem p 23 praeceptore generationis 11 labacro V1
27 spiritu Va bIelp ep. sancto 62av sententia effecit exceptis ubi
dns gener. b
me confessus fuerit coram hominibus confitebor
[et ego] eum coram Patre meo qui in caelis est; et
alio loco: Qui perdiderit animam suam propter me,
inueniet eam. Hinc -est quod scriptum est: Pretiosa in
conspectu Domini mors sanctorum eius. Quid enim
pretiosius quam mors, per quam fit ut et delicta omnia dimittantur
et merita cumulatius augeantur? Neque enim tanti sunt meriti,
qui, cum mortem differre non possent, baptizati sunt deletisque
omnibus peccatis ex hac uita emigrarunt, quanti sunt hi,
qui mortem, cum possent, ideo non distulerunt, quia maluerunt
Christum confitendo finire uitam quam eum negando ad
eius baptismum peruenire. Quod utique si fecissent, etiam
hoc eis in illo lauacro dimitteretur, quod timore mortis negauerant
Christum, in quo lauacro et illis facinus tam inmane
dimissum est, qui occiderant Christum. Sed quando sine
abundantia gratiae Spiritus illius, qui ubi uult spirat, tantum
Christum amare possent, ut eum in tanto uitae discrimine
sub tanta spe ueniae negare non possent? Mors igitur pretiosa
sanctorum, quibus cum tanta gratia est praemissa et praerogata
mors Christi, ut ad eum adquirendum suam non cunctarentur
inpendere, in eos usus redactum esse monstrauit,
quod ad poenam peccati antea fuerat constitutum, ut inde
iustitiae fructus uberior nasceretur. Mors ergo non ideo bonum
uideri debet, quia in tantam utilitatem non ui sua, sed diuina
opitulatione conuersa est, ut, quae tunc metuenda proposita
est, ne peccatum committeretur, nunc suscipienda proponatur,
V ab elp a f; dixit v 3 [et ego] om, V a & e Ip a 7 et]
etiam Vi e; om. I 9 deferre 11 possint, i ex u corr., I 10 emigrarunt
Vb e Z p2 v; emigrauerunt a; migrarunt p1 αƒ hi
Si enim diligentius consideremus, etiam cum quisque pro
ueritate fideliter et laudabiliter moritur, mors cauetur. Ideo
quippe aliquid eius suscipitur, ne tota contingat et secunda
insuper, quae numquam finiatur, accedat. Suscipitur enim
animae a corpore separatio, ne Deo ab anima separato etiam
ipsa separetur a corpore, ac sic totius hominis prima morte
conpleta secunda excipiat sempiterna. Quocirca mors quidem,
ut dixi, cum eam morientes patiuntur cumque in eis ut moriantur
facit, nemini bona est, sed laudabiliter toleraretur pro
tenendo uel adipiscendo bono; cum uero in ea sunt, qui iam
mortui nuncupantur, non absurde dicitur et malis mala et
bonis bona. In requie sunt enim animae piorum a corpore
separatae, inpiorum autem poenas luunt, donec istarum ad
aeternam uitam, illarum uero ad aeternam mortem, quae
secunda dicitur, corpora reuiuescant.
Sed id tempus, quo animae a corpore separatae aut in
bonis sunt aut in malis, utrum post mortem potius an in morte
dicendum est? Si enim post mortem est, iam non ipsa mors.
quae transacta adque praeterita est, sed post eam uita praesens
animae bona seu mala est. Mors autem tunc eis mala
erat, quando erat, hoc est quando eam patiebantur, cum
pqv 11 separatio e a corpore sup. lin. e 15 qai
iam] quidam V 17 requies/unt, eraso c, e enim sunt v 20 reniuiscant
a b e1 Z p t7 23 dic. est p
quo malo bene utuntur boni. Peracta autem mors quonam modo
uel bona uel mala est, quae iam non est? Porro si adhuc
diligentius adtendamus, nec illa mors esse apparebit, cuius
grauem ac molestum in morientibus diximus sensum. Quamdiu
enim sentiunt, adhuc utique uiuunt, et si adhuc uiuunt,
ante mortem quam in morte potius esse dicendi sunt; quia
illa, cum uenerit, aufert omnem corporis sensum, qui ea propinquante
molestus est. Ac per hoc quo modo morientes dicamus
eos, qui nondum mortui sunt, sed inminente morte iam
extrema et mortifera adflictione iactantur, explicare difficile
est, etiamsi recte isti appellantur morientes, quia, cum mors
quae iam inpendet aduenerit, non morientes, sed mortui nuncupantur.
Nullus est ergo moriens nisi uiuens, quoniam, cum
in tanta est extremitate uitae, in quanta sunt quos agere
animam dicimus, profecto qui nondum anima caruit adhuc
uiuit. Idem ipse igitur simul et moriens est et uiuens, sed
morti accedens, uita cedens; adhuc tamen in uita, quia inest
anima corpori; nondum autem in morte, quia nondum abscessit
a corpore. Sed si, cum abscesserit, nec tunc in morte, sed
post mortem potius erit: quando sit in morte quis dixerit?
Nam neque ullus moriens erit, si moriens et uiuens simul
esse nullus potest. Quamdiu quippe anima in corpore est,
non possumus negare uiuentem. Aut si moriens potius dicendus
est, in cuius iam corpore agitur ut moriatur, nec simul
quisquam potest esse uiuens et moriens: nescio quando sit
uiuens.
1 eius mss.; eis v 2 quo modo alt quodam modo e 5 quapdiu V
13 impendit a 14 est om. I 18 caedens Vi cedens αelp decedens
Ex - quo enim quisque in isto corpore morituro esse coeperit,
numquam in eo non agitur ut mors ueniat. Hoc enim agit
eius mutabilitas toto tempore uitae huius (si tamen uita
dicenda est), ut ueniatur in mortem. Nemo quippe est, qui
non ei post annum sit, quam ante annum fuit, et cras quam
hodie, et hodie quam heri, et paulo post quam nunc, et nunc
quam paulo ante propinquior; quoniam, quidquid temporis
uiuitur, de spatio uiuendi demitur, et cottidie fit minus
minusque quod restat, ut omnino nihil sit aliud tempus uitae
huius, quam cursus ad mortem, in quo nemo uel paululum
stare uel aliquanto tardius ire permittitur; sed urgentur omnes
pari motu nec diuerso inpelluntur accessu. Neque enim, cui
uita breuior fuit, celerius diem duxit quam ille, cui longior;
sed cum aequaliter et aequalia momenta raperentur ambobus,
alter habuit propius, alter remotius, quo non inpari uelocitate
ambo currebant. Aliud est autem amplius uiae peregisse, aliud
tardius ambulasse. Qui ergo usque ad mortem productiora
spatia temporis agit, non lentius pergit, sed plus itineris conficit.
Porro si ex illo quisque incipit mori, hoc est esse in
morte, ex quo in illo agi coeperit ipsa mors, id est uitae
detractio (quia, cum detrahendo finita fuerit, post mortem
iam erit, non in morte): profecto, ex quo esse incipit in hoc
corpore, in morte est. Quid enim aliud diebus horis momentisque
singulis agitur, donec ea consumta mors, quae agebatur,
inpleatur, et incipiat iam tempus esse post mortem, quod,
cum uita detraheretur, erat in morte? Numquam igitur in
uita homo est, ex quo est in isto corpore moriente potius
2 hanc inscriptionem om. p1 De uita mortalium quae mora potius
quam uita dicenda est p2qv 13 in qua V 14 aliquando e omnes
urgentur v 19 uiae] diQ.e V 25 iam erit in mortem b in quo b
26 horis om. b 27 consummata abp α 29 in mortem
Si autem absurdum est, ut hominem, antequam ad mortem
perueniat, iam esse dicamus in morte (cui enim propinquat
peragendo uitae suae tempora, si iam in illa est?), maxime
quia nimis est insolens, ut simul et uiuens esse dicatur et
moriens, cum uigilans et dormiens simul esse non possit:
quaerendum est quando erit moriens. Etenim antequam mors
ueniat, non est moriens, sed uiuens; cum uero mors uenerit,
mortuus erit, non moriens. Illud ergo est adhuc ante mortem,
hoc iam post mortem. Quando ergo in morte? Tunc enim
est moriens, ut, quem ad modum tria sunt cum dicimus
ante mortem, in morte, post mortem\', ita tria singulis singula
\'uiuens, moriens mortuusque reddantur. Quando itaque sit
moriens, id est in morte, ubi neque sit uiuens, quod est ante
mortem, neque mortuus, quod est post mortem, sed moriens,
id est in morte, difficillime definitur. Quamdiu quippe est
anima in corpore, maxime si etiam sensus adsit, procul dubio
uiuit homo, qui constat ex anima et corpore, ac per hoc
ante in uita om. a 4 quia Va bel Domb.; qua p v dum p
5 cODsumtio V ,; consummatio abep a 9 detractio l 14 ad sup.
lin. V 17 simul et
Loquamur ergo secundum consuetudinem (non enim aliter
debemus) et dicamus (ante mortem\', priusquam mors accidat;
sicut scriptum est: Ante mortem ne laudes hominem
quemquam. Dicamus etiam cum acciderit: Post mortem illius
uel illius factum est illud aut illud. Dicamus et de praesenti
tempore ut possumus, uelut cum ita loquimur: Moriens ille
4 utrisque l quo mo;do mojriens, do mo m. 2 iri marg., I 5 si
uiuere... mortem est om. e desistit l 11 nullo alv nullus esse
potest a 12 mortem est p a 14 et om. I est sup. tin. V
15 ante quid uel post quid F !jp afj ante uel post quid a v; ante quid
dicitur, omissis vel post quid est quod, b 16 siue] uel a 18 esset
mors v 19 illa Vi 22 sed dic. I priusquam usque ad ante mortem
m. 1 in marg. p accedat b i 23 ne glorifices quemquam a 25 vel
illius om. b illud ant Vbel; illud uel a p v
dereliquit; quamuis hoc nisi uiuens omnino facere non posset
et potius hoc ante mortem fecerit, non in morte. Loquamur
etiam sicut loquitur scriptura diuina, quae mortuos quoque
non post mortem, sed in morte esse non dubitat dicere. Hinc
enim est illud: Quoniam non est in morte, qui memor
sit tui. Donec enim reuiuescant, recte esse dicuntur in
morte, sicut in somno esse quisque, donec euigilet, dicitur;
quamuis in somno positos dicamus dormientes, nec tamen eo
modo possumus dicere eos, qui iam sunt mortui, morientes.
Non enim adhuc moriuntur, qui, quantum adtinet ad corporis
mortem, de qua nunc disserimus, iam sunt a corporibus separati.
Sed hoc est, quod dixi explicari aliqua locutione non posse.
quonam modo uel morientes dicantur uiuere uel iam mortui
etiam post mortem adhuc esse dicantur in morte. Quo modo
enim post mortem, si adhuc in morte? praesertim cum eos
nec morientes dicamus, sicuti eos, qui in somno sunt, dicimus
dormientes, et qui in languore, languentes, et qui in dolore,
utique dolentes, et qui in uita, uiuentes; at uero mortui,
priusquam resurgant, esse dicuntur in morte, nec tamen
possunt appellari morientes. Unde non inportune neque incongrue
arbitror accidisse, etsi non humana industria, iudicio
fortasse diuino, ut hoc uerbum, quod est moritur, in Latina
lingua nec grammatici declinare potuerint, ea regula qua
cetera talia declinantur. Namque ab eo quod est oritur, fit
uerbum praeteriti temporis \'ortus est\'; et si qua similia sunt,
per temporis praeteriti participia declinantur. Ab eo uero,
quod est moritur, si quaeramus praeteriti temporis uerbum,
I 6 enim om. I quis I 7 reuiuescant V; reuiuisc.
reU. v esse om. a dicuntur esse v 9 dicimus V1 14 quoniam
II,. quoue P 17 in om. II 19 utique om. at a 24 potuerunt I
25 Namque usque ad declinantur I. 22 2om. al nam ab p 27 uero]
uerbo b
dicitur mortuus, quo modo fatuus, arduus, [carduus], conspicuus
et si qua similia, quae non sunt praeteriti temporis,
sed quoniam nomina sunt, sine tempore declinantur. Illud
autem, quasi ut declinetur, quod declinari non potest, pro
participio praeteriti temporis ponitur nomen. Conuenienter
itaque factum est, ut, quem ad modum id quod significat
non potest agendo, ita ipsum uerbum non posset loquendo
declinari. Agi tamen potest in adiutorio gratiae Redemtoris
nostri, ut saltem secundam mortem declinare possimus. Illa
est enim grauior et omnium malorum pessima, quae non fit
separatione animae et corporis, sed in aeternam poenam potius
utriusque conplexu. Ibi e contrario non erunt homines ante
mortem adque post mortem, sed semper in morte; ac per
hoc numquam uiuentes, numquam mortui, sed sine fine morientes.
Numquam enim erit homini peius in morte, quam ubi
erit mors ipsa sine morte.
Cum ergo requiritur, quam mortem Deus primis hominibus
fuerit comminatus, si ab eo mandatum transgrederentur acceptum
nec oboedientiam custodirent, utrum animae an corporis
an totius hominis an illam quae appellatur secunda: respondendum
est: Omnes. Prima enim constat ex duabus, [secunda]
ex omnibus tota. Sicut enim uniuersa terra ex multis terris
et uniuersa ecclesia ex multis constat ecclesiis: sic uniuersa
mors ex omnibus. Quoniam prima constat ex duabus, una
animae, altera corporis; ut sit prima totius hominis mors,
I 2 [carduus] Velp inclusi utpote ab sciolo librario
additum; om. abv Domb. 4 declinaretur
Nam postea quam praecepti facta transgressio est, confestim
gratia deserente diuina de corporum suorum nuditate
confusi sunt. Unde etiam foliis ficulneis, quae forte a perturbatis
prima conperta sunt, pudenda texerunt; quae prius
eadem membra erant, sed pudenda non erant. Senserunt ergo
nouum motum inoboedientis carnis suae, tamquam reciprocam
poenam inboedientiae suae. Iam quippe anima libertate
in peruersum propria delectata et Deo dedignata seruire
pristino corporis seruitio destituebatur, et quia superiorem
dominum suo arbitrio deseruerat, inferiorem famulum ad
suum arbitrium non tenebat, nec omni modo habebat subditam
carnem, sicut semper habere potuisset, si Deo subdita
ipsa mansisset. Tunc ergo coepit caro concupiscere aduersus
spiritum, cum qua controuersia nati sumus, trahentes
1 quaV 3 homini illi lp 4 comederitis p 5 ex eo v 7 solam
Vel p; solum v 8 primam om. p 16 eos deserente 17 ficulcV
p
a sup. lin. V 18 tundenda V 27 ipsa om. Vb
eius siue uictoriam de prima praeuaricatione gestantes.
Deus enim creauit hominem rectum, naturarum auctor, non
utique uitiorum; sed sponte deprauatus iusteque damnatus
deprauatos damnatosque generauit. Omnes enim fuimus in
illo uno, quando omnes fuimus ille unus, qui per feminam
lapsus est in peccatum, quae de illo facta est ante peccatum.
Nondum erat nobis singillatim creata et distributa forma,
in qua singuli uiueremus; sed iam erat natura seminalis, ex
qua propagaremur; qua scilicet propter peccatum uitiata et
uinculo mortis obstricta iusteque damnata non alterius condicionis
homo ex homine nasceretur. Ac per hoc a liberi
arbitrii malo usu series calamitatis huius exorta est, quae
humanum genus origine deprauata, uelut radice corrupta,
usque ad secundae mortis exitium, quae non habet finem,
solis eis exceptis qui per Dei gratiam liberantur, miseriarum
conexione perducit.
Quam ob- rem etiamsi in eo quod dictum est: Morte
moriemini, quoniam non est dictum: Mortibus, eam solam
1 ratura V contemptionem l 2 primo VI 6 aruitrio V
10 quando homines fuimus in illo uno quando omnes fuimus ille unus e
a
13 erat sup. lin. V . natura erat v 14 uipata V 16 per hoc omn. b
a liberi VI elpv; a lineola deletum V2; om. ab Domb. 17 usu] usque
ad b 20 gratiam Dei v 23 ut editur, nisi quod V relinquerit habet.
V t; prius peccaturus primum reliq. a; peccans prius ipse reliq.
Sed philosophi, contra quorum calumnias defendimus ciuitatem
Dei, hoc est eius ecclesiam, sapienter sibi uidentur
inridere, quod dicimus animae a corpore separationem inter
poenas eius esse deputandam, quia uidelicet eius perfectam
beatitudinem tunc illi fieri existimant, cum omni prorsus corpore
exuta ad Deum simplex et sola et quodam modo nuda
redierit. Ubi si nihil, quo ista refelleretur opinio, in eorum
litteris inuenirem, operosius mihi disputandum esset, quo
demonstrarem non corpus esse animae, sed corruptibile corpus
onerosum. Unde illud est quod de scripturis nostris in superiore
libro commemorauimus: Corpus enim corruptibile
adgrauat animam. Addendo utique corruptibile non
qualicumque corpore, sed quale factum est ex peccato consequente
uindicta, animam perhibuit adgrauari. Quod etiamsi
non addidisset, nihil aliud intellegere deberemus. Sed cum
apertissime Plato deos a summo Deo factos habere inmortalia
corpora praedicet eisque ipsum Deum, a quo facti sunt, inducat
pro magno beneficio pollicentem, quod in aeternum
cum suis corporibus permanebunt nec ab eis ulla morte soluentur:
quid est quod isti ad exagitandam Christianam fidem
fingunt se nescire quod sciunt, aut etiam sibi repugnantes
aduersum se ipsos malunt dicere, dum nobis non desinant
contradicere? Nempe Platonis haec uerba sunt, sicut ea Cicero
in Latinum uertit, quibus inducit summum deum deos quos
om. p 10 extimant e 11 ex/uta, s eras., e dominum 1
12 refellitur l 15 superiori p v 17 adgrabat V1 21 haberet V
25 exigendam, in marg. exagitandalD, e 26 fingent, e In. lin a corr., V
27 aduersus e
estis, adtendite: quorum operum ego parens effectorque sum,
haec sunt indissolubilia me inuito, quamquam omne conligatum
solui potest; sed haudquaquam bonum est ratione uinctum
uelle dissoluere. Sed quoniam estis orti, inmortales uos
quidem esse et indissolubiles non potestis; ne utiquam tamen
dissoluemini, neque uos ulla mortis fata periment, nec
erunt ualentiora quam consilium meum, quod maius est
uinculum ad perpetuitatem uestram, quam illa quibus estis
[tum, cum gignebamini,] conligati). Ecce deos Plato dicit
et corporis animaeque conligatione mortales, et tamen inmortales
dei a quo facti sunt uoluntate adque consilio. Si ergo
animae poena est in qualicumque corpore conligari, quid est
quod eos adloquens deus tamquam sollicitos, ne forte moriantur,
id est dissoluantur a corpore, de sua facit inmortalitate
securos; non propter eorum naturam, quae sit conpacta, non
simplex, sed propter suam inuictissimam uoluntatem, qua
potens est facere, ut nec orta occidant nec conexa soluantur,
sed incorruptibiliter perseuerent?
Et hoc quidem utrum Plato uerum de sideribus dicat, alia
quaestio est. Neque enim ei continuo concedendum est globos
istos luminum siue orbiculos luce corporea super terras seu
die seu nocte fulgentes suis quibusdam propriis animis uiuere
eisque intellectualibus et beatis, quod etiam de ipso uniuerso
mundo, tamquam uno animali maximo, quo cuncta cetera
continerentur animalia, instanter adfirmat. Sed haec, ut dixi,
alia quaestio est, quam nunc discutiendam non suscepimus.
3 me inuito, in marg. a me inuicto, e 4 autquaquam l; adbut qaquam
V bonum V a el p a f; boni b v uictum V1 6 dissolub. b
ne utiquam Ve al; neuI; nec umquam p a2; numquam I; nequaquam
a b v 8 meum in marg, V 10 tum cum gignebamini bev,
m. rec. in marg. p; om. V a 1 p1 a f 12 uoluntate dei
Contendunt etiam isti terrestria corpora sempiterna esse
non posse, cum ipsam uniuersam terram dei sui, non quidem
summi, sed tamen magni, id est totius huius mundi, membrum
in medio positum et sempiternum esse non dubitent.
Cum ergo deus ille summus fecerit eis alterum quem putant
deum, id est istum mundum, ceteris dis, qui infra eum sunt,
praeferendum, eundemque esse existiment animantem, anima
scilicet, sicut adserunt, rationali uel intellectuali in tam magna
mole corporis eius inclusa, ipsiusque corporis tamquam membra
locis suis posita adque digesta quattuor constituerit elementa,
quorum iuncturam, ne umquam deus eorum tam magnus
moriatur, insolubilem ac sempiternam uelint: quid causae
est, ut in corpore maioris animantis tamquam medium membrum
aeterna sit terra, et aliorum animantium terrestrium
1 putauit V qui] ut qui p a f 4 faciagt V 5 qyaucitatem V
14 corp. terr. V; terr. corp. pqv Domb. 15 fueri V fieri eterna fieri
undem
non posse p; aeterna fieri n. p. q 22 etque V; etundeq;, t m. a in d
mutatum, e 27 morietur V1
Sed terrae, inquiunt, terra reddenda est, unde animalium
terrestria sumta sunt corpora; ex quo fit, inquiunt, ut ea sit
necesse dissolui et emori et eo modo terrae stabili ac sempiternae,
unde fuerant sumta, restitui. Si quis hoc etiam de
igne similiter adfirmet et dicat reddenda esse uniuerso igni
corpora, quae inde sumta sunt, ut caelestia fierent animalia:
nonne inmortalitas, quam talibus dis, uelut deo summo
loquente, promisit Plato, tamquam uiolentia disputationis
huius intercidet? An ibi propterea non fit, quia Deus non
uult, cuius uoluntatem, ut ait Plato, nulla uis uincit? Quid
ergo prohibet, ut hoc etiam de terrestribus corporibus Deus
possit efficere, quandoquidem, ut nec ea quae orta sunt occidant
nec ea quae sunt uincta soluantur nec ea quae sunt
ex elementis sumta reddantur adque ut animae in corporibus
constitutae nec umquam ea deserant et cum eis inmortalitate
ac sempiterna beatitudine perfruantur, posse Deum
facere confitetur Plato? Quur ergo non possit, ut nec terrestria
moriantur? An Deus non est potens quo usque Christiani
credunt, sed quo usque Platonici uolunt? Nimirum quippe
consilium Dei et potestatem potuerunt philosophi, nec potuerunt
nosse prophetae; cum potius e contrario Dei prophetas
ad enuntiandam eius, quantum dignatus est, uoluntatem Spiritus
eius docuerit, philosophos autem in ea cognoscenda coniectura
humana deceperit.
Verum non usque adeo decipi debuerunt, non solum ignorantia,
uerum etiam peruicacia, ut et sibi apertissime refragentur
magnis disputationum uiribus adserentes animae, ut
beata esse possit, non terrenum tantum, sed omne corpus
esse fugiendum, et deos rursus dicentes habere beatissimas
p 6 ac dicat p a f 11 uoluntate V 12 pern
bibet b 14 uicta V; uincta belf; iuncta apo 19 usque superscripto
m. 1 quo,
Sed necesse est, inquiunt, ut terrena corpora naturale
pondus uel in terra teneat uel cogat ad terram et ideo in
caelo esse non possint. Primi quidem illi homines in terra
erant nemorosa adque fructuosa, quae paradisi nomen obtinuit;
sed quia et ad hoc respondendum est uel propter Christi
corpus cum quo ascendit in caelum uel propter sanctorum
qualia in resurrectione futura sunt, intueantur paulo adtentius
pondera ipsa terrena. Si enim ars humana efficit, ut ex metallis,
quae in aquis posita continuo submerguntur, quibusdam modis
uasa fabricata etiam natare possint: quanto credibilius et
efficacius occultus aliquis modus operationis Dei, cuius omnipotentissima
uoluntate Plato dicit nec orta interire nec conligata
posse dissolui, cum multo mirabilius incorporea corporeis
quam quaecumque corpora quibuscumque corporibus
copulentur, potest molibus praestare terrenis, ut nullo in ima
pondere deprimantur, ipsisque animis perfectissime beatis,
ut quamuis terrena, tamen incorruptibilia iam corpora ubi
uolunt ponant et quo uolunt agant, situ motuque facillimo!
An uero si hoc angeli faciant et quaelibet animalia terrestria
rapiant unde libet constituantque ubi libet, aut eos non posse
aut onera sentire credendum est? Quur ergo sanctorum perfectos
et beatos diuino munere spiritus sine ulla difficultate
posse ferre quo uoluerint et sistere ubi uoluerint sua corpora
sqq ut editur V, et sic etiam excepto quod l. 4 nocetur habent
p q v; aduersua eos qui terrena corpora dicunt corpore grauitate naturali
Nunc de corporibus primorum hominum quod instituimus
explicemus; quoniam nec mors ista, quae bona perhibetur
bonis nec tantum paucis intellegentibus siue credentibus, sed
omnibus nota est, qua fit animae a corpore separatio, qua
certe corpus animantis, quod euidenter uiuebat, euidenter
emoritur, eis potuisset accidere, nisi peccati meritum sequeretur.
Licet enim iustorum ac piorum animae defunctorum
quod in requie uiuant dubitare fas non sit, usque adeo tamen
eis melius esset cum suis corporibus bene ualentibus uiuere,
ut etiam illi, qui omni modo esse sine corpore beatissimum
existimant, hanc opinionem suam sententia repugnante conuincant.
Neque enim quisquam audebit illorum sapientes
homines, siue morituros siue iam mortuos, id est aut carentes
corporibus aut corpora relicturos, dis inmortalibus anteponere.
quibus Deus summus aput Platonem munus ingens,
indissolubilem scilicet uitam, id est aeternum cum suis corporibus
consortium, pollicetur. Optime autem cum hominibus
agi arbitratur idem Plato, si tamen hanc uitam pie iusteque
peregerint, ut a suis corporibus separati in ipsorum deorum,
qui sua corpora numquam deserunt, recipiantur sinum,
ut editur V; aeternitatem ... corporibus om. p q v 15 moritur b
eis] et his a b 17 uibat F1 19 beatissimam V 20 suę sententię
repugnantem p uincant a
Rursus et incipiant in corpora uelle reuerti;
quod Vergilius ex Platonico dogmate dixisse laudatur. Ita
quippe animas mortalium nec in suis corporibus semper esse
posse existimat, sed mortis necessitate dissolui, nec sine corporibus
durare perpetuo, sed alternantibus uicibus indesinenter
uiuos ex mortuis et ex uiuis mortuos fieri putat; ut a
ceteris hominibus hoc uideantur differre sapientes, quod post
mortem feruntur ad sidera, ut aliquanto diutius in astro sibi
congruo quisque requiescat adque inde rursus miseriae pristinae
oblitus et cupiditate habendi corporis uictus redeat ad
labores aerumnasque mortalium; illi uero, qui stultam duxerint
uitam, ad corpora suis meritis debita siue hominum siue
bestiarum de proximo reuoluantur. In hac itaque durissima
condicione constituit etiam bonas adque sapientes animas,
quibus non talia corpora distributa sunt, cum quibus semper
adque inmortaliter uiuerent, ut neque in corporibus permanere
neque sine his possint in aeterna puritate durare. De quo
Platonico dogmate iam in libris superioribus diximus Christiano
tempori erubuisse Porphyrium et non solum ab animis humanis
remouisse corpora bestiarum, uerum etiam sapientium
animas ita uoluisse de corporeis nexibus liberari, ut corpus
omne fugientes beatae aput Patrem sine fine teneantur. Itaque
ne a Christo uinci uideretur uitam sanctis pollicente
perpetuam, etiam ipse purgatas animas sine ullo ad miserias
pristinas reditu in aeterna felicitate constituit; et ut Christo
aduersaretur, resurrectionem incorruptibilium corporum negans
non solum sine terrenis, sed sine ullis omnino corporibus
eas adseruit in sempiternum esse uicturas. Nec tamen ista
qualicumque opinione praecepit saltem ne dis corporatis
a 5 posse om. I 9 feruntur mss.; ferantur v Domb.
15 constituit sup, lin. V 17 adque om. V 18 possent V1 19 in
sup. libris l 20 tempori V b; tempore rel. v hum. anim. v 22 cor-
0
poribua VI 24 uideretur qui l 27 auersaretur e 30 saltim I
nulli corpori sociatas, non credidit illis esse meliores? Quapropter,
si non audebunt isti, sicut eos ausuros esse non
arbitror, dis beatissimis et tamen in aeternis corporibus constitutis
humanas animas anteponere: quur eis uidetur absurdum,
quod fides Christiana praedicat, et primos homines ita
fuisse conditos, ut, si non peccassent, nulla morte a suis corporibus
soluerentur, sed pro meritis oboedientiae custoditae
inmortalitate donati cum eis uiuerent in aeternum; et talia
sanctos in resurrectione habituros ea ipsa, in quibus hic
laborauerunt, corpora, ut nec eorum carni aliquid corruptionis
uel difficultatis nec eorum beatitudini aliquid doloris et infelicitatis
possit accidere?
Proinde nunc sanctorum animae defunctorum ideo non habent
grauem mortem, qua separatae sunt a corporibus suis, quia
caro eorum requiescit in spe. quaslibet sine ullo iam sensu contumelias
accepisse uideatur. Non enim, sicut Platoni uisum est,
corpora obliuione desiderant, sed potius, quia meminerunt quid
sibi ab eo sit promissum, qui neminem fallit, qui eis etiam de
capillorum suorum integritate securitatem dedit, resurrectionem
corporum, in quibus multa dura perpessi sunt, nihil in eis ulterius
tale sensuri desiderabiliter et patienter expectant. Si enim
carnem suam non oderant, quando eam suae menti infirmitate
resistentem spiritali iure cohercebant, quanto magis eam diligunt
etiam ipsam spiritalem futuram! Sicut enim spiritus carni
V 19 qua] quia e 22 corporum obliuione
.23 eius rescriptum V 24 suorum om. 11 28 resistente V2 b e l
cohercebant Vb e l\'
recte appellabitur spiritalis, non quia in spiritum conuertetur,
sicut nonnulli putant ex eo quod scriptum est: Seminatur
corpus animale, surget corpus spiritale, sed quia
spiritui summa et mirabili obtemperandi facilitate subdetur
usque ad inplendam inmortalitatis indissolubilis securissimam
uoluntatem, omni molestiae sensu, omni corruptibilitate et tarditate
detracta. Non solum enim non erit tale, quale nunc
est in quauis optima ualetudine, sed nec tale quidem, quale
fuit in primis hominibus ante peccatum, qui licet morituri
non essent, nisi peccassent, alimentis tamen ut homines utebantur,
nondum spiritalia, sed adhuc animalia corpora terrena
gestantes. Quae licet senio non ueterescerent, ut necessitate
perducerentur ad mortem (qui status eis de ligno uitae, quod
in medio paradiso cum arbore uetita simul erat, mirabili Dei
gratia praestabatur), tamen et alios sumebant cibos praeter
unam arborem, quae fuerat interdicta, non quia ipsa erat
malum, sed propter commendandum purae et simplicis oboedientiae
bonum, quae magna uirtus est rationalis creaturae
sub Creatore Domino constitutae. Nam ubi nullum malum
tangebatur, profecto, si prohibitum tangeretur, sola inoboedientia
peccabatur. Agebatur ergo aliis quae sumebant, ne
animalia corpora molestiae aliquid esuriendo ac sitiendo sentirent;
de ligno autem uitae propterea gustabatur, ne mors eis
undecumque subreperet uel senectute confecta decursis temporum
spatiis interirent; tamquam cetera essent alimento,
illud sacramento; ut sic fuisse accipiatur lignum uitae in
paradiso corporali, sicut in spiritali, hoc est intellegibili,
om. p surget Vabe; surgit p a I; resurget Iv 5 felicitate
a b 6 inplendam codd. excepto b, in quo plenam; om. v 7 noluntatem
mss. v; uoluptatem Domb. 13 et senio l nou sup. lin. a
ueterescerent mss. praeter a; ueterascerent v; conueterascerent a 16 sumebat
V 22 agebatur V b l p a f Domb.; alebantur a e v ne sup.
din. V 23 in animalia
Unde nonnulli totum ipsum paradisum, ubi primi homines
parentes generis humani sanctae scripturae ueritate fuisse
narrantur, ad intellegibilia referunt arboresque illas et ligna
fructifera in uirtutes uitae moresque conuertunt; tamquam
uisibilia et corporalia illa non fuerint, sed intellegibilium
significandorum causa eo modo dicta uel scripta sint. Quasi
\' propterea non potuerit esse paradisus corporalis, quia potest
etiam spiritalis intellegi; tamquam ideo non fuerint duae
mulieres, Agar et Sarra, et ex eis duo filii Abrahae, unus de
ancilla, alius de libera. quia duo testamenta in eis figurata
dicit apostolus; aut ideo de nulla petra Moyse percutiente
aqua defluxerit, quia potest illic figurata significatione etiam
Christus intellegi, eodem apostolo dicente: Petra autem
erat Christus. Nemo itaque prohibet intellegere paradisum
uitam beatorum, quattuor eius flumina quattuor uirtutes, prudentiam,
fortitudinem, temperantiam adque iustitiam, et ligna
eius omnes utiles disciplinas, et lignorum fructus mores piorum,
et lignum uitae ipsam bonorum omnium matrem sapientiam,
et lignum scientiae boni et mali transgressi mandati
experimentum. Poenam enim peccatoribus bene utique, quoniam
iuste, constituit Deus, sed non suo bono experitur homo.
sqq. ut editur V; fuerant q. r. possit significatione eina spirituale
aliquid intellegi p q v 16 mulieris VI Sara a v ex eis Ya bel;
ex his p; ex illis a v 17 et alius b; et unus a figure in eis a
21 intellegi a 28 bono suo v
tamquam prophetica indicia praecedentia futurorum;
paradisum scilicet ipsam ecclesiam, sicut de illa legitur in
cantico canticorum; quattuor autem paradisi flumina quattuor
euangelia, ligna fructifera sanctos, fructus autem eorum opera
eorum, lignum uitae sanctum sanctorum utique Christum,
lignum scientiae boni et mali proprium uoluntatis arbitrium.
Nec se ipso quippe homo diuina uoluntate contemta nisi
perniciose uti potest, adque ita discit, quid intersit, utrum
inhaereat communi omnibus bono an proprio delectetur. Se
quippe amans donatur sibi, ut inde timoribus maeroribusque
conpletus cantet in psalmo, si tamen mala sua sentit: Ad
me ipsum turbata est anima mea; correctusque iam
dicat: Fortitudinem meam ad te custodiam. Haec et
si qua alia commodius dici possunt de intellegendo spiritaliter
paradiso nemine prohibente dicantur, dum tamen et illius
historiae ueritas fidelissima rerum gestarum narratione commendata
credatur.
Corpora ergo iustorum, quae in resurrectione futura sunt,
neque ullo ligno indigebunt, quo fiat ut nullo morbo uel
senectute inueterata moriantur, neque ullis aliis corporalibus
alimentis, quibus esuriendi ac sitiendi qualiscumque molestia
deuitetur; quoniam certo et omni modo inuiolabili munere
inmortalitatis induentur, ut non nisi uelint, possibilitate, non
necessitate uescantur. Quod angeli quoque uisibiliter et tractabiliter
apparentes, non quia indigebant, sed quia uolebant
b; om. V 11 inderas., e 12 a me ipso a2 .=
O
13 correptusque a 24 nullo m (= modo) a 25 aliis om. e
humanitate, fecerunt. Neque enim in phantasmate angelos
edisse credendum est, quando eos homines hospitio susceperunt,
quamuis utrum angeli essent ignorantibus simili nobis
indigentia uesci uiderentur. Unde est quod ait angelus
in libro Tobiae: Videbatis me manducare, sed uisu
ueatro uidebatis; id est necessitate reficiendi corporis,
sicut uos facitis, me cibum sumere putabatis. Sed si forte
de angelis aliud credibilius disputari potest, certe fides Christiana
de ipso Saluatore non dubitat, quod etiam post resurrectionem,
iam quidem in spiritali carne, sed tamen uera,
cibum ac potum cum discipulis sumsit. Non enim potestas,
sed egestas edendi ac bibendi talibus corporibus auferetur.
Unde et spiritalia erunt, -non quia corpora esse desistent, sed
quia spiritu uiuificante subsistent.
Nam sicut ista, quae habent animam uiuentem, nondum
spiritum uiuificantem, animalia dicuntur corpora, nec tamen
animae sunt, sed corpora: ita illa spiritalia uocantur corpora;
absit tamen ut spiritus ea credamus futura, sed corpora
carnis habitura substantiam, sed nullam tarditatem corruptionemque
carnalem spiritu uiuificante passura. Tunc iam non
terrenus, sed caelestis homo erit; non quia corpus, quod de
V; e//disse l 4 simili VI Domb.i cum simili bep; consimili
a.,; 6 niso II 6 sq. uia uidebatis e 18 et V; aut p q Domb.
moriuntur.... uiuificantur p q v 20 ista V e l p; corpora ista a b v
21 spiritu uiuificante a 24 habura V1 subsistentiam iam, lineolis
deleta. in
In corpore ergo animali primum hominem factum sic
apostolus loquitur. Volens enim ab spiritali, quod in resurrectione
futurum est, hoc quod nunc est animale discernere:
Seminatur, inquit, in corruptione, surget in in
(l. 8) omissis quae intercedunt b ita
erat a, I p v; ita om. V f Domb. 8 recte, non v 8 et 9 possit It
9 cum ergo et dena disb 11 dicente VI 13 discerV
14 occulta e 18 uno] illo, in marg. uno, e 20 uocati sunt sancti
p uett. edd. quos ... praed. om. p 21 conformes fieri p Mett. edd.
24 liberabit p a 28 sqq. surget V e v ; sargit a b p a f; surgit l1
seminatur in infirmitate, surget in uirtute;
seminatur corpus animale, surget corpus spiritale.
Deinde ut hoc probaret: Si est, inquit, corpus animale,
est et spiritale. Et ut quid esset animale corpus
ostenderet: Sic, inquit, scriptum est: Factus est primus
homo in animam uiuentem. Isto igitur modo
uoluit ostendere quid sit corpus animale, quamuis scriptura
non dixerit de homine primo, qui est appellatus Adam, quando
illi anima flatu Dei creata est: Et factus est homo in corpore
animali; sed: Factus est homo in animam uiuentem.
In eo ergo quod scriptum est: Factus est primus
homo in animam uiuentem, uoluit apostolus intellegi
corpus hominis animale. Spiritale autem quem ad modum
intellegendum esset, ostendit addendo: Nouissimus Adam
in spiritum uiuificantem, procul dubio Christum significans,
qui iam ex mortuis ita resurrexit, ut mori deinceps
omnino non possit. Denique sequitur et dicit: Sed non primum
quod spiritale est, sed quod animale, postea
spiritale. Ubi multo apertius declarauit se animale corpus
insinuasse in eo quod scriptum est factum esse primum
hominem in animam uiuentem, spiritale autem in eo quod
ait: Nouissimus Adam in spiritum uiuificantem.
Prius est enim animale corpus, quale habuit primus Adam,
quamuis non moriturum, nisi peccasset; quale nunc habemus
et nos, hactenus eius mutata uitiataque natura, quatenus in
illo, postea quam peccauit, effectum est, unde haberet iam
2 in e corr., I 4 animale usque ad corpus l. 5
om. e 5 est et corpus spiro
Adiungit deinde apostolus duorum istorum hominum euidentis
simam differentiam dicens: Primus homo de terra
terrenus, secundus homo de caelo caelestis. Qualis
terrenus, tales et terreni; qualis caelestis, tales
et caelestes. Et quo modo induimus imaginem
terreni, induamus et imaginem eius, qui de caelo
est. Hoc apostolus ita posuit, ut nunc quidem in nobis
secundum sacramentum regenerationis fiat, sicut alibi dicit:
Quotquot in Christo baptizati estis, Christum
induistis; re autem ipsa tunc perficietur, cum et in nobis,
quod est animale nascendo, spiritale factum fuerit resurgendo.
Ut enim eius itidem uerbis utar: Spe salui facti sumus.
Induimus autem imaginem terreni hominis propagatione prae.
uaricationis et mortis, quam nobis intulit generatio; sed induimus
imaginem caelestis hominis gratia indulgentiae uitaeque
perpetuae, quod nobis praestat regeneratio, non nisi per
mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum;
quem caelestem hominem uult intellegi, quia de caelo uenit,
ut terrenae mortalitatis corpore uestiretur, quod caelesti inmortalitate
uestiret. Caelestes uero ideo appellat et alios, quia
fiunt per gratiam membra eius, ut cum illis sit unus Christus,
uelut caput et corpus. Hoc in, eadem epistula euidentius ita
ponit: Per hominem mors, et per hominem
Tim. 2, 5 28 1. Cor. 15, 21 sq. Ve1pa; quale abv 8 caelestis abelpav; om. V Donib.
11 etiam e 12 ita om. I 14 quodquod V 11 15 percipietur I
16 nascendo sup. lin. V 17 eius itidem] eiusdem ab 18 praeuar.
usque ad generatio ont. b 19 induimus V ab elpv; inuemimus I;
induemus a Domb. 22 Ies. Christ. v
moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur;
iam utique in corpore spiritali quod erit in spiritum uiuificantem;
non quia omnes, qui in Adam moriuntur, membra erunt
Christi (ex illis enim multo plures secunda in aeternum morte
plectentur); sed ideo dictum est omnes adque omnes, quia,
sicut nemo corpore animali nisi in Adam moritur, ita nemo
corpore spiritali nisi in Christo uiuificatur. Proinde nequaquam
putandum est nos in resurrectione tale corpus habituros,
quale habuit homo primus ante peccatum; nec illud, quod
dictum est: Qualis terrenus, tales et terreni, secundum
id intellegendum, quod factum est admissione peccati.
Non enim existimandum est eum prius, quam peccasset,
spiritale corpus habuisse et peccati merito in animale mutatum.
Ut enim hoc putetur, parum adtenduntur tanti uerba
doctoris, qui ait: Si est corpus animale, est et spiritale;
sic et scriptum est: Factus est primus homo
Adam in animam uiuentem. Numquid hoc post peccatum
factum est, cum sit ista hominis prima conditio, de qua
beatissimus £aulus ad corpus animale monstrandum hoc testimonium
legis adsumsit?
usque ad corpore om. ll 8 uiuificantur I 10 qualem V
neque v 12 illud intell. est v ammisaione VI 15 mutetur V
16 et sup. lin. I corpus spiritale I 17 sic et Vlpaff; sicut abv;
eicat et e primus homo Adam factus est v primus om. ll 18 est
pecc. factum p 19 factus f 20 paulus Va b e lp IX Ii apostolus v
Unde et illud parum considerate quibusdam uisum est, in
eo quod legitur: Inspirauit Deus in faciem eius spiritum
uitae, et factus est homo in animam uiuentem,
non tunc animam primo homini datam, sed eam, quae
iam inerat, Spiritu sancto uiuificatam. Mouet enim eos, quod
Dominus Iesus, postea quam resurrexit a mortuis, insufflauit
dicens discipulis suis: Accipite Spiritum sanctum. Unde
tale aliquid factum existimant, quale tunc factum est, quasi
et hic secutus euangelista dixerit: Et facti sunt in animam
uiuentem. Quod quidem si dictum esset, hoc intellegeremus,
quod animarum quaedam uita sit Spiritus Dei, sine quo
animae rationales mortuae deputandae sunt, quamuis earum
praesentia uiuere corpora uideantur. Sed non ita factum,
quando est conditus homo, satis ipsa libri uerba testantur, quae
ita se habent: Et formauit Deus hominem puluerem
de terra. Quod quidam planius interpretandum putantes
dixerunt: Et finxit Deus hominem de limo terrae,
quoniam superius dictum fuerat: Fons autem ascendebat
de terra et inrigabat omnem faciem terrae; ut ex
hoc limus intellegendus uideretur, umore scilicet terraque
concretus. Ubi enim hoc dictum est, continuo sequitur: Et
formauit Deus hominem puluerem de terra, sicut
Graeci codices habent, unde in Latinam linguam scriptura
sqq. sic V insufflatio, in qua pqv 3 anima uiuente p q
4 disc. suis om. pqn 6 parum considerate, in marg. Ince
im
9 pro V primo usque ad inerat in marg. e 13 existim. factum v
20 puluere 62 24 irrigauit p superficiem a
dicere uoluerit, quod Graece dicitur
magis tamen proprie dicitur finxit. Sed ambiguitas uisa
est deuitanda eis, qui formauit dicere maluerunt, eo quod in
Latina lingua illud magis obtinuit consuetudo, ut hi dicantur
fingere, qui aliquid mendacio simulante conponunt. Hunc
igitur formatum hominem de terrae puluere siue limo (erat
enim puluis umectus) — hunc, inquam, ut expressius dicam,
sicut scriptura locuta est, puluerem de terra animale
corpus factum esse docet apostolus, cum animam accepit:
Et factus est iste homo in animam uiuentem\', id
est, formatus iste puluis factus est in animam uiuentem.
Iam, inquiunt, habebat animam, alioquin non appellaretur
homo, quoniam homo non est corpus solum uel anima sola,
sed qui et anima constat et corpore. Hoc quidem uerum est,
quod non totus homo, sed pars melior hominis anima est;
nec totus homo corpus, sed inferior hominis pars est; sed
cum est utrumque coniunctum simul, habet hominis nomen;
quod tamen et singula non amittunt, etiam cum de singulis
loquimur. Quis enim dicere prohibetur cottidiani quadam lege
sermonis: Homo ille defunctus est et nunc in requie est uel
in poenis. cum de anima sola possit hoc dici, et: Illo aut
illo loco homo ille sepultus est, cum hoc nisi de solo corpore
non possit intellegi? An dicturi sunt sic loqui scripturam
non solere diuinam? Immo uero illa ita nobis in hoc adtestatur,
ut etiam cum duo ista coniuncta sunt et uiuit homo,
tamen etiam singula hominis uocabulo appellet, animam scilicet
interiorem hominem, corpus autem exteriorem hominem
uocans, tamquam duo sint homines, cum simul utrumque
1 ipsa V e I; ista rell. v Domb. 2 eplasen, superscriptum n jere
euanidum, V 6 simulant et
Quapropter in eo, quod Dominus fecit, quando insufflauit
dicens: Accipite Spiritum sanctum, nimirum hoc intellegi
uoluit, quod Spiritus sanctus non tantum sit Patris,
uerum etiam ipsius Unigeniti Spiritus. Idem ipse est quippe
Spiritus . et Patris et Filii, cum quo est trinitas Pater et Filius
et Spiritus sanctus, non creatura, sed Creator. Neque enim
flatus ille corporeus de carnis ore procedens substantia erat
Spiritus sancti adque natura, sed potius significatio, qua intellegeremus,
ut dixi, Spiritum sanctum Patri esse Filioque
communem, quia non sunt eis singulis singuli, sed unus amborum
est. Semper autem iste Spiritus in scripturis sanctis
Graeco uocabulo
appellauit, quando eum corporalis sui oris flatu significans
discipulis dedit; et locis omnibus diuinorum eloquiorum
non mihi aliter umquam nuncupatus occurrit. Hic uero, ubi
legitur: Et finxit Deus hominem puluerem de terra
et insufflauit siue inspirauit in faciem eius spiritum
uitae, non ait Graecus
sanctus, sed
frequentius legitur; unde nonnulli etiam Latini propter differentiam
hoc uocabulum non spiritum, sed flatum appellare
eras., V quod l 10 sanctum om. e 12 Unigeniti
ipsins v idemque b ipse est belp; est om. V Domb. 13 spi-
.
ritus est av ut patris, recte fortasse, p etsV 16 naturam V
quarp l 20 et hoc et alio a iesus Vel p at I; dominus abv
22 disc. suis v 23 yipquam, um eras., V 24 de puluerem V 25 et
suffl. b 27 sed om. 11
Esaiam, ubi Deus dicit: Omnem flatum ego feci, omnem
animam sine dubitatione significans. Quod itaque Graece
dicitur, nostri aliquando flatum, aliquando spiritum, aliquando
inspirationem uel aspirationem, quando etiam Dei dicitur,
interpretati sunt;
hominis (de quo ait apostolus: Quis enim scit hominum
quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in
ipso est?) siue pecoris (sicut in Salomonis libro scriptum
est: Quis scit si spiritus hominis ascendat sursum
in caelum et spiritus pecoris descendat deorsum
in terram?) siue istum corporeum, qui etiam uentus dicitur,
(nam eius hoc nomen est, ubi in psalmo canitur: Ignis,
grando, nix, glacies spiritus tempestatis) siue iam
non creatum, sed Creatorem, sicut est de quo dicit Dominus
in euangelio: Accipite Spiritum sanctum, eum corporei
sui oris flatu significans, et ubi ait: Ite, baptizate[omnes]
gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti,
ubi ipsa trinitas excellentissime et euidentissime commendata est,
et ubi legitur: Deus spiritus est, et aliis plurimis sacrarum
litterarum locis. In his quippe omnibus testimoniis scripturarum,
quantum ad Graecos adtinet, non TWOTJV uidemus scriptum
esse, sed
sed spiritum. Quapropter in eo, quod scriptum est: Inspirauit,
uel si magis proprie dicendum est: Insufflauit in
faciem eius spiritum uitae, si Graecus non
ibi legitur, sed
17 Mt. 28, 19 20 Io. 4, 24 a 2 Isaiam av 3 pnoen VI I 5 dlf I
9 I salomone l libro om. I 10 quiscit e! suMm
VI2 13 canitur Vabelv ; cantatur paf 16 sanctum om. b eum]
nam b 17 flatum b signif. flatu v et om. Vi oranea om.
Vb e a f1 23 quantum \'Q. gWv\'9? aV
sanctus, intellegere cogeremur; quando quidem
dictum est, non solum de Creatore, sed etiam de creatura
dici solere manifestum est.
Sed cum dixisset, inquiunt, spiritum, non adderet uitae,
nisi illum sanctum Spiritum uellet intellegi; et cum dixisset:
Factus est homo in animam, non adderet uiuentem,
. nisi animae uitam significaret, quae illi diuinitus inpertitur
dono Spiritus Dei. Cum enim uiuat anima, inquiunt, proprio
suae uitae modo, quid opus erat addere uiuentem, nisi ut
ea uita intellegeretur, quae illi per sanctum Spiritum datur?
Hoc quid est aliud nisi diligenter pro humana suspicione
contendere et scripturas sanctas neglegenter adtendere? Quid
enim magnum erat non ire longius, sed in eodem ipso libro
paulo superius legere: Producat terra animam uiuentem,
quando animalia terrestria cuncta creata sunt? Deinde
aliquantis interpositis, in eodem tamen ipso libro quid magnum
erat aduertere quod scriptum est: Et omnia, quae habent
spiritum uitae, et omnis, qui erat super aridam,
mortuus est, cum insinuaret omnia quae uiuebant in terra
perisse diluuio? Si ergo et animam uiuentem et spiritum
uitae etiam in pecoribus inuenimus, sicut loqui diuina scriptura
consueuit, et cum hoc quoque loco, ubi legitur: Omnia
quae habent spiritum uitae, non Graecus
uiuentem, cum anima nisi uiuat esse non possit? aut quid
opus erat ut adderet uitae, cum dixisset spiritum? Sed
intellegimus animam uiuentem et spiritum uitae
usque ad sanctus ont. I 5 adtenderet b 6 illum mss.; illic v
Spiritum om. V Spiritum sanctum v 8 signaret e 9 Etenim cum p
11 sanct. spir. Vb; spir. sanct. aelpv 13 intellegenter l 14 erat
ont. p in om. V libro ipso v 21 periisse v dilubio V Si
om. V 27 cum usque ad uitae om. p 28 spiro uitae et animam
uiuent. v spirit. uitae om. b
uellet intellegi, quibus inesset per animam perspicuus iste
etiam corporis sensus. In hominis autem conditione obliuiscimur,
quem ad modum loqui scriptura consueuerit, cum suo
prorsus more locuta sit, quo insinuaret hominem etiam rationali
anima accepta, quam non sicut aliarum carnium aquis et
terra producentibus, sed Deo flante creatam uoluit intellegi, sic
tamen factum, ut in corpore animali, quod fit anima in eo
uiuente, sicut illa animalia uiueret, de quibus dixit: Producat
terra animam uiuentem, et quae itidem dixit
habuisse in se spiritum uitae; ubi etiam in Graeco non dixit
animam tali exprimens nomine.
Sed enim Dei flatus, inquiunt, Dei ore exisse intellegitur,
quem si animam crediderimus, consequens erit, ut eiusdem
fateamur esse substantiae paremque illius sapientiae, quae
dicit: Ego ex ore Altissimi prodii. Non quidem dixit
sapientia ore Dei efflatam se fuisse, sed ex eius ore prodisse.
Sicut autem nos possumus non de nostra natura, qua homines
sumus, sed de isto aere circumfuso, quem spirando ac respil\'ando
ducimus ac reddimus, flatum facere cum sufflamus: ita
omnipotens Deus non de sua natura neque subiacenti creatura,
sed etiam de nihilo potuit facere flatum, quem corpori hominis
inserendo inspirasse uel insufflasse conuenientissime dictus
est, incorporeus incorporeum, sed inmutabilis mutabilem, quia
non creatus creatum. Verum tamen ut sciant isti, qui de
scripturis loqui uolunt et scripturarum locutiones non aduertunt,
non hoc solum dici exire ex ore Dei, quod est aequalis
1 dixissem V corp. anim. v 4 quemammodum V 5 qui e
7 flente Vi 10 dixit Vblpa ; dicit aev 16 paremque Velfv);
partemque abp a et sic Domb. male edoctus de codice V 17 prodiui v
20 inspirando V ab 21 reddimus abelaf; reducimus V, marg. e, p v
22 neque Vbelpa ; neque de a v subiacente blp 28 nihil V
28 exgre V
scriptum est: Quoniam tepidus es et neque calidus
neque frigidus, incipiam te reicere ex ore meo.
Nulla itaque causa est, quur apertissime loquenti resistamus
apostolo, ubi ab spiritali corpore corpus animale discernens,
id est ab illo in quo futuri sumus hoc in quo nunc
sumus, ait: Seminatur corpus animale, surget corpus
spiritale; si est corpus animale, est et spiritale;
sic et scriptum est: Factus est primus homo
Adam in animam uiuentem, nouissimus Adam in
spiritum uiuificantem. Sed non primum quod spiritale
est, sed quod animale, postea spiritale.
Primus homo de terra terrenus, secundus homo
de caelo caelestis. Qualis terrenus, tales et terreni,
et qualis caelestis, tales et caelestes. Et quo
modo induimus imaginem terreni, induamus et
imaginem eius qui de caelo est. De quibus omnibus
apostolicis uerbis superius locuti sumus. Corpus igitur animale,
in quo primum hominem Adam factum esse dicit apostolus,
sic erat factum, non ut mori omnino non posset, sed
ut non moreretur, nisi homo peccasset. Nam illud, quod
spiritu uiuificante spiritale erit et inmortale, mori omnino
non poterit, sicut anima creata est inmortalis, quae licet
peccato mortua perhibeatur carens quaiam uita sua, hoc est
dei Spiritu, quo etiam sapienter et beate uiuere poterat,
tamen propria quadam, licet misera, uita sua non desinit
uiuere, quia inmortalis est creata; sicut etiam desertores
angeli, licet secundum quendam modum mortui sint peccando,
quia fontem uitae deseruerunt, qui Deus est, quem potando
p es om. VI ii reicere Vel p F; eicere b a; euomere a v
7 surget Vaelav; surgit bpf 9 sic et Vbelpta; sic est,; sicut
ap2v 12 sq. animale est 1 postea msa.; postea quod v 14 de
caelo caelestis abepav; caelestis om. Vlf Domb. 15 et qualis
Vabpa; et om. e1v 23 sicut et b 25 quod V 28 modum quendam
v sunt b
ut omni modo desisterent uiuere adque sentire, quoniam
inmortales creati sunt; adque ita in secundam mortem
post ultimum praecipitabuntur iudicium, ut nec illic uita
careant, quando quidem etiam sensu, cum in doloribus futuri
sunt, nori\'carebunt. Sed homines ad Dei gratiam pertinentes,
ciues sanctorum angelorum in beata uita manentium, ita
spiritalibus corporibus induentur, ut neque peccent amplius
neque. moriantur; ea tamen inmortalitate uestiti, quae. sicut
angelerum, nec peccato possit auferri; natura quidem manente
ca s, sed nulla omnino carnali corruptibilitate uel tarditate
remanente.
Sequitur autem quaestio necessario pertractanda et Domino
Deo ueritatis adiuuante soluenda: Si libido membrorum
inoboedientium ex peccato inoboedientiae in illis primis hominibus,
cum illos diuina gratia deseruisset, exorta est; unde
in suam nuditatem oculos aperuerunt, id est eam curiosius
aduerterunt, et quia inpudens motus uoluntatis arbitrio resistebat,
pudenda texerunt: quo modo essent filios propagaturi.
si, ut creati fuerant, sine praeuaricatione mansissent. Sed
quia et liber iste claudendus est nec tanta quaestio in sermonis
angustias coartanda, in eum qui sequitur commodiore
dispositione differtur.
Vel p Domb.; omnino ab (1 II 6 sint l
10 posset V e 16 uerbta exorta est desinit quaternio in cod. p; sequens
quaternio sat rudi manu scriptus continet integrum libri XIII c. 24 et
libri XlIII partem usque ad uerbo -mala patiantur
Diximus iam superioribus libris ad humanum genus non
solum naturae similitudine sociandum, uerum etiam quadam
cognationis necessitudine in unitatem concordem pacis uinculo
conligandum ex homine uno Deum uoluisse homines instituere,
neque hoc genus fuisse in singulis quibusque moriturum,
nisi duo primi, quorum creatus est unus ex nullo,
altera ex illo, id inoboedientia meruissent, a quibus admissum
est tam grande peccatum, ut in deterius eo natura mutaretur
humana, etiam in posteros obligatione peccati et mortis
necessitate transmissa. Mortis autem regnum in homines usque
adeo dominatum est, ut omnes in secundam quoque mortem,
cuius nullus est finis, poena debita praecipites ageret, nisi
inde quosdam indebita Dei gratia liberaret. Ac per hoc factum
est, ut, cum tot tantaeque gentes per terrarum orbem diuersis
ritibus moribusque uiuentes multiplici linguarum armorum
uestium sint uarietate distinctae, non tamen amplius quam
duo quaedam genera humanae societatis existerent, quas ciuitates
duas secundum scripturas nostras merito appellare pos-
25 om. p 7 super. Vapa; in super. bev 9 ui/ngulo e
10 do 1 13 id, d m. 2 in ras. V ammissum V 19 quodam F1
24 possemus Vepaf; possumus a b P; possimus 11 v 25 ut editur Vepv
unam / est om. f una quippe petit hominem a; una quippe
appetit hominum b alteram b f
et, cum id quod expetunt adsequuntur, in sui cuiusque
generis pace uiuentium.
Prius ergo uidendum est, quid sit secundum carnem, quid
secundum spiritum uiuere. Quisquis enim hoc quod diximus
prima fronte inspicit, uel non recolens uel minus aduertens
quem ad modum scripturae sanctae loquantur, potest putare
philosophos quidem Epicureos secundum carnem uiuere, quia
summum bonum hominis in corporis uoluptate posuerunt, et
si qui alii sunt, qui quoquo modo corporis bonum summum
bonum esse hominis opinati sunt, et eorum omne uulgus,
qui non aliquo dogmate uel eo modo philosophantur, sed
procliues ad libidinem nisi ex uoluptatibus, quas corporeis
sensibus capiunt, gaudere nesciunt; Stoicos autem, qui summum
bonum hominis in animo ponunt, secundum spiritum
uiuere, quia et hominis animus quid est nisi spiritus? Sed
sicut loquitur scriptura diuina, secundum carnem uiuere
utrique monstrantur. Carnem quippe appellat non solum corpus
terreni adque mortalis aninr.antis (ueluti cum dicit: Non
omnis caro eadem caro; alia quidem hominis, alia
autem caro pecoris, alia uolucrum, alia piscium),
sed et aliis multis modis significatione huius nominis utitur,
inter quos uarios locutionis modos saepe etiam ipsum hominem,
id est naturam hominis, carnem nuncupat, modo locutionis
a parte totum, quale est: Ex operibus legis non
V e 6 ai V sit intelleg. q v 14 omne eorum v
0
16 corpores ex 18 in animo om. I 19 qui e 23 eadem u (= uero).
in marg. m. 2 caro, b alia quidem Vabelp a Domb.; sed alia
quidem v 24 autem om. a caro om. I 25 et aliis abep Domb.;
et om. Vlv 28 aperte I\'
nisi omnis homo? Quod apertius paulo post ait: In lege
nemo iustificatur, et ad Galatas: Scientes autem
quia non iustificatur homo
hoc intellegitur: Et Verbum caro factum est, id
est homo; quod non recte accipientes quidam putauerunt
Christo humanam animam defuisse. Sicut enim a toto pars
accipitur, ubi Mariae Magdalenae uerba in euangelio leguntur
dicentis:
posuerunt eum, cum de sola Christi carne loqueretur,
quam sepultam de monumento putabat ablatam: ita et a parte
totum carne nominata intellegitur homo, sicuti ea sunt quae
supra commemorauimus.
Cum igitur multis modis, quos perscrutari et colligere
longum est, diuina scriptura nuncupet carnem: quid sit
secundum carnem uiuere (quod profecto malum est, cum ipsa
carnis natura non sit malum) ut indagare possimus, inspiciamus
diligenter illum locum epistulae Pauli apostoli quam
scripsit ad Galatas, ubi ait: Manifesta autem sunt opera
carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuria,
idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones,
aemulationes, animositates, dissensiones,
haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes
et his similia; quae praedico uobis, sicut praedixi,
quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt.
Iste totus epistulae apostolicae locus, quantum ad
5, 19 sqq. iustificabitur pIX f autem mas.; om. v 4 quia] qffi a iustificatur
Vabel; iuatificabitur p a fv 5 Et] ut e 8 magdaleneg V;
magdalenlles l 9 tulerunt Ye Ip a f Domb.; abstulerunt abv 10 carne
sup. lin. V 11 aperte X 12 sicut e l 14 prescrut. V 17 inueoire
I 20 fornicat. codd. praeter l; adulterium fornic. l; adulteria
fornic. v luxuria Y e p; luxuriae (luxoriae b) ablav 23 comiaationes
Vp; comiss. el; comess. abv 24 sicut Vabep; sicut atlafv
rem praesentem satis esse uidebitur, consideratus poterit hanc
dissoluere quaestionem, quid sit secundum carnem uiuere.
In operibus namque carnis, quae manifesta esse dixit eaque
commemorata damnauit, non illa tantum inuenimus, quae ad
uoluptatem pertinent
luxuria, ebrietates, comisationes; uerum etiam illa,
quibus animi uitia demonstrantur a uoluptate carnis aliena.
Quis enim seruitutem, quae idolis exhibetur, ueneficia, inimicitias,
contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones,
haereses, inuidias non potius intellegat animi uitia esse quam
carnis? Quando quidem fieri potest, ut propter idololatriam
uel haeresis alicuius errorem a uoluptatibus corporis tempe- .
retur; et tamen etiam tunc homo, quamuis carnis libidines
continere adque cohibere uideatur, secundum carnem uiuere
hac apostolica auctoritate conuincitur, et in eo, quod abstinet
a uoluptatibus carnis, damnabilia opera carnis agere demonstratur.
Quis inimicitias non in animo habeat? aut quis ita
loquatur, ut inimico suo uel quem putat inimicum dicat:
\'Malam carnem,\' ac non potius: \'Malum animum habes
aduersus me\'? Postremo sicut carnalitates, ut ita dicam. si
quis audisset, non dubitaret carni tribuere, ita nemo dubitat
animositates ad animum pertinere. Quur ergo haec omnia et
his similia doctor gentium in fide et ueritate opera carnis
appellat, nisi quia eo locutionis modo, quo totum significatur
a parte, ipsum hominem uult nomine carnis intellegi?
Quod si quisquam dicit carnem causam esse in malis
moribus quorumcumque uitiorum, eo quod anima carne adfecta
l comisat. V; comissat. rell.; comessat. v 12 corporis
mss.; carnis v 13 camatis V 20 aduersum v 21 dubitaret
Velp Domb.; dubitasset abv 25 aperte d
aduertit. Nam (
animam). Unde etiam idem apostolus agens de hoc corruptibili
corpore, de quo paulo ante dixerat: Etsi exterior
homo noster corrumpitur: Scimus, inquit, quia,
terrena nostra domus habitationis resoluatur, aedificationem
habemus ex Deo, domum non manu
factam aeternam in caelis. Etenim in hoc ingemescimus,
habitaculum nostrum quod de caelo est
superindui cupientes; si tamen et induti, non nudi
inueniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione,
ingemescimus grauati, in quo nolumus exspoliari,
sed superuestiri, ut absorbeatur mortale a uita.
Et adgrauamur ergo corruptibili corpore, et ipsius adgrauationis
causam non naturam substantiamque corporis, sed eius
corruptionem scientes nolumus corpore spoliari, sed eius
inmortalitate uestiri. Et tunc enim erit, sed quia corruptibile
non erit, non grauabit. Adgrauat ergo nunc animam corpus
corruptibile, et deprimit terrena inhabitatio
sensum multa cogitantem. Verum tamen qui omnia
mala animae ex corpore putant accidisse, in errore sunt.
Quamuis enim Vergilius Platonicam uideatur luculentis
uersibus explicare sententiam dicens:
omnesque illas notissimas quattuor animi perturbationes, cupiditatem
timorem, laetitiam tristitiam, quasi origines omnium
24 Verg. Aen. VI, 730 sqq. om. a habitationis V ablp alv; huius habit. e aJ l
resoluatur codd. praeter a; disaoluatur a v 8 in caelia aeternam 1
8 et 12 ingemescimuB Vbel; ingemisc. apv 10 et om. I 12 in
quo Y a bel p Domb.; eo quod v spoliari e 16 spoliari Velp
Domb.; exspoliari
tamen aliter se habet fides nostra. Nam corruptio corporis,Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, nec auras
Suspiciunt, clausae tenebris et carcere caeco:
Cum ergo uiuit homo secundum hominem, non secundum
Deum, similis est diabolo; quia nec angelo secundum angelum,
sed secundum Deum uiuendum fuit, ut staret in ueritate et
ueritatem de illius, non de suo mendacium loqueretur. Nam
et de homine alio loco idem apostolus ait: Si autem ueritas
Dei in meo mendacio abundauit. Nostrum dixit
mendacium, ueritatem Dei. Cum itaque uiuit homo secundum
ueritatem, non uiuit secundum se ipsum, sed secundum Deum.
Deus est enim qui dixit: Ego sum ueritas. Cum uero uiuit
secundum se ipsum, hoc est secundum hominem, non secundum
Deum, profecto secundum mendacium uiuit; non quia
homo ipse mendacium est, cum sit eius auctor et creator
Deus, qui non est utique auctor creatorque mendacii, sed
quia homo ita factus est rectus, ut non secundum se ipsum,
sed secundum eum, a quo factus est, uiueret, id est illius
potius quam suam faceret uoluntatem: non ita uiuere, quem
ad modum est factus ut uiueret, hoc est mendacium. Beatus
quippe uult esse etiam non sic uiuendo ut possit esse. Quid
est ista uoluntate mendacius? Unde non frustra dici potest
omne peccatum esse mendacium. Non enim fit peccatum nisi
1 il§ese | cundum V 7 quid autem V; quid q*; quidue p q2 1) 13 et]
ut b 14 abundabit Vb nostrum Vabel Dotnb.; meumpv 19 Deum
IUp. lin. I profecto, superscripto m. 2 sed, l 23 sed sec. euin
om. I 24 non ita Velpa; non autem ita abv
male sit nobis. Ergo mendacium est, quod, cum fiat ut bene
sit nobis, hinc potius male est nobis, uel cum fiat ut melius
sit nobis, hinc potius peius est nobis. Unde hoc, nisi quia de
Deo potest bene esse homini, quem delinquendo deserit, non
de se ipso, secundum quem uiuendo delinquit?
Quod itaque diximus, hinc extitisse duas ciuitates diuersas
inter se adque contrarias, quod alii secundum carnem, alii
secundum spiritum uiuerent: potest etiam isto modo dici
quod alii secundum hominem, alii secundum Deum uiuant
Apertissime quippe <Paulus) ad Corinthios dicit: Cum enim
sint inter uos aemulatio et contentio, nonne carnales
estis et secundum hominem ambulatis? Quod
ergo est ambulare secundum hominem, hoc est esse carnalem,
quod a carne, id est a parte hominis, intellegitur homo. Eosdem
ipsos quippe dixit superius animales, quos postea carnales,
ita loquens: Quis enim scit, inquit, hominum, quae
sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso
est? Sic et quae Dei sunt, nemo scit nisi spiritus
Dei. Nos autem, inquit, non spiritum huius mundi
accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus
quae a Deo donata sunt nobis; quae et loquimur,
non in sapientiae humanae doctis uerbis, sed
doctis spiritu, spiritalibus spiritalia conparantes.
Animalis autem homo non percipit quae sunt a
spiritus Dei; stultitia est enim illi. Talibus igitur,
id est animalibus, paulo post dicit: Et ego, fratres, non
potui loqui uobis quasi spiritalibus, sed quasi
carnalibus; et illud et hoc eodem loquendi modo, id est
om. Va bel a f chorintios V 12 sint inter uos abp Domb.;
sit inter uos e; inter nos omisso sint VI; inter uos sint v 17 inquit
om. I 24 doctis spirito elav; docti spiritu Vabp 25 ea quae I
-28 uobis loqui l 29 et hoc Vep; ex hoc ablav modo intelligitur a
partes hominis, potest totum significari, quod est homo;
adque ita non est aliud animalis homo, aliud carnalis, sed
idem ipsum est utrumque, id est secundum hominem uiuens
homo; sicut non aliud quam homines significantur, siue ubi
legitur: Ei operibus legis non iustificabitur omnis
caro, siue quod scriptum est: Septuaginta quinque
animae descenderunt cum Iacob in Aegyptum. Et
ibi enim per omnem carnem omnis homo, et ibi per septuaginta
quinque animas septuaginta quinque homines intelleguntur.
Et quod dictum est: Non in sapientiae humanae
doctis uerbis, potuit dici: (Non in sapientiae carnalis\'; sicut
quod dictum est: Secundum hominem ambulatis, potuit
dici: \'Secundum carnem em). Magis autem hoc apparuit in his
quae subiunxit: Cum enim quis dicat: Ego quidem sum
Pauli, alius autem: Ego Apollo, nonne homines estis?
Quod dicebat: Animales estis, et: Carnales estis, expressius
dixit: Homines estis, quod est: \'Secundum hominem
uiuitis, non secundum Deum, secundum quem si uiueretis,
di essetis.\'
Non igitur opus est in peccatis uitiisque nostris ad Creatoris
iniuriam carnis accusare naturam, quae in genere adque
Ve 12 dici] sequentia usque ad l. 15
sic scripta sunt in b: Non magis autem hoc apparuit in his que subiQxit
Numquidnam haec tam dira cupido ex terrenis artubus moribundisqueO pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est
Sublimes animas iterumque ad tarda reuerti
Corpora? Quae lucis miseris tam dira cupido?
Interest autem qualis sit uoluntas hominis; quia si peruersa
est, peruersos habebit hos motus; si autem recta est,
non solum inculpabiles, uerum etiam laudalibes erunt. Voluntas
est quippe in omnibus; immo omnes nihil aliud quam
uoluntates sunt. Nam quid est cupiditas et laetitia nisi uoluntas
in eorum consensione quae uolumus? Et quid est metus
adque tristitia nisi uoluntas in dissensione ab his quae nolumus?
Sed cum consentimus adpetendo ea quae uolumus,
cupiditas; cum autem consentimus fruendo his quae uolumus,
laetitia uocatur. Itemque cum dissentimus ab eo quod accidere
nolumus, talis uoluntas metus est; cum autem dissentimus
ab eo quod nolentibus accidit, talis uoluntas tristitia est. Et
omnino pro uarietate rerum, quae adpetuntur adque fugiuntur,
sicut adlicitur uel offenditur uoluntas hominis, ita in hos uel
illos adfectus mutatur et uertitur. Quapropter homo, qui
secundum Deum, non secundum hominem uiuit, oportet ut
sit amator boni; unde fit consequens ut malum oderit. Et
nobis a ait] aut e; ac b 4 est om. I 5 et om. V .
ipsa V11 6 compellat esse v compellit el 7 efficitur e 8 et
aegr. v 11 prabe V 13 qua F1 18 sq. consensione ... dissenaione
fIIS8.; consensionem ... dissensionem v 22 itaque, in vtarg. iteque, e
29 sit m. 2 in ras. I
est: perfectum odium debet malis, qui secundum Deum uiuit,
ut nec propter uitium oderit hominem nec amet uitium
propter hominem, sed oderit uitium, amet hominem. Sanato
enim uitio totum quod amare, nihil autem quod debeat odisse
remanebit.
Nam cuius propositum est amare Deum et non secundum
hominem, sed secundum Deum amare proximum, sicut etiam
se ipsum: procul dubio propter hunc amorem dicitur uoluntatis
bonae, quae usitatius in scripturis sanctis caritas appellatur;
sed amor quoque secundum easdem sacras litteras
dicitur. Nam et amatorem boni apostolus dicit esse debere,
quem regendo populo praecipit eligendum, et ipse Dominus
Petrum apostolum interrogans cum dixisset: Diligis me
plus his? ille respondit: Domine, tu scis quia amo te;
et iterum Dominus quaesiuit, non utrum amaret, sed utrum
diligeret eum Petrus; at ille respondit iterum: Domine, tu
scis quia amo te; tertia uero interrogatione et ipse Iesus
non ait: *Diligis me?\' sed: Amas me? ubi secutus ait euangelista:
Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio:
Amas me? cum Dominus non tertio, sed semel dixerit:
Amas me? bis autem dixerit: Diligis me? Unde intellegimus,
quod etiam cum dicebat Dominus: Diligis me? nihil
aliud dicebat quam: Amas me? Petrus autem non mutauit
in marg. habet, e Deum sup. lin. 1 9 inueniri ht uita
iustorum (sic) p 13 sanctis tnss.; sacris v 15 dicit apost. v 18 plus
is F1; plus quam hi 1 21 iesus Velpa f; ei b; Dominus v; om. a
22 dilig///is//me, radendo ex diligentissime corr. e 23 est om. I
27 mutabit V
tu omnia scis, tu scis quia amo te.
Hoc propterea commemorandum putaui, quia nonnulli arbitrantur
aliud esse dilectionem siue caritatem, aliud amorem.
Dicunt enim dilectionem accipiendam esse in bono, amorem in
malo. Sic autem nec ipsos auctores saecularium litterarum locutos
esse certissimum est. Sed uiderint philosophi utrum uel qua
ratione ista discernant; amorem tamen eos in bonis rebus et
erga ipsum Deum magni pendere, libri eorum satis loquuntur.
Sed scripturas religionis nostrae, quarum auctoritatem ceteris
omnibus litteris anteponimus, non aliud dicere amorem, aliud
dilectionem uel caritatem, insinuandum fuit. Nam et amorem
in bono dici iam ostendimus. Sed ne quis existimet amorem
quidem et in malo et in bono, dilectionem autem non nisi in
bono esse dicendam, illud adtendat quod in psalmo scriptum
est: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam,
et illud apostoli Iohannis: Si quis dilexerit mundum,
non est dilectio Patris in illo. Ecce uno loco dilectio et
in bono et in malo. Amorem autem in malo (quia in bono
iam ostendimus) ne quisquam flagitet, legat quod scriptum
est: Erunt enim homines se ipsos amantes, amatores
pecuniae. Recta itaque uoluntas est bonus amor, et uoluntas
peruersa malus amor. Amor ergo inhians habere quod amatur,
cupiditas est, id autem habens eoque fruens laetitia; fugiens
quod ei aduersatur, timor est, idque si acciderit sentiens
tristitia est. Proinde mala sunt ista, si malus amor est; bona,
si bonus. Quod dicimus, de scripturis probemus. Concupiscit
apostolus dissolui et esse cum Christo; et: Concupiuit
28 Ps. 118, 20 V 2 tu scis] tu nosti l 5 in bono om. t1 6 litterarum
om. I 9 locuntur Vel 11 omnibus Vab elp a f; quibusque
v 14 et in bono et in malo v 15 dicendum V1 17 diligit a
18 in eo av 19 in malo usque ad quia om. 11 20 et legat l 22 et
recta a 23 inanis, in marg. inhians, p 24 eo;/, q; eras., b laetitia
Vbelpa; laet. est av 26 est amor v
dicitur: Desiderauit anima mea concupiscere iudicia
tua; et: Concupiscentia sapientiae perducit ad regnum.
Hoc tamen loquendi obtinuit consuetudo, ut, si cupi-
■ ditas uel concupiscentia dicatur nec addatur cuius rei sit,
non nisi in malo possit intellegi. Laetitia in bono est: Laetamini
in Domino et exultate iusti; et: Dedisti laetitiam
in cor meum; et: Adinplebis me laetitia cum
uultu tuo. Timor in bono est aput apostolum, ubi ait:
Cum timore et tremore uestram ipsorum salutem
operamini; et: Noli altum sapere, sed time; et: Timeo
autem, ne, sicut serpens Euam seduxit astutia sua.
sic et uestrae mentes corrumpantur a castitate, quae
est in Christo. De tristitia uero, quam Cicero magis aegritudinem
appellat, dolorem autem Vergilius, ubi ait: (dolent
gaudentque\', (sed ideo malui tristitiam dicere, quia aegritudo
uel dolor usitatius in corporibus dicitur) scrupulosior quaestio
est, utrum inueniri possit in bono.
Quas enim Graeci appellant
constantias nominauit, Stoici tres esse uoluerunt pro tribus
perturbationibus in animo sapientis, pro cupiditate uoluntatem,
pro laetitia gaudium, pro metu cautionem; pro aegritudine
uero uel dolore, quam nos uitandae ambiguitatis gratia
9 Phil. 2. 12 11 Rora. 11. 20 2. Cor. 11, 3 14 Tusc. III, 10
15 Aen. VI, 733 V 12 eAuam V 16 quam l1 21 exclaais p
23 euphatias et sic p. 15, 12 V el 24 istoici V pro] per lineolis
deletum l
Non tamen semper his proprietatibus locutio nostra frenanda
est, sed interdum his utendum est; et cum legimus
eos, quorum auctoritati resultare fas non est, ibi sunt intellegendae,
ubi rectus sensus alium exitum non potest inuenire;
sicut ista sunt, quae exempli gratia partim ex propheta,
partim ex euangelio commemorauimus. Quis enim nescit inpios
exultare laetitia? et tamen: Non est gaudere inpiis,
dicit Dominus. Unde, nisi quia gaudere aliud est,
quando proprie signateque hoc uerbum ponitur? Item quis
negauerit non recte praecipi hominibus, ut quaecumque ab
aliis sibi fieri cupiunt, haec eis et ipsi faciant; ne se inuicem
turpitudine inlicitae uoluptatis oblectent? et tamen saluberl\'imum
uerissimumque praeceptum est: Quaecumque uultis
ut faciant uobis homines, eadem et uos facite
illis. Et hoc unde, nisi quia hoc loco modo quodam proprio
uoluntas posita est, quae in malo accipi non potest? Locutione
uero usitatiore, quam frequentat maxime consuetudo
sermonis, non utique diceretur: Noli uelle mentiri omne
mendacium, nisi esset et uoluntas mala, a cuius prauitate
illa distinguitur, quam praedicauerunt angeli dicentes: Pax
in terra hominibus bonae uoluntatis. Nam ex abundanti
additum est (bon.ae\\ si esse non potest nisi bona. Quid
autem magnum in caritatis laudibus dixisset apostolus, quod
non gaudeat super iniquitate, nisi quia ita malignitas gaudet?
Et aput auctores saecularium litterarum talis istorum uerborum
indifferentia reperitur. Ait enim Cicero orator amplissimus:
(Cupio, patres conscripti, me esse clementem.) Quia
id uerbum in bono posuit. quis tam peruerse doctus existat,
qui non eum \'Cupio\', sed \'Volo* potius dicere debuisse
fv; intellegendi Vabelp a 10 sq. sibi
O
ab aliis v 14 ut sup. lin. I 16 locutionem u usitatiorcm l 21 abundanti
(bab.) Ipv; abundantia Vabe 24 iniquitatem e 25 et
Y a bel p a f; Nam et v
flagrans cupidine:.
Quam uoluntatem fuisse libidinem responsio, quae ibi serui
eius sanioris inducitur, satis indicat. Ait namque domino suo:
Gaudium uero eos et in malo posuisse ille ipse Vergilianus
testis est uersus, ubi has quattuor perturbationes summa
breuitate conplexus est:
Dixit etiam idem auctor:
Proinde uolunt cauent gaudent et boni et mali; adque ut
eadem aliis uerbis enuntiemus, cupiunt timent laetantur et
boni et mali; sed illi bene, isti male, sicut hominibus seu
recta seu peruersa uoluntas est. Ipsa quoque tristitia, pro
qua Stoici nihil in animo sapientis inueniri posse putauerunt,
reperitur in bono et maxime aput nostros. Nam laudat apostolus
Corinthios, quod contristati fuerint secundum Deum.
Sed fortasse quis dixerit illis apostolum fuisse congratulatum,
quod contristati fuerint paenitendo, qualis tristitia, nisi eorum
qui peccauerint, esse non potest. Ita enim dicit: Video
quod epistula illa, etsi ad horam, contristauit
26 2. Cor. 7, 8 sqq. V ablp a f; senioris e v 6 quando l
7 id] ei b; ad id p qui Via; qui/!, duabus litt. erasis, e; quo
abp fv istum] his eius b 11 idem ille l 21 istoici V 24 illis
sup. Itn. e 27 illa om. b el
quia contristati estis in paenitentiam. Contristati
enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum
patiamini ex nobis. Quae enim secundum
Deum est tristitia, paenitentiam in salutem
inpaenitendam operatur; mundi autem tristitia
mortem operatur. Ecce enim id ipsum secundum
Deum contristari quantam perfecit in uobis industriam.
Ac per hoc possunt Stoici pro suis partibus respondere,
ad hoc uideri utilem esse tristitiam, ut peccasse paeniteat;
in animo autem sapientis ideo esse non posse, quia nec
peccatum in eum cadit, cuius paenitentia contristetur, nec
ullum aliud malum, quod perpetiendo et sentiendo sit tristis.
Nam et Alcibiadem ferunt (si me de nomine hominis memoria
non fallit), cum sibi beatus uideretur, Socrate disputante et
ei quam miser esset, quoniam stultus esset, demonstrante
fleuisse. Huic ergo stultitia fuit causa etiam huius utilis
optandaeque tristitiae, qua homo esse se dolet, quod esse non
debet. Stoici autem non stultum, sed sapientem aiunt tristem
esse non posse.
Verum his philosophis, quod ad istam quaestionem de
animi perturbationibus adtinet, iam respondimus in nono huius
operis libro, ostendentes eos non tam de rebus, quam de
uerbis cupidiores esse contentionis quam ueritatis. Aput nos
autem iuxta scripturas sanctas sanamque doctrinam ciues
om. I estis om. b in flł88.; ad v 5 in paenitentiam, ti
ex d corr., I 7 morte V oper. mortem l Ecce] haec b 8 dmn V
contristari uos f perfecit Vlbela Domb.; perficit Jr2 apv 9 istoici
et sic semper r 16 ct quoniam l 18 quam V; cum l 28 sacras v
Deum uiuentes metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, et
quia rectus est amor eorum, istas omnes adfectiones rectas
habent. Metuunt poenam aeternam, cupiunt uitam aeternam;
dolent in re, quia ipsi in semet ipsis adhuc ingemescunt adoptionem,
expectantes redemtionem corporis sui; gaudent in
spe, quia fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est
mors in uictoriam. Item metuunt peccare, cupiunt perseuerare;
dolent in peccatis, gaudent in operibus bonis. Ut
enim metuant peccare, audiunt: Quoniam abundabit iniquitas,
refrigescet caritas multorum; ut cupiant
perseuerare, audiunt quod scriptum est: Qui perseuerauerit
usque in finem, hic saluus erit; ut doleant in
peccatis, audiunt: Si dixerimus quia peccatum non
habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis
non est; ut gaudeant in operibus bonis, audiunt: Hilarem
datorem diligit Deus. Item sicuti se infirmitas eorum
firmitasque habuerit, metuunt tentari, cupiunt tentari; dolent
in tentationibus, gaudent in tentationibus. Ut enim metuant
tentari, audiunt: Si quis praeoccupatus fuerit in aliquo
delicto, uos, qui spiritales estis, instruite huius
modi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum.
ne et tu tenteris; ut autem cupiant tentari, audiunt quendam
uirum fortem ciuitatis Dei dicentem: Proba me, Domine,
et tenta me; ure renes meos et cor meum; ut
doleant in tentationibus, uident Petrum flentem; ut gaudeant
in tentationibus, audiunt Iacobum dicentem: Omne
1, 8 16 2. Cor. 9, 7 20 Gal. 6, 1 24 Ps. 25, 2 26 Mt. 26, 75
27 Iac. 1, 2 abe a adopt.] abolitionem l 7 absorta V abel 8 in
nictoria V 10 abundabit ex alium dabit corr. V j abundauit el 11 refhgeacit
V l 12 quoniam qui l 13 in fine Fl 16 hilarem enim f
17 se om. b 18 cupiunt tentari om. 11 21 spirituales v 23 uerba
inde ab quendam
Non solum autem propter se ipsos his mouentur adfectibus,
uerum etiam propter eos, quos liberari cupiunt et ne pereant
metuunt, et dolent si pereunt et gaudent si liberantur. Illum
quippe optimum et fortissimum uirum, qui in suis infirmitatibus
gloriatur, ut eum potissimum commemoremus, qui in
ecclesiam Christi ex gentibus uenimus, doctorem gentium in
fide et ueritate, qui et plus omnibus suis coapostolis laborauit
et pluribus epistulis populos Dei, non eos tantum, qui
praesentes ab illo uidebantur, uerum etiam illos, qui futuri
praeuidebantur, instruxit; illum, inquam, uirum, athletam
Christi, doctum ab illo, unctum de illo, crucifixum cum illo,
gloriosum in illo, in theatro huius mundi, cui spectaculum
factus est et angelis et hominibus, legitime magnum agonem
certantem et palmam supernae uocationis in anteriora sectantem,
oculis fidei libentissime spectant gaudere cum gaudentibus,
flere cum flentibus, foris habentem pugnas, intus timores,
cupientem dissolui et esse cum Christo, desiderantem
uidere Romanos, ut aliquem fructum habeat et in illis sicut
et in ceteris gentibus, aemulantem Corinthios et ipsa aemulatione
metuentem, ne seducantur eorum mentes a castitate,
quae in Christo est, magnam tristitiam et continuum dolorem
cordis de Israelitis habentem, quod ignorantes Dei iustitiam
1. 21 Gal. 2, 20 14 1. Cor. 4, 9 16 Phil. 8, 14 17 Rora. 12, 15
18 2. Cor. 7, 5 19 Phil. 1, 23 Rom. 1, 11; 13 21 2. Cor. 11,
2 sq. 23 Rom. 9, 2 24 Rom. 10, 3 l 2 insideritis, in marg. iucider., e
IN
8 uenimus, ix m. rec., V 11 illo.. etiam om. Z1 futuri erant praeuid.
1 12 uerum l 13 uinctum l 15 magnum agonem Vabv;
r
magno agone elpaf 17 spectant Vpv; spectantem bea; expectans l;
expectantem a 19 ut esset, t m. 2, e 21 ipsa Vabelpv; in ipsa a f
a
aemulatione męţuentem (aemulationem auentem?) V m. 2 corr. 23 est
in Xpo 1
nec solum dolorem, uerum etiam luctum suum denuntiantem
quibusdam, qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam
super inmunditia et fornicationibus suis.
Hi motus, hi adfectus de amore boni et de sancta caritate
uenientes si uitia uocanda sunt, sinamus, ut ea, quae uere
uitia sunt, uirtutes uocentur. Sed cum rectam rationem sequantur
istae adfectiones, quando ubi oportet adhibentur, quis
eas tunc morbos seu uitiosas passiones audeat dicere? Quam
ob rem etiam ipse Dominus in forma serui agere uitam dignatus
humanam, sed nullum habens omnino peccatum adhibuit
eas, ubi adhibendas esse iudicauit. Neque enim, in
quo uerum erat hominis corpus et uerus hominis animus,
falsus erat humanus adfectus. Cum ergo eius in euangelio
ista referuntur, quod super duritia cordis Iudaeorum cum ira
contristatus sit, quod dixerit: Gaudeo propter uos, ut
credatis, quod Lazarum suscitaturus etiam lacrimas fuderit,
quod concupiuerit cum discipulis suis manducare pascha,
quod propinquante passione tristis fuerit anima eius: non
falso utique referuntur. Verum ille hos motus certae dispensationis
gratia ita cum uoluit suscepit animo humano, ut
cum uoluit factus est homo.
Proinde, quod fatendum est, etiam cum rectas et secundum
Deum habemus has adfectiones, huius uitae sunt, non illius,
quam futuram speramus, et saepe illis etiam inuiti cedimus.
Itaque aliquando, quamuis non culpabili cupiditate, sed laudabili
caritate moueamur, etiam dum nolumus flemus. Habemus
ergo eas ex humanae condicionis infirmitate; non autem
18 Lc. 22, 15 19 Mt. 26, 88 d 4 inmunditiam VI1 5 carit. sancta l
7 cum rectam] corectam e 9 moribus F1; morbos, in marg. morbidas e
10 in formam a b serui] dei V 14 humanus om. 11 euangelista Fl
15 feruntur F1 duritia Yep a f; duritiam ablv 18 pasca V
20 hos sup. lin. e 21 ut cum ex uitium corr. V 22 esset d
dum uitae huius infirmitatem gerimus, si eas omnino nullas
habeamus, tunc potius non recte uiuimus. Vituperabat enim
et detestabatur apostolus quosdam, quos etiam esse dixit sine
adfectione. Culpauit etiam illos sacer psalmus, de quibus ait:
Sustinui qui simul contristaretur, et non fuit. Nam
omnino non dolere, dum sumus in hoc loco miseriae, profecto,
sicut quidam etiam aput saeculi huius litteratos sensit
et dixit, non sine magna mercede contingit inmanitatis in
animo, stuporis in corpore. Quocirca illa, quae
dicitur (quae si Latine posset inpassibilitas diceretur), si ita
intellegenda est (in animo quippe, non in corpore accipitur),
ut sine his adfectionibus uiuatur, quae contra rationem accidunt
mentemque perturbant, bona plane et maxime optanda
est, sed nec ipsa huius est uitae. Non enim qualiumcumque
hominum uox est, sed maxime piorum multumque iustorum
adque sanctorum: Si dixerimus, quoniam peccatum non
habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis
non est. Tunc itaque
homine nullum erit. Nunc uero satis bene uiuitur, si sine
crimine; sine peccato autem qui se uiuere existimat, non id
agit, ut peccatum non habeat, sed ut ueniam non accipiat.
Porro, si
omnino non potest ullus adfectus, quis hunc stuporem non
omnibus uitiis iudicet esse peiorem? Potest ergo non absurde
dici perfectam beatitudinem sine stimulo timoris et sine ulla
tristitia futuram; non ibi autem futurum amorem gaudiumque
quis dixerit, nisi omni modo a ueritate seclusus? Si autem
Io. 1, 8
9 magna om. J contigit l 10 aphatia V 11 inpossibilitas V1
S
13 occidunt 71; accedunt l 17 dixeri I in fine lineae e qupftiatji V;
quia p 20 nunc autem
Timor namque ille, de quo dicit apostolus Iohannes: Timor
non est in caritate, sed perfecta caritas foras
mittit timorem, quia timor poenam habet; qui autem
timet, non est perfectus in caritate, non est eius generis
timor, cuius ille, quo timebat apostolus Paulus, ne Corinthii
serpentina seducerentur astutia; hunc enim timorem
habet caritas, immo non habet nisi caritas; sed illius generis
est timor, qui non est in caritate, de quo ipse apostolus
Paulus ait: Non enim accepistis spiritum seruitutis
iterum in timore. Timor uero ille castus permanens in
saeculum saeculi, si erit et in futuro saeculo, (nam quo alio
modo potest intellegi permanere in saeculum saeculi?) non
est timor exterrens a malo quod accidere potest, sed tenens
in bono quod amitti non potest. Ubi enim boni adepti amor
inmutabilis est, profecto, si dici potest, mali cauendi timor
securus est. Timoris quippe casti nomine ea uoluntas significata
est, qua nos necesse erit nolle peccare, et non sollicitudine
infirmitatis, ne forte peccemus, sed tranquillitate caritatis
cauere peccatum. Aut si nullius omnino generis timor
esse poterit in illa certissima securitate perpetuorum feliciumque
gaudiorum, sic est dictum: Timor Domini castus
permanens in saeculum saeculi, quem ad modum dictum
est: Patientia pauperum non peribit in aeternum. Neque
enim aeterna erit ipsa patientia, quae necessaria non est,
nisi ubi toleranda sunt mala; sed aeternum erit, quo per
27 Pa. 9, 19 1 anget l 2 adaers. I recte hic hoc e eet sup. lin. V
4 separanda V1 4 sq. separandaa 6 timor. Ille l 6 foras minoribus
ut
litteris extra lineam V 11 ęşţ generis timor V; est gen. timor v
12 et ipse e Ip 14 timore Vabep Domb.; timorem l v 25 dictum est v
saeculi dictus est permanere, quia id permanebit, quo timor
ipse perducit.
Quae cum ita sint, quoniam recta uita ducenda est, qua
perueniendum sit ad beatam, omnes adfectus istos uita recta
rectos habet, peruersa peruersos. Beata uero eademque aeterna
amorem habebit et gaudium non solum rectum, uerum etiam
-certum; timorem autem ac dolorem nullum. Unde iam apparet
utcumque, quales esse debeant in hac peregrinatione ciues
ciuitatis Dei, uiuentes secundum spiritum, non secundum
carnem, hoc est secundum Deum, non secundum hominem,
et quales in illa, quo tendunt, inmortalitate futuri sint. Ciuitas
porro, id est societas, inpiorum non secundum Deum,
sed secundum hominem uiuentium et in ipso cultu falsae
contemtuque uerae diuinitatis doctrinas hominum daemonumue
sectantium his adfectibus prauis tamquam morbis et perturbationibus
quatitur. Et si quos ciues habet, qui moderari
talibus motibus et eos quasi temperare uideantur, sic inpietate
superbi et elati sunt, ut hoc ipso sint in eis maiores
tumores, quo minores dolores. Et si nonnulli tanto inmaniore,
quanto rariore uanitate hoc in se ipsis adamauerint, ut nullo
prorsus erigantur et excitentur, nullo flectantur adque inclinentur
adfectu: humanitatem totam potius amittunt, quam
ueram adsequuntur tranquillitatem. Non enim quia durum
aliquid, ideo rectum, aut quia stupidum est, ideo sanum.
in marg. rectum, e 19 in eis sint v 22 et om. I
24 adsequuntur (//// quntur, Utteris ause umiditate deletis V) mвs.; assequantur
v
Sed utrum primus homo uel primi homines (duorum erat
quippe coniugium) habebant istos adfectus in corpore animali
ante peccatum, quales in corpore spiritali non habebimus omni
purgato finitoque peccato, non inmerito quaeritur. Si enim
habebant, quo modo erant beati in illo memorabili beatitudinis
loco, id est paradiso? Quis tandem absolute dici beatus potest,
qui timore adficitur uel dolore? Quid autem timere aut
dolere poterant illi homines in tantorum tanta afluentia bonorum,
ubi nec mors metuebatur nec ulla corporis mala ualetudo,
nec aberat quicquam, quod bona uoluntas adipisceretur,
nec inerat quod carnem animumue hominis feliciter uiuentis
offenderet? Amor erat inperturbatus in Deum adque inter se
coniugum fida et sincera societate uiuentium, et ex hoc amore
grande gaudium, non desistente quod amabatur ad fruendum.
Erat deuitatio tranquilla peccati, qua manente nullum omnino
alicunde malum, quod contristaret, inruebat. An forte cupiebant
prohibitum lignum ad uescendum contingere, sed mori
metuebant, ac per hoc et cupiditas et metus iam tunc illos
homines etiam in illo perturbabat loco? Absit ut hoc existimemus
fuisse, ubi nullum erat omnino peccatum. Neque enim
nullum peccatum est ea quae lex Dei prohibet concupiscere
adque ab his abstinere timore poenae, non amore iustitiae.
Absit, inquam, ut ante omne peccatum iam ibi fuerit tale
peccatum, ut hoc de ligno admitterent, quod de muliere Dominus
ait: Si quis uiderit mulierem ad
V p; nullis q v 3 delinquerent Vp; deliquerint q v 7 apiritoali
v 7 habemus F1 12 afluent. Vp; affluent. v 18 desiste V
19 dubitatio b 20 alicunde Velp Domb.; aliunde abv 21 prohi-
O
bitum usque ad metuebant om. 1 23 perturbat el 26 pOeine V
28 amitterent VI1 29 ad concup.] accupiscenda b concupiscendam e
igitur felices erant et nullis agitabantur perturbationibus animorum,
nullis corporum laedebantur incommodis: tam felix
uniuersa societas esset humana, si nec illi malum, quod etiam
in posteros traicerent, nec quisquam ex eorum stirpe iniquitate
committeret, quod damnationem reciperet; adque ista
permanente felicitate, donec per illam benedictionem, qua
dictum est: Crescite et multiplicamini, praedestinatorum
sanctorum numerus conpleretur, alia maior daretur, quae beatissimis
angelis data est, ubi iam esset certa securitas peccaturum
neminem neminemque moriturum, et talis esset uita
sanctorum post nullum laboris doloris mortis experimentum,
qualis erit post haec omnia in incorruptione corporum reddita
resurrectione mortuorum.
Sed quia Deus cuncta praesciuit et ideo quoque hominem
peccaturum ignorare non potuit: secundum id, quod praesciuit
adque disposuit, ciuitatem sanctam debemus adserere, non
secundum illud, quod in nostram cognitionem peruenire non
potuit, quia in Dei dispositione non fuit. Neque enim homo
peccato suo diuinum potuit perturbare consilium, quasi Deum
quod statuerat mutare conpulerit; cum Deus praesciendo
utrumque praeuenerit, id est, et homo, quem bonum ipse
om. Z 2 erant V eJ Ipaf Domb.; erant primi homines a b es n
et] qui 62 4 si om. e 5 traicerent Velp Domb.; traiecerunt abv
ne a1 b ex eine b iniquitate Vaf Domb ; iniquitatem
abelpv 6 quod Vbelp Domb.; quo a; quae v damnationem
abelpv; damnatione Vaf Domb. recipereAt e ita a b 7 quja e
17 uitiata V; om. pqv 18 hominem quoque v hominum pecca-
▼
tQrum b 20 sanctam b f Dornb.; sanctam eam V rell. v 22 dispensatione
a Nec v
illo esset ipse facturus. Deus enim etsi dicitur statuta mutare
(unde tropica locutione in scripturis etiam paenituisse legitur
Deum), iuxta id dicitur, quod homo sperauerat uel naturalium
causarum ordo gestabat, non iuxta id, quod se Omnipotens
facturum esse praesciuerat. Fecit itaque Deus, sicut scriptum
est, hominem rectum ac per hoc uoluntatis bonae. Non enim
rectus esset bonam non habens uoluntatem. Bona igitur uoluntas
opus est Dei; cum ea quippe ab illo factus est homo.
Mala uero uoluntas prima, quoniam omnia opera mala praecessit
in homine, defectus potius fuit quidam ab opere Dei
ad sua opera quam opus ullum, et ideo mala opera, quia
secundum se, non secundum Deum; ut eorum operum tamquam
fructuum malorum uoluntas ipsa esset uelut arbor mala
aut ipse homo in quantum malae uoluntatis. Porro mala uoluntas
quamuis non sit secundum naturam, sed contra naturam,
quia uitium est, tamen eius naturae est, cuius est uitium,
quod nisi in natura non potest esse; sed in ea, quam creauit
ex nihilo, non quam genuit Creator de semet ipso, sicut genuit
Verbum, per quod facta sunt omnia; quia, etsi de terrae
puluere Deus finxit hominem, eadem terra omnisque terrena
materies omnino de nihilo est, animamque de nihilo factam
dedit corpori, cum factus est homo. Usque adeo autem mala
uincuntur a bonis, ut, quamuis sinantur esse ad demonstrandum
quam possit et ipsis bene uti iustitia prouidentissima
Creatoris, bona tamen sine malis esse possint, sicut Deus
ipse uerus et summus, sicut omnis super istum caliginosum
aerem caelestis inuisibilis uisibilisque creatura; mala uero sine
bonis esse non possint, quoniam naturae, in quibus sunt, in
codd. praeter o; script. sanctis a v 10 mala opera v
12 qua l 16 sit om. I econtra e 17 est om. a1 18 in eam e
Viuebat itaque homo secundum Deum in paradiso et corporali
et spiritali. Neque enim erat paradisus corporalis propter
corporis bona et propter mentis non erat spiritalis; aut
uero erat spiritalis quo per interiores, et non erat corporalis
quo per exteriores sensus homo frueretur. Erat plane utrumque
propter utrumque. Postea uero quam superbus ille angelus
ac per hoc inuidus per eandem superbiam a Deo ad
semet ipsum conuersus et quodam quasi tyrannico fastu gaudere
subditis quam esse subditus eligens de spiritali paradiso
cecidit (de cuius lapsu sociorumque eius, qui ex angelis Dei
angeli eius effecti sunt, in libris undecimo et duodecimo
huius operis satis, quantum potui, disputaui), malesuada uersutia
in hominis sensum serpere adfectans, cui utique stanti,
quoniam ipse ceciderat, inuidebat, colubrum in paradiso corporali,
ubi cum duobus illis hominibus, masculo et femina,
animalia etiam terrestria cetera subdita et innoxia uersabantur,
animal scilicet lubricum et tortuosis anfractibus mobile, operi
suo congruum, per quem loqueretur, elegit; eoque per
5 pcccatorum l djgtum V a om. e 6 potui F1 12 spirituali
et sic infra v 15 per om. V 18 et Vel p Domb.; om. abv 19 subditis
quam esse om. el 21 facti d 22 male euasa e; male suadenda b
t m
23 in om. e sensum Velp Domb.; sensu a b; sensus v 24 eorpoa
rali V 28 angelic/m , u eras., V
sibi subiecto et tamquam instrumento abutens fallacia sermocinatus
est feminae, a parte scilicet inferiore illius humanae
copulae incipiens, ut gradatim perueniret ad totum, non existimans
uirum facile credulum nec errando posse decipi, sed
dum alieno cedit errori. Sicut enim Aaron erranti populo ad
idolum fabricandum non consensit inductus, sed cessit obstrictus,
nec Salomonem credibile est errore putasse idolis
esse seruiendum, sed blanditiis femineis ad illa sacrilegia
fuisse conpulsum: ita credendum est illum uirum suae feminae,
uni unum. hominem homini, coniugem coniugi, ad Dei
legem transgrediendam non tamquam uerum loquenti credidisse
seductum, sed sociali necessitudine paruisse. Non enim
frustra dixit apostolus: Adam non est seductus, mulier
autem seducta est, nisi quia illa quod ei serpens locutus
est, tamquam uerum esset, accepit, ille autem ab unico noluit
consortio dirimi nec in communione peccati; nec ideo minus
reus, si sciens prudensque peccauit. Unde et apostolus non
ait: \'Non peccauit\\ sed: Non est seductus; nam utique
ipsum ostendit, ubi dicit: Per unum hominem peccatum
intrauit in mundum, et paulo post apertius: In similitudine,
inquit, praeuaricationis Adae. Hos autem seductos
intellegi uoluit, qui id, quod faciunt, non putant esse
peccatum; ille autem sciuit. Alioquin quo modo uerum erit:
Adam non est seductus? Sed inexpertus diuinae seueritatis
in eo falli potuit, ut ueniale crederet esse commissum. Ac
per hoc in eo quidem, quo mulier seducta est, non est ille
5, 12 sqq. fallacia p v Domb.; fallaciam Va bel \'minime male\' Diibn.) 3 inferioria
l 5 uerum V1 6 aron V 11 unum sup. lin. d 14 Adam Pi
Et Adam Domb.; sed adam Ve at Ii sed et adam abv; sed ad. non est
seductus corr. m. in marg. d 16 autem] uero, m. 2 in ras., e 18 si
codd. praeter p; sed v; om. p 20 intrauit peccatum v 21 similitudineip
V 22 hoa Velp Domb.; eos abv 25 seductum V1 26 ut
sup. lin. V
erat dicturus: Mulier. quam dedisti mecum, ipsa mihi
dedit, et manducaui. Quid ergo pluribus? Etsi credendo
non sunt ambo decepti, peccando tamen ambo sunt capti et
diaboli laqueis inplicati.
Si quem uero mouet. quur aliis peccatis sic natura non
mutetur humana. quem ad modum illa duorum primorum
hominum praeuaricatione mutata est, ut tantae corruptioni,
quantam uidemus adque sentimus, et per hanc subiaceret et
morti ac tot et tantis tamque inter se contrariis perturbaretur
et fluctuaret adfectibus, qualis in paradiso ante peccatum, licet
in corpore animali esset, utique non fuit — si quis hoc mouetur,
ut dixi, non ideo debet existimare leue ac paruum illud
fuisse commissum, quia in esca factum est, non quidem mala
nec noxia, nisi quia prohibita; neque enim quidquam mali
Deus in illo tantae felicitatis loco crearet adque plantaret.
Sed oboedientia commendata est in praecepto, quae uirtus in
creatura rationali mater quodam modo est omnium custosque
uirtutum; quando quidem ita facta est, ut ei subditam esse
sit utile; perniciosum autem suam, non eius a quo creata est
facere uoluntatem. Hoc itaque de uno cibi genere non edendo,
ubi aliorum tanta copia subiacebat, tam leue praeceptum ad
obseruandum, tam breue ad memoria retinendum, ubi praesertim
nondum uoluntati cupiditas resistebat, quod de poena
transgressionis postea subsecutum est, tanto maiore iniustitia
uiolatum est, quanto faciliore posset obseruantia custodiri.
Vellpv; mihi a b e2 a f mi l1 7 ut editur V; primi
hominis peccati admissi pq; primi peccati per hominem admissi v 11 et
morti V elp a /; et om. abv 12 et tot ac d conturbaretur d
14 esset animali v 15 illud sup. lin. V 17 nisiJ sed m. 2 in ras. e
21 eis e 23 ciui F1 25 ad memoriam e 28 custodire l
In occulto autem mali esse coeperunt, ut in apertam inoboedientiam
laberentur. Non enim ad malum. opus perueniretur,
nisi praecessisset uoluntas mala. Porro malae uoluntatis
initium quae potuit esse nisi superbia? Initium enim omnis
peccati superbia est. Quid est autem superbia nisi peruersae
celsitudinis adpetitus? Peruersa enim est celsitudo
deserto eo, cui debet animus inhaerere, principio sibi quodam
modo fieri adque esse principium. Hoc fit, cum sibi nimis
placet. Sibi uero ita placet, cum ab illo bono inmutabili deficit,
quod ei magis placere debuit quam ipse sibi. Spontaneus
est autem iste defectus, quoniam, si uoluntas in amore
superioris inmutabilis boni, a quo inlustrabatur ut uideret et
accendebatur ut amaret, stabilis permaneret, non inde ad sibi
placendum auerteretur et ex hoc tenebresceret et frigesceret,
ut uel illa crederet uerum dixisse serpentem, uel ille Dei
mandato uxoris praeponeret uoluntatem putaretque se uenialiter
transgressorem esse praecepti, si uitae suae sociam non
desereret etiam in societate peccati. Non ergo malum opus
factum est, id est illa transgressio ut cibo prohibito uescerentur,
nisi ab eis qui iam mali erant. Neque enim fieret ille
fructus malus nisi ab arbore mala. Ut autem esset arbor
mala, centra naturam factum est, quia nisi uitio uoluntatis,
quod contra naturam est, non utique fieret. Sed uitio deprauari
nisi ex nihilo facta natura non posset. Ac per hoc ut
natura sit, ex eo habet quod a Deo facta est; ut autem ab
V opus V; ad opus pqv 3 praecesserit V; prae-
cessit pqv 5 opus sup. lin. V peruenitur e 6 mala uoluntas v
7 quae Velaf Domb.; quid a b; quod p v potuit m. 2 ex putauit
CON. b; putaui a 9 celsit. est v 12 bona V1 defecit e 13 ei]
ęt l 15 bono l 18 crederet om. e uerum crederet v 20 praecepto
Vx 21 deseret e malum ergo v 24 esset sup. lin. e
sic defecit homo, ut omnino nihil esset, sed ut inclinatus ad
se ipsum minus esset, quam erat, cum ei qui summe est
inhaerebat. Relicto itaque Deo esse in semet ipso, hoc est
sibi placere, non iam nihil esse est, sed nihilo propinquare.
Unde superbi secundum scripturas sanctas alio nomine appellantur
sibi placentes. Bonum est enim sursum habere cor;
non tamen ad se ipsum, quod est superbiae, sed ad Dominum,
quod est oboedientiae, quae nisi humilium non potest esse.
Est igitur aliquid humilitatis miro modo quod sursum faciat
cor, et est aliquid elationis quod deorsum faciat cor. Hoc
quidem quasi contrarium uidetur, ut elatio sit deorsum et
humilitas sursum. Sed pia humilitas facit subditum superiori;
nihil est autem superius Deo; et ideo exaltat humilitas, quae
facit subditum Deo. Elatio autem, quae in uitio est, eo ipso
respuit subiectionem et cadit ab illo, quo non est quidquam
superius, et ex hoc erit inferius et fit quod scriptum est:
Deiecisti eos, cum extollerentur. Non enim ait: \'Cum
elati fuissent\\ ut prius extollerentur et postea deicerentur;
sed cum extollerentur, tunc deiecti sunt. Ipsum quippe extolli
iam deici est. Quapropter quod nunc in ciuitate Dei et ciuitati
Dei in hoc peregrinanti saeculo maxime commendatur
humilitas et. in eius rege, qui est Christus, maxime praedicatur
contrariumque huic uirtuti elationis uitium in eius
aduersario, qui est diabolus, maxime dominari sacris litteris
edocetur: profecto ista est magna differentia, qua ciuitas, unde
loquimur, utraque discernitur, una scilicet societas piorum
hominum, altera inpiorum, singula quaeque cum angelis ad se
pertinentibus, in quibus praecessit hac amor Dei, hac amor sui.
4 inhaereret l 5 est om. b propinquante b 8 deum l 11 aliquod
F1 13 susum V 14 est sup. lin. I exultat V1 15 eo]
quo b ipso respuit MM.; ipso quo resp. v 19 deiecerentur e11
20 tum V1 ipsGql quidpe l 22 saeculo peregrin. f) 24 huic supi
lin. I. 29 cum quibus
Sed est peior damnabiliorque superbia, qua etiam in peccatis
manifestis suffugium excusationis inquiritur; sicut illi
primi homines, quorum et illa dixit: Serpens seduxit me,
et manducaui, et ille dixit: Mulier, quam dedisti mecum,
haec mihi dedit a ligno, et edi. Nusquam hic
sonat petitio ueniae, nusquam inploratio medicinae. Nam
licet isti non sicut Cain quod commiserunt negent, adhuc
tamen superbia in aliud quaerit referre quod perperam fecit:
superbia mulieris in serpentem, superbia uiri in mulierem.
Sed accusatio potius quam excusatio uera est, ubi mandati
diuini est aperta transgressio. Neque enim hoc propterea non
fecerunt, quia id mulier serpente suadente, uir muliere inpertiente
commisit, quasi quidquam Deo, cui uel crederetur uel
cederetur, anteponendam fuit.
Quia ergo contemtus est Deus iubens, qui creauerat, qui
ad suam imaginem fecerat, qui ceteris animalibus praeposuerat,
qui in paradiso constituerat, qui rerum omnium copiam
salutisque praestiterat, qui praeceptis nec pluribus nec grandibus
nec difficilibus onerauerat, sed uno breuissimo adque
leuissimo ad oboedientiae salubritatem adminiculauerat, quo
eam creaturam, cui libera seruitus expediret, se esse
V transgressoris Vj transgressionis pqv 7 mecum
, .
Vbelpav; mihi opJa f 8 e ligno e et cOmedi, in marg. et edi, e
10 si€ ea in quod e 11 alium ev 13 potius quam excusatio om. 11
17 fuit mss.; fuerit v 25 honerauerat 2 26 obandientiae V amminiculum
dederat l
damnatio, ut homo, qui custodiendo mandatum futurus fuerat
etiam carne spiritalis, fieret etiam mente carnalis et, qui sua
superbia sibi placuerat, Dei iustitia sibi donaretur; nec sic,
ut in sua esset omnimodis potestate, sed a se ipse quoque
dissentiens sub illo, cui peccando consensit, pro libertate,
quam concupiuit, duram miseramque ageret seruitutem, mortuus
spiritu uolens et corpore moriturus inuitus, desertor
aeternae uitae etiam aeterna, nisi gratia liberaret, morte
damnatus. Quisquis huius modi damnationem uel nimiam uel
iniustam putat, metiri profecto nescit, quanta fuerit iniquitas
in peccando, ubi tanta erat non peccandi facilitas. Sicut
enim Abrahae non inmerito magna oboedientia praedicatur,
quia, ut occideret filium, res difficillima est imperata: ita in
paradiso tanto maior inboedientia fuit, quanto id, quod prae- .
ceptum est, nullius difficultatis fuit. Et sicut oboedientia
secundi hominis eo praedicabilior, quo factus est oboediens
usque ad mortem: ita inoboedientia primi hominis eo detestabilior,
quo factus est inoboediens usque ad mortem. Ubi
enim magna est inoboedientiae poena proposita et res a Creatore
facilis imperata, quisnam satis explicet, quantum malum
sit non oboedire in re facili et tantae potestatis imperio et
tanto terrente supplicio?
Denique, ut breuiter dicatur, in illius peccati poena quid
inoboedientiae nisi inoboedientia retributa est? Nam quae
hominis est alia miseria nisi aduersus eum ipsum inoboedientia
eius ipsius, ut, quoniam noluit quod potuit, quod non potest
l 5 ad se l 9 liberet V11 10 bujusmodi V damnatione
b nimiam] animam b 11 iustam putat metiri perfectionem
scit b 12 11;1 non peccando felicitas V 14 qui/, a eras., e 15 tanta
magis inoboediens fuit quando id praeceptum nullus (sic) b 17 eo ex
et corr. V; quo ex eo corr. I 17 quod l 18 ita usque ad mortem
l. 19 om. a1 e1 ita et inoboed. V 23 terrente Ve l; terrentis p 11 f;
terrenti a b v
quidquid tamen non poterat, non nolebat, et ideo
poterat omnia quae uolebat; nunc uero sicut in eius stirpe
cognoscimus et diurna scriptura testatur: Homo uanitati
similis factus est. Quis enim enumerat, quam multa
quae non potest uelit, dum sibi ipse, id est uoluntati eius
ipse animus eius eoque inferior caro eius, non obtemperat?
Ipso namque inuito et animus plerumque turbatur et caro
dolet et ueterescit et moritur, et quidquid aliud patimur,
quod non pateremur inuiti, si uoluntati nostrae nostra natura
omni modo adque ex omnibus partibus oboediret. At enim
aliquid caro patitur, quo seruire non sinitur. Quid interest
unde, dum tamen per iustitiam dominantis Dei, cui subditi
seruire noluimus, caro nostra nobis, quae subdita fuerat, non
seruiendo molesta sit, quamuis nos Deo non seruiendo molesti
nobis potuerimus esse, non illi? Neque enim sic ille nostro,
ut nos seruitio corporis indigemus, et ideo nostra est quod
recipimus, non illius poena quod fecimus. Dolores porro, qui
dicuntur carnis, animae sunt in carne et ex carne. Quid enim
caro per se ipsam sine anima uel dolet uel concupiscit? Sed
quod concupiscere caro dicitur uel dolere, aut ipse homo est,
sicut disseruimus, aut aliquid animae, quod carnis adficit
passio, uel aspera, ut faciat dolorem, uel lenis, ut uoluptatem.
Sed dolor carnis tantum modo offensio est animae ex carne
et quaedam ab eius passione. dissensio, sicut animi dolor,
quae tristitia nuncupatur, dissensio est ab his rebus, quae
nobis nolentibus acciderunt. Sed tristitiam plerumque praecedit
metus, qui et ipse in anima est, non in carne. Dolorem
autem carnis non praecedit ullus quasi metus carnis, qui
om. el 4 uanitatis e 6 cum f 9 ueterascit r
12 si aliquid p 15 est l nobis molesti l 16 nobis om. el
18 percipimus l poena non illius l 19 et om. e1 21 quod onl.
at bell; quando a2 aut dolere uel ipse
Cum igitur sint multarum libidines rerum, tamen, cum
libido dicitur neque cuius rei libido sit additur, non fere
adsolet animo occurrere nisi illa, qua obscenae partes corporis
excitantur. Haec autem sibi non solum totum corpus nec
solum extrinsecus, uerum etiam intrinsecus uindicat totumque
7 inanimis, m. 2 rescript., V; inanimatis e2 p; inanibus l 8 et V
abep l; ut v
Merito huius libidinis maxime pudet, merito et ipsa membra,
quae suo quodam, ut ita dixerim, iure, non omni modo
eras.; in marg. corporalibus. e 7 sed erasum e uas
N
suuiri v 9 desid.] concupiscentiac l 10 possit l 11 ad huc V
16 sq. motus ille importunus est v 17 nullo poscente v 22 ipsam
c
bel P Vi ipsa Vaa Domb. 27 maximo l cpudat maxime e
quod ante peccatum hominis non fuerunt. Nam sicut scriptum
est: Nudi erant, et non confundebantur, non quod eis sua
nuditas esset incognita, sed turpis nuditas nondum erat, quia
nondum libido membra illa praeter arbitrium commouebat, nondum
ad hominis inoboedientiam redarguendam sua inoboedientia
caro quodam modo testimonium perhibebat. Neque enim caeci
creati erant, ut inperitum uulgus opinatur; quando quidem
et ille uidit animalia, quibus nomina inposuit, et de illa
legitur: Vidit mulier quia bonum lignum in escam et
quia placet oculis ad uidendum. Patebant ergo oculi
eorum, sed ad hoc non erant aperti, hoc est non adtenti, ut
cognoscerent quid eis indumento gratiae praestaretur, quando
membra eorum uoluntati repugnare nesciebant. Qua gratia
remota, ut poena reciproca inoboedientia plecteretur, extitit
in motu corporis quaedam inpudens nouitas, unde esset indecens
nuditas, et fecit adtentos reddiditque confusos. Hinc est
quod, postea quam mandatum Dei aperta transgressione
uiolarunt, scriptum est de illis: Et aperti sunt oculi
amborum et agnouerunt quia nudi erant, et consuerunt
folia fici et fecerunt sibi campestria. Aperti
sunt, inquit, oculi amborum, non ad uidendum, nam et
antea uidebant, sed ad discernendum inter bonum quod amiserant
et malum quo ceciderant. Unde et ipsum lignum, eo
quod istam faceret dignoscentiam, si ad uescendum contra
uetitum tangeretur, ex ea re nomen accepit, ut appellaretur
lignum sciendi boni et mali. Experta enim morbi molestia
euidentior fit etiam iucunditas sanitatis. Cognouerunt ergo
m. 2 mperscript.
aut fi mouent, e; in infer. margine m. uet. exstant: aJ lib. merito et
ipsa mebra quae sno quodft ut ita dixerl iure oilri modo ad arbitria nrfii
of (?) monet aut non mouet pudenda dicunt- 9 et illa, m. 2 in illic corr., 1
10 aeeca VI 20 cognouerunt v 21 ficus l et sic p. 40, 8 24 quo]
quod e et ante ipsam om. 1 25 dinoscent. Vel 26 et ex F21
ea re nomen] aere nfa b
nuditas corporis nulla eos lege peccati menti eorum repugnante
confunderet. Hoc itaque cognouerunt, quod felicius
ignorarent, si Deo credentes et oboedientes non committerent,
quod eos cogeret experiri infidelitas et inoboedientia quid
noceret. Proinde confusi inoboedientia carnis suae, tamquam
teste poena inoboedientiae suae, consuerunt folia fici
et fecerunt sibi campestria, id est succinctoria genitalium.
Nam quidam interpretes \'succinctoria\' posuerunt. Porro
autem \'campestria\' latinum quidem uerbum est, sed ex eo
dictum, quod iuuenes, qui nudi exercebantur in campo,
pudenda operiebant; unde qui ita succincti sunt, campestratos
uulgus appellat. Quod itaque aduersus damnatam culpa
inoboedientiae uoluntatem libido inoboedienter mouebat, uerecundia
pudenter tegebat. Ex hoc omnes gentes, quoniam ab
illa stirpe procreatae sunt, usque adeo tenent insitum pudenda
uelare, ut quidam barbari illas corporis partes nec in balneis
nudas habeant, sed cum earum tegimentis lauent. Per opacas
quoque Indiae solitudines, cum quidam nudi philosophentur,
unde gymnosophistae nominantur, adhibent tamen genitalibus
tegmina, quibus per cetera membrorum carent.
Opus uero ipsum, quod libidine tali peragitur, non solum
in quibusque stupris, ubi latebrae ad subterfugienda humana
iudicia requiruntur, uerum etiam in usu scortorum, quam
terrena ciuitas licitam turpitudinem fecit, quamuis id agatur,
b 6 nocerent v 7 cosauernnt V
8 soccintoria Ve 10 quidam V1 13 appellagt V 17 balneos l
18 tegim. V el; tegum. v 23 sq. ut edittir V; uulgari.. coniugali p q v
26 stup<jris V
etiam permissa adque inpunita libido conspectum, et uerecundia
naturali habent prouisum lupanaria ipsa secretum
faciliusque potuit inpudicitia non habere uincla prohibitionis,
quam inpudentia remouere latibula illius foeditatis. Sed hanc
etiam ipsi turpes turpitudinem uocant, cuius licet sint amatores,
ostentatores esse non audent. Quid? concubitus coniugalis,
qui secundum matrimonialium praescripta tabularum
procreandorum fit causa liberorum, nonne et ipse quamquam
sit licitus et honestus, remotum ab arbitris cubile conquirit?
Nonne omnes famulos adque ipsos etiam paranymphos et
quoscumque ingredi quaelibet necessitudo permiserat, ante
mittit foras, quam uel blandiri coniux coniugi incipiat? Et
quoniam, sicut ait etiam quidam \'Romani maximus auctor
eloquii\', omnia recte facta in luce se conlocari uolunt, id est
adpetunt sciri: hoc recte factum sic adpetit sciri, ut tamen
erubescat uideri. Quis enim nescit, ut filii procreentur, quid
inter se coniuges agant? quando quidem ut id agatur, tanta
celebritate ducuntur uxores; et tamen cum agitur, unde filii
nascantur, nec ipsi filii, si qui inde iam nati sunt, testes
fieri permittuntur. Sic enim hoc recte factum ad sui notitiam
lucem adpetit animorum, ut tamen refugiat oculorum. Unde
hoc, nisi quia sic geritur quod deceat ex natura, ut etiam
quod pudeat comitetur ex poena?
Vlp Domb.; requirit abev 11 ut l
14 etiam sicut quidam ait b etiam om. v 15 eloqui V l recta l
m ..
luce Y 16 hoc, in rnarg. quod, e ut..uideri om. V 24 committitur
l
Hinc est quod et illi philosophi, qui ueritati propius accesserunt,
iram adque libidinem uitiosas animi partes esse confessi
sunt, eo quod turbide adque inordinate mouerentur ad
ea etiam, quae sapientia perpetrari uetat, ac per hoc opus
habere moderatrice mente adque ratione. Quam partem animi
tertiam uelut in arce quadam ad istas regendas perhibent
conlocatam, ut illa imperante, istis seruientibus possit in
homine iustitia ex omni animi parte seruari. Hae igitur partes,
quas et in homine sapiente ac temperante fatentur esse uitiosas,
ut eas ab his rebus, ad quas iniuste mouentur, mens
conpescendo et cohibendo refrenet ac reuocet adque ad ea
permittat, quae sapientiae lege concessa sunt (sicut iram ad
exercendam iustam cohercitionem, sicut libidinem ad propagandae
prolis officium) — hae, inquam, partes in paradiso
ante peccatum uitiosae non erant. Non enim contra rectam
uoluntatem ad aliquid mouebantur, unde necesse esset eas
rationis tamquam frenis regentibus abstinere. Nam quod nunc
ita mouentur et ab eis, qui temperanter et iuste et pie uiuunt,
alias facilius, alias difficilius, tamen cohibendo et repugnando
modificantur, non est utique sanitas ex natura, sed languor
ex culpa. Quod autem irae opera aliarumque adfectionum in
quibusque dictis adque factis non sic abscondit uerecundia,
ut opera libidinis, quae fiunt genitalibus membris, quid
V quae in homine V; otn. pqv 4 cohibere p in illa V:
quae in illa qv; quae nullap 5 fuerint V; fuerunt pqv Domb. 6 et
om. I proprius V 8 eo] et V turpidae e 9 perpetrare p
uetat (uetaijt e) mss.; non uetat v 10 haberent e 18 exercend.
a b e2 p v; exerendam Yel l IX Domb. cohercionem e 21 estset V;
A
est IX f 22 rationes l 24 aliijs fac. V repugnando \'nSB.; refrenando
v 26 aliarumque opera e
sed, cum eis consenserit, uoluntas mouet, quae in
usu eorum omnino dominatur? Nam quisquis uerbum emittit
iratus uel etiam quemquam percutit, non posset hoc facere,
nisi lingua et manus iubente quodam modo uoluntate mouerentur;
quae membra, etiam cum ira nulla est, mouentur
eadem uoluntate. At uero genitales corporis partes ita libido
suo iuri quodam modo mancipauit, ut moueri non ualeant,
si ipsa defuerit et nisi ipsa uel ultro uel excitata surrexerit.
Hoc est quod pudet, hoc est quod intuentium oculos erubescendo
deuitat; magisque fert homo spectantium multitudinem,
quando iniuste irascitur homini, quam uel unius aspectum
et quando iuste miscetur uxori.
Hoc illi canini philosophi, hoc est Cynici, non uiderunt,
proferentes contra humanam uerecundiam quid aliud quam
caninam, hoc est inmundam inpudentemque sententiam? ut
scilicet, quoniam iustum est quod fit in uxore, palam non
pudeat id agere nec in uico aut platea qualibet coniugalem
concubitum deuitare. Vicit tamen pudor naturalis opinionem
huius erroris. Nam etsi perhibent, hoc aliquando gloriabundum
fecisse Diogenem, ita putantem sectam suam nobiliorem
futuram, si in hominum memoria insignior eius inpudentia
figeretur, postea tamen a Cynicis fieri cessatum est, plusque
ualuit pudor, ut erubescerent homines hominibus, quam error,
ut homines canibus esse similes adfectarent. Unde et illum
uel illos, qui hoc fecisse referuntur, potius arbitror concumbentium
motus dedisse oculis hominum nescientium quid sub
pallio gereretur, quam humano premente conspectu potuisse
e 3 num V1 4 possit l 7 ita om. d 11 expectant. I
e
20 in platea e qualibet V 22 nam si e perhibet F1 24 me-
moriam VI insignitior Vll
uideri se uelle concumbere, ubi libido ipsa erubesceret
surgere. Et nunc uidemus adhuc esse philosophos Cynicos;
hi enim sunt, qui non solum amiciuntur pallio, uerum etiam
clauam ferunt; nemo tamen eorum audet hoc facere, quod si
aliqui ausi essent, ut non dicam ictibus lapidantium, certe
conspuentium saliuis obruerentur. Pudet igitur huius libidinis
humanam sine ulla dubitatione naturam, et merito pudet. In
eius quippe inoboedientia, quae genitalia corporis membra
solis suis motibus subdidit et potestati uoluntatis eripuit,
satis ostenditur, quid sit hominis illi primae inoboedientiae
retributum; quod in ea parte maxime oportuit apparere, qua
generatur ipsa natura, quae illo primo et magno in deterius
est mutata peccato; a cuius nexu nullus eruitur, nisi id
quod, cum omnes in uno essent, in communem perniciem
perpetratum est et Dei iustitia uindicatum, Dei gratia in
singulis expietur.
Absit itaque, ut credamus illos coniuges in paradiso constitutos
per hanc libidinem, de qua erubescendo eadem membra
texerunt, inpleturos fuisse quod in sua benedictione
Deus dixit: Crescite et multiplicamini et replete
terram. Post peccatum quippe orta est haec libido; post
peccatum eam natura non inpudens amissa potestate, cui
corpus ex omni parte seruiebat, sensit adtendit, erubuit
3 surgeret e qunicos V 5 clanem 11 7 salibus e obruetur el
12 maxime parte v 14 nullus nexu e 16 uindicatam V 17 expiatum
l 20 data V; om. pqv 21 ademerit V; adimeret pqv liuidinis
V 25 replete codd.; implete v 26 horta Y l
et multiplicarentur et inplerent terram, quamuis et in delinquentibus
manserit, tamen antequam delinquerent data est,
ut cognosceretur procreationem filiorum ad gloriam conubii.
non ad poenam pertinere peccati. Sed nunc homines, profecto
illius quae in paradiso fuit felicitatis ignari, nisi per hoc,
quod experti sunt, id est per libidinem, de qua uidemus
etiam ipsam honestatem erubescere nuptiarum, non potuisse
gigni filios opinantur, alii scripturas diuinas, ubi legitur post
peccatum puduisse nuditatis et pudenda esse contecta, prorsus
non accipientes, sed infideliter inridentes; alii uero quamuis
eas accipiant et honorent, illud tamen quod dictum est:
Crescite et multiplicamini, non secundum carnalem
fecunditatem uolunt intellegi, quia et secundum animam
legitur tale aliquid dictum: Multiplicabis me in anima
mea in uirtute, ut id, quod in genesi sequitur: Et inplete
terram et dominamini eius, terram intellegant
carnem, quam praesentia sua inplet anima eiusque maxime
dominatur, cum in uirtute multiplicatur; carnales autem fetus
sine libidine, quae post peccatum exorta inspecta, confusa uelata
est, nec tunc nasci potuisse, sicut neque nunc possunt, nec
in paradiso futuros fuisse, sed foris, sicut et factum est.
Nam postea quam inde dimissi sunt, ad gignendos filios
coierunt eosque genuerunt.
Nos autem nullo modo dubitamus secundum benedictionem
Dei crescere et multiplicari et inplere terram donum esse
l procreat., in marg. propagationem, e
5 homines, superscripto m. 2 aliqui, p 8 ipsam etiam v 15 me om. ap
inani mea l 16 in uirtute V a Domb.; in uirtnte tua l; uirtute tun e v;
uirtute b; uirtntem ap ut] et a b 23 demissi 11
creando masculum et feminam, qui sexus euidens
utique in carne est. Huic quippe operi Dei etiam benedictio
ipsa subiuncta est. Nam cum scriptura dixisset: Masculum
et feminam fecit eos, continuo subdidit: Et benedixit
eos Deus dicens: Crescite et multiplicamini et inplete
terram et dominamini eius, et cetera. Quae omnia
quamquam non inconuenienter possint etiam ad intellectum
spiritalem referri, masculum tamen et feminam non sicut
simile aliquid etiam in homine uno intellegi potest, quia
uidelicet in eo aliud est quod regit, aliud quod regitur;
sed sicut euidentissime apparet in diuersi sexus corporibus,
masculum et feminam ita creatos, ut prolem generando
crescerent et multiplicarentur et inplerent terram, magnae
absurditatis est reluctari. Neque enim de spiritu qui imperat
et carne quae obtemperat, aut de animo rationali qui regit
et inrationali cupiditate quae regitur, aut de uirtute contemplatiua
quae excellit et de actiua quae subditur, aut
de intellectu mentis et sensu corporis, sed aperte de uinculo
coniugali, quo inuicem sibi uterque sexus obstringitur, Dominus
interrogatus utrum liceret quacumque causa dimittere
uxorem, quoniam propter duritiam cordis Israelitarum Moyses
dari permisit libellum repudii, respondit adque ait: Non legistis,
quia, qui fecit ab initio, masculum et feminam
fecit eos et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem
et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in
carne una? Itaque iam non sunt duo, sed una caro.
Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Certum
est igitur masculum et feminam ita primitus institutos, ut
nunc homines duos diuersi sexus uidemus et nouimus, unum
autem dici uel propter coniunctionem uel propter originem
l 20 quo/, d eras., V
interque 1 21 quacumque ex causa Iv 23 libell. repud. permisit p
28 iuncxit 1 30 unus e
per hoc primum, quod Deo instituente praecessit, exemplum
singulos quosque admonet, ut uiri uxores suas diligant.
Quisquis autem dicit non fuisse coituros nec generaturos,
nisi peccassent, quid dicit, nisi propter numerositatem sanctorum
necessarium hominis fuisse peccatum? Si enim non
peccando soli remanerent, quia, sicut putant, nisi peccassent,
generare non possent: profecto ut non soli duo iusti homines
possent esse, sed multi, necessarium peccatum fuit. Quod si
credere absurdum est, illud potius est credendum, quod sanctorum
numerus quantus conplendae illi sufficit beatissimae
ciuitati, tantus existeret, etsi nemo peccasset, quantus nunc
per Dei gratiam de multitudine colligitur peccatorum, quo
usque filii saeculi huius generant et generantur.
Et ideo illae nuptiae dignae felicitate paradisi, si peccatum
non fuisset, et diligendam prolem gignerent et pudendam libidinem
non haberent. Sed quo modo id fieri posset, nunc non
est quo demonstretur exemplo. Nec ideo tamen incredibile
debet uideri etiam illud unum sine ista libidine uoluntati
potuisse seruire, cui tot membra nunc seruiunt. An uero
manus et pedes mouemus, cum uolumus, ad ea quae his
membris agenda sunt, sine ullo renisu, tanta facilitate, quanta
et in nobis et in aliis uidemus, maxime in artificibus
3 diligunt l 6 aestum Vpq; actum v 7 fuisset illic p ratio V;
traditio pjv 8 cohituroa
Sed cum alia membra retinentur uoluntatis imperio, sine
quibus illa, quae contra uoluntatem libidine concitantur, id
om. e 5 nutum sup. lin. V 6 nonne Vlelp v;
nonne hoc V2 a b 7 imperatoris l 13 extitit e2l p t1! Domb.; existit
Vabelv 16 quo l 23 ut] tunc a inrationabiles p et sic Domb.;
inrationales V rell. v 24 illam e 27 ei] et l 30 ulla 1
amissa, sed non permissa delectatione peccati. Hunc renisum,
hanc repugnantiam, hanc uoluntatis et libidinis rixam uel
certe ad uoluntatis sufficientiam libidinis indigentiam procul
dubio, nisi culpabilis inoboedientia poenali inoboedientia
plecteretur, in paradiso nuptiae non haberent, sed uoluntati
membra, ut cetera, ita cuncta seruirent. Ita genitale aruum
uas in hoc opus creatum seminaret, ut nunc terram manus,
et quod modo de hac re nobis uolentibus diligentius disputare
uerecundia resistit et conpellit ueniam honore praefato a
pudicis auribus poscere, quur id fieret nulla causa esset, sed
in omnia, quae de huius modi membris sensum cogitantis
adtingerent, sine ullo timore obscenitatis liber sermo ferretur.
nec ipsa uerba essent, quae uocarentur obscena, sed quidquid
inde diceretur, tam honestum esset, quam de aliis cum
loquimur corporis partibus. Quisquis ergo ad has litteras
inpudicus accedit, culpam refugiat, non naturam; facta denotet
suae turpitudinis, non uerba nostrae necessitatis; in quibus
mihi facillime pudicus et religiosus lector uel auditor
ignoscit, donec infidelitatem refellam, non de fide rerum inexpertarum,
sed de sensu expertarum argumentantem. Legit
enim haec sine offensione, qui non exhorret apostolum horrenda
feminarum flagitia reprehendentem, quae inmutauerunt
naturalem usum in eum usum, qui est contra
naturam, praecipue quia nos non damnabilem obscenitatem
nunc, sicut ille, commemoramus adque reprehendimus, sed
in explicandis, quantum possumus, humanae generationis
effectibus uerba tamen, sicut ille, obscena uitamus.
l 3 uoluntatis usque ad certe ad om. l 4 ad]
hanc p 5 poen. inob. om. el 7 ut cetera ita ms8.; illa ut cetera v
8 uas in, in m. corr. superscr., 1 10 praefacto e 12 eensu t
14 uera V 20 donec, do sup. lin., V de om. V 25 damnab.J
laudabilem V
Seminaret igitur prolem uir, susciperet femina genitalibus
membris, quando id opus esset et quantum opus esset, uoluntate
motis, non libidine concitatis. Neque enim ea sola membra
mouemus ad nutum, quae conpactis articulata sunt ossibus,
sicut manus et pedes et digitos, uerum etiam illa, quae
mollibus remissa sunt neruis, cum uolumus, mouemus agitando
et porrigendo producimus et torquendo flectimus et
constringendo duramus, sicut ea sunt, quae in ore ac facie,
quantum potest, uoluntas mouet. Pulmones denique ipsi
omnium, nisi medullarum, mollissimi uiscerum et ob hoc
antro pectoris communiti, ad spiritum ducendum ac remittendum
uocemque emittendam seu modificandam, sicut folles
fabrorum uel organorum, flantis, respirantis, loquentis, clamantis,
cantantis seruiunt uoluntati. Omitto quod animalibus
quibusdam naturaliter inditum est, ut tegmen, quo corpus
omne uestitur, si quid in quocumque loco eius senserint
abigendum, ibi tantum moueant, ubi sentiunt, nec solum
insidentes muscas, uerum etiam haerentes hastas cutis tremore
discutiant. Numquid quia id non potest homo, ideo
Creator quibus uoluit animantibus donare non potuit? Sic
ergo et ipse homo potuit oboedientiam etiam inferiorum
habere membrorum, quam sua inoboedientia perdidit. Neque
enim Deo difficile fuit sic illum condere, ut in eius carne
etiam illud non nisi eius uoluntate moueretur, quod nunc
nisi libidine non mouetur.
pqv 5 uoluntatis om. p 10 sicut pedes et manus t\'
12 flectij/j, m. 2 superscripto mus, e 16 arto e1 23 inhaer. a
astas V; aristas a2 28 enim om.. et illum, in marg. eum, e
Nam et hominum quorundam naturas nouimus multum
ceteris dispares et ipsa raritate mirabiles nonnulla ut uolunt
de corpore facientium, quae alii nullo modo possunt et audita
uix credunt. Sunt enim, qui et aures moueant uel singulas
uel ambas simul. Sunt qui totam caesariem capite inmoto,
quantum capilli occupant, deponunt ad frontem reuocantque
cum uolunt. Sunt qui eorum quae
plurima et uaria paululum praecordiis contrectatis tamquam
de sacculo quod placuerit integerimum proferunt. Quidam
uoces auium pecorumque et aliorum quorumlibet hominum
sic imitantur adque exprimunt, ut, nisi uideantur, discerni
omnino non possint. Nonnulli ab imo sine putore ullo ita
numerosos pro arbitrio sonitus edunt, ut ex illa etiam parte
cantare uideantur. Ipse sum expertus sudare hominem solere,
cum uellet. Notum est quosdam flere, cum uolunt, adque
ubertim lacrimas fundere. Iam illud multo est incredibilius,
quod plerique fratres memoria recentissima experti sunt. Presbyter
fuit quidam Restitutus nomine
ecclesiae. Quando ei placebat (rogabatur autem ut hoc faceret
ab eis, qui rem mirabilem coram scire cupiebant), ad imitatas
quasi lamentantis cuiuslibet hominis uoces ita se auferebat
a sensibus et iacebat simillimus mortuo, ut non solum
uellicantes adque pungentes minime sentiret, sed aliquando
etiam igne ureretur admoto sine ullo doloris sensu nisi postmodum
ex uulnere; non autem obnitendo, sed non sentiendo
non mouere corpus eo probabatur, quod tamquam in defuncto
nullus inueniebatur anhelitus; hominum tamen uoces, si - clarius
loquerentur, tamquam de longinquo se audire postea
referebat. Cum itaque corpus etiam nunc quibusdam, licet
V putorep;
pudore abea1; paedore VIav Domb.; pedore at f 18 restutus l
nomine Restit. v paroecia V ev; paroechia 6S; parocia V3 ll f; parochia
(parroch. a) aWPpa 19 quando Vaea Domb.; qui quando blpv
eiom.e20quoramII23punI24u110sup.lin.V
25 optinendo, in marg. obnitendo, e.
in plerisque motionibus et adfectionibus extra usitatum naturae
modum mirabiliter seruiat: quid causae est, ut non credamus
ante inoboedientiae peccatum corruptionisque supplicium ad
propagandam prolem sine ulla libidine seruire uoluntati humanae
humana membra potuisse? Donatus est itaque homo sibi,
quia deseruit Deum placendo sibi, et non oboediens Deo non
potuit oboedire nec sibi. Hinc euidentior miseria, qua homo
non uiuit ut uult. Nam si ut uellet uiueret, beatum se putaret;
sed nec sic tamen esset, si turpiter uiueret.
Quamquam si diligentius adtendamus, nisi beatus non uiuit
ut uult, et nullus beatus nisi iustus. Sed etiam ipse iustus
non uiuet ut uult, nisi eo peruenerit, ubi mori falli offendi
omnino non possit eique sit certum ita semper futurum. Hoc
enim natura expetit, nec plene adque perfecte beata erit nisi
adepta quod expetit. Nunc uero quis hominum potest ut uult
uiuere, quando ipsum uiuere non est in potestate? Viuere
enim uult, mori cogitur. Quo modo ergo uiuit ut uult, qui
non uiuit quamdiu uult? Quod si mori uoluerit, quo modo
potest ut uult uiuere, qui non uult uiuere? Et si ideo mori
uelit, non quo nolit uiuere, sed ut post mortem melius uiuat:
nondum ergo ut uult uiuit, sed cum ad id quod uult moriendo
peruenerit. Verum ecce uiuat ut uult, quoniam sibi
extorsit sibique imperauit non uelle quod non potest, adque
hoc uelle quod potest, sicut ait Terentius:
V 3 causa V1 6 eibi homo e 8 quia b 9 ut
si e uiuere V1 13 si om. Z 14 et nullus usque ad ut uult om. b
15 uiuet V e p; uiuit ablv 19 ipsud ll 20 et mori Z 21 uult/
ierit l 23 non quod p a f; nunc cum a uiuat] uiuere possit l
25 ut uult om. e 29 poesis mss.; possit v
uita si non amatur, non habetur. Porro si amatur et habetur,
ceteris omnibus rebus excellentius necesse est ametur, quoniam
propter hanc amandum est quidquid aliud amatur. Porro
si tantum amatur, quantum amari digna est (non enim beatus
est, a quo ipsa beata uita non amatur ut digna est): fieri
non potest, ut eam, qui sic amat, non aeternam uelit. Tunc
igitur beata erit, quando aeterna erit. -
Viuebat itaque homo in paradiso sicut uolebat, quamdiu
hoc uolebat quod Deus iusserat; uiuebat fruens Deo, ex quo
bono erat bonus; uiuebat sine ulla egestate, ita semper uiuere
habens in potestate. Cibus aderat ne esuriret, potus ne
sitiret, lignum uitae ne illum senecta dissolueret. Nihil corruptionis
in corpore uel ex corpore ullas molestias ullis eius
sensibus ingerebat. Nullus intrinsecus morbus, nullus ictus
metuebatur extrinsecus. Summa in carne sanitas, in animo
tota tranquillitas. Sicut in paradiso nullus aestus aut frigus,
sic in eius habitatore nulla ex cupiditate uel timore accidebat
bonae uoluntatis offensio. Nihil omnino triste, nihil erat inaniter
laetum. Gaudium uerum perpetuabatur ex Deo, in quem
flagrabat caritas de corde puro et conscientia bona et
fide non ficta, adque inter se coniugum fida ex honesto
amore societas, concors mentis corporisque uigilia et mandati
sine labore custodia. Non lassitudo fatigabat otiosum, non
om. 11 17 senectus l 18 nullas V e
20 animo codd.; anima v 22 sic V; ita abe Ipa v in eius
habitatore] habitatori b accidebat Vbe Dombaccedebat alpv
24 perpetuebatur e in deo l
hominum absit ut suspicemur non potuisse prolem seri
sine libidinis morbo, sed eo uoluntatis nutu mouerentur
membra illa quo cetera, et sine ardoris inlecebroso stimulo
cum tranquillitate animi et corporis nulla corruptione integritatis
infunderetur gremio maritus uxoris. Neque enim quia
experientia probari non potest, ideo credendum non est, quando
illas corporis partes non ageret turbidus calor, sed spontanea
potestas, sicut opus esset, adhiberet, ita tunc potuisse
utero coniugis salua integritate feminei genitalis uirile semen
inmitti, sicut nunc potest eadem integritate salua ex utero
uirginis fluxus menstrui cruoris emitti. Eadem quippe uia
posset illud inici, qua hoc potest eici. Ut enim ad pariendum
non doloris gemitus, sed maturitatis inpulsus feminea uiscera
relaxaret, sic ad fetandum et concipiendum non libidinis
adpetitus, sed uoluntarius usus naturam utramque coniungeret.
De rebus loquimur nunc pudendis et ideo, quamuis,
antequam earum puderet, quales esse potuissent coniciamus
ut possumus, tamen necesse est, ut nostra disputatio magis
frenetur ea, quae nos reuocat, uerecundia, quam eloquentia,
quae nobis parum subpetit, adiuuetur. Nam cum id quod dico nec
ipsi experti fuerint, qui experiri potuerunt (quoniam praeoccupante
peccato exilium de paradiso ante meruerunt, quam
sibi in opere serendae propaginis tranquillo arbitrio conuenirent),
quo modo nunc, cum ista commemorantur, sensibus
occurrit humanis nisi experientia libidinis turbidae, non coniectura
placidae uoluntatis? Hinc est quod inpedit loquentem
pudor, etsi non deficiat ratio cogitantem. Verum tamen
Deo, summo ac summe bono creatori omnium naturarum,
uoluntatum autem bonarum adiutori et remuneratori.
e felicitate, in marg. facilitate, e 3 eo] ideo V
mouerentor, maie rescriptum, V 4 illa membra v 5 cam]
Proinde peccatores, et angeli et homines, nihil agunt, quo
inpediantur magna opera Domini, exquisita in omnes
uoluntates eius, quoniam qui prouidenter adque omnipotenter
sua cuique distribuit, non solum bonis, uerum etiam
malis bene uti nouit. Ac per hoc propter meritum primae
malae uoluntatis ita damnato adque obdurato angelo malo,
ut iam bonam uoluntatem ulterius non haberet, bene utens
Deus quur non permitteret, ut ab illo primus homo, qui
rectus, hoc est bonae uoluntatis, creatus fuerat, tentaretur?
Quando quidem sic erat institutus, ut, si de adiutorio Dei
l 6 de se ipsis e 9 cum quib. usque ad communis om. et
10 insta V ab es 1 p v; iuste a Domb. est V1 crearet] crederet b
11 quod e1 peccatores l 12 et ex] uel ex f 13 hostenderet,
omisso posset, l 18 prouidentiam V; prouid. dei p q v
creatorem adque adiutorem Deum superbe sibi placendo de-
\' sereret, uinceretur; meritum bonum habens in adiuta diuinitus
uoluntate recta, malum uero in deserente Deum uoluntate
peruersa. Quia et ipsum fidere de adiutorio Dei non quidem
posset sine adiutorio Dei, nec tamen ideo ab his diuinae
gratiae beneficiis sibi placendo recedere non habebat in potestate.
Nam sicut in hac carne uiuere sine adiumentis alimentorum
in potestate non est, non autem in ea uiuere in
potestate est, quod faciunt qui se ipsos necant: ita bene
uiuere sine adiutorio Dei etiam in paradiso non erat in potestate;
erat autem in potestate male uiuere, sed beatitudine
non permansura et poena iustissima secutura. Cum igitur
huius futuri casus humani Deus non esset ignarus, quur eum
non sineret inuidi angeli malignitate tentari? nullo modo
quidem quod uinceretur incertus, sed nihilo minus praescius
quod ab eius semine adiuto sua gratia idem ipse diabolus
fuerat sanctorum gloria maiore uincendus. Ita factum est, ut
nec Deum aliquid futurorum lateret, nec praesciendo quemquam
peccare conpelleret et, quid interesset inter propriam
cuiusque praesumtionem et suam tuitionem, angelicae et humanae
rationali creaturae consequenti experientia demonstraret.
Quis enim audeat credere aut dicere, ut neque angelus neque
homo caderet, in Dei potestate non fuisse? Sed hoc eorum
potestati maluit non auferre adque ita, et quantum mali eorum
superbia et quantum boni sua gratia ualeret, ostendere.
Fecerunt itaque ciuitates duas amores duo, terrenam scilicet
amor sui usque ad contemtum Dei, caelestem uero amor
el 5 fide e 6 possit Z1 his ideo, ornisso ab, l
7 in potestatem V 14 enrn] enim e 16 uincetur e 22 experientiae V
31 contentum l Doi om. V1
in Domino gloriatur. Illa enim quaerit ab hominibus gloriam;
huic autem Deus conscientiae testis maxima est gloria. Illa
in gloria sua exaltat caput suum; haec dicit Deo suo: Gloria
mea et exaltans caput meum. Illi in principibus eius
uel in eis quas subiugat nationibus dominandi libido dominatur;
in hac seruiunt inuicem in caritate et praepositi consulendo
et subditi obtemperando. Illa in suis potentibus
diligit uirtutem suam; haec dicit Deo suo: Diligam te,
Domine, uirtus mea. Ideoque in illa sapientes eius secundum
hominem uiuentes aut corporis aut animi sui bona aut
utriusque sectati sunt, aut qui potuerunt cognoscere Deum,
non ut Deum honorauerunt aut gratias egerunt, sed
euanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est
insipiens cor eorum; dicentes se esse sapientes (id
est dominante sibi superbia in sua sapientia sese extollentes)
stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis
Dei in similitudinem imaginis corruptibilis
hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium
(ad huiusce modi enim simulacra adoranda uel duces populorum
uel sectatores fuerunt), et coluerunt adque seruierunt
creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus
in saecula; in hac autem nulla est hominis sapientia
nisi pietas, qua recte colitur uerus Deus, id expectans
praemium in societate sanctorum non solum hominum, uerum
etiam angelorum, ut sit Deus omnia in omnibus.
om. el 2 ab omnibus e 5 et om. I exultans V1; exaltas a /
6 subiungat e 11 aut corp.] a corp. V 13 ut deum, deum m. 2 extra
lin., e honorificauerunt e aut Vlp Domb.; uel abev 14 et om. l1
18 in similit. om. ll similitudine V 22 sq. qui est deus e 23 in
hoc F1 25 uerum et l 26 post omnibus in e l exstat amen. EXP.
LIBER XlIII j CONTRA PAGANOS I INCIP. LIB. XV. i V EXPLICIT.
CONTRA PAGANOS SCi AYGVSTINI. LIBER. QUARTVS DECIMVS.
I, qui hic duinit.
De felicitate paradisi uel de ipso paradiso et de uita ibi
primorum hominum eorumque peccato adque supplicio multi
multa senserunt, multa dixerunt, multa litteris mandauerunt.
Nos quoque secundum scripturas sanctas uel quod in eis
legimus uel quod ex eis intellegere potuimus earum congruentes
auctoritati de his rebus in superioribus libris diximus.
Enucleatius autem si ista quaerantur, multiplices adque multimodas
pariunt disputationes, quae pluribus intexendae sint
uoluminibus, quam hoc opus tempusque deposcit, quod non
ita largum habemus, ut in omnibus, quae possunt requirere
otiosi et scrupulosi, paratiores ad interrogandum quam capaciores
ad intellegendum, nos oporteat inmorari. Arbitror tamen
satis nos iam fecisse magnis et difficillimis quaestionibus de
initio uel mundi uel animae uel ipsius generis humani, quod
in duo genera distribuimus, unum eorum, qui secundum hominem,
alterum eorum, qui secundum Deum uiuunt; quas
etiam mystice appellamus ciuitates duas, hoc est duas societates
hominum, quarum est una quae praedestinata est in
aeternum regnare cum Deo, altera aeternum supplicium
subire cum diabolo. Sed iste finis est earum, de quo post
loquendum est. Nunc autem quoniam de exortu earum siue
in angelis, quorum numerus ignoratur a nobis, siue in duobus
primis hominibus satis dictum est, iam mihi uidetur
earum adgrediendus excursus, ex quo illi duo generare coeperunt,
donec homines generare cessabunt. Hoc enim uniuerso
tempus siue saeculum, in quo cedunt morientes
e 13 sint Y e p; sunt a b tJ 16 scrupulosi Vabpv;
scrip. epaf 19 ueiamine F1 20 homine V 29 est cursus F1
disputamus, excursus est.
Natus est igitur prior Cain ex illis duobus generis humani
parentibus, pertinens ad hominum ciuitatem, posterior Abel,
ad ciuitatem Dei. Sicut enim in uno homine, quod dixit
apostolus, experimur, quia non primum quod spiritale
est, sed quod animale, postea spiritale (unde unusquisque,
quoniam ex damnata propagine exoritur, primo sit
necesse est ex Adam malus adque carnalis; quod si in Christum
renascendo profecerit, post erit bonus et spiritalis): sic
in uniuerso genere humano, cum primum duae istae coeperunt
nascendo adque moriendo procurrere ciuitates, prior est natus
ciuis huius saeculi, posterius autem isto peregrinus in saeculo
et pertinens ad ciuitatem Dei, gratia praedestinatus gratia
electus, gratia peregrinus deorsum gratia cinis sursum. Nam
quantum ad ipsum adtinet, ex eadem massa oritur, quae originaliter
est tota damnata; sed tamquam figulus Deus (hanc
enim similitudinem non inpudenter, sed prudenter introducit
apostolus) ex eadem massa fecit aliud uas in honorem, aliud
in contumeliam. Prius autem factum est uas in contumeliam,
post uero alterum in honorem, quia et in ipso uno, sicut iam
dixi, homine prius est reprobum, unde necesse est incipiamus
et ubi non est necesse ut remaneamus, posterius uero probum,
quo proficientes ueniamus et quo peruenientes maneamus.
Proinde non quidem omnis homo malus erit bonus, nemo
tamen erit bonus qui non erat malus; sed quanto quisque
citius mutatur in melius, hoc in se facit nominari quod
adprehendit celerius, et posteriore cooperit uocabulum prius.
Scriptum est itaque de Cain, quod condiderit ciuitatem; Abel
antem tamquam peregrinus non condidit. Superna est enim
sup. lin. V 8 ex adam nata a b1 el 13 posterius V ep
Domb.; posterior
Umbra sane quaedam ciuitatis huius et imago prophetica
ei significandae potius quam praesentandae seruiuit in terris,
quo eam tempore demonstrari oportebat, et dicta est etiam
ipsa ciuitas sancta merito significantis imaginis, non expressae,
sicut futura est, ueritatis. De hac imagine seruiente et de
illa, quam significat, libera ciuitate sic apostolus ad Galatas
loquitur: Dicite mihi, inquit, sub lege uolentes esse
legem non audistis? Scriptum est enim, quod
Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et
unum de libera. Sed ille quidem, qui de ancilla,
secundum carnem natus est; qui autem de libera,
per repromissionem; quae sunt in allegoria. Haec
enim sunt duo testamenta, unum quidem a monte
Sina in seruitutem generans, quod est Agar; Sina
enim mons est in Arabia, quae coniuncta est huic
quae nunc est Hierusalem; seruit enim cum filiis
suis. Quae autem sursum est Hierusalem. libera
est, quae est mater nostra. Scriptum est enim:
Laetare sterilis, quae non paris,
quae non parturis; quoniam multi filii desertae,
magis quam eius quae habet uirum. Nos autem,
om. e 22 est mons p
quae coniuncta est Vep Domb.; qui coniunctus est abv 25 nostra
V ep paf Domb.; omnium nostrum av; omnium nostrorum b 26 et
exclama V e2 paf Domb.; et clama ab exv
Sed sicut tunc, qui secundum carnem natus fuerat,
persequebatur eum, qui secundum spiritum: ita
et nunc. Sed quid dicit scriptura? Eice ancillam
et filium eius; non enim heres erit filius ancillae
cum filio liberae. Nos autem, fratres, non sumus
ancillae filii, sed liberae, qua libertate Christus
nos liberauit. Haec forma intellegendi de apostolica auctoritate
descendens locum nobis aperit, quem ad modum scripturas
duorum testamentorum, ueteris et noui, accipere debeamus.
Pars enim quaedam terrenae ciuitatis imago caelestis
ciuitatis effecta est, non se significando, sed alteram, et ideo
seruiens. Non enim propter se ipsam, sed propter aliam
significandam est instituta, et praecedente alia significatione
et ipsa praefigurans praefigurata est. Namque Agar ancilla
Sarrae eiusque filius imago quaedam huius imaginis fuit; et
quoniam transiturae erant umbrae luce ueniente, ideo dixit
libera Sarra, quae significabat liberam ciuitatem, cui rursus
alio modo significandae etiam illa umbra seruiebat: Eice
ancillam et filium eius; non enim heres erit filius
ancillae cum filio meo Isaac, quod ait apostolus: Cum
filio liberae. Inuenimus ergo in terrena ciuitate duas
formas, unam suam praesentiam demonstrantem, alteram
caelesti ciuitati significandae sua praesentia seruientem. Parit
autem ciues terrenae ciuitatis peccato uitiata natura, caelestis
uero ciuitatis ciues parit a peccato naturam liberans gratia
unde illa uocantur uasa irae, ista uasa misericordiae. Significatum
est hoc etiam in duobus filiis Abrahae, quod unus
de ancilla, quae dicebatur Agar, secundum carnem natus est
natus Isaac. Uterque quidem de semine Abrahae;
V 27 illi V1 30 alter est Vbep pa;
est om. ac
dedit promissio significans gratiam; ibi humanus usus ostenditur,
hic diuinum beneficium commendatur.
Sarra quippe sterilis erat et desperatione prolis saltem de
ancilla sua concupiscens habere, quod de se ipsa non se
posse cernebat, dedit eam fetandam uiro, de quo parere uoluerat
nec potuerat. Exegit itaque etiam sic debitum de marito
utens iure suo in utero alieno. Natus est ergo Ismael, sicut
nascuntur homines, permixtione sexus utriusque, usitata lege
naturae. Ideo dictum est: Secundum carnem; non quod
ista beneficia Dei non sint aut non illa operetur Deus, cuius
opifex sapientia adtingit, sicut scriptum est, a fine usque
in finem fortiter et disponit omnia suauiter; sed
ubi significandum fuerat Dei donum, quod indebitum hominibus
gratia largiretur, sic oportuit dari filium, quem ad modum
naturae non debebatur excursibus. Negat enim natura
iam filios tali commixtioni maris et feminae, qualis esse
poterat Abrahae et Sarrae in illa iam aetate, etiam mulieris
accedente sterilitate, quae nec tunc parere potuit, quando
non aetas fecunditati, sed aetati fecunditas defuit. Quod ergo
naturae sic adfectae fructus posteritatis non debebatur, significat
quod natura generis humani peccato uitiata ac per hoc iure
damnata nihil uerae felicitatis in posterum merebatur. Recte
igitur significat Isaac, per repromissionem natus, filios gratiae,
ciues ciuitatis liberae, socios pacis aeternae, ubi sit non amor
propriae ac priuatae quodam modo uoluntatis, sed communi
V sed m. 2 rescript.. a b p p a Domb.; istum (F1 ?) e V 10 utens
iaie
Q.ę 111ą.l\'iţQ BUO V 12 secundum carnem V a b2 e v; carnem om. bl; secundum
hominem paf 14 attigit V 15 in Ve Domb.; ad abpv
18 enim] autem e 19 commixtione F1 22 fecunditatis V1 e 26 filius Vx
cor faciens, id est perfecte concors oboedientia caritatis.
Terrena porro ciuitas, quae sempiterna non erit (neque
enim, cum extremo supplicio damnata fuerit, iam ciuitas
erit), hic habet bonum suum, cuius societate laetatur, qualis
esse de talibus laetitia rebus potest. Et quoniam non est tale
bonum, ut nullas angustias faciat amatoribus suis, ideo ciuitas
ista aduersus se ipsam plerumque diuiditur litigando, bellando
adque pugnando et aut mortiferas aut certe mortales
uictorias requirendo. Nam ex quacumque sui parte aduersus
alteram sui partem bellando surrexerit, quaerit esse uictrix
gentium, cum sit captiua uitiorum; et si quidem, cum uicerit,
superbius extollitur, etiam mortifera; si uero condicionem
cogitans casusque communes magis quae accidere possunt
aduersis angitur, quam eis quae prouenerunt secundis rebus
inflatur, tantummodo mortalis est ista uictoria. Neque enim
semper dominari poterit permanendo eis, quos potuerit subiugare
uincendo. Non autem recte dicitur ea bona non esse,
quae concupiscit haec ciuitas, quando est et ipsa in suo
humano genere melior. Concupiscit enim terrenam quandam
pro rebus infimis pacem; ad eam namque desiderat peruenire
bellando; quoniam si uicerit et qui resistat non fuerit, pax
erit, quam non habebant partes in uicem aduersantes et pro
bis rebus, quas simul habere non poterant, infelici egestate
certantes. Hanc pacem requirunt laboriosa bella, hanc adipiscitur
quae putatur gloriosa uictoria. Quando autem uincunt
1 itaque e 4 uel anle concert. om. p 6 extremo Vep; in extremo
abv 8 rebus laetitia v 10 belligerando p 14 cum ante
uicerit sup. lin. V 1/ prouenerunt Y bs e p Domb.; prouenerint ablv
20 dicitur Vbep Domb.; dicuntur av 21 et ipsa om. e 22 genere
bum. v 26 quasimul V 28 quae putatur om. V1
uictoriam et prouenisse optabilem pacem? Haec bona sunt
et sine dubio Dei dona. sunt. Sed si neglectis melioribus,
quae ad supernam pertinent ciuitatem, ubi erit uictoria in
aeterna et summa pace secura, bona ista sic concupiscuntur,
ut uel sola esse credantur uel his, quae meliora creduntur,
amplius diligantur: necesse est miseria consequatur et quae
inerat augeatur.
Primus itaque fuit terrenae ciuitatis conditor fratricida;
nam suum fratrem ciuem ciuitatis aeternae in hac terra peregrinantem
inuidentia uictus occidit. Unde mirandum non est,
quod tanto post in ea ciuitate condenda, quae fuerat huius
terrenae ciuitatis, de qua loquimur, caput futura et tam
multis gentibus regnatura, huic primo exemplo et, ut Graeci
appellant,
Nam et illic, sicut ipsum facinus quidam poeta commemorauit
illorum,
Sic enim condita est Roma, quando occisum Remum a fratre
Romulo Romana testatur historia; nisi quod isti terrenae
ciuitatis ambo ciues erant. Ambo gloriam de Romanae rei
publicae institutione quaerebant, sed ambo eam tantam, quantam,
ni unus esset,- habere non poterant. Qui enim uolebat
dominando gloriari, minus utique dominaretur, si eius potestas
uiuo consorte minueretur. Ut ergo totam dominationem
e 5 si e 6 creduntur V uel in his e 11 impie-
tatis p 17 et tam] etiam e 18 primo sup. lin. V 19 archeotypo V e
20 illis pro illic male rescript. V 26 tantum tamquam si b 27 ni
scripsi; nisi Domb.; si codd. v non om. p
quod innocentia minus esset et melius. Hi autem fratres
Cain et Abel non habebant ambo inter se similem rerum
terrenarum cupiditatem, nec in hoc alter alteri inuidit, quod
eius dominatus fieret angustior, qui alterum occidit, si ambo
dominarentur (Abel quippe non quaerebat dominationem in
ea ciuitate, quae condebatur a fratre), sed inuidentia illa
diabolica, qua inuident bonis mali, nulla alia causa, nisi
quia illi boni sunt, illi mali. Nullo enim modo fit minor
accedente seu permanente consorte possessio bonitatis, immo
possessio bonitas, quam tanto latius, quanto concordius indiuidua
sociorum possidet caritas. Non habebit denique istam
possessionem, qui eam noluerit habere communem, et tanto
eam reperiet ampliorem, quanto amplius ibi potuerit amare
consortem. Illud igitur, quod inter Remum et Romulum exortum
est, quem ad modum aduersus se ipsam terrena ciuitas diuidatur,
ostendit; quod autem inter Cain et Abel, inter duas ipsas
ciuitates, Dei -et hominum, inimicitias
ergo inter se mali et mali; item pugnant inter se mali et
boni: boni uero et boni, si perfecti sunt, inter se pugnare
non possunt. Proficientes autem nondumque perfecti ita possunt,
ut bonus quisque ex ea parte pugnet contra alterum,
qua etiam contra semet ipsum; et in uno quippe homine
caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus
aduersus carnem. Concupiscentia ergo spiritalis contra
alterius potest pugnare carnalem uel concupiscentia carnalis
contra alterius spiritalem, sicut inter se pugnant boni et mali;
uel certe ipsae concupiscentiae carnales inter se duorum bonorum,
nondum utique perfectorum, sicut inter se pugnant
mali et mali, donec eorum, qui curantur, ad ultimam uictoriam
sanitas perducatur.
e 16 cinitatis e 19 boni et mali v 26 potest
tUque ad alteriua om. e 28 certe uel e
Languor est quippe iste, id est illa inoboedientia, de qua
in libro quarto decimo disseruimus, primae inoboedientiae
supplicium, et ideo non natura, sed uitium; propter quod
dicitur proficientibus bonis et ex fide in hac peregrinatione
uiuentibus: In uicem onera uestra portate, et sic
adinplebitis legem Christi; item alibi dicitur:
inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite
infirmos, patientes estote ad omnes; uidete
ne quis malum pro malo alicui reddat; item alio
loco: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto,
nos, qui spiritales estis, instruite huius modi
in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne
et tu tenteris; et alibi: Sol non occidat super iracundiam
uestram; et in euangelio: Si peccauerit in
te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum; item
de peccatis, in quibus multorum cauetur offensio, apostolus
dicit: Peccantes coram omnibus argue, ut ceteri
timorem habeant. Propter hoc et de uenia in uicem danda
multa praecipiuntur et magna cura propter tenendam pacem,
sine qua nemo poterit uidere Deum; ubi ille terror, quando
iubetur seruus decem milium talentorum reddere debita, quae
illi fuerant relaxata, quoniam debitum denariorum centum
conseruo suo non relaxauit; qua similitudine proposita Dominus
Iesus adiecit adque ait: Sic et uobis faciet Pater
6, 1 17 Eph. 4, 26 18 Mt. 18, 15 21 1. Tim. 5, 20 22 Hebr.
12, 14 2R Mt. 18, 35 3 ciues om. p 6 decimo sup. lin. V 8 et om. ppa 15 ins?raite V
18 in te] inter e 19 ipsum Vbe Domb.; ipsum solum apv 20 sq.
ait apostolus a 21 ut Vabe2p paf Domb.; et el; ut et t- 23 pura V
24 terror V ae Domb.; est terror b p; terror est v
fratri suo de cordibus uestris. Hoc modo curantur
ciues ciuitatis Dei in hac terra peregrinantes et paci supernae
patriae suspirantes. Spiritus autem sanctus operatur intrinsecus,
ut ualeat aliquid medicina, quae adhibetur extrinsecus.
Alioquin etiamsi Deus ipse utens creatura sibi subdita in
aliqua specie humana sensus adloquatur humanos, siue istos
corporis siue illos, quos istis simillimos habemus in somnis,
nec interiore gratia mentem regat adque agat, nihil prodest
homini omnis praedicatio ueritatis. Facit autem hoc Deus a
uasis misericordiae irae uasa discernens, dispensatione qua
ipse nouit multum occulta, sed tamen iusta. Ipso quippe
adiuuante mirabilibus et latentibus modis, cum peccatum quod
habitat in membris nostris, quae potius iam poena peccati
est, sicut apostolus praecipit, non regnat in nostro mortali
corpore ad oboediendum desideriis eius nec ei membra nostra
uelut iniquitatis arma exhibemus, conuertitur ad mentem non
sibi ad mala, Deo regente, consentientem et eam regentem
tranquillius nunc habebit, postea sanitate perfecta adque inmortalitate
percepta homo sine ullo peccato in aeterna pace
regnabit.
M Sed hoc ipsum, quod sicut potuimus exposuimus, cum
Deus locutus esset ad Cain eo more, quo cum primis hominibus
per creaturam subiectam uelut eorum socius forma
congrua loquebatur, quid ei profuit? Nonne conceptum scelus
in necando fratre etiam post uerbum diuinae admonitionis
Yj pacis e 9 gratiam V 30 discreuisse;it V in om. e
cognosci signo aliquo adtestante uisibili, et hoc ideo
fecisset Deus, quia mala erant opera huius, fratris uero eius
bona: contristatus est Cain ualde et concidit facies eius. Sic
enim scriptum est: Et dixit Dominus ad Cain: Quare
tristis factus es et quare concidit facies tua?
Nonne si recte offeras, recte autem non diuidas,
peccasti? Quiesce; ad te enim conuersio eius, et
tu dominaberis illius. In hac admonitione uel monitu,
quem Deus protulit ad Cain, illud quidem quod dictum est:
Nonne si recte offeras, recte autem non diuidas,
peccasti? quia non elucet quur uel unde sit dictum, multos
sensus peperit eius obscuritas, cum diuinarum scripturarum
quisque tractator secundum fidei regulam id conatur exponere.
Recte quippe offertur sacrificium, cum offertur Deo uero, cui
uni tantummodo sacrificandum est. Non autem recte diuiditur,
dum non discernuntur recte uel loca uel tempora uel res
ipsae quae offeruntur uel qui offert et cui offertur uel hi,
quibus ad uescendum distribuitur quod oblatum est, ut diuisionem
hic discretionem intellegamus; siue cum offertur ubi
non oportet, aut quod non ibi sed alibi oportet, siue cum
offertur quando non oportet, aut quod non tunc sed alias
oportet, siue cum id offertur, quod nusquam et numquam
penitus debuit, siue cum electiora sibi eiusdem generis rerum
tenet homo, quam sunt ea, quae offert Deo, siue eius rei.
quae oblata est, fit particeps profanus aut quilibet quem fas
non est fieri. In quo autem horum Deo displicuerit Cain,
facile non potest inueniri. Sed quoniam Iohannes apostolus,
cum de his fratribus loqueretur: Non sicut Cain, inquit,
9
V 9 dominaueris V1 admonitione, quam
(onzisso uel monitu) a v 10 quid Fl 13 cum ex tam corr. V scriptor.
om. V 18 uel cui e 21 siue.... oportet om. e 22 offertur, superscripto
id, V 23 cum id (id m. 1 sup. lin. V) Va b ep v; id om. p Domb.
25 siue Vbeppa Domb.; siue cum a v 26 profanos F1 29 sipecut V
rei gratia occidit? Quia opera illius maligna fuerunt,
fratris autem eius iusta: datur intellegi propterea
Deum non respexisse in munus eius, quia hoc ipso male
diuidebat, dans Deo aliquid suum, sibi autem se ipsum. Quod
omnes faciunt, qui non Dei, sed suam sectantes uoluntatem,
id est non recto, sed peruerso corde uiuentes, offerunt tamen
Deo munus, quo putant eum redimi, ut eorum non opituletur
sanandis prauis cupiditatibus, sed explendis. Et hoc est terrenae
proprium ciuitatis, Deum uel deos colere, quibus adiuuantibus
regnet in uictoriis et pace terrena, non caritate consulendi,
sed dominandi cupiditate. Boni quippe ad hoc utuntur
mundo, ut fruantur Deo; mali autem contra, ut fruantur
mundo, uti uolunt Deo; qui tamen eum uel esse uel res
humanas curare iam credunt. Sunt enim multo deteriores,
qui ne hoc quidem credunt. Cognito itaque Cain quod super
eius germani sacrificium, nec super suum respexerat Deus,
utique fratrem bonum mutatus imitari, non elatus debuit
aemulari. Sed contristatus est et concidit facies eius. Hoc
peccatum maxime arguit Deus, tristitiam de alterius bonitate,
et hoc fratris. Hoc quippe arguendo interrogauit dicens:
Quare contristatus es, et quare concidit facies
tua? Quia enim fratri inuidebat, Deus uidebat et hoc arguebat.
Nam hominibus, quibus absconditum est cor alterius,
esse posset ambiguum et prorsus incertum, utrum illa tristitia
malignitatem suam, in qua se Deo displicuisse didicerat, an
fratris doluerit bonitatem, quae Deo placuit, cum in sacrificium
eius adspexit. Sed rationem reddens Deus, quur eius
oblationem accipere noluerit, ut sibi ipse potius merito quam
ei frater inmerito displiceret, cum esset iniustus non recte
Vbljpo a Domb.; qui ex mal. ab2efv occidit eum
bs v 3 eius Vaepp; ipsius b; illius v; om. af 4 rexpexisse immanus
e ipsum eJ 8 quo putant] coputant el; coputant e2 10 proprium
terrenae., 16 ne Ypi p Domb.; nec abeplav 18 fratris e2
21 fratrea F1 dicens sup. lin. V 22 es stip. lin. V 28 Deus
reddens., 30 immerito frater v
oblatio, quam esset iniustior, quod fratrem iustum
gratis odisset, ostendit.
Non tamen eum dimittens sine mandato sancto, iusto et
bono: Quiesce, inquit; ad te enim conuersio eius, et
tu dominaberis illius. Numquid fratris? Absit. Cuius
igitur, nisi peccati? Dixerat enim: Peccasti, tum deinde
addidit: Quiesce; ad te enim conuersio eius, et tu
dominaberis illius. Potest quidem ita intellegi ad ipsum
hominem conuersionem esse debere peccati, ut nulli alii quam
sibi sciat tribuere debere quod peccat. Haec est enim salubris
paenitentiae medicina et ueniae petitio non incongrua, ut,
ubi ait: Ad te enim conuersio eius, non subaudiatur
\'erit\', sed (sit); praecipientis uidelicet, non praedicentis modo.
Tunc enim dominabitur quisque peccato, si id sibi non defendendo
praeposuerit, sed paenitendo subiecerit; alioquin et illi
seruiet dominanti, si patrocinium adhibuerit accidenti. Sed
ut peccatum intellegatur concupiscentia ipsa carnalis, de qua
dicit apostolus: Caro concupiscit aduersus spiritum,
in cuius carnis fructibus et inuidiam commemorat, qua utique
Cain stimulabatur et accendebatur in fratris exitium: bene
subauditur \'erit\', id est: Ad te enim conuersio eius
erit, et tu dominaberis illius. Cum enim commota
fuerit pars ipsa carnalis, quam peccatum appellat apostolus,
ubi dicit: Non ego operor illud, sed quod habitat
in me peccatum (quam partem animi etiam philosophi
dicunt esse uitiosam, non quae mentem debeat trahere, sed
cui mens debeat imperare eamque ab inlicitis operibus ratione
cohibere); — cum ergo commota fuerit ad aliquid perperam
committendum, si quiescatur et obtemperetur dicenti apostolo:
Nec exhibueritis membra uestra arma iniquitatis
Vaepav; accedenti 6p Domb. 20 uti F1 21 inetimul.
V 23 ilii F1 post illius in e legitur: Potest quidem ita
intellegi. (cj. 9)
ratio dominetur. Hoc praecepit Deus huic, qui facibus
inuidiae inflammabatur in fratrem et, quem debuerat imitari,
cupiebat auferri. Quiesce, inquit; manus ab scelere contine,
non regnet peccatum in tuo mortali corpore ad oboediendum
desideriis eius, nec exhibeas membra tua iniquitatis arma
peccato. Ad te enim conuersio eius, dum non adiuuatur
relaxando, sed quiescendo frenatur; et tu dominaberis
illius, ut, cum forinsecus non permittitur operari, sub potestate
mentis regentis et beneuolentis adsuescat etiam intrinsecus
non moueri. Dictum est tale aliquid in eodem diuino
libro et de muliere, quando post peccatum Deo interrogante
adque iudicante damnationis sententias acceperunt, in serpente
diabolus et in se ipsis illa et maritus. Cum enim dixisset
ei: Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et
gemitum tuum, et in tristitiis paries filios, deinde
addidit: Et ad uirum tuum conuersio tua, et ipse
tui dominabitur. Quod dictum est ad Cain de peccato
uel de uitiosa carnis concupiscentia, hoc isto loco de peccatrice
femina; ubi intellegendum est uirum ad regendam uxorem
animo carnem regenti similem esse oportere. Propter
quod dicit apostolus: Qui diligit uxorem suam, se
ipsum diligit; nemo enim umquam carnem suam
odio habuit. Sananda sunt enim haec sicut nostra, non
sicut aliena damnanda. Sed illud Dei praeceptum Cain sicut
praeuaricator accepit. Inualescente quippe inuidentiae uitio
fratrem insidiatus occidit. Talis erat terrenae conditor ciuitatis.
Quo modo autem significauerit etiam Iudaeos, a quibus
Christus occisus est pastor ouium hominum, quem pastor
ouium pecorum praefigurabat Abel, quia in allegoria prophetica
res est, parco nunc dicere, et quaedam hinc aduersus
Faustum Manichaeum dixisse me recolo.
e 13 acceperant V 18 dominab.
tui v 27 fratri e1 et terren. e 30 quid V 31 quadam V1
Nunc autem defendenda mihi uidetur historia, ne sit scriptura
incredibilis, quae dicit aedificatam ab uno homine ciui
tatem eo tempore, quo non plus quam uiri quattuor uel potius
tres, postea quam fratrem frater occidit, fuisse uidentur
in terra, id est primus homo pater omnium et ipse Cain et
eius filius Enoch, ex cuius nomine ipsa ciuitas nuncupata est.
Sed hoc quos mouet, parum considerant non omnes homines,
qui tunc esse potuerunt, scriptorem sacrae huius historiae
necesse habuisse nominare, sed eos solos, quos operis suscepti
ratio postulabat. Propositum quippe scriptoris illius fuit, per
quem sanctus Spiritus id agebat, per successiones certarum
generationum ex uno homine propagatarum peruenire ad Abraham
ac deinde ex eius semine ad populum Dei, in quo distincto
a ceteris gentibus praefigurarentur et praenuntiarentur
omnia, quae de ciuitate, cuius aeternum erit regnum, et de
rege eius eodemque conditore Christo in Spiritu praeuidebantur
esse uentura; ita ut nec de altera societate hominum taceretur,
quam terrenam dicimus ciuitatem, quantum ei commemorandae
satis esset, ut ciuitas Dei etiam suae aduersariae
conparatione clarescat. Cum igitur scriptura diuina, ubi et
numerum annorum, quos illi homines uixerunt, commemorat,
ita concludat, ut dicat de illo, de quo loquebatur: Et genuit
filios et filias, et fuerunt omnes dies illius uel
illius quos uixit anni tot, et mortuus est: numquid quia
eosdem filios et filias non nominat, ideo intellegere non
om. p homine om. a 6 non a b; om. V ep p a quam
om. b1 7 frater fratrem p uiderentur e 8 homo orn. V 9 enoc V
14 Spiritus sanctus v 15 propagatorum F1 16 ex sup. hn. V 17 et
sup. lin. V 20 nec m. 2 ex fi corr., e 26 dies om. e 27 quo V
O
28 filias V non sup. lin. Y
prima aetate uiuebant, nasci potuisse plurimos homines, quorum
coetibus condi possent etiam plurimae \'ciuitates? Sed
pertinuit ad Deum, quo ista inspirante conscripta sunt, has
duas societates suis diuersis generationibus primitus digerere
adque distinguere, ut seorsum hominum, hoc est secundum
hominem uiuentium, seorsum autem filiorum Dei, id est hominum
secundum Deum uiuentium, generationes contexerentur
usque diluuium, ubi ambarum societatum discretio concretioque
narratur; discretio quidem, quod ambarum separatim
generationes commemorantur, unius fratricidae Cain, alterius
autem qui uocabatur Seth; natus quippe fuerat et ipse de
Adam pro illo, quem frater occidit; concretio autem, quia
bonis in deterius declinantibus tales uniuersi facti fuerant,
ut diluuio delerentur, excepto uno iusto, cui nomen erat Noe,
et eius coniuge et tribus filiis totidemque nuribus, qui homines
octo ex illa omnium uastatione mortalium per arcam
euadere meruerunt.
Quod igitur scriptum est: Et cognouit Cain uxorem.
suam, et concipiens peperit Enoch; et erat aedificans"
ciuitatem in nomine filii sui Enoch: non est quidem
consequens, ut istum primum filium genuisse credatur. Neque
enim hoc ex eo putandum est, quia dictus est cognouisse
uxorem suam, quasi tunc se illi primitus concumbendo miscuisset.
Nam et de ipso patre omnium Adam non tunc solum
hoc dictum est, quando conceptus est Cain, quem primogenitum
uidetur habuisse: uerum etiam posterius eadem scriptura:
Cognouit, inquit, Adam Euam uxorem suam, et
concepit et peperit filium, et nominauit nomen illius
Seth. Unde intellegitur ita solere illam scripturam loqui,
quamuis non semper cum in ea legitur factos hominum fuisse
eras., V 9 usque V p Domb.; usque ad abev
diluuium ex dilucidura ut uidetur corr. e 15 cui Ve2v; cuius abeappa."
25 de şę e 28 uxorem s. Euam v.
miscetur. Nec illud necessario est argumento, ut primogenitum
patri existimemus Enoch, quod eius nomine illa ciuitas nuncupata
est. Non enim ab re est, ut propter aliquam causam,
cum et alios haberet, diligeret eum pater ceteris amplius.
Neque enim et ludas primogenitus fuit, a quo Iudaea cognominata
est et Iudaei. Sed etiamsi conditori ciuitatis illius
iste filius primus est natus, non ideo putandum est tunc a
patre conditae ciuitati nomen eius inpositum, quando natus
est, quia nec constitui tunc ab uno poterat ciuitas, quae
nihil est aliud quam hominum multitudo aliquo societatis
uinculo conligata; sed cum illius hominis familia tanta numerositate
cresceret, ut haberet iam populi quantitatem, tunc
potuit utique fieri, ut et constitueret et nomen primogeniti
sui constitutae inponeret ciuitati. Tam longa quippe uita illorum
hominum fuit, ut illic memoratorum, quorum et anni
taciti non sunt, qui uixit minimum ante diluuium, ad septingentos
quinquaginta tres perueniret. Nam plures nongentos
annos etiam transierunt, quamuis nemo ad mille peruenerit.
Quis itaque dubitauerit per unius hominis aetatem tantum
multiplicari potuisse genus humanum, ut esset unde constituerentur
non una, sed plurimae ciuitates? Quod ex hoc conici
facillime potest, quia ex uno Abraham non multo amplius
quadringentis annis numerositas Hebraeae gentis tanta procreata
est, ut in exitu eiusdem populi ex Aegypto sescenta
hominum milia fuisse referantur bellicae iuuentutis: ut omittamus
gentem Idumaeorum non pertinentem ad populum
Israel, quam genuit frater eius Esau, nepos Abrahae, et alias
v 4 non, wi. 1 superscripto dum, V enim om. t1
ng eet
8 filius est primg natus V 10 qui nec V 11 aliud est v
1 B
13 quantitate V 14 primogenitui V 17 minim. uiiit v 18 nungent.
V 21 constituerentur mss.; constitueretur v 26 milia
homo v
procreato.
Quam ob rem nullus prudens rerum existimator dubitauerit
Cain non solum aliquam, uerum etiam magnam potuisse condere
ciuitatem, quando in tam longum tempus protendebatur
uita mortalium; nisi forte infidelium quispiam ex ipsa numerositate
annorum nobis ingerat quaestionem, qua uixisse tunc
homines scriptum est in auctoritatibus nostris, et hoc neget
esse credendum. Ita quippe non credunt etiam magnitudines
corporum longe ampliores tunc fuisse quam nunc sunt. Unde
et nobilissimus eorum poeta Vergilius de ingenti lapide, quem
in agrorum limite infixum uir fortis illorum temporum pugnans
et rapuit et cucurrit et intorsit et misit:
significans maiora tunc corpora producere solere tellurem.
Quanto magis igitur temporibus recentioribus mundi ante illud
nobile diffamatumque diluuium! Sed de corporum magnitudine
plerumque incredulos nudata per uetustatem siue per uim
fluminum uariosque casus sepulcra conuincunt, ubi apparuerunt
uel unde ceciderunt incredibilis magnitudinis ossa mortuorum.
Vidi ipse non solus, sed aliquot mecum in Uticensi
litore, molarem hominis dentem tam ingentem, ut, si in nostrorum
dentium modulos minutatim concideretur, centum
nobis uideretur facere potuisse. Sed illum gigantis alicuius
fuisse crediderim. Nam praeter quod erant omnium multo
V e3 p laf Domb.; procreatae e1; procreatos o; procreatas
bpv 11 auctoritatibus Ve Dornb.; auctoribus abpv 15 temporum
S
sup. litt. V 24 os, a V 25 aliquod V 29 erat male rescript. V
anteibant; sicut aliis deinde nostrisque temporibus rara quidem,
sed numquam ferme defuerunt; quae modum aliorum
plurimum excederent. Plinius Secundus. doctissimus homo.
quanto magis magisque praeterit saeculi excursus, minora
corpora naturam ferre testatur; quod etiam Homerum commemorat
saepe carmine fuisse conquestum, non haec uelut
poetica figmenta deridens, sed in
miraculorum naturalium scriptor adsumens. Verum, ut dixi,
antiquorum magnitudines corporum inuenta plerumque ossa,
quoniam diuturna sunt, etiam multo posterioribus saeculis
produnt. Annorum autem numerositas cuiusque hominis, quae
temporibus illis fuit, nullis nunc talibus documentis uenire
in experimentum potest. Nec tamen ideo fides sacrae huic
historiae deroganda est, cuius tanto inpudentius narrata non
credimus, quanto inpleri certius praenuntiata conspicimus.
Dicit tamen etiam idem Plinius esse adhuc gentem, ubi ducentos
annos uiuitur. Si ergo humanarum uitarum diuturnitates,
quas experti non sumus, hodie habere creduntur incognita
nobis loca, quur non habuisse credantur et tempora?
An uero credibile est alicubi esse quod hic non est, et incredibile
est aliquando fuisse quod nunc non est?
Quocirca etsi inter Hebraeos et nostros codices de ipso
numero annorum nonnulla uidetur esse distantia, quod ignoro
v 4 excederunt rescript. Y 6 FERRE
rescribendo in RENRE et homerum in amorum corruptum V contmemoras
rescript. V 14 sacra Y huic Vabefv; huias p 0 a
r
15 dencganda p 16 impleriq; (= in plerisque), f m. 2, e 20 habuisse
non V 21 est credib. v alicubi esse om. e1 22 est ante aliquaudo
om. e 24 codices nostros q 27 ignaro T\'1
tam longaeuos fuisse dissentiant. Nam ipse homo primus
Adam, antequam gigneret filium, qui est appellatus Seth,
ducentos triginta uixisse annos reperitur in codicibus nostris,
in Hebraeis autem centum triginta perhibetur; sed postea
quam eum genuit, septingentos uixisse legitur in nostris,
octingentos uero in illis; adque ita in utrisque uniuersitatis
summa concordat. Ac deinde per consequentes generationes
antequam gignatur, qui gigni commemoratur, minus uixisse
aput Hebraeos pater eius inuenitur centum annos; sed postea
quam est genitus idem ipse, centum minus quam in Hebraeis
inueniuntur in nostris; adque ita et hinc et inde numeri uniuersitas
consonat. In sexta autem generatione nusquam utrique
codices discrepant. In septima uero, ubi ille qui natus
est Enoch non mortuus, sed quod Deo placuerit translatus
esse narratur, eadem dissonantia est, quae in superioribus
quinque de centum annis antequam gigneret eum, qui ibi
commemoratus est, filium, adque in summa similis consonantia.
Vixit enim annos, antequam transferretur, secundum
utrosque codices trecentos sexaginta quinque. Octaua generatio
habet quidem nonnullam diuersitatem, sed minorem ac
dissimilem ceteris. Mathusalam quippe, quem genuit Enoch,
antequam gigneret eum, qui in ipso ordine sequitur, secundum
Hebraeos non centum minus, sed uiginti amplius uixit
annos; qui rursus in nostris, postea quam eum genuit, reperiuntur
additi, et in utrisque sibi summa uniuersi numeri
occurrit. In sola nona generatione, id est in annis Lamech,
filii Mathusalae, patris autem Noe, summa uniuersitatis
v 4 annos uixisse v 9 gignantur V qui gigni]
N
pgigni e commemoratur V 12 et hinc eppf DOflłb.; et om. Va b a V
17 de centum] ducentum e 18 atque in V ep Domb.; atque ita in abv
20 et quinque ev 22 Mathusalem abv 23 secundum, in marg. apud, e
28 mathusalae V ep p a Ii mathusalem abv
plus uixisse in Hebraeis quam in nostris codicibus inuenitur.
Namque antequam gigneret filium, qui uocatus est Noe, sex
minus habet in Hebraeis quam in nostris; postea uero quam
eum genuit, triginta amplius in eisdem quam in nostris. Unde
sex illis detractis restant uiginti quattuor, ut dictum est.
Per hanc autem discrepantiam Hebraeorum codicum adque
nostrorum exoritur illa famosissima quaestio, ubi Mathusalam
quattuordecim annos uixisse post diluuium conputatur, cum
scriptura ex omnibus, qui in terra tunc fuerant, solos octo
homines in arca exitium commemoret euasisse diluuii, in
quibus Mathusalam non fuit. Secundum codices enim nostros
Mathusalam priusquam gigneret illum, quem uocauit Lamech,
uixit annos centum sexaginta septem; deinde ipse Lamech,
antequam ex illo natus esset Noe, uixit annos centum octoginta
octo, qui fiunt simul trecenti quinquaginta quinque;
his adduntur sescenti Noe, quoto eius anno diluuium factum
est: qui fiunt nongenti quinquaginta quinque, ex quo Mathusalam
natus est usque ad annum diluuii. Omnes enim anni
uitae Mathusalam nongenti sexaginta nouem conputantur, quia,
cum uixisset annos centum sexaginta septem et genuisset
filium, qui est appellatus Lamech, post eum genitum uixit
annos octingentos duo; qui omnes, ut diximus. nongenti sexaginta
nouem fiunt. Unde detractis nongentis quinquaginta
quinque ab ortu Mathusalae usque ad diluuium remanent
Vabeaf; nam pav 6 et quattuor e tJ 10 quodicum et
19 simul fiunt t; 21 nungenti V p1 et sic semper V 22 enim V p;
autem rell. v Domb. 2:, est om. e 26 octingentos duo V p f;
D. ccc. n a b p; oct. duos ev 28 et quinque e
quod eum nonnulli, etsi non in terra, ubi omnem carnem,
quam uiuere in aquis natura non sinit, constat fuisse deletam, .
cum patre suo qui translatus fuerat aliquantum fuisse adque
ibi, donec diluuium praeteriret, uixisse arbitrantur, nolentes
derogare fidem codicibus, quos in auctoritatem celebriorem
suscepit ecclesia, et credentes Iudaeorum potius quam istos
non habere quod uerum est. Non enim admittunt, quod magis
hic esse potuerit error interpretum, quam in ea lingua esse
falsum, unde in nostram per Graecam scriptura ipsa translata
est, sed inquiunt non esse credibile septuaginta inter- r
errare potuisse aut ubi nihil eorum intererat uoluisse mentiri;
Iudaeos uero, dum nobis inuident, quod lex et prophetae ad
nos interpretando transierint, mutasse quaedam in codicibus
suis, ut nostris minueretur auctoritas. Hanc opinionem uel /
suspicionem accipiat quisque ut putauerit; certum est tamen
non uixisse Mathusalam post diluuium, sed eodem anno fuisse
defunctum, si uerum est quod de numero annorum in Hebraeis
codicibus inuenitur. De illis autem septuaginta interpretibus
quid mihi uideatur, suo loco diligentius inserendum
est, cum ad ipsa tempora, quantum necessitas huius operis
postulat, commemoranda adiuuante Domino uenerimus. Praesenti
enim sufficit quaestioni secundum utrosque codices tam
longas habuisse uitas illius aeui homines, ut posset aetate
unius, qui de duobus, quos solos terra tunc habuit, parentibus
primus est natus, ad constituendam etiam ciuitatem
multiplicari genus humanum.
V 3 constat sup. lin. V 4 elatus, in tnarg.
translatus, e 8 amniittunt V 11 credibilem V interpraetejs V
13 intereat e 17 quis e 21 inserendum Vabepav; disserendum
p Domb.
Neque enim ullo modo audiendi sunt, qui putant aliter
annos illis temporibus conputatos, id est tantae breuitatis,
ut unus annus noster decem illos habuisse credatur. Quapropter,
inquiunt, cum audierit quisque uel legerit nongentos
annos quemque uixisse, debet intellegere nonaginta; decem
quippe illi anni unus est noster et decem nostri centum illi
fuerunt. Ac per hoc, ut putant, uiginti trium annorum fuit
Adam, quando genuit Seth, et ipse Seth uiginti agebat et
sex menses, quando ex illo natus est Enos, quos appellat
scriptura ducentos et quinque annos; quoniam sicut isti suspicantur,
quorum exponimus opinionem, unum annum, qualem
nunc habemus, in decem partes illi diuidebant et easdem
partes annos uocabant; quarum partium habet una quadratum
senarium, eo quod sex diebus Deus perfecerit opera sua, ut
in septimo requiesceret (de qua re in libro undecimo, sicut
potui, disputaui); sexiens autem seni, qui numerus quadratum
senarium facit, triginta sex dies sunt; qui multiplicati deciens
ad trecentos sexaginta perueniunt, id est duodecim menses
lunares. Propter quinque dies enim reliquos, quibus solaris
annus inpletur, et diei quadrantem, propter quem quater
ductum eo anno, quo bissextum uocant, unus dies adicitur,
addebantur a ueteribus postea dies, ut occurreret numerus
annorum, quos dies Romani intercalares uocabant. Proinde
etiam Enos, quem genuit Seth, decem et nouem agebat annos,
quando ex illo natus est filius eius Cainan, quos annos dicit
Vb ep a / Domb.; quemquam av; quem p
9 unus annus est e 10 uiginti trium om. a annorum superscripto
cxxx, et in marg. corr. m. In biblioteca habetur. 0. xxx., a 11 et
ante ipse om. V agebat mas.; habebat v 16 haberet e1 17 eo ex
cum corr., e Deus aex diebus v 20 et sex, et m. 2 sup, lin. b
dies om. a sunt mss.; fiunt v 23 qua»łt e
in quibus hominum anni commemorantur ante diluuium,
nullus fere in nostris codicibus inuenitur, qui, cum
esset centum annorum uel infra uel etiam centum uiginti aut
non multo amplius, genuerit filium; sed qui minima aetate
genuerunt, centum sexaginta, et quod excurrit, fuisse referuntur;
quia nemo, inquiunt, decem annorum homo potest
gignere filios, qui numerus centum appellabantur anni ab illis
hominibus; sed in annis sedecim est matura pubertas et proli
iam idonea procreandae, quos centum et sexaginta annos illa
tempora nuncupabant. Ut autem aliter annum tunc fuisse
conputatum non sit incredibile, adiciunt quod aput plerosque
scriptores historiae reperitur, Aegyptios habuisse annum quattuor
mensum, Acarnanas sex mensum, Lauinios tredecim mensum.
Plinius Secundus cum commemorasset relatum fuisse
in litteras quendam uixisse centum quinquaginta duos <annos>,
aliam decem amplius, alios ducentorum annorum habuisse
uitam, alios trecentorum, quosdam ad quingentos, alios ad
sescentos, nonnullos ad octingentos etiam peruenisse, haec
omnia inscitia temporum accidisse arbitratus est. \'Alii quippe,
inquit, aestate <unum> determinabant annum et alterum hieme,
alii quadripertitis temporibus. sicut Arcades, inquit, quorum
anni trimenstres fuerunt.\' Adiecit etiam aliquando Aegyptios,
quorum paruos annos quaternorum mensum fuisse supra diximus,
lunae fine limitasse annum. \'Itaque aput eos, inquit, et
singula milia annorum uixisse produntur.\'
sup. lin. V 11 sq. ut annum tunc aliter p
14 mensum et sic deinceps Vpaf Domb.; mensium abepv\' acar-
.\' bf
cadas, in marg. acarnanas, e labinios Vj lanios b 16 litteras
YetJ; litteris abp annos om. Veppaf 20 inscitia Vppaf;
inacientia a b e; propter inscientiam v 21 unum om. Vab eppaf
22 pertitis, m. 2 superscripto quadri, b 23 trimenstres V ex; trimensea,
ae5; tres menses b; trimeatres pv fuerunt Vabepp; fuere 11
His uelut probabilibus argumentis quidam non destruentes
fidem sacrae huius historiae, sed adstruere nitentes, ne sit incredibile
quod tam multos annos uixisse referuntur antiqui,
persuaserunt sibi, nec se suadere inpudenter existimant, tam
exiguum spatium temporis tunc annum uocatum, ut illi decem\'
sint unus noster et decem nostri centum illorum. Hoc autem
esse falsissimum documento euidentissimo ostenditur. Quod
antequam faciam, non mihi tacendum uidetur, quae credibilior
possit esse suspicio. Poteramus certe hanc adseuerationem ex
Hebraeis codicibus redarguere adque conuincere, ubi Adam
non ducentorum tringinta, sed centum triginta annorum fuisse
reperitur, quando tertium genuit filium; qui anni si tredecim
nostri sunt, procul dubio, primum quando genuit, undecim
uel non multo amplius annorum fuit. Quis potest hac aetate
generare usitata ista nobisque notissima lege naturae? Sed
hunc omittamus, qui fortasse etiam quando creatus est potuit;
non enim eum tam paruum, quam infantes nostri sunt, factum
fuisse credibile est. Seth filius eius non ducentorum quinque,
sicut nos legimus, sed centum quinque fuit, quando genuit
Enos; ac per hoc secundum istos nondum habebat undecim
annos aetatis. Quid dicam de Cainan eius filio, qui cum aput
nos centum septuaginta reperiatur, aput Hebraeos septuaginta
legitur fuisse, quando genuit Maleleel? Quis generat homo
septennis, si tunc anni septuaginta nuncupabantur qui septem
fuerunt? . Ii
Vabeppaf; imprud. v 7 falsiss. esse v documentoTjum
dpcwegto euid. V 11 sed centum XXX sup. lin. V 13 primo e
quando genuit mss.; genuit, quando v 15 iste (?) Domb. 18 seth V
bepaf; sedh p; sed
5 Sed cum hoc dixero, continuo referetur illud Iudaeorum
esse mendacium, de quo superius satis actum est; nam septuaginta
interpretes laudabiliter celebratos uiros non potuisse
mentiri. Ubi si quaeram, quid sit credibilius, Iudaeorum gentem
tam longe lateque diffusam in hoc conscribendum men-
10
auctoritatem, sibi abstulisse ueritatem, an septuaginta homines,
qui etiam ipsi Iudaei erant, uno in loco positos, quoniam rex
Aegyptius Ptolomaeus eos ad hoc opus asciuerat, ipsam ueritatem
gentibus alienigenis inuidisse et communicato istuc
15 fecisse consilio: quis non uideat quid procliuius faciliusque
credatur? Sed absit ut prudens quispiam uel Iudaeos cuiuslibet
peruersitatis adque malitiae tantum potuisse credat in
codicibus tam multis et tam longe lateque dispersis, uel
septuaginta illos memorabiles uiros hoc de inuidenda gentibus
so ueritate unum communicasse consilium. Credibilius ergo quis
dixerit, cum primum de bibliotheca Ptolomaei describi ista
coeperunt, tunc aliquid tale fieri potuisse in codice uno, sed
primitus inde descripto, unde iam latius emanaret; ubi potuit
quidem accidere etiam scriptoris error. Sed hoc in illa quae-
1!5 stione de uita Mathusalae non absurdum est suspicari, et in
illo alio, ubi superantibus uiginti quattuor annis summa non
conuenit. In his autem, in quibus continuatur ipsius
5 Sed cam] secundum e 9 hoc om. e1 ecnsHium uno тpęcĮę.çio V
11 et ueritatem e 12 in uno v positus el; positi e1 13 aegyptius
м.u.; Aegypti v ptolomeus et sic infra V ab ep a f; ptholomeus et
sic infra p; Ptolemaeus
. Itaque illa diuersitas numerorum aliter se habentium in
codicibus Graecis et Latinis, aliter in Hebraeis, ubi non est
ista de centum annis prius adbitis et postea detractis per tot 10
generationes continuata parilitas, nec malitiae Iudaeorum nec
diligentiae uel prudentiae septuaginta interpretum, sed scriptoris
tribuatur eirori, qui de bibliotheca supradicti regis codicem
describendum primus accepit. Nam etiam nunc, ubi
numeri non faciunt intentum ad aliquid, quod facile possit 15
intellegi uel quod appareat utiliter disci, et neglegenter describuntur
et neglegentius emendantur. Quis enim sibi existimet
esse discendum, quot milia hominum tribus Israel singillatim
habere potuerunt? quoniam prodesse aliquid non putatur; et
quotus quisque hominum est, cui profunditas utilitatis huius 10
appareat? Hic uero, ubi per tot contextas generationes centum
anni alibi adsunt, alibi desunt, et post natum, qui commemorandus
fuerat, filium desunt ubi adfuerunt, adsunt ubi
defuerunt, ut summa concordet: nimirum cum uellet persuadere,
qui hoc fecit, ideo numerosissimos annos uixisse »
antiquos, quod eos breuissimos nuncupabant, et hoc de maturitate
pubertatis, qua idonea filii gignerentur, conaretur ostendere,
adque ideo in illis centum annis decem nostros insinuandos
putaret incredulis, ne homines tamdiu uixisse recipere
in fidem nollent, addidit centum, ubi gignendis filiis habilem e quinta sexta sept. V; sexta sup. Un. b 6 post e
nn
8 numerum e1 14 ubimeri V 15 quid Y 16 dici F1 17 exist.
d
sibi v 18 quod e1 19 quogj$m V 22 desunt, de sup. lin., e
n anola
catum V 24 conuellet e\' 27 quia e 28 centum decem \'loųųię Y
summa, detraxit. Sic quippe uoluit credibiles facere
idonearum generandae proli conuenientias aetatum, ut tamen
numero non fraudaret uniuersas aetates uiuentium singulorum.
& Quod autem id in sexta generatione non fecit, hoc ipsum est
quod magis mouet ideo illum fecisse, cum res, quam dicimus,
postulauit, quia non fecit, ubi non postulauit. Inuenit namque
in eadem generatione aput Hebraeos uixisse Iared, antequam
genuisset Enoch, centum sexaginta duos (
łU dum illam rationem breuium annorum fiunt anni sedecim et
aliquid minus quam menses duo; quae iam aetas apta est ad
gignendum, et ideo addere centum annos breues, ut nostri
uiginti sex fierent, necesse non fuit, nec post natum Enoch
eos detrahere, quos non addiderat ante natum. Sic factum est
15 ut hic nulla esset inter codices utrosque uarietas.
Sed rursus mouet, quur in octaua generatione, antequam de
Mathusalam nasceretur Lamech, cum aput Hebraeos legantur
centum octoginta duo anni, uiginti minus inueniuntur in codicibus
nostris, ubi potius addi centum solent, et post genitum
20 Lamech conplendam restituuntur ad summam, quae in codicibus
utrisque non discrepat. Si enim centum septuaginta
annos propter pubertatis maturitatem decem et septem uolebat
intellegi, sicut nihil addere, ita nihil detrahere iam debebat,
quia inuenerat aetatem idoneam generationi filiorum, propter
25 quam in aliis centum illos annos, ubi eam non inueniebat,
addebat. Hoc autem de uiginti annis merito putaremus casu
mendositatis accidere potuisse, nisi eos, sicut prius detraxerat,
V easdemque V 3 proli? e conuenias e 5 id in T
b2 e2 p; id om. ab1elx Donib. non mss.; id non v 6 mouet V
abepav; monet p
Nunc iam uideamus quonam modo euidenter possit ostendi.
non tam breues, ut illi decem unus esset noster, sed tantae
prolixitatis annos, quantae nunc habemus (quos utique circuitus
conficit solis), in illorum hominum uita prolixissima
conputatos. Sescentensimo nempe anno uitae Noe scriptum
est factum esse diluuium. Quur ergo ibi legitur : Et aqua
diluuii facta est super terram sescentensimo anno
in uita Noe, secundi mensis, septima et uicensima
mensis, si annus ille minimus, quales decem faciunt unum
\'nostrum, triginta sex habebat dies? Tantillus quippe annus,
omisso de V 6 quomodo a bl istuc V; istunc e; istud
bpv; id a 8 i?ta—iata V dubitauerit e 12 alium V1 19 quoen
niam V 22 in om. pl f 23 sesce! tjijsimo V 24 quare b ibi
ergo e 26 in uita Vev; uitae abpp2a.f 28 dies habebat v
aut mensis eius est triduum, ut habeat duodecim menses.
Quo modo igitur hic dictum est: Sescentensimo anno,
secundi mensis, septima et uicensima mensis, nisi
quia tales, quales nunc sunt, etiam tunc erant menses? Nam
quo pacto aliter uicensimo et septimo die secundi mensis
diceretur coeptum esse diluuium? Deinde postea in fine diluuii
ita legitur: Et sedit arca in mense septimo, septima
et uicensima mensis, super montes Ararat.
Aqua autem minuebatur usque ad undecimum mensem;
in undecimo autem mense prima die mensis
paruerunt capita montium. Si igitur tales menses erant,
tales profecto et anni erant, quales nunc habemus. Menses
quippe illi triduani uiginti et septem dies habere non poterant.
Aut si pars tricensima tridui tunc appellabatur dies, ut
omnia proportione minuantur: ergo nec toto quadriduo nostro
factum est illud tam grande diluuium, quod memoratur factum
quadraginta diebus et noctibus. Quis hanc absurditatem
et uanitatem ferat? Proinde remoueatur hic error, qui coniectura
falsa ita uult adstruere scripturarum nostrarum fidem,
ut alibi destruat. Prorsus tantus etiam tunc dies fuit. quantus
et nunc est, quem uiginti quattuor horae diurno curriculo
nocturnoque determinant; tantus mensis, quantus et nunc
est, quem luna coepta et finita concludit; tantus annus, quantus
et nunc est, quem duodecim menses lunares additis propter
cursum solarem quinque diebus et quadrante consummant,
quanti anni sescentensimi uitae Noe secundus erat mensis
eiusque mensis uicensimus et septimus dies, quando coepit
esse diluuium, in quo dies quadraginta continuatae ingentes
3 hinc ab 4 uicensima Feppot/; uicesiina (uiges. o) die a b v
*I
6 peccato V 9 uiceaima die abv montem gararat e 16 ergo
om. a quadriduo Vb1 p Domb.; quatriduo a b2 e v 22 uiginti
quattuor V e p; uig. et quatt. abv Domb. 23 determinat V1 26 so-
Jis p 29 quadrag. om. V, in marg. m. 2 XL
horas habebant, sed uicenas et quaternas die noctuque transactas.
Ac per hoc tam magnos annos uixerunt illi antiqui
usque amplius quam nongentos, quantos postea uixit Abraham
centum septuaginta et post eum filius eius Isaac centum
octoginta et filius eius Iacob prope centum quinquaginta, et
quantos interposita aliquanta aetate Moyses centum uiginti,
et quantos etiam nunc uiuunt homines septuaginta uel octoginta
uel non multo amplius, de quibus dictum est: Et
amplius eis labor et dolor.
Illa uero numerorum uarietas, quae inter codices Hebraeos
inuenitur et nostros, neque de hac antiquorum longaeuitate
dissentit, et si quid habet ita diuersum, ut uerum esse utrumque
non possit, rerum gestarum fides ab ea lingua repetenda
est, ex qua interpretatum est quod habemus. Quae facultas
cum uolentibus ubique gentium praesto sit, non tamen uacat,
quod septuaginta interpretes in plurimis, quae diuersa dicere
uidentur, ex Hebraeis codicibus emendare ausus est nemo.
Non enim est illa diuersitas putata mendositas; nec ego ullo
modo putandam existimo: sed ubi non est scriptoris error,
aliquid eos diuino spiritu, ubi sensus esset consentaneus
ueritati et praedicans ueritatem, non interpretantium munere,
sed prophetantium libertate aliter dicere uoluisse credendum
est. Unde merito non solum Hebraeis, uerum etiam ipsis,
cum adhibet testimonia de scripturis, uti apostolica inuenitur
auctoritas. Sed hinc me opportuniore loco, si Deus adiuuerit,
- promisi diligentius locuturum; nunc quod instat expediam.
Non enim ambigendum est ab homine, qui ex primo homine
9 Ps. 89, 10 e nung. V; nonagentos, e ex i coir., e 5 septuaginta
mss.; sept. quinque v et post octog. om. bl 7 moses F1
12 longe uite e1; longeua uita 62 19 sq. non enim illa diuersitaa putanda
est mendositas p 20 putandum e p 22 munere MM.; more v
26 opportuniori e
ciuitatem, sane terrenam, non illam, quae dicitur ciuitas Dei,
de qua ut scriberemus, laborem tanti huius operis in manus
sumsimus.
Dicet ergo aliquis: Itane credendum est hominem filios
generaturum nec habentem propositum continentiae centum
et amplius, uel secundum Hebraeos non multo minus, id est
octoginta, septuaginta, sexaginta annos a concumbendi opere
uacuisse, aut si non uacaret, nihil prolis gignere potuisse?\'
Haec quaestio duobus modis soluitur. Aut enim tanto serior
fuit proportione pubertas, quanto uitae totius maior annositas;
aut, quod magis uideo esse credibile, non hic primogeniti
filii commemorati sunt, sed quos successionis ordo poscebat,
ut perueniretur ad Noe, a quo rursus ad Abraham uidemus
esse peruentum, ac deinde usque ad certum articulum temporis,
quantum oportebat signari etiam generationibus commemoratis
cursum gloriosissimae ciuitatis in hoc mundo peregrinantis
et supernam patriam requirentis. Quod enim negari
non potest, prior omnibus Cain ex coniunctione maris et
feminae natus est. Neque enim illo nato dixisset Adam, quod
dixisse legitur: Adquisiui hominem per Deum, nisi
illis duobus ipse fuisset homo nascendo additus primus.
Hunc secutus Abel, quem maior frater occidit, praefigurationem
quandam peregrinantis ciuitatis Dei, quod ab inpiis et
a 13 uacuisse blel; uacuisset V; uacasse e2; uacauiase a bsp v
17 sed quod e 26 duoa V 27 praefigurationem quandam Veppa f
Domb.; praefiguratione quadam
Exempli gratia, quo id fiat apertius, aliquid interponam,
unde nullus ambigat fieri potuisse quod dico. Euangelista
Matthaeus generationem dominicae carnis per seriem parentum
uolens commendare memoriae, ordiens a patre Abraham
adque ad Dauid primitus ut perueniret intendens: Abraham,
inquit, genuit Isaac; quur non dixit Ismael, quem primitus
genuit? Isaac autem, inquit, genuit lacob; quur non
30 dixit Esau, qui eius primogenitus fuit? Quia scilicet per illos
ad Dauid peruenire non posset. Deinde sequitur: Iacob
e 11 nongenti Ve 12 nec...
reticentur sup. lin. V 22 ordine l\' 23 quod id e id om. p
27 ad] a V
Cum igitur genus humanum post primam copulam uiri
facti ex puluere et coniugis eius ex uiri latere manum feminarumque
coniunctione opus haberet, ut gignendo multiplicaretur,
nec essent ulli homines, nisi qui ex illis duobus nati
fuissent: uiri sorores suas coniuges acceperunt; quod profecto
quanto est antiquius conpellente necessitate, tanto postea
factum est damnabilius religione prohibente. Habita est enim
ratio rectissima caritatis, ut homines, quibus esset utilis
adque honesta concordia, diuersarum necessitudinum uinculis
necterentur, nec unus in uno multas haberet, sed singulae
spargerentur in singulos ac sic ad socialem uitam diligentius
conligandam plurimae plurimos obtinerent. Pater quippe et
socer duarum sunt necessitudinum nomina. Ut ergo alium
quisque habeat patrem, alium socerum, numerosius se caritas
porrigit. Utrumque autem unus Adam esse cogebatur et
filiis et filiabus suis, quando fratres sororesque conubio
Vppa; zarad b; zarath e f; zaram a v 4 hos p 5 ad...
quo om. e quod V 8 succed. ordo v 9 puuertatis Y 10\' fatigat el
15 eius sup. lin. V 16 coniunctionem V multiplicarentur yi e
17 essent p 20 enim sup. lin. e 24 6iasotiale e1 27 caritis V1
29 et sup. lin. V
fuit et socrus et mater; quae si duae feminae fuissent, mater
altera et socrus altera, copiosius se socialis dilectio conligaret.
Ipsa denique iam soror, quod etiam uxor fiebat, duas tenebat
una necessitudines; quibus per singulas distributis, ut altera
esset soror, altera uxor, hominum numero socialis propinquitas
augeretur. Sed hoc unde fieret tunc non erat, quando nisi
fratres et sorores ex illis duobus primis nulli homines erant.
Fieri ergo debuit quando potuit, ut existente copia inde
ducerentur uxores, quae non erant iam sorores, et non solum
illud ut fieret nulla necessitas esset, uerum etiam si fieret
nefas esset. Nam si et nepotes primorum hominum, qui iam
consobrinas poterant accipere coniuges, sororibus matrimonio
iungerentur, non iam duae, sed tres in homine uno necessitudines
fierent, quae propter caritatem numerosiore propinquitate
nectendam disseminari per singulos singulae debuerunt.
Esset enim unus homo filiis suis, fratri scilicet sororique
coniugibus, et pater et socer et auunculus; ita et uxor eius
eisdem communibus filiis et mater et amita et socrus; idemque
inter se filii eorum non solum essent fratres adque
coniuges, uerum etiam consobrini, quia et fratrum filii. Omnes
autem istae necessitudines, quae uni homini tres homines
conectebant, nouem conecterent, si essent in singulis singulae,
ut unus homo haberet alteram sororem, alteram uxorem,
alteram consobrinam, alterum patrem, alterum auunculum,
alterum socerum, alteram matrem, alteram amitam, alteram
socrum; adque ita se non in paucitate coartatum, sed latius
adque numerosius propinquitatibus crebris uinculum sociale
diffunderet.
Quod humano genere crescente et multiplicato etiam inter
inpios deorum multorum falsorumque cultores sic obseruari
b2 duos V 11 istud p 12 esset yeryrp et Nam ex
antecedentibw repetit. Y si ex nepotibus
Copulatio igitur maris et feminae, quantum adtinet ad
genus mortalium, quoddam seminarium est ciuitatis; sed
terrena ciuitas generatione tantummodo, caelestis autem etiam
regeneratione opus habet, ut noxam generationis euadat.
Utrum autem aliquod fuerit, uel si fuit, quale fuerit corporale
adque uisibile regenerationis signum ante diluuium, sicut
Abrahae circumcisio postea est imperata, sacra historia tacet.
Sacrificasse tamen Deo etiam illos antiquissimos homines non
tacet; quod et in duobus primis fratribus claruit, et Noe
post diluuium, cum de arca fuisset egressus, hostias Deo
legitur immolasse. De qua re in praecedentibus libris iam
diximus, non ob aliud daemones adrogantes sibi diuinitatem
deosque se credi cupientes sibi expetere sacrificium et gaudere
huius modi honoribus, nisi quia uerum sacrificium uero Deo
deberi sciunt.
Cum ergo esset Adam utriusque generis pater, id est et
cuius series ad terrenam, et cuius series ad caelestem pertinet
ciuitatem, occiso Abel adque in eius interfectione commendato
mirabili sacramento facti sunt duo patres singulorum generum,
Cain et Seth, in quorum filiis, quos commemorari oportebat,
duarum istarum ciuitatum in genere mortalium euidentius
indicia clarere coeperunt. Cain quippe genuit Enoch, in cuius
nomine condidit ciuitatem, terrenam scilicet, non peregrinantem
marg. et, e quidelicet, e 2 uerecundam p coutmnat f
7 etiam om. V a 9 si fuęrit quale fuerit V 21 duorum patribus ]»
Cain autem interpretatur possessio; unde dictum
est, quando natus est, siue a patre siue a matre eius: Adquisiui
hominem per Deum. Enoch uero dedicatio; hic
enim dedicatur terrena ciuitas, ubi conditur, quoniam hic
habet eum, quem intendit et adpetit, finem. Porro ille Seth
interpretatur resurrectio et Enos filius eius interpretatur homo;
non sicut Adam. Et ipsum enim nomen homo interpretatur;
sed commune perhibetur esse in illa lingua, id est Hebraea,
masculo et feminae. Nam sic de illo scriptum est: Masculum
et feminam fecit illos et benedixit illos
et cognominauit nomen eorum Adam. Unde non
ambigitur sic appellatam fuisse feminam Euam proprio
nomine, ut tamen Adam, quod interpretatur homo, nomen
esset amborum. Enos autem sic interpretatur homo, ut hoc
non posse feminam nuncupari periti linguae illius adseuerent,
tamquam filius resurrectionis, ubi non nubent neque
uxores ducent. Non enim erit ibi generatio, cum illuc
perduxerit regeneratio. Quare et hoc non incassum notandum
arbitror, quod in eis generationibus, quae propagantur
ex illo qui est appellatus Seth, cum genuisse filios filiasque
dicantur, nulla ibi genita nominatim femina expressa est; in
his autem, quae propagantur ex Cain, in ipso fine, quo usque,
pertendunt, nouissima femina genita nominatur. Sic enim
legitur: Mathusael genuit Lamech; et sumsit sibi
Lamech duas uxores, nomen uni Ada et nomen
secundae Sella, et peperit Ada Iobel; hic erat
pater habitantium in tabernaculis pecuariorum.
18 sqq. sup. Un. V 6 attendit F\' sed F1 7 resurr. interpretatur
v 8 interpr. homo v 19 non ut puto V1 ab; non puto p1
24 pertendunt Veprpaf; pertenduntur b; protenduntur ax 25 matthusael
Vj matussael a; matusale p r 27 secundi F1; secunde F*
psalterium et citharam. Sella autem peperit et
ipsa Tobel; et erat malleator aerarius aeramenti
et ferri. Soror autem Tobel Noemma. Huc usque porrectae
sunt generationes ex Cain, quae sunt omnes ab Adam
octo adnumerato ipso Adam, septem scilicet usque ad Lamech,
qui duarum maritus uxorum fuit, et octaua est generatio in
filiis eius, in quibus commemoratur et femina. Ubi eleganter
significatum est terrenam ciuitatem usque in sui finem carnales
habituram generationes, quae marium feminarumque coniunctione
proueniunt. Unde et ipsae, quod praeter Euam nusquam
reperitur ante diluuium, nominibus propriis exprimuntur uxores
illius hominis, qui nominatur hic nouissimus pater. Sicut
autem Cain, quod interpretatur possessio, terrenae conditor
ciuitatis, et filius eius, in cuius nomine condita est, Enoch,
quod interpretatur dedicatio, indicat istam ciuitatem et initium
et finem habere terrenum, ubi nihil speratur amplius, quam
in hoc saeculo cerni potest: ita Seth, quod interpretatur resurrectio,
cum sit generationum seorsus commemoratarum pater,
quid de filio eius sacra haec historia dicat, intuendum est.
Et Seth, inquit, natus est filius, et nominauit nomen
eius Enos; hic sperauit inuocare nomen Domini Dei.
Nempe clamat adtestatio ueritatis. In spe igitur uiuit homo
post i perforata est membrana, V; iobal e b Domb.; iubal
aprv 2 autem om. p 34 tobel V ep tubal a; iobel b; Thobel v
Domb. malleator
Nam et ista propago, cuius est pater Seth, in ea generatione
habet dedicationis nomen, quae septima est ex Adam
adnumerato Adam. Septimus enim ab illo natus est Enoch,
quod interpretatur dedicatio. Sed ipse est ille translatus, quoniam
placuit Deo, et insigni numero in ordine generationum,
quo sabbatum consecratum est, septimo scilicet ab Adam.
Ab ipso autem patre istarum generationum, quae discernuntur
a progenie Cain, id est a Seth, sextus est; quoto die factus
est homo et consummauit Deus omnia opera sua. Sed huius
Enoch translatio nostrae dedicationis est praefigurata dilatio.
Quae quidem iam facta est in Christo capite nostro, qui sic
resurrexit, ut non moriatur ulterius, sed etiam ipse translatus
est; restat autem altera dedicatio uniuersae domus, cuius ipse
ep Et erit] etenim p (cf. uulg. omnis enim) omnia
quicumque av 2 enim ipsum v 7 in homine V ab eprv; in homii
nem p a f 10 habente V1 illammortalitate V mortalit. e
16 ex adam Vabp Domb.; ab adam e fJ 17 notu V 21 patrem V
22 a otn. p propagine v 24 trauslatione a, sic ecribendum esae
suspicatw Domb.
Dicet aliquis: *Si hoc intendebat scriptor huius historiae
in commemorandis generationibus ex Adam per filium eius
Seth, ut per illas perueniret ad Noe, sub quo factum est
diluuium, a quo rursus contexeretur ordo nascentium, quo
perueniret ad Abraham, a quo Matthaeus euangelista incipit
generationes, quibus ad Christum peruenit aeternum regem
ciuitatis Dei: quid intendebat in generationibus ex Cain et
quo eas perducere uolebat?1 Respondetur: Usque ad diluuium,
quo totum illud genus terrenae ciuitatis absumtum est, sed
reparatum est ex filiis Noe. Neque enim deesse poterit haec
terrena ciuitas societasque hominum secundum hominem
uiuentium usque ad huius saeculi finem, de quo Dominus
ait: Filii saeculi huius generant et generantur. Ciuitatem
uero Dei peregrinantem in hoc saeculo regeneratio perducit
ad alterum saeculum, cuius filii nec generant nec
e 9 sacras litt. v 10 iam Vabepaf; nam p r; tam v
12 ab Adam] abraham p 15 dicit a auctor p 21 tendebat e
23 adsamptnin e \'24 est om. v 27 huiuB saec. v
est; quamuis Dei ciuitas habeat etiam hic multa ciuium
milia, quae ab opere generandi se abstineant; sed habet etiam
illa ex imitatione quadam, licet errantium. Ad eam namque
pertinent etiam, qui deuiantes ab huius fide diuersas haereses
condiderunt; secundum hominem quippe uiuunt, non secundum
Deum. Et Indorum gymnosophistae, qui nudi perhibentur philosophari
in solitudinibus Indiae, cibi esu ot a generando se
cohibent. Non est enim hoc bonum, nisi cum fit secundum
fidem summi boni, qui Deus est. Hoc tamen nemo fecisse
ante diluuium reperitur; quando quidem etiam ipse Enoch
septimus ab Adam, qui translatus refertur esse non mortuus,
genuit filios et filias antequam transferretur; in quibus fuit
Mathusalam, per quem generationum memorandarum ordo
transcurrit.
Quur ergo tanta paucitas successionum commemoratur in
generationibus ex Cain, si eas usque ad diluuium perduci
oportebat, nec erat diuturna aetas praeueniens pubertatem,
quae centum uel amplius annos uacaret a fetibus? Nam si
non intendebat auctor libri huius aliquem, ad quem necessario
perduceret seriem generationum, sicut in illis, quae ueniunt
de semine Seth, intendebat peruenire ad Noe, a quo rursus
ordo necessarius sequeretur: quid opus erat praetermittere
primogenitos filios, ut perueniretur ad Lamech, in cuius filiis
finitur illa contextio, octaua generatione scilicet ex Adam,
septima ex Cain, quasi esset inde aliquid deinceps conectendum,
unde perueniretur uel ad Israeliticum populum, in
quo caelesti ciuitati etiam terrena Hierusalem figuram
v habeat e 8 cibi esu scripsi; ciues eius sunt mss. v
Domb.; continentes sunt Gloss. Salom. (G. Loewe, Misc. crit. in Act.
societ. philol. Lips. V, pag. 335) 9 Non enim est
Sed qui ex hoc mouetur, meminerit, cum quaererem, quo
modo credendum sit antiquos illos homines per tam multos
annos a gignendis filiis cessare potuisse, duobus modis istam
solutam esse quaestionem: aut de sera pubertate, proportione
tam longae uitae, aut de filiis qui commemorantur in generationibus,
quod non fuerint primogeniti, sed hi, per quos ad
e 8 patrie e obfitio e 9 per ea qng a; peraquie e
10 fuerit V 12 et om. p p 18 aex sup. lin. V 22 et p. 103, 7
usque Vrp Dunob.; usque ad ab epv 22 cain generationibus, onttMO
progeniem et a, p 24 in hoc, in marg. ex hoc, e
Noe in generationibus Seth. Proinde in generationibus Cain,
si non occurrit qui deberet intendi, ad quem praetermissis
primogenitis per eos, qui commemorati sunt, perueniri oportebat,
sera pubertas intellegenda restabit, ut aliquanto post
centum annos puberes habilesque ad gignendum facti fuerint,
ut ordo generationum per primogenitos curreret et usque
diluuium ad numerum annorum tantae quantitatis occurreret.
Quamuis fieri possit, ut propter aliquam secretiorem causam,
quae me latet, usque ad Lamech et eius filios generationum
perueniente contextu commendaretur haec ciuitas, quam dicimus
esse terrenam, ac deinde cessaret scriptor libri commemorare
ceteras, quae usque ad diluuium esse potuerunt. Potest
et illa esse causa, quur non ordo generationum per primogenitos
duceretur, ut necesse non sit in illis hominibus tam
seram credere pubertatem, quod scilicet eadem ciuitas, quam
Cain in nomine Enoch filii sui condidit, longe lateque regnare
potuerit et reges habere non simul plures, sed suis aetatibus
singulos, quos genuissent sibi successuros quicumque regnassent.
Horum regum primus esse potuit ipse Cain, secundus
filius eius Enoch, in cuius nomine, ubi regnaretur, condita
est ciuitas; tertius Gaidad, quem genuit Enoch; quartus
Meuia, quem genuit Gaidad; quintus Mathusael, quem genuit
Meuia; sextus Lamech, quem genuit Mathusael, qui est septimus
ab Adam per Cain. Non autem erat consequens, ut
primogeniti regum regnantibus succederent patribus, sed quos
regnandi meritum propter uirtutem terrenae utilem ciuitati.
uel sors aliqua reperiret, uel ille potissimum succederet patri
hereditario quodam iure regnandi, quem prae ceteris filiis
V Domb.; peruenire abeptI 2 Seth .. generationibus
om. e 9 posset e 14 causa esse b 18 potuertiit V 22 gaidad Vbv;
gaidat p a f; gaid e; guidad p; guidat r; iareth a 23 meuia V
t
beppaf; meuida a; Manihel v gaid. ad quintus e mathosal/, e
..
eras., Y 24 septimus est v 26 in regnum a v quibus, tn marg. quos, e
fieri diluuium, ut ipsum cum aliis omnibus hominibus, exceptis
qui in arca fuerunt, quem perderet inueniret. Neque
enim mirandum est, si uaria quantitate numerositatis annorum
interposita per tam longam aetatem ab Adam usque diluuium
non aequalis numeri generationes habuit utraque progenies,
sed per Cain septem, per Seth autem decem; septimus est
enim, ut iam dixi, ab Adam Lamech, decimus Noe; et ideo
non unus filius Lamech, sicut in ceteris superius, sed plures
commemorati sunt, quia incertum erat quis ei fuisset mortuo
successurus, si regnandi tempus inter ipsum et diluuium
remansisset.
Sed quoquo modo se habeat siue per primogenitos siue
per reges ex Cain generationum ordo decurrens, illud mihi
nullo pacto praetereundum silentio uidetur, quod, cum Lamech
septimus ab Adam fuisset inuentus, tot eius adnumerati sunt
filii, donec undenarius numerus inpleretur, quo significatur
peccatum. Adduntur enim tres filii et una filia. Uxores autem
aliud possunt significare, non hoc quod nunc commendandum
uidetur. Nunc enim de generationibus loquimur; illae uero
unde sint genitae, tacitum est. Quoniam ergo lex denario
numero praedicatur, unde est memorabilis ille decalogus,
profecto numerus undenarius, quoniam transgreditur denarium,
transgressionem legis ac per hoc peccatum significat. Hinc
est quod in tabernaculo testimonii, quod erat in itinere populi
Dei uelut templum ambulatorium, undecim uela cilicina
fieri praecepta sunt. In cilicio quippe recordatio est peccatorum
propter haedos ad sinistram futuros; quod confitentes
in cilicio prosternimur tamquam dicentes quod in psalmo
sup. lin. e usque V p; usque ad abepv 10 fuerat p 11 ai ex
in corr. V 18 quomodo b 15 uideretur V 20 nec enim e 24 trans-
0
gressio e 25 est] enim e 28 prohedes V
Progenies ergo ex Adam per Cain sceleratum undenario numero
finitur, quo peccatum significatur; et ipse numerus
femina clauditur, a quo sexu initium factum est peccati, per
quod omnes morimur. Commissum est autem, ut et uoluptas
Lamech Noemma uoluptas interpretatur. Per Seth autem ab
Adam usque ad Noe denarius insinuatur legitimus numerus.
Cui Noe tres adiciuntur filii, unde uno lapso duo benedicuntur
a patre, ut remoto reprobo et probatis filiis ad numerum
additis etiam duodenarius numerus intimetur, qui et in patriarcharum
et in apostolorum numero insignis est, propter septenarii
partes alteram per alteram multiplicatas. Nam ter quaterni
uel quater terni ipsum faciunt. His ita se habentibus
uideo considerandum et commemorandum, ista utraque progenies,
quae distinctis generationibus duas insinuat ciuitates,
unam terrigenarum, alteram regeneratorum, quo modo postea
sic commixta fuerit adque confusa, ut uniuersum genus humanum
exceptis octo hominibus diluuio perire mereretur.
Primo autem intuendum est, quem ad modum, cum ex
Cain generationes enumerarentur, commemorato ante ceteros
in marg. contra, e 6 in spui, lectiontbus in spiritu et spiritui
eonfusis, e 7 noemma Veppf; noema abv uoluntas p 10 ad
nernum V 13 per alteram sup. lin. e 14 se om. e 17 una e
18 sic] sit F1, ei e1 19 perire mereretur Vae1; perimeretur bel p ? f
perire meretur diluuio v 23 a commemorato enoch qui filius seth p
26 est om. 61 27 VII generationes b enumerentur V
Enoch, contexti sunt ceteri usque ad illum finem, de qua
locutus sum, donec illud genus adque uniuersa propago diluuio
deleretur; cum uero filius Seth unus commemoratus fuisset
Enos, nondum usque ad diluuium additis ceteris articulus
quidam interponitur et dicitur: Hic liber natiuitatis hominum,
qua die fecit Deus Adam, ad imaginem Dei
fecit illum. Masculum et feminam fecit illos, et benedixit
illos, et cognominauit nomen eorum Adam, qua
die fecit illos. Quod mihi uidetur ad hoc interpositum, ut
hinc rursus inciperet ab ipso Adam dinumeratio temporum,
quam noluit facere, qui haec scripsit, in ciuitate terrena;
tamquam eum Deus sic commoneret, ut non conputaret. Sed
quare hinc reditur ad istam recapitulationem, postea quam
commemoratus est filius Seth, homo qui sperauit inuocare
nomen Domini Dei, nisi quia sic oportebat istas duas proponere
ciuitates, unam per homicidam usque ad homicidam
(nam et Lamech duabus uxoribus suis se perpetrasse homicidium
confitetur), alteram per eum, qui sperauit inuocare
nomen Domini Dei? Hoc est quippe in hoc mundo peregrinantis
ciuitatis Dei totum adque summum in hac mortalitate
negotium, quod per unum hominem, quem sane occisi resurrectio
genuit, commendandum fuit. Homo quippe ille unus
totius supernae ciuitatis est unitas, nondum quidem conpleta,
sed praemissa ista prophetica praefiguratione conplenda. Filius
ergo Cain, hoc est filius possessionis, (cuius nisi terrenae?)
habeat nomen in ciuitate terrena, quia in eius nomine condita
est. De his est enim, de quibus cantatur in psalmo:
in om. e 4 commemoratur faisse V 6 quidem V1 13 tamquam
eum deus sic commoneret p; tamquam eam (ea F) deus sic commemoraret
V rell. v Domb. 18 suis se] fuisse F1 23 unius V 26 cainhoc
filius omisso est e 27 quia Vabeprp α Domb.; qui
Hoc itaque libero uoluntatis arbitrio genere humano progrediente
adque crescente facta est permixtio et iniquitate
participata quaedam utriusque confusio ciuitatis. Quod malum
a sexu femineo causam rursus inuenit; non quidem illo modo
quo ab initio (non enim cuiusquam etiam tunc fallacia seductae
illae feminae persuaserunt peccatum uiris); sed ab
initio quae prauis moribus fuerant in terrena ciuitate, id est
in terrigenarum societate, amatae sunt a filiis Dei, ciuibus
scilicet peregrinantis in hoc saeculo alterius ciuitatis, propter
pulchritudinem corporis. Quod bonum Dei quidem donum est;
sed propterea id largitur etiam malis, ne magnum bonum
uideatur bonis. Deserto itaque bono magno et bonorum proprio
lapsus est factus ad bonum minimum, non bonis proprium,
sed bonis malisque commune; ac sic filii Dei filiarum
hominum amore sunt capti, adque ut eis coniugibus fruerentur,
in mores societatis terrigenae defluxerunt, deserta pietate,
quam in sancta societate seruabant. Sic enim corporis
pulchritudo, a Deo quidem factum, sed temporale carnale
infimum bonum, male amatur postposito Deo, aeterno interno
sempiterno bono, quem ad modum iustitia deserta et aurum
amatur ab auaris, nullo peccato auri, sed hominis. Ita se
habet omnis creatura. Cum enim bona sit, et bene amari
potest et male: bene scilicet ordine custodito, male ordine
perturbato. Quod in laude quadam Cerei breuiter uersibus dixi:
bonum V 16 magno bono v 21 seruabunt e 25 abaris, in marge ab
auaris, e 26 potest amari v 27 ei licet e\' 30 nihil V2
pro illo quod non est ipse, ametur, male amari non potest.
Nam et amor ipse ordinate amandus est, quo bene amatur
quod amandum est, ut sit in nobis metus qua uiuitur bene.
Unde mihi uidetur, quod definitio breuis et uera uirtutis ordo
est amoris; propter quod in sancto cantico canticorum cantat
sponsa Christi, ciuitas Dei: Ordinate in me caritatem.
Huius igitur caritatis, hoc est dilectionis et amoris, ordine
perturbato Deum filii Dei neglexerunt et filias hominum dilexerunt.
Quibus duobus nominibus satis ciuitas utraque discernitur.
Neque enim et illi non erant filii hominum per naturam;
sed aliud nomen coeperant habere per gratiam. Nam in
eadem scriptura, ubi dicti sunt dilexisse filias hominum filii
Dei, idem dicti sunt etiam angeli Dei. Unde illos multi putant
non homines fuisse, sed angelos.
An credendum sit angelos substantiae spiritalis
amore speciosarum mulierum captos earundem inisse
coniugia, ex quibus gigantes sint creati.
Quam quaestionem nos transeunter commemoratam in tertio
huius operis libro reliquimus insolutam, utrum possint angeli,
cum spiritus sint, corporaliter coire cum feminis. Scriptum
est enim: Qui facit angelos suos spiritus, id est eos,
qui natura spiritus sunt, facit esse angelos suos, iniungendo
eis officium nuntiandi. Qui enim Graece dicitur
nomen Latina declinatione angelus perhibetur, Latina lingua
nuntius interpretatur. Sed utrum eorum corpora consequenter
adiunxerit dicendo: Et ministros suos ignem ardentem,
an quod caritate tamquam igne spiritali feruere debeant ministri
eius, ambiguum est. Apparuisse tamen hominibus
3 quod Ve 4 nt ... nirtus om. 61 11 et om. p 12 coepernnt a p;
acceperant p nam et b 14 iidem v; id est e 25 angelos tnss.
i
28 adaixerit F1 30 appar/fusse, at ut uidetur erasis, V
tangi possent, eadem ueracissima scriptura testatur. Et quoniam
creberrima fama est multique se expertos uel ab eis,
qui experti essent, de quorum fide dubitandum non esset,
audisse confirmant, Siluanos et Panes, quos uulgo incubos
uocant, inprobos saepe extitisse mulieribus et earum adpetisse
ac peregisse concubitum; et quosdam daemones, quos Dusios
Galli nuncupant, adsidue hanc inmunditiam et tentare et
efficere, plures talesque adseuerant, ut hoc negare inpudentiae
uideatur: non hinc aliquid audeo definire, utrum aliqui spiritus
elemento aerio corporati (nam hoc elementum etiam
cum agitatur flabello sensu corporis tactuque sentitur) possint
hanc etiam pati libidinem, ut, quo modo possunt, sentientibus
feminis misceantur. Dei tamen angelos sanctos nullo modo
illo tempore sic labi potuisse crediderim; nec de his dixisse
apostolum Petrum: Si enim Deus angelis peccantibus
non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens
tradidit in iudicio puniendos reseruari; sed potius
de illis, qui primum apostatantes a Deo cum diabolo
suo principe ceciderunt, qui primum hominem per inuidiam
serpentina fraude deiecit. Angelos autem fuisse etiam Dei
homines nuncupatos eadem scriptura sancta locupletissima
testis est. Nam et de Iohanne scriptum est: Ecce mitto
angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit
uiam tuam, et
proprie sibi inpertita gratia dictus est angelus.
rell. v 3 se sup. lin. V experto F1
4 fidem V esset V ael p Domb.; est b, e in marg., v 5 siluanaB F
panes V e1 p αf Domb.; panoa
Verum hoc mouet quosdam, quod ex illis, qui dicti sunt
angeli Dei, et ex mulieribus, quas amauerunt, non quasi homines
generis nostri, sed gigantes legimus esse natos. Quasi
uero corpora hominum modum nostrum longe excedentia,
quod etiam supra commemoraui, non etiam nostris temporibus
nata sunt. Nonne ante paucos annos, cum Romanae
urbis quod a Gothis factum est adpropinquaret excidium,
Romae fuit femina cum suo patre et sua matre, quae corpore
quodam modo giganteo longe ceteris praemineret? Ad quam
uisendam mirabilis fiebat usquequaque concursus. Et hoc erat
maxime admirationi, quod ambo parentes eius nec saltem tam
longi homines erant, quam longissimos uidere consueuimus.
Potuerunt igitur gigantes nasci, et prius quam filii Dei, qui
et angeli Dei dicti sunt, filiabus hominum, hoc est secundum
hominem uiuentium, miscerentur; filii scilicet Seth filiis Cain.
Nam et canonica scriptura sic loquitur, in quo libro haec
legimus, cuius uerba ista sunt: Et factum est, postquam
coeperunt homines multi fieri super terram, et filiae
natae sunt illis; uidentes autem angeli Dei filias
hominum, quia bonae sunt, sumserunt sibi uxores ex
omnibus quas elegerunt. Et dixit Dominus Deus:
Non permanebit spiritus meus in hominibus his in
aeternum, propter quod caro sunt. Erunt autem dies
eorum centum uiginti anni. Gigantes autem erant
super terram in diebus illis et post illud, cum intrarent
filii Dei ad filias hominum, et generabant sibi;
illi erant gigantes a saeculo homines nominati. Haec
libri uerba diuini satis indicant iam illis diebus fuisse gigantes
super terram, quando filii Dei acceperunt uxores filias
a 6 sunt
Vb er p a. f Domb.; sint pv 11 admirationis e 13 ergo v 15 filiis
scil. e filiis V abepr Domb.; filiabus ac 21 elegerant a r v
24 illorum V1 25 super terram codd. praeter V; super terra V Domb.
d ■
(cJ. infra 29 112, 4 super terram V rell.) 26 a filiafo. V
quippe scripturae huius est, etiam speciosos corpore bonos
uocare. Sed et postquam hoc factum est, nati sunt gigantes.
Sic enim ait: Gigantes autem erant super terram in
diebus illis et post illud, cum intrarent filii Dei ad
filias hominum. Ergo et ante in illis diebus et post illud.
Quod autem ait: Et. generabant sibi, satis ostendit, quod
prius, antequam sic caderent filii Dei, Deo generabant, non
sibi, id est non dominante libidine coeundi, sed seruiente
officio propagandi; non familiam fastus sui, sed ciues ciuitatis
Dei. quibus adnuntiarent tamquam angeli Dei, ut ponerent in
Deo spem suam, similes illius, qui natus est de Seth, filius
resurrectionis, et sperauit inuocare nomen Domini Dei; in qua
spe essent cum suis posteris coheredes aeternorum bonorum
et sub Deo patre fratres filiorum.
Non autem illos ita fuisse angelos Dei, ut homines non
essent, sicut quidam putant, sed homines procul dubio fuisse,
scriptura ipsa sine ulla ambiguitate declarat. Cum enim praemissum
esset, quod uidentes angeli Dei filias hominum,
quia bonae sunt, sumserunt sibi uxores ex omnibus
quas elegerunt, mox adiunctum est: Et dixit Dominus
Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus
his in aeternum, propter quod caro sunt. Spiritu Dei
quippe fuerant facti angeli Dei et filii Dei, sed declinando
ad inferiora dicuntur homines nomine naturae, non gratiae;
dicuntur et caro, desertores spiritus et deserendo deserti. Et
septuaginta quidem interpretes et angelos Dei dixerunt istos
et filios Dei; quod quidem non omnes codices habent, nam
quidam nisi filios Dei non habent. Aquila autem, quem interpretem
Iudaei ceteris anteponunt, non angelos Dei, nec filios
om. a 6 erant ergo et ante e; gygantes autem erant, omtssis
et ante, a in illis V ab ep fv; in om. r pa Domb. 9 dominante
sibi e 17 se F1 18 ipsa om. Fl 21 elegerant v 28 quippe
Dei av 24 angeli om. e 25 homines dicuntur v 28 quos et
uerum est. Nam et filii Dei erant, sub quo patre suorum
patrum etiam fratres erant; et filii deorum, quoniam dis geniti
erant, cum quibus et ipsi di erant iuxta illud psalmi: Ego
dixi: Di estis et filii Excelsi omnes. Merito enim creduntur
septuaginta interpretes accepisse propheticum spiritum,
ut, si quid eius auctoritate mutarent adque aliter quam erat
quod interpretabantur dicerent, neque hoc diuinitus dictum
esse dubitaretur. Quamuis hoc in Hebraeo esse perhibeatur
ambiguum, ut et filii Dei et filii deorum posset interpretari.
Omittamus igitur earum scripturarum fabulas, quae apocryphae
nuncupantur, eo quod earum occulta origo non claruit
patribus, a quibus usque ad nos auctoritas ueracium scripturarum
certissima et notissima successione peruenit. In his
autem apocryphis etsi inuenitur aliqua ueritas, tamen propter
multa falsa nulla est canonica auctoritas. Scripsisse quidem
nonnulla diuine illum Enoch, septimum ab Adam, negare non
possumus, cum hoc in epistula canonica ludas apostolus
dicat. Sed non frustra non sunt in eo canone scripturarum,
qui seruabatur in templo Hebraei populi succedentium diligentia
sacerdotum, nisi quia ob antiquitatem suspectae fidei
iudicata sunt, nec utrum haec essent, quae ille scripsisset,
poterat inueniri, non talibus proferentibus, qui ea per seriem
successionis reperirentur rite seruasse. Unde illa, quae sub
eius nomine proferuntur et continent istas de gigantibus
fabulas, quod non habuerint homines patres, recte a prudentibus
iudicantur non ipsius esse credenda; sicut multa sub
om. p dis V b2 e pi JI Domb.; diis r; dii a (ii
in ras.), bl; de hia a; a diis ps v 9 esse m. 2 extra lin. V; esse
dictum v 10 posset Vaeprf); possent bl p a; possint b* f 11 apocrysae
F1 12 eo ex et corr. V 15 apocrysis V1 17 diuine Domb.;
diuinae Ver; diuina abpv Enoch illum v 19 eo sup. lin. V
22 acripsisset perhibetur, in marg. scripsisse, e 23 ealjl V 24 rit9
O i a
repperirentur rite V 25 deĮigęntibus fabulis V
apostolorum ab haereticis proferuntur, quae omnia nomine
apocryphorum ab auctoritate canonica diligenti
natione remota sunt. Igitur secundum scripturas canonicas
Hebraeas adque Christianas multos gigantes ante diluuium
fuisse non dubium est, et hos fuisse ciues terrigenae societatis
hominum; Dei autem filios, qui secundum carnem de
Seth propagati sunt, in hanc societatem deserta iustitia declinasse.
Nec mirandum est, quod etiam de ipsis gigantes nasci
potuerunt. Neque enim omnes gigantes, sed magis multi utique
tunc fuerunt, quam post diluuium temporibus ceteris.
Quos propterea creare placuit Creatori, ut etiam hinc ostenderetur
non solum pulchritudines, uerum etiam magnitudines
et fortitudines corporum non magni pendendas esse sapienti,
qui spiritalibus adque inmortalibus longe melioribus adque
firmioribus et bonorum propriis, non bonorum malorumque
communibus beatificatur bonis. Quam rem alius propheta
commendans ait: Ibi fuerunt gigantes illi nominati, qui
ab initio fuerunt staturosi, scientes proelium. Non
hos elegit Dominus, nec uiam scientiae dedit illis;
sed interierunt, quia non habuerunt sapientiam, perierunt
propter inconsiderantiam.
Quo modo intellegendum sit, quod de eis, qui diluuio
perdendi erant, Dominus dixerit: Erunt dies eorum
centum uiginti anni.
Quod autem dixit Deus: Erunt dies eorum centum
uiginti anni, non sic accipiendum est, quasi praenuntiatum
sit post haec homines centum uiginti annos uiuendo non
V 13 etiam mas.; etiam et v 21 sed Vabeprpuf
Domb.; et
De ira Dei, quae incommutabilem tranquillitatem
nulla inflammatione perturbat.
Ira Dei non perturbatio animi eius est, sed iudicium quo
inrogatur poena peccato. Cogitatio uero eius et recogitatio
3 esset, in marg. fuisset, e 7 praedicaj.ti V 9 ai efc Y 10 terram V
11 quia a e, in marg. e qua non quod a b quicquam Vabepaf;
quitquam r; om. p; hic quidquam v 12 bonis, superscripto m. 2 piis, p
14 quod de e 20 fecit deus a 21 dominus deus a deleam mss.;
delebo v c facie terrae om. a 22 et om. a repentibus Vepp ct
Domb.: reptilibus a b p v 27 qrti e
Quod arca, quam Noe iussus est facere, in omnibus
Christum ecclesiamque significet.
Iam uero quod Noe homini iusto et, sicut de illo scriptura
ueridica loquitur, in sua generatione perfecto (non utique
sicut perficiendi sunt ciues ciuitatis Dei in illa inmortalitate,
qua aequabuntur angelis Dei, sed sicut esse possunt in hac
peregrinatione perfecti) imperat Deus, ut arcam faciat, in qua
cum suis, id est uxore, filiis et nuribus, et cum animalibus,
quae ad illum ex Dei praecepto in arcam ingressa sunt, liberaretur
a diluuii uastitate: procul dubio figura est peregrinantis
in hoc saeculo ciuitatis Dei, hoc est ecclesiae, quae fit salua
per lignum, in quo pependit mediator Dei et hominum, homo
Christus Iesus. Nam et mensurae
et latitudinis eius significant corpus humanum, in cuius
om. e perterreat b p; terreat a; praetereat Verpaf et
excit. negleg. om. o1 8 et om. e 10 animalium terrenorum, in marg.
animarum terrenarum, e 11 rationibus e 14 iusaus est noe p 21 cum
uxore e et filiis e o nuribus omisso et .1: 26 ipsius b long.
altitud. latitudinisque v 27 et latitud. om. p
Humani quippe corporis longitudo a uertice usque ad uestigia
sexiens tantum habet quam latitudo, quae est ab uno latere
ad alterum latus, et deciens tantum quam altitudo, cuius
altitudinis mensura est in latere a dorso ad uentrem; uelut
si iacentem hominem metiaris supinum seu pronum, sexiens
tantum longus est a capite ad pedes, quam latus a dextra
in sinistram uel a sinistra in dextram, et deciens. quam altus
a terra. Unde facta est arca trecentorum in longitudine cubitorum
et quinquaginta in latitudine et triginta in altitudine.
Et quod ostium in latere accepit, profecto illud est uulnus,
quando latus crucifixi lancea perforatum est; hac quippe ad
illum uenientes ingrediuntur, quia inde sacramenta manarunt,
quibus credentes initiantur. Et quod de lignis quadratis fieri
iubetur, undique stabilem uitam sanctorum significat: quacumque
enim uerteris quadratum, stabit; et cetera, quae in
eiusdem arcae constructione dicuntur, ecclesiasticarum signa
sunt rerum.
Sed ea nunc persequi longum est; et hoc iam fecimus in
opere, quod aduersus Faustum Manichaeum scripsimus, negantem
in Hebraeorum libris aliquid de Christo esse prophetatum.
Et fieri quidem potest, ut et nobis quispiam et alius alio
exponat haec aptius, dum tamen ea, quae dicuntur, ad hanc
de qua loquimur Dei ciuitatem in hoc saeculo maligno tamquam
in diluuio peregrinantem omnia referantur. si ab eius
sensu. qui ista conscripsit, non uult longe aberrare, qui
exponit. Exempli gratia, uelut si quispiam, quod hic scriptum
est: Inferiora bicamerata et tricamerata facies
eam, non quod ego in illo opere dixi uelit intellegi, quia ex
st om. p 8 lwgitndo V 4 quam superscripto m. 2 ut V
6 hominem... pronum om. 81 7 longitudinis, ix marg. longus. e 9 in
i de IH u
ante longitud. om. e 11 hostium e 13 qua in V 16 tpi eisdem V
21 in libris Hebr. v prophetarum el
propter duo genera hominum, circumcisionem scilicet et
praeputium, quos apostolus et alio modo dicit Iudaeos et
Graecos; tricameratam uero eo, quod omnes gentes de tribus
filiis Noe post diluuium reparatae sunt; sed aliud dicat aliquid,
quod a fidei regula non sit alienum. Nam quoniam non solas
in inferioribus mansiones habere arcam uoluit, uerum etiam
in superioribus (et haec dixit bicamerata) et in superioribus
superiorum (et haec appellauit tricamerata), ut ab imo sursum
uersus tertia consurgeret habitatio: possunt hic intellegi et
tria illa, quae commendat apostolus, fides, spes, caritas;
possunt etiam multo conuenientius tres illae ubertates euangelicae,
tricena, sexagena, centena, ut in infimo habitet pudicitia
coniugalis, supra uidualis adque hac superior uirginalis,
et si quid melius secundum fidem ciuitatis huius intellegi
et dici potest. Hoc etiam de ceteris, quae hic exponenda
sunt, dixerim, quia, etsi non uno disseruntur modo, ad unam
tamen catholicae fidei concordiam reuocanda sunt.
De arca adque diluuio nec illis esse consentiendum,
qui solam historiam recipiunt sine allegorica
significatione, nec illis, qui solas figuras
defendunt repudiata historica ueritate.
Non tamen quisquam putare debet aut frustra haec esse
conscripta, aut tantummodo rerum gestarum ueritatem sine
ullis allegoricis significationibus hic esse quaerendam, aut
e contrario haec omnino gesta non esse, sed solas esse uerborum
figuras, aut quidquid illud est nequaquam ad
in marg. dictam, e 5 sint p1 aliquis 61 8 bicameratam
e 9 tricameratam e ut ab imo] ubi F1 11 illa tria v 12 multo
sttp. lin. e 13 ut] aut e 15 melius Vb Vj aliud aeprpaf 20 neque
p 24 quisque b
inaniter scriptos esse contendat libros per annorum milia
tanta religione et tam ordinatae successionis obseruantia
custoditos, aut solas res gestas illic intuendas, ubi certe, ut
alia omittam, si numerositas animalium cogebat arcae tantam
fieri magnitudinem, inmunda bina et munda septena intromitti
animalia quid cogebat, cum aequalis numeri possent utraque
seruari? Aut uero Deus, qui propter genus reparandum seruanda
praecepit, eo modo illa, quo instituerat, restituere
non ualebat?
Qui uero non esse gesta, sed solas rerum significandarum
figuras esse contendunt, primum opinantur tam magnum fieri
non potuisse diluuium, ut altissimos montes quindecim cubitis
aqua crescendo transcenderet, propter Olympi uerticem montis,
supra quem perhibentur nubes non posse concrescere, quod
tam sublime iam caelum sit, ut non ibi sit aer iste crassior,
ubi uenti nebulae imbresque gignuntur; nec adtendunt omnium
elementorum crassissimam terram ibi esse potuisse. An forte
negant esse terram uerticem montis? Quur igitur usque ad
illa caeli spatia terris exaltari licuisse, et aquis exaltari non
licuisse contendunt, cum isti mens ores et pensores elementorum
aquas terris perhibeant superiores adque leuiores? Quid
itaque rationis adferunt, quare terra grauior et inferior locum
caeli tranquillioris inuaserit per uolumina tot annorum, et
aqua leuior ac superior permissa non sit hoc facere saltem
ad tempus exiguum?
Dicunt etiam non potuisse capere arcae illius quantitatem
animalium genera tam multa in utroque sexu, bina de inmundis,
septena de mundis. Qui mihi uidentur non conputare
nisi trecenta cubita longitudinis et latitudinis quinquaginta,
V1 5 tantum V1 8 repar. genus v 14 crescendo eup.
litl. e olympii
Quod autem scrupulosissime quaeri solet de minutissimis
bestiolis, non solum quales sunt mures et stelliones, uerum
etiam quales lucustae, scarabei, muscae denique et pulices,
utrum non amplioris numeri in arca illa fuerint, quam qui
est definitus, cum hoc imperaret Deus, prius admonendi sunt,
quos haec mouent, sic accipiendum esse quod dictum est:
Quae repunt super terram, ut necesse non fuerit
p 3 nungenta V super scripsi; per mss. Dotnb.;
om, v 4 non neglegenter
Solet etiam mouere nonnullos, genera escarum, quae illic
habere poterant animalia, quae non nisi carne uesci putantur,
utrum praeter numerum ibi fuerint sine transgressione mandati,
quae aliorum alendorum necessitas illic coegisset includi;
e 7 consoeuerant v 9 et om. p figuram habuit quod
etiam p ueritate mlS.; in ueiit. 11 17 est enim v 22 ibi fuerunt v
23 ubi F1 suffecerit V b2 81 P v; sufficerit, V b2e1p ν; sufficeret
An post diluuium a Noe usque ad Abraham aliquae
familiae secundum Deum uiuentium reperiantur.
Post diluuium procurrentis sanctae uestigia ciuitatis utrum
continuata sint an intercurrentibus inpietatis interrupta temporibus,
ita ut nullus hominum ueri unius Dei cultor existeret,
ad liquidum scripturis loquentibus inuenire difficile est, propterea
quia in canonicis libris post Noe, qui cum coniuge ac
tribus filiis totidemque nuribus suis meruit per arcam uastatione
diluuii liberari, non inuenimus usque Abraham cuiusquam
pietatem euidenti diuino eloquio praedicatam, nisi quod
Noe duos filios suos Sem et
commendat, intuens et praeuidens quod longe fuerat post
futurum. Unde factum est etiam illud, ut filium suum medium,
hoc est primogenito iuniorem ultimoque maiorem, qui peccauerat
in patrem, non in ipso, sed in filio eius suo nepote
erit fratribus suis. Chanaan porro natus fuerat ex
Cham, qui patris dormientis nec texerat, sed potius prodiderat
nuditatem. Unde etiam quod secutus adiunxit benedictionem
duorum maximi et minimi filiorum dicens: Benedictus
Dominus Deus Sem, et erit Chanaan puer illius;
latificet Deus Iapheth, et habitet in domibus Sem,
sicut ipsa eiusdem Noe et uineae plantatio et ex eius fructu
inebriatio et dormientis enudatio, et quae ibi cetera facta
4 aliquem f g 10 qui at; quod v ac] et b 11 uastatione VbrS
nastations ej a uastatione gpv; a uastitate a 12 usque VrA Domb.;
usque ad abegpv habraam g quuiusquam V 15 post fuerat v
17 iuniorem codd.; minorem v 22 adiunzit Vb Domb.; adiungit
aegprv 24 Deus om. V1 25 eius e latificet Vbpra Domb.;
laetificet aegpv 27 enudatio V; nnd. rell. v Domb.
uelata tegminibus.
Quid in filiis Noe
\' Sed nunc rerum effectu iam in posteris consecuto, quae
operta fuerant, satis aperta sunt. Quis enim haec diligenter
et intellegenter aduertens non agnoscat in Christo? Sem
quippe, de cuius semine in carne natus est Christus, interpretatur
nominatus. Quid autem nominatius Christo, cuius
nomen ubique iam fragrat, ita ut in cantico canticorum etiam
ipsa praecedente prophetia unguento conparetur effuso; in
cuius domibus, id est ecclesiis, habitat gentium latitudo?
Nam Iapheth latitudo interpretatur. Cham porro, quod interpretatur
calidus, medius Noe filius, tamquam se ab utroque
discernens et inter utrumque remanens, nec in primitiis
Israelitarum nec in plenitudine gentium, quid significat nisi
haereticorum genus calidum, non spiritu sapientiae, sed inpatientiae,
quo solent haereticorum feruere praecordia et pacem
perturbare sanctorum ? Sed haec in usum cedunt proficientium,
iuxta illud apostoli: Oportet et haereses esse, ut probati
manifesti fiant in uobis. Unde etiam scriptum
est: Filius eruditus sapiens erit, inprudente autem
ministro utetur. Multa quippe ad fidem catholicam pertinentia,
dum haereticorum calida inquietudine exagitantur,
marg. al. in uiaceribus. p
4 figuratum f g 7 fuerant Vbprv; fuerunt aegaf p set intelleg.
om. et 9 est om. e 11 ubique, que m. 2 sup. lin. e fraglat Y,
in marg. e; flagrat
Sed malus frater in filio suo, hoc est in opere suo, puer.
id est seruus est fratrum bonorum, cum ad exercitationem
patientiae uel ad prouectum sapientiae scienter utuntur malis
praedicatnr g 4 uerum codd. praeter b; uerum etiam b v 12 interpretatuf
e quid aliud p 13 quam] nisi p 14 uel ex et corr. e
16 significaptur e 17 supra dorsa Vablegprpv; supra duo dorsafcJa;
duo dorsa omisso supra f 27 id est] primus in ras. a; dtt uiuit in
ras. b seruus fratr. omisso est p bonorum] suorum p cum om. e
cum ad V a Domb.; cum uel ad bgv; cum enim ad p 28 prouectum
V a gp a p; profectum b e fv
caste; sed siue occasione, inquit, siue ueritate Christus
adnuntietur [in hoc gaudeo, sed et gaudebo].
Ipse quippe plantauit uineam, de qua dicit propheta: Vinea
Domini Sabaoth domus Israel est, et bibit de uino
eius (siue ille calix hic intellegatur, de quo dicit: Potestis
bibere calicem, quem ego bibiturus sum? et: Pater,
si fieri potest, transeat calix iste, quo suam sine
dubio significat passionem; siue, quia uinum fructus est
uineae, hoc potius illo significatum est, quod ex ipsa uinea,
hoc est ex genere Israelitarum, carnem pro nobis et sanguinem,
ut pati posset, adsumsit), et inebriatus est, idest passus
est, et nudatus est; ibi namque nudata est, id est apparuit,
eius infirmitas, de qua dicit apostolus: Etsi crucifixu.s
est ex infirmitate. Unde idem dicit: Infirmum
Dei fortius est hominibus, et stultum Dei sapientius
est hominibus. Quod uero cum dictum esset: Et
nudatus est, addidit scriptura: In domo sua, eleganter
ostendit, quod a suae carnis gente et domesticis sanguinis
sui, utique Iudaeis, fuerat crucem mortemque passurus. Hanc
passionem Christi foris in sono tantum uocis reprobi adnuntiant;
non enim quod adnuntiant intellegunt. Probi autem in
interiore homine habent tam grande mysterium adque honorant
intus in corde infirmum et stultum Dei, quia fortius
et sapientius est hominibus. Huius rei figura est, quod Cham
12 Gen. 9, 21 14 2. Cor. 13, 4 15 1. Cor. 1, 25
i om. p 2 sed suįe V 3 verba inclusa om. mas.j in b post
adnuntietur superscriptum est et relq. 4 ipse quidem p 5 uiuit de
bino V1 6 intellegatur dplpr p 7 et Pater..... iste om. p 8 transeat
V b e\' gl r; transeat a me a e2 g2 a łJ 9 binum V1 10 signif. est
V a bgprpaf; est om. e; sit signif. v 12 id est... nud. est om. p
13 nudatus est. id est g 15 ex] in g item Veg 18 addit el 20 a
iudaeis Y b 22 reprobi g 23 hominem V 24 quia cadd.; quod v
25 regi e
uelarent, id est honorarent, ingressi sunt, hoc est interius
id egerunt.
Haec scripturae secreta diuinae indagamus, ut possumus,
alius alio magis minusue congruenter, uerum tamen fideliter
certum tenentes non ea sine aliqua praefiguratione futurorum
gesta adque conscripta neque nisi ad Christum et eius ecclesiam,
quae ciuitas Dei est, esse referenda; cuius ab initio
generis humani non defuit praedicatio, quam per omnia uidemus
inpleri. Benedictis igitur duobus filiis Noe adque uno
in medio eorum maledicto deinceps usque ad Abraham de
iustorum aliquorum, qui pie Deum colerent, commemoratione
silentium est per annos amplius quam mille. Nec eos defuisse
crediderim, sed si omnes commemorarentur, nimis longum
fieret, et esset haec historica magis diligentia quam prophetica
prouidentia. Illa itaque exsequitur litterarum sacrarum
scriptor istarum uel potius per eum Dei Spiritus, quibus non
solum narrentur praeterita, uerum etiam praenuntientur futura,
quae tamen pertinent ad ciuitatem Dei; quia et de hominibus,
qui non sunt ciues eius, quidquid hic dicitur, ad hoc dicitur,
ut illa ex conparatione contraria uel proficiat uel emineat.
Non sane omnia, quae gesta narrantur, aliquid etiam significare
putanda sunt; sed propter illa, quae aliquid significant,
etiam ea, quae nihil significant, adtexuntur. Solo enim uomere
terra proscinditur; sed ut hoc fieri possit, etiam cetera aratri
membra sunt necessaria; et soli nerui in citharis adque huius
modi uasis musicis aptantur ad cantum; sed ut aptari possint,
insunt et cetera in conpagibus organorum, quae non percutiuntur
a canentibus, sed ea, quae percussa resonant, his
conectuntur. Ita in prophetica historia dicuntur et aliqua,
quae nihil significant, sed quibus adhaereant quae significant
et quodam modo religentur.
codd.; ailitum est v 15 haec
esset magis histor. v 19 de omnibus e 22 narrentur e 24 non
solo g; non solum a 26 et nec g huiuacemodi g 27 ad cantum
om. bt 28 conpaginibus p
De generationibus trium filiorum Noe.
Generationes ergo filiorum Noe deinceps intuendae, et quod
de his dicendum uidetur, adtexendum est huic operi, quo
ciuitatis utriusque, terrenae scilicet et caelestis, per tempora
procursus ostenditur. Coeptae sunt enim commemorari a
minimo filio, qui uocatus est Iapheth, cuius filii octo nominati
sunt, nepotes autem septem de duobus filiis eius, tres
ex uno, quattuor ex altero; fiunt itaque omnes quindecim.
Filii autem Cham, hoc est medii filii Noe, quattuor et nepotes
quinque ex uno eius filio, pronepotes duo ex nepote uno;
fit eorum summa undecim. Quibus enumeratis reditur tamquam
ad caput et dicitur: Chus autem genuit Nebroth;
hic coepit esse gigans super terram. Hic erat
gigans uenator contra Dominum Deum. Propter
hoc dicunt: Sicut Nebroth gigans uenator contra
Dominum. Et factum est initium regni eius Babylon,
Oreg, Archad et Chalemne in terra Sennaar.
De terra illa exiuit Assur et aedificauit Nineuen
et Roboth ciuitatem et Chalach et Dasem inter
medium Nineuae et Chalach: haec ciuitas magna.
4 opellri, ra eras e 6 enim codd.; autem v 8 tris g 9 alio,
in marg. altero, e 13 16 nemroth p 14 sqq. gigans Vb e* g1 p;
gigas a es ga v erat gigans om. p r 15 dominum om. 61 Propter
Iam uero in filiis Cham quodam loco apertius gentes
commemoratae sunt, sicut superius ostendi. Mesraim genuit
eos, qui dicuntur Ludiim; et eodem modo ceterae usque
25 ib. 10, 13
3 phalec V 6 post eg; post hoc V 8 progen. omnes a 10 et
triginta v -XXXI. a e unum Vgrp f; ij// in ras. b ca b
et uiginti septim g; uigiuti et sept. e 11 deinde dicens script. sequitur a
12 secundum-region. suis om. e 14 haec V egp Hae v 15 secundum
generat. om. el secundum gentes eorum 11188.; in b m. 2 lineola
transwrm delet.; et sec. gent. eorum v 20 congregatae b 21 sua]
De diuersitate linguarum principioque Babylonis.
Cum ergo in suis linguis istae gentes fuisse referantur,
redit tamen narrator ad illud tempus, quando una lingua
omnium fuit, et inde iam exponit, quid acciderit, ut linguarum
diuersitas nasceretur. Et erat, inquit, omnis terra labium
unum et uox una omnibus. Et factum est, cum mouerent
ipsi ab Oriente, inuenerunt campum in terra
Sennaar, et habitauerunt ibi. Et dixit homo proximo:
Venite, faciamus lateres et coquamus illos igni. Et
facti sunt illis lateres in lapidem, et bitumen erat
illis lutum, et dixerunt: Venite, aedificemus nobismet
ipsis ciuitatem et turrem, cuius caput erit usque
ad caelum, et faciamus nostrum nomen antequam
dispergamur in faciem omnis terrae. Et descendit
Dominus uidere ciuitatem et turrem, quam
4 flli V 16 m linguis Buis p 17 reddit e ad aliud e 18 ponit
g 19 Et om. b 22 proximo Vara; proximo suo bgppv; primo
suo e 25 eis lutum a aedif. V begp; et aedif. a v 27 nostrum
nomen (nomen nostrum a) mas.; nobis nomen v
genus unum et labium unum omnium; et hoc inchoauerunt
facere, et nunc non deficient ei illis omnia
quae conati fuerint facere; uenite, et descendentes,
confundamus ibi linguam eorum, ut non audiant
unusquisque uocem proximi. Et dispersit eos Dominus
inde super faciem omnis terrae, et cessauerunt
aedificantes ciuitatem et turrem. Propter hoc appellatum
est nomen illius confusio, quia ibi confudit
Dominus labia omnis terrae; et inde dispersit illos
Dominus Deus super faciem omnis terrae. Ista ciuitas,
quae appellata est confusio, ipsa est Babylon, cuius mirabilem
constructionem etiam gentium commendat historia. Babylon
quippe interpretatur confusio. Unde colligitur, gigantem illum
Nebroth fuisse illius conditorem, quod superius breuiter fuerat
intimatum, ubi, cum de illo scriptura loqueretur, ait initium
regni eius fuisse Babylonem, id est quae ciuitatum ceterarum
gereret principatum, ubi esset tamquam in metropoli habitaculum
regni; quamuis perfecta non fuerit usque in tantum
modum, quantum superba cogitabat inpietas. Nam nimia
disponebatur altitudo, quae dicta est usque in caelum, sine
unius turris eius, quam praecipuam moliebantur inter alias,
siue omnium turrium, quae per numerum singularem ita significatae
sunt, ut dicitur miles et intelleguntur milia militum;
ut rana, ut lucusta; sic enim appellata est multitudo ranarum
ac lucustarum in plagis, quibus Aegyptii percussi sunt per
Moysen. Quid autem factura fuerat humana et uana
tnarg. ibi, e audiat ag1 6 proximi Vctega f; prolimi
mibprpv 7 cesserunt e1 9 eine a confu/dit, n eras., a
10 et inde-terrae otn. a 12 ipsa] ista Y 13 gentium etiam v
15 nembroth F, nemrotb p; nemrod a fuerat breuiter p brebiter
ff
e, om. p 17 quae om. V ciuitatem e 18 gerere V 19 e§t§ecta V
t\'
24 milium e 25 ranae lucusta Y locusta a beg p v enim om. p
26 lucust. Vj locust. rell. v
Deum altitudinem molis extolleret? quando montes transcenderet
uniuersos, quando spatium nebulosi aeris huius euaderet?
Quid denique noceret Deo quantacumque uel spiritalis
uel corporalis elatio? Tutam ueramque in caelum uiam molitur
humilitas, sursum leuans cor ad Dominum, non contra Dominum,
sicut dictus est gigans iste uenator contra Dominum.
Quod non intellegentes nonnulli ambiguo Graeco
falsi sunt, ut non interpretarentur contra Dominum, sed
ante Dominum;
Hoc enim uerbum est in psalmo: Et ploremus ante Dominum
qui nos fecit; et hoc uerbum est etiam in libro
Iob, ubi scriptum est: In furorem erupisti contra Dominum.
Sic ergo intellegendus est gigans iste uenator contra
Dominum. Quid autem hic significatur hoc nomine,
quod est uenator, nisi animalium terrigenarum deceptor
obpressor extinctor ? Erigebat ergo cum suis populis turrem
contra Deum, qua est inpia significata superbia. Merito autem
malus punitur adfectus, etiam cui non succedit effectus. Genus
uero ipsum poenae quale fuit? Quoniam dominatio imperantis
in lingua est, ibi est damnata superbia, ut non intellegeretur
iubens homini, qui noluit intellegere ut oboediret Deo iubenti.
Sic illa conspiratio dissoluta est, cum quisque ab eo, quem
non intellegebat, abscederet nec se nisi ei, cum quo loqui
poterat, adgregaret; et per linguas diuisae sunt gentes dispersaeque
per terras, sicut Deo placuit, qui hoc modis occultis
nobisque inconprehensibilibus fecit.
V g; si om. rell. v Domb. quantum ualet Y
4 spiritualis v 5 tutam. m. 2 in ctl tafli corr., e 7 uenerator e
N
9 falsi Vabegpoa f Domb.; decepti v 10 enantio V ante contra e;
ante et contra v 12 nos fecit V; fecit nos egpv est om. e
13 furore g rupisti p 14 uenerator e 18 deum Vaeraf;
dominum bgpov 20 poenaaequale, in marg. pene quale, e 21 ibi damn.
hoc
omisso estg ut non] ubi nonp 22 ut ob.] ubi ob.jp 26 hpc qui modis V
De descensione Domini ad confundendam linguam
aedificantium turrem.
Quod enim scriptum est: Et descendit Dominus uidere
ciuitatem et turrem, quam aedificauerunt filii hominum,
hoc est non filii Dei, sed illa societas secundum hominem
uiuens, quam terrenam dicimus ciuitatem: non loco
mouetur Deus, qui semper est ubique totus, sed descendere
dicitur, cum aliquid facit in terra, quod praeter usitatum
naturae cursum mirabiliter factum praesentiam quodam modo
eius ostendat; nec uidendo discit ad tempus, qui numquam
potest aliquid ignorare, sed ad tempus uidere et cognoscere
dicitur, quod uideri et cognosci facit. Non sic ergo uidebatur
illa ciuitas, quo modo eam Deus uideri fecit, quando sibi
quantum displiceret ostendit. Quamuis possit intellegi Deus
ad illam ciuitatem descendisse, quia descenderunt angeli eius
in quibus habitat: ut, quod adiunctum est: Et dixit Dominus
Deus: Ecce genus unum et labium unum omnium,
et cetera, ac deinde additum: Venite et descendentes
confundamus ibi linguam eorum, recapitulatio
sit, demonstrans quem ad modum factum sit, quod dictum
fuerat: Descendit Dominus. Si enim iam descenderat, quid
sibi uult: Venite et descendentes confundamus (quod
intellegitur angelis dictum), nisi quia per angelos descendebat,
qui in angelis descendentibus erat? Et bene non ait: Venite
et descendentes
eorum; ostendens ita se operari per ministros suos.
ut sint etiam ipsi cooperatores Dei, sicut apostolus dicit:
Dei enim sumus cooperarii.
est v 10 mirabiliter, in marg. miserabiliter, e praeaentia
e 13 dicitur] df (pro df ) e 15 displicerept 1x poset rudi
manu rescriptum; possit
Qualis intellegenda sit esse locutio, qua Deus
angelis loquitur.
Poterat et illud, quando factus est homo, de angelis intellegi
quod dictum est: Faciamus hominem, quia non dixit:
\'Faciam\'; sed quia sequitur ad imaginem nostram, nec
fas est credere ad imaginem angelorum hominem factum, aut
eandem esse imaginem angelorum et Dei: recte illic intellegitur
pluralitas trinitatis. Quae tamen trinitas quia unus Deus
est, etiam cum
Deus hominem
di\' aut ad imaginem deorum). Poterat et hic eadem intellegi
trinitas, tamquam Pater dixerit ad Filium et Spiritum sanctum:
Venite, et descendentes confundamus ibi linguam
eorum, si aliquid esset, quod angelos prohiberet intellegi,
quibus potius conuenit uenire ad Deum motibus sanctis, hoc
est cogitationibus piis, quibus ab eis consulitur incommutabilis
Veritas, tamquam lex aeterna in illa eorum curia superna.
Neque enim sibi ipsi sunt ueritas, sed creatricis participes
Veritatis ad illam mouentur, tamquam ad fontem uitae, ut,
quod non habent ex se ipsis, capiant ex ipsa. Et eorum stabilis
est iste motus, quo ueniunt, qui non recedunt Nec sic
loquitur angelis Deus, quo modo nos in uicem nobis uel Deo
uel angelis uel ipsi angeli nobis siue per illos Deus nobis.
sed ineffabili suo modo; nobis autem hoc indicatur nostro
modo. Dei quippe sublimior ante suum factum locutio ipsius
sui facti est inmutabilis ratio, quae non habet sonum strepentem
adque transeuntem, sed uim sempiterne manentem et
temporaliter operantem. Hac loquitur angelis sanctis, nobis
autem aliter longe positis. Quando autem etiam nos aliquid
e 8 ad imaginem e ideo recte v 12 aateip V
eafldem V 15 esse e 17 incommut. Vbv Domb.; immut aegpraf
quam
18 tam V 19 particeps V 21 ex semet b ipsi p; f 29 hcg g
Non itaque mihi adsidue reddenda ratio est in hoc
opere de locutionibus Dei. Aut enim Veritas incommutabilis
per se ipsam ineffabiliter loquitur rationalis creaturae mentibus,
aut per mutabilem creaturam loquitur, siue spiritalibus
imaginibus nostro spiritui siue corporalibus uocibus corporis
sensui.
Illud sane quod dictum est: Et nunc non deficient
ex illis omnia, quae conati fuerint facere, non
dictum est confirmando, sed tamquam interrogando, sicut solet
a comminantibus dici, quem ad modum ait quidam:
Sic ergo accipiendum est, tamquam dixerit: \'Nonne omnia
deficient ex illis, quae conati fuerint facere?\' Sed si ita dicatur,
non exprimit comminantem. Verum propter tardiusculos
addidimus particulam, id est W, ut diceremus \'
uocem pronuntiantis non possumus scribere.
Ex illis igitur tribus hominibus, Noe filiis, septuaginta
tres, uel potius, ut ratio declaratura est, septuaginta duae
gentes totidemque linguae per terras esse coeperunt, quae
crescendo et insulas inpleuerunt. Auctus est autem numerus
gentium multo amplius quam linguarum. Nam et in Africa
barbaras gentes in una lingua plurimas nouimus, et homines
quidem multiplicato genere humano ad insulas inhabitandas
nauigio transire potuisse, quis ambigat?
homines... mitium c. VII fecit Domb.
An omne bestiarum genus etiam remotissimae a
terris insulae ex eo numero acceperint, qui in
arca a diluuii inundatione seruatus est.
Sed quaestio est de omni genere bestiarum, quae sub cura
hominum non sunt neque sicuti ranae nascuntur ex terra, sed
sola commixtione maris et feminae propagantur, sicut lupi
adque huius modi. cetera, quo modo post diluuium, quo ea,
quae in arca non erant, cuncta deleta sunt, etiam in insulis
esse potuerint, si reparata non sunt nisi ex his, quorum
genera in utroque sexu arca seruauit. Possunt quidem credi
ad insulas natando transisse, sed proximas. Sunt autem quaedam
tam longe positae a continentibus terris, ut ad eas nulla
uideatur natare potuisse bestiarum. Quod si homines eas
captas secum aduexerunt et eo modo ubi habitabant earum
genera instituerunt uenandi studio, fieri potuisse incredibile
non est; quamuis iussu Dei siue permissu etiam opere angelorum
negandum non sit potuisse transferri. Si uero terra
exortae sunt secundum originem primam, quando dixit Deus:
Producat terra animam uiuam, multo clarius apparet
non tam reparandorum animalium causa quam figurandarum
uariarum gentium propter ecclesiae sacramentum in arca fuisse
omnia genera, si in insulis, quo transire non possent, multa
animalia terra produxit.
An ex propagine Adam uel filiorum Noe quaedam
genera hominum monstrosa prodierint.
Quaeritur etiam, utrum ex filiis Noe uel potius ex illo uno
homine, unde etiam ipsi extiterunt, propagata esse credendum
post bestiarum ponit v 6 nec v 10 si rep. non sunt om. et
13 apositae V 15 captas§e secum g 18 terra Va Domb.; e terra
t
bgv; ex terra p; terrae el; e terra e1 19 diis g 26 propagine g q Vi
propagatione fpf Domb.
historia, sicut perhibentur quidam unum habere oculum in
fronte media, quibusdam plantas uersas esse post crura,
quibusdam utriusque sexus esse naturam et dextram mammam
uii-ilem, sinistram muliebrem, uicibusque inter se coeundo et
gignere et parere; aliis ora non esse eosque per nares tantummodo
halitu uiuere, alios statura esse cubitales, quos Pygmaeos
a cubito Graeci uocant, alibi quinquennes concipere
feminas et octauum uitae annum non excedere. Item ferunt
esse gentem, ubi singula crura in pedibus habent nec poplitem
flectunt, et sunt mirabilis celeritatis; quos Sciopodas
uocant, quod per aestum in terra iacentes resupini umbra se
pedum protegant; quosdam sine ceruice oculos habentes in
umeris, et cetera hominum uel quasi hominum genera. quae
in maritima platea Carthaginis musiuo picta sunt, ex libris
depromta uelut curiosioris historiae. Quid dicam de Cynocephalis,
quorum canina capita adque ipse latratus magis
bestias quam homines confitetur? Sed omnia genera hominum,
quae dicuntur esse, credere non est necesse. Verum quisquis
uspiam nascitur homo, id est animal rationale mortale, quamlibet
nostris inusitatam sensibus gerat corporis formam seu
colorem siue motum siue sonum sine qualibet ui, qualibet
parte, qualibet qualitate naturam: ex illo uno protoplasto originem
ducere nullus fidelium dubitauerit. Apparet tamen quid
in pluribus natura obtinuerit et quid sit ipsa raritate mirabile.
Qualis autem ratio redditur de monstrosis aput nos hominum
partubus, talis de monstrosis quibusdam gentibus reddi
potest. Deus enim creator est omnium, qui ubi et quando
e 5 uicibusque inter se mss.; uicibusque alternis v
7 alitu e quos otn. V 8 concumbere V 9 fel/runt, ce eras., g
14 humeris v 15 plathea V 19 dicantur V1 20 us/piam g 22 qualibet
ui om. e 23 naturam V a egprp f Domb.; natura a; naturae b v
ex illo in illo protho. p protoplausto g 25 plurimis e1 26 27 monb;
struosis a b 26 hominis p 27 partu .b; partibus er pa 28 et
uel e
pulchritudinem quarum partium uel similitudine uel
diuersitate contexat. Sed qui totum inspicere non potest, tamquam
deformitate partis offenditur, quoniam cui congruat et
quo referatur ignorat. Pluribus quam quinis digitis in manibus
et pedibus nasci homines nouimus; et haec leuior est quam
ulla distantia; sed tamen absit, ut quis ita desipiat, ut existimet
in numero humanorum digitorum errasse Creatorem,
quamuis nesciens quur hoc fecerit. Ita etsi maior diuersitas
oriatur, scit ille quid egerit, cuius opera iuste nemo reprehendit.
Aput Hipponem Zaritum est homo quasi lunatas habens
plantas et in eis binos tantummodo digitos, similes et manus.
Si aliqua gens talis esset, illi curiosae adque mirabili adderetur
historiae. Num igitur istum propter hoc negabimus ex
illo uno, qui primus creatus est, esse propagatum?
quos etiam Hermaphroditos nuncupant, quamuis admodum
rari sint, difficile est tamen ut temporibus desint, in
quibus sic uterque sexus apparet, ut, ex quo potius debeant
accipere nomen, incertum sit; a meliore tamen, hoc est a
masculino, ut appellarentur, loquendi consuetudo praeualuit.
Nam nemo umquam Androgynaecas aut Hermaphroditas nuncupauit.
Ante annos aliquot, nostra certe memoria, in Oriente
duplex homo natus est superioribus membris, inferioribus
simplex. Nam duo erant capita, duo pectora, quattuor manus,
uenter autem unus, et pedes duo, sicut uni homini; et tam
diu uixit, ut multos ad eum uidendum fama contraheret.
Quis autem omnes commemorare possit humanos fetus longe
ante simil. om. V uel Pt similitudine uel diuersitatS e 7 ulla
b egp Domb.; illa Vav 9 quasi nesc. p 10 post reprehendit p
habet: Marcus euangelista dixit: domine Iesu Xr>e. ut quid me longe
An inferiorem partem terrae; quae nostrae habitationi
contraria est, antipodas habere credendum
sit.
Quod uero et antipodas esse fabulantur, id est homines a
contraria parte terrae, ubi sol oritur, quando occidit nobis,
aduersa pedibus nostris calcare uestigia, nulla ratione credendum
est. Neque hoc ulla historica cognitione didicisse se
adfirmant, sed quasi ratiocinando coniectant, eo quod intra
conuexa caeli terra suspensa sit, eundemque locum mundus
habeat et infimum et medium; et ex hoc opinantur alteram
terrae partem, quae infra est, habitatione hominum carere
non posse. Nec adtendunt, etiamsi figura conglobata et rutunda
mundus esse credatur siue aliqua ratione monstretur, non
tamen esse consequens, ut etiam ex illa parte ab aquarum
congerie nuda sit terra; deinde etiamsi nuda sit, neque hoc
statim necesse esse, ut homines habeat. Quoniam nullo modo
scriptura ista mentitur, quae narratis praeteritis facit fidem
eo, quod eius praedicta conplentur, nimisque absurdum est,
ut dicatur aliquos homines ex hac in illam partem, Oceani
inmensitate traiecta, nauigare ac peruenire potuisse, ut etiam
illic ex uno illo primo homine genus institueretur humanum.
Quapropter inter illos tunc hominum populos, qui per septuaginta
duas gentes et totidem linguas colliguntur fuisse diuisi,
quaeramus, si possumus inuenire, illam in terris peregrinantem
ciuitatem Dei, quae usque ad diluuium arcamque perducta
est adque in filiis Noe per eorum benedictiones perseuerasse
monstratur, maxime in maximo, qui est appellatus Sem,
quando quidem Iapheth ita benedictus est, ut in eius, fratris
sui, domibus habitaret.
fg 13 rutnnda Vgrp 18 praeteris V1 24 colligantur
V 26 producta e 28 monstrafttur V 29 eius om. b2 p ;
eiusdem v
De generatione Sem, in cuius progenie tendens
ad Abraham ciuitatis Dei ordo dirigitur.
Tenenda est igitur series generationum ab ipso Sem, ut
ipsa ostendat post diluuium ciuitatem Dei. sicut eam series
generationum ab illo, qui est appellatus Seth, ostendebat
ante diluuium. Propter hoc ergo scriptura diuina cum terrenam
ciuitatem in Babylone, hoc est in confusione, monstrasset, ad
patriarcham Sem recapitulando reuertitur et orditur inde
generationes usque ad Abraham, commemorato etiam numero
annorum, quanto quisque ad hanc seriem pertinentem filium
genuisset quantoque uixisset. Ubi certe agnoscendum est,
quod ante promiseram, ut appareat quare sit dictum de filiis
Heber: Nomen unius Phalech, quia in diebus eius
diuisa est terra. Quid enim aliud intellegendum est terram
esse diuisam nisi diuersitate linguarum? Omissis igitur ceteris
filiis Sem ad hanc rem non pertinentibus illi conectuntur in
ordine generationum, per quos possit ad Abraham perueniri;
sicut illi conectebantur ante diluuium, per quos ueniretur ad
Noe generationibus, quae propagatae sunt ex illo Adam filio,
qui est appellatus Seth. Sic ergo incipit generationum ista
contextio: Et hae generationes Sem. Sem filius centum
annorum, cum genuit Arphaxat, secundo anno
post diluuium. Et uixit Sem, postquam genuit Arphaxat,
quingentos annos et genuit filios et filias
et mortuus est. Sic exsequitur ceteros dicens, quoto quisque
anno uitae suae filium genuerit ad istum generationum
e 8 babylonem-confusionem V confessione e1
a
9 patriarcam V repertitur V ordinantur p1 11 quanto quiaque g
14 eber Vleg phalec V 16 ad diueraitate cJ 19 conectabantur e
ueniretur V e; perueniretur rell. v 20 generationes g2; per generationes
e 21 appell. est v 22 contexio e heg g Sem filius] erat
sem filins noe e 23 24 arphaxath V
postmodum uixerit, intimans eum filios filiasque genuisse;
ut intellegamus unde potuerint populi adcrescere, ne in paucis
qui commemorantur hominibus occupati pueriliter haesitemus,
unde tanta spatia terrarum adque regnorum repleri potuerint
de genere Sem, maxime propter Assyriorum regnum; unde
Ninus ille Orientalium domitor usquequaque populorum ingenti
prosperitate regnauit et latissimum ac fundatissimum regnum,
quod diuturno tempore duceretur, suis posteris propagauit.
Sed nos, ne diutius quam opus est inmoremur, non quot
annos quisque in ista generationum serie uixerit, sed quoto
anno uitae suae genuerit filium, hoc ordine memorandum
tantummodo ponimus, ut et numerum annorum a transacto
diluuio usque ad Abraham colligamus et propter illa, in
quibus nos cogit necessitas inmorari, breuiter alia cursimque
>\'
Arphaxat; Arphaxat autem, cum esset centum triginta quinque
<annorum>, genuit Cainan; qui cum esset centum triginta.
genuit Sala; porro etiam ipse Sala totidem annorum erat.
quando genuit Heber; centum uero et triginta et quattuor
agebat annos Heber, cum genuit Phalech, in cuius diebus
diuisa est terra; ipse autem Phalech uixit centum triginta,
et genuit Ragau; et Ragau centum triginta duo, et genuit
Seruch; et Seruch centum triginta, et genuit Nachor; et
Nachor septuaginta nouem, et genuit Thara; Thara autem
septuaginta, et genuit Abram; quem postea Deus mutato
1 V 8 §tatissimum V 10 ne sup. lin. g quod V 11 in]
et e 14 propter ablegprpXv; praeter Y bz Domb, 16 post diluu.
om. a1 Sem genuit V begp? f i Sem cura esset centum annorum
genuit av 17 arpbaiath V cum esset sup. lin. V 18 annorum
om. Vegrp annorum cxxiv p chainan Vgp cxxi annorum p
20 21 eber Vg 23 Ragau....... genuit om. e centum trig. duo
Vg; CIXXII a; cent. trig. duos v; cent. trig. duo annorum b; cxxxii
annos p et ante genuit om. b 24 serug p et ante Seruch om. 6l
et nacohor r 25 LXXYIIII anñ. p 26 Deus om. V
usque ad Abraham mille septuaginta et duo secundum uulgatam
editionem, hoc est interpretum septuaginta. Iu Hebraeis
autem codicibus longe pauciores annos perhibent inueniri,
de quibus rationem aut nullam aut difficillimam reddunt.
Cum ergo quaerimus in illis septuaginta duabus gentibus
ciuitatem Dei, non possumus adfirmare illo tempore, quo erat
eis labium unum, id est loquella una, tunc iam genus humanum
alienatum fuisse a cultu ueri Dei, ita ut in solis istis
generationibus pietas uera remaneret, quae descendunt de
semine Sem per Arphaxat et tendunt ad Abraham; sed ab
illa superbia aedificandae turris usque in caelum, qua inpia
significatur elatio, apparuit ciuitas, hoc est societas, inpiorum.
Utrum itaque ante non fuerit an latuerit, an potius utraque
permanserit, pia scilicet in duobus filiis Noe, qui benedicti
sunt, eorumque posteris; inpia uero in eo, qui maledictus
est, adque eius progenie, ubi etiam exortus est gigans uenator
contra Dominum, non est diiudicatio facilis. Fortassis enim,
quod profecto est credibilius, et in filiis duorum illorum
iam tunc, antequam Babylonia coepisset institui, fuerunt contemtores
Dei, et in filiis Cham cultores Dei; utrumque tamen
hominum genus terris numquam defuisse credendum est. Si
quidem et quando dictum est: Omnes declinauerunt,
simul inutiles facti sunt; non est
non est usque ad unum, in utroque psalmo, ubi haec
uerba sunt, et hoc legitur: Nonne cognoscent omnes,
qui operantur iniquitatem, qui deuorant populum
meum in cibo panis? Erat ergo etiam tunc populus Dei.
Unde illud, quod dictum est: Non est qui faciat bonum,
om. p a om. e1 2 mi.xxii p et om. e
unlgata meditatione el 6 duobus V; et duabus g 7 quod e 8 eis
om. e; illis v loquella Vbaegar1 p 15 pia licet et 16 eorum,
omisso que, g 20 institutyi V 23 et sup. lin. V 28 in cibum b e
etiam sup. liti. V
non de filiis Dei. Nam praemissum est: Deus de caelo
prospexit super filios hominum, ut uideret si est
intellegens aut requirens Deum, ac deinde illa subiuncta,
quae omnes filios hominum, id est, ad ciuitatem
pertinentes, quae uiuit secundum hominem, non secundum
Deum, reprobos esse demonstrant.
Quod ea primitus lingua in usu hominum fuerit,
quae postea Hebraea ab Heber nomine nuncupata
est, et in cuius familia remansit, cum diuersitas
esset facta linguarum.
Quam ob rem sicut lingua una cum esset omnium, non
ideo filii pestilentiae defuerunt (nam et ante diluuium una
erat lingua, et tamen omnes praeter unam Noe iusti domum
deleri diluuio meruerunt): ita, quando merito elatioris inpietatis
gentes linguarum diuersitate punitae adque diuisae sunt
et ciuitas inpiorum confusionis nomen accepit, hoc est,
appellata est Babylon, non defuit domus Heber, ubi ea quae
antea fuit omnium lingua remaneret. Unde, sicut supra memoraui,
cum coepissent enumerari filii Sem, qui singuli gentes
singulas procrearunt, primus est commendatus Heber, cum
sit abnepos ipsius, hoc est ab illo quintus inueniatur exortus.
Quia ergo in eius familia remansit haec lingua, diuisis per
alias linguas ceteris gentibus, quae lingua prius humano
generi non inmerito creditur fuisse communis, ideo deinceps
Hebraea est nuncupata. Tunc enim opus erat eam distingui
ab aliis linguis nomine proprio, sicut aliae quoque uocatae
4 aut om. Y 6 uiyit, x m. 2, g 7 demonstrat e 10 eber gpq
11 et om. Domb. 14 dillmiium V 16 diyllaoio V 22 commemoratus
ac 23 abnepus g 28 propriae P1
quam humana lingua uel humana locutio uocabatur, qua sola
uniuersum genus humanum loquebatur.
Dixerit aliquis: Si in diebus Phalech filii Heber diuisa est
terra per linguas, id est homines, qui tunc erant in terra,
ex eius nomine potius debuit appellari lingua illa, quae fuit
omnibus ante communis. Sed intellegendum est ipsum Heber
propterea tale nomen inposuisse filio suo, ut uocaretur Phalech,
quod interpretatur diuisio, quia tunc ei natus est, quando
per linguas terra diuisa est, id est ipso tempore, ut hoc sit
quod dictum est: In diebus eius diuisa est terra. Nam
nisi adhuc Heber uiueret quando linguarum facta est multitudo,
non ex eius nomine nomen acciperet lingua, quae aput
illum potuit permanere. Et ideo credenda est ipsa fuisse
prima illa communis, quoniam de poena uenit illa multiplicatio
mutatioque linguarum et utique praeter hanc poenam
esse debuit populus Dei. Nec frustra lingua haec est, quam
tenuit Abraham, nec in omnes suos filios transmittere potuit,
sed in eos tantum, qui propagati per Tacob et insignius adque
eminentius in Dei populum coalescentes Dei testamenta et
stirpem Christi habere potuerunt. Nec Heber ipse eandem
linguam in uniuersam progeniem suam refudit, sed in eam
tantum, cuius generationes perducuntur ad Abraham. Quapropter
etiamsi non euidenter expressum est fuisse aliquod
pium genus hominum, quando ab inpiis Babylonia condebatur,
non ad hoc ualuit haec obscuritas, ut quaerentis fraudaretur,
sed potius ut exerceretur intentio. Cum enim legitur unam
fuisse linguam primitus omnium et ante omnes filios Sem
commendatur Heber, quamuis ex illo quintus oriatur, et Hebraea
uocatur lingua, quam patriarcharum et prophetarum non
e1; sis e1 14 credendyip V eet otn. e 18 fllios suoa v
uN
20 de test. V 23 perdnca ] tur, UN m. 1 sed rescript., V; perdacuntur
rell. v; perducantur Domb. 29 ab illo v
custodiuit auctoritas: profecto, cum quaeritur in diuisione
linguarum, ubi lingua illa remanere potuerit, quae fuit ante
communis (quae sine ulla dubitatione ubi remansit, non ibi
fuit illa poena, quae facta est mutatione linguarum), quid
aliud occurrit, nisi quod in huius gente remanserit, a cuius
nomine nomen accepit, et hoc iustitiae gentis huius non
paruum apparuisse uestigium, quod, cum aliae gentes plecterentur
mutatione linguarum, ad istam non peruenit tale
supplicium ?
Sed adhuc illud mouet, quo modo potuerunt singulas gentes
facere Heber et filius eius Phalech, si una lingua permansit
ambobus. Et certe una est Hebraea gens ex Heber propagata
usque ad Abraham et per eum deinceps, donec magnus
fieret populus Israel. Quo modo igitur omnes filii, qui commemorati
sunt, trium filiorum Noe fecerunt singulas gentes,
si Heber et Phalech singulas non fecerunt? Nimirum illud
est probabilius, quod gigans ille Nebroth fecerit etiam ipse
gentem suam, sed propter excellentiam dominationis et corporis
seorsum eminentius nominatus est, ut maneat numerus
septuaginta duarum gentium adque linguarum. Phalech autem
propterea commemoratus est, non quod gentem fecerit (nam
eadem ipsa est eius gens Hebraea eademque lingua), sed
propter tempus insigne, quod in diebus eius terra diuisa sit.
Nec mouere nos debet, quo modo potuerit gigans Nebroth
ad illud aetatis occurrere, quo Babylon condita est et confusio
facta linguarum adque ex hoc diuisio gentium. Non
enim quia Heber sextus est a Noe, ille autem quartus, ideo
non potuerunt ad idem tempus conuenire uiuendo. Hoc enim
contigit, cum plus uiuerent ubi pauciores sunt generationes,
om. e 8 prauum apperaiase e 9 ad ista V 11 ad
hoc g mouent V 14 deinceps sup. lin. V 15 filium F1 22 quot e
JtlnA
23 eius prvpt?r hebrea V 24 sit V abegp p). Dornb.; estc 26 quo
om. V; quod p 27 hoc codd.; hac v 28 qui sextus e 29 idem
Y n egp Domb,; id b p v
maturius ubi plures. Sane intellegendum est, quando terra
diuisa est, non solum iam natos ceteros filios filiorum Noe,
qui commemorantur patres gentium. sed etiam eius aetatis
fuisse, ut numerosas familias haberent, quae dignae fuissent
nominibus gentium. Unde nequaquam putandum, quod eo
fuerint ordine geniti, quo commemorati leguntur. Alioquin
duodecim filii Iectan, qui erat alius filius Heber, frater Phalech,
quo modo potuerunt iam gentes facere, si post Phalech fratrem
suum Iectan natus est, sicut post eum commemoratus
est; quando quidem tempore, quo natus est Phalech, diuisa
est terra. Proinde intellegendum est priorem quidem nominatum,
sed longe post fratrem suum Iectan fuisse natum,
cuius Iectan duodecim filii tam grandes iam familias haberent,
ut in linguas proprias diuidi possent. Sic enim potuit prior
commemorari, qui erat aetate posterior, quem ad modum
prius commemorati sunt ex tribus filiis Noe procreati filii
Iapheth, qui erat minimus eorum; deinde filii Cham, qui
erat medius; postremo filii Sem, qui erat primus et maximus.
Illarum autem gentium uocabula partim manserunt, ita ut
hodieque appareat unde fuerint deriuata, sicut ex Assur Assyrii
et ex Heber Hebraei; partim temporis uetustate mutata sunt.
ita ut uix homines doctissimi antiquissimas historias perscrutantes,
nec omnium, sed aliquarum ex istis origines gentium
potuerint reperire. Nam quod ex filio Cham, qui uocabatur
Mesraim, Aegyptii perhibentur exorti, nulla hic resonat origo
uocabuli; sicut nec Aethiopum, qui dicuntur ad eum filium
Cham pertinere, qui Chus appellatus est. Et si omnia considerentur,
plura mutata quam manentia nomina apparent.
om. e 6 quaquam e 8 filius alius v alias om. V
14 quuina Y 22 et om. V 26 hoc a 28 Cham om. g
De articulo temporis in Abraham, a quo sanctae
successionis nouus ordo contexitur.
Nunc iam uideamus procursum ciuitatis Dei etiam ab illo
articulo temporis, qui factus est in patre Abraham, unde
incipit esse notitia eius euidentior, et ubi clariora leguntur
promissa diuina, quae nunc in Christo uidemus inpleri. Sicut
ergo scriptura sancta indicante didicimus, in regione Chaldaeorum
natus est Abraham, quae terra ad regnum Assyrium
pertinebat. Aput Chaldaeos autem iam etiam tunc superstitiones
inpiae praeualebant, quem ad modum per ceteras
gentes. Una igitur Tharae domus erat, de quo natus est
Abraham, in qua unius ueri Dei cultus et, quantum credibile
est, in qua iam sola etiam Hebraea lingua remanserat (quamuis
et ipse. sicut iam manifestior Dei populus in Aegypto,
ita in Mesopotamia seruisse dis alienis Iesu Naue narrante
referatur) ceteris ex progenie illius Heber in linguas paulatim
alias et in nationes alias defluentibus. Proinde sicut per
aquarum diluuium una domus Noe remanserat ad reparandum
genus humanum, sic in diluuio multarum superstitionum per
uniuersum mundum una remanserat domus Tharae, in qua
custodita est plantatio ciuitatis Dei. Denique sicut illic
enumeratis supra generationibus usque ad Noe simul cum
annorum numeris et exposita diluuii causa, priusquam Deus
inciperet de arca fabricanda loqui ad Noe, dicitur: Hae
autem generationes Noe: ita et hic enumeratis generationibus
ab illo, qui est appellatus Sem, filio Noe, usque
ad Abraham, deinde insignis articulus similiter ponitur ut
f 6 clarior ubi, in marg. ubi clariora, e 9 assyrium
pertinebat V ab e gp f Domb.; pertinebat assyriorum pv 10 tunc sup.
lin. g 12 de quo
Quae ratio fecisse uideatur, ut in transmigratione
transiit. nulla filii eius Nachor facta sit mentio.
Deinde narratur quem ad modum Thara cum suis regionem
reliquerit Chaldaeorum et uenerit in Mesopotamiam et habitauerit
in Charra. Tacetur autem de uno eius filio, qui uocabatur
Nachor, tamquam eum non duxerit secum. Nam ita
narratur: Et sumsit Thara Abram filium suum et
Loth filium Arran, filium filii sui, et Saram nurum
suam uxorem Abram filii sui, et eduxit illos de
regione Chaldaeorum ire in terram Chanaan; et
uenit in Charran et habitauit ibi. Nusquam hic nominatus
est Nachor et uxor eius Melcha. Sed inuenimus postea,
cum seruum suum mitteret Abraham ad accipiendam uxorem
filio suo Isaac, ita scriptum: Et accepit puer decem
V arran et sic deinde V; aram bis a; aran rell. v
3 tharra V; thare a 5 sumsit Vbeg Domb.; sumpserunt apv sibi
om. a1 uxores abram et uachor p 6 sarai a; sarar p 7 aram
6w Veg; aran rell. v 8 iesca Veg; ieschę ap que iescha ap
sarra Y p; sup. lift. e; lara abgv; sarar p 16 in thara e 17 duxerint
V 19 sarram e 20\' abraham e 21 caldeor. V canaan F1
22 carran V; charran g2 f; charan egxp; carram 61; charram a bz v
habuit bx nominatur p 24 mit ther let g (sic)
bonis domini sui secum, et exsurgens profectus
est in Mesopotamiam in ciuitatem Nachor. Isto et
aliis sacrae huius historiae testimoniis ostenditur etiam Nachor
frater Abrahae exisse de regione Chaldaeorum sedesque constituisse
in Mesopotamia, ubi cum patre suo habitauerat
Abraham. Quur ergo eum scriptura non commemorauit, quando
ex gente Chaldaea cum suis profectus est Thara et habitauit
in Mesopotamia; ubi non solum Abraham filius eius, uerum
etiam Sarra nurus et Loth nepos eius commemorantur, quod
eos duxerit secum? Quur, putamus, nisi forte quod a paterna
et fraterna pietate desciuerat et superstitioni adhaeserat Chaldaeorum
et postea inde siue paenitendo siue persecutionem
passus, quod suspectus haberetur, et ipse emigrauit? In libro
enim qui inscribitur Iudith, cum quaereret Holofernes, hostis
Israelitarum, quaenam illa gens esset, utrum aduersus eam
bellandum fuisset, sic ei respondit Achior dux Ammanitarum:
Audiat dominus noster uerbum de ore pueri sui,
et referam tibi ueritatem de populo, qui habitat
iuxta te montanam hanc, et non exibit mendacium
de ore serui tui. Haec enim progenies populi est
Chaldaeorum, et antea habitauerunt Mesopotamiam,
quia noluerunt sequi deos patrum suorum,
qui fuerunt in terra Chaldaeorum gloriosi, sed
declinauerunt de uia parentum suorum et adorauerunt
Deum caeli, quem cognouerunt, et proiecerunt
eos a facie deorum suorum et fugerunt Mesopotamiam
et habitauerunt ibi dies multos.
.. m. 2 in fratrem corr. g de terra, in marg. de regione, e
7 script. eum v 10 nepos g 13 sine paenit. sup. lin. Y 15 scribitur
Y olofernes Veg 16 gens illa v 17 et 153, 3 ammanit. ftł88.;
ammonit. v 20 te om. g exiuit V 22 ante a mesopotamiam
abgp; mesopotamia V; in mesopotamia e). 27 mesopotamiam V
a b ep p À Domb.; in mesop.
De annis Tharae, qui in Charra uitae suae tempus
inpleuit.
Defuncto autem Thara in Mesopotamia, ubi uixisse perhibetur
ducentos et quinque annos, iam incipiunt indicari
factae ad Abraham promissiones Dei, quod ita scriptum est: Et
fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti
anni, et mortuus est Thara in Charra. Non sic autem
accipiendum est, quasi omnes hos dies ibi egerit, sed quia
omnes dies uitae suae, qui fuerunt anni ducenti quinque, ibi
conpleuerit; alioquin nescietur quot annos uixerit Thara, quoniam
non legitur quoto anno uitae suae in Charran
et absurdum est existimare in ista serie generationum, ubi
diligenter commemoratur quot annos quisque uixerit, huius
solius numerum annorum uitae non commendatum esse memoriae.
Quod enim quorundam, quos eadem scriptura commemorat,
tacentur anni, non sunt in hoc ordine, in quo temporum
dinumeratio decessione gignentium et genitorum successione
contexitur. iste autem ordo, qui dirigitur ab Adam
usque ad Noe et inde usque ad Abraham, sine numero annorum
uitae suae neminem continet.
Ment habitauerV9t g 8 in Charra et suae om. p 11 indicari] incari e1;
incarra e2 factae ad abraham abegpv; factae ad abraham factae
(sic) V; ad Abraham factae Domb. 14 et om. V thara ms8.; om. v
17 nescietur V egp Domb.; nesciretur abv quod V in charra
uixerat tharg a 18 charran Vgf p (?); charram a e v; chara p; carra b
22 commemorant V 24 discessione b p 27 uitae usque ad legitur
l. 154, 5 primitu omissa minoribus litteris m. 1 inter lineas et in margine
suppleta, V
De tempore profectionis Abrahae, qua secundum
praeceptum Dei exiit de Charra.
Quod uero commemorata morte Tharae, patris Abraham.
deinde legitur: Et dixit Dominus ad Abram: Exi de
terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui
et cetera, non, quia hoc sequitur in sermone libri, hoc etiam
in rerum gestarum tempore sequi existimandum est. Erit
quippe, si ita est, insolubilis quaestio. Post haec enim uerba
Dei, quae ad Abraham facta sunt, scriptura sic loquitur: Et
exiit Abram, quem ad modum locutus est ei Dominus,
et abiit cum eo Loth. Abram autem erat quinque et
septuaginta annorum. cum exiit ex Charra. Quo modo
potest hoc esse uerum, si post mortem patris sui exiit de
Charra? Cum enim esset Thara septuaginta annorum, sicut
supra intimatum est, genuit Abraham; cui numero additis
septuaginta quinque annis, quos agebat Abraham, quando
egressus est de Charra, fiunt anni centum quadraginta quinque.
Tot igitur annorum erat Thara, quando exiit Abraham
de illa Mesopotamiae ciuitate; agebat enim annum aetatis
suae septuagensimum quintum, ac per hoc pater eius, qui
eum septuagensimo anno suo genuerat, agebat, ut dictum est,
centensimum quadragensimum et quintum. Non ergo inde
post mortem patris, id est post ducentos quinque annos,
quibus pater eius uixit, egressus est; sed annus de illo loco
profectionis eius, quoniam ipsius septuagensimus quintus erat,
gfq; promissionis g in marg., p v 4 patre a 4 5 habraham
e 5 deinde-ad Abram] eidem abrahg dr (= dicitur?) b dominus
aegppv da V (conf. I. 11), X; deus Domb. ad om. p
8 sequitur V 10 Et om. b 11 exit V illi locutus est p ei PdX;
illi aegpv dominus aegpv Domb.; dS Vb 12 habi///it, tau
eras., b abra V1 13 exj de a b p 14 uerum esse v 19 exit Y;
exiuit p 21 suae om. p 26 profectionis, in marg. progressionis, e
ipsius qUOD. e p
genuerat, centensimus quadragensimus quintus fuisse colligitur.
Ac per hoc intellegendum est more suo scripturam
redisse ad tempus, quod iam narratio illa transierat; sicut
superius, cum filios filiorum Noe commemorasset, dixit illos
fuisse in linguis et gentibus suis, et tamen postea, quasi hoc
etiam in ordine temporum sequeretur: Et erat, inquit, omnis
terra labium unum et uox una omnibus. Quo modo ergo
secundum suas gentes et secundum suas linguas erant, si
una erat omnibus, nisi quia ad illud quod iam transierat
recapitulando est reuersa narratio? Sic ergo et hic cum dictum
esset: Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et
ducenti anni, et mortuus est Thara in Charra, deinde
scriptura redeundo ad id, quod ideo praetermiserat, ut prius
de Thara id quod incohatum fuerat conpleretur: Et dixit,
inquit, Dominus ad Abram: Exi de terra tua et cetera.
Post quae Dei uerba subiungitur: Et exiit Abram, quem
ad modum locutus est illi Dominus, et abiit cum
eo Loth. Abram autem erat quinque et septuaginta
annorum, cum exiit ex Charra. Tunc itaque factum est,
quando pater eius centensimum quadragensimum et quintum
annum agebat aetatis; tunc enim fuit huius septuagensimus
quintus. Soluta est autem ista quaestio et aliter, ut septuaginta
quinque anni Abrahae, quando egressus est de Charra,
ex illo conputarentur, ex quo de igne Chaldaeorum liberatus,
non ex quo natus est, tamquam tunc potius natus habendus
sit.
Sed beatus Stephanus in actibus apostolorum cum ista
narraret: Deus, inquit, gloriae apparuit Abrahae patri
nostro, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret
in Charra, et ait ad illum: Exi de terra tua et
17 Gen. 12, 4 29 Act. 7, 2 sqq.
6 in gentibus et linguis v 17 post quam e abrabam Y 23 quaest.
ista v ut om. g 24 et quinque e 28 sthefanus V
terram, quam tibi demonstrabo. Secundum haec uerba
Stephani non post mortem patris eius locutus est Deus Abrahae,
qui utique in Charra mortuus est, ubi cum illo et ipse
filius habitauit, sed priusquam habitaret in eadem ciuitate,
iam tamen cum esset in Mesopotamia. Iam ergo exierat a
Chaldaeis. Quod itaque adiungit Stephanus: Tunc Abraham
egressus est de terra Chaldaeorum et habitauit in
Charra, non quid sit factum, postea quam locutus est illi
Deus (neque enim post illa Dei uerba egressus est de terra
Chaldaeorum, cum dicat ei locutum Deum cum esset. in Mesopotamia),
sed ad totum illud tempus pertinet quod ait: <Tunc,
id est, ex quo egressus est a Chaldaeis et habitauit in Charra.\'
Item quod sequitur: Et inde postquam mortuus est
pater eius, conlocauit illum in terra hac, in qua uos
nunc habitatis et patres uestri, non ait: \'Postquam mortuus
est pater eius, exiit de Charra\'; sed: \'Inde hic eum
conlocauit, postquam mortuus est pater eius\'. Intellegendum
est igitur locutum Deum fuisse ad Abraham, cum esset in
Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra; sed eum in
Charram peruenisse cum patre, retento aput se praecepto Dei,
et inde exisse septuagensimo et quinto suo. patris autem sui
centensimo quadragensimo et quinto anno. Conlocationem uero
eius in terra Chanaan, non profectionem de Charra post mortem
patris eius factam esse dicit, quia iam mortuus erat
pater eius, quando emit terram, cuius ibi iam suae rei coepit
esse possessor. Quod autem iam in Mesopotamia constituto,
hoc est iam egresso de terra Chaldaeorum, dicit Deus: Exi
de terra tua et de cognatione tua et de domo patris
e; demonstrauero b; monstrauero a uerba haec F1
9 charra. (reliqua pars lineae uacua est) Non, ex Num corr., g
non demonstrat inuitis codicibus v quod p sit m. 1 sup. lin. g
eat om. e 21 carram V 23 c.et.XL. anno a et quinto Vb egp p f;
et om. v 24 profectione V
animum auelleret, dicitur. Non enim exierat inde animo, si
spe redeundi et desiderio tenebatur, quae spes et desiderium
Deo iubente ac iuuante et illo oboediente fuerat amputandum.
Non sane incredibiliter existimatur, cum postea secutus esset
Nachor patrem suum, tunc Abraham praeceptum Domini inplesse,
ut cum Sarra coniuge sua et Loth filio fratris sui
exiret de Charra.
De ordine et qualitate promissionum Dei, quae
ad Abraham factae sunt.
Iam considerandae sunt promissiones Dei factae ad Abraham.
In his enim apertiora Dei nostri, hoc est Dei ueri, oracula
apparere coeperunt de populo piorum, quem prophetica
praenuntiauit auctoritas. Harum prima ita legitur: Et dixit
Dominus ad Abram: Exi de terra tua et de cognatione
tua et de domo patris tui [et uade] in terram,
quam tibi demonstrauero; et faciam te in
gentem magnam et benedicam te et magnificabo
nomen tuum, et eris benedictus, et benedicam
benedicentes te et maledicentes te maledicam, et
benedicentur in te omnes tribus terrae. Aduertendum
est igitur duas res promissas Abrahae; unam scilicet,
quod terram Chanaan possessurum fuerat semen eius, quod
significatur, ubi dictum est: Vade in terram, quam tibi
demonstrauero, et faciam te in gentem magnam; aliam
uero longe praestantiorem non de carnali, sed de spiritali
semine, per quod pater est non unius gentis Israeliticae, sed
ex e corr.; m. 2 utrumque uocabulum
lineola deletum, e et illo obediente
De tribus excellentioribus gentium regnis, quorum
unum, id est Assyriorum, iam Abraham genito
sublimius eminebat.
Per idem tempus eminentia regna erant gentium, in quibus
terrigenarum ciuitas, hoc est societas hominum secundum..
hominem uiuentium, sub dominatu angelorum desertorum
insignius excellebat, regna uidelicet tria, Sicyoniorum,
V egp; Abram v Domb. 7 carra V 9 demorabatur,
batur m. 2 sup. lin, e inde exire v 11 sthefano V 12 meso-
III
potamia , m m. 1 superscr., V 22 genito om. p 26 dominatam e
27 insignia e uerba uidelicet usque ad Beli p. 159 l. 2 macula
penitus fere deleta sunt in V
De iterato adloquio Dei ad Abraham, quo ei et
semini eius Chanaan terra promittitur.
Egressus ergo Abraham de Charra septuagensimo quinto
anno aetatis suae,
patris sui, cum Loth filio fratris et Sarra coniuge perrexit
in terram Chanaan et peruenit usque ad Sichem, ubi rursus
diuinum accepit oraculum, de quo ita scriptum est: Et apparuit
Dominus Abrahae, et dixit illi: Semini tuo
dabo terram hanc. Nihil hic de illo semine dictum est,
in quo pater factus est omnium gentium, sed de illo solo,
de quo pater est unius Israeliticae gentis; ab hoc enim
semine terra illa possessa est.
De Sarrae pudicitia in Aegypto per Deum custodita,
quam Abraham non uxorem suam esse
dixerat, sed sororem.
Deinde aedificato ibi altari et inuocato Deo Abraham profectus
est inde et habitauit in eremo adque inde ire in
Aegyptum famis necessitate conpulsus est. Ubi uxorem suam
dixit sororem, nihil mentitus; erat enim et hoc, quia propinqua
erat sanguine; sicut etiam Loth eadem propinquitate.
cum fratris eius esset filius, frater eius est dictus. Itaque
uxorem tacuit, non negauit, coniugis tuendam pudicitiam
committens Deo et humanas insidias cauens ut homo; quoniam,
si periculum quantum caueri poterat non caueret, magis
tentaret Deum, quam speraret in Deum. De qua re contra
calumniantem Faustum Manichaeum satis diximus. Denique
a Sara v 7 canaS V 8 accepit
diuinum v 10 dictum Vb). Domb.; promissum aegppv
12 unus V 15 per dinn p 17 de sororem (g 19 heremo V 2aegp;
heremum F1 20 conpulsum g 22 eandem propinquitatem V
Pharao rex Aegypti, qui eam sibi uxorem acceperat, grauiter
adflictus marito reddidit. Ubi absit ut credamus alieno concubitu
fuisse pollutam, quia multo est credibilius, hoc Pharaonem
facere adflictionibus magnis non fuisse permissum.
De secessione Loth et Abrahae, quae illis salua
caritate conplacuit.
Reuerso igitur Abraham ex Aegypto in locum unde uenerat,
nunc Loth fratris filius ab illo in terram Sodomorum salua
caritate discessit. Diuites quippe facti erant pastoresque multos
pecorum habere coeperant, quibus inter se rixantibus eo modo
familiarum suarum pugnacem discordiam uitauerunt. Poterat
quippe hinc, ut sunt humana, etiam inter ipsos aliqua rixa
consurgere. Proinde hoc malum praecauentis Abrahae uerba
ista sunt ad Loth: Non sit rixa inter me et te, et inter
pastores meos et inter pastores tuos, quia homines
fratres nos sumus. Nonne ecce tota terra
ante te est? Discede a me; si tu in sinistram. ego
in dextram; uel si tu in dextram, ego in sinistram.
Hinc fortassis effecta est inter homines pacifica consuetudo,
ut, quando terrenorum aliquid partiendum est, maior diuidat,
minor eligat.
De tertia promissione Dei, qua terram Chanaan
Abrahae et semini eius in perpetuum pollicetur.
Cum ergo digressi essent separatimque habitarent Abraham
et Loth necessitate sustentandae familiae, non foeditate
V 7 in illis q 10 fratris illius, in marg.
adscripto filius,
De superatis ab Abraham hostibus Sodomorum.
quando et Loth de captiuitate eripuit, et a Melchisedech
sacerdote benedictus est.
Hoc responso promissionis accepto migrauit Abraham et
mansit in alio eiusdem terrae loco, iuxta quercum Mambre,
quae erat Chebron. Deinde ab hostibus, qui Sodomis inruerant,
cum quinque reges aduersus quattuor bellum gererent
et uictis Sodomitis etiam Loth captus esset, liberauit eum
Abraham adductis secum in proelium trecentis decem et octo
om. V 12 intellegatar usque in b
13 in Baeculum p v; in om. V abegp f\\ Domb. sic om. o1 17 a
sup. lin. b 21 quam de loth captiu. p de] a fg Melchisedech]
meci sed haec (g 24 mansit] misit e iuxta Vbt)..j id est
iuxta ab1 egpv 28 trecentos V
spoliorum auferre uoluit, cum rex cui uicerat obtulisset. Sed
plane tunc benedictus est a Melchisedech, qui erat sacerdos
Dei excelsi; de quo in epistula, quae inscribitur ad Hebraeos,
quam plures Pauli apostoli esse dicunt, quidam uero negant,
multa et magna conscripta sunt. Ibi quippe primum apparuit
sacrificium, quod nunc a Christianis offertur Deo toto orbe
terrarum, inpleturque illud, quod longe post hoc factum per
prophetiam dicitur ad Christum, qui fuerat adhuc uenturus
in carne: Tu es sacerdos in aeternum secundum
ordinem Melchisedech; non scilicet secundum ordinem
Aaron, qui ordo fuerat auferendus inlucescentibus rebus.
quae illis umbris praenotabantur.
De uerbo Domini ad Abraham, quo ei promittitur
secundum multitudinem stellarum multiplicanda
posteritas; quod credens iustificatus est adhuc
in praeputio constitutus.
Etiam tunc factum est uerbum Domini ad Abraham in
uisu. Qui cum ei protectionem mercedemque promitteret
ualde multam, ille de posteritate sollicitus quendam Eliezer
uernaculum suum futurum sibi dixit heredem, continuoque
illi promissus est heres, non ille uernaculus, sed qui de ipso
Abraham fuerat exiturus, rursusque semen innumerabile, non
sicut harena terrae, sed sicut stellae caeli; ubi mihi magis
uidetur promissa posteritas caelesti felicitate sublimis. Nam
quantum ad multitudinem pertinet, quid sunt stellae caeli
ad harenam terrae? nisi quis et istam conparationem in
tantum esse similem dicat, in quantum etiam stellae
sup. lin., V 5 apostoli Pauli v 9 prophetiam F
tn. 1 corr., e; propheticam g; prophetam v 12 aron F; aharon g
22 heredem dixit v 23 illi heredem promissum heres ille non uern. e
25 sed sicut abegp p2 v; sicut om. Fp1 Domb.
est. Nam quanto quisque acutius intuetur, tanto plures
uidet. Unde et acerrime cernentibus aliquas occultas esse
merito existimatur, exceptis eis sideribus, quae in alia parte
orbis a nobis remotissima oriri et occidere perhibentur. Postremo
quicumque uniuersum stellarum numerum conprehendisse
et conscripsisse iactantur, sicut Aratus uel Eudoxus
uel si qui alii sunt, eos libri huius contemnit auctoritas.
Hic sane illa sententia ponitur, cuius apostolus meminit
propter Dei gratiam commendandam: Credidit Abraham
Deo, et deputatum est illi ad iustitiam; ne circumcisio
gloriaretur gentesque incircumcisas ad fidem Christi
nollet admitti. Hoc enim quando factum est, ut credenti
Abrahae deputaretur fides ad iustitiam, nondum fuerat circumcisus.
De significatione sacrificii, quod Abraham offerre
praeceptus est, cum poposcisset, ut de his quae crediderat
doceretur.
In eodem uisu cum loqueretur ei Deus, etiam hoc ait ad
illum: Ego Deus, qui eduxi te de regione Chaldaeorum,
ut dem tibi terram hanc, ut heres sis eius. Ubi cum
interrogasset Abraham secundum quid sciret, quod heres eius
erit, dixit illi Deus: Accipe mihi iuuencam trimam et
capram trimam et arietem trimum et turturem et
columbam. Accepit autem illi haec omnia et diuisit
illa media et posuit ea contra faciem alterum alteri;
V occultas] \'hie desinit lacuna in a\'
Domb. 4 in alia quae e 7 et conacr. om. V 9 hi/c, n eras., b
opponitur Ybzg; apponitur b1, fortasse recte; ponitur rell. v Domb.
13 ammitti V g 18 crederet p 21 te eduii v te om. g 22 darem e
24 iauencolam p iuuencam. superscripto trimam, b; iuuencam primam V
25 arietum e 26 ille a b haec ille e 27 ea] illa e
est, aues supra corpora quae diuisa erant, et
consedit illis Abram. Circa solis autem occasum
pauor inruit super Abram, et ecce timor tenebrosus
magnus incidit ei; et dictum est ad Abram: Sciendo
scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non
propria, et in seruitutem redigent eos et adfligent
eos quadringentis annis; gentem autem, cui seruierint.
iudicabo ego. Post haec uero exibunt hoc cum supellectili
multa. Tu autem ibis ad patres tuos cum pace
nutritus in senecta bona. Quarta uero generatione
conuertent se hoc. Nondum enim inpleta sunt peccata
Amorrhaeorum usque adhuc. Cum autem iam
sol erat ad occasum, flamma facta est, et ecce fornax
fumabunda et lampades ignis, quae pertransierunt
per media diuisa illa. In die illa disposuit Dominus
Deus testamentum ad Abram, dicens: Semini tuo
dabo terram hanc, a flumine Aegypti usque ad flumen
magnum flumen Euphraten, Cenaeos et Cenezaeos et
Cedmonaeos et Chettaeos et Pherezaeos et Raphaim
et Amorrhaeos et Chananaeos et Euaeos et Gergesaeos
et Iebusaeos.
Haec omnia in uisu facta diuinitus adque dicta sunt, de
quibus singulis enucleate disserere longum est et intentionem
operis huius excedit. Quod ergo satis est nosse debemus.
V 6 scias p 9 hoc Vg pa Domb.; hinc p; huc
is
abev ali cum, al m. 2 in ras., b superlectili V; subpellece
tili b; suppellectile a 10 patre V 11 nntritus om. e1 senectute e
12 hoc Vp a; huc a b e2 9 p; hic el completa p 13 ad hoc g
14 erat] iret a facta est flamma v 16 et in e 17 neue ont. f
abraham V abppa; abram egv 19 flumen euphraten Vblef; flumen
om. a b2 9 P t7 zeneceos b 20 celmoneos V abega f; celimoneos p;
celmeos p cettheos Vg; cetheos a e p; coetheos b; Chetaeos v
Pheresaeos v rafahim e 21 gergesseos Vgp 22 et iebuaeos in
marg. b 25 demus
Quod uero dictum est ad Abraham: Sciendo scies, quia
peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et
in seruitutem redigent eos et adfligent eos quadringentis
annis, de populo Israel, qui fuerat in Aegypto seruiturus,
apertissime prophetatum est; non quod in eadem
seruitute sub Aegyptiis adfligentibus quadringentos annos ille
populus fuerat peracturus, sed in ipsis quadringentis annis
praenuntiatum est hoc futurum. Quem ad modum enim scriptum
est de Thara patre Abrahae: Et fuerunt dies Tharae
in Charra quinque et ducenti anni, non quia ibi omnes
acti sunt, sed quia ibi conpleti sunt: ita et hic propterea
interpositum est: Et in seruitutem redigent eos et adfligent
eos quadringentis annis, quoniam iste numerus in
eadem adflictione conpletus est, non quia ibi uniuersus peractus
est. Quadringenti sane dicuntur anni propter numeri
e 10 uero V; uiroa g 14 di-
xit v 17 non V 18 et 27 redient e et adflig. eos om. e
23 hoc-scriptum est om. el 25 omnes ibi e 26 sint m. 1 in ras. e
omnes compl. V 29 ijviiperi afflict. e 30 est om. e
tempore conputentur, quo ista promittebantur Abrahae, siue
ex quo natus est Isaac, propter semen Abrahae, de quo ista
praedicuntur. Conputantur enim, sicut superius iam diximus,
ab anno septuagensimo et quinto Abrahae, quando ad eum
facta est prima promissio, usque ad exitum Israel ex Aegypto
quadringenti et triginta anni; quorum apostolus ita meminit:
Hoc autem dico, inquit: testamentum confirmatum a
Deo post quadringentos triginta annos facta lex non
infirmat ad euacuandam promissionem. Iam ergo isti
quadringenti et triginta anni quadringenti poterant nuncupari,
quia non sunt multo amplius: quanto magis cum aliquot
iam ex isto numero praeterissent, quando illa in uisu demonstrata
et dicta sunt Abrahae, uel quando Isaac natus est
centenario patri suo, a prima promissione post uiginti quinque
annos, cum iam ex istis quadringentis triginta quadringenti
et quinque remanerent, quos Deus quadringentos uoluit
nominare. Et cetera, quae sequuntur in uerbis praenuntiantis
Dei, nullus dubitauerit ad Israeliticum populum pertinere.
Quod uero adiungitur: Cum autem iam sol erat ad
occasum, flamma facta est, et ecce fornax fumabunda
et lampades ignis, quae pertransierunt per media
diuisa illa, significat iam in fine saeculi per ignem iudicandos
esse carnales. Sicut enim adflictio ciuitatis Dei, qualis
antea numquam fuit, quae sub Antichristo futura speratur,
significatur tenebroso timore Abrahae circa solis occasum,
id est propinquante iam fine saeculi: sic ad solis occasum. id
VI t U? Domb.; et trig. V2 αbpv facta
De Agar ancilla
uoluit esse concubinam.
Iam hinc tempora consequuntur filiorum Abrahae, unius
de Agar ancilla, alterius de Sarra libera, de quibus in libro
superiore iam diximus. Quod autem adtinet ad rem gestam,
nullo modo est inurendum de hac concubina crimen Abrahae.
Usus est ea quippe ad generandam prolem, non ad explendam
libidinem, nec insultans, sed potius oboediens coniugi, quae
suae sterilitatis credidit esse solacium, si fecundum ancillae
uterum, quoniam natura non poterat, uoluntate faceret suum,
et eo iure, quo dicit apostolus: Similiter et uir non habet
potestatem corporis sui, sed mulier, uteretur mulier ad
pariendum ex altera, quod non poterat ex se ipsa. Nulla est
hic cupido lasciuiae, nulla nequitiae turpitudo. Ab uxore
causa prolis ancilla marito traditur, a marito causa prolis
accipitur; ab utroque non culpae luxus, sed naturae fructus
exquiritur. Denique cum ancilla grauida dominae sterili superbiret
et hoc Sarra suspicione muliebri uiro potius inputaret,
V 2 igne V a b; in igne rell. v Domb. 5 aegypti
usque ad flumen sup. lin. V 7 inter] in terra g 10 abr. esse noluit fg;
uoluit abrahe esae p 13 eagar gx 16 ad om. e1 18 sterelit. g
22 rapiendum V1 23 cupido hic e 25 culpa luxorie b 26 dominae
V ab* ep p a f\\; domina hI gf) stereli g 27 suspicatione e
sed liberum fuisse genitorem et in Agar Sarrae coniugii.
pudicitiam custodisse nec uoluptatem suam, sed uoluntatem
illius inpleuisse; accepisse nec petisse, accessisse nec haesisse,
seminasse nec amasse. Ait enim: Ecce ancilla tua in
manibus tuis, utere ea quo modo tibi placuerit.s o
uirum uiriliter utentem feminis, coniuge temperanter, ancilla
obtemperanter, nulla intemperanter!
De testificatione Dei ad Abraham, qua eidem seni de
sterili Sarra filium spondet patremque eum gentium
statuit et promissi fidem sacramento circumcisionis
obsignat.
Post haec natus est Ismael ex Agar, in. quo putare posset
inpletum, quod ei promissum fuerat, cum sibi uernaculum
suum adoptare uoluisset. Deo dicente: Non erit heres
tuus hic; sed qui exiet de te, ille erit heres tuus.
Hoc ergo promissum ne in ancillae filio putaret inpletum,
iam cum esset annorum nonaginta et nouem, apparuit
ei Dominus et dixit illi: Ego sum Deus, place
in conspectu meo et esto sine querella, et ponam
testamentum meum inter me et inter te et inplebo
te ualde. Et procidit Abraham in faciem suam. Et
locutus est illi Deus dicens: Et ego, ecce
se om. V 2 cO iugi§ V; coniugii g; coniugi
▼
rell. v Domb. 4 petiisae v 7 tatentem V 10 Dei om. p q
11 stereli f g spopondit patrem eum p 12 promissit fg fides
9. c. obsignatur p q 14 est natus v ismahel V g; hismael p; hismahel
b 15 ei om. Vj dl p 16 dicente Deo v 17 hie-tuos om. e
18 promissum est p ne om. V e 20 ei om. P1; illi a b deus a
21 querella V bl gj querela a b2 p v 22 alterum inter om. a 23 abraham
V e g; abram v Domb. in suam faciem abraham a 24 Et ego
om. p ego om. a
gentium; et non appellabitur adhuc nomen tuum
Abram, sed erit nomen tuum Abraham, quia patrem
multarum gentium posui te; et augeam te ualde
ualde et ponam te in gentes, et reges ex te exibunt:
et statuam testamentum meum inter me et [inter]
te et inter semen tuum post te in generationes
eorum in testamentum aeternum, ut sim tibi Deus
et semini tuo post te. Et dabo tibi et semini tuo
post te terram, in qua incola es, omnem terram
Chanaan in possessionem aeternam, et ero illis
Deus. Et dixit Deus ad Abraham: Tu autem testamentum
meum conseruabis, tu et semen tuum post
te in progenies suas. Et hoc est testamentum,
quod conseruabis inter me et uos et inter semen
tuum post te in generationes suas: Circumcidetur
uestrum omne masculinum, et circumcidemini carnem
praeputii uestri, et erit in signo testamenti
inter me et uos.
uestrum omne masculinum in progenies uestras.
non est de semine tuo, circumcisione circumcidetur
uernaculus domus tuae et emticius. Et
erit testamentum meum in carne uestra in testamento
aeterno. Et qui non fuerit circumcisus
masculus, qui non circumcidetur carnem praeputii
sui octauo die, interibit anima illa de genere
eius, quia testamentum meum dissipauit. Et dixit
1 multarum a 2 adhuc] abhinc a 4 etJ utp augeam mss.; augebo r
ualde ualde V Domb.; ualde rell. v (cf. p. 176, 26) 6 inter te et me Y p
9 et sem. t. post te om. p post te om. a 11 illi bl p p a 12 tu
om. v 14 generationes v testam. meum a 17 omnetp uestrum b;
omne uestrum v circumcidimini Vp 18 in om. el signo codd.
praeter b; signum
Hic apertiora promissa sunt de uocatione gentium in Isaac,
id est in filio promissionis, quo significatur gratia, non natura,
quia de sene et anu sterili promittitur filius. Quamuis enim
et naturalem procreationis excursum Deus operetur: ubi tamen
euidens opus Dei est uitiata et cessante natura, ibi euidentius
intellegitur gratia. Et quia hoc non per generationem, sed
per regenerationem futurum erat, ideo nunc imperata est
circumcisio, quando de Sarra promissus est filius. Et quod
omnes non solum filios, uerum etiam seruos uernaculos et
emticios circumcidi iubet, ad omnes istam gratiam pertinere
testatur. Quid enim aliud circumcisio significat quam naturam
bis ut edite. uett. p 3 autem sup. lin. e 7 filius om. V p pIX l
8 si om. p1 annorum om. et 15 illum] eam b eum &88.; illum v
U
16 generauit g 17 gentem magnam v 22 anQ V 26 futuram F*
nunc om. p1 impetrata Y 27 quo e
octauus dies, qui hebdomade conpleta. hoc est post sabbatum,
resurrexit? Parentum mutantur et nomina: omnia resonant
nouitatem, et in testamento uetere obumbratur nouum. Quid
est enim quod dicitur testamentum uetus nisi noui occultatio?
Et quid est aliud quod dicitur nouum nisi ueteris reuelatio?
Risus Abrahae exultatio est gratulantis, non inrisio diffidentis.
Verba quoque eius illa in animo suo: Si mihi centum
annos habenti nascetur filius et si Sarra annorum
nonaginta pariet, non sunt dubitantis, sed admirantis. Si
quem uero monet quod dictum est: Et dabo tibi et semini
tuo post te terram, in qua tu incola es, omnem
terram Chanaan in possessionem aeternam, quo
modo accipiatur inpletum siue adhuc expectetur inplendum,
cum possessio quaecumque terrena aeterna cuilibet genti esse
non possit: sciat aeternum a nostris interpretari, quod Graeci
appellant
Graece saeculum nuncupatur. Sed non sunt ausi Latini hoc
dicere saeculare, ne longe in aliud mitterent sensum. Saecularia
quippe dicuntur multa, quae in hoc saeculo sic aguntur.
ut breui etiam tempore transeant:
aut non habet finem aut usque in huius saeculi tenditur finem.
De masculo, qui si octauo die non fuerit circumcisus,
perit anima eius, quia testamentum Dei
dissipauit.
Item potest mouere, quo modo intellegi oporteat quod hic
dictum est: Masculus, qui non circumcidetur carnem
v 2 ebdomade Vegp; ebdomada b;
hebdomada v sabbato e2 5 occultatio noni v 9 nascerptur b
filius Vbgpv; om. eptlf 11 et] ex V1; om. e semine V 18 in
om. V 22 saeculi om. e 24 qui si] quin f g circumc. n. fuerit q
27 oportet b 28 circumciditur carne g
genere eius, quia testamentum meum dissipauit,
cum haec nulla culpa sit paruuli, cuius dixit animam perituram,
nec ipse dissipauerit testamentum Dei, sed maiores,
qui eum circumcidere non curarunt; nisi quia etiam paruuli,
non secundum suae uitae proprietatem, sed secundum communem
generis humani originem omnes in illo uno testamentum
Dei dissipauerunt, in quo omnes peccauerunt. Multa
quippe appellantur testamenta Dei exceptis illis duobus magnis,
uetere et nouo, quod licet cuique legendo cognoscere.
Testamentum autem primum, quod factum est ad hominem
primum, profecto illud est: Qua die ederitis, morte moriemini.
Unde scriptum est in libro, qui ecclesiasticus appellatur:
Omnis caro sicut uestis ueterescit. Testamentum
enim a saeculo: Morte morieris. Cum enim lex euidentior
postea data sit, et dicat apostolus: Ubi autem non est
lex, nec praeuaricatio, quo pacto in psalmo quod legitur
uerum est: Praeuaricatores aestimaui omnes peccatores
terrae, nisi quia omnes legis alicuius praeuaricatae
sunt rei, qui aliquo peccato tenentur obstricti? Quam ob rem
. si etiam paruuli, quod uera fides habet, nascuntur non proprie,
sed originaliter peccatores, unde illis gratiam remissionis
peccatorum necessariam confitemur: profecto eo modo, quo
sunt peccatores, etiam praeuaricatores legis illius, quae in
paradiso data est, agnoscuntur; ut uerum sit utrumque, quod
scriptum est, et: Praeuaricatores aestimaui omnes peccatores
terrae, et: Ubi lex non est, nec praeuaricatio.
Ac per hoc, quia circumcisio signum regenerationis fuit et
non inmerito paruulum propter originale peccatum, quo
18 Ps. 118, 119 Vegpav; octaua b p f Domb. 6 suam p 14 ueterescit Ve;
iieterescet b g; ueteraacit p v 15 "8" (est) ante Morte e morte om gl
17 quod leg. in Pealmo v 18 existimaui Y 20 tenetur V1 26 peccatores]
praeuaricatores e
nisi regeneratio liberet: sic intellegenda sunt haec uerba diuina,
tamquam dictum sit: \'Qui non fuerit regeneratus, interibit
anima illa de genere eius\', quia testamentum Dei dissipauit,
quando in Adam cum omnibus etiam ipse peccauit. Si enim
dixisset: (Quia hoc testamentum meum dissipauit\', non nisi
de ista circumcisione intellegi cogeret; nunc uero, quoniam
non expressit cuius modi testamentum paruulus dissipauerit,
liberum est intellegere de illo testamento dictum, cuius dissipatio
pertinere posset ad paruulum. Si autem hoc quisquam
non nisi de ista circumcisione dictum esse contendit, quod
in ea testamentum Dei, quoniam non est circumcisus, dissipauerit
paruulus: quaerat locutionis aliquem modum, quo non
absurde possit intellegi, ideo dissipasse testamentum, quia
licet non ab illo, tamen in illo est dissipatum. Verum sic
quoque animaduertendum est nulla in se neglegentia sua
iniuste interire incircumcisi animam paruuli nisi originalis
obligatione peccati.
De commutatione nominum Abrahae et Sarrae, qui
cum ob unius sterilitatem, ob utriusque autem senectutem
generare non possent, munus fecunditatis
indepti sunt.
Facta igitur promissione tam magna tamque dilucida ad
Abraham, cui euidentissime dictum est: Patrem multarum
gentium posui te; et augeam te ualde ualde et ponam
te in gentes, et reges ex te exibunt. Et dabo tibi ex
Sarra filium, et benedicam illum, et erit in nationes,
Vbegp Domb.; populo f v 8 10 13
paruol g 10 posset V b2 egp α; possit
De tribus uiris uel angelis, in quibus ad quercum
Mambre apparuisse Abrahae Dominus indicatur.
Item Deus apparuit Abrahae ad quercum Mambre in tribus
uiris, quos dubitandum non est angelos fuisse; quamuis
quidam existiment unum in eis fuisse Dominum Christum,
adserentes eum etiam ante indumentum carnis fuisse uisibilem.
Est quidem diuinae potestatis et inuisibilis, incorporalis
adspectibus apparere, non per id quod est, sed per aliquid
quod sibi subditum est; quid autem illi subditum non est?
Verum tamen si propterea confirmant horum trium aliquem
fuisse Christum, quia, cum tres uidisset, ad Dominum singulariter
est locutus (sic enim scriptum est: Et ecce tres
uiri stabant super eum, et uidens procucurrit in
obuiam illis ab ostio tabernaculi sui, et adorauit
super terram et dixit: Domine, si inueni gratiam ante
te, et cetera): quur non et illud aduertunt, duos ex eis
uenisse, ut Sodomitae delerentur, cum adhuc Abraham ad
unum loqueretur, Dominum appellans et intercedens, ne simul
iustum cum inpio in Sodomis perderet? Illos autem duos
om. p indic.]
manifestatur p 14 etiam eum V 15 et uisibilis V incommot. bv
17 non om. V 21 Et om. p 22 procurrit bl p in obuiam
V ab egpp a f; in om. v 23 hostio Ve 25 et] ad e; etiam v aduertant
V1 ei eis om. el 27 unam V1
singulariter Dominum appellet. Nam cum eis pluraliter dixisset:
Ecce, domini, declinate in domum pueri uestri, et
cetera quae ibi dicuntur, postea tamen ita legitur: Et tenuerunt
angeli manum eius et manum uxoris eius et
manus duarum filiarum eius,
Dominus ipsi. Et factum est, mox ut eduxerunt illum
foras, et dixerunt: Saluam fac animam tuam, ne respexeri}
retro, nec steteris in tota regione; in monte
saluum te fac, ne quando conprehendaris. Dixit autem
Loth ad illos: Oro, Domine, quia inuenit puer tuus
misericordiam ante te, et \'quae sequuntur. Deinde post
haec uerba singulariter illi respondet et Dominus, cum in
duobus angelis esset, dicens: Ecce miratus sum faciem
tuam, et cetera. Unde multo est credibilius, quod et Abraham
in tribus et Loth in duobus uiris Dominum agnoscebant, cui
per singularem numerum loquebantur, etiam cum eos homines
esse arbitrarentur; neque enim aliam ob causam sic eos
susceperunt, ut tamquam mortalibus et humana refectione
» indigentibus ministrarent; sed erat profecto aliquid, quo ita
excellebant, licet tamquam homines, ut in eis esse Dominum,
sicut esse adsolet in prophetis, hi, qui hospitalitatem illis
exhibebant, dubitare non possent; adque ideo et ipsos aliquando
pluraliter et in eis Dominum aliquando singulariter
appellabant. Angelos autem fuisse scriptura testatur, non
solum in hoc genesis libro, ubi haec gesta narrantur, uerum
etiam in epistula ad Hebraeos, ubi, cum hospitalitas laudaretur:
Per hanc. inquit, etiam quidam nescientes hospitio
receperunt angelos. Per illos igitur tres uiros, cum rursus
Vabeppaf Domb.; appellaret gv 3 inclinate F1
6 manum duarum gp 9 in monte Vaegpv; in montem bpuf
1 et
13 ille a respondet Vp Domb.; respondit rell. v haec dfiB b
15 et ante Abrah. om. Va 20 quod e 22 esse adsolet abeglpv;
ease solet gesse om. V Domb.
est etiam tale responsum, ut diceretur: Abraham erit in
magnam gentem et multam, et benedicentur in
eo omnes gentes terrae. Et hic duo illa breuissime
plenissimeque promissa sunt, gens Israel secundum carnem
et omnes gentes secundum fidem.
De Loth a Sodomis liberato adque eisdem caelesti
igne consumtis et de Abimelech, cuius concupiscentia
castitati Sarrae nocere non potuit.
Post hanc promissionem liberato de Sodomis Loth et ueniente
igneo imbre de caelo tota illa regio inpiae ciuitatis in cinerem
uersa est, ubi stupra in masculos in tantam consuetudinem
conualuerant, quantam leges solent aliorum factorum
praebere licentiam. Verum et hoc eorum supplicium specimen
futuri iudicii diuini fuit. Nam quo pertinet quod prohibiti
sunt qui liberabantur ab angelis retro respicere, nisi
quia non est animo redeundum ad ueterem uitam, qua per
gratiam regeneratus exuitur, si ultimum euadere indicium
cogitamus? Denique uxor Loth, ubi respexit, remansit et in
salem conuersa hominibus fidelibus quoddam praestitit condimentum,
quo sapiant aliquid, unde illud caueatur exemplum.
Inde rursus Abraham fecit in Geraris aput regem ciuitatis
illius Abimelech, quod in Aegypto de coniuge fecerat, eique
intacta similiter reddita est. Ubi sane Abraham obiurganti
regi, quur tacuisset uxorem sororemque dixisset, aperiens
quid timuerit etiam hoc addidit: Etenim uere soror mea
est de patre, sed non de matre, quia de patre suo
v 3 benedicantur e1 9 ignem f gx consQptis.
31 capitulum. De abimelech cett. p 12 illa tota e 14 conualuerunt
V1 15 praeuere V 17 liberabuntur F1 19 regenerati
exsuimur, in marg. regeneratus exuitur e; exsuitur V
pulchritudinis fuit, ut etiam in illa aetate posset adamari.
De Isaac secundum promissionem nato, cui nomen
ex risu utriusque parentis est inditum.
Post haec natus est Abrahae secundum promissionem Dei
de Sarra filius, eumque nominauit Isaac, quod interpretatur
risus. Riserat enim et pater, quando ei promissus est, admirans
in gaudio; riserat et mater, quando per illos tres uiros
iterum promissus est, dubitans in gaudio; quamuis exprobrante
angelo, quod risus ille, etiamsi gaudii fuit, tamen
plenae fidei non fuit, post ab eodem angelo in fide etiam
confirmata est. Ex hoc ergo puer nomen accepit. Nam quod
risus ille non ad inridendum obprobrium, sed ad celebrandum
gaudium pertinebat, nato Isaac et eo nomine uocato Sarra
monstrauit; ait quippe: Risum mihi fecit Dominus;
quicumque enim audierit, congaudebit mihi. Sed
post aliquantulum tempus ancilla de domo eicitur cum filio
suo, et duo illa secundum apostolum testamenta significantur,
uetus et nonum, ubi Sarra illa supernae Hierusalem, hoc est
ciuitatis Dei, figuram gerit.
De oboedientia et
immolandi probatus est filii, et de morte Sarrae.
Inter haec, quae omnia commemorare nimis longum est,
tentatur Abraham de immolando dilectissimo filio ipso Isaac,
ut pia eius oboedientia probaretur, saeculis in notitiam
4 nato om. f cuius p q 5 est om. q 15 et$x eo V 18 de
om. p 19 illa om. ep p f 21 gerit] tenet p 23 abraham f gp
24 prob. est filii f 9 Domb.; filii prob. est pqv et de morte Sarrae
om. fg q f; in p. legitur: 34 capitulum. De morte sarre et de emptione
agri ad sepulturam eius 25 est om. V
quia et gratulanda est, qua fit probatio. Et plerumque aliter
animus humanus sibi ipsi innotescere non potest, nisi uires
suas sibi non uerbo, sed experimento tentatione quodam
modo interrogante respondeat; ubi si Dei munus agnouerit,
tunc pius est, tunc solidatur firmitate gratiae, non inflatur
inanitate iactantiae. Numquam sane crederet Abraham, quod
uictimis Deus delectaretur humanis; quamuis diuino intonante
praecepto oboediendum sit, non disputandum; uerum tamen
Abraham confestim filium, cum fuisset immolatus, resurrecturum
credidisse laudandus est. Dixerat namque illi Deus,
cum de ancilla et filio eius foras eiciendis uoluntatem coniugis
nollet inplere: In Isaac uocabitur tibi semen. Et
certe ibi sequitur ac dicitur: Et filium autem ancillae
huius in magnam gentem faciam illum, quia semen
tuum est. Quo modo ergo dictum est: In Isaac uocabitur
tibi semen, cum et Ismaelem Deus semen eius
uocauerit? Exponens autem apostolus quid sit: In Isaac
uocabitur tibi semen: Id est, inquit, non qui filii
carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur
in semine. Ac per hoc filii promissionis, ut sint
semen Abrahae, in Isaac uocantur, hoc est in Christo uocante
gratia congregantur. Hanc ergo promissionem pater pius fideliter
tenens. quia per hunc oportebat inpleri, quem Deus
iubebat occidi, non haesitauit, quod sibi reddi poterat immolatus,
qui dari potuit non speratus. Sic intellectum est et in
epistula ad Hebraeos, et sic expositum. Fide, inquit,
g dpl e 10 immolataraB e 12 filioque e 14 et
filium Vabppa Domb.; et om. eg /v 17 hismahelem Veg semen
eius deus F1 21 semine V m. 1 ex semen corr., ab egp a fv (cf.
infra p. 186, 20 ubi omnes codd. praebent in semine); semen p
Sed diuina per angelum uerba potius audiamus. Ait quippe
scriptura: Et extendit Abraham manum suam sumere
machaeram, ut occideret filium suum. Et uocauit
illum angelus Domini de caelo et dixit: Abraham!
Ille autem dixit: Ecce ego. Et dixit: Non inicias
manum tuam super puerum, neque facias illi quicquam;
nunc enim sciui quia times Deum tuum, et
non pepercisti filio tuo dilecto propter me. Nunc
sciui dictum est \'nunc sciri feci\'; neque enim hoc nondum
sciebat Deus. Deinde ariete illo immolato pro Isaac filio suo
uocauit, ut legitur, Abraham nomen loci illius:
Dominus uidit; ut dicant hodie: In monte
V ab ep p a Dornb.; in isaac g v 3 et om. V1 e 4 suscitare
V; excitare rell. v Domb. Deus om. e 6 et om. eg
similitudine p 6 unde mss.; de quo v idem apost. v 8 illum av
9 et inpon. F1 Domb. 14 fer?batur F1 15 iudaicis gppa-fv;
c
indeis V; a iudaeis a e et m. 2 in ras. b 22 non enim siui e tuum
Vabep pa Domb.; tu g fv 24 nondumJ non e 27 hodie, superscripto
usque,
Post haec Sarra mortua est, centensimo uicensimo septimo
anno uitae suae, centensimo autem et tricensimo septimo
uiri sui. Decem quippe annis eam praecedebat aetate; sicut
ipse, quando sibi ex illa promissus est filius, ait: Si mihi
annorum centum nascetur [filius], et si Sarra
annorum nonaginta pariet. Tunc emit agrum Abraham,
in quo sepeliuit uxorem. Tunc ergo secundum narrationem
Stephani in terra illa est conlocatu\'s, quoniam coepit ibi esse
possessor; post mortem scilicet patris sui, qui colligitur ante
biennium fuisse defunctus.
superscripto l apparuit, a siui e1 5 me Veg Dotnb.;
memet αbpv 8 tibi e1 9 tamquam
De Rebecca nepte Nachor, quam Isaac accepit
uxorem.
Deinde Rebeccam neptem Nachor patrui sui, cum annorum
quadraginta esset Isaac, duxit uxorem, centensimo scilicet et
quadragensimo anno uitae patris sui, triennio post mortem
matris suae. Ut autem illam duceret, quando ab eius patre
in Mesopotamiam seruus missus est, quid aliud demonstratum
est, cum eidem seruo dixit Abraham: Pone manum tuam
sub femore meo, et adiurabo te per Dominum
Deum caeli et Dominum terrae, ut non sumas
uxorem filio meo Isaac a filiabus
nisi Dominum Deum caeli et Dominum terrae in carne, quae
ex illo femore trahebatur, fuisse uenturum? Numquid haec
parua sunt praenuntiatae indicia ueritatis, quam conpleri
uidemus in Christo?
Quid intellegendum sit in eo, quod Abraham post
mortem Sarrae Cetturam accepit uxorem.
Quid autem sibi uult, quod Abraham post mortem Sarrae
Cetturam duxit uxorem? Ubi absit ut incontinentiam suspicemur,
praesertim in illa iam aetate et in illa fidei sanctitate.
An adhuc procreandi filii quaerebantur, cum iam Deo promittente
tanta multiplicatio filiorum ex Isaac per stellas caeli
et harenam terrae fide probatissima teneretur? Sed profecto
si Agar et Ismael, doctore apostolo, significauerunt carnales
ueteris testamenti, quur non etiam Cettura et filii eius
fg 4 patris V 5 \'XL\' V centensimo sup. lin. V
6 sui om. e 10 per dominum a beg p p2av per om. V pI Domb.
11 caeli usque ad Deum l. 13 om. bl ut om. f 12 de fil. b in
marg., v 15 praennntiate,
De geminis adhuc in utero Rebeccae matris inclusis
quid indicauerit diuina responsio.
Iam ex hoc, quem ad modum per posteros Abrahae ciuitatis
Dei procurrant tempora, uideamus. A primo igitur anno
uitae Isaac usque ad sexagensimum, quo ei nati sunt filii,
illud memorabile est, quod, cum illi Deum roganti ut pareret
uxor eius, quae sterilis erat, concessisset Dominus quod
petebat, adque haberet illa conceptum, gestiebant gemini
adhuc in utero eius inclusi. Qua molestia cum angeretur,
Dominum interrogauit accepitque responsum: Duae gentes
in utero tuo sunt et duo populi de uentre tuo
separabuntur et populus populum superabit et
maior seruiet minori. Quod Paulus apostolus magnum
uult intellegi gratiae documentum, quia nondum illis natis
nec aliquid agentibus boni seu mali sine ullis bonis meritis
eligitur minor maiore reprobato; quando procul dubio, quantum
adtinet ad originale peccatum, ambo pares erant; quantum
autem ad proprium, ullius eorum nullum erat. Sed nunc
de hac re dicere aliquid latius instituti operis ratio non sinit,
unde in aliis iam multa diximus. Quod autem dictum est:
Maior seruiet minori, nemo fere nostrorum aliter intellexit.
quam maiorem populum Iudaeorum minori Christiano
populo seruiturum. Et re uera quamuis in gente Idumaeorum,
quae nata est de maiore, cui duo nomina erant (nam et
Esau uocabatur et Edom, unde Idumaei), hoc uideri possit
1 filium eyuir» e 4 clausis p 19 elegitur V 22 sinit] permittit b
23 unde et in v multa iam begp est om. V 24 nostrorum
Va be p p Domb.; nostrum gav 25 populo Christ. v 28 posset g
est ex minore, id est Israelitico, eique fuerat futura subiecta:
tamen in aliquid maius intentam fuisse istam prophetiam,
qua dictum est: Populus populum superabit et maior
seruiet minori, conuenientius creditur. Et quid est hoc,
nisi quod in Iudaeis et Christianis euidenter inpletur?
De oraculo et benedictione, quam Isaac non aliter
quam pater ipsius, merito eiusdem dilectus,
accepit.
Accepit etiam Isaac tale oraculum, quale aliquotiens pater
eius acceperat. De quo oraculo sic scriptum est: Facta est
autem fames super terram praeter famem, quae
prius facta est in tempore Abrahae. Abiit autem
Isaac adAbimelech
Apparuit autem illi Dominus et dixit: Noli descendere
in Aegyptum; habita autem in terra, quam
tibi dixero, et incole in terra hac; et ero tecum
et benedicam te. Tibi enim et semini tuo dabo
omnem terram hanc, et statuam
quod iuraui Abrahae patri tuo; et multiplicabo
semen tuum tamquam stellas caeli, et dabo semini
tuo omnem terram hanc, et benedicentur in semine
tuo omnes gentes terrae, pro eo quod obaudiuit
Abraham pater tuus uocem meam et custodiuit
praecepta mea et mandata mea et iustificationes
meas et legitima mea. Iste patriarcha nec uxorem habuit
aliam nec aliquam concubinam, sed posteritate duorum geminorum
ex uno concubitu procreatorum contentus fuit. Timuit
sane etiam ipse periculum de pulchritudine coniugis, cum
habitaret inter alienos, fecitque quod pater, ut eam sororem
e 11 oraculum tale v 14 abit V 17 in om. e 31 sororem
superscripto suam b
et materno sanguine; sed etiam ipsa ab alienis, cognito quod
uxor esset, mansit intacta. Nec ideo tamen istum patri eius
praeferre debemus, quia iste nullam feminam praeter unam
coniugem nouerat. Erant enim procul dubio paternae fidei et
oboedientiae merita potiora, in tantum, ut propter illum dicat
Deus huic se facere bona quae facit. Benedicentur, inquit,
in semine tuo omnes gentes terrae, pro eo quod obaudiuit
Abraham pater tuus uocem meam et custodiuit
praecepta mea et mandata mea et iustificationes
meas et legitima mea; et alio rursus oraculo: Ego sum,
inquit, Deus Abraham patris tui, noli timere; tecum
enim sum et benedixi te et multiplicabo semen tuum
propter Abraham patrem tuum; ut intellegamus quam
caste Abraham fecerit, quod hominibus inpudicis et nequitiae
suae de scripturis sanctis patrocinia requirentibus uidetur
fecisse libidine; deinde ut etiam hoc nouerimus, non ex bonis
singulis inter se homines conparare, sed in uno quoque
consideremus uniuersa. Fieri enim potest, ut habeat aliquid
in uita et moribus quispiam, quo superat alium, idque sit
longe praestabilius, quam est illud, unde ab alio superatur.
Ac per hoc sano ueroque iudicio, cum continentia coniugio
praeferatur, melior est tamen homo fidelis coniugatus quam
continens infidelis. Sed infidelis homo non solum minus
laudandus, uerum etiam maxime detestandus est. Constituamus
ambos bonos; etiam sic profecto melior est coniugatus fidelissimus
et oboedientissimus Deo quam continens minoris
fidei minorisque oboedientiae. Si uero paria sint cetera,
continentem coniugato praeferre quis ambigat?
mss. praeter b; et om. b v 2 sanguine/, m
eras., V alienis V ab egp a f Domb.; alienigfmis pv cognita b1
3 esset oxor p uxor eius v 4 unam sup. lin. V 6 deus dicat e
15 casta e omnibus e 17 libidinem e p 23 est om. p 25 degestandus
V1 29 praeferre gp; praeferri V2 a b2 e; proferre V1
De his, quae in Esau et Iacob mystice praefigurabantur.
Duo igitur Isaac filii Esau et Iacob pariter crescunt. Primatus
maioris transfunditur in minorem ex pacto et placito
inter illos, eo quod lenticulam, quem cibum minor parauerat,
maior inmoderatius concupiuit, eoque pretio primogenita sua
fratri iuratione interposita uendidit. Ubi discimus in uescendo
non cibi genere, sed auiditate inmodesta quemque culpandum.
Senescit Isaac eiusque oculis per senectam uisus aufertur.
Vult benedicere filium maiorem et pro illo nesciens benedicit
minorem, pro fratre maiore, qui erat pilosus, se paternis
manibus subponentem, haedinis sibi pelliculis coaptatis uelut
aliena peccata portantem. Iste dolus Iacob ne putaretur fraudulentus
dolus et non in eo magnae rei mysterium quaereretur,
superius praedixit scriptura: Et erat Esau homo
sciens uenari, agrestis; Iacob autem homo simplex,
habitans domum. Hoc nostri quidam interpretati sunt
<sine dolo\'. Siue autem \'sine dolo\' siue \'simplex\' siue potius
\'sine fictione) dicatur, quod est Graece
ista percipienda benedictione dolus hominis sine dolo? Quis
est dolus simplicis, quae fictio non mentientis, nisi profundum
mysterium ueritatis? Ipsa autem benedictio qualis est? Ecce,
inquit, odor filii mei tamquam odor agri pleni, quem
benedixit Dominus. Et det tibi Deus de rore caeli
et de ubertate terrae et multitudinem frumenti et
uini, et seruiant tibi gentes et adorent te principes
et fiere dominus fratris tui et adorabunt te filii
patris tui. Qui maledixerit te, maledictus; et qui
p 9 immoderata v quemque, que om. e1
13 pellibus, in marg. pelliculis, e 14 Iacob om. V 16 et om. v
ft
18 domi p 20 plastos Y 28 fiere mss. praeter bs; fieri 65; fias e
29 et Otn. e
est Christi in omnibus gentibus. Hoc fit, hoc agitur.
Lex et prophetia est Isaac; etiam per os Iudaeorum Christus
ab illa benedicitur, uelut a nesciente, quia ipsa nescitur.
Odore nominis Christi, sicut ager, mundus inpletur; eius est
benedictio de rore caeli, hoc est de uerborum pluuia diurnorum,
et de ubertate terrae, hoc est congregatione populorum;
eius est multitudo frumenti et uini, hoc est multitudo quam
colligit frumentum et uinum in sacramento corporis eius et
sanguinis. Ei seruiunt gentes, ipsum adorant principes; ipse
est dominus fratris sui, quia populus eius dominatur Iudaeis;
ipsum adorant filii patris eius, hoc est filii Abrahae secundum
fidem, quia et ipse filius est Abrahae secundum carnem;
ipsum qui maledixerit, maledictus, et qui benedixerit, benedictus
est. Christus, inquam, noster etiam ex ore Iudaeorum
quamuis errantium, sed tamen legem prophetasque cantantium
benedicitur, id est ueraciter dicitur; et alius benedici
putatur, qui ab eis errantibus exspectatur. Ecce benedictionem
promissam repetente maiore expauescit Isaac, et alium se pro
alio benedixisse cognoscit; miratur et quisnam ille sit percontatur;
nec tamen se deceptum esse conqueritur; immo
confestim reuelato sibi intus in corde magno sacramento
deuitat indignationem, confirmat benedictionem. Quis ergo,
inquit, uenatus est mihi uenationem et intulit mihi,
et manducaui ab omnibus, antequam tu uenires? et
benedixi eum, et benedictus sit. Quis non hic maledictionem
potius exspectaret irati, si haec non superna inspiratione,
sed terreno more gererentur?s o res gestas, sed
V; christi est rtll. v 7 congregatione Vbg Domb.;
de congreg. aepv 9 corporisj caro V (v. 1 Praef. p. VIII) et
sang. eius v 11 dominator g 19 repente maior uenit. expauit p
pro alio ae v 20 cognoscit Vbeg; cognoscens apv Domb. percontatur
V b2 e gj percuntatur a; percunctatur bl pv 25 et ante mand.
om. V 26 sit benedictus v 27 expectaret potius V1
Si excutiantur singula tantis fecunda mysteriis, multa
sunt inplenda uolumina; sed huic operi modus moderate
inponendus nos in alia festinare conpellit.
De misso Iacob in Mesopotamiam ad accipiendam
uxorem et de uisione, quam in itinere somniauit,
et de quattuor ipsius feminis, cum unam petisset
uxorem.
Mittitur Iacob a parentibus in Mesopotamiam, ut ibi ducat
uxorem. Patris mittentis uerba haec sunt: Non accipies
uxorem ex filiabus Chananaeorum; surgens fuge in
Mesopotamiam in domum Bathuel, patris matris
tuae, et sume tibi inde uxorem de filiabus. Laban,
fratris matris tuae. Deus autem meus benedicat te et
augeat te et multiplicet te; et eris in congregationes
gentium; et det tibi benedictionem Abraham patris
tui, tibi et semini tuo post te, ut heres fias terrae
incolatus tui, quam dedit Deus Abraham. Hic iam
intellegimus segregatum semen Iacob ab alio semine Isaac,
quod factum est per Esau. Quando enim dictum est: In
Isaac uocabitur tibi semen, pertinens utique semen ad
ciuitatem Dei, separatum est inde aliud semen Abrahae, quod
erat in ancillae filio, et quod futurum erat in filiis Cetturae.
Sed adhuc erat ambiguum de duobus geminis filiis Isaac,
ad utrumque an ad unum eorum illa benedictio pertineret:
et si ad unum, quisnam esset illorum. Quod nunc declaratum
f g; missione p 7 in om. f g 8 petiisset v 11 uerba
haec V; haec uerba rell. v 15 et augeat te sup. lin. V 17 bene-
dictiones p patris tui abraham a abraham Vagpaf; abrahae
b p v 19 deus sup. lin. V deus abraham dedit e abraham mss.;
Abrahae v hinc a 20 intellegemus e 24 ancilla et 9 26 ad
Vae; an ad bgpv an ex ad corr. V
Et eris in congregationes gentium, et det tibi benedictionem
Abraham patris tui.
Pergens itaque in Mesopotamiam Iacob in somnis accepit
oraculum, de quo sic scriptum est: Et exiit Iacob a puteo
iurationis et profectus est in Charran et deuenit in
locum et dormiuit ibi; occiderat enim sol; et sumsit
ex lapidibus loci et posuit ad caput suum et dormiuit
in loco illo et somniauit. Et ecce scala stabilita
super terram, cuius caput pertingebat ad caelum; et
angeli. Dei ascendebant et descendebant per illam, et
Dominus incumbebat super illam et dixit: Ego sum
Deus Abraham patris tui et Deus Isaac, noli timere;
terram, in qua tu dormis super eam, tibi dabo illam
et semini tuo; et erit semen tuum sicut harena terrae,
et dilatabitur supra mare et in Africum et in aquilonem
et ad orientem; et benedicentur in te omnes
tribus terrae et in semine tuo. Et ecce ego sum tecum,
custodiens te in omni uia quacumque ibis, et reducam
te in terram hanc, quia non te derelinquam, donec
faciam omnia, quae tecum locutus sum. Et surrexit
Iacob de somno suo et dixit: Quia est Dominus in
loco hoc, ego autem nesciebam. Et timuit et dixit:
Quam terribilis locus hic! non est hoc nisi domus
Dei et haec porta est caeli. Et surrexit Iacob et sumsit
lapidem, quem subposuit ibi sub caput suum,
et statuit illum titulum et superfudit oleum in
a 3 abraham V ab egp a; Abrahae
p 5 sic om. e 6 cbarran p f; charra Vepa; carram b; charrara
agv 11 et descend. om. e 16 dilabitur e super e v in
b
affricam a 17 ad] ab g; in a 19 ieris V 22 Dominus est v
24 terribilis est a hocj hic a 26 ibi Vpav; sibi aego sub
V aegpaf; super p; ad v ibi ad m. 2 sup. lin. b suum om. v
27 in titulum b v
Dei. Hoc ad prophetiam pertinet; nec more idolatriae lapidem
perfudit oleo Iacob, uelut faciens illum Deum; neque enim
adorauit eundem lapidem uel ei sacrificauit; sed quoniam
Christi nomen a chrismate est, id est ab unctione, profecto
figuratum est hic aliquid, quod ad magnum pertineat sacramentum.
Scalam uero istam intellegitur ipse Saluator nobis
in memoriam reuocare in euangelio, ubi, cum dixisset de
Nathanael: Ecce uere Israelita, in quo dolus non est,
quia Israel uiderat istam uisionem (ipse est enim Iacob),
eodem loco ait: Arnen, amen, dico uobis, uidebitis
caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes
super filium hominis.
Pen-exit ergo Iacob in Mesopotamiam, ut inde acciperet
uxorem. Unde autem illi acciderit quattuor habere feminas,
de quibus duodecim filios et unam filiam procreauit, cum
earum nullam concupisset inlicite, indicat scriptura diuina.
Ad unam quippe accipiendam uenerat; sed cum illi altera
[pro altera] subposita fuisset, nec ipsam dimisit, qua nesciens
usus fuerat in nocte, ne ludibrio eam uideretur habuisse, et
eo tempore, quando multiplicandae posteritatis causa plures
uxores lex nulla prohibebat, accepit etiam illam, cui uni iam
futuri coniugii fidem fecerat. Quae cum esset sterilis, ancillam
suam, de qua filios ipsa susciperet, marito dedit; quod etiam
maior soror eius, quamuis peperisset, imitata, quoniam multiplicare
prolem cupiebat, effecit. Nullam Iacob legitur petisse
praeter unam, nec usus plurimis nisi gignendae prolis officio,
coniugali iure seruato, ut neque hoc faceret, nisi uxores eius
id fieri flagitassent, quae corporis uiri sui habebant legitimam
a 5 a om. et id est, omisso priore est, e unctionem
V 9 nathanaele bev 10 quoniam b est om. V 12 et
descend. om. g 17 concupiuit b; concupisceret v diu. script. indicat
v 19 pro altera om. Vaepp quia V fi qualll b 20 fuerit e
23 sterelis e 24 filium p 26 petiisse v
quattuor mulieribus. Deinde ingressus est in Aegyptum per
filium suum Ioseph, qui uenditus ab inuidentibus fratribus eo
perductus fuit adque ibidem sublimatus.
Quae ratio fecerit, ut Iacob etiam Israel cognominaretur.
Iacob autem etiam Israel, sicut paulo ante dixi, uocabatur,
quod nomen magis populus ex illo procreatus obtinuit. Hoc
autem nomen illi ab angelo inpositum est, qui cum illo
fuerat in itinere de Mesopotamia redeunte luctatus, typum
Christi euidentissime gerens. Nam quod ei praeualuit Iacob,
utique uolenti, ut mysterium figuraret, significat passionem
Christi, ubi uisi sunt ei praeualere Iudaei. Et tamen benedictionem
ab eodem angelo, quem superauerat, inpetrauit;
ac sic huius nominis inpositio benedictio fuit. Interpretatur
autem Israel \'uidens Deum\\ quod erit in fine praemium
sanctorum omnium. Tetigit porro illi idem angelus ueluti
praeualenti latitudinem femoris eumque isto modo claudum
reddidit. Erat itaque unus adque idem Iacob et benedictus et
claudus: benedictus in eis, qui in Christum ex eodem populo
crediderunt, adque in infidelibus claudus. Nam femoris latitudo
generis multitudo est. Plures quippe sunt in ea stirpe, de
quibus prophetice praedictum est: Et claudicauerunt a
semitis suis.
V 6 fecerit fpf Domb.; foerit gqv Iacob om. p q
11 in om. e 12 ei sup. lin. g 13 ut om. e 14 praeuelare e
16 hoiug om. p 18 omn. aanctorum v ueluti Yegp; uelut v Domb.
20 reddit V1 22 in fidelibus e 23 est multitudo v
Quo modo Iacob cum septuaginta quinque animabus
Aegyptum narretur ingressus, cum plerique ex his,
qui commemorantur, tempore posteriore sint geniti.
Ingressi itaque referuntur in Aegyptum simul cum ipso
Iacob septuaginta quinque homines, adnumerato ipso filiis
suis. In quo numero duae tantum feminae commemorantur,
una filia, neptis altera. Sed res diligenter considerata non
indicat, quod tantus numerus fuerit in progenie Iacob die
uel anno quo ingressus est Aegyptum. Commemorati sunt
quippe in eis etiam pronepotes Ioseph, qui nullo modo iam
tunc esse potuerunt, quoniam tunc centum triginta annorum
erat Iacob, filius uero eius Ioseph triginta nouem; quem cum
accepisse tricensimo anno suo uel amplius constet uxorem,
quo modo potuit per nouem annos habere pronepotes de filiis,
quos ex eadem uxore suscepit? Cum igitur nec filios haberent
Ephraem et Manasses, filii Ioseph, sed eos pueros infra quam
nouennes Iacob Aegyptum ingressus inuenerit, quo pacto
eorum non solum filii, sed etiam nepotes in illis septuaginta
quinque numerantur, qui tunc Aegyptum ingressi sunt cum
Iacob? Nam commemoratur ibi Machir, filius Manasse, nepos
Ioseph, et eiusdem Machir filius, id est Galaad, nepos Manasse,
pronepos Ioseph; ibi est et quem genuit Ephraem, alter
filius Ioseph, id est Utalaam, nepos Ioseph, et filius ipsius
Utalaae Edem, nepos Ephraem, pronepos Ioseph; qui nullo
modo esse potuerunt, quando Iacob in Aegyptum uenit et
filios Ioseph, nepotes suos, auos istorum, minores quam
nouem annorum pueros inuenit. Sed nimirum introitus Iacob
om. p q 4 commemorentur p sunt q 5 ipso otn. a
6 sq. ipso cQ filiis, transpositione notata, b filiis Vegp Domb.;
cura filiia a v 10 quod V 14 accepisset V 15 habere sup.
lin. V 21 commemorantur p 24 tutalaam
De benedictione, quam Iacob in ludam filium suum
promisit.
Igitur propter populum Christianum, in quo Dei ciuitas
peregrinatur in terris, si carnem Christi in Abrahae semine
requiramus, remotis concubinarum filiis occurrit Isaac; si in
semine Isaac, remoto Esau, qui est etiam Edom, occurrit
Iacob, qui est et Israel; si in semine ipsius Israel, remotis
ceteris occurrit ludas, quia de tribu Iuda exortus est Christus.
Ac per hoc cum in Aegypto moriturus Israel suos filios
benediceret, quem ad modum ludam prophetice benedixerit,
audiamus: Iuda, inquit, te laudabunt fratres tui. Manus
tuae super dorsum inimicorum tuorum; adorabunt te
filii patris tui. Catulus leonis Iuda; ex germinatione,
fili mi, ascendisti; recumbens dormisti ut leo et ut
catulus leonis; quis suscitabit eum? Non deficiet
princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec
ueniant quae reposita sunt ei; et ipse exspectatio
gentium; adligans ad uitem pullum suum et cilicio
pullum asinae suae lauabit in uino stolam suam et
in sanguine uuae amictum suum. Fului oculi eius a
uino et dentes candidiores lacte. Exposui haec aduersus
Manichaeum Faustum disputans et satis esse arbitror, quantum
ueritas prophetiae huius elucet; ubi et mors Christi
praedicta est uerbo dormitionis et non necessitas, sed potestas
in morte nomine leonis. Quam potestatem in euangelio
ipse praedicat dicens: Potestatem habeo ponendi animam
meam et potestatem habeo iterum
eam tollit a me; sed ego eam pono a me, et iterum
d om. p 4 Dei om. ex 7 e/5, littera x (?) erasa, V 8 Israel
ipsius v 10 filios suos v 14 generatione g 15 mihi V ascendistis
e 16 qui V e suscitauit V 20 lauauit V 21 amictus e
26 iQ mQrţę e 28 et nemo g
namque pertinet potestatem, quod de resurrectione eius
adiunctum est: Quis suscitabit eum? hoc est, quia nullus
hominum, nisi se ipse, qui etiam de corpore suo dixit:
Soluite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud.
Ipsum autem genus mortis, hoc est sublimitas crucis, in uno
uerbo intellegitur, quod ait: Ascendisti. Quod uero addidit:
Recumbens dormisti, euangelista exponit, ubi dicit: Et
inclinato capite tradidit spiritum; aut certe sepultura
eius agnoscitur, in qua recubuit dormiens, et unde illum
nullus hominum, sicut prophetae aliquos uel sicut ipse alios,
suscitauit, sed sicut a somno ipse surrexit. Stola porro eius,
quam lauat in uino, id est mundat a peccatis in sanguine
suo, cuius sanguinis sacramentum baptizati sciunt, unde et
adiungit: Et in sanguine uuae amictum suum, quid
est nisi ecclesia? Et fului oculi eius a uino spiritales
eius inebriati poculo eius, de quo canit psalmus: Et calix
tuus inebrians quam praeclarus est! Et dentes eius
candidiores lacte, quod potant aput apostolum paruuli,
uerba scilicet nutrientia, nondum idonei solido cibo. Ipse
igitur est, in quo reposita erant promissa Iudae, quae donec
uenirent numquam principes, hoc est reges Israel, ab illa
stirpe defuerunt. Et ipse exspectatio gentium; quod clarius
est uidendo quam fit exponendo.
V bl a auscitauit e 5 et in triduo bp; in triduo F; et
triduo aeg resuscitabo a begppa ν j suscitabo,
De filiis Ioseph, quos Iacob prophetica manuum suarum
transmutatione benedixit.
Sicut autem duo Isaac filii. Esau et Iacob, figuram praebuerunt
duorum populorum in Iudaeis et Christianis (quamuis,
quod ad carnis propaginem pertinet, nec Iudaei uenerint de
semine Esau. sed Idumaei; nec Christianae gentes de Iacob,
sed potius Iudaei; ad hoc enim tantum figura ualuit, quod
dictum est: Maior seruiet minori): ita factum est etiam
in duobus filiis Ioseph; nam maior gessit typum Iudaeorum,
Christianorum autem minor. Quos cum benediceret Iacob,
manum dextram ponens super minorem quem habebat ad
sinistram, sinistram super maiorem quem habebat ad dextram:
graue uisum est patri eorum, et admonuit patrem uelut
corrigens eius errorem et quisnam eorum esset maior ostendens.
At ille mutare manus noluit, sed dixit: Scio, fili,
scio. Et hic erit in populum, et hic exaltabitur; sed
frater eius iunior maior illo erit, et semen eius erit
in multitudinem gentium. Etiam hic duo illa promissa
demonstrat. Nam ille in populum, iste in multitudinem
gentium. Quid euidentius quam his duabus promissionibus
contineri populum Israelitarum orbemque terrarum in semine
Abrahae, illum secundum carnem, istum secundum fidem?
De temporibus Moysi et Iesu Naue ac iudicum adque
inde regum, quorum quidem Saul primus est, sed
Dauid praecipuus et sacramento habetur et merito.
Defuncto Iacob, defuncto etiam Ioseph per reliquos centum
quadraginta quattuor annos, donec exiretur de terra Aegypti,
g 3 benedicit fg 6 quod om. V pertinent V de
V abeppaf Domb.; ex gv 8 ad ex ab corr. V 9 etiam om. V
16 scio ex scit corr. V 21 his om. e 25 De ihu p hiesu f g
Defuncto Moyse populum rexit Iesus Naue et in terram
promissionis introduxit eamque populo diuisit. Ab his duobus
mirabilibus ducibus bella etiam prosperrime ac mirabiliter
gesta sunt, Deo contestante non tam propter merita Hebraei
populi quam propter peccata earum, quae debellabantur,
gentium illas eis prouenisse uictorias. Post istos duces iudices
fuerunt, iam in terra promissionis populo conlocato, ut inciperet
interim reddi Abrahae prima promissio de gente una,
id est Hebraea, et terra Chanaan, nondum de omnibus gentibus
et toto orbe terrarum; quod Christi aduentus in carne
et non ueteris legis obseruationes, sed euangelii fides fuerat
inpletura. Cuius rei praefiguratio facta est, quod non Moyses,
qui legem populo acceperat in monte Sina, sed Iesus, cui
etiam nomen Deo praecipiente mutatum fuerat ut Iesus uocaretur,
populum in terram promissionis induxit. Temporibus
autem iudicum, sicut se habebant et peccata populi et misericordia
Dei, alternauerunt prospera et aduersa bellorum.
Inde uentum est ad regum tempora, quorum primus
regnauit Saul; cui reprobato et bellica clade prostrato eiusque
stirpe reiecta, ne inde reges orerentur, Dauid successit in
4 est om. V uenire V 6 i,m,praefigurati V 7 tabula K1
8 feruntur 01 10 induxit promissionis e 11 uella V 13 earum
peccatae 15 inciperent e 16 promissionis V 17 et terraj et
cetera e 19 legis ueteris obseruatione e fide e 21 lesus] is e
24 populi peccata g 27 cui V aegp?af Domb.; quo b V 28 eiecta b
orerentur V gl; orirentur a b 92 p V
articulus quidam factus est et exordium quodam modo
tutis populi Dei; cuius generis quaedam uelut adulescentia
ducebatur ab ipso Abraham usque ad hunc Dauid. Neque
enim frustra Matthaeus euangelista sic generationes commemorauit,
ut hoc primum interuallum quattuordecim gene-
Ab adulescentia quippe incipit homo posse generare; propterea
generationum ex Abraham sumsit exordium; qui etiam pater
gentium constitutus est, quando mutatum nomen accepit.
Ante hunc ergo uelut pueritia fuit huius generis populi Dei
a Noe usque ad ipsum Abraham; et ideo in lingua inuenta
est, id est Hebraea. A pueritia namque homo incipit loqui
post infantiam, quae hinc appellata est, quod fari non potest.
Quam profecto aetatem primam demergit obliuio, sicut aetas
prima generis humani est deleta diluuio. Quotus enim quisque
est, qui suam recordetur infantiam? Quam ob rem in
isto procursu ciuitatis Dei, sicut superior unam eandemque
primam, ita duas aetates secundam et tertiam liber iste contineat,
in qua tertia propter uaccam trimam, capram trimam,
arietem trimum et inpositum est legis iugum et apparuit
abundantia peccatorum et regni terreni surrexit exordium, ubi
non defuerunt spiritales, quorum in turture et columba figuratum
est sacramentum.
1 dictas Xpf est b 4 ad huc e 12 ipsum om. al et ideo in
lingua Vagp p f Domb.; et ideo lingua e; in lingua, omisso et ideo, a;
et ideo (ide b) prima lingua b v 13 est om. p incipit homo b
14 post infant. om. e quod mss.; quia v 15 estas g 16 primi V1
19 aetates primam et secundam V 21 arietem aeppaf Domb.; et
arietem Vbgv et inpos. Vab egp p a / Domb.; et om. v 23 apirituales
v 24 post sacramentum in g f exstat contuli. AVRELI
AVGVSTUU i DE CIVITATE DEI ; CONTRA PAGANOS LIBER XVI
EXP. V EXPLICIT LIBER XVI. INCIPIT LIBER XVII- eg
De temporibus prophetarum.
Promissiones Dei, quae factae sunt ad Abraham, cuius
semini et gentem Israeliticam secundum carnem et omnes
gentes deberi secundum fidem Deo pollicente didicimus, quem
ad modum conpleantur, per ordinem temporum procurrens
Dei ciuitas indicabit. Quoniam ergo superioris libri usque
ad regnum Dauid factus est finis, nunc ab eodem regno.
quantum suscepto operi sufficere uidetur, cetera quae sequuntur
adtingimus. Hoc itaque tempus, ex quo sanctus Samuel
prophetare coepit, et deinceps, donec populus Israel captiuus
in Babyloniam duceretur adque inde secundum sancti Hieremiae
prophetiam post septuaginta annos reuersis Israelitis
Dei domus instauraretur, totum tempus est prophetarum.
Quamuis enim et ipsum Noe patriarcham, in cuius diebus
uniuersa diluuio terra diluta est, et alios supra et infra usque
ad hoc tempus, quo reges in Dei populo esse coeperunt,
propter quaedam per eos futura siue quoquo modo significata
siue praedicta, quae pertinerent ad ciuitatem Dei regnumque
caelorum, non inmerito possumus appellare prophetas, praesertim
quia nonnullos eorum id expressius legimus nuncupatos,
sicut Abraham, sicut Moysen: tamen dies prophetarum
praecipue maximeque hi dicti sunt, ex quo coepit
prophetare Samuel, qui et Saulem prius et eo reprobato
ipsum Dauid Deo praecipiente unxit in regem, de cuius
e 9 indicabit b2 9 v Domb.; in-iicauit ab1epa 14 Iere-
miae v 18 terra diluuio a v diluta e gz a f; deluta gl pi; data Fs -
deleta a b, in marg. e, p v Domb. 19 in om. e 20 pro eo e quo
modo e 21 praedicata, in marg. praedicta, e 22 possumus ablp po
Domb.; possimus
Quo tempore sit inpleta promissio Dei de terra
Chanaan, quam in possessionem etiam Israel carnalis
accepit.
In praecedente libro diximus ab initio ad Abraham promissionum
Dei duas res fuisse promissas, unam scilicet, quod
terram Chanaan possessurum fuerat semen eius (quod significatur,
ubi dictum est: Vade in terram, quam tibi
bepaf; sunt agv Domb. 3 decendent. e succendent. e
8 occupanda, in marg. occupata, e 12 prolexum gl indiguum gbipt;
indignum ablpx; indigeat p; indigeant e 13 cogitet unus p, Domb.
19 supersunt codd.; e in marg. superflua sunt; supersint v sint v
27 significat eg 23 scriptum e
uero longe praestantiorem non de carnali, sed de spiritali
semine, per quod pater est non unius gentis Israeliticae, sed
omnium gentium, quae fidei eius uestigia consequuntur; quod
promitti coepit his uerbis: Et benedicentur in te omnes
tribus terrae; et deinceps aliis multis admodum testimoniis
haec duo promissa esse monstrauimus. Erat igitur iam in
terra promissionis semen Abrahae, id est populus Israel, •
secundum carnem adque ibi non solum tenendo ac possidendo
ciuitates aduersariorum, uerum etiam reges habendo regnare
iam coeperat, inpletis de ipso populo promissionibus Dei
magna iam ex parte, non solum quae tribus illis patribus
Abraham Isaac et Iacob, et quaecumque aliae temporibus
eorum, uerum etiam quae per ipsum Moysen, per quem
populus idem de seruitute Aegyptia liberatus et per quem
cuncta praeterita reuelata sunt, temporibus eius, cum populum
per eremum duceret, factae fuerant. Neque autem per insignem
ducem Iesum Naue, per quem populus ille in promissionis
inductus est terram expugnatisque gentibus eam duodecim
tribubus, quibus Deus iusserat, diuisit et mortuus est,
neque post illum toto tempore iudicum inpleta fuerat promissio
Dei de terra Chanaan a quodam flumine Aegypti usque ad
flumen magnum Euphraten; nec tamen adhuc prophetabatur
futurum, sed exspectabatur inplendum. Inpletum est autem
per Dauid et eius filium Salomonem, cuius regnum tanto,
quanto promissum fuerat, spatio dilatatum est; uniuersos
quippe illos subdiderunt tributariosque fecerunt. Sic igitur in
terra promissionis secundum carnem, hoc est in terra Chanaan,
sub his regibus semen Abrahae fuerat constitutum, ut nihil
e 2 sed spir. omisso de, e 4 fide e 12 iam
magna v illis tribus v 13 alia e 15 de om. e liberatus łnSS.;
liber. est v 17 lieremum eg 24 uenturum e1
De tripertitis significationibus prophetarum, quae
nunc ad terrenam, nunc ad caelestem Hierusalem,
nunc autem ad utramque referuntur.
Quocirca sicut oracula illa diuina ad Abraham Isaac et
Iacob et quaecumque alia signa uel dicta prophetica in sacris
litteris praecedentibus facta sunt, ita etiam ceterae ab isto
regum tempore prophetiae partim pertinent ad gentem carnis
Abrahae, partim uero ad illud semen eius, in quo benedicuntur
omnes gentes coheredes Christi per testamentum nouum
ad possidendam uitam aeternam regnumque caelorum; partim
ergo ad ancillam, quae in seruitutem generat, id est terrenam
Hierusalem, quae seruit cum filiis suis, partim uero ad
.
caelis, cuius filii homines secundum Deum uiuentes peregrinantur
in terris; sed sunt in eis quaedam, quae ad utramque
pertinere intelleguntur, ad ancillam proprie, ad liberam
figurate.
Tripertita itaque reperiuntur eloquia prophetarum, si quidem
aliqua sunt ad terrenam Hierusalem spectantia, aliqua ad
g 15 autem om. p 19 partem g,
et sic l. 20 22 24 25 ueram
De praefigurata commutatione Israelitici regni et
sacerdotii et de his, quae Anna, mater Samuelis, personam
gerens ecclesiae prophetauit.
Procursus igitur ciuitatis Dei ubi peruenit ad regum tempora,
quando Dauid Saule reprobato ita regnum primus
obtinuit, ut eius deinde posteri in terrena Hierusalem diuturna
successione regnarent, dedit figuram, re gesta significans
adque praenuntians, quod non est praetereundum silentio, de
rerum mutatione futurarum, quod adtinet ad duo testamenta.
uetus et nouum, ubi sacerdotium regnumque mutatum est
per sacerdotem eundemque regem nouum ac sempiternum.
qui est Christus Iesus. Nam et Heli sacerdote reprobato
substitutus in Dei ministerium Samuel simul officio functus
sacerdotis et iudicis, et Saule abiecto rex Dauid fundatus in
regno hoc quod dico figurauerunt. Mater quoque ipsa Samuelis
Anna, quae prius fuit sterilis et posteriore fecunditate laetata
est, prophetare aliud non uidetur, cum gratulationem suam
Domino fundit exultans, quando eundem puerum natum et
ablactatum Deo reddidit eadem. pietate, qua uouerat. Dicit
enim: Confirmatum est cor meum in Domino,
tatum est cornu meum in Deo meo. Dilatatum est
super inimicos meos os meum, laetata sum in salutari
tuo. Quoniam non est sanctus sicut Dominus, et
non est iustus sicut Deus noster; non est sanctus
praeter te. Nolite gloriari et nolite loqui excelsa,
neque procedat magniloquium de ore uestro. Quoniam
Y .8 res e 9 de om. p 10 futura, ? m. 2 mperscr., e 14 ministerium
abegpv; seruitium p Domb. 14 officium aega f 19fuditp
20 reddidit agpaf; reddit bev Donib. 21 exaltatum egpp Domb.
et exalt. abafv 22 cornu αbαfν cor b\'; cornum
Itane uero uerba haec unius putabuntur esse mulierculae.
de nato sibi filio gratulantis? Tantumne mens hominum a
luce ueritatis auersa est, ut non sentiat supergredi modum
feminae huius dicta quae fudit? Porro qui rebus ipsis, quae
iam coeperunt etiam in hac terrena peregrinatione conpleri,
conuenienter mouetur, nonne intendit et adspicit et agnoscit
per hanc mulierem, cuius etiam nomen, id est Anna, gratia
eius interpretatur, ipsam religionem Christianam, ipsam
a b2 e g p v infirmes bl p a Domb. (infirmi 212, 8 mss.)
5 eeptim g 9 principibus p 11 benedicit e2 12 in uirtutg e
potest uir m. 2 reecript. g 18 faciens p, fortasse recte cf. praeparanB
l. 1 et dans-dans l. 10; facit b suurn] eius f 15 uerba potens
usque ad glorietur l. 16 ont. e 17 scire et intell. a 19 et ipse b g a
20 alterum et om. p exaltauit bea 21 cornu abegpv; cornum pa
Jhmb. 25 huius feminae frijiu? e 28 etiam om. p
Dei gratiam prophetico spiritu sic locutam, a qua superbi
alienantur, ut cadant, qua humiles inplentur, ut surgant, quod
maxime hymnus iste personuit? Nisi quisquam forte dicturus
est nihil istam prophetasse mulierem, sed Deum tantummodo
propter filium, quem precata inpetrauit, exultanti praedicatione
laudasse. Quid ergo sibi uult quod ait: Arcum potentium
fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt uirtute;
pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt
terram; quia sterilis peperit septem, et multa
in filiis infirmata est? Numquid septem ipsa pepererat,
quamuis sterilis fuerit? Unicum habebat, quando ista dicebat;
sed nec postea septem peperit, siue sex, quibus- septimus
esset ipse Samuel, sed tres mares et duas feminas. Deinde
in illo populo cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo
posuit: Dat uirtutem regibus nostris, et exaltabit
cornu christi sui, unde dicebat, si non prophetabat?
Dicat ergo ecclesia Christi, ciuitas regis magni, gratia
plena, prole fecunda, dicat quod tanto ante de se prophetatum
per os huius piae matris agnoscit: Confirmatum est cor
meum in Domino, exaltatum est cornu meum in Deo
meo. Vere confirmatum cor et cornu uere exaltatum, quia
non in se, sed in Domino Deo suo. Dilatatum est super
inimicos meos os meum; quia et in angustiis pressurarum
sermo Dei non est adligatus nec in praeconibus adligatis.
Laetata sum, inquit, in salutari tuo. Christus est iste
Iesus, quem Simeon, sicut in euangelio legitur, senex amplectens
paruum, agnoscens magnum: Nunc dimittis, inquit.
eras. modo, e 7 potentiae b 8 uirtatee el; airtutem
/.XI 10 11 13 septim g 16 exaltauit 6 e 17 cornum p1 / Domb.
21 et exalt. v cornum p a Domb.; cor bl 22 est cor e cornum a
25 allegatis g 26 in om. e 27 sanctus symeon e sicut et g
28 dimittis inquit a e gt p v; dimittes inq. bgl; inq. dimittes p1 o; inq.
dimittis Domb.
oculi mei salutare tuum. Dicat itaque ecclesia: Laetata
sum in salutari tuo; quoniam non est sanctus, sicut
Dominus, et non est iustus, sicut Deus noster; tamquam
sanctus et sanctificans, iustus et iustificans. Non est
sanctus praeter te, quia nemo fit nisi abs te. Denique
sequitur: Nolite gloriari et nolite loqui excelsa, neque
exeat magniloquium de ore uestro; quoniam Deus
scientiarum Dominus. Ipse uos scit, et ubi nemo scit;
quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, se
ipsum seducit. Haec dicuntur aduersariis ciuitatis Dei ad
Babyloniam pertinentibus, de sua uirtute praesumentibus, in
se, non in Domino gloriantibus; ei quibus sunt etiam carnales
Israelitae, - terrenae Hierusalem ciues terrigenae, qui, ut dicit
apostolus, ignorantes Dei iustitiam (id est, quam dat
homini Deus, qui solus est iustus adque iustificans) et suam
uolentes constituere (id est uelut a se sibi partam, non
ab illo inpertitam) iustitiae Dei non sunt subiecti, utique
quia superbi, de suo putantes, non de Dei, posse placere se
Deo, qui est Deus scientiarum adque ideo et arbiter conscientiarum,
ibi uidens cogitationes hominum, quoniam uanae sunt,
si hominum sunt et ab illo non sunt. Et praeparans, inquit,
adinuentiones suas. Quas adinuentiones putamus, nisi ut
superbi cadant et humiles surgant? Has quippe adinuentiones
exsequitur dicens: Arcus potentium infirmatus est, et
infirmi praecincti sunt uirtute. Infirmatus est arcus, id
est intentio eorum, qui tam potentes sibi uidentur, ut sine
Dei dono adque adiutorio humana sufficientia diuina possint
inplere mandata, et praecinguntur uirtute, quorum interna
uox est: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum.
ablegppf Domb.; glor. superbe b2 a v
9 nemo sit e 10 se ipsum se inducit e 16 adque] et v 17 statuere
Dominus mortificat et uiuificat; mortificauit illam.
quae multa erat in filiis, et uiuificauit hanc sterilem, quae
peperit septem. Quamuis commodius possit intellegi eosdem
uiuificare, quos mortificauerit. Id enim uelut repetiuit addendo:
Deducit ad inferos et reducit Quibus enim
v 5 latino abegppv; latine a Domb. 10 esurienda e\'
13 septim g 14 hoc g 15 quod ex g 16 iohannis gl 17 Beptiin jp1
19 subfulsit g; suffulsit rell. v 20 septim gl 21 oreretur g Domb.;
oriretur abep v 22 in filiis om. g 28 septim g
sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera
Dei sedens, salubriter utique mortificantur a Domino:
quibus adiungit: Quae sursum sunt sapite, non quae
super terram; ut ipsi sint illi, qui esurientes transierunt
terram. Mortui enim estis, inquit; ecce quo
modo salubriter mortificat Deus; deinde sequitur: Et uita
uestra abscondita est cum Christo in Deo; ecce quo
modo eosdem ipsos uiuificat Deus. Sed numquid eosdem
deduxit ad inferos et reduxit? Hoc utrumque sine controuersia
fidelium in illo potius uidemus inpletum, capite
scilicet nostro, cum quo uitam nostram in Deo apostolus
dixit absconditam. Nam cum proprio filio non pepercit,
sed pro nobis omnibus tradidit eum, isto modo utique
mortificauit eum; et quia resuscitauit a mortuis, eundem
rursus uiuificauit. Et quia in prophetia uox eius agnoscitur:
Non derelinques animam meam in inferno,
eundem deduxit ad inferos et reduxit. Hac eius paupertate
ditati sumus. Dominus enim pauperes facit et ditat.
Nam quid hoc sit ut sciamus, quod sequitur audiamus:
Humiliat et exaltat; utique superbos humiliat et humiles
exaltat. Quod enim alibi legitur: Deus superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam, hoc totus habet sermo
huius, cuius nomen interpretatur gratia eius.
Iam uero quod adiungitur: Suscitat a terra pauperem,
de nullo melius quam de illo intellego, qui propter nos
pauper factus est, cum diues esset, ut eius paupertate,
sicut paulo ante dictum est, ditaremur. Ipsum enim
26 2. Cor. 8, 9 sacr. BilJl. 2 ubi usque ad sapite
I. 4 om. bl dextera g, in marg. b1 5 ut ex et corr. b 13 cum
ffpv; qui abe pa Domb. 17 derelinquens g 18 et om. e 19 facit
et ditat] et diuites facit a 21 et ante humil. om. e 22 resistet g
27 factus est pauper v
Nec illud ab illo alienabo, quod additum est: Et
de stercore erigit inopem. Inops quippe idem, qui pauper;
stercus uero, unde erectus est, rectissime intelleguntur persecutores
ludaei, in quorum numero cum se dixisset apostolus
ecclesiam persecutum: Quae mihi fuerunt, inquit, lucra,
haec propter Christum damna esse duxi; nec solum
detrimenta, uerum etiam stercora existimaui esse, ut
Christum lucri facerem. De terra ergo suscitatus est ille
supra omnes diuites pauper, et de illo stercore erectus est
supra omnes opulentos ille inops, ut sedeat cum potentibus
populi, quibus ait: Sedebitis super duodecim
sedes, et sedem gloriae hereditatem dans eis; dixerant
enim potentes illi: Ecce nos dimisimus omnia et secuti
sumus te. Hoc uotum potentissime uouerant. Sed unde hoc
eis, nisi ab illo, de quo hic continuo dictum est: Dans
uotum uouenti? Alioquin ex illis essent potentibus, quorum
infirmatus est arcus. Dans, inquit, uotum uouenti. Non
enim Domino quisquam quidquam rectum uoueret, nisi qui
ab illo acciperet quod uoueret. Sequitur: Et benedixit
annos iusti, ut cum illo scilicet sine fine uiuat, cui dictum
est: Et anni tui non deficient. Ibi enim stant anni, hic
autem transeunt, immo pereunt; antequam ueniant enim, non
sunt; cum autem uenerint, non erunt, quia cum suo fine
ueniunt. Horum autem duorum, id est dans uotum uouenti,
et benedixit annos iusti, unum est quod facimus, alterum
quod sumimus. Sed hoc alterum Deo largitore non sumitur.
nisi cum ipso adiutore primum illud efficitur: Quia non in
uirtute potens est uir. Dominus infirmum faciet
aduersarium eius; illum scilicet, qui homini uouenti
inuidet et resistit, ne ualeat inplere quod uouit. Potest ex
22 Pa. 101, 28 e 13 hereditate e 19 quia e g
20 acceperit g 23 enim ueniant v 24 uenerint om. e
Dominus possidere nos coeperit, profecto aduersarius, qui
noster fuerat, ipsius fit, et uincetur a nobis, sed non uiribus
nostris, quia non in uirtute potens est uir. Dominus
ergo infirmum faciet aduersarium suum, Dominus
sanctus; ut uincatur a sanctis, quos Dominus sanctus sanctorum
efficit sanctos.
Ac per hoc non glorietur prudens in sua prudentia,
et non glorietur potens in sua potentia, et non glorietur
diues in diuitiis suis; sed in hoc glorietur, qui
gloriatur, intellegere et scire Dominum et facere
iudicium et iustitiam in medio terrae. Non parua ex
parte intellegit et scit Dominum, qui intellegit et scit etiam
hoc a Domino sibi dari, ut intellegat et sciat Dominum.
Quid enim habes, ait apostolus, quod non accepisti?
Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?
id est, quasi a te ipso tibi sit, unde gloriaris. Facit
autem iudicium et iustitiam, qui recte uiuit. Recte autem
uiuit. qui obtemperat praecipienti Deo; et finis praecepti,
id est, ad quod refertur praeceptum, caritas est de corde
puro et conscientia bona et fide non ficta. Porro ista
caritas, sicut Iohannes apostolus testatur, ex Deo est.
Facere igitur iudicium et iustitiam ex Deo est. Sed quid
est: In medio terrae? Neque enim non debent facere iudicium
et iustitiam qui habitant in extremis terrae. Quis hoc
dixerit? Quur ergo additum est: In medio terrae? Quod
si non adderetur et tantummodo diceretur: Facere iudicium
et iustitiam, magis hoc praeceptum ad utrosque homines
pertineret, et mediterraneos et maritimos. Sed ne quisquam
putaret post finem uitae, quae in hoc agitur corpore, superesse
om. rt1 3 fit et uincetur p pl; fiet et uincetur a b; fit et uincitur
egv Domb. 4 non om. gl uirtute sua e 7 effecit v
8 prudens sua v 9 potent. sua v 13 et sciat etiam e 19 fines e1
23 iustitiam et iudicium e
carne non fecit, et sic diuinum euadi posse iudicium: in
medio terrae mihi uidetur dictum \'cum quisque uiuit in
corpore\'. In hac quippe uita suam terram quisque circumfert,
quam moriente homine recipit terra communis, resurgenti
utique redditura. Proinde in medio terrae, id est, cum anima
nostra isto terreno clauditur corpore, faciendum est iudicium
adque iustitia, quod nobis prosit in posterum, quando recipit
quisque secundum ea, quae per corpus gessit,
siue bonum siue malum. Per corpus quippe ibi
apostolus per tempus, quo uixit in corpore. Neque enim si
quis maligna mente adque inpia cogitatione blasphemet
neque id ullis membris corporis operetur, ideo non erit reus.
quia id non motu corporis gessit, cum hoc per illud tempus
gesserit, quo gessit et corpus. Isto modo congruenter intellegi
potest etiam illud, quod in psalmo legitur: Deus autem
rex noster ante saecula operatus est salutem in medio
terrae; ut Dominus Iesus accipiatur Deus noster, qui est
ante saecula, quia per ipsum facta sunt saecula, operatus
salutem nostram in medio terrae, cum Verbum caro factum
est et terreno habitauit in corpore.
Deinde postea quam prophetatum est in his uerbis Annae,
quo modo gloriari debeat, qui gloriatur, non in se utique,
sed in Domino, propter retributionem, quae in die iudicii
futura est: Dominus ascendit, inquit, in caelos et tonuit;
ipse iudicabit extrema terrae, quia iustus est. Prorsus
ordinem tenuit confessionis fidelium. Ascendit enim in caelum
Dominus Christus, et inde uenturus est ad uiuos et mortuos
iudicandos. Nam quis ascendit, sicut dicit apostolus, nisi
in marg. do, e; cum p est g 5 recepit «\'/ recipiet e1
resurienti e1 8 et iust. v iusticiam g recipiet abelv 9 per]
De his, quae ad Heli sacerdotem homo Dei prophetico
locutus est spiritu, significans sacerdotium,
quod secundum Aaron institutum fuerat, auferendum.
Sed hoc euidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus
loquitur homo Dei, cuius quidem nomen tacetur, sed intellegitur
officio ministerioque suo sine dubitatione propheta. Sic
enim scriptum est: Et uenit homo Dei ad Heli et dixit:
Haec dicit Dominus:
domum patris tui, cum essent in terra Aegypti serui in
domo Pharao; et elegi domum patris tui ex omnibus
sceptris Israel mihi sacerdotio fungi, ut ascenderent
ad altare meum et incenderent incensum et portarent
Ephod; et dedi domui patris tui omnia, quae sunt
ignis filiorum Israel, in escam. Et ut quid respexisti
in incensum meum et in sacrificium meum inpudenti
oculo et glorificasti filios tuos super me, benedicere
primitias omnis sacrificii in Israel in conspectu meo?
Propter hoc haec dicit Dominus Deus Israel: Dixi:
Domus tua et domus patris tui transibunt coram me
usque in aeternum. Et nunc dicit Dominus: Nequaquam,
sed glorificantes me glorificabo, et qui spernit
g 8 aharon g 10 eli g 14 reaelatas reuelatns g p
Domb.i reuelatus ablep; reuelans reuelatus Wav 16 doma e pha-
..
rao egf Domb.; pharaonie abp v 17 septris (sic), in marg. tribnbus,
e 18 potarent e1 19 efoth e 23 omnis] nominis abegpp a
24 Dixi om. g
tuum et semen domus patris tui, et non erit tibi
senior in domo mea omnibus diebus, et uirum exterminabo
tibi ab altari meo, ut deficiant oculi eius et
defluat anima eius; et omnis qui superauerit domus
tuae, decident in gladio uirorum. Et hoc tibi signum.
quod ueniet super duos filios tuos hos, Ophni et
Phinees: una die morientur ambo. Et suscitabo mihi
sacerdotem fidelem, qui omnia, quae in corde meo et
quae in anima mea, faciat; et aedificabo ei domum
fidelem, et transibit coram Christo meo omnibus
diebus. Et erit, qui superauerit in domo tua, ueniet
adorare ei obolo argenti dicens: lacta me in unam
partem sacerdotii tui manducare panem.
Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii ueteris
tanta manifestatione praenuntiata mutatio est, in Samuele
fuisse conpleta. (Quamquam enim non esset de alia tribu
Samuel, quam quae constituta. fuerat a Domino, ut seruiret
altari, tamen non erat de filiis Aaron, cuius progenies fuerat
deputata, unde fierent sacerdotes; ac per hoc in ea quoque
re gesta eadem mutatio quae per Christum legum futura
fuerat, adumbrata est, et ad uetus testamentum proprie,
figurate uero pertinebat ad nouum prophetia facti etiam ipsa,
non uerbi, id scilicet facto significans, quod uerbo ad Heli
sacerdotem dictum est per prophetam.) Nam fuerunt postea
sacerdotes ex genere Aaron, sicut Sadoc et Abiathar, regnante
Dauid, et alii deinceps, antequam tempus ueniret, quo ista,
quae de sacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici
e1 2 senior tibi e 3 domumea g 5 omnes a g
supllerunt domui a 6 decident abgp f; decidet epv 7 hos om. e
9 quae tnnt e 12 dieb. omn. e 17 enim sit oviisso non b (sit in
raa.), a 18 quam] non de tribu leui b a 19 tamen non erat] et ideo
nec a haaron g 20 depotata g ac per hoc] tamen a 24 uero e
eli g 26 Sadoch a b2 e v
intuens non uideat esse conpleta? Quando quidem nullum
tabernaculum, nullum templum, nullum altare, nullum sacrificium
et ideo nec ullus sacerdos remansit ludaeis, quibus,
ut de semine Aaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum.
Quod et hic commemoratum est illo dicente propheta: Haec
dicit Dominus Deus Israel: Dixi: Domus tua et domus
patris tui transibunt coram me usque in aeternum.
Et nunc dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes
me glorificabo, et qui me spernit, spernetur. Quod
enim nominat domum patris eius, non eum de proximo patre
dicere, sed de illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus.
de cuius progenie ceteri sequerentur, superiora demonstrant,
ubi ait:
essent in terra Aegypti serui in domo Pharao, et elegi
domum patris tui ex omnibus sceptris Israel mihi
sacerdotio fungi. Quis patrum fuit huius in illa Aegyptia
seruitute, unde cum liberati essent, electus est ad sacerdotium,
nisi Aaron? De huius ergo stirpe isto loco dixit futurum
fuisse, ut non essent ulterius sacerdotes; quod iam
uidemus inpletum. Vigilet fides, praesto sunt res, cernuntur.
tenentur et uidere nolentium oculis ingeruntur. Ecce, inquit.
dies ueniunt, et exterminabo semen tuum et semen
domus patris tui, et non erit tibi senior in domo
mea omnibus diebus, et uirum exterminabo tibi ab
altari meo, ut deficiant oculi eius et defluat anima
eius. Ecce dies. qui praenuntiati sunt, iam uenerunt. Nullus
sacerdos est secundum ordinem Aaron; et quicumque ex eius
genere est homo. cum uidet sacrificium Christianorum toto
orbe pollere, sibi autem honorem illum magnum esse subtractum,
deficiunt oculi eius et defluit anima eius tabe maeroris.
6 dicente om. e 11 dotnus e 15 pharao egpaf; pharaoiiis abpv
16 domui e 25 uerum g 27 pronuntiati e 29 uidit e 30 poll/ere.
u (?) eras., g
Proprie autem ad huius domum Heli, cui haec dicebantur,
quod sequitur pertinet: Et omnia qui superauerit domus
tuae, decident in gladio uirorum. Et hoc tibi signum,
quod ueniet super duos filios tuos hos, Ophni et
Phinees: die uno morientur ambo. Hoc ergo signum
factum est mutandi sacerdotii de domo huius. quo signo
significatum est mutandum sacerdotium domus Aaron. Mors
quippe filiorum huius significauit mortem non hominum, sed
ipsius sacerdotii de filiis Aaron. Quod autem sequitur, ad
illum iam pertinet sacerdotem, cuius figuram gessit huic
succedendo Samuel. Proinde quae sequuntur, de Christo Iesu
noui testamenti uero sacerdote dicuntur: Et suscitabo mihi
sacerdotem fidelem, qui omnia quae in corde meo et
quae in anima mea faciat; et aedificabo ei domum
fidelem. Ipsa est aeterna et superna Hierusalem. Et transibit,
inquit, coram Christo meo omnibus diebus.
Transibit dixit \'conuersabitur\'; sicut superius dixerat de
domo Aaron: Dixi: Domus tua et domus patris tui
transibunt coram me in aeternum. Quod autem ait:
Coram Christo meo transibit, de ipsa domo utique
intellegendum est, non de illo sacerdote, qui est Christus
ipse mediator adque saluator. Domus ergo eius coram illo
transibit. Potest et transibit intellegi de morte ad uitam,
omnibus diebus, quibus peragitur usque in finem saeculi
huius ista mortalitas. Quod autem ait Deus: Qui omnia
quae in corde meo et quae in anima mea faciat:
non arbitremur habere animam Deum, cum sit conditor
animae; sed ita hoc de Deo tropice, non proprie dicitur, sicut
manus et pes et alia corporis membra. Et ne secundum hoc
credatur homo in carnis huius effigie factus ad imaginem
g 2 supererit a 3 decident gp f Domb.; decidet abev
a die uno cod-d. praeter p, v; uno die p Domb. 13 quae om. et meo
sunt e 14 domum ei e 17 dixit] inquid g 23 transibit et e 25 ait
autem e per qui omnia, qui m. 2 insert., e 29 pes agpp f Domb.;
pedes bea ν haec e 30 effigies
Quod uero adiungitur: Et erit, qui superauerit in
domo tua, ueniet adorare ei, non proprie de domo
dicitur huius Heli. sed illius Aaron, de qua usque ad aduentum
Iesu Christi homines remanserunt, de quo genere etiam
nunc usque- non desunt. Nam de illa domo huius Heli iam
supra dictum erat: Et omnis qui superauerit domus
tuae, decident in gladio uirorum. Quo modo ergo
hic uere dici potuit: Et erit, qui superauerit in domo
tua, ueniet adorare ei, si illud est uerum, quod ultore
gladio nemo inde superarit? nisi quia illos intellegi uoluit,
qui pertinent ad stirpem, sed illius totius sacerdotii secundum
ordinem Aaron. Ergo si de illis est praedestinatis reliquiis,
de quibus alius propheta dixit: Reliquiae saluae
fient (unde et apostolus: Sic ergo, inquit, et in hoc
tempore reliquiae per electionem gratiae factae
sunt), quia de talibus reliquiis bene intellegitur esse, de
quo dictum est: Qui superauerit in domo tua: profecto
credit in Christum; sicut temporibus apostolorum ex ipsa
gente plurimi crediderunt, neque nunc desunt, qui, licet
rarissime, tamen credant; et inpletur in eo quod hic iste
homo Dei continuo secutus adiunxit: Veniet adorare ei
obolo argenti. Cui adorare, nisi summo illi sacerdoti, qui
et Deus est? Neque enim in illo sacerdotio secundum ordinem
Aaron ad hoc ueniebant homines ad templum uel altare Dei,
epplaf; protege abgv 6 ueniet//orare 6 10 omnesgp
supererit a 11 decident bgppf; decidet aeav 12 supererit a
13 uerum est g 14 superarit g; superauerit p Domb.; luper/erit b;
supererit aepv 19 factae g p1 a1 Domb.; saluae factae aepv; salaae
omisso factae, b 20 de quo] quod p1 21 supererit a 23 gente
om. e 24 in eo abeppaf Domb.; in eis gv 26 illi summo v
argenti, nisi breuitate uerbi fidei, de quo commemorat
apostolus dictum: Verbum consummans et breuians
faciet Dominus super terram? Argentum autem pro
eloquio poni psalmus testis est, ubi canitur: Eloquia
Domini eloquia casta, argentum igne examinatum.
Quid ergo dicit iste, qui uenit adorare sacerdoti Dei et
sacerdoti Deo? Iacta me in partem sacerdotii tui,
manducare panem. Nolo in patrum meorum conlocari
honore, qui nullus est; iacta me in partem sacerdotii tui.
Elegi enim abiectus esse in domo Dei; qualecumque
et quantulumcumque membrum esse cupio sacerdotii tui.
Sacerdotium quippe hic ipsam plebem dicit, cuius plebis
ille sacerdos est mediator Dei et hominum, homo Christus
Iesus. Cui plebi dicit apostolus Petrus: Plebs sancta,
regale sacerdotium. Quamuis nonnulli \'sacrificii tui\' sint
interpretati, non (sacerdotii tui\'; quod nihilo minus eundem
significat populum Christianum. Unde dicit apostolus Paulus:
Unus panis, unum corpus multi sumus. Quod ergo
addidit: Manducare panem, etiam ipsum sacrificii genus
eleganter expressit, de quo dicit sacerdos ipse: Panis, quem
est sacrificium; non secundum ordinem Aaron, sed secundum
ordinem Melchisedech, qui legit, intellegat. Breuis itaque
ista confessio et salubriter humilis, qua dicitur: Iacta me
in partem sacerdotii tui manducare panem; ipse est
obolus argenti, quia et breue est et eloquium Domini est
habitantis in corde credentis. Quia enim dixerat superius,
15 1. Petr. 2, 9 18 1. Cor. 10, 17 21 Io. 6, 51 om. e 3 breuiens e 8 in partem abegppaf Domb.;
in nnam partem p 10 honorem g 12 et quantulumcunque om. e
16 eunt el 19 post suinus in a b legitur: et iterum. exhibeatis inquit
corpora uestra hostiam uiuam (Rom. 12, 1). 20 addit p
ubi ait: Dedi domui patris tui omnia, quae sunt
ignis filiorum Israel, in escam (haec quippe fuerant
sacrificia Iudaeorum): ideo hic dixit: Manducare panem,
quod est in nouo testamento sacrificium Christianorum.
De Iudaico sacerdotio et regno, quae cum in
aeternum dicantur statuta, non permanent. ut
alia intellegantur, quorum spondetur aeternitas.
Cum igitur haec tanta tunc altitudine praenuntiata sint,
tanta nunc manifestatione clarescant, non frustra tamen moueri
quispiam potest ac dicere: Quo modo confidimus uenire
omnia, quae in libris illis uentura praedicta sunt, si hoc
ipsum, quod ibi diuinitus dictum est: Domus tua et
domus patris tui transibunt coram
effectum habere non potuit? quoniam uidemus illud sacerdotium
fuisse mutatum, et quod illi domui promissum est.
nec sperari aliquando conplendum, quia illud, quod ei reprobato
mutatoque succedit, hoc potius praedicatur aeternum.
Hoc qui dicit, nondum intellegit aut non recolit etiam ipsum secundum ordinem Aaron sacerdotium tamquam umbram futuri
aeterni sacerdotii constitutum; ac per hoc, quando aeternitas
ei promissa est, non ipsi umbrae ac figurae, sed ei, quod
per ipsam adumbrabatur figurabaturque, promissum est. Sed
ne putaretur ipsa umbra esse mansura, ideo etiam mutatio
eius debuit prophetari.
Regnum quoque isto modo etiam Saulis ipsius, qui certe
reprobatus adque reiectus est, futuri regni erat umbra in
aeternitate mansuri. Oleum quippe illud, quo unctus est et
sup. lin. g domui Aaron cibos v 8 sq. ut alia uulgantur
correspondentia qUQтŲ.rp Ş);IQų<Įę omisso aeternitas q 13 futura e
16 uidimus e 22 ei aeternitas v 28 regnium e erant g
De
perpetua diuisio Israelis spiritalis ab Israele
carnali.
Rursus peccauit Saul per inoboedientiam, et rursus Samuel
in uerbo Domini ait illi: Quia spreuisti uerbum Domini.
spreuit te Dominus, ut non sis rex super Israel.
Et rursus pro eodem peccato, cum id confiteretur Saul et
g saccidentes g 11 sq. Dens aibi hominem
v 12 more om. e 14 uerum abegppaf Domb.; uerum etiamr
27 ait illi in uerbo Domini v 29 post id erasum est quod, e
illo ad placandum Deum: Non reuertar, inquit, tecum;
quia spreuisti uerbum Domini, et spernet te Dominus,
ne sis rex super Israel. Et conuertit Samuel
faciem suam, ut abiret; et tenuit Saul pinnulam
diploidis eius et disrupit eam. Et dixit ad eum
Samuel: Disrupit Dominus regnum ab Israel de
manu tua hodie et dabit proximo tuo bono super
te, et diuidetur Israel in duo; et non conuertetur
neque paenitebit eum; quoniam non est sicut
homo, ut paeniteat eum; ipse minatur, et non
permanet. Iste, cui dicitur: Spernet te Dominus, ne
sis rex super Israel, et: Disrupit Dominus regnum
ab Israel de manu tua hodie, quadraginta regnauit
annos super Israel, tanto scilicet spatio temporis, quanto et
ipse Dauid, et audiuit hoc primo tempore regni sui; ut
intellegamus ideo dictum, quia nullus de stirpe eius fuerat
regnaturus, et respiciamus ad stirpem Dauid, unde exortus
est secundum carnem mediator Dei et hominum, homo Christus
Iesus.
Non autem habet scriptura, quod in plerisque Latinis
codicibus legitur: Disrupit Dominus regnum Israel de
manu tua; sed sicut a nobis positum est inuentum in Graecis:
Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu
tua; ut hoc intellegatur de manu tua, quod est ab Israel.
Populi ergo Israel personam figurate gerebat homo iste, qui
populus regnum fuerat amissurus, Christo Iesu Domino
nostro per nouum testamentum non carnaliter, sed spiritaliter
regnaturo. De quo cum dicitur: Et dabit illud proximo
erasum in a 2 dominum a S spernet ap IX fv Domb.;\'
spernit g; spreuit be p 7 disrumpet ae ab om. a 11 verba ipse
min. et non permanet non exstant in LXX 12 spernit egp te
om. v 13 disrumpet a e 14 annos regno v 22 et 24 disrumpet a e
23 inuentum om. a1 28 non sup. lin. e
secundum
est: bono super te, potest quidem intellegi (meliori te\';
nam et quidam sic sunt interpretati; sed melius sic accipitur
bono super te, ut, quia ille bonus est, ideo sit super te,
iuxta illud aliud propheticum: Donec ponam omnes inimicos
tuos sub pedibus tuis; in quibus est et Israel,
cui suo persecutori regnum abstulit Christus; quamuis fuerit
illic et Israel. in quo dolus non erat, quoddam quasi frumentum
illarum palearum; nam utique inde erant apostoli, inde
tot martyres, quorum prior Stephanus: inde tot ecclesiae,
quas apostolus Paulus commemorat, in conuersione eius magnificantes
Deum.
De qua re non dubito intellegendum esse quod sequitur:
Et diuidetur Israel in duo, in Israel scilicet inimicum
Christo et Israel adhaerentem Christo, in Israel ad ancillam
et Israel ad liberam pertinentem. Nam ista duo genera primum
simul erant, uelut Abraham adhuc adhaereret ancillae. donec
sterilis per Christi gratiam fecundata clamaret: Eice ancillam
et filium eius. Propter peccatum quidem Salomonis
regnante filio eius Roboam scimus Israel in duo fuisse diuisum
adque ita perseuerasse, habentibus singulis partibus
reges suos, donec illa gens tota a Chaldaeis esset ingenti
uastatione subuersa adque translata. Sed hoc quid ad Saulem,
cum, si tale aliquid comminandum esset, ipsi Dauid fuerit
potius comminandum, cuius erat filius Salomon? Postremo
nunc inter se gens Hebraea diuisa non est, sed indifferenter
in eiusdem erroris societate dispersa per terras. Diuisio uero
illa, quam Deus sub persona Saulis, illius regni et populi
20 Reg. III, 12 gl 12 in om. e1 conuersatione, in marg.
conuersione, e 16 et in israhel adh. e 17 ad om. el 23 a om. a
ingenti, in marg. in tanta, e
adque inmutabilis significata est per hoc, quod adiunctum
est: Et non conuertetur neque paenitebit eum; quoniam
non est sicut homo, ut paeniteat eum; ipse minatur,
et non permanet; id est, homo minatur, et non permanet:
non autem Deus, quem non paenitet, sicut hominem. Ubi
enim legitur, quod paeniteat eum, mutatio rerum significatur,
inmutabili praescientia manente diuina. Ubi ergo non paenitere
dicitur, non mutare intellegitur.
Prorsus insolubilem uidemus per haec uerba prolatam
diuinitus fuisse sententiam de ista diuisione populi Israel et
omnino perpetuam. Quicumque enim ad Christum transierunt
uel transeunt uel transibunt inde, non erant inde secundum
Dei praescientiam, non secundum generis humani unam eandemque
naturam. Prorsus quicumque ex Israelitis adhaerentes
Christo perseuerant in illo, numquam erunt cum eis Israelitis,
qui eius inimici usque in finem uitae huius esse persistunt;
sed in diuisione, quae hic praenuntiata est, perpetuo
permanebunt. Nihil enim prodest testamentum uetus de monte
Sina in seruitutem generans, nisi quia testimonium perhibet
testamento nouo. Alioquin, quamdiu legitur Moyses, uelamen
super corda eorum positura est; cum autem inde quisque
transierit ad Christum, auferetur uelamen. Transeuntium
quippe intentio ipsa mutatur de uetere ad nouum, ut iam
non quisque intendat accipere carnalem, sed spiritalem felicitatem.
Propter quod ipse magnus propheta Samuel, antequam
unxisset regem Saul, quando exclamauit ad Dominum
pro Israel, et exaudiuit eum, et, cum offerret holocaustosim,
accedentibus alienigenis ad pugnam contra populum Dei
tonuit Dominus super eos, et confusi sunt et offenderunt
coram Israel adque superati sunt: adsumsit lapidem unum
2 est om. g 17 fine e 20 in seruitute p 22 quiBque inde v
24 ipsa intentio e 28 holocaustasim, a m. 2 ex o corr., e
nomen eius Abennezer, quod est Latine lapis adiutoris, et
dixit: Usque hoc adiuuit nos Dominus. Massephat interpretatur
intentio. Lapis ille adiutoris medietas est Saluatoris.
per quem transeundum est a Massephat uetere ad nonam,
id est ab intentione, qua exspectabatur in carnali regno beatitudo
falsa carnalis, ad intentionem, qua per nouum testamentum
exspectatur in regno caelorum beatitudo uerissima
spiritalis; qua quoniam nihil est melius, huc usque adiuuat
Deus.
De promissionibus ad Dauid in filio eius, quae nullatenus
in Salomone, sed plenissime inueniuntur in
Christo.
Iam nunc uideo esse monstrandum, quid ipsi Dauid. qui
Sauli successit in regnum, cuius mutatione finalis illa mutatio
figurata est, propter quam diuinitus cuncta dicta, cuncta
conscripta sunt, Deus promiserit, quod ad rem de qua agimus
pertinet. Cum regi Dauid multa prospera prouenissent, cogitauit
facere Deo domum, templum illud scilicet excellentissime
diffamatum, quod a rege Salomone filio eius postea
fabricatum est. Hoc eo cogitante factum est uerbum Dei ad
Nathan prophetam, quod perferret ad regem. Ubi cum dixisset
Deus, quod non ab ipso Dauid sibi aedificaretur domus.
neque per tantum tempus se mandasse cuiquam in populo
suo, ut sibi fieret domus cedrina: Et nunc, inquit, haec
dices seruo meo Dauid: Haec dicit Dominus omnipotens:
Accepi te de ouili ouium, ut esses in ducem
super populum meum super Israel, et eram tecum in
a p et sic in sqq. 3 hoc bgp1 a f Domb.; huc aepv
adiunauit g 15 nunc om. e 18 scripta e qua de eg 22 dei egp;
Domini abv Domb. 23 Deus dixisset v 26 fieret sibi e 27 dic g
28 accipite e 29 super bl e P ? f Domb.; super om. a bi a; in gv
inimicos tuos a facie tua, et feci te nominatum secundum
nomen magnorum, qui sunt super terram; et
ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum.
et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra;
et non adponet filius iniquitatis humiliare eum,
sicut ab initio a diebus, quibus constitui iudices
super populum meum Israel; et requiem tibi dabo
ab omnibus inimicis tuis, et nuntiabit tibi Dominus,
quoniam domum aedificabis ipsi. Et erit, cum repleti
fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, et
suscitabo semen tuum post te, qui erit de uentre
tuo, et praeparabo regnum eius. Hic aedificabit mihi
domum nomini meo, et dirigam thronum illius usque
in aeternum. Ego ero illi in patrem, et ille erit mihi
in filium. Et si uenerit iniquitas eius, redarguam
illum in uirga uirorum et in tactibus filiorum hominum;
misericordiam autem meam non amoueam ab
eo, sicut amoui, a quibus amoui faciem meam; et
fidelis erit domus eius et regnum eius usque in
aeternum coram me, et thronus eius erit erectus
usque in aeternum.
Hanc tam grandem promissionem qui putat in Salomone
fuisse conpletam, multum errat. Adtendit enim quod dictum
est: Hic aedificabit mihi domum, quoniam Salomon templum
illud nobile struxit, et non adtendit: Fidelis erit
domus eius et regnum eius usque in aeternum coram
me. Adtendat ergo et adspiciat Salomonis domum plenam
mulieribus alienigenis colentibus deos falsos et ipsum ab eis
regem aliquando sapientem in eandem idolatriam seductum
gt 9 nuntiauit eg 16 si p p fv; cura abeg iniquitatis
e 19 sicut moui p faciem meam abegpa*; a faciem meam ex t ;
a facie mea p fv Domb. 25 aedificauit g 26 nobile codd. praeter p, v;
nobilissimum p Domb. struxit a e p; instruxit b a; extruxit gv Domb.
27 eius domus e 29 ab eis regem om. o1 30 idololatriam v
promisisse mendaciter uel talem Salomonem domumque eius
futuram non potuisse praescire. Non hinc autem deberemus
ambigere, nec si non in Christo Domino nostro, qui factus
est ex semine Dauid secundum carnem, iam uideremus ista
conpleri, ne uane adque inaniter hic alium aliquem requiramus,
sicut carnales Iudaei. Nam et ipsi usque adeo filium,
quem loco isto regi Dauid promissum legunt, intellegunt non
fuisse Salomonem, ut eo, qui promissus est tanta iam manifestatione,
declarato adhuc mirabili caecitate alium sperare
se dicant. Facta est quidem nonnulla imago rei futurae etiam
in Salomone, in eo quod templum aedificauit et pacem habuit
secundum nomen suum (Salomon quippe pacificus est Latine)
et in exordio regni sui mirabiliter laudabilis fuit; sed eadem
sua persona per umbram futuri praenuntiabat etiam ipse
Christum Dominum, non exhibebat. Unde quaedam de illo ita
scripta sunt, quasi de ipso ista praedicta sint, dum scriptura
sancta etiam rebus gestis prophetans quodam modo in eo
figuram definiat futurorum. Nam praeter libros diuinae historiae,
ubi regnasse narratur, psalmus etiam septuagensimus
primus titulo nominis eius inscriptus est; in quo tam multa
dicuntur, quae omnino ei conuenire non possunt, Domino
autem Christo aptissima perspicuitate conueniunt, ut euidenter
appareat, quod in illo figura qualiscumque adumbrata sit, in
isto autem ipsa ueritas praesentata. Notum est enim, quibus.
terminis regnum conclusum fuerat Salomonis; et tamen in
eo psalmo legitur, ut alia taceam: Dominabitur a mari
usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis
terrae, quod in Christo uidemus inpleri. A flumine quippe
dominandi sumsit exordium, ubi baptizatus a Iohanne eodem,.
gl 16 dominum nostrum <ta\'f
17 sunt el 19 diliniat g; declinat e; delineat v 25 praesentata est e
26 fuerit v 30 eo
Nec ob aliud uiuente adhuc patre suo Dauid regnare coepit
Salomon, quod nulli regum illorum contigit, nisi ut hinc
quoque satis eluceat non esse ipsum, quem prophetia ista
cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus
tuis, et suscitabo semen tuum post te, qui erit de
uentre tuo, et praeparabo regnum illius. Quo modo
ergo propter id quod sequitur: Hic aedificabit mihi domum,
iste Salomon putabitur prophetatus, et non potius propter id
quod praecedit: Cum repleti fuerint dies tui et dormies
cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te,
alius pacificus intellegitur esse promissus, qui non ante, sicut
iste, sed post mortem Dauid praenuntiatus est suscitandus?
Quamlibet enim longo interposito tempore Iesus Christus
ueniret, procul dubio post mortem regis Dauid, cui sic est
promissus, eum uenire oportebat, qui aedificaret domum Deo,
non de lignis et lapidibus, sed de hominibus, qualem illum
aedificare gaudemus. Huic enim domui dicit apostolus, hoc
est fidelibus Christi: Templum enim Dei sanctum est,
quod estis uos.
Quam similis in psalmo octogensimo octauo sit prophetia
de Christo his, quae in regnorum libris Nathan
prophetante promittuntur.
Propter quod et in psalmo octogensimo octauo, cuius est
titulus: Intellectus ipsi Aethan Israelitae. commemorantur
promissiones Dei factae regi Dauid, et istis, quae in
om. e 10 aedificauit g 17 uenerit g
18 quia e 25 natham f g 26 promuntur f g 27 octuagesimo p
et octauo abe 28 aetham /\' ezraitae pJ
sicut est: Iuraui Dauid seruo meo: Usque in aeternum
praeparabo semen tuum; et iterum: Tunc locutus es
in adspectu filiis tuis et dixisti: Posui adiutorium
super potentem, exaltaui electum de populo meo. Inueni
Dauid seruum meum, in oleo sancto meo unxi
eum. Manus enim mea auxiliabitur ei et bracchium
meum confortabit eum. Non proficiet inimicus in eo
et filius iniquitatis non adponet nocere ei. Et concidam
inimicos eius a facie eius, et eos, qui oderunt
eum, fugabo. Et ueritas mea et misericordia mea
cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu eius.
Et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram
eius. Ipse inuocabit me: Pater meus es tu,
Deus meus et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum
ponam eum, excelsum aput reges terrae. In
aeternum seruabo ei misericordiam meam et testamentum
meum fidele ipsi. Et ponam in saeculum
saeculi semen eius, et thronum eius sicut dies caeli.
Quae omnia de Domino Iesu intelleguntur, quando recte
intelleguntur, sub nomine Dauid propter formam serui, quam
de semine Dauid idem Mediator adsumsit ex uirgine. Continuo
etiam dicitur de peccatis filiorum eius tale aliquid,
quale in regnorum libro positum est et quasi de Salomone
procliuius accipitur. Ibi namque, hoc est in regnorum libro:
Et si uenerit, inquit, iniquitas eius, redarguam illum
in uirga uirorum et in tactibus filiorum hominum;
e 5 exaltaui g p Domb.; et exalt. abepv 8 confortabit
abegpv; confortauit p; confirmauit a f 9 adponet nocere
ei ab egp av; app. noc. eum f; nocebit eum p Domb. 10 eius ow. e
a facie eius inimicos eius av 12 ipso codd. praeter p, v; illo p Domb.
cornum Domb. 14 me om. e 16 eum aeg Domb.; illum bpf
17 ei egp Domb.; illi abv 20 iesu Xpo e quando recte intelleg.
om.e 27 actibus el
tactibus significans plagas correptionis. Unde illud est: Ne
tetigeritis christos meos. Quod quid est aliud, quam
(De laeseritis\'? In psalmo uero cum ageret tamquam de Dauid,
ut quiddam eius modi etiam ibi diceret: Si dereliquerint,
inquit, filii eius legem meam et in iudiciis meis non
ambulauerint; si iustificationes meas profanauerint
et mandata mea non custodierint: uisitabo in uirga
iniquitates eorum et in flagellis delicta eorum; misericordiam
autem meam non dispergam ab eo. Non
dixit (ab eis\\ cum loqueretur de filiis eius, non de ipso; sed
dixit ab eo, quod bene intellectum tantundem ualet. Non
enim Christi ipsius, quod est caput ecclesiae, possent inueniri
ulla peccata, quae opus esset humanis correptionibus seruata
misericordia diuinitus coherceri; sed in eius corpore ac membris,
quod populus eius est. Ideo in libro regnorum: Iniquitas
eius dicitur; in psalmo autem: Filiorum eius;
ut intellegamus de ipso dici quodam modo, quod de eius
corpore dicitur. Propter quod etiam ipse de caelo, cum corpus
eius, quod sunt fideles eius, Saulus persequeretur: Saule,
inquit, Saule, quid me persequeris? Deinde in consequentibus
psalmi: Neque nocebo, inquit, in ueritate
mea, neque profanabo testamentum meum, et quae
procedunt de labiis meis non reprobabo. Semel
iuraui in sancto meo, si Dauid mentiar; id est,
nequaquam Dauid mentiar. Solet enim sic loqui scriptura.
Quid autem non mentiatur, adiungit et dicit: Semen eius
in aeternum manet; et sedes eius sicut sol in con-.
et testis in caelo fidelis.
88, 34 Bqq. 37 ib. u. 37 aq. abegpv; uerberibus p Domb. delicta
aegpv; peccata b p Domb. 14 correctionibus g 28 manet egpaf
Domb.; manebit
Quam diuersa acta sint in regno terrenae Hieru
salem ab his, quae promiserat Deus, ut intellegeretur
promissionis ueritas ad alterius regis et
regni gloriam pertinere.
Post haec tantae promissionis ualidissima firmamenta, ne
putarentur in Salomone conpleta, tamquam id speraretur
nec inueniretur: Tu uero, inquit, reppulisti et ad nihilum
deduxisti, Domine. Hoc quippe factum est de regno
Salomonis in posteris eius usque ad euersionem ipsius terrenae
Hierusalem, quae regni eiusdem sedes fuit, et maxime
ipsius templi labem, quod fuerat a Salomone constructum.
Sed ne ob hoc putaretur Deus contra sua promissa fecisse,
continuo subiecit: Distulisti christum tuum. Non ergo
est ille Salomon, sed nec ipse Dauid, si dilatus est christus
Domini. Cum enim christi eius dicerentur omnes reges
mystico illo chrismate consecrati, non solum a rege Dauid
et deinceps, sed ab illo etiam Saule, qui populo eidem rex
primus est unctus (ipse quippe Dauid eum christum Domini
appellat): erat tamen unus uerus christus, cuius illi figuram
prophetica unctione gestabant; qui secundum opinionem hominum,
qui eum putabant in Dauid uel in Salomone intellegendum,
differebatur in longum; secundum dispositionem
autem Dei uenturus suo tempore parabatur. Interea dum ille
differtur, quid factum sit de regno terrenae Hierusalem, ubi
sperabatur utique regnaturus, secutus iste psalmus adiunxit
adque ait: Euertisti testamentum serui tui, profanasti
in terra sanctitatem eius; destruxisti omnes macerias
eius, posuisti munitiones eius formidinem;
p 14 est ergo v 15 siJ sed e dilatatus e 1R etiam..
populo om. e 23 autem disposit. v 24 dum ille om. p 28 in terra
codd. praeter p, v; in terram p Domb. distrux. g 29 formidinem
a e2g p; in formid. be* pafv Domb.
obprobrium uicinis suis; exaltasti dexteram inimicorum
eius, iucundasti omnes inimicos eius; auertisti
adiutorium gladii eius et non es opitulatus ei in
bello; dissoluisti eum ab emundatione, sedem eius
in terram conlisisti; minuisti dies sedis eius, perfudisti
eum confusione. Haec omnia uenerunt super ancillam
Hierusalem, in qua regnauerunt nonnulli etiam filii liberae,
regnum illud tenentes in dispensatione temporaria, regnum
autem caelestis Hierusalem, cuius erant filii, in uera fide
habentes et in uero Christo sperantes. Quo modo autem
ista uenerint super illud regnum, index est rerum gestarum,
si legatur, historia. -
De substantia populi Dei, quae per susceptionem
carnis in Christo est, qui solus eruendi ab inferis
animam suam habuit potestatem.
Post haec autem prophetata ad precandum Deum propheta
conuertitur; sed et ipsa precatio prophetatio est. Usque
quo, Domine, auertis in finem? subauditur \'faciem
tuam\', sicut alibi dicitur: Quo usque auertis faciem
tuam a me? Nam ideo quidam codices hic non habent
auertis, sed \'auerteris\'; quamquam possit intellegi: \'Auertis
misericordiam tuam, quam promisisti Dauid\'. Quod autem
dixit: In finem, quid est nisi usque in finem? Qui finis
intellegendus est ultimum tempus, quando in Christum Iesum
etiam gens illa est creditura, ante quem finem illa fieri
abegpv; ei auxiliatus p Domb. 6 terra a 11 ista
autem e 12 ista uenerint] statucrunt p uenerunt a 15 per saseeptionem
fgv; per successionem p q; susceptione f Domb. 18 prophete
b prophetia conuert. b 21 quo usque abegp pa; usque
quo v 23 auertisti b 27 illa gens v
et hic sequitur: Exardescit sicut ignis ira tua: memento
quae est mea substantia. Nihil hic melius quam
ipse Iesus intellegitur substantia populi eius, ex quo natura
est carnis eius. Non enim uane, inquit, constituisti
omnes filios hominum. Nisi enim esset unus filius
hominis substantia Israel, per quem filium hominis liberarentur
multi filii hominum, uane utique constituti essent
omnes filii hominum. Nunc uero omnis quidem humana natura
per peccatum primi hominis in uanitatem de ueritate conlapsa
est, propter quod dicit alius psalmus: Homo uanitati
similis factus est, dies eius uelut umbra praetereunt;
sed non uane Deus constituit omnes filios hominum,
quia et multos a uanitate liberat per mediatorem Iesum, et
quos liberandos non esse praesciuit, ad utilitatem liberandorum
et conparationem duarum inter se a contrario ciuitatum
non utique uane in totius rationalis creaturae pulcherrima
adque iustissima ordinatione constituit. Deinde sequitur:
Quis est homo, qui uiuet et non uidebit mortem,
eruet animam suam de manu inferi? Quis est iste.
nisi substantia illa Israel ex semine Dauid, Christus Iesus?
De quo dicit apostolus, quod surgens a mortuis iam
non moritur, et mors ei ultra non dominabitur.
Sic enim uiuet et non uidebit mortem, ut tamen mortuus
fuerit, sed animam suam eruerit de manu inferni, quo propter
quorundam soluenda inferna uincula descenderat; eruerit autem
potestate illa, de qua in euangelio dicit: Potestatem
27 Io. 10, 18 a beg P v; oportebant p a Domb. 2 exardiscit g; eiardescet
v 9 omnes gl 15 praesinit e 16 inter se a contrario daarum
ciuit. e 19 sq. uiuit et non uideat b 20 eruit g inferi gpv;
inferni abepaf Domb. iste om. e1 23 et mors abegpc; et
om, p a Domb. ei om. e 25 qua propter, superscripto ubi, b
inferna ae*pr a f Domb.; infernalia e1; inferni bgv 26 uincula gti
uincla cet. Domb. discenderat g
iterum sumendi eam.
Ad quorum personam pertinere intellegenda sit
flagitatio promissorum, de quibus in psalmo dicitur:
Ubi sunt misericordiae tuae, Domine, antiquae
et cetera.
Sed cetera psalmi huius, quae ita se habent: Ubi sunt
miserationes tuae antiquae, Domine, quas iurasti
Dauid in ueritate tua? Memento, Domine, obprobrii
seruorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum
gentium; quod exprobrauerunt inimici tui,
Domine; quod exprobrauerunt, commutationem Christi
tui, utrum ex persona dicta sint illorum Israelitarum, qui
desiderabant reddi sibi promissionem, quae facta est ad
Dauid, an potius Christianorum, qui non secundum carnem,
sed secundum spiritum sunt Israelitae, merito quaeri potest.
Dicta sunt quippe ista uel scripta tempore, quo fuit Aethan,
de cuius nomine titulum iste psalmus accepit; et idem
tempus regni Dauid fuit; ac per hoc non diceretur: Ubi
sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas iurasti
Dauid in ueritate tua? nisi eorum personam in se propheta
transfiguraret, qui longe postea futuri erant, quibus
hoc tempus esset antiquum, quando regi Dauid ista promissa
sunt. Potest autem intellegi multas gentes, quando Christianos
persequebantur, exprobrasse illis passionem Christi, quam
scriptura commutationem uocat. quoniam moriendo inmortalis
est factus. Potest et commutatio Christi secundum hoc accipi
exprobrata Israelitis, quia, cum eorum speraretur futurus,
fgpqv; miserationes Domb. 14 tui om. e 17 spiritum]
christum g 18 ista quippe g etham ppa 21 misericordiae e
22 propheta gv; prophetia rell. Domb. 25 persequeb: Christ. v
quae crediderunt in eum per testamentum nouum, illis in
uetustate remanentibus, ut ideo dicatur: Memento, Domine.
obprobrii seruorum tuorum, quia non eos obliuiscente,
sed potius miserante Domino et ipsi post hoc obprobrium
credituri sunt. Sed ille, quem prius posui, conuenientior mihi
sensus uidetur. Inimicis enim Christi, quibus exprobratur.
quod eos ad gentes transiens reliquerit Christus, incongrue
uox ista coaptatur: Memento, Domine, obprobrii seruorum
tuorum; non enim serui Dei nuncupandi sunt tales
Iudaei; sed eis uerba ista conpetunt, qui, cum graues humilitates
persecutionum pro Christi nomine paterentur, recordari
potuerunt excelsum regnum semini Dauid fuisse promissum,
et eius desiderio dicere, non desperando, sed petendo quaerendo
pulsando: Ubi sunt miserationes tuae antiquae,
Domine, quas iurasti Dauid in ueritate tua? Memento,
Domine, obprobrii seruorum tuorum, quod continui
in sinu meo multarum gentium (hoc est, in interioribus
meis patienter pertuli); quod exprobrauerunt inimici tui.
Domine; quod exprobrauerunt, commutationem Christi
tui; non eam putantes commutationem sed consumtionem.
Quid est autem: Memento, Domine, nisi ut miserearis et
pro tolerata patienter humilitate mea reddas celsitudinem.
quam iurasti Dauid in ueritate tua? Si autem Iudaeis adsignemus
haec uerba, illi serui Dei talia dicere potuerunt, qui
expugnata terrena Hierusalem, antequam Iesus Christus humanitus
nasceretur, in captiuitatem ducti sunt, intellegentes
commutationem Christi, quia scilicet non per eum terrena
carnalisque felicitas, qualis paucis annis regis Salomonis
apparuit, sed caelestis ac spiritalis esset fideliter exspectanda;
quam tunc ignorans infidelitas gentium, cum Dei populum
g 12 pro
om. p1, "pro" Dotnb. 14 dispcrando g 19 et 20 exprobauerunt e*
21 commutationem codd. praeter p, v; commut. esse p Domb. 26 Xpf
iesus e 28 eam y2
Christi commutationem, sed scientibus nesciens, exprobrabat?
Et ideo quod sequitur, ubi psalmus iste concluditur: Benedictio
Domini in aeternum: fiat, fiat, uniuerso populo
Dei ad caelestem Hierusalem pertinenti siue in illis, qui
latebant in testamento uetere, antequam reuelaretur nouum,
siue in his, qui iam testamento nouo reuelato manifeste
pertinere cernuntur ad Christum, satis congruit. Benedictio
quippe Domini in semine Dauid non ad aliquod tempus,
qualis diebus Salomonis apparuit, sed in aeternum speranda
est, in qua certissima spe dicitur: Fiat, fiat. Illius enim
spei est confirmatio uerbi huius iteratio. Hoc ergo intellegens
Dauid ait in secundo regnorum libro, unde ad istum psalmum
digressi sumus: Et locutus es pro domo serui tui in
longinquum. Ideo autem post paululum ait: Nunc incipe
et benedic domum serui tui usque in aeternum et
cetera, quia tunc geniturus erat filium, ex quo progenies eius
duceretur ad Christum, per quem futura erat domus eius
aeterna eademque domus Dei. Domus enim Dauid propter
genus Dauid; domus autem Dei eadem ipsa propter templum
Dei de hominibus factum, non de lapidibus, ubi habitet in
aeternum populus cum Deo et in Deo suo, et Deus cum
populo adque in populo suo; ita ut Deus sit inplens populum
suum, et populus plenus Deo suo, cum Deus erit omnia in
omnibus, ipse in pace praemium, qui uirtus in bello. Ideo
cum in uerbis Nathan dictum sit: Et nuntiabit tibi Dominus,
quoniam domum aedificabis ipsi, postea dictum
est in uerbis Dauid: Quoniam tu Dominus omnipotens
Deus Israel, reuelasti aurem serui tui dicens: Domum
26 Reg. II, 7, 11; 27 6 ueteri g 9 dei g ad sup. Un. g 12 uerbi e 18 ad]
et e 15 paulolum g; paulum e 23 suo om. e deus om. et
27 aedif. domum e 29 dicens: DomumJ dicendomum e; domum om. p
uiuendo, et Deus ut bene uiuamus opitulando; quia nisi
Dominus aedificauerit domum, in uanum laborant aedificantes
eam. Cuius domus cum uenerit ultima dedicatio.
tunc fiet illud, quod hic per Nathan locutus est Deus dicens:
Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum,
et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra,
et non adponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut
ab initio a diebus, quibus constitui iudices super
populum meum Israel.
An promissae pacis ueritas illis temporibus possit
adscribi, quae sub Salomone fluxerunt.
Hoc tam magnum bonum quisquis in hoc saeculo et in
hac terra sperat, insipienter sapit. An quispiam putabit in
pace regni Salomonis id esse conpletum? Pacem quippe
illam scriptura in umbra futuri excellenti praedicatione commendat.
Sed huic suspicioni uigilanter occursum est, cum.
postea quam dictum est: Et non adponet filius iniquitatis
humiliare eum, continuo subiunctum est: Sicut ab
initio a diebus, quibus constitui iudices super populum
meum Israel. Iudices namque, priusquam reges ibi
esse coepissent, super illum populum fuerant constituti, ex
quo terram promissionis accepit. Et utique humiliabat eum
filius iniquitatis, hoc est hostis alienigena, per interualla
temporum, quibus leguntur paces alternasse cum bellis; et
inueniuntur illic pacis tempora prolixiora quam Salomon
habuit, qui quadraginta regnauit annos; nam sub eo iudice,
qui est appellatus Aod, octoginta anni pacis fuerunt. Absit
g p; laborauernnt b; laborabunt aepv Domb. 5 natham
eg 12 paucis f 15 in pace] in putat e 18 occursam omisso
est, e 22 namque] autem p 27 prolexiora g 29 appell. est c
ahod g; ŞłąQÇQ, superscripto aiot, b
credantur; multo minus itaque cuiuslibet regis alterius. Non
enim quisquam eorum in tanta, quanta ille, pace regnauit;
nec umquam omnino gens illa ita regnum tenuit, ut sollicita
non fuerit ne hostibus subderetur; quia in tanta mutabilitate
rerum humanarum nulli aliquando populo concessa est tanta
securitas, ut huic uitae hostiles non formidaret incursus.
Locus ergo iste, qui promittitur tam pacatae ac securae
habitationis, aeternus est aeternisque debetur in matre Hierusalem
libera, ubi erit ueraciter populus Israel; hoc enim nomen
interpretatur cuidens Deum\'; cuius praemii desiderio pia per
fidem uita in hac aerumnosa peregrinatione ducenda est.
De studio Dauid in dispositione mysterioque psalmorum.
Procurrente igitur per tempora ciuitate Dei, primo in umbra
futuri, in terrena scilicet Hierusalem, regnauit Dauid. Erat
autem Dauid uir in canticis eruditus, qui harmoniam musicam
non uulgari uoluptate, sed fideli uoluntate dilexerit eaque
Deo suo, qui uerus est Deus, mystica rei magnae figuratione
seruierit. Diuersorum enim sonorum rationabilis moderatusque
concentus concordi uarietate conpactam bene
ordinatae ciuitatis insinuat unitatem. Denique omnis fere
prophetia eius in psalmis est, quos centum quinquaginta
. liber continet, quem psalmorum uocamus. In quibus nonnulli
uolunt eos solos factos esse a Dauid, qui eius nomine inscripti
sunt. Sunt item qui putant non ab eo factos, nisi qui praenotantur:
Ipsius Dauid; qui uero habent in titulis: Ipsi
Dauid, ab aliis factos personae ipsius fuisse coaptatos. Quae
mss.; utique v 14 mysterioque om. p in fg inacriptiones
c. 14 et 15 coniunctae et numeri sequentium capitum mutati sunt
An omnia, quae in psalmis de Christo et ecclesia
prophetantur, ad contextum huius operis adhibenda
sint.
Nunc iam exspectari a me uideo, ut hoc loco libri huius
aperiam quid in psalmis Dauid de Domino Iesu Christo uel
eius ecclesia prophetauerit. Ego autem ut hoc non ita faciam,
g 14 non erasum e 17 uiderentur g 26 adhibeuda
fg f; coaptanda pqv 28 a me expect. g .
fecerim), copia quam inopia magis inpedior; omnia enim
ponere uitandae prolixitatis causa prohibeor. Vereor autem
ne, cum aliqua elegero, multis, qui ea nouerunt, uidear magis
necessaria praeterisse; deinde quia testimonium, quod profertur,
de contextione totius psalmi debet habere suffragium
aut certe nihil sit, quod ei refragetur, si non omnia suffragantur,
ne more centonum ad rem, quam uolumus, tamquam
uersiculos decerpere uideamur, uelut de grandi carmine, quod
non de re illa, sed de alia longeque diuersa reperiatur esse
conscriptum. Hoc autem ut in quocumque psalmo possit
ostendi, exponendus est totus; quod quanti operis sit et
aliorum et nostra uolumina, in quibus hoc fecimus, satis
indicant. Legat ergo illa, qui uoluerit et potuerit; inueniet
quot et quanta rex Dauid idemque propheta de Christo et
eius ecclesia prophetauerit, de rege scilicet et ciuitate quam
condidit.
De his, quae in quadragensimo quarto psalmo ad
Christum et ecclesiam pertinentia aut aperte dicuntur
aut tropice.
Quamlibet enim de quacumque re propriae sint adque
manifestae propheticae locutiones, necesse est ut eis etiam
tropicae misceantur; quae maxime propter tardiores ingerunt
doctoribus laboriosum disputandi exponendique negotium.
Quaedam tamen Christum et ecclesiam ipsa prima facie, mox
ut dicuntur, ostendunt; etsi ex otio restant exponenda, quae
in eis minus intelleguntur; quale illud est in eodem psalmorum
libro: Eructauit cor meum uerbum bonum, dico
g 7 aut mss.; ut v Domb. 14 illa ergo e
15 quos g 20 et ad f 20 sq. aut trop. dicuntur p 22 Quantumlibet
Deinde adspiciat eius ecclesiam tanto uiro suo spiritali
conubio et diuino amore coniunctam, de qua dicitur in his
quae sequuntur. Adstitit regina a dextris tuis in uestitu
deaurato, circumamicta uarietate. Audi, filia, et uide
et inclina aurem tuam, et obliuiscere populum tuum
et domum patris tui; quoniam concupiuit rex speciem
tuam, quia ipse est Deus tuus. Et adorabunt eum
filiae Tyri in muneribus; uultum tuum deprecabuntur \'
diuites plebis. Omnis gloria eius filiae regis intrinsecus,
in fimbriis aureis circumamicta uarietate.
Adferentur regi uirgines post eam, proximae eius
adferentur tibi. Adferentur cum laetitia et exultatione;
adducentur in templum regis. Pro patribus
tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes
super omnem terram. Memores erunt nominis tui in
omni generatione et generatione. Propterea populi
confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi.
Non opinor quemquam ita desipere, ut hic aliquam
mulierculam praedicari credat adque describi; coniugem
uidelicet illius, cui dictum est: Sedes tua, Deus, in saecula
saeculorum; uirga directionis uirga regni tui.
Dilexisti iustitiam et odio habuisti iniquitatem; propterea
unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis
prae participibus tuis; Christum utique prae Christianis.
e 3 trop. dicta e 7 adBtetit g tuis et rfq. om. sqq.
usque ad uarietate
De his, quae ad sacerdotium Christi in psalmo centensimo
nono, et de his, quae in psalmo uicensimo
primo ad passionem ipsius spectant.
Sicut etiam in illo psalmo, ubi sacerdos Christus, quem
ad modum hic rex, apertissime praedicatur: Dixit Dominus
Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos
tuos scabellum pedum tuorum. Sedere Christus
ad dexteram Patris creditur, non uidetur; eius etiam inimicos
poni sub pedibus eius nondum apparet; id agitur, apparebit
in fine; etiam hoc nunc creditur, post uidebitur. Verum quod
sequitur: Virgam uirtutis tuae emittet Dominus ex
Sion, et dominare in medio inimicorum tuorum, ita
clarum est, ut non solum infideliter et infeliciter, sed etiam
e dicit g et homo sup. lin. b factus a2 beg p V;
natus a1 p Domb. 2 quis est altissimus, omisso iste, b in marg. iste
om. p 3 Ac e p g; et v Domb. 9 illius e 10 confessionem abgpf
Domb.; confessione
De psalm.o tertio et de quadragensimo et de quinto
decimo et de sexagensimo septimo, in quibus mors
et resurrectio Domini prophetatur.
De resurrectione quoque eius nequaquam psalmorum oracula
tacuerunt. Nam quid est aliud quod in psalmo tertio ex persona
eius canitur: Ego dormiui et somnum cepi; exsurrexi,
quoniam Dominus suscepit me? An forte quisquam
ita desipit, ut credat uelut aliquid magnum nobis indicare
uoluisse prophetam, quod dormierit et exsurrexerit, nisi
somnus iste mors esset et euigilatio resurrectio, quam de
Christo sic oportuit prophetari? Nam et in quadragensimo
multo manifestius id ostenditur, ubi ex persona eiusdem
Mediatoris more solito tamquam praeterita narrantur, quae
futura prophetabantur; quoniam, quae uentura erant, iam in
praedestinatione et praescientia Dei uelut facta erant [quia
certa erant]. Inimici, inquit, mei dixerunt mala mihi:
Quando morietur et peribit nomen eius? Et si
ingrediebatur ut uideret, uana locutum est cor
e 7 regnfl. et rtq. De resurr. I. 13, b 11 mors om. p
12 prophetatar fgp f; prophetantur qv 15 eisurrexi ppv; et Burrexi
b; et elurr. af; et resurr. eg a 16 suscepit bzgp p; suscipiet
ab1 v 18 resurreiit e 24 praesentia e quia certa erant om. p p;
interpretationem esse uidit L. Vivi, 27 ingrediebantur ut uiderent
Iudaei autem Christum. quem sperant, moriturum esse non
sperant. Ideo quem lex et prophetae adnuntiauerunt, nostrum
esse non putant, sed nescio quem suum, quem sibi alienum
a mortis passione confingunt. Ideo mirabili uanitate adque
caecitate uerba, quae posuimus, non mortem et resurrectionem,
sed somnum et euigilationem significasse contendunt. Sed
clamat eis etiam psalmus quintus decimus: Propter hoc
iucundatum est cor meum et exultauit lingua mea,
insuper et caro mea requiescet in spe; quoniam non
derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum
tuum uidere corruptionem. Quis in ea spe diceret
requieuisse carnem suam, ut non derelicta anima sua in
inferno, sed cito ad eam redeunte reuiuesceret, ne corrumperetur,
sicut cadauera corrumpi solent, nisi qui die tertio
21 PB. 15, 9 sq. om. p 4 meos om. e 7 unus ex uobis me tradet et unus
ex nobis diabolus est p Domb., ex uobis me tradet corr. m. in marg. b
11 dedisti g 15 sperauerant b2 non sperant] non putant b 18 ad
mortis pasaionem b 22 iucund.] laetatum a exultauit et rtq.
quoniam (l. 23) b 23 requiescit e 24 meam et rtq. quis (l. 25) b
iu inferna gt 27 nec egl
rege Dauid. Clamat et sexagensimus septimus: Deus noster
Deus saluos faciendi, et Domini exitus mortis. Quid
apertius diceretur? Deus enim saluos faciendi Dominus est
Iesus, quod interpretatur saluator siue salutaris. Nam ratio
nominis huius haec reddita est, quando priusquam ex uirgine
nasceretur dictum est: Pariet filium, et uocabis nomen
eius Iesum. Ipse enim saluum faciet populum
suum a peccatis eorum. In quorum peccatorum remissionem
quoniam sanguis eius effusus est, non utique oportuit
eum de hac uita exitus alios habere quam mortis. Ideo cum
dictum esset: Deus noster Deus saluos faciendi, continuo
subiunctum est: Et Domini exitus mortis, ut ostenderetur
moriendo saluos esse facturus. Sed mirando dictum est:
Et Domini; tamquam diceretur: "Talis est ista uita mortalium,
ut nec ipse Dominus aliter ab illa exiret, nisi per
mortem."
De psalmo sexagensimo octauo, in quo Iudaeorum
infidelitas et pertinacia declaratur.
Sed ut Iudaei tam manifestis huius prophetiae testimoniis
etiam rebus ad effectum tam clarum certumque perductis
omnino non cedant, profecto in eis illud inpletur, quod in
eo psalmo, qui hunc sequitur, scriptum est. Cum enim et
illic ex persona Christi, quae ad eius passionem pertinent,
prophetice dicerentur, commemoratum est, quod in euangelio
patuit: Dederunt in escam meam fel et in siti mea
potum mihi dederunt acetum. Et uelut post tale conuiuium
epulasque sibi huiusce modi exhibitas mox intulit: Fiat
b 2 sept. psalmus v 9 remissione e 14 facturum g
20 infidelitas et pertinacia g f Domb.; ut fidel. et pertinacia f; pertinai
infidelitas p q tJ 21 prophetiae ex propriae corr. e 23 credant b1 ? *
et in scandalum; obscurentur oculi eorum
ne uideant, et dorsum eorum semper incurua, et cetera,
quae non optando sunt dicta, sed optandi specie prophetando
praedicta. Quid ergo mirum, si haec manifesta non uident,
quorum oculi sunt obscurati, ne uideant? Quid mirum, si
caelestia non suspiciunt, qui ut in terrena sint proni, dorsum
eorum semper incuruum est? His enim uerbis translatis a
corpore uitia significantur animorum. Ista de psalmis, hoc
est de prophetia regis Dauid, satis dicta sint, ut aliquis
modus sit. Ignoscant autem qui haec legunt et cuncta illa
nouerunt, et de his, quae fortasse firmiora me praetermisisse
uel intellegunt uel existimant, non querantur.
De regno ac merito Dauid et de filio ipsius Salomone
eaque prophetia, quae ad Christum pertinens inuenitur
uel in eis libris, qui scriptis ipsius copulantur,
uel in eis, quos ipsius esse non dubium est.
Regnauit ergo Dauid in terrena Hierusalem, filius caelestis
Hierusalem, diuino multum testimonio praedicatus, quia et
delicta eius tanta pietate superata sunt per saluberrimam
paenitendi humilitatem, ut prorsus inter eos sit, de quibus
ipse ait: Beati quorum remissae sunt iniquitates et
quorum tecta sunt peccata. Post hunc regnauit eidem
populo uniuerso Salomon filius eius, qui, ut supra dictum
est, patre suo uiuente coepit regnare. Hic bonis initiis malos
b 2 in scandalum apv Domb.j in
om. eg oculi eorum et rfq. et cetera l. 3, b 4 non sup. lin. g
7 snscipiunt g in om. e 9 significantur codd. praeter p, v; intelleguntur
p Domb. 15 de filio, omisso et, p 17 scripturis p 23 remissae
et riq. post l. 24, b 25 eius filius bv 26 patre suo uiuente
coepit b v; patre suo coepit uiuente a e p; suo coepit patre uiuente g;
patre suo nino p Domb.
fatigant, magis huic obfuerunt, quam profuit ipsa sapientia.
etiam nunc et deinceps memorabilis, et tunc longe lateque
laudata. Prophetasse etiam ipse reperitur in suis libris, qui
tres recepti sunt in auctoritatem canonicam: Prouerbia, ecclesiastes
et canticum canticorum. Alii uero duo, quorum unus
sapientia, alter ecclesiasticus dicitur, propter eloquii nonnullam
similitudinem, ut Salomonis dicantur, obtinuit consuetudo;
non autem esse ipsius non dubitant doctiores; eos tamen in
auctoritatem maxime occidentalis antiquitus recepit ecclesia.
Quorum in uno, qui appellatur sapientia Salomonis, passio
Christi apertissime prophetatur. Inpii quippe interfectores
eius commemorantur dicentes: Circumueniamus iustum,
quoniam insuauis est nobis et contrarius est operibus
nostris et inproperat nobis peccata legis et infamatis
in nos peccata disciplinae nostrae. Promittit scientiam
Dei se habere et filium Dei se nominat. Factus
est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.
Grauis est nobis etiam ad uidendum, quoniam dissimilis
est aliis uita illius et inmutatae uiae eius. Tamquam
nugaces aestimati sumus ab illo, et abstinet
se a uiis nostris quasi ab inmunditiis; praefert nouissima
iustorum et gloriatur patrem Deum se habere.
Videamus ergo si sermones illius ueri sunt. et tentemus
quae uentura sunt illi, et sciemus quae erunt
nouissima illius. Si enim est iustus filius Dei, suscipiet
illum et liberabit eum de manu contrariorum.
Contumelia et tormento interrogemus illum, ut
b gp; in auctoritate canonicam at 6 quorum
duo e onus OnJ. g 9 ipsius esse e 10 recipit e 14 quoniam
abegpv; quia p Domb. 17 se ante labere om. gt et otn. g
19 similis e 20 uite gl 21 extimati pa 22 et praefert e 25 euentura
p Domb. 26 eius e v iustus est v 27 liber. illum g p manu
aegpv; manibus b p Domb.
ipsius. Morte turpissima condemnemus illum; erit
enim ei respectus ex sermonibus illius. Haec cogitauerunt
et errauerunt; excaecauit enim illos malitia
ipsorum. In ecclesiastico autem fides gentium futura praedicitur
isto modo: Miserere nostri, dominator Deus
omnium, et inmitte timorem tuum super omnes gentes;
extolle manum tuam super gentes alienas et uideant
potentiam tuam. Sicut coram illis sanctificatus es
in nobis, ita coram nobis magnificeris in illis, et
agnoscant te secundum quod et nos agnouimus te,
quia non est Deus praeter te, Domine. Hanc optandi et
precandi specie prophetiam per legum Christum uidemus
inpletam. Sed aduersus contradictores non tanta firmitate
proferuntur, quae scripta non sunt in canone Iudaeorum.
In tribus uero illis, quos Salomonis esse constat et Iudaei
canonicos habent, ut ostendatur ad Christum et ecclesiam
pertinere quod in eis eius modi reperitur, operosa disputatio
necessaria est, quae nos ultra quam oportet, si nunc adhibetur,
extendit. Tamen quod in prouerbiis legitur, uiros inpios
dicere: Abscondamus in terra uirum iustum iniuste,
absorbeamus uero eum tamquam infernus uiuentem
et auferamus eius memoriam de terra, possessionem
eius pretiosam adprehendamus, non ita obscurum est,
ut de Christo et possessione eius ecclesia sine laboriosa
expositione non possit intellegi. Tale quippe aliquid etiam
Dominus ipse Iesus per euangelicam parabolam ostendit
dixisse malos colonos: Hic est heres, uenite, occidamus
eum, et nostra erit hereditas. Itemque illud in eodem
libro, quod iam ante perstrinximus, cum ageremus de sterili,
2 ipsius e gp v; illius a; eius b p Domb. 3 ei om. g ex] in g
7 super.... tuam om. p 10 ita coram nobis om. el 11 et nos om. g
12 te sup. lin. g 17 ad eccles. e 18 huiusmodi b 20 ueros gl
30 ante om. g.
fuerit, pronuntiatum consueuit intellegi ab eis, qui Christum
sapientiam Dei esse nouerunt: Sapientia aedificauit sibi
domum et subfulsit columnas septem; immolauit suas
uictimas, miscuit in cratere uinum suum et parauit
mensam suam. Misit seruos suos conuocans cum excellenti
praedicatione ad craterem dicens: Quis est insipiens?
Diuertat ad me. Et inopibus sensu dixit: Venite,
manducate de meis panibus et bibite uinum quod
miscui uobis. Hic certe agnoscimus Dei sapientiam, hoc
est Verbum Patri coaeternum, in utero uirginali domum sibi
aedificasse corpus humanum et huic, tamquam capiti membra,
ecclesiam subiunxisse, martyrum uictimas immolasse, mensam
in uino et panibus praeparasse, ubi apparet etiam sacerdotium
secundum ordinem Melchisedech, insipientes et inopes sensu
uocasse, quia, sicut dicit apostolus, infirma huius mundi
elegit, ut confunderet fortia. Quibus tamen infirmis quod
sequitur dicit: Derelinquite insipientiam, ut uiuatis, et
quaerite prudentiam, ut habeatis uitam. Participem
autem fieri mensae illius, ipsum est incipere habere uitam.
Nam et in alio libro, qui uocatur ecclesiastes, ubi ait: Non
est bonum homini, nisi quod manducabit et bibet,
quid credibilius dicere intellegitur, quam quod ad participationem
mensae huius pertinet, quam sacerdos ipse Mediator
testamenti noui exhibet secundum ordinem Melchisedech de
corpore et sanguine suo? Id enim sacrificium successit omnibus
illis sacrificiis ueteris testamenti, quae immolabantur in
umbra futuri; propter quod etiam uocem illam in psalmo
tricensimo et nono eiusdem Mediatoris per prophetiam
8, 15 gl 4 septim gl; VII columnas b 6 auam mensam b
7 cratera p Domb. 8 diuertat p p v; deuertat aegaf; declinet b
9 demanducatc e 16 qui g 17 elegit dominus e 19 prud.] sapientiam
e 22 bibit gl
corpus autem perfecisti mihi; quia pro illis omnibus
sacrificiis et oblationibus corpus eius offertur et participantibus
ministratur. Nam istum ecclesiasten in hac sententia
manducandi et bibendi, quam saepe repetit plurimumque
commendat, non sapere carnalis epulas uoluptatis, satis illud
ostendit, ubi ait: Melius est ire in domum luctus quam
ire in domum potus; et paulo post: Cor, inquit, sapientium
in domo luctus et cor insipientium in domo
epularum. Sed illud magis commemorandum existimo de
hoc libro, quod pertinet ad ciuitates duas, unam diaboli,
alteram Christi, et earum reges diabolum et Christum: Vae
tibi, terra, inquit, cuius rex adulescens, et principes
tui mane comedunt. Beata tu, terra, cuius rex tuus
filius ingenuorum, et principes tui in tempore comedunt,
in fortitudine, et non in confusione. Adulescentem
dixit diabolum propter stultitiam et superbiam et temeritatem
et petulantiam ceteraque uitia, quae huic aetati adsolent
abundare; Christum autem filium ingenuorum, sanctorum
scilicet patriarcharum, pertinentium ad liberam ciuitatem, ex
quibus est in carne progenitus. Principes illius ciuitatis mane
manducantes, id est ante horam congruam, quia non exspectant
opportunam, quae uera est, in futuro saeculo felicitatem,
festinanter beari huius saeculi celebritate cupientes; principes
autem ciuitatis Christi tempus non fallacis beatitudinis patienter
exspectant. Hoc ait: In fortitudine, et non in confusione,
quia non eos fallit spes, de qua dicit apostolus:
Spes autem non confundit; dicit et psalmus: Etenim
qui te exspectant, non confundentur. Iam uero canticum
29 Ps. 24, 3 6 carnales e 7 in illud g 9 ubi, in marg. in
domo e 14 filius tuus e 22 congruam om. e 1:3 felicitate g
24 beati p celebritate b g; celeritate a, b in marg., epoa f
in coniugio illius regis et reginae ciuitatis, quod est Christus
et ecclesia. Sed haec uoluptas allegoricis tegminibus inuoluta
est, ut desideretur ardentius nudeturque iucundius, et appareat
sponsus, cui dicitur in eodem cantico: Aequitas dilexit
te, et sponsa, quae ibi audit: Caritas in deliciis tuis.
Tacita multa transimus cura huius operis terminandi.
De regibus post Salomonem siue in Iuda siue in
Israel.
Ceteri post Salomonem reges Hebraeorum uix inueniuntur
per aliqua aenigmata dictorum suorum- rerumue gestarum,
quod ad Christum et ecclesiam pertineat. prophetasse, siue
in Iuda siue in Israel. Sic enim appellatae sunt illius populi
partes, ex quo propter Salomonis offensam tempore filii eius
Roboam, qui patri successit in regnum, Deo uindicante diuisus
est. Proinde tribus decem, quas accepit Hieroboam, seruus
Salomonis, rex eis in Samaria constitutus, proprie uocabantur
Israel, quamuis hoc uniuersi illius populi nomen esset. Duabus
uero tribubus, Iudae scilicet et Beniamin, quae propter Dauid
ne penitus regnum stirpis eius fuisset eradicatum, remanserant
subiacentes ciuitati Hierusalem, Iudae nomen fuit, quia
ipsa erat tribus unde Dauid. Beniamin uero tribus altera ad
idem regnum, sicut dixi, pertinens erat, unde fuit Saul rex
ante Dauid. Sed simul istae duae tribus, ut dictum est, Iuda
uocabantur, et hoc nomine discernebantur. ab Israel, quod
appellabantur proprie decem tribus habentes suum regem.
Nam tribus Leui, quoniam sacerdotalis fuit, Dei, non regum
seruitio mancipata, tertia decima numerabatur. Ioseph quippe
unus ex duodecim filiis Israel, non unam, sicut ceteri
e 15 filius g 17 Ieroboam v 19 populi illius :
23 erat om. e 25 sixsut g
tamen etiam tribus Leui ad regnum Hierosolymitanum pertinebat
magis, ubi erat Dei templum, cui seruiebat. Diuiso
igitur populo primus regnauit in Hierusalem Roboam, rex
Iuda, filius Salomonis, et in Samaria Hieroboam, rex Israel,
seruus Salomonis. Et cum uoluisset Roboam tamquam tyrannidem
diuisae illius partis bello persequi, prohibitus est
populus pugnare cum fratribus suis dicente Deo per prophetam
se hoc fecisse. Unde apparuit nullum in ea re uel regis
Israel uel populi fuisse peccatum, sed uoluntatem Dei uindicantis
inpletam. Qua cognita pars utraque inter se pacata
conquieuit; non enim religionis, sed regni fuerat facta diuisio.
De Hieroboam, qui inpietate idolatriae subditum
sibi populum profanauit, in quo tamen non destitit
Deus et prophetas inspirare et multos ab idolatriae
crimine custodire.
Verum rex Israel Hieroboam mente peruersa non credens
Deo, quem ueracem promisso sibi regno datoque probauerat,
timuit ne ueniendo ad templum Dei, quod erat in Hierusalem,
quo secundum diuinam legem sacrificandi causa uniuersae
illi genti ueniendum fuit, seduceretur ab eo populus et stirpi
Dauid tamquam regio semini redderetur, et instituit. idolatriam
n regno suo et populum Dei secum simulacrorum cultu
obstrictum nefanda inpietate decepit. Nec tamen omni modo
cessauit Deus non solum illum regem, uerum etiam successores
eius et inpietatis imitatores populumque ipsum arguere
per prophetas. Nam ibi exstiterunt et magni illi insignesque
e g; effrem b p manasse a p f 3 Dei om. e 5 fil.
Salom. rex iuda a Israel om. a 11 peccata el gl 14 16 idololatriae
v 15 destitit] defuit p 18 rei om. e peruersa mente e
23 et om. g idolatriam abp pa Domb.; idololatriam egv 27 eius
om. g ipsum] eine p
discipulus eius; ibi etiam dicenti Heliae: Domine,
prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt,
et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam,
responsum est esse illic septem milia uirorum, qui non curuauerunt
genua ante Bahal.
De uario utriusque regni Hebraeorum statu, donec
ambo populi in captiuitatem diuerso tempore ducerentur,
reuocato postea Iuda in regnum suum, quod
nouissime in Romanorum transiit potestatem.
Itemque in regno Iuda pertinente ad Hierusalem etiam
regum succedentium temporibus non defuerunt prophetae;
sicut Deo placebat eos mittere uel ad praenuntiandum, quod
opus erat, uel ad corripienda peccata praecipiendamque iustitiam.
Nam et illic, etsi longe minus quam in Israel, tamen
exstiterunt reges, qui suis inpietatibus Deum grauiter offenderent
et moderatis flagellis cum populo simili plecterentur.
Piorum sane regum merita ibi non parua laudantur; in Israel
autem reges alios magis, alios minus, omnes tamen reprobos
legimus. Utraque igitur pars, sicut iubebat diuina prouidentia
uel sinebat, uariis et erigebatur prosperitatibus et aduersitatibus
premebatur, et sic adfligebatur non solum externis,
uerum etiam inter se ciuilibus bellis, ut certis exsistentibus
causis misericordia Dei uel ira patesceret, donec eius indignatione
crescente uniuersa gens illa a Chaldaeis debellantibus
non solum subuerteretur in sedibus suis, sed etiam ex maxima
v 2 Etiam ibi v 3 altar. taa saffod. om. p
4 et ego] ego autem e 5 illic om. p, (illic> Domb. enraller. bl
6 ante abegv; om. p; contra p Domb. bahal bg Domb. baal apc;
baalim e 8 hebreor. in mnrg. p 12 Item in p 13 sacced. regum c
17 offendere e 22 prosperabus e\' 24 etiam] et egp cibilibus e1
existibus el 25 paterceret (r et f confus.), gx; parceret g\' 26 a om. eg
quae uocabatur Israel in tribubus decem; postea uero etiam
ludas, euersa Hierusalem et templo illo nobilissimo; in
quibus terris per annos septuaginta captiuum egit otium.
Post quos inde dimissa templum, quod euersum fuerat,
instaurauit; et quamuis plurimi eius in alienigenarum degerent
terris, non habuit tamen deinceps duas regni partes et
duos diuersos in singulis partibus reges; sed in Hierusalem
princeps eorum erat unus, adque ad Dei templum, quod ibi
erat, omnes undique, ubicumque essent et undecumque possent,
per certa tempora ueniebant. Sed nec tunc eis hostes
ex aliis gentibus expugnatoresque defuerunt; nam etiam Romanorum
iam tributarios eos Christus inuenit.
CAPUT XXIIII.
De prophetis, qui uel aput Iudaeos postremi fuerunt,
uel quos circa tempus natiuitatis Christi euangelica
prodit historia.
Toto autem illo tempore, ex quo redierunt de Babylonia,
post Malachiam, Aggaeum et Zachariam, qui tunc prophetauerunt,
et Esdram non habuerunt prophetas usque ad Saluatoris
aduentum, nisi alium Zachariam patrem Iohannis et
Elisabeth eius uxorem, Christi natiuitate iam proxima, et eo
iam nato Simeonem senem et Annam uiduam iamque grandaeuam
et ipsum Iohannem nouissimum; qui iuuenis iam
iuuenem Christum non quidem futurum praedixit, sed tamen
incognitum prophetica cognitione monstrauit; propter quod
ipse Dominus ait: Lex et prophetae usque ad Iohannem.
Sed istorum quinque prophetatio ex euangelio nobis nota est.
ubi et ipsa uirgo mater Domini ante Iohannem prophetasse
27 Mt. 11, 13 2 decim g 5 quos annos e 9 unus erat v quo e sibi g
11 eis om. e 13 eos tribut. e 20 hesdram g; hezram e 22 helisab. g
28 iam quinque e 29 ubi om. at; ut p
accipiunt; acceperunt autem, qui ex eis innumerabiles euangelio
crediderunt. Tunc enim est uere Israel diuisus in duo
diuisione illa, quae per Samuelem prophetam Sauli regi est
inmutabilis praenuntiata. Malachiam uero, Aggaeum, Zachariam
et Esdram etiam Iudaei reprobi in auctoritatem canonicam
receptos nouissimos habent. Sunt enim et scripta eorum.
sicut aliorum, qui in magna multitudine prophetarum perpauci
ea scripserunt, quae auctoritatem canonis obtinerent.
De quorum praedictis, quae ad Christum ecclesiamque eius
pertinent, nonnulla mihi in hoc opere uideo esse ponenda;
quod commodius fiet adiuuante Domino sequenti libro, ne
hunc tam prolixum ulterius oneremus.
De his, quae usque ad tempora Saluatoris decem et
septem uoluminibus disputata sunt.
De ciuitatum duarum, quarum Dei una, saeculi huius est
altera, in qua est, quantum ad hominum genus pertinet,
etiam ista peregrina, exortu et procursu et debitis finibus me
scripturum esse promisi, cum prius inimicos ciuitatis Dei,
qui conditori eius Christo deos suos praeferunt et liuore sibi
(liuiaus egp; uere Isr. diuisus est v Domb. 4 regis e
6 eszdram g; hezdram e canonicam codd. praeter p, v; diuiuam p
Domb. 10 qui g 11 pertinerent e1 13 honeremua. amen. b in b
iam sequitur canon capitulorum libri XVIII, quem in Praef. I, p. X
exscripsi. Explicit liber XVII fci ag. j contra paganoa de ciuitate
De terrenae ciuitatis regibus adque temporibus, quibus
ab exortu Abrahae sanctorum tempora subputata
conueniunt.
Societas igitur usquequaque mortalium diffusa per terras
et in locorum quantislibet diuersitatibus unius tamen eius-
..
in marg. adiuuaret, e decim g 4 decimum om. p;
in decimo, in marg. decimum, e 8 ita om. e in fclf, in marg. in
nostris, e 9 sed post abe 11 decimus sept. v 18 interpolatione t\'
cupiditates suas quibusque sectantibus, dum id quod adpetitur
aut nemini aut non omnibus sufficit, quia non est id
ipsum, aduersus se ipsam plerumque diuiditur, et pars partem,
quae praeualet, obprimit. Victrici enim uicta subcumbit, dominationi
scilicet uel etiam libertati qualemcumque pacem praeferens
ac salutem, ita ut magnae fuerint admirationi, qui
perire quam seruire maluerunt. Nam in omnibus fere gentibus
quodam modo uox naturae ista personuit, ut subiugari uictoribus
mallent, quibus contigit uinci, quam bellica omnifariam
uastatione deleri. Hinc factum est, ut non sine Dei prouidentia,
in cuius potestate est, ut quisque bello aut subiugetur
aut subiuget, quidam essent regnis praediti, quidam regnantibus
subditi. Sed inter plurima regna terrarum, in quae
terrenae utilitatis uel cupiditatis est diuisa societas (quam
ciuitatem mundi huius uniuersali uocabulo nuncupamus), duo
regna cernimus longe ceteris prouenisse clariora, Assyriorum
primum, deinde Romanorum, ut temporibus, ita locis inter se
ordinata adque distincta. Nam quo modo illud prius, hoc
posterius: eo modo illud in Oriente, hoc in Occidente surrexit;
denique in illius fine huius initium confestim fuit. Regna
cetera ceterosque reges uelut adpendices istorum dixerim.
Ninus ergo iam secundus rex erat Assyriorum, qui patri
suo Belo successerat, regni illius primo regi, quando in terra
Chaldaeorum natus est Abraham. Erat etiam tempore illo
regnum Sicyoniorum admodum paruum, a quo ille undecumque
doctissimus Marcus Varro scribens de gente populi
Romani, uelut antiquo tempore. exorsus est. Ab his enim
Sicyoniorum regibus ad Athenienses peruenit, a quibus ad
Latinos, inde Romanos. Sed ante conditam Romam in
om. p1 10 contingit e omnifariam
gppv; omnifaria abea f 11 praeuidentia 01 12 aut ante subiugetur
om. egp 16 umflmfali e 20 horiente—hoccidente e 26 eycion.
g; sition. e 29 sichon e adthenienses t 30 inde roman. j>pa
Domb.; inde ad rom. abegv
Athenienses in Graecia plurimum claruisse fateatur etiam
Sallustius Romanus historicus; plus tamen fama quam re
ipsa. Nam loquens de illis: \'Atheniensium, inquit, res gestae,
sicuti ego existimo, satis amplae magnificaeque fuere; uerum
aliquanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed quia
prouenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem
Atheniensium facta pro maximis celebrantur. Ita eorum qui
fecere uirtus tanta habetur, quantum eam uerbis potuere
extollere praeclara ingenia.\' Accedit huic ciuitati non parua
etiam ex litteris et philosophis gloria, quod ibi potissimum
talia studia uiguerunt. Nam quantum adtinet ad imperium,
nullum maius primis temporibus quam Assyriorum fuit, nec
tam longe lateque diffusum, quippe ubi Ninus rex, Beli filius,
uniuersam Asiam, quae totius orbis ad numerum partium
tertia dicitur, ad magnitudinem uero dimidia reperitur, usque
ad Libyae fines subegisse traditur. Solis quippe Indis in
partibus Orientis non dominabatur, quos tamen eo defuncto
Samiramis uxor eius est adgressa bellando. Ita factum est,
ut, quicumque in illis terris populi siue reges erant, Assyriorum
regno dicionique parerent et quidquid imperaretur
efficerent. Abraham igitur in eo regno aput Chaldaeos Nini
temporibus natus est. Sed quoniam res Graecae multo sunt
nobis quam Assyriae notiores, et per Graecos ad Latinos ac
deinde ad Romanos, qui etiam ipsi Latini sunt, temporum
seriem deduxerunt qui gentem populi Romani in originis eius
antiquitate rimati sunt: ob hoc debemus, ubi opus est, Assyrios
memorare reges, ut appareat quem ad modum Babylonia,
quasi prima Roma, cum peregrina in hoc mundo Dei ciuitate
procurrat; res autem, quas propter conparationem ciuitatis
utriusque, terrenae scilicet et caelestis, huic operi oportet
v 9 facere go 15 Asiam om. e 19 samiramis bleg
Domb.; semir.
Quando ergo natus est Abraham, secundi reges erant aput
Assyrios Ninus, aput Sicyonios Europa; primi autem illic
Belus, hic Aegialeus fuerunt. Cum uero egresso Abraham de
Babylonia promisit ei Deus ex illo magnam gentem futuram
et in eius semine omnium gentium benedictionem. Assyrii
quartum regem habebant, Sicyonii quintum; aput illos enim
regnabat filius Nini post matrem Samiramidem: quae ab illo
interfecta perhibetur, ausa filium mater incestare concubitu.
Hanc putant nonnulli condidisse Babylonem, quam quidem
potuit instaurare. Quando autem uel quo modo condita fuerit,
in sexto decimo libro diximus. Filium porro Nini et Samiramidis,
qui matri successit in regnum, quidam etiam ipsum
Ninum, quidam uero deriuato a patre uocabulo Ninyan uocant.
Sicyoniorum autem regnum tunc tenebat
usque adeo ibi mitia et laeta tempora fuerunt, ut eum defunctum
uelut deum colerent sacrificando et ludos celebrando,
quos ei primitus institutos ferunt.
Quibus regnantibus aput Assyrios adque Sicyonios
Abrahae centenario Isaac de promissione sit natus,
uel ipsi Isaac sexagenario Esau et Iacob gemini de
Rebecca sint editi.
Huius temporibus etiam Isaac ex promissione Dei natus
est centenario patri filius Abrahae de Sarra coniuge, quae
sterilis et anus iam spem prolis amiserat. Tunc et Assyriis
quintus erat rex Arrius. Ipsi uero Isaac sexagenario nati
sunt gemini, Esau et Iacob, quos ei Rebecca uxor peperit.
e 9 matrem suam e samir. eg Domb.; semir abpr
et sic l. 13 15 ninyam
De temporibus Iacob et filii eius Ioseph.
Regnantibus Assyriorum decimo rege Baleo et Sicyoniorum
nono Messapo, qui etiam Cephisos a quibusdam traditur (si
tamen duorum nominum homo unus fuit ac non potius alterum
pro altero putauerunt fuisse hominem, qui in suis posuerunt
scriptis alterum nomen), cum rex Argiuorum tertius
Apis esset, mortuus est Isaac annorum centum octoginta et
reliquit geminos suos annorum centum et uiginti; quorum
minor Iacob pertinens ad ciuitatem Dei, de qua scribimus,
maiore utique reprobato, habebat duodecim filios, quorum
illam, qui uocabatur Ioseph, mercatoribus in Aegyptum transeuntibus
fratres adhuc Isaac auo eorum uiuente uendiderant.
Stetit autem ante Pharaonem Ioseph, quando ex humilitate,
quam pertulit, sublimatus est, cum triginta esset annorum;
quoniam somnia regis diuine interpretatus praenuntiauit septem
ubertatis annos futuros, quorum abundantiam praepollentem
consequentes alii septem steriles fuerant consumturi, et ob
hoc eum rex praefecerat Aegypto de carcere liberatum, quo
eum coniecerat integritas castitatis, quam fortiter seruans
male amanti dominae et male credulo domino mentiturae
ueste etiam derelicta de manibus adtrahentis aufugiens non
consensit ad stuprum. Secundo autem anno septem annorum
no
b; non omnes sapo g messapo elp; messapio e1;
messappo a f; missappho p; mesappo v cephisas g cephissos p;
11 potaacr. g 14 centum XX-, omisso et, 9 18 uendiderunt b2p1
21 et sic semper septim g1 23 sterilis e 27 aut fugiens g
28 strupram g
filium, agens annos centum et triginta, sicut interroganti
regi ipse respondit, cum Ioseph ageret triginta et nouem, ad
triginta scilicet, quos agebat, quando a rege honoratus est,
additis septem ubertatis et duobus famis.
De Api rege Argiuorum, quem Aegyptii Serapim
nominatum diuino honore coluerunt.
His temporibus rex Argiuorum Apis nauibus transuectus
in Aegyptum, cum ibi mortuus fuisset, factus est Serapis
omnium maximus Aegyptiorum deus. Nominis autem huius,
quur non Apis etiam post mortem, sed Serapis appellatus
sit, facillimam rationem Varro reddidit. Quia enim arca, in
qua mortuus ponitur, quod omnes iam sarcophagum uocant,
priusquam templum eius esset exstructum: uelut soros et
Apis Sorapis primo, deinde una littera, ut fieri adsolet, commutata
Serapis dictus est. Et constitutum est etiam de illo,
ut, quisquis eum hominem fuisse dixisset, capitalem penderet
poenam. Et quoniam fere in omnibus templis, ubi colebantur
Isis et Serapis, erat etiam simulacrum, quod digito labiis
inpresso admonere uideretur, ut silentium fieret: hoc significare
idem Varro existimat, ut homines eos fuisse taceretur.
Ille autem bos, quem mirabili uanitate decepta Aegyptus in
eius honorem deliciis afluentibus alebat, quoniam eum sine
sarcophago uiuum uenerabantur, Apis, non Serapis uocabatur.
Quo boue mortuo quoniam quaerebatur et reperiebatur uitulus
coloris eiusdem, hoc est albis quibusdam maculis similiter
insignitus, mirum quiddam et diuinitus sibi procuratum esse
f 13 facil]$m e 14 sarchofagum g; aapxoi/cijoy v
19 dixisset fuisse v 21 lapiis el 28 idem] id est e 25 aflaent. g
V
26 sarchofago g 28 albis g
phantasiam talis tauri, quam sola cerneret, ostentare
uaccae concipienti adque praegnanti, unde libido matris adtraheret,
quod in eius fetu iam corporaliter appareret; sicut
Iacob de uirgis uariatis, ut oues et caprae uariae nascerentur,
effecit. Quod enim homines coloribus et corporibus ueris, hoc
daemones figuris fictis facillime possunt animalibus concipientibus
exhibere.
Quo regnante aput Argiuos quoue aput Assyrios
Iacob in Aegypto sit mortuus.
Apis ergo rex, non Aegyptiorum, sed Argiuorum, mortuus
est in Aegypto. Huic filius Argus successit in regnum, ex
cuius nomine et Argi et ex hoc Argiui appellati sunt; superioribus
autem regibus nondum uel locus uel gens habebat
hoc nomen. Hoc regnante aput Argiuos et aput Sicyonios
Erato, aput Assyrios uero adhuc manente Baleo mortuus est
Iacob in Aegypto annorum centum quadraginta septem, cum
moriturus filios suos et nepotes ex Ioseph benedixisset Christumque
apertissime prophetasset, dicens in benedictione
Iudae: Non deficiet princeps ex Iuda et dux de femoribus
eius, donec ueniant quae reposita sunt ei; et
ipse exspectatio gentium. Regnante Argo suis coepit uti
frugibus Graecia et habere segetes in agricultura, delatis
aliunde seminibus. Argus quoque post obitum deus haberi
coepit, templo et sacrificiis honoratus. Qui honor eo regnante
ante illum delatus est homini priuato et fulminato cuidam
Homogyro, eo quod primus ad aratrum boues iunxerit.
4 apparet g 5 ut] et e 6 efficit g uaris el 16 hoc ergo glv;
hoc argo g2 17 adhuc om. p 19 ei om. e chriatum quem g
24 gregia g segites g 25 post om. e deos g2 habere g
26 templum e 28 omocyro g
Quorum regum tempore Ioseph in Aegypto defunctus
sit.
Sicyoniorum Plemmeo et Argis adhuc manente Argo mortuus
est Ioseph in Aegypto annorum centum decem. Post cuius
mortem populus Dei mirabiliter crescens mansit in Aegypto
centum quadraginta quinque annos, tranquille prius, donec
morerentur quibus Ioseph notus fuit; deinde quia inuidebatur
incrementis eius erantque suspecta, quo usque inde liberaretur,
persecutionibus (inter quas tamen diuinitus fecundata multiplicatione
crescebat) et laboribus premebatur intolerabilis
seruitutis. In Assyria uero et Graecia per idem tempus regna
eadem permanebant.
Quorum regum aetate Moyses natus sit, et quorum
deorum eisdem temporibus sit orta religio.
Cum ergo regnaret Assyriis quartus decimus Saphrus et
Sicyoniis duodecimus Orthopolis et Criasus quintus Argiuis,
natus est in Aegypto Moyses, per quem populus Dei de seruitute
Aegyptia liberatus est, in qua eum ad desiderandum
sui Creatoris auxilium sic exerceri oportebat.
memoratis regibus fuisse a quibusdam creditur Prometheus,
quem propterea ferunt de luto formasse homines, quia optimus
sapientiae doctor fuisse perhibetur; nec tamen ostenditur,
qui eius temporibus fuerint sapientes. Frater eius
Atlans magnus fuisse astrologus dicitur; unde occasionem
fabula inuenit, ut eum caelum portare confingeret; quamuis
2 in Aegypto om. pl 4 amytho g; matho t 5 fyciniorQ al. mamitbeo
et argis, in marg. af. plemeo, b plemmeo eg Domb.; plemeo a;
plemineo p; Plemnaeo v 6 et decem t;
Quando Atheniensium sit ciuitas condita, et quam
causam nominis eius Varro perhibeat.
Nam ut Athenae uocarentur, quod certe nomen a Minerua
est, quae Graece \'
Cum apparuisset illic repeute oliuae arbor et alio loco aqua
erupisset, regem prodigia ista mouerunt, et misit ad Apollinem
Delphicum sciscitatum quid intellegendum esset quidue
faciendum. Ille respondit, quod olea Mineruam significaret,
unda Neptunum, et quod esset in ciuium potestate, ex cuius
potius nomine duorum deorum, quorum illa signa essent,
ciuitas uocaretur. Isto Cecrops oraculo accepto ciues omnes
utriusque sexus (mos enim tunc in eisdem locis erat,\' ut
etiam feminae publicis consultationibus interessent) ad
egp; in om. rell. v Domb. 7 8 Ogygii v 9 cronica eg;
chronicam p easebeua p 10 utrique e 12 Ogygii v 18 sit
ciuitas fgp; ciuit. sit v 26 ex om. p1 27 nomine potius v signa
illa v 30 consolt. g
pro Neptuno, feminae pro Minerua tulere sententias, et quia
una plus inuenta est feminarum, Minerua uicit. Tunc Neptunus
iratus marinis fluctibus exaestuantibus terras Atheniensium
populatus est; quoniam spargere latius quaslibet aquas
difficile daemonibus non est. Cuius ut iracundia placaretur,
triplici supplicio dicit idem auctor ab Atheniensibus adfectas
esse mulieres, ut nulla ulterius ferrent suffragia, ut nullus
nascentium maternum nomen acciperet, ut ne quis eas Athenaeas
uocaret. Ita illa ciuitas, mater aut nutrix liberalium
doctrinarum et tot tantorumque philosophorum, qua nihil
habuit Graecia clarius adque nobilius, ludificantibus daemonibus
de lite deorum suorum, maris et feminae, et de uictoria
per feminas feminae Athenas nomen accepit, et a uicto
laesa ipsam uictricis uictoriam punire conpulsa est, plus
aquas Neptuni quam Mineruae arma formidans. Nam in mulieribus,
quae sic punitae sunt, et Minerua quae uicerat uicta
est; nec adfuit suffragatricibus suis, ut suffragiorum deinceps
perdita potestate et alienatis filiis a nominibus matrum
saltem uocari liceret et eius deae mereri uocabulum,
quam uiri dei uictricem fecerant ferendo suffragium. Quae et
quanta hinc dici possent, nisi sermo ad alia properaret!
Quid Varro tradat de nuncupatione Areopagi et de
diluuio
Et tamen Marcus Varro non uult fabulosis aduersus
deos fidem adhibere figmentis, ne de maiestatis eorum dignitate
indignum aliquid sentiat. Et ideo nec Areon pagon,
ubi cum Atheniensibus Paulus apostolus disputauit, ex quo
29 Act. 17 3 plus una p est inuenta v tum eg 7 effectas e 10 aut
ms8.; ac v 11 quia g 20 saltim g 22 possint g 24 ariopagi p
26 et tamen mss.; attamen v 28 et 279, 8 areon pagon ffł88.; Areopagon
v
inde accepisse nomen, quod Mars, qui Graece
cum homicidii crimine reus fieret, iudicantibus duodecim dis
in eo pago sex sententiis absolutus est (quia ubi paris numeri
sententiae fuissent, praeponi absolutio damnationi solebat);
sed contra istam, quae multo amplius est celebrata, opinionem
aliam quandam de obscurarum notitia litterarum causam
nominis huius conatur adstruere, ne Areon pagon Athenienses
de nomine Martis et pagi quasi Martis pagum nominasse
credantur, in iniuriam uidelicet numinum, a quibus litigia
uel iudicia existimat aliena; non minus hoc, quod de Marte
dicitur, falsum esse adseuerans, quam illud quod de tribus
deabus, Iunone scilicet et Minerua et Venere, quae pro malo
aureo adipiscendo aput iudicem Paridem de pulchritudinis
excellentia certasse narrantur et ad placandos ludis deos, qui
delectantur seu ueris seu falsis istis criminibus suis, inter
theatricos plausus cantantur adque saltantur. Haec Varro non
credit, ne deorum naturae seu moribus credat incongrua; et
tamen non fabulosam, sed historicam rationem de Athenarum
uocabulo reddens tantam Neptuni et Mineruae litem suis
litteris inserit, de cuius nomine potius illa ciuitas uocaretur,
ut, cum prodigiorum ostentatione contenderent, inter eos iudicare
nec Apollo consultus auderet, sed deorum iurgium finiendum,
sicut memoratarum trium dearum ad Paridem Iuppiter,
ita et iste ad homines mitteret, ubi uinceret Minerua suffragiis
et in poena suarum suffragatricium uinceretur, quae in aduersariis
suis uiris obtinere Athenas potuit, et amicas suas
feminas Athenaeas habere non potuit. His temporibus, ut
Varro scribit, regnante Atheniensibus Cranao, successore Cecropis,
ut autem nostri Eusebius et Hieronymus, adhuc eodem
Cecrope permanente, diluuium fuit, quod appellatum est
Deucalionis, eo quod ipse regnabat in earum terrarum
2 accipisse g 6 est amplius v celebratam g 7 obacurum e1
s
10 nominum e1 g 13 iu Non; fcil. g 15 ludis deos] ludeoa gl
+29 crano g 32 DeucaL om. e
ad Aegyptum adque ad eius uicina peruenit.
Quo tempore Moyses populum Dei ex Aegypto eduxerit,
et Iesus Naue, qui eidem successit, quorum
regum aetate sit mortuus.
Eduxit ergo Moyses ex Aegypto populum Dei nouissimo
tempore Cecropis Atheniensium regis, cum aput Assyrios
regnaret Ascatades, aput Sicyonios Marathus, aput Argiuos
Triopas. Educto autem populo in monte Sina diuinitus acceptam
tradidit legem, quod uetus dicitur testamentum, quia
promissiones terrenas habet, et per Iesum Christum futurum
fuerat testamentum nouum, quo regnum caelorum promitteretur.
Hunc enim ordinem seruari oportebat, sicut in uno
quoque homine, qui in Deum proficit, id agitur, quod ait
apostolus, ut non sit prius quod spiritale est; sed quod
animale, postea spiritale; quoniam sicut dicit et uerum
est, primus homo de terra, terrenus; secundus homo
de caelo. Rexit autem populum Moyses per annos quadraginta
in deserto et mortuus est annorum centum et uiginti,
cum Christum etiam ipse prophetasset per figuras obseruationum
carnalium in tabernaculo et sacerdotio et sacrificiis
aliisque mysticis plurimisque mandatis. Moysi successit Iesus
Naue et in terra promissionis introductum populum conlocauit
ex auctoritate diuina debellatis gentibus, a quibus
eadem loca tenebantur. Qui cum populum rexisset post
mortem Moysi uiginti et septem annos, etiam ipse defunctus
fg; populum de pqv 5 et hiesus fg; de iesupqv
9 maratheus ea 10 acceptum e1 15 pficit e 19 de caelo egpp
Domb.; de caelo caelestis
De sacris falsorum deorum, quae reges Graeciae illis
temporibus instituerunt, quae ab exitu Israel ex
Aegypto usque ad Iesu Naue obitum dinumerantur.
Per haec tempora, id est ab exitu Israel ex Aegypto usque
ad mortem Iesu Naue, per quem populus idem terram promissionis
accepit, sacra sunt instituta dis falsis a regibus
Graeciae, quae memoriam diluuii et ab eo liberationis hominum
uitaeque tunc aerumnosae modo ad alta, modo ad plana
migrantium sollemni celebritate reuocarunt. Nam et Lupercorum
per sacram uiam adscensum adque descensum sic interpretantur,
ut ab eis significari dicant homines, qui propter
aquae inundationem summa montium petiuerunt et rursus
eadem residente ad ima redierunt. His temporibus Dionysum,
qui etiam Liber pater dictus est et post mortem deus habitus,
uitem ferunt ostendisse in Attica terra hospiti suo. Tunc
Apollini Delphico instituti sunt ludi musici, ut placaretur
ira eius, qua putabant adflictas esse sterilitate Graeciae
regiones, quia non defenderint templum eius, quod rex Danaus,
cum easdem terras bello inuasisset, incendit. Hos autem
ludos ut instituerent, oraculo sunt eius admoniti. In Attica
uero rex Erichthonius ei ludos primus instituit, nec ei tantum.
sed etiam Mineruae, ubi praemium uictoribus oleum
ponebatur, quod eius fructus inuentricem Mineruam, sicut
uini Liberum tradunt. Per eos annos a rege Xantho
e 6 ex] de p 7 ad iesu (iesu/, a eras., g; hiesa f) naue
obitum fgpq; ad obitum Iesu Naue v Domb. denum. f 9 promi98.
bepp a; repromiss. agv 14 ac p 17 dionysium tnss. v 19 terra
ab
om. e 20 apollini g 21 sterelit. g 24 attico g\'; actica e 25 ericthon.
9
Europa, et inde geniti Rhadamanthus, Sarpedon et Minos.
quos magis ex eadem muliere filios Iouis esse uulgatum est.
Sed talium deorum cultores illud, quod de rege Cretensium
diximus, historicae ueritati, hoc autem, quod de Ioue poetae
cantant, theatra concrepant, populi celebrant, uanitati deputant
fabularum, ut esset unde ludi fierent placandis numinibus
etiam falsis eorum criminibus. His temporibus Hercules
in Syria clarus habebatur; sed nimirum alius, non ille, de
quo supra. locuti sumus. Secretiore quippe historia plures
fuisse dicuntur et Liberi patres et Hercules. Hunc sane Herculem,
cuius ingentia duodecim facta numerant, inter quae
Antaei Afri necem non commemorant, quod ea res ad alterum
Herculem pertinet, in Oeta monte a se ipso incensum produnt
suis litteris, cum ea uirtute, qua multa subegerat, morbum
tamen, quo languebat, sustinere non posset. Illo tempore uel
rex uel potius tyrannus Busiris suis dis suos hospites immolabat,
quem filium perhibent fuisse Neptuni ex matre Libya,
filia Epaphi. Verum non credatur hoc stuprum perpetrasse
Neptunus, ne di accusentur; sed poetis et theatris ista tribuantur,
ut sit unde placentur. Erichthonii regis Atheniensium,
cuius nouissimis annis Iesus Naue mortuus reperitur,
Vulcanus et Minerua parentes fuisse dicuntur. Sed quoniam
Mineruam uirginem uolunt, in amborum contentione Vulcanum
commotum effudisse aiunt semen in terram adque inde homini
nato ob eam causam tale inditum nomen. Graeca enim lingua
uocabulum est Erichthonius. Verum, quod fatendum est, refellunt
et a suis dis repellunt ista doctiores, qui hanc opinionem
g 6 cantent g 13 anthei eg affri e ad om. e1
n
14 quem in e oaa p1; oa\'a- g7; oete p 15 multa abegppa/ Dornb.;
monstra v 16 possit g uel om. g 17 busirius e suos
potius hosp. e 19 paphi b trupum (sic!)\' e 21 ericthon. et sic
l. 28 eg 27
quo Hebraeis iudices praeesse coeperunt.
Post mortem Iesu Naue populus Dei iudices habuit, quibus
temporibus alternauerunt aput eos et humilitates laborum pro
eorum peccatis, et prosperitates consolationum propter miserationem
Dei. His temporibus fabulae fictae sunt de Triptolemo,
quod iubente Cerere anguibus portatus alitibus indigentibus
terris frumenta uolando contulerit; de Minotauro, quod bestia
fuerit inclusa Labyrintho,\' quo cum intrassent homines, inextricabili
errore inde exire non poterant; de Centauris, quod
equorum hominumque fuerit natura coniuncta; de Cerbero,
quod sit triceps inferorum canis; de Phryxo et Helle eius
sorore, quod uecti ariete uolauerint; de Gorgone, quod fuerit
in marg. m. 2 cu., e 18 praecesse f coeperunt de theo-
T
logis poetis adiuncta cap. XlIII inscriptione, f 19 hiesu g 23 angnibus
g indegent. gl 24 uolando frum. e 26 de centauris, in
marg. de ipocentauris,
De theologis poetis.
Per idem temporis interuallum exstiterunt poetae, qui etiam
theologi dicerentur, quoniam de dis carmina faciebant, sed
talibus dis, qui licet magni homines, tamen homines fuerunt
aut mundi huius, quem uerus Deus fecit, elementa sunt aut
in principatibus et potestatibus pro uoluntate Creatoris et suis
meritis ordinati, et si quid de uno uero Deo inter multa uana
et falsa cecinerunt, colendo cum illo alios, qui di non sunt,
eisque exhibendo famulatum, qui uni tantum debetur Deo,
non ei utique rite seruierunt nec a fabuloso deorum suorum
dedecore etiam sibi se abstinere potuerunt — Orpheus, Musaeus,
Linus. Verum isti theologi deos coluerunt, non pro dis
culti sunt; quamuis Orpheum nescio quo modo infernis sacris
uel potius sacrilegiis praeficere soleat ciuitas inpiorum. Uxor
(amneto p) mss.; quem cum Hercule
ferunt Admeti regis armenta pauisse v 11 perhiberet e 12 persaeus e
15 non ante timer. om. e 24 cecinerunt a b egp a v; cecinerint p Domb.
colendo ...... sunt om. e 26 recte, in marg. rite, e 30 sacrilegis el
Melicertes praecipitio spontaneo in mari perierunt et opinione
hominum in deos relati sunt, sicut alii homines eorum temporum,
Castor et Pollux. Illam sane Melicertis matrem Leucothean
Graeci, Matutam Latini uocauerunt, utrique tamen
putantes deam.
De occasu regni Argiuorum, quo tempore aput
Laurentes Picus Saturni filius regnum [patris]
primus accepit.
Per ea tempora regnum finitum est Argiuorum, translatum
ad Mycenas, unde fuit Agamemnon, et exortum est regnum
Laurentum, ubi Saturni filius Picus regnum primus accepit.
iudicante aput Hebraeos femina Debbora; sed per illam Dei
spiritus id agebat; nam etiam prophetissa erat, cuius prophetia
minus aperta est, quam ut possimus eam sine diuturna expositione
de Christo demonstrare prolatam. Iam ergo regnabant
Laurentes utique in Italia, ex quibus euidentior ducitur
origo Romana post Graecos; et tamen adhuc regnum Assyrium
permanebat, ubi erat rex uicensimus et tertius Lampares, cum
primus Laurentum Picus esse coepisset. De huius Pici patre
Saturno uiderint quid sentiant talium deorum cultores, qui
negant hominem fuisse; de quo et alii scripserunt, quod ante
. Picum filium suum in Italia ipse regnauerit, et Vergilius
notioribus litteris dicit:
rell. \\/t superscripto et, e 2 melid
certos b õ maturam e 6 eam g 8 hoccasu f g aput latinos p
9 sectarni f patris om. fg 12 ad Myc. usque ad exortum om. e
..
męcenas 9 13 Jaurentium b e 14 iudeos, »\'» marg. hebreos, e
męcenas g 13 laurentium be 14iudeos,innaarg.hebreos,e
deborra, in marg. debbora, e; debrora g 16 eam om. -el 18 ubiquep
19 assyrium gp; aesyriorum rell. v 20 uice/simus (n eras.) g et
tertius beg; et om. v Domb. lamperes e 21 laurentium e 28 eura
hominem e
Sed haec poetica opinentur esse figmenta et Pici patrem
Stercen potius fuisse adseuerent, a quo peritissimo agricola
inuentum ferunt, ut fimo animalium agri fecundarentur, quod
ab eius nomine stercus est dictum; hunc quidam Stercutium
uocatum ferunt. Qualibet autem ex causa eum Saturnum
appellare uoluerint, certe tamen hunc Stercen siue Stercutium
merito agriculturae fecerunt deum. Picum quoque similiter
eius filium in talium deorum numerum receperunt, quem praeclarum
augurem et belligeratorem fuisse adserunt. Picus
Faunum genuit, Laurentum regem secundum; etiam iste deus
illis uel est uel fuit. Hos ante Troianum bellum diuinos honores
mortuis hominibus detulerunt.
De Diomede post excidium Troiae in deos relato,
cuius socii crediti sunt in uolucres esse conuersi.
Troia uero euersa excidio illo usquequaque cantato pueris- .
que notissimo, quod et magnitudine sui et scriptorum excellentibus
linguis insigniter diffamatum adque uulgatum est
gestumque regnante iam Latino Fauni filio, ex quo Latinorum
regnum dici coepit Laurentumque cessauit, Graeci uictores
deletam Troiam relinquentes et ad propria remeantes diuersis
et horrendis cladibus dilacerati adque contriti sunt; et tamen
mss.; ac v 3 totus g 4 Aureaque ut v 10 saturnom et
11 extercen g stercensi Qf cu\'ium e 15 laurentium e 16 uel estj
t
nellem e Hgf e 19 excid. troiae f g; Troiae excid. pqv 20 crediti
sunt f g p; traditi sunt qx 21 excidio e g; et excidio a b p ρ α
De incredibilibus commutationibus hominum
quid Varro tradiderit.
Hoc Van\'o ut adstruat, commemorat alia non minus incredibilia
de illa maga famosissima Circe, quae socios quoque
Ulixis mutauit in bestias, et de Arcadibus, qui sorte ducti
tranatabant quoddam stagnum adque ibi conuertebantur in
lupos et cum similibus feris per illius regionis deserta uiuebant.
Si autem carne non uescerentur humana, rursus post
nouem annos eodem renatato stagno reformabantur in homines.
acgpa; diomedem bpv 8 diomedia ep 11 aquam
mss.; rostrum aqua v 12 prognati bg ρα; propugnati e;
Quid credendum sit de transformationibus, quae
arte daemonum hominibus uidentur accidere.
Sed de ista tanta ludificatione daemonum nos quid dicamus,
qui haec legent, fortassis exspectent. Et quid dicemus, nisi de
medio Babylonis esse fugiendum? Quod praeceptum propheticum
ita spiritaliter intellegitur, ut de huius saeculi ciuitate,
quae profecto et angelorum et hominum societas inpiorum est,
fidei passibus, quae per dilectionem operatur, in Deum uiuum
proficiendo fugiamus. Quanto quippe in haec ima potestatem
daemonum maiorem uidemus, tanto tenacius Mediatori est
inhaerendum, per quem de imis ad summa conscendimus. Si
enim dixerimus ea non esse credenda, non desunt etiam nunc,
qui eius modi quaedam uel certissima audisse uel etiam expertos
se esse adseuerent. Nam et nos cum essemus in Italia
audiebamus talia de quadam regione illarum partium, ubi
stabularias mulieres inbutas his malis artibus in caseo dare
a beg p p2 tX I; cum gustasset v pombo 8 et in lupuin
ab e gp p f; et lupum a; in lupum v 4 duodecimo e pugilatum
aegp; pugillatu bp; pugilatu av 8 ui diuiua] diuinitus e potarent
gx 9 lykos g; lycus e 10 uelut v 11 exhortos 9 14 accedere
f g 16 ni 61
iumenta ilico uerterentur et necessaria quaeque portarent postque
perfuncta opera iterum ad se redirent; nec tamen in eis
mentem fieri bestialem, sed rationalem humanamque seruari.
sicut Apuleius in libris, quos asini aurei titulo inscripsit, sibi
ipsi accidisse, ut accepto ueneno humano animo permanente
asinus fieret, aut indicauit aut finxit.
Haec uel falsa sunt uel tam inusitata, ut merito non credantur.
Firmissime tamen credendum est omnipotentem Deum
posse omnia facere quae uoluerit, siue uindicando siue praestando,
nec daemones aliquid operari secundum naturae suae
potentiam (quia et ipsa angelica creatura est, licet proprio
uitio sit maligna) nisi quod ille permiserit, cuius iudicia
occulta sunt multa, iniusta nulla. Nec sane daemones naturas
creant, si aliquid tale faciunt, de qualibus factis ista uertitur
quaestio; sed specie tenus, quae a uero Deo sunt creata,
commutant, ut uideantur esse quod non sunt. Non itaque
solum animum, sed ne corpus quidem ulla ratione crediderim
daemonum arte uel potestate in membra et liniamenta bestialia
ueraciter posse conuerti, sed phantasticum hominis, quod
etiam cogitando siue somniando per rerum innumerabilia
genera uariatur et, cum corpus non sit, corporum tamen similes
mira celeritate formas capit, sopitis aut obpressis corporeis
hominis sensibus ad aliorum sensum nescio quo ineffabili modo
figura corporea posse perduci; ita ut corpora ipsa hominum
alicubi iaceant, uiuentia quidem, sed multo grauius adque
uehementius quam somno suis sensibus obseratis; phantasticum
autem illud ueluti corporatum in alicuius animalis effigie
appareat sensibus alienis talisque etiam sibi esse homo
1 aeuj uel, in marg. seu, p et iumenta e 2 illico bpv quaep1;
q;quae g2 post quae g 3 ad se ipsos e 7 uinxit t 8 Hec autem p
9 tenendum b p 10 omnia posse v 13 sit uitio v 14 sunt nulla g
..
16 a om. e1 17 quae, in marg. quod, e 18 ne ap p o; nec begfv
19 lineam. el v 20 plantast. et sic 27 61 25 figuram corpoream e
26 quidem] tamen p 28 uelut p 29 homo esse v
quae onera si uera sunt corpora, portantur a daemonibus, ut
inludatur hominibus, partim uera onerum corpora, partim iumentorum
falsa cernentibus. Nam quidam nomine Praestantius
patri suo contigisse indicabat, ut uenenum illud per caseum
in domo sua sumeret et iaceret in lecto suo quasi dormiens,
qui tamen nullo modo poterat excitari. Post aliquot autem
dies eum uelut euigilasse dicebat et quasi somnia narrasse
quae passus est, caballum se scilicet factum annonam inter
alia iumenta baiulasse militibus, quae dicitur Retica, quoniam
ad Retias deportatur. Quod ita, ut narrauit, factum fuisse
conpertum est; quae tamen ei sua somnia uidebantur. Indicauit
et alius se domi suae per noctem, antequam requiesceret,
uidisse uenientem ad se philosophum quendam sibi notissimum
sibique exposuisse nonnulla Platonica, quae antea rogatus
exponere noluisset. Et cum ab eodem philosopho quaesitum
fuisset, quur in domo eius fecerit, quod in domo sua petenti
negauerat: "Non feci, inquit, sed me fecisse somniaui." Ac
per hoc alteri per imaginem phantasticam exhibitum est uigilanti,
quod alter uidit in somnis.
Haec ad nos non quibuscumque, qualibus credere putaremus
indignum, sed eis referentibus peruenerunt, quos nobis non
existimaremus fuisse mentitos. Proinde quod homines dicuntur
mandatumque est litteris ab dis uel potius daemonibus Arcadibus
in lupos solere conuerti, et quod
secundum istum modum mihi uidetur fieri potuisse, quem
dixi, si tamen factum est. Diomedeas autem uolucres, quando
quidem genus earum per successionem propaginis durare
p 8 uero honesta, in marg. onerii, e 6 et] ut et 10 quor
niam.. deportatur om. e 14 quendam philos. v 17 quor e 24 ab
om. e 25 lubos e 26 mutabit e Olyxi e; Ulyxis b; Ulyssia v
28 diomedias e 29 propaganis e
fuisse subpositas, sicut cerua pro Iphigenia, regis Agamemnonis
filia. Neque enim daemonibus iudicio Dei permissis huius
modi praestigiae difficiles esse potuerunt; sed quia illa uirgo
postea uiua reperta est, subpositam pro illa esse ceruam facile
cognitum est. Socii uero Diomedis quia nusquam subito conparuerunt
et postea nullo loco apparuerunt, perdentibus eos
ultoribus angelis malis, in eas aues, quae pro illis sunt occulte
ex aliis locis, ubi est hoc genus auium, ad ea loca perductae
ac repente subpositae, creduntur esse conuersi. Quod autem
Diomedis templo aquam rostris adferunt et adspergunt, et quod
blandiuntur Graecigenis adque alienigenas persequuntur, mirandum
non est fieri daemonum instinctu, quorum interest persuadere
deum factum esse Diomeden ad decipiendos homines,
ut falsos deos cum ueri Dei iniuria multos colant et hominibus
mortuis, qui nec cum uiuerent uere uixerunt, templis
altaribus, sacrificiis sacerdotibus (quae omnia cum recta sunt
non nisi uni Deo uiuo et uero debentur) inseruiant.
Quod eo tempore Aeneas in Italiam uenerit, quo
Labdon iudex praesidebat Hebraeis.
Eo tempore post captam Troiam adque deletam Aeneas cum
uiginti nauibus, quibus portabantur reliquiae Troianorum, in
Italiam uenit, regnante ibi Latino et aput Athenienses Menestheo,
aput Sicyonios Polyphide, aput Assyrios Tautane, aput
Hebraeos autem iudex Labdon fuit. Mortuo autem Latino
regnauit Aeneas tribus annis, eisdem in supradictis locis
manentibus regibus, nisi quod Sicyoniorum iam Pelasgus erat
e agameu/nonis g; agemennonia e 5 cernam etse v
..
9 ab eo loco, in marg. ad ea loca, e 11 templo ab e gp p f; templum
a; in templum v 12 adque (atque) mss.; om. v alienas g
ni
18 non si e 21 praessidebat f 24 menisteo e 2.5 autane NMS.
i
praeter b1; au,tane b2 28 pelagus g
putatus est Hercules. Sed Aenean, quoniam quando mortuus
est non conparuit, deum sibi fecerunt Latini. Sabini etiam
regem suum primum Sancum siue, ut aliqui appellant, Sane
tum, rettulerunt in deos. Per idem tempus Codrus rex Atheniensium
Peloponnensibus eiusdem hostibus ciuitatis se interficiendum
ignotus obiecit; et factum est. Hoc modo eum
praedicant patriam liberasse. Responsum enim acceperant
Peloponnenses tum demum se superaturos, si eorum regem
non occidissent. Fefellit ergo eos habitu pauperis apparendo
et in suam necem per iurgium prouocando. Unde ait Vergilius:
Et hunc Athenienses tamquam deum sacrificiorum honore
coluerunt. Quarto Latinorum rege Siluio Aeneae filio, non de
Creusa, de qua fuit Ascanius, qui tertius ibi regnauit, sed de
Lauinia Latini filia, quem postumum Aeneas dicitur habuisse,
Assyriorum autem uicensimo et nono Oneo et Melantho
Atheniensium sexto decimo, iudice autem Hebraeorum Heli
sacerdote regnum Sicyoniorum consumtum est, quod per annos
nongentos quinquaginta et nouem traditur fuisse porrectum.
De successione ordinis regii aput
iudicum tempora.
Mox eisdem per loca memorata regnantibus Israelitarum
regnum finito tempore iudicum a Saule rege sumsit exordium,
quo tempore fuit propheta Samuel. Ab illo igitur tempore hi
reges Latinorum esse coeperunt, quos cognominabant Siluios;
g 4 xanctum gp alii quidam p 6 peloponens. eg
nt e
7 ignotus e 8 acciperant g; acceperunt e 13 at iurgia v 15 yoluerunt
e 17 la\\>uinia e posthumura gv 21 nungent. e 23 post
iudices p q 27 Samuel proph. v hii g
ceteris subsecutis et propria nomina inponebantur et hoc non
defuit cognomentum; sicut longe postea Caesares cognominati
sunt, qui successerunt Caesari Augusto. Reprobato autem
Saule, ne quisquam ex eius stirpe regnaret, eoque defuncto
Dauid successit in regnum post annos a Saulis imperio quadraginta.
Tunc Athenienses habere deinde reges post Codri
interitum destiterunt et magistratus habere coeperunt administrandae
rei publicae. Post Dauid, qui etiam ipse quadraginta
regnauit annos, filius eius Salomon rex Israelitarum fuit, qui
templum illud nobilissimum Dei Hierosolymitanum condidit.
Cuius tempore aput Latinos condita est Alba, ex qua deinceps
non Latinorum, sed Albanorum reges appellari, in eodem
tamen Latio, coeperunt. Salomoni successit filius eius Roboam,
sub quo in duo regna populus ille diuisus est, et singulae
partes suos singulos reges habere coeperunt.
De regibus Latii, quorum primus Aeneas et duodecimus
Auentinus di facti sunt.
Latium post Aenean, quem deum fecerunt, undecim reges
habuit, quorum nullus deus factus est. Auentinus autem, qui
duodecimo loco Aenean sequitur, cum esset prostratus in bello
et sepultus in eo monte, qui etiam nunc eius nomine nuncupatur,
deorum talium, quales sibi faciebant, numero est additus.
Alii sane noluerunt eum in proelio scribere occisum,
sed non conparuisse dixerunt; nec ex eius uocabulo appellatum
montem, sed ex aduentu auium dictum Auentinum. Post hunc
non est deus factus in Latio nisi Romulus conditor Romae.
Inter istum autem et illum reges reperiuntur duo, quorum
primus est, ut eum Vergiliano uersu eloquar:
g 8 admagistrandae regi publicae e 10 eius om. e 20 fecerunt
bep pa; fecerat a; fecerant gfv 25 in om. e 26 eum diie-
runtg nec abeppa f; sed necv 27 dictum esse a f 30 Virgil. v
Proximus ille Procas, Troianae gloria gentis.
Cuius tempore quia iam quodam modo Roma parturiebatur,
illud omnium regnorum maximum Assyrium finem tantae
diuturnitatis accepit. Ad Medos quippe translatum est post
annos ferme mille trecentos quinque, ut etiam Beli, qui Ninum
genuit et illic paruo contentus imperio primus rex fuit. tempora
conputentur. Procas autem regnauit ante Amulium. Porro
Amulius fratris sui Numitoris filiam, Rheam nomine, quae
etiam Ilia uocabatur, Romuli matrem, Vestalem uirginem
fecerat, quam uolunt de Marte geminos concepisse, isto modo
stuprum eius honorantes uel excusantes, et adhibentes argumentum,
quod infantes expositos lupa nutriuerit. Hoc enim
genus bestiae ad Martem existimant pertinere, ut uidelicet
ideo lupa credatur admouisse ubera paruulis, quia filios domini
sui Martis agnouit; quamuis non desint qui dicant, cum expositi
uagientes iacerent, a nescio qua primum meretrice fuisse
collectos et primas eius suxisse mamillas (meretrices autem
lupas uocabant, unde etiam nunc turpia loca earum lupanaria
nuncupantur), et eos postea ad Faustulum peruenisse pastorem
adque ab eius Acca uxore nutritos. Quamquam si ad arguendum
hominem regem, qui eos in aquam proici crudeliter iusserat,
eis infantibus, per quos tanta ciuitas condenda fuerat,
de aqua diuinitus liberatis per lactantem feram Deus uoluit
subuenire, quid mirum est? Amulio successit in regnum
Latiare frater eius Numitor, auus Romuli, cuius Numitoris
primo anno condita est Roma; ac per hoc cum suo deinceps,
id est Romulo, nepote regnauit.
bzg p p; assyriorum ablev 4 est om. fe1 p 11 struprum e
12 nutrierit e 24 amulio autem g 25 latiare egpf Dotnb.; latiar o;
latiale abpv eius 01n. e 27 est om. e
Quod eo tempore Roma sit condita, quo regnum
Assyriorum intercidit et quo Ezechias regnabat
in Iuda.
Ne multis morer, condita est ciuitas Roma uelut altera
Babylon et uelut prioris filia Babylonis, per quam Deo placuit
orbem debellare terrarum et in unam societatem rei publicae
legumque perductum longe lateque pacare. Erant enim iam
populi ualidi et fortes et armis gentes exercitatae, quae non
facile cederent, et quas opus esset ingentibus periculis et
uastatione utrimque non parua adque horrendo labore superari.
Nam quando regnum Assyriorum totam paene Asiam subiugauit,
licet bellando sit factum, non tamen multum asperis
et difficilibus bellis fieri potuit, quia rudes adhuc ad resistendum
gentes erant nec tam multae uel magnae. Si quidem
post illud maximum adque uniuersale diluuium, cum in arca
Noe octo soli homines euaserunt, anni non multo amplius
quam mille transierant, quando Ninus Asiam totam excepta
India subiugauit. Roma uero tot gentes [et] Orientis et Occidentis,
quas imperio Romano subditas cernimus, non ea celeritate
ac facilitate perdomuit, quoniam paulatim crescendo
robustas eas et bellicosas, quaqua uersum dilatabatur, inuenit.
Tempore igitur, quo Roma condita est, populus Israel habebat
in terra promissionis annos septingentos decem et octo. Ex
quibus uiginti septem pertinent ad Iesum Naue, deinde ad
tempus iudicum trecenti uiginti nouem. Ex quo autem reges
ibi esse coeperant, anni erant trecenti sexaginta duo. Et rei
tunc erat in Iuda, cuius nomen erat Achaz uel, sicut alii
conputant, qui ei successit Ezechias, quem quidem constat
optimum et piissimum regem Romuli regnasse temporibus. In
p 11 superare e1 15 nec tamen ep uel magnae
ms8.; uel tam magnae v 16 illum g et uniu. « 18 tranaierunt a
19 et ante Orientis om. egp 21 crescendo codd. praeter p, v; increscendo
p Domb. 24 decim g 25 hiesum g 26 ibi reges v 28 in
sup. Un. e
coeperat Osee.
De Sibylla Erythraea, quae inter alias Sibyllas
cognoscitur de Christo euidentia multa cecinisse.
Eodem tempore nonnulli Sibyllam Erythraeam uaticinatam
ferunt. Sibyllas autem Varro prodit plures fuisse, non unam.
Haec sane Erythraea Sibylla quaedam de Christo manifesta
conscripsit; quod etiam nos prius in Latina lingua uersibus
male Latinis et non stantibus legimus per nescio cuius interpretis
inperitiam, sicut post cognouimus. Nam uir clarissimus .
Flaccianus, qui etiam proconsul fuit, homo facillimae facundiae
multaeque doctrinae, cum de Christo conloqueremur, Graecum
nobis codicem protulit, carmina esse dicens Sibyllae Erythraeae,
ubi ostendit quodam loco in capitibus uersuum ordinem litterarum
ita se habentem, ut haec in eo uerba legerentur:
Dei filius saluator. Hi autem uersus, quorum primae
litterae istum sensum, quem diximus, reddunt, sicut eos quidam
Latinis et stantibus uersibus est interpretatus, hoc continent:
f7U18.; Hebraici v 3 XXIII. in margine: quando uel quid
fuerit erythea (sic) sibylla uaticinata de Xpo. g 4 aerithrea f g 5 agnoscitur
p 6 erytheream p 7 prodit ep Domb.; prodidit bgv 10 et
constantibuB e 12 proconsule p 17 CREISTOS p yos p; hos b
..
20 testantibos. in marg. et non, e 22 sqq. uersus non discreti sunt
in g; graecae inttiales singulis uersibus praemissae sunt in e 23 H] E e
24 ut carnem e p1 (?) Domb. (cf. graeca Soipxa itapiiv icaoav xptvai xa:
xGopav &Kavta); carnem g; carne a; in carnem, in in ras. b pJ; in
carne apfv 25 cernet g
In his Latinis uersibus de Graeco utcumque translatis ibi non
potuit ille sensus occurrere, qui fit, cum litterae, quae sunt
in eorum capitibus, conectuntur, ubi
est, quia non potuerunt Latina uerba inueniri, quae ab eadem
littera inciperent et sententiae conuenirent. Hi autem sunt
uersus tres, quintus et octauus decimus et nonus decimus.
Denique si litteras quae sunt in capitibus omnium uersuum
conectentes horum trium quae scriptae sunt non legamus, sed
pro eis
recordemur, exprimitur in quinque uerbis: Iesus Christus Dei
v 3 uebribus e 5 terra-s.ignls e pontum que al
caelum polflq; (= alii cael. polnqj) marginali glossa in textwn reccpta. g
8 tradentur g aeternum v 9 occultus g 10 adque om. e reserauit
e 19 dimittet gp 23 reccidet b2eyp; recidet ab1pafv
eccelo e caelo abgp ραa f; caelis
Haec autem Sibylla sine Erythraea siue, ut quidam magis
credunt, Cumaea ita nihil habet in toto carmine suo, cuius
exigua ista particula est, quod ad deorum falsorum siue
factorum cultum pertineat, quin immo ita etiam contra eos
et contra cultores eorum loquitur, ut in eorum numero deputanda
uideatur, qui pertinent ad ciuitatem Dei. Inserit etiam
Lactantius operi suo quaedam de Christo uaticinia Sibyllae,
quamuis non exprimat cuius. Sed quae ipse singillatim posuit,
ego arbitratus sum coniuncta esse ponenda, tamquam unum
sit prolixum, quae ille plura commemorauit et breuia. \'In
manus [iniquas], inquit, infidelium postea ueniet; dabunt autem
Deo alapas manibus incestis et inpurato ore exspuent uenenatos
sputus; dabit uero ad uerbera simpliciter sanctum dorsum.
Et colaphos accipiens tacebit, ne quis agnoscat, quod uerbum
uel unde uenit, ut inferis loquatur et corona spinea coronetur.
Ad cibum autem fel et ad sitim acetum dederunt; inhospitalitatis
hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim insipiens tuum
Deum non intellexisti, ludentem mortalium mentibus, sed
gp 4 ex alto, in marg. ex lato, e consurg. figura b
6 Xpf mss. theu mss. y/iof, i eras., g 8 IXOYC g; IXYC e
pincis g 10 unus e1 21 illa a 22 iniquas om. ab egp p a f
inquit om. a postea om. p 24 exputus p uerba e 26 inde e
27 acoetom e 29 sed spinia abeg; sed et spinis px Domb.
scindetur; et medio die nox erit tenebrosa nimis in tribus
horis. Et morte morietur tribus diebus somno suscepto; et
tunc ab inferis regressus ad lucem ueniet primus resurrectionis
principio reuocatis ostenso.\' Ista Lactantius carptim per
interualla disputationis suae, sicut ea poscere uidebantur, quae
-probare intenderat, adhibuit testimonia Sibyllina, quae nos
nihil interponentes, sed in unam seriem conexa ponentes solis
capitibus, si tamen scriptores deinceps ea seruare non neglegant,
distinguenda curauimus. Nonnulli sane Erythraeam Si-10
Quod regnante Romulo septem sapientes claruerint,
quo tempore decem tribus, quae Israel
dicebantur, in captiuitatem a Chaldaeis ductae
sunt, idemque Romulus mortuus diuino honore
donatus est.
Eodem Romulo regnante Thales Milesius fuisse perhibetur,
unus e septem sapientibus, qui post theologos poetas, in
quibus Orpheus maxime omnium nobilitatus est,
sunt, quod est Latine sapientes. Per idem tempus decem tribus,
quae in diuisione populi uocatae sunt Israel, debellatae
a Chaldaeis et in eas terras captiuae ductae sunt, remanentibus
in Iudaea terra duabus illis tribubus, quae nomine Iudae
uocabantur sedemque regni habebant Hierusalem. Mortuum
Romulum, cum et ipse non conparuisset, in deos, quod et
uulgo notissimum est, rettulere Romani; quod usque adeo
fieri iam desierat (nec postea nisi adulando, non errando, factum
est temporibus Caesarum), ut Cicero magnis Romuli laudibus
tribuat, quod non rudibus et indoctis temporibus, quando
om. p 8 conexam e 10 eritheam g
ſ2o.
21 Sopphy I m. 2 corr., e 25 in iudaeam e 80 et, in marg. ut, e
hos honores, quamuis nondum
philosophorum subtilis et acuta loquacitas. Sed etiamsi posteriora
tempora deos homines mortuos non instituerunt, tamen
ab antiquis institutos colere ut deos et habere non destiterunt;
quin etiam simulacris, quae ueteres non habebant, auxerunt
uanae adque inpiae superstitionis inlecebram, id efficientibus
inmundis in eorum corde daemonibus per fallacia quoque
oracula decipientibus, ut fabulosa etiam crimina deorum, quae
iam urbaniore saeculo non fingebantur, per ludos tamen in
eorundem falsorum numinum obsequium turpiter agerentur.
Regnauit deinde Numa post Romulum, qui cum illam ciuitatem
putauerit deorum profecto falsorum numerositate muniendam,
in eandem turbam referri mortuus ipse non meruit, tamquam
ita putatus sit caelum multitudine numinum constipasse, ut
locum ibi reperire non posset. Hoc regnante Romae et aput
Hebraeos initio regni Manasse, a quo inpio rege propheta
Esaias perhibetur occisus, Samiam fuisse Sibyllam ferunt.
Qui philosophi enituerint regnante aput Romanos
Tarquinio Prisco, aput Hebraeos Sedechia, cum
Hierusalem capta est templumque subuersum.
Regnante uero aput Hebraeos Sedechia et aput Romanos
Tarquinio Prisco, qui successerat Anco Marcio, ductus est
captiuus in Babyloniam populus Iudaeorum euersa Hierusalem
et templo illo a Salomone constructo. Increpantes enim eos
prophetae de iniquitatibus et inpietatibus suis haec eis uentura
praedixerant, maxime Hieremias, qui etiam numerum
e eruditis et expolitis p meruerit abegpv; meruit
Domb. 2 efferbuerat aev; efferuuerat bl 9 p; efferuerat b2 p 9 quae
etiam e 10 orbaniore g non fingeb.] confingeb. e 11 nominum gp
17 inaniiaase e 21 sedhecia g; sedecia f 23 sedecia g 24 succesnnt
serat e ancho martio ep 25 babyllon. g 28 iheremias g
septem sapientibus, fuisse perhibetur. Et quinque ceteros, qui,
ut septem numerentur, Thaleti, quem supra commemorauimus,
et huic Pittaco adduntur, eo tempore fuisse scribit Eusebius,
quo captiuus Dei populus in Babylonia tenebatur. Hi sunt
autem: Solon Atheniensis, Chilon Lacedaemonius, Periandrus
Corinthius, Cleobulus Lindius, Bias Prienaeus. Omnes hi,
septem appellati sapientes, post poetas theologos claruerunt,
quia genere uitae quodam laudabili praestabant hominibus
ceteris et morum nonnulla praecepta sententiarum breuitate
conplexi sunt. Nihil autem monumentorum, quod ad litteras
adtinet, posteris reliquerant, nisi quod Solon quasdam leges
Atheniensibus dedisse perhibetur; Thales uero physicus fuit
et suorum dogmatum libros reliquit. Eo captiuitatis Iudaicae
tempore et Anaximander et Anaximenes et Xenophanes physici
claruerunt. Tunc et Pythagoras, ex quo coeperunt appellari
philosophi.
Quod eo tempore, quo inpletis septuaginta annis
Iudaeorum est resoluta captiuitas, Romani quoque
a dominatu sint regio liberati.
Per idem tempus Cyrus, rex Persarum, qui etiam Chaldaeis
et Assyriis imperabat, relaxata aliquanta captiuitate Iudaeorum,
quinquaginta milia hominum ex eis ad instaurandum
templum regredi fecit. A quibus tantum prima coepta fundamina
et altare constructum est. Incursantibus autem hostibus
nequaquam progredi aedificando ualuerunt, dilatumque opus
est usque ad Darium. Per idem tempus etiam illa sunt gesta,
quae conscripta sunt in libro Iudith; quem sane in canone
scripturarum Iudaei non recepisse dicuntur. Sub Dario ergo
p numerantur et thaleti p 6 chilon (cilon g) codd.;
Chilo v periandrus codd.; Periander v 7 cleubulus p; cleobolus
lydius b byas g 14 docmatum g iudeice e 21 sint fgp;
sunt q v 29 canone abegpv; canonem p / Domb. 30 recipisse g
propheta praedixerat, reddita est Iudaeis soluta captiuitate
libertas, regnante Romanorum septimo rege Tarquinio. Quo
expulso etiam ipsi a regum suorum dominatione liberi esse
coeperunt. Usque ad hoc tempus prophetas habuit populus
Israel; qui cum multi fuerint, paucorum et aput Iudaeos et
aput nos canonica scripta retinentur. De quibus me aliqua
positurum esse promisi in hoc libro, cum clauderem superiorem,
quod iam uideo esse faciendum.
De temporibus prophetarum, quorum oracula habentur
in libris quique tunc de uocatione gentium
multa cecinerunt, quando Romanorum regnum
coepit
Tempora igitur eorum ut possimus aduertere, in anteriora
paululum recurramus. In capite libri Osee prophetae, qui
primus in duodecim ponitur, ita scriptum est: Verbum Domini,
quod factum est ad Osee in diebus Oziae et
Ioatham et Achaz et Ezechiae regum Iuda. Amos
quoque diebus regis Oziae prophetasse se scribit; addit etiam
Hieroboam regem Israel, qui per eosdem dies fuit. Nec non
Esaias, filius Amos, siue supradicti prophetae siue, quod
magis perhibetur, alterius qui non propheta eodem nomine
uocabatur, eosdem reges quattuor, quos posuit Osee, in capite
libri sui ponit, quorum diebus se prophetasse praeloquitur.
Michaeas etiam eadem suae prophetiae commemorat tempora
post dies Oziae. Nam tres qui sequuntur reges nominat, quos
et Osee nominauit, Ioatham et Achaz et Ezechian. Hi sunt,
quos eodem tempore simul prophetasse ex eorum litteris
g 7 scriptura bp 9 faciendum, in marg. facta, e
11 oraculo gf 15 in anter.] interiora e 17 est om. e 19 28 ioatham
g; iotbam e; ioathan abpv 28 ezechian eg; Ezechiam v Domb.
Ioel, cum iam regnaret Ioatham, qui successit Oziae. Sed
istorum prophetarum duorum tempora in chronicis, non in
eorum libris potuimus inuenire, quoniam de suis diebus tacent.
Tenduntur autem hi dies a rege Latinorum Proca siue superiore
Auentino usque ad regem Romulum iam Romanum, uel
etiam usque ad regni primordia successoris eius Numae Pompilii
(Ezechias quippe rex Iuda eo usque regnauit); ac per
hoc per ea tempora isti uelut fontes prophetiae pariter eruperunt,
quando regnum defecit Assyrium coepitque Romanum;
ut scilicet, quem ad modum regni Assyriorum primo tempore
exstitit Abraham, cui promissiones apertissimae fierent in eius
semine benedictionis omnium gentium, ita occidentalis Babylonis
exordio, qua fuerat Christus imperante uenturus, in quo
inplerentur illa promissa, oracula prophetarum non solum
loquentium, uerum etiam scribentium in tantae rei futurae
testimonium soluerentur. Cum enim prophetae numquam fere
defuissent populo Israel, ex quo ibi reges esse coeperunt, in
usum tantummodo eorum fuere, non gentium; quando autem
scriptura manifestius prophetica
quandoque prodesset, tunc oportebat inciperet, quando
haec ciuitas, quae gentibus imperaret.
De his, quae ad euangelium Christi pertinent,
quid Osee et Amos prophetauerint.
Osee igitur propheta, quanto profundius quidem loquitur,
tanto operosius penetratur. Sed aliquid inde sumendum est
a Proca siue super. Auentino om. a 6 romanorum bv
8 eosque e 15 post promissa cum Dombarto uirgulam posui oracula
abegp; ora Domb. (ora prophetarum scribentium solnontur uix
ferri potest, etiamsi cum Dombarto progr. p. 9 interpreteris loquendi
potestas conceditur. oracula prophetarum cum promisaiones sint, soluuntur
ut promissa soluuntur) 20 scriptura abegp p a; ea script. v
21 incipere b epa 26 quando g 27 operiosius e pnotatur, in
marg. penetratur, e est om. e
uciuitate dei lib. XVIII .
et hic ex nostra promissione ponendum. Et erit, inquit, in
loco quo dictum est eis: Non populus meus uos,
uocabuntur et ipsi filii Dei uiui. Hoc testimonium
propheticum de uocatione populi gentium, qui prius non per-
5
quoque populus gentium spiritaliter est in filiis Abrahae ac
per hoc recte dicitur Israel, propterea sequitur et dicit: Et
congregabuntur filii Iuda et filii Israel in id
ipsum, et ponent sibi principatum unum et
a terra. Hoc si adhuc uelimus exponere, eloquii prophetici
obtundetur sapor.
et duo parietes, unus ex Iudaeis, alter ex gentibus; ille nomine
filiorum Iuda, iste nomine filiorum Israel, eidem uni principatui
suo in id ipsum innitentes et adscendentes agnoscantur
credere in Christum, postea credituros, id est filios eorum
(nam utique isti in suum locum moriendo transibunt), idem
propheta testatur dicens: Quoniam diebus multis sedebunt
filii Israel sine rege, sine principe, sine
20 sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus.
Quis non uideat nunc sic esse Iudaeos?
Sed quid adiungat, audiamus. Et postea, inquit, reuertentur
filii Israel et inquirent Dominum Deum
suum et Dauid regem suum, et stupescent in Domino
et in bonis ipsius in nouissimis diebus. Nihil
est ista prophetia manifestius, cum Dauid regis nomine significatus
intellegitur Christus, quia factus est, sicut dicit
apostolus, ex semine Dauid secundum carnem. Praenuntiauit
iste propheta etiam tertio die Christi resurrectionem
22 Osee 3, 4 sq. 27 Rom. 1, 3
2 quod e pt 3 ibi uocab. b1 p2 6 abrahe reputatur e 9 sibi
ab e gp p a; sibimet fv 12 duo illi v 15 carnaliter a beg p p a
camales fv 18 testatuf 8 e 20 sacerdote, in marg. sacerdotio, e
26 cum] quia a 27 intellegatur gv quia egp Domb.; qui a b v
ubi ait: Sanabit nos post biduum, in die tertio
resurgemus. Secundum hoc enim nobis dicit apostolus:
Si resurre-xistis cum Christo, quae sursum sunt
quaerite. Amos quoque de rebus talibus sic prophetat:
Praepara, inquit, te, ut inuoces Deum tuum Israel;
quia ecce ego firmans tonitrum et creans spiritum
et adnuntians in hominibus Christum suum; et alio
loco: In illa die, inquit, resuscitabo tabernaculum
Dauid, quod cecidit, et reaedificabo, quae
derunt eius, et destructa eius resuscitabo et reaedificabo
ea sicut dies saeculi; ita ut exquirant
me residui hominum et omnes gentes, in quibus
inuocatum est nomen meum super eos, dicit Dominus
faciens haec.
Quae ab Esaia de Christo et ecclesia sint praedicta.
Esaias propheta non est in libro duodecim prophetarum,
qui propterea dicuntur minores, quia sermones eorum sunt 10
breues in eorum conparatione, qui maiores ideo uocantur,
quia prolixa uolumina condiderunt; ex quibus est hic Esaias,
quem propter eadem prophetiae tempora subiungo supradictis
duobus. Esaias ergo inter illa, quae arguit iniqua et iusta
praecepit et peccatori populo mala futura praedixit, etiam de
Christo et ecclesia, hoc est de rege et ea quam condidit ciuitate,
multo plura quam ceteri prophetauit, ita ut a quibusdam
euangelista quam propheta potius diceretur. Sed propter rationem
operis terminandi unum de multis hoc loco ponam. Ex
9, 11 sq. 2 et in e 3 nobiB sup. lin. g 6 prepara//, ta eras., e 7 tonitrum
epp Domb.; tonitruum abgafv 8 nominibus g 10 cecideront
ei e 19 Esaias, E ex 1 corr., g 22 prolexa gl
puer meus et exaltabitur et glorificabitur ualde.
Quem ad modum stupescent super te multi, ita gloria
priuabitur ab hominibus species tua et gloria tua ab
hominibus; ita mirabuntur gentes multae super eum
et continebunt reges os suum; quoniam quibus non
est nuntiatum de illo, uidebunt, et qui non audierunt,
intellegent. Domine, quis credidit auditui nostro, et
brachium Domini cui reuelatum est? Adnuntiauimus
coram illo, ut infans, ut radix in terra sitienti: non
est species illi neque gloria. Et uidimus eum, et non
habebat speciem neque decorem; sed species eius
sine honore, deficiens prae omnibus hominibus. Homo
in plaga positus et sciens ferre infirmitatem; quoniam
auersa est facies eius, inhonoratus est nec
magni aestimatus est. Hic peccata nostra portat et
pro nobis dolet; et nos existimauimus illum esse in
dolore et in plaga et in adflictione. Ipse autem uulneratus
est propter iniquitates nostras et infirmatus
est propter peccata nostra. Eruditio pacis nostrae in
eo; liuore eius nos sanati sumus. Omnes ut oues
errauimus, homo a uia sua errauit; et Dominus tradidit
illum pro peccatis nostris; et ipse, propter
quod adflictus est, non aperuit os. Ut ouis ad immolandum
ductus est et ut agnus ante eum, qui se tonderet,
sine uoce, sic non aperuit os suum. In humilitate
iudicium eius sublatum est. Generationem eius
g 4 prius ab hominibus
om. p; species .... ab hominibus om. b gl. t. ab omnibus e
7 nantiatum mas.; annuntiatum v 8 auditu e 9 bracchium p Domb.
annontiabimus bg 10 radex g sicienti g 11 Et om. e 12 eius
om. e 13 hominibus om. e 14 iniquitatem p 15 aduersa e est
post inhon. om. e 17 existimauimus abp; exestimabimus p1; aestimauimus
egat 24 os mas.; os suum v 25 tonderet mss.; tondet v
Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem.
Et dabo malignos pro sepultura eius et diuites pro
morte eius. Quoniam iniquitatem non fecit nec dolum
in ore suo; et Dominus uult purgare eum de plaga.
Si dederitis pro peccato animam uestram, uidebitis
semen longaeuum; et Dominus uult auferre a dolore
animam eius, ostendere illi lucem et formare intellectum,
iustificare iustum bene seruientem pluribus;
et peccata eorum ipse portabit. Propterea ipse hereditabit
plures et fortium diuidet spolia, propter quod
tradita est ad mortem anima eius, et inter iniquos
aestimatus est et ipse peccata multorum portauit, et
propter peccata eorum traditus est. Haec de Christo
Iam uero de ecclesia, quod sequitur, audiamus. Laetare,
inquit, sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae
non parturis; quoniam multi filii desertae magis
quam eius, quae habet uirum. Dilata locum tabernaculi
tui et aulaearum tuarum; fige, noli parcere, prolonga
funiculos tuos et palos tuos conforta, adhuc
in dextram et sinistram partem extende. Et semen
tuum hereditabit gentes, et ciuitates desertas inhabitabis.
Ne timeas, quoniam confusa es, neque reuerearis,
quia exprobrata es; quoniam confusionem
aeternam obliuisceris et obprobrium uiduitatis tuae
non eris memor. Quoniam Dominus faciens te, Dominus
Sabaoth nomen ei; et qui eruit te, ipse Deus
Israel uniuersae terrae uocabitur; et cetera. Verum ista
a e 10 propterea ipse liered. tn. 1 tn marg. e 13 portabit
a egp p a 16 sterelis gabl gpufv; exclama B2c ρ Domb.
Quae Michaeas et Ionas et Ioel nouo testamento
congruentia prophetarint.
Michaeas propheta Christum in figura ponens magni cuiusdam
montis haec loquitur: Erit in nouissimis diebus
manifestus mons Domini paratus super uertices montium
et exaltabitur super colles. Et festinabunt ad
eum plebes, et ibunt gentes multae et dicent: Venite,
ascendamus in montem Domini et in domum Dei
Iacob, et ostendet nobis uiam suam, et ibimus in
semitis eius; quia ex Sion procedet lex et uerbum
Domini ex Hierusalem. Et iudicabit inter plebes multas,
et redarguet gentes potentes usque in longinquum.
Praedicens iste propheta et locum in quo natus est
Christus: Et tu, inquit, Bethleem, domus Ephrata, minima
es, ut sis in milibus Iuda; ex te mihi prodiet,
ut sit in principem Israel; et egressus eius ab initio
et ex diebus aeternitatis. Propterea dabit eos usque
ad tempus parturientis, pariet, et residui fratres eius
conuertentur ad filios Israel. Et stabit et uidebit et
pascet gregem suum in uirtute Domini, et in honore
nominis Domini Dei sui erunt; quoniam nunc magnificabitur
usque ad summum terrae.
e 5 iohel gfp de nouo p 6 prophetarint g f; pro-
phetauerint p q v 8 et erit a 9 uerti.e gl 13 ostendit g 14 sjoii
et sic semper eg procedit g 18 ephrata nequaquam minima es in principibus
iadae a 19 prodiet dux e 21 die e 22 parturientis] quo
parturiens a et pariet e residui omisso et g patres, in marg.
fratres, e 23 filas (sic) e 24 parcet g 25 nominis om. e 26 ad
summum terminum terrae e
sua quadam passione prophetauit, profecto apertius, quam si
eius mortem et resurrectionem uoce clamaret. Ut quid enim
exceptus est uentre beluino et die tertio redditus, nisi ut
significaret Christum de profundo inferni die tertio rediturum?
Ioel omnia, quae prophetat, multis uerbis conpellit exponi.
ut quae pertinent ad Christum et ecclesiam dilucescant. Unum
tamen, quod etiam apostoli commemorauerunt, quando in congregatos
credentes Spiritus sanctus, sicut a Christo promissus
fuerat, desuper uenit, non praetermittam. Et erit, inquit,
post haec, et effundam de spiritu meo super omnem
carnem; et prophetabunt filii uestri et filiae uestrae,
et seniores uestri somnia somniabunt, et
iuuenes uestri uisa uidebunt; et quidem in seruos
et ancillas meas in illis diebus effundam de spiritu
meo.
Quae in Abdia et Naum et Ambacu de salute mundi
in Christo praenuntiata reperiantur.
Tres prophetae de minoribus, Abdias, Naum, Ambacum,
nec tempora sua dicunt ipsi, nec in chronicis Eusebii et
Hieronymi, quando prophetauerint, inuenitur. Abdias enim
positus est quidem ab eis cum Michaea, sed non eo loco, ubi
notantur tempora, quando Michaeam prophetasse ex eius litteris
constat; quod errore neglegenter describentium labores
alienos existimo contigisse; duos uero alios commemoratos in
codicibus chronicorum, quos habuimus, non potuimus inuenire.
Tamen quia canone continentur, nec ipsi oportet praetereantur
g 14 seruos codd. praeter a; seruos meos a v 18 et
naum g f; in naum p q v Domb. ambacu g f; abacuc pqv Dornb.
20 ambacum g pz v; ambca e; abacuc b p1 a Domb.; abacuch a; abbacuc
p f 21 sua tempora v 27 quod e 2S in canone e oportet ut c
breuissimus prophetarum, aduersus Idumaeam loquitur, gentem
scilicet Esau, ex duobus geminis filiis Isaac, nepotibus Abrahae,
maioris illius reprobati. Porro si Idumaeam modo locutionis,
quo intellegitur a parte totum, accipiamus positam esse pro
gentibus: possumus de Christo agnoscere, quod ait inter
cetera: In monte autem Sion erit salus et erit sanctum;
et paulo post in fine ipsius prophetiae: Et adscendent,
inquit, resaluati ex monte Sion, ut defendant
montem E
id esse conpletum, cum resaluati ex monte Sion, id est ex
Iudaea credentes in Christum, qui praecipue agnoscuntur apostoli,
adscenderunt, ut defenderent montem Esau. Quo modo
defenderent, nisi per euangelii praedicationem saluos faciendo
eos qui crediderunt, ut eruerentur de potestate tenebrarum et
transferrentur in regnum Dei? Quod consequenter expressit
addendo: Et erit Domino regnum. Mons enim Sion
Iudaeam significat, ubi futura praedicta est salus et sanctum,
quod est Christus Iesus. Mons uero Esau Idumaea est, per
quam significata est ecclesia gentium, quam defenderunt, sicut
exposui, resaluati ex monte Sion, ut esset Domino regnum.
Hoc obscurum erat, antequam fieret; sed factum quis non
fidelis agnoscat?
Naum uero propheta, immo per illum Deus: Exterminabo,
inquit, sculptilia et conflatilia, ponam sepulturam
tuam; quia ueloces ecce super montes pedes euangelizantis
et adnuntiantis pacem. Celebra, Iuda,
dies festos tuos, redde uota tua; quia iam non
est, consumtum est, ablatum est.
v 15 eruerentur ex eutentur corr. e
16 transferantur e 18 significabaftt e 21 essent e 25 conflatilia
n
ponam] conponam e 26 ecce om. p 29 adicietur e 30 consummatum
est om. p conBumtum est g; consummatum est p a; om. a b e
tribulatione. Quis adscenderit ab inferis et insufflauerit in
faciem Iudae, hoc est Iudaeorum discipulorum, Spiritum
sanctum, recolat qui meminit euangelium. Ad nouum enim
testamentum pertinent, quorum dies festi ita spiritaliter
ut in uetustatem transire non possint. Porro per
euangelium exterminata sculptilia et conflatilia, id est idola
deorum falsorum, et obliuioni tamquam sepulturae tradita iam
uidemus et hanc etiam in hac re prophetiam conpletam esse
cognoscimus.
Ambacum de quo alio quam de Christi aduentu, qui futurus
fuerat, intellegitur dicere: Et respondit Dominus ad me
et dixit: Scribe uisum aperte in buxo, ut adsequatur
qui legit ea; quia adhuc uisio ad tempus, et
orietur in fine et non in uacuum; si tardauerit,
sustine eum, quia ueniens ueniet et non morabitur?.
De prophetia quae in oratione Ambacu et cantico
continetur.
In oratione autem sua cum cantico cui nisi Domino Christo
dicit: Domine, audiui auditionem tuam, et timui;
Domine, consideraui opera tua, et expaui? Quid
enim hoc est nisi praecognitae nouae ac repentinae salutis
hominum ineffabilis admiratio? In medio duorum anima
lium cognosceris quid est nisi aut in medio duorum
testamentorum, aut in medio duorum latronum, aut in medio
6 uetustate e 7 sculptilia e 9 uidemus, in Jnarg. cognoscimus. e;
uidemus a 11 ambacum e g v; abacuc b p Domb.; abacuch a 12 res//pondit,
po eras., e 13 mihi scribe e 16 tardabitur, in marg. morabitur,
e 19 ambacu g f; abacuc p q v 22 auditionem .... consideraui
in marg. e 23 et om. gt
adpropinquant anni, nosceris; in aduentu temporis
ostenderis, nec exponendum est. In eo cum turbata
fuerit anima mea, in ira misericordiae memor eris
quid est nisi quod Iudaeos in se transfigurauit, quorum gentis
fuit, qui cum magna ira turbati crucifigerent Christum, ille
misericordiae memor dixit: Pater ignosce illis, quia
nesciunt quod faciunt? Deus de Theman ueniet et
sanctus de monte umbroso et condenso. Quod hic
dictum est: De Theman ueniet, alii interpretati sunt
Austro) uel
feruor caritatis et splendor ueritatis. Montem uero umbrosum
adque condensum, quamuis multis modis possit intellegi,
libentius acceperim scripturarum altitudinem diuinarum, quibus
prophetatus est Christus. Multa ibi quippe umbrosa adque
condensa sunt, quae mentem quaerentis exerceant. Inde autem
uenit, cum ibi eum, qui intellegit, inuenit. Operuit caelos
uirtus eius, et laudis eius plena est terra quid est
nisi quod etiam in psalmo dicitur: Exaltare
Deus, et super omnem terram gloria tua? Splendor
eius ut lumen erit quid est nisi
inluminabit\'? Cornua in manibus eius sunt quid est
nisi tropaeum crucis? Et posuit caritatem firmam
fortitudinis suae nec exponendum est. Ante faciem
eius ibit uerbum,
eius quid est nisi quod et antequam huc ueniret praenuntiatus
est, et postea quam hinc reuersus est, adnuntiatus est?
a e nosceris eg DOJl.b.j cognosceris
abpv in adueotum b p 3 cum abeg Domb.; dum p v
turbata begpp Domb.; conturbata a αv 5 transfigurabit e 8 quod
De Christo et uocatione gentium quae Hieremias
et Sophonias prophetico spiritu sint praefati.
Hieremias propheta de maioribus est, sicut Esaias, non de
minoribus, sicut ceteri, de quorum scriptis nonnulla iam posui.
Prophetauit autem regnante Iosia in Hierusalem et aput Romanos
Anco Marcio, iam propinquante captiuitate Iudaeorum
Tetendit autem prophetiam usque ad quintum mensem captiuitatis,
sicut in eius litteris inuenimus. Sophonias autem unus
de minoribus adiungitur ei. Nam et ipse in diebus Iosiae
prophetasse se dicit; sed quousque, non dicit. Prophetauit
ergo Hieremias non solum Anci Marcii, uerum etiam Tarquinii
Prisci temporibus, quem Romani habuerunt quintum regem.
Ipse enim, quando illa captiuitas facta est, regnare iam coeperat.
Prophetans ergo de Christo Hieremias: Spiritus,
inquit, oris nostri Christus Dominus captus est in
peccatis nostris, sic breuiter
Christum et passum esse pro nobis. Item loco alio: Hic
Deus meus, inquit, et non aestimabitur alter ad
eum; qui inuenit omnem uiam prudentiae et dedit
4, 20 26 Bar. 8, 36 sqq. egpa; suppetram p; supra petram a b tI 6 dfio ep
11 Btint p 12 est... de minoribus om. e 20 marci g 22 est illa
capt. facta v 24 Dominus Christus v 25 nostrum ihm Xpm g
26 alio loco v
haec in terra uisus est et cum hominibus conuersatus
est. Hoc testimonium quidam non Hieremiae, sed
scribae eius adtribuunt, qui uocabatur Baruch; sed Hieremiae
celebratius habetur. Rursus idem propheta de ipso: Ecce.
inquit, dies ueniunt, ait Dominus, et suscitabo
Dauid germen iustum, et regnabit rex et sapiens
erit et faciet iudicium et iustitiam in terra. In
diebus illis saluabitur Iuda, et Israel habitabit
confidenter; et hoc est nomen, quod uocabunt
eum: Dominus iustus noster. De uocatione etiam gentium,
quae fuerat futura et eam nunc inpletam cernimus, sic
locutus est: Domine Deus meus et refugium meum
in die malorum, ad te gentes uenient ab extremo
terrae et dicent: Vere mendacia coluerunt patres
nostri simulacra, et non est in illis utilitas. Quia
uero non erant eum agnituri Iudaei, a quibus eum et occidi
oportebat, sic idem propheta significat: Graue cor per
omnia, et homo est, et quis agnoscit eum? Huius
est etiam illud quod in libro septimo decimo posui de testamento
nouo, cuius est mediator Christus. Ipse quippe Hieremias
ait: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et consummabo
super domumlacob testamentum nouum,
et cetera quae ibi leguntur.
Sophoniae autem prophetae, qui cum Hieremia prophetabat,
haec praedicta de Christo interim ponam: Exspecta me, dicit
Dominus, in die resurrectionis meae in futurum:
quia iudicium meum, ut congregem gentes et
22 Hierem. 31, 31 26 Soph. 3, 8
1 iac. puero suo eam e 2 terraiji g; terris e omnibus e 6 dicit
e 9 iuda agpfv; iudas b t pac Domb. 12 fuerit g futura
fuerat v 15 mendatio e 19 agnoscit bgpf Domb.; agnoscet p;
agnouit e a; cognoscet av 20 decimo sept. f) 21 mediator est a
26 predic/ta, a eras., g 27 meae] me e
eos, et exterminabit omnes deos terrae, et adorabit
eum uir de loco suo, omnes insulae gentium. Et paulo
post: Tunc, inquit, transuertam in populos linguam et
progenies eius, ut inuocent omnes nomen Domini et
seruiant ei sub iugo uno; a finibus fluminum Aethiopiae
adferent hostias mihi. In illo die [non] confunderis
ex omnibus adinuentionibus tuis, quas inpie
egisti in me; quia tunc auferam abs te prauitates
iniuriae tuae; et iam non adicies, ut magnificeris
super montem sanctum meum, et subrelinquam in te
populum mansuetum et humilem; et uerebuntur a
nomine Domini, qui reliqui fuerint Israel. Hae sunt
reliquiae, de quibus alibi prophetatur, quod apostolus etiam
commemorat: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut
harena maris, reliquiae saluae fient. Hae quippe in
Christum illius gentis reliquiae crediderunt.
De prophetia Danielis et Hiezechielis, quae in
Christum
In ipsa POITO Babyloniae captiuitate prius prophetauerunt
Daniel et Hiezechiel, alii scilicet duo ex prophetis maioribus.
Quorum Daniel etiam tempus, quo uenturus fuerat Christus
adque passurus, numero definiuit annorum; quod longum est
conputando monstrare, et ab aliis factitatum est ante nos.
De potestate uero eius et ecclesia sic locutus est:
26 Dan. 7, 13 sq. abep ραf Domb.; et in progen.
Hiezechiel quoque more prophetico per Dauid Christum
significans, quia carnem de Dauid semine adsumsit (propter
quam formam serui, qua factus est homo, etiam seruus Dei
dicitur idem Dei filius), sic eum prophetando praenuntiat ei
persona Dei Patris: Et suscitabo, inquit,
mea pastorem unum qui pascat ea, seruum meum
Dauid; et ipse pascet ea et ipse erit his in pastorem.
Ego autem Dominus ero eis in Deum, et
seruus meus Dauid princeps in medio eorum; ego
Dominus locutus sum. Et alio loco: Et rex, inquit.
unus erit omnibus imperans; et non erunt ultra
duae gentes, nec diuidentur amplius ia duo regna;
neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus
et in cunctis iniquitatibus suis. Et saluos
eos faciam de uniuersis sedibus suis, in quibus
peccauerunt, et mundabo eos; et erunt mihi populus,
et ego ero eis Deus; et seruus meus Dauid
rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum.
eg Domb.j et linguae abpv 15 pascit 9 his egp;
eis v Domb. 21 in abomin. a b abominationibus suis av 25 eis
gp; illis rell. v Domb.
De trium prophetarum uaticinio, id est Aggaei,
Zachariae et Malachiae.
Restant tres minores prophetae, qui prophetauerunt in fine
captiuitatis, Aggaeus, Zacharias, Malachias. Quorum Aggaeus
Christum et ecclesiam hac apertius breuitate prophetat: Haec
dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum
est, et ego commouebo caelum et terram et mare
et aridam, et mouebo omnes gentes, et ueniet
desideratus cunctis gentibus. Haec prophetia partim
conpleta iam cernitur, partim speratur in fine conplenda.
Mouit enim caelum angelorum et siderum testimonio, quando
incarnatus est Christus; mouit terram ingenti miraculo de
ipso uirginis partu; mouit mare et aridam, cum et in insulis
et in orbe toto Christus adnuntiatur: ita moueri omnes gentes
uidemus ad fidem. Iam uero quod sequitur: Et ueniet
desideratus cunctis gentibus, de nouissimo eius exspectatur
aduentu. Ut enim esset desideratus exspectantibus, prius
oportuit eum dilectum esse credentibus.
Zacharias de Christo et ecclesia: Exuit, inquit, ualde,
filia Sion, iubila, filia Hierusalem; ecce rex tuus
uenit tibi iustus et saluator; ipse pauper et
adscendens super asinum et super pullum filium
asinae; et potestas eius a mari usque ad mare et
a fluminibus usque ad fines terrae. Hoc quando
factum sit, ut Dominus Christus in itinere iumento huius
generis uteretur, in euangelio legitur, ubi et haec prophetia
commemoratur ex parte, quantum illi loco sufficere uisum
est. Alio loco ad ipsum Christum in spiritu prophetiae
3 zacchar. g, et sic l. 5 20 bgp 5 et malach. a. malchias e
10 partem g 11 iam completa v conplenda/, m eras., g 18 desitler.
esset v 22 uenit gp; ueniet v tibi om. p 23 asinum xł88.;
asinam v 25 flumine eg
quoque, inquit, in sanguine testamenti tu-i emisisti
uinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Quid
per hunc lacum uelit intellegi, possunt diuersa sentiri etiam
secundum rectam fidem. Mihi tamen uidetur non eo significari
melius, nisi humanae miseriae profunditatem siccam
quodam modo et sterilem, ubi non sunt fluenta iustitiae, sed
iniquitatis lutum. De hoc quippe etiam in psalmo dicitur:
Et eduxit me de lacu miseriae et de luto limi.
Malachias prophetans ecclesiam, quam per Christum cernimus
propagatam, Iudaeis apertissime dicit ex persona Dei:
Non est mihi uoluntas in uobis, et munus non
suscipiam de manu uestra. Ab ortu enim solis
usque ad occasum magnum nomen meum in gentibus,
et in omni loco sacrificabitur et offeretur
nomini meo oblatio munda; quia magnum nomen
meum in gentibus, dicit Dominus. Hoc sacrificium
per sacerdotium Christi secundum ordinem Melchisedech cum
in omni loco a solis ortu usque ad occasum Deo iam uideamus
offerri, sacrificium autem Iudaeorum, quibus dictum est:
Non est mihi uoluntas in uobis, nec accipiam
munus de manibus uestris, cessasse negare non possunt:
quid adhuc exspectant alium Christum, cum hoc, quod prophetatum
legunt et inpletum uident, inpleri non potuerit
nisi per ipsum? Dicit enim paulo post de ipso ex persona
Dei: Testamentum meum erat cum eo uitae et pacis.
et.dedi ei, ut timore timeret me, et a facie nominis
mei reuereretur. Lex ueritatis erat in ore ipsius.
in pace dirigens ambulauit mecum et multos conuertit
ab iniquitate; quoniam labia sacerdotis
4 sentire e 6 siccam prof. v 11 dei suscipiamo 9 14 magnom
begp ραf fj magnum est
De Esdra et libris Macchabaeorum.
Post hos tres prophetas, Aggaeum, Zachariam, Malachiam,
per idem tempus liberationis populi ex Babylonica seruitute
scripsit etiam Esdras, qui magis rerum gestarum scriptor est
habitus quam propheta (sicuti est et liber, qui appellatur
Esther, cuius res gesta in laudem Dei non longe ab his temporibus
inuenitur); nisi forte Esdras in eo Christum prophe
tasse intellegendus est, quod inter quosdam iuuenes orta
quaestione, quid amplius ualeret in rebus, cum reges unus
dixisset, alter uinum, tertius mulieres, quae plerumque regibus
imperarent, idem tamen tertius ueritatem super omnia
demonstrauit es. e uictricem. Consulto autem euangelio Christum
esse cognoscimus ueritatem. Ab hoc tempore aput
Iudaeos restituto templo non reges, sed principes fuerunt
usque ad Aristobolum: quorum subputatio temporum non in
el g2 Domb.; pennis a b e2 gl p V exhibitis a; exilibitis e
6 exult.] letabitis a sicuti p reuoluti g 7 erit e 8 in die quo
Quod prophetica auctoritas omni origine gentilis
philosophiae inueniatur antiquior.
Tempore igitur prophetarum nostrorum, quorum iam scripta
ad notitiam fere omnium gentium peruenerunt, et multo magis
post eos fuerunt philosophi gentium, qui hoc etiam nomine
uocarentur, quod coepit a Samio Pythagora, qui eo tempore,
quo Iudaeorum est soluta captiuitas, coepit excellere adque
cognosci. Multo magis ergo ceteri philosophi post prophetas
reperiuntur fuisse. Nam ipse Socrates Atheniensis, magister
omnium, qui tunc maxime claruerunt, tenens in ea parte, quae
moralis uel actiua dicitur, principatum, post Esdram in chronicis
inuenitur. Non multo post etiam Plato natus est, qui
longe ceteros Socratis discipulos anteiret. Quibus si addamus
etiam superiores, qui nondum philosophi uocabantur, septem
scilicet sapientes ac deinde physicos, qui Thaleti successerunt
in perscrutanda natura rerum studium eius imitati, Anaximandrum
scilicet et Anaximenem et Anaxagoram aliosque nonnullos,
antequam Pythagoras philosophum primus profiteretur:
nec illi prophetas nostros uniuersos temporis antiquitate praecedunt,
quando quidem Thales, post quem ceteri fuerunt,
regnante Romulo eminuisse fertur, quando de fontibus Israel
aezgp Domb.; carnem belv 6 certauerunt
v 14 afamo phytag. g 16 ergo magis v 19 mor/alis, t
cras., e 23 ac] an g taleti g 24 praescrut. e 26 se philos. p
se
primus, se m. 2, e
erupit. Soli igitur illi theologi poetae, Orpheus, Linus, Musaeus
et si quis alius aput Graecos fuit, his prophetis Hebraeis,
quorum scripta in auctoritate habemus, annis reperiuntur
priores. Sed nec ipsi uerum theologum nostrum Moysen, qui
unum uerum Deum ueraciter praedicauit, cuius nunc scripta
in auctoritatis canone prima sunt, tempore praeuenerunt; ac
per hoc, quantum ad Graecos adtinet, in qua lingua litterae
huius saeculi maxime ferbuerunt, nihil habent unde sapientiam
suam iactent, quo religione nostra, ubi uera sapientia est, si
non superior, saltem uideatur antiquior. Verum, quod fatendum
est, non quidem in Graecia, sed in barbaris gentibus,
sicut in Aegypto, iam fuerat ante Moysen nonnulla doctrina,
quae illorum sapientia diceretur; alioquin non scriptum esset
in libris sanctis, Moysen eruditum fuisse omni sapientia
Aegyptiorum, tunc utique, quando ibi natus et a filia Pharaonis
adoptatus adque nutritus etiam liberaliter educatus
est. Sed nec sapientia Aegyptiorum sapientiam prophetarum
nostrorum tempore antecedere potuit, quando quidem et
Abraham propheta fuit. Quid autem sapientiae potuit esse in
Aegypto, antequam eis Isis, quam mortuam tamquam magnam
deam colendam putarunt, litteras traderet? Isis porro Inachi
filia fuisse proditur, qui primus regnare coepit Argiuis, quando
Abrahae iam nepotes reperiuntur exorti.
(fortWlse ut) g 9 fer/uerunt, b eraso, g 16 natus
et b e 92 p2 p a Domb.; natus est aglpl f; natus est et v 17 edocatus g
20 esse potuit v 21 deam magnam v 22 putarunt gp; putauerunt
rell. v 23 prius e
Quod quaedam sanctorum scripta ecclesiasticus
canon propter nimiam non receperit uetustatem,
ne per occasionem eorum falsa ueris insererentur.
Iam uero si longe antiquiora repetam, et ante illud grande
diluuium noster erat utique Noe patriarcha, quem prophetam
quoque non inmerito dixerim; si quidem ipsa arca, quam
fecit et in qua cum suis euasit, prophetia nostrorum temporum
fuit. Quid Enoch septimus ab Adam, nonne etiam in
canonica epistula apostoli Iudae prophetasse praedicatur?
Quorum scripta ut aput Iudaeos et aput nos in auctoritate
non essent, nimia fecit antiquitas, propter quam uidebantur
habenda esse suspecta, ne proferrentur falsa pro ueris. Nam
et proferuntur quaedam quae ipsorum esse dicantur ab eis,
qui pro suo sensu passim quod uolunt credunt. Sed ea castitas
canonis non recepit, non quod eorum hominum, qui Deo
placuerunt, reprobetur auctoritas, sed quod ista esse non
credantur ipsorum. Nec mirum debet uideri, quod suspecta
habentur, quae sub tantae antiquitatis nomine proferuntur;
quando quidem in ipsa historia regum Iuda et regum Israel,
quae res gestas continet, de quibus eidem scripturae canonicae
credimus, commemorantur plurima, quae ibi non explicantur
et in libris dicuntur aliis inueniri, quos prophetae
scripserunt, et alicubi eorum quoque prophetarum nomina
non tacentur; nec tamen inueniuntur in canone, quem recepit
populus Dei. Cuius rei, fateor, causa me latet, nisi quod
existimo etiam ipsos, quibus ea, quae in auctoritate religionis
esse deberent, sanctus utique Spiritus reuelabat, alia sicut
homines historica diligentia, alia sicut prophetas inspiratione
p 4 hoccas. gf miscerentur. in marg. i insererentar, p
6 noe utique e 8 et in qua ab e gp fv; et om. pi a Domb. 9 enoc g
19 sub tautae] subatantie g 23 aliis inueniri dicuntur v 24 scrips.]
dixerunt e 28 itaque, in marg. utique, e
illa tamquam ipsis, ista uero tamquam Deo per ipsos loquenti
iudicarentur esse tribuenda, ac sic illa pertinerent ad uber.
tatem cognitionis, haec ad religionis auctoritatem, in qua
auctoritate custoditur canon, praeter quem iam si qua etiam
sub nomine uerorum prophetarum scripta proferuntur, nec ad
ipsam copiam scientiae ualent, quoniam utrum eorum sint,
quorum esse dicuntur, incertum est; et ob hoc eis non habetur
fides, maxime his, in quibus etiam contra fidem librorum
canonicorum quaedam leguntur, propter quod ea prorsus non
esse apparet illorum.
De Hebraicis litteris, quae numquam in suae linguae
proprietate non fuerint.
Non itaque credendum est, quod nonnulli arbitrantur, Hebraeam
tantum linguam per illum, qui uocabatur Heber, unde
Hebraeorum uocabulum est, fuisse seruatam, adque inde
peruenisse ad Abraham, Hebraeas autem litteras a lege coepisse,
quae data est per Moysen, sed potius per illam successionem
patrum memoratam linguam cum suis litteris custoditam.
Denique Moyses in populo constituit qui docendis
litteris praeessent, priusquam diuinae legis ullas litteras nossent.
Hos appellat scriptura 7pa[i{iatostoaif«>
dici possunt litterarum inductores uel introductores, eo quod
eas inducant, id est introducant, quodam modo in corda discentium
uel in eas potius ipsos quos docent. Nulla igitur
gens de antiquitate suae sapientiae super patriarchas et prophetas
nostros, quibus diuina inerat sapientia, ulla se uanitate
e si qua iam v 6 uerorum (uerborum p) flIS8.;
ueterum v 9 etiam om. p 13 aebreicis gf 18 non a lege 9
21 in om. px pop. Dei v 23 rpdMMciTOICdrOrOYC p; gram-
roatoisagogus g 0, in marg b; grammatogisagogos (-gos ex -gas corr.) e;
-gas a; -gos f; TPAMMATOY//- CArorOC a; Ypafi|i«T0Et«aY0»Y6i5 v
27 sapient. suae v 28 inerat diuina v uanitate om. e
et inaniter de suarum doctrinarum antiquitate gloriari, qualicumque
sapientia sua patriarcharum nostrorum tempore
praeuenisse sapientiam. Neque enim quisquam dicere audebit
mirabilium disciplinarum eos peritissimos fuisse, antequam
litteras nossent, id est, antequam Isis eo uenisset easque ibi
docuisset. Ipsa porro eorum memorabilis doctrina, quae appellata
est sapientia, quid erat nisi maxime astronomia et si
quid aliud talium disciplinarum magis ad exercenda ingenia
quam ad inluminandas uera sapientia mentes solet ualere?
Nam quod adtinet ad philosophiam, quae se docere profitetur
aliquid, unde fiant homines beati, circa tempora Mercurii,
quem Trismegistum uocauerunt, in illis terris eius modi studia
claruerunt, longe quidem ante sapientes uel philosophos
Graeciae, sed tamen post Abraham et Isaac et Iacob et Ioseph,
nimirum etiam post ipsum Moysen. Eo quippe tempore, quo
Moyses natus est, fuisse reperitur Atlans ille magnus astrologus,
Promethei frater, maternus auus Mercurii maioris,
cuius nepos fuit Trismegistus iste Mercurius,
De Aegyptiorum mendacissima uanitate, quae
antiquitati scientiae suae centum milia adscribit
annorum.
Frustra itaque uanissima praesumtione garriunt quidam
dicentes, ex quo Aegyptus rationem siderum conprehendit,
amplius quam centum annorum milia numerari. In quibus
enim libris istum numerum collegerunt, qui non multum ante
annorum duo milia litteras magistra Iside didicerunt? Non
enim paruus auctor est in historia Varro, qui hoc prodidit,
g 8 quae quid g si] his p 9 di-
6ciplinarum doctrina p 10 ualere solet v 17 Atlas v 22 adscribit gf
24 grauissima, in marg. uanissima, e 25 conprehendit Acgyptns v
conprehendat ex 28 iside/, 111 eras., g
Cum enim ab ipso primo homine, qui est appellatus Adam,
nondum sex annorum milia conpleantur, quo modo non isti
ridendi potius quam refellendi sunt, qui de spatio temporum
tam diuersa et huic exploratae ueritati tam contraria persuadere
conantur? Cui enim melius narranti praeterita credimus,
quam qui etiam futura praedixit, quae praesentia iam uidemus?
Nam et ipsa historicorum inter se dissonantia copiam
nobis praebet, ut ei potius credere debeamus, qui diuinae,
quam tenemus, non repugnat historiae. Porro autem ciues
inpiae ciuitatis diffusi usquequaque per terras cum legunt
doctissimos homines, quorum nullius contemnenda uideatur
auctoritas, inter se de rebus gestis ab aetatis nostrae memoria
remotissimis discrepantes, cui potius credere debeant, non
inueniunt. Nos uero in nostrae religionis historia fulti auctoritate
diuina, quidquid ei resistit, non dubitamus esse falsissimum,
quomodolibet sese habeant cetera in saecularibus
litteris, quae seu uera seu falsa sint, nihil momenti adferunt,
quo recte beateque uiuamus.
De philosophicarum opinionum dissensionibus et
canonicarum aput ecclesiam concordia scripturarum.
Ut autem iam cognitionem omittamus historiae, ipsi philosophi,
a quibus ad ista progressi sumus, qui non uidentur
laborasse in studiis suis, nisi ut inuenirent quo modo uiuendum
esset adcommodate ad beatitudinem capessendam, quur
dissenserunt et a magistris discipuli, et inter se condiscipuli,
nisi quia ut homines humanis sensibus et humanis ratiocinationibus
ista quaesierunt? Ubi quamuis esse potuerit et
studium gloriandi, quo quisque alio sapientior et acutior
b 3 milia annorum v isti om. p 15 Hos e 18 monenti
e 21 et om. f 27 capissendam g; capescend. ep 31 aliof
fap. et auctior e
sed sui dogmatis et opinionis inuentor, tamen ut nonnullos
uel etiam plurimos eorum fuisse concedam, quos a suis
doctoribus uel discendi sociis amor ueritatis abruperit, ut pro
ea certarent, quam ueritatem putarent, siue illa esset, siue
non esset: quid agit aut quo uel qua, ut ad beatitudinem
perueniatur, humana se porrigit infelicitas, si diuina non ducit
auctoritas? Denique auctores nostri, in quibus non frustra
sacrarum litterarum figitur et terminatur canon, absit ut
inter se aliqua ratione dissentiant. Unde non inmerito, cum
illa scriberent, eis Deum uel per eos locutum, non pauci in
scholis adque gymnasiis litigiosis disputationibus garruli, sed
in agris adque urbibus cum doctis adque indoctis tot tantique
populi crediderunt. Ipsi sane pauci esse debuerunt, ne
multitudine uilesceret, quod religione carum esse oporteret;
nec tamen ita pauci, ut eorum non sit miranda consensio.
Neque enim in multitudine philosophorum, qui labore etiam
litterario monumenta suorum dogmatum reliquerunt, facile
quis inuenerit, inter quos cuncta quae sensere conueniant:
quod ostendere hoc opere longum est.
Quis autem sectae cuiuslibet auctor sic est in hac daemonicola
ciuitate adprobatus, ut ceteri inprobarentur, qui
diuersa et aduersa senserunt? Nonne aput Athenas et Epicurei
clarebant, adserentes res humanas ad deorum curam
non pertinere, et Stoici, qui contraria sentientes eas regi ti
adque muniri dis adiutoribus et tutoribus disputabant? Unde
miror quur Anaxagoras reus factus sit, quia solem dixit esse
lapidem ardentem, negans utique deum, cum in eadem
5 sine non esset om. e 9 terminator el 11 locuti credimus cam
eis non pauci p 12 scolis ep 13 in agris adque urbibus (cf. I. 12
in scbolis adque gymnaaiis) gp; in agris atque in urbibus rell. v Domb.
14 crediderint p Ipsi... debuerunt om. e 16 ita esse pauci p
e
earum e 19 quae inter cuncta p 21 demonicula e; dimimlcula, in
marg. m. rec. demonicula, p 23 prius et om. p 24 ad eorum e
26 atque tutor. v 27 esse dix. v
i
I
solem uel ullum siderum deum esse non credens, sed nec
Iouem nec ullum deorum omnino in mundo habitare contendens,
ad quem preces hominum supplicationesque perueniant.
Nonne ibi Aristippus in uoluptate corporis summum bonum
ponens, ibi Antisthenes uirtute animi potius hominem fieri
beatum adseuerans, duo philosophi nobiles et ambo Socratici,
in tam diuersis adque inter se contrariis finibus uitae summam
locantes, quorum etiam ille fugiendam, iste administrandam
sapienti dicebat esse rem publicam, ad suam quisque
sectam sectandam discipulos congregabat? Nempe palam
in conspicua et notissima porticu, in gymnasiis, in hortulis,
in locis publicis ac priuatis cateruatim pro sua quisque opinione
certabant, alii adserentes unum, alii innumerabiles mundos;
ipsum autem unum alii ortum esse, alii uero initium
non habere; alii interiturum, alii semper futurum; alii mente
diuina, alii fortuito et casibus agi; alii inmortales esse animas,
alii mortales; et qui inmortales, alii reuolui in bestias,
alii nequaquam; qui uero mortales, alii mox interire post
corpus, alii uiuere etiam postea uel paululum uel diutius,
non tamen semper; alii in corpore constituentes finem boni,
alii in animo, alii in utroque, alii extrinsecus posita etiam
bona ad animum et corpus addentes; alii sensibus corporis
semper, alii non semper, alii numquam putantes esse credendum.
Has et alias paene innumerabiles dissensiones philosophorum
quis umquam populus, quis senatus, quae potestas
uel dignitas publica inpiae ciuitatis diiudicandas et alias
probandas ac recipiendas, alias inprobandas repudiandasque
curauit, ac non passim sine ullo iudicio confuseque habuit
in gremio suo tot controuersias hominum dissidentium, non
de agris et domibus uel quacumque pecuniaria ratione, sed
e1 17 fortuito e2 9 p ?; fortuitu abexa f v
17 18 alii mortales-alii inmortales ep 18 reuoluti g; resolui p
24 putant ep 26 qui senat. e 28 ac.. inprobandas om. p repudiend.
e
aliqua uera dicebantur, eadem licentia dicebantur et falsa,
prorsus ut non frustra talis ciuitas mysticum uocabulum
Babylonis acceperit. Babylon interpretatur quippe confusio,
quod nos iam dixisse meminimus. Nec interest diaboli regis
eius, quam contrariis inter se rixentur erroribus, quos merito
multae uariaeque inpietatis pariter possidet.
At uero gens illa, ille populus, illa ciuitas, illa res publica,
illi Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei, nullo modo
pseudoprophetas cum ueris prophetis parilitate licentiae confuderunt,
sed concordes inter se adque in nullo dissentientes
sacrarum litterarum ueraces ab eis agnoscebantur et tenebantur
auctores. Ipsi eis erant philosophi, hoc est amatores
sapientiae, ipsi sapientes, ipsi theologi, ipsi prophetae, ipsi
doctores probitatis adque pietatis. Quicumque secundum illos
sapuit et uixit, non secundum homines, sed secundum Deum,
qui per eos locutus est, sapuit et uixit. Ibi si prohibitum
est sacrilegium, Deus prohibuit. Si dictum est: Honora
patrem [tuum] et matrem tuam, Deus iussit. Si dictum
est: Non moechaberis, non homicidium facies, non
furaberis, et cetera huius modi, non haec ora humana.
sed oracula diuina fuderunt. Quidquid philosophi quidam inter
falsa, quae opinati sunt, uerum uidere potuerunt et laboriosis
disputationibus persuadere moliti sunt, quod mundum istum
Deus fecerit eumque ipse prouidentissimus administret, de
honestate uirtutum, de amore patriae; de fide amicitiae, de
bonis operibus adque omnibus ad mores probos pertinentibus
rebus, quamuis nescientes ad quem finem et quonam modo
essent ista omnia referenda, propheticis, hoc est diuinis, uocibus,
quamuis per homines, in illa ciuitate populo commendata
1 quibus om. e 4 acciperit eg quippe interpr. t 7 possidentj/
8 giens e 10 parilitate licentiae codd.; pari licentia v 12 cognosc. p
et teneb. om. e 19 tuum om. bep p 24 dispot. g 25 fecerit Deus r
28 quodam g
hominis ingenium, sed Dei eloquium contemnere formidaret,
qui illa cognosceret.
Qua dispensatione prouidentiae Dei scripturae
sacrae ueteris testamenti ex Hebraeo in Graecum
eloquium translatae sint, ut gentibus innotescerent.
Has sacras litteras etiam unus Ptolomaeorum regum Aegypti
nosse studuit et habere. Nam post Alexandri Macedonis, qui
etiam Magnus cognominatus est, mirificentissimam minimeque
diuturnam potentiam, qua uniuersam Asiam, immo paene
totum orbem, partim ui et annis, partim terrore subegerat,
quando inter cetera Orientis etiam Iudaeam ingressus obtinuit;
eo mortuo comites eius cum regnum illud amplissimum non
pacifice inter se possessuri diuisissent, sed potius dissipassent
bellis omnia uastaturi, Ptolomaeos reges habere coepit Aegyptus;
quorum primus, Lagi filius, multos ex Iudaea captiuos
in Aegyptum transtulit. Huic autem succedens alius Ptolomaeus,
qui est appellatus Philadelphus, omnes, quos ille
adduxerat subiugatos, liberos redire permisit; insuper et dona
regia in templum Dei misit petiuitque ab Eleazaro tunc pontifice
dari sibi scripturas, quas profecto audierat fama praedicante
diuinas, et ideo concupiuerat habere in bibliotheca,
quam nobilissimam fecerat. Has ei cum idem pontifex misisset
Hebraeas, post ille etiam interpretes postulauit; et dati
sunt septuaginta duo, de singulis duodecim tribubus seni
homines, linguae utriusque doctissimi, Hebraeae scilicet adque
Graecae, quorum interpretatio ut Septuaginta uocetur, iam
obtinuit consuetudo. Traditur sane tam mirabilem ac stupendum
planeque diuinum in eorum uerbis fuisse consensum, ut,
gf gentibus g f; uniuersis gentibus p q 17 19 ptho-
lomeos g 24 concupierat g bybliothica g 26 etiam ille v
30 mirabile eg
fidem Ptolomaeo placuit explorare), in nullo uerbo, quod idem
significaret et tantundem ualeret, uel in uerborum ordine
alter ab altero discreparet; sed tamquam unus esset interpres,
ita quod omnes interpretati sunt unum erat; quoniam re uera
spiritus erat unus in omnibus. Et ideo tam mirabile Dei
munus acceperant, ut illarum scripturarum non tamquam
humanarum, sed, sicut erant, tamquam diuinarum etiam isto
modo commendaretur auctoritas, credituris quandoque gentibus
profutura, quod iam uidemus effectum.
De auctoritate septuaginta interpretum, quae,
saluo honore Hebraei stili, omnibus sit interpretibus
praeferenda.
Nam cum fuerint et alii interpretes, qui ex Hebraea lingua
in Graecam sacra illa eloquia transtulerunt, sicut Aquila,
Symmachus, Theodotion; sicut etiam illa est interpretatio,
cuius auctor non apparet et ob hoc sine nomine interpretis
quinta editio nuncupatur: hanc tamen, quae Septuaginta est,
tamquam sola esset, sic recepit ecclesia, eaque utuntur Graeci
populi Christiani, quorum plerique utrum alia sit aliqua ignorant.
Ex hac Septuaginta interpretatione etiam in Latinam
linguam interpretatum est, quod ecclesiae Latinae tenent;
quamuis non defuerit temporibus nostris presbyter Hieronymus,
homo doctissimus et omnium trium linguarum peritus. qui
non ex Graeco, sed ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem
. scripturas conuerterit. Sed eius tam litteratum laborem quamuis
Iudaei fateantur esse ueracem, septuaginta uero interpretes
in multis errasse contendant: tamen ecclesiae Christi
tot hominum auctoritati ab Eleazaro tunc pontifice ad hoc
1 sederent p 6 unas erat spir. e 7 acceperunt p 13 stili hebrei p
17 est om. p 20 recipit p eaque] atque e 22 etiam om. p
23 tenent latinae e 27 tam om. p
etsi non in eis unus apparuisset spiritus sine dubitatione
diuinus, sed inter se uerba interpretationis suae septuaginta
docti more hominum contulissent, ut, quod placuisset omnibus,
hoc maneret, nullus eis unus interpres debuit anteponi; cum
uero tantum in eis signum diuinitatis apparuerit, profecto quisquis
alius illarum scripturarum ex Hebraea in quamlibet aliam
linguam interpres est uerax, aut congruit illis septuaginta
interpretibus, aut si non congruere uidetur, altitudo ibi prophetica
esse credenda est. Spiritus enim, qui in prophetis
erat, quando illa dixerunt, idem ipse erat etiam in septuaginta
uiris, quando illa interpretati sunt; qui profecto auctoritate
diuina et aliud dicere potuit, tamquam propheta ille utrumque
dixisset, quia utrumque idem Spiritus diceret, et hoc ipsum
aliter, ut, si non eadem uerba, idem tamen sensus bene intellegentibus
dilucesceret, et aliquid praetermittere et aliquid
addere, ut etiam hinc ostenderetur non humanam fuisse in
illo opere seruitutem, quam uerbis debebat interpres, sed
diuinam potius potestatem, quae mentem replebat et regebat
interpretis. Nonnulli autem codices Graecos interpretationis
Septuaginta ex Hebraeis codicibus emendandos putarunt; nec
tamen ausi sunt detrahere, quod Hebraei non habebant et
Septuaginta posuerunt; sed tantum modo addiderunt, quae in
Hebraeis inuenta aput Septuaginta non erant, eaque signis
quibusdam in stellarum modum factis ad capita eorundem
uersuum notauerunt, quae signa asteriscos uocant. Illa uero,
quae non habent Hebraei, habent autem Septuaginta. similiter
ad capita uersuum iacentibus uirgulis, sicut scribuntur unciae,
signauerunt. Et multi codices has notas habentes usquequaque
diffusi sunt et Latini. Quae autem non praetermissa uel addita,
sed aliter dicta sunt, siue alium sensum faciant etiam ipsum
om. e 4 placuissegt e 6 apparuerit p; apparuit rell. v Donib. om. p 15 et si, in matg. ut ai, e ai \'
om. p 19 potest.] uoluntatem p 20 interpretatione e 26 astericos e
monstrentur, nisi utrisque codicibus inspectis nequeunt reperiri.
Si ergo, ut oportet, nihil aliud intueamur in scripturis illis.
nisi quid per homines dixerit Dei Spiritus, quidquid est in
Hebraeis codicibus et non est aput interpretes septuaginta,
noluit ea per istos, sed per illos prophetas Dei Spiritus dicere.
Quidquid uero est aput Septuaginta, in Hebraeis autem codicibus
non est, per istos ea maluit quam per illos idem Spiritus
dicere, sic ostendens utrosque fuisse prophetas. Isto enim modo
alia per Esaiam, alia per Hieremiam, alia per alium aliumque
prophetam uel aliter eadem per hunc ac per illum dixit. ut
uoluit. Quidquid porro aput utrosque inuenitur, per utrosque
dicere uoluit unus adque idem Spiritus; sed ita ut illi praecederent
prophetando, isti sequerentur prophetice illos interpretando;
quia sicut in illis uera et concordantia dicentibus
unus pacis Spiritus fuit, sic et in istis non secum conferentibus
et tamen tamquam ore uno cuncta interpretantibus idem
Spiritus unus apparuit.
Quid intellegendum sit
cuius denuntiatio in Hebraeo quadraginta dierum
spatio tenditur, in Septuaginta autem tridui breuitate
concluditur.
Sed ait aliquis:
dixerit Nineuitis, utrum: Triduum, et Nineue euertetur.
2 utriusque p\' p a 3 igitur v 6 ea om. e il1..s
proph. om. p 8 ea m. 2 in rasttra uocis etiam, 9 malluit >1
10 alium aliumque proph. uel aliter eadem per m. 1 in infer. marg. p
aliumquej atque alium v 12 autem, in tnarg. por (sic) e apud
4;
utros p per utros p 16 non om. e 17 tamen om. p more l\'
uno ore v 22 tendit.] traditur p autem om. p 25 ninenitis p:
niniuetis a; neniuitis g; niniuitis bev nineue p; neniue g; niniuen r:
niniue a b v
utrumque tunc dici a propheta, qui missus fuerat terrere comminatione
inminenti exitii ciuitatem? Cui si tertio die fuerat
futurus interitus, non utique quadragensimo die; si autem
quadragensimo, non utique tertio. Si ergo a me quaeritur,
quid horum Ionas dixerit, hoc puto potius quod legitur in
Hebraeo: Quadraginta dies, et Nineue euertetur.
Septuaginta -quinque longe posterius interpretati aliud dicere
potuerunt, quod tamen ad rem pertineret et in unum eundemque
sensum, quamuis sub altera significatione, concurreret,
admoneretque lectorem utraque auctoritate non spreta ab
historia sese adtollere ad ea requirenda, propter quae significanda
historia ipsa conscripta est. Gesta sunt quippe illa in
, Nineue ciuitate, sed aliquid etiam significauerunt, quod modum
illius ciuitatis excedat; sicut gestum est, quod ipse propheta
in uentre ceti triduo fuit, et tamen alium significauit in profundo
inferni triduo futurum, qui dominus est omnium prophetarum.
Quapropter si per illam ciuitatem recte accipitur
ecclesia gentium prophetice figurata, euersa scilicet per paenitentiam,
ut qualis fuerat iam non esset, hoc quoniam per
Christum factum est in ecclesia gentium, cuius illa Nineue
figuram gerebat, siue per quadraginta dies sine per triduum
idem ipse significatus est Christus; per quadraginta scilicet,
quia tot dies peregit cum discipulis suis post resurrectionem
et adscendit in caelum; per triduum uero, quia die tertio resurrexit;
tamquam lectorem nihil aliud quam historiae rerum
gestarum inhaerere cupientem de somno excitauerint septuaginta
interpretes idemque prophetae ad perscrutandam altitudinem
prophetiae et quodam modo dixerint:
diebus ipsum quaere, in quo et triduum potueris inuenire;
in marg. exdii (sic pro excidii) e 7 neniue et sic semper g;
niniue rell. v euertetur abgp; uertetur p; subuertetur ea / 8 longe
om. p, uncis inclusit Domb. 12 sese usque ad historia m. 1 in marg. g
13 quippe sunt p 16 aliud p profundum p 25 resurrexerit e
27 septuaginta usque ad dixerint l. 29 om. e 30 et om. e poteris p
quod utroque numero significari conuenientissime potuit, quorum
unum per Ionam prophetam, alterum per septuaginta
interpretum prophetiam, tamen unus adque idem Spiritus dixit.
Longitudinem fugio, ut non haec per multa demonstrem, in
quibus ab Hebraica ueritate putantur septuaginta interpretes
discrepare et bene intellecti inueniuntur esse concordes. Unde
etiam ego pro meo modulo uestigia sequens apostolorum, quia
et ipsi ex utriusque, id est ex Hebraeis et ex Septuaginta,
testimonia prophetica posuerunt, utraque auctoritate utendum
putaui, quoniam utraque una adque diuina est. Sed iam quae
restant, ut possumus, exsequamur.
Quod post instaurationem templi Iudaei prophetas
habere destiterint et exinde usque ad natiuitatem
Christi continuis aduersitatibus sint adflicti,
ut probaretur alterius templi aedificationem
propheticis uocibus fuisse promissam.
Postea quam gens Iudaea coepit non habere prophetas,
procul dubio deterior facta est, eo scilicet tempore, quo se
sperabat instaurato templo post captiuitatem, quae fuit in
Babylonia, futuram esse meliorem. Sic quippe intellegebat
populus ille carnalis, quod praenuntiatum est per
prophetam dicentem: Magna erit gloria domus istius
nouissimae, plus quam primae; quod de
dictum esse paulo superius demonstrauit, ubi ait aperte
Christum promittens: Et mouebo omnes gentes, et
ueniet desideratus cunctis gentibus. Quo loco
om. e 8 ego etiam e modolo gl 11 quae
iam e 12 possumus egp; possimus v Domb. 14 iud. prophet. gf;
proph. iud. pqv 15 exindeus, omisso que, gf 16 sunt p 19 coep.
iud. e
hoc est magis ecclesiae quam Christo, conuenientem prophetica
auctoritate dixerunt: Venient quae electa sunt
Domini de cunctis gentibus, id est homines, de quibus
ipse Iesus in euangelio: Multi, inquit, uocati, pauci uero
electi. Talibus enim electis gentium domus aedificatur Dei
per testamentum nouum lapidibus uiuis, longe gloriosior,
quam templum illud fuit, quod a rege Salomone constructum
est et post captiuitatem instauratum. Propter hoc ergo nec
prophetas ex illo tempore habuit illa gens et multis cladibus
adflicta est ab alienigenis regibus ipsisque Romanis, ne hanc
Aggaei prophetiam in illa instauratione templi opinaretur
inpletam.
Non multo post enim adueniente Alexandro subiugata est,
quando etsi nulla est facta uastatio, quoniam non sunt ei
ausi resistere et ideo placatum facillime subditi receperunt,
non erat tamen gloria tanta domus illius, quanta fuit in
suorum regum libera potestate. Hostias sane Alexander immolauit
in Dei templo, non ad eius cultum uera pietate conuersus,
sed inpia uanitate cum dis eum falsis colendum putans.
Deinde Ptolomaeus, Lagi filius, quod supra memoraui, post
Alexandri mortem captiuos inde in Aegyptum transtulit, quos
eius successor Ptolomaeus Philadelphus beneuolentissime inde
dimisit; per quem factum est, quod paulo ante narraui, ut
septuaginta interpretum scripturas haberemus. Deinde contriti
sunt bellis, quae in Macchabaeorum libris explicantur. Post
haec capti a rege Alexandriae Ptolomaeo, qui est appellatus
, Epiphanes; inde ab Antiocho rege Syriae multis et grauissimis
malis ad idola colenda conpulsi, templumque ipsum
repletum sacrilegis superstitionibus gentium. quod tamen dux
/ in Margo /\'■ ihf, p 6 Dei aedific. v 9 nec] quod p
10 non habait p et om. p 14 enim post v 15 facta est v
Non autem multo post Alcimus quidam per ambitionem,
cum a genere sacerdotali esset alienus, quod nefas erat, pontifex
factus est. Hinc iam post annos ferme quinquaginta, in
quibus eis tamen pax non fuit, quamuis aliqua et prospere
gesserint, primus aput eos Aristobolus adsumto diademate et
rex et pontifex factus est. Antea quippe, ex quo de Babyloniae
captiuitate reuersi sunt templumque instauratum est,
non reges, sed duces uel principes habuerunt; quamuis et
qui rex est possit dici princeps a principatu imperandi et
dux eo, quod sit ductor exercitus; sed non continuo, quicumque
principes uel duces sunt, etiam reges dici possunt, quod
iste Aristobolus fuit. Cui successit Alexander, etiam ipse rei
et pontifex, qui crudeliter in suos regnasse traditur. Post
hunc uxor eius Alexandra regina Iudaeorum fuit, ex cuius
tempore deinceps mala sunt eos secuta grauiora. Filii quippe
huius Alexandrae Aristobolus et Hyrcanus inter se de imperio
dimicantes uires aduersus Israeliticam gentem prouocauere
Romanas. Hyrcanus namque ab eis contra fratrem poposcit
auxilium. Tunc iam Roma subiugauerat Africam, subiugauerat
Graeciam lateque etiam aliis orbis partibus imperans, tamquam
se ipsam non ualens ferre, sua se quodam modo magnitudine
fregerat. Peruenerat quippe ad seditiones domesticas graues ?
adque inde ad bella socialia moxque ciuilia, tantumque se
quo regeretur regibus, inmineret. Pompeius ergo, populi
Romani praeclarissimus princeps, Iudaeam cum exercitu ingressus
ciuitatem capit, templum reserat, non deuotione
ap alcimua g; alchimus a b ep p a 5 esset. m. 2
superscripto non,
De ortu Saluatoris nostri, secundum quod Verbum
caro factum est, et de dispersione Iudaeorum per
omnes gentes, sicut fuerat prophetatum.
Regnante ergo Herode in Iudaea, aput Romanos autem
iam mutato rei publicae statu imperante Caesare Augusto
4 inposito custode Anti om. e 7 post om. e 8 etiam
OIH. e regem alienig. e 9 uenerat] erat p 13 ipse erit p; ipse,
u
ni. 2 superscripto est, e 15 ergo] enim p 16 nopo e 18 gentes
r
eum v 19 ueniant e 20 iudicitium e in cla (— in saecula) e
21 uenerit e 23 nostri om. p 27 iam om. p
prophetiam in Bethleem Iudae, homo manifestus
ex homine uirgine, Deus occultus ex Deo Patre. Sic enim
propheta praedixerat: Ecce uirgo accipiet in utero et
pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuel,
quod est interpretatum: Nobiscum Deus. Qui ut in
se commendaret Deum, miracula multa fecit, ex quibus quaedam,
quantum ad eum praedicandum satis esse uisum est,
scriptura euangelica continet. Quorum primum est, quod tam
mirabiliter natus est; ultimum autem, quod cum suo resuscitato
a mortuis corpore adscendit in caelum. Iudaei autem,
qui eum occiderunt et in eum credere noluerunt, quia oportebat
eum mori et resurgere, uastati infelicius a Romanis
funditusque a suo regno, ubi iam eis alienigenae dominabantur,
eradicati dispersique per terras (quando quidem ubique
non desunt) per scripturas suas testimonio nobis sunt prophetias
nos non finxisse de Christo; quas plurimi eorum considerantes
et ante passionem et maxime post eius resurrectionem
crediderunt in eum, de quibus praedictum est: Si
fuerit numerus filiorum Israel sicut harena maris,
reliquiae saluae fient. Ceteri uero excaecati sunt, de
quibus praedictum est: Fiat mensa eorum [coram ipsis]
in laqueum et in retributionem et scandalum. Obscurentur
oculi eorum, ne uideant; et dorsum illorum
semper incurua. Proinde cum scripturis nostris non credunt,
conplentur in eis suae, quas caeci legunt. Nisi forte quis
dixerit illas prophetias Christianos finxisse de Christo, quae
Sibyllae nomine proferuntur uel aliorum, si quae sunt, quae
non pertinent ad populum Iudaeorum. Nobis quidem illae
22 Ps. 68, 28 eq. g 4 in utero accipiet v; in utero om. p 14 alieniginae g
21 uero om. e 22 coram ipsis I; om. rell. 23 scandalum egptt; iu
scand. abpf v 24 dors. eorum c 28 uel aliorum profer. v si
mp. lin. g
quos agnoscimus propter hoc testimonium, quod nobis
inuiti perhibent eosdem codices habendo adque seruando, per
omnes gentes etiam ipsos esse dispersos, quaqua uersum
Christi ecclesia dilatatur. Nam prophetia in psalmis, quos
legunt etiam, de hac re praemissa est, ubi scriptum est:
Deus meus, misericordia eius praeueniet me; Deus
meus demonstrauit mihi in inimicis meis, ne occideris
eos, ne quando obliuiscantur legem tuam; disperge
eos in uirtute tua. Demonstrauit ergo Deus ecclesiae
in eius inimicis Iudaeis gratiam misericordiae suae, quoniam,
sicut dicit apostolus, delictum illorum salus gentibus;
et ideo non eos occidit, id est non in eis perdidit quod sunt
Iudaei, quamuis a Romanis fuerint deuicti et obpressi, ne
obliti legem Dei ad hoc, de quo agimus, testimonium nihil
ualerent. Ideo parum fuit, ut diceret: Ne occideris eos,
ne quando obliuiscantur legem tuam, nisi adderet etiam:
Disperge eos; quoniam si cum isto testimonio scripturarum
in sua tantummodo terra, non ubique essent, profecto ecclesia,
quae ubique est, eos prophetiarum, quae de Christo praemissae
sunt, testes in omnibus gentibus habere non posset.
An ante tempora Christiana aliqui fuerint extra Israeliticum
genus, qui ad caelestis ciuitatis consortium
pertinerent.
Quapropter quisquis alienigena, id est non ex Israel progenitus
nec ab illo populo in canonem sacrarum litterarum
receptus, legitur aliquid prophetasse de Christo, si in nostram
p 5 dilatatur ex delectatur corr. p 6 etiam legunt v
7 eius] tua p 8 in om. eg 9 eoa om. p disperde p 10 illos ep
O
13 eos aup. lin. e in om. e eis, o m. 2, e perdedit g 17 etiam
adderet v 20 prophetarum exgs 23 xpi p 26 ex om. g 27 canone
ep
potest; non quo necessarius sit, etiamsi desit, sed quia non
incongrue creditur fuisse et in aliis gentibus homines, quibus
hoc mysterium. reuelatum est, et qui haec etiam praedicere
inpulsi sunt, siue participes eiusdem gratiae fuerint siue
expertes, sed per malos angelos docti sunt. quos etiam prae- \'
sentem Christum, quem Iudaei non agnoscebant, scimus
fuisse confessos. Nec ipsos Iudaeos existimo audere contendere
neminem pertinuisse ad Deum praeter Israelitas, ex quo
propago Israel esse coepit, reprobato eius fratre maiore.
Populus enim re uera, qui proprie Dei populus diceretur.
nullus alius fuit; homines autem quosdam non terrena, sed
caelesti societate ad ueros Israelitas supernae ciues patriae
pertinentes etiam in aliis gentibus fuisse negare non possunt:
quia si negant, facillime conuincuntur de sancto et mirabili
uiro Iob, qui nec indigena nec proselytus, id est aduena
populi Israel fuit, sed ex gente Idumaea genus ducens, ibi
ortus, ibidem mortuus est; qui diuino sic laudatur eloquio,
ut, quod ad iustitiam pietatemque adtinet, nullus ei homo
suorum temporum coaequetur. Quae tempora eius quamuis
non inueniamus in Chronicis, colligimus tamen ex libro eius,
quem pro sui merito Israelitae in auctoritatem canonicam
receperunt, tertia generatione posteriorem fuisse quam Israel.
Diuinitus autem prouisum fuisse non dubito, ut ex hoc uno
sciremus etiam per alias gentes esse potuisse, qui secundum
Deum uixerunt eique placuerunt, pertinentes ad spiritalem
Hierusalem. Quod nemini concessum fuisse credendum est.
nisi cui diuinitus reuelatus est unus mediator Dei et hominum,
homo Christus Iesus, qui uenturus in carne sic antiquis
g 2 quod e 3 homines Oln. e 4 hoc v etiam
hec p 6 expartes g sunt begav; sint ap p Domb. 9 pertenuisse
g 11 enim] el (= eius) e 13 uiros g 14 in aliis, in marg. in
altis, e 15 mirabile e 16 prosilitus g 21 colligemus g 24 fuisse
prouis. e
est, ut una eademque per ipsum fides omnes in Dei ciuitatem,
Dei domum, Dei templum praedestinatos perducat ad Deum.
Sed quaecumque aliorum prophetiae de Dei per legum Christum
gratia proferuntur, possunt putari a Christianis esse
confictae. Ideo nihil est firmius ad conuincendos quoslibet
alienos, si de hac re contenderint, nostrosque faciendos, si
recte sapuerint, quam ut diuina praedicta de Christo ea proferantur,
quae in Iudaeorum codicibus scripta sunt; quibus
auulsis de sedibus propriis et propter hoc testimonium toto
orbe dispersis Christi usquequaque creuit ecclesia.
Prophetiam Aggaei, qua dixit maiorem futuram
gloriam domus Dei, quam primum fuisset, non in
reaedificatione templi, sed in ecclesia Christi
esse conpletam.
Haec domus Dei maioris est gloriae, quam fuerat illa prima
lignis et lapidibus ceterisque pretiosis rebus metallisque constructa.
Non itaque Aggaei prophetia in templi illius instauratione
conpleta est. Ex quo enim est instauratum, numquam
ostenditur habuisse tantam gloriam, quantam habuit tempore
Salomonis; immo potius ostenditur primum cessatione prophetiae
fuisse domus illius gloriam diminutam, deinde ipsius
gentis cladibus tantis usque ad ultimum excidium, quod factum
est a Romanis, sicut ea, quae supra sunt commemorata
testantur. Haec autem domus ad nouum pertinens testamentum
tanto utique maioris est gloriae, quanto meliores sunt lapides
uiui, quibus credentibus renouatisque construitur. Sed ideo
per instaurationem templi illius significata est, quia ipsa
g 4 Christum Iesum v 6 ad conuincemlum p 9 scripta
sunt codicibus v scripta .... sedibus in marg. e 10 de] a p
tan
20 instaur. est v 21 tam e 22 primo e 23 deminut. g 27 utique
... quanto om. e
testamentum, quod appellatur nouum. Quod ergo Deus dixit
per memoratum prophetam: Et dabo pacem in loco isto,
per significantem locum ille, qui eo significatur, intellegendus
est; ut, quia illo loco instaurato significata est ecclesia,
quae fuerat aedificanda per Christum, nihil aliud accipiatur,
quod dictum est: Dabo pacem in loco isto, nisi dabo
pacem in loco, quem significat locus iste). Quoniam omnia
significantia uidentur quodam modo earum rerum, quas significant,
sustinere personas; sicut dictum est ab apostolo:
Petra erat Christus, quoniam petra illa, de qua hoc dictum
est, significabat utique Christum. Maior est itaque gloria
domus huius noui testamenti quam domus prioris ueteris
testamenti, et tunc apparebit maior cum dedicabitur. Tunc
enim ueniet desideratus cunctis gentibus, sicut legitur
in Hebraeo. Nam primus eius aduentus nondum erat desideratus
omnibus gentibus. Non enim quem deberent desiderare
sciebant, in quem non crediderant. Tunc etiam secundum
septuaginta interpretes (quia et ipse propheticus sensus est)
uenient quae electa sunt Domini de cunctis gentibus.
Tunc enim uere non uenient nisi electa, de quibus dicit
apostolus: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem.
Ipse quippe architectus, qui dixit: Multi uocati,
pauci uero electi, non de his, qui uocati sic uenerunt, ut
de conuiuio proicerentur, sed de electis demonstraturus eat
aedificatam domum, quae nullam ruinam deinceps formidabit.
Nunc autem, quando et hi replent ecclesias, quos tamquam
in area uentilatio separabit, non apparet tanta gloria domus
28 Mt. 22, 14
ac p 6 aliud om. epl recipiatur e 12 significat e
16 prius v erat om. e 17 cunctis ep 18 crediderant, a ex u
corr., e 19 sensus] sermo p 20 inuenient e 24 uero] autem gv
26 deinceps formid. ruinam v 28 harea g
erit.
De indiscreta multiplicatione ecclesiae, qua in hoc
saeculo multi reprobi miscentur electis.
In hoc ergo saeculo maligno, in his diebus malis, ubi per
humilitatem praesentem futuram conparat ecclesia celsitudinem
et timorum stimulis, dolorum tormentis, laborum molestiis,
tentationum periculis eruditur, sola spe gaudens, quando
sanum gaudet, multi reprobi miscentur bonis et utrique tamquam
in sagenam euangelicam colliguntur et in hoc mundo
tamquam in mari utrique inclusi retibus indiscrete natant,
donec perueniatur ad litus, ubi mali segregentur a bonis, et
in bonis tamquam in templo suo sit Deus omnia in omnibus.
Proinde uocem nunc agnoscimus eius inpleri, qui loquebatur
in psalmo adque dicebat: Adnuntiaui et locutus
sum, multiplicati sunt super numerum. Hoc fit nunc,
ex quo primum per os praecursoris sui Iohannis, deinde per
os proprium adnuntiauit et locutus est dicens: Agite paenitentiam,
adpropinquauit enim regnum caelorum.
Elegit discipulos, quos et apostolos nominauit, humiliter
natos, inhonoratos, inlitteratos, ut, quidquid magnum essent
et facerent, ipse in eis esset et faceret. Habuit inter eos
unum, quo malo utens bene et suae passionis inpleret dispositum
et ecclesiae suae tolerandorum malorum praeberet
exemplum. Seminato, quantum per eius oportebat praesentiam
corporalem, sancto euangelio passus est, mortuus est, resurrexit,
passione ostendens quid sustinere pro ueritate,
4, 17 21 Lc. 6, 13 et ecclesia om. p 10 et om. p
utique p 20 appropinquabit p 24 dispos. impleret v 27 et re-
surr. e
sacramenti, qua sanguis eius in remissionem fusus est peccatorum.
Conuersatus est in
suis adque ipsis uidentibus adscendit in caelum et post
dies decem misit promissum Spiritum sanctum; cuius ueni.
maxime necessarium, ut unusquisque eorum linguis omnium
gentium loqueretur; ita significans unitatem catholicae ecclesiae
per omnes gentes futuram ac sic linguis omnibus locuturam.
De praedicatione euangelii, quae per passiones praedicantium
clarior et potentior facta est.
Deinde secundum illam prophetiam: Ex Sion lex prodiet
et uerbum Domini ex Hierusalem, et secundum ipsius
Domini Christi praedicta, ubi post resurrectionem stupentibus
eum discipulis suis aperuit sensum, ut intellegerent
scripturas, et dixit eis, quoniam sic scriptum est, et
sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis
tertio die et praedicari in nomine eius paenitentiam
et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus
ab Hierusalem, et ubi rursus eis de aduentu
eius nouissimo requirentibus respondit adque ait: Non est
uestrum scire tempora quae Pater posuit in sua potestate;
sed accipietis uirtutem Spiritus sancti superuenientem
in uos, et eritis mihi testes in Hierusalem
et in totam Iudaeam et Samariam et usque in fines
terrae, primum se ab Hierusalem diffudit ecclesia, et cum
v 3 diebus e 7 ut] et p 8 eccles. cath. t\'
9 si e 20 tertia F 24 scire] nosse ae tempora codd. praeter n:
tempora uel momenta av 25 superuenientis a 27 ut editur abeg
p ραf; in tota Iudaea et Samaria t\'
Quod etiam per haereticorum dissensiones fides
catholica roboretur.
Videns autem diabolus templa daemonum deseri et in nomen
liberantis Mediatoris currere genus humanum, haereticos mouit,
qui sub uocabulo Christiano doctrinae resisterent Christianae,
quasi possent indifferenter sine ulla correptione haberi in
ciuitate Dei, sicut ciuitas confusionis indifferenter habuit
philosophos inter se diuersa et aduersa sentientes. Qui ergo
in ecclesia Christi morbidum aliquid prauumque sapiunt, si
gp 7 per ipsos non solum v 11 portentis. in marg.
oatentis, e 14 uenerentur g 16 eij dei e subd. salubr. e 22 roburetur
g f; roboratur p
suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt, sed
defensare persistunt, haeretici fiunt et foras exeuntes habentur
in exercentibus inimicis. Etiam sic quippe ueris illis catholicis
membris Christi malo suo prosunt, dum Deus utitur et
malis bene et diligentibus eum omnia cooperantur in
bonum. Inimici enim omnes ecclesiae, quolibet errore caecentur
uel malitia deprauentur, si accipiunt potestatem corporaliter
adfligendi, exercent eius patientiam; si tantummodo
male sentiendo aduersantur, exercent eius sapientiam; ut
autem etiam inimici diligantur, exercent eius beneuolentiam
aut etiam beneficentiam, siue suadibili doctrina cum eis agatur
siue terribili disciplina. Ac per hoc diabolus princeps inpiae
ciuitatis aduersus peregrinantem in hoc mundo ciuitatem
Dei uasa propria commouendo nihil ei nocere permittitur,
cui procul dubio et rebus prosperis consolatio, ut non frangatur
aduersis, et rebus aduersis exercitatio, ut non corrumpatur
prosperis, per diuinam prouidentiam procuratur, adque
ita temperatur utrumque ab alterutro. ut in psalmo illam
uocem non aliunde agnoscamus exortam: Secundum multitudinem
dolorum meorum in corde meo consolationes
tuae iucundauerunt animam meam. Hinc est et illud
apostoli: Spe gaudentes, in tribulatione patientes.
Nam et id, quod ait idem doctor: Quicumque uolunt
in Christo pie uiuere, persecutionem patiuntur, nullis
putandum est deesse posse temporibus. Quia et cum ab eis,
qui foris sunt, non saeuientibus uidetur esse tranquillitas et
re uera est plurimumque consolationis adfert, maxime infirmis:
ep- 4 si e 5 et sup. lin. b 6 eum] deum g
cooperantur agpafv; cooperatur beDomb. 11 beniuoleut.
abeppa 12 beneficientiam g doctrina .... terribili om. g 17 et
rebus aduersis om. p 18 prouid.] mieericordiam p 20 cognoscamus
p 21 consulationis g 22 iocundau. p et om. p 24 et one. t
25 patiuntur codd.; patientur v 26 ab om. p 27 saeuient.] facientibus
p 28 re uera utile est g
uiuentium suis perditis moribus cruciant; quoniam per eos
blasphematur Christianum et catholicum nomen; quod quanto
est carius eis, qui uolunt pie uiuere in Christo, tanto magis
dolent, quod per malos intus positos fit, ut minus, quam
piorum mentes desiderant, diligatur. Ipsi quoque haeretici,
cum cogitantur habere nomen et sacramenta Christiana et
scripturas et professionem, magnum dolorem faciunt in cordibus
piorum; quia et multi uolentes esse Christiani propter
eorum dissensiones haesitare coguntur et multi maledici
etiam in his inueniunt materiam blasphemandi Christianum
nomen, quia et ipsi quoquo modo Christiani appellantur. His
adque huius modi prauis moribus et erroribus hominum persecutionem
patiuntur, qui uolunt in Christo pie uiuere, etiam
nullo infestante neque uexante corpus illorum. Patiuntur
quippe hanc persecutionem non in corporibus, sed in cordibus.
Unde illa uox est: Secundum multitudinem dolorum
meorum in corde meo. Non enim ait: (In corpore meo.*
Sed rursus quoniam cogitantur inmutabilia diuina promissa,
et quod ait apostolus: Nouit Dominus qui sunt eius (quos
enim praesciuit et praedestinauit conformes imaginis
filii sui, ex eis perire nullus potest): ideo sequitur in illo
psalmo: Consolationes tuae iucundauerunt animam
meam. Dolor autem ipse, qui fit in cordibus piorum, quos
persequuntur mores Christianorum malorum siue falsorum,
prodest dolentibus, quoniam de caritate descendit, qua eos
perire nolunt nec inpedire aliorum salutem. Denique magnae
consolationes fiunt etiam de correctionibus eorum, quae piorum
animas tanta iucunditate perfundunt, quantis doloribus de sua
perditione cruciauerunt. Sic in hoc saeculo, in his diebus
p 7 cogitant e 8 pectoribue, in marg. cordibus, e
9 uolentes xplani fieri p 11 plasphem. g 20 dominus sup. lin. e
26 discendit g 28 correption. g 30 cruciauerant gp
apostolorum eius, sed ab ipso Abel, quem primum iustum
inpius frater occidit, et deinceps usque in huius saeculi
finem inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando
procurrit ecclesia.
An credendum sit, quod quidam putant, inpletis
decem persecutionibus, quae fuerunt, nullam iam
superesse praeter undecimam, quae in ipso Antichristi
tempore sit futura.
Proinde ne illud quidem temere puto esse dicendum siue
credendum, quod nonnullis uisum est uel uidetur, non amplius
ecclesiam passuram persecutiones usque ad tempus Antichristi.
quam quot iam passa est, id est decem, ut undecima eademque
nouissima sit ab Antichristo. Primam quippe conputant
a Nerone quae facta est, secundam a Domitiano, a Traiano
tertiam, quartam ab Antonino, a Seuero quintam, sextam a
Maximino, a Decio septimam, octauam a Valeriano, ab Aureliano
nonam, decimam a Diocletiano et Maximiano. Plagas
enim Aegyptiorum, quoniam decem fuerunt, antequam exire
inde inciperet populus Dei, putant ad hunc intellectum esse
referendas, ut nouissima Antichristi persecutio similis uideatur
undecimae plagae, qua Aegyptii, dum hostiliter sequerentur
Hebraeos, in mari Rubro populo Dei per siccum transeunte
perierunt. Sed ego illa re gesta in Aegypto istas persecutiones
prophetice significatas esse non arbitror; quamuis ab eis. qui
om. p\' 8 decim gf nullam nullam iam f 10 futart
sit p 11 nec a; om. e puto temere b poto g 14 quod ep
iam sup. lin. g decem ut] decima aut a e undecim g 15 sit
nouiss. a 17 antonio p 18 maximiano p 19 dioclitiano p 21 inde
exire v inde exiret populus omisso inciperet a 22 uerba inde ab
referendas usque ad infans et puer p. 359, 17 sine ullo lacwnae stipio
omisaa esse in cod. g in Praefat. uol. I p. XIII eq. tnonui 25 per
illas res gestas a
conpai-ata uideantur, non prophetico spiritu, sed coniectura
mentis humanae, quae aliquando ad uerum peruenit, aliquando
fallitur.
Quid enim, qui hoc sentiunt, dicturi sunt de persecutione,
qua ipse Dominus crucifixus est? in quo eam numero posituri?
Si autem hac excepta existimant conputandum, tamquam
illae numerandae sint, quae ad corpus pertinent, non
qua ipsum caput est adpetitum et occisum: quid agent de
illa. quae, postea quam Christus adscendit in caelum, Hierosolymis
facta est, ubi beatus Stephanus lapidatus est, ubi
Iacobus frater Iohannis gladio trucidatus, ubi apostolus Petrus
ut occideretur inclusus et per angelum liberatus, ubi fugati
adque dispersi de Hierosolymis fratres, ubi Saulus, qui postea
Paulus apostolus factus est, uastabat ecclesiam, ubi ipse
quoque iam fidem, quam persequebatur, euangelizans, qualia
faciebat, est passus, siue per Iudaeam siue per alias gentes,
quacumque Christum feruentissimus praedicabat? Quur ergo
eis a Nerone uidetur ordiendum, cum ad Neronis tempora
inter atrocissimas persecutiones, de quibus nimis longum est
cuncta dicere, ecclesia crescendo peruenerit? Quod si a regibus
factas persecutiones in numero existimant esse debere:
rex fuit Herodes, qui etiam post adscensum Domini grauissimam
fecit. Deinde quid respondent etiam de Iuliano, quem
non numerant in decem? An ipse non est ecclesiam persecutus,
qui Christianos liberales litteras docere ac discere
uetuit? Sub quo Valentinianus maior, qui post eum tertius
imperator fuit, fidei Christianae confessor exstitit militiaque
priuatus est; ut omittam quae aput Antiochiam facere coeperat,
nisi unius fidelissimi et constantissimi iuuenis, qui
in marg. qua, e 15 dictus est a 17 est talia, talia m. 2
in fine uersus, e 18 quaquQque e 21 cuncta sup. lin. a crescendo
extra lin. a 24 etiam sup. lin. a 25 an non ipse p
▼
et ipse e 27 ijietuit e 28 quia fidei e militia, omisso que, e
est tortus, inter ungulas cruciatusque psallentis libertatem
adque hilaritatem miratus horruisset et in ceteris deformius
erubescere timuisset. Postremo nostra memoria Valens, supradicti
Valentiniani frater, Arianus, nonne magna persecutione
per Orientis partes catholicam uastauit ecclesiam? Quale est
autem, non considerare ecclesiam per totum mundum fructificantem
adque crescentem posse in aliquibus gentibus persecutionem
pati a regibus, et quando in aliis non patitur?
Nisi forte non est persecutio conputanda, quando rex Gothorum
in ipsa Gothia persecutus est Christianos crudelitate
mirabili, cum ibi non essent nisi catholici, quorum plurimi
martyrio coronati sunt, sicut a quibusdam fratribus, qui tunc
illic pueri fuerant et se ista uidisse incunctanter recordabantur,
audiuimus? Quid modo in Perside? Nonne ita in Christianos
ferbuit persecutio (si tamen iam quieuit), ut fugientes inde
nonnulli usque ad Romana oppida peruenerint? Haec adque
huius modi mihi cogitanti non uidetur esse definiendus numerus
persecutionum, quibus exerceri oportet ecclesiam. Sed
rursus adfirmare aliquas futuras a regibus praeter illam nouissimam,
de qua nullus ambigit Christianus, non minoris est
temeritatis. Itaque hoc in medio relinquimus neutram partem
quaestionis huius adstruentes siue destruentes, sed tantummodo
ab adfirmandi quodlibet horum audaci praesumtione reuocantes.
De tempore nouissimae persecutionis nulli hominum
reuelato.
Illam sane nouissimam persecutionem, quae ab Antichristo
futura est, praesentia sua exstinguet ipse Iesus. Sic enim
a 5 arrianus acp 7 non om. e 11 est persecntua
a 12 cum ibi... catholici om. p 14 illic] ibi p 16 ferauit
p p a; feruit b iam, superscripto m. 2 non, e 17 ad rtmana
usque a peruenirent a 20 a om. p 23 struentes t 24 quolibet e
27 nulli hominum reuelato g f; occulto pq v Domb. 29 nouiss. om. p
30 praes. sua in marg. a ipse exsting. v
inluminatione praesentiae suae. Hic quaeri solet:
Quando istud erit? Inportune omnino. Si enim hoc nobis
nosse prodesset, a quo melius quam ab ipso Deo magistro
interrogantibus discipulis diceretur? Non enim siluerunt inde
aput eum, sed a praesente quaesierunt dicentes: Domine,
si hoc tempore repraesentabis regnum Israel? At ille:
Non est, inquit, uestrum scire tempora, quae Pater
posuit in sua potestate. Non utique illi de hora uel die
uel anno, sed de tempore interrogauerant, quando istud accepere
responsum. Frustra igitur annos, qui remanent huic
saeculo, conputare ac definire conamur, cum hoc scire non
esse nostrum ex ore Veritatis audiamus; quos tamen alii
quadringentos, alii quingentos, alii etiam mille ab adscensione
Domini usque ad eius ultimum aduentum conpleri posse
dixerunt. Quem ad modum autem quisque eorum adstruat
opinionem suam, longum est demonstrare et non necessarium.
Coniecturis quippe utuntur humanis, non ab eis aliquid certum
de scripturae canonicae auctoritate profertur. Omnium
uero de hac re calculantium digitos resoluit et quiescere
iubet ille, qui dicit: Non est uestrum scire tempora,
quae Pater posuit in sua potestate.
Sed haec quia euangelica sententia est, mirum non est non
ea repressos fuisse deorum multorum falsorumque cultores,
quominus fingerent daemonum responsis, quos tamquam deos
colunt, definitum esse quanto tempore mansura esset religio
Christiana. Cum enim uiderent nec tot tantisque
e 4 scire a 7 si in tempore hoc a
repraesentabis pp a f Domb.; repraesentaberis e; praesentabis a; praesentafc
(= -beris) b regnum codd. praeter a; aut quando regnum a;
et quando regnum v 8 noase a 9 in sua posuit v 10 interrogabant
a istuc e acceperant p 11 huic saec. remanent v 12 hoc
om. a 18 nec ab a certum aliquid v 19 pfcrtur p 21 nosse a
tempora uel momenta a 22 in sua posuit v 25 daemon responsit e
26 quanto aup. lin. a christ. relig. a
sumsisse, excogitauerunt nescio quos uersus Graecos tamquam
consulenti cuidam diuino oraculo effusos, ubi Christum quidem
ab huius tamquam sacrilegii crimine faciunt innocentem.
Petrum autem maleficia fecisse subiungunt, ut coleretur
Christi nomen per trecentos sexaginta quinque annos, deinde
conpleto memorato numero annorum, sine mora sumeret
finem.s o hominum corda doctorum!s o ingenia litterata digna
credere ista de Christo, quae credere non uultis in Christum,
quod eius discipulus Petrus ab eo magicas artes non didicerit,
sed, ipso innocente, tamen eius maleficus fuerit nomenque
illius quam suum coli maluerit magicis artibus suis,
magnis laboribus et periculis suis, postremo etiam effusione
sanguinis sui! Si Petrus maleficus fecit, ut Christum sic
diligeret mundus, quid fecit innocens Christus, ut eum sic
diligeret Petrus? Respondeant igitur ipsi sibi et si possunt
intellegant illa superna gratia factum esse, ut propter aeternam
uitam Christum diligeret mundus, qua gratia factum
est, ut et propter aeternam uitam ab illo accipiendam et
usque ad temporariam mortem pro illo patiendam Christum
diligeret Petrus. Deinde isti di qui sunt, qui possunt ista
praedicere nec possunt auertere, ita succumbentes uni malefico
et uni sceleri magico, quo puer, ut dicunt, anniculus
occisus et dilaniatus et ritu nefario sepultus est, ut sectam
sibi aduersariam tam prolixo tempore conualescere, tot tantarumque
persecutionum horrendas crudelitates non resistendo,
sed patiendo superare et ad suorum simulacrorum templorum,
sacrorum oraculorum euersionem peruenire permitterent? Quis
2 reuersys, u m. 2 in o corr., e 8 quidam p effuso p :; maleficia
abc ρα f Domb.; maleficiis
De stultissimo mendacio paganorum, quo Christianam
religionem non ultra trecentos sexaginta quinque
annos mansuram esse finxerunt.
Haec adque huius modi multa colligerem, si nondum annus
ipse transisset, quem diuinatio ficta promisit et decepta uanitas
credidit. Cum uero, ex quo nominis Christi cultus per
eius in carne praesentiam et per apostolos institutus est, ante
aliquot annos anni trecenti sexaginta quinque conpleti sint,
quid aliud quaerimus, unde ista falsitas refellatur? Ut enim
in Christi natiuitate huius rei non ponamus initium, quia
infans et puer discipulos non habebat, tamen quando habere
coepit, procul dubio tunc innotuit per eius corporalem praesentiam
doctrina et religio Christiana, id est, postea quam
in fluuio Iordane ministerio Iohannis est baptizatus. Propter
hoc enim de illo prophetia illa praecesserat: Dominabitur
a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos
orbis terrae. Sed quoniam, priusquam passus esset et
resurrexisset a mortuis, nondum fides omnibus fuerat definita
(in resurrectione quippe Christi definita est, nam sic apostolus
Paulus Atheniensibus loquitur dicens: Iam nunc adnuntiat
hominibus omnes ubique agere paenitentiam, eo
quod statuit diem iudicare orbem in aequitate in
uiro quo definiuit fidem omnibus resuscitans illum
1 est om. a 2 ita a 14 snnt ap 15 refallatur e 17 infans
hinc redit g discipnlos deest in uacuo spatio g 22 ternos g 24 fuerat
omnibus p 25 sicut g 29 quo a b ep p a f Domh.; in quo gx
sumimus; praesertim quia tunc datus est etiam Spiritus sanctus,
sicut eum dari post resurrectionem Christi oportebat
in ea ciuitate, ex qua debuit incipere lex secunda, hoc est
testamentum nouum. Prima enim fuit ex monte Sina per
Moysen, quod testamentum uocatur uetus. De hac autem.
quae per Christum danda erat, praedictum est: Ex Sion lex
prodiet et uerbum Domini ex Hierusalem. Unde et
ipse per omnes gentes dixit praedicari oportere in nomine
suo paenitentiam, sed tamen incipientibus ab Hierusalem. Ibi
ergo exorsus est huius nominis cultus, ut in legum Christum,
qui crucifixus fuerat et resurrexerat, crederetur. Ibi haec fides
tam insignibus initiis incanduit, ut aliquot hominum milia in
Christi nomen mirabili alacritate conuersa uenditis suis rebus,
ut egenis distribuerentur, proposito sancto et ardentissima
caritate ad paupertatem uoluntariam peruenirent adque inter
frementes et sanguinem sitientes Iudaeos se usque ad mortem
pro ueritate certare non armata potentia, sed potentiore
patientia praepararent. Hoc si nullis magicis artibus factum
est, quur credere dubitant eadem uirtute diuina per totum
mundum id fieri potuisse, qua hoc factum est? Si autem ut
Hierosolymis sic ad cultum nominis Christi accenderetur
tanta hominum multitudo, quae illum in cruce uel fixerat
prensum uel riserat fixum, iam maleficium illud fecerat
Petrus, ex ipso anno quaerendum est, quando trecenti sexaginta
quinque conpleti sint. Mortuus est ergo Christus duobus
Geminis consulibus octauo Kalendas Aprilis.
tertio die, sicut apostoli suis etiam sensibus probauerunt.
pl prodiet lex v 10 hic desinit cod. fx Domb. 11 Christura
Iesum v 13 aliquod eg 17 se ow. g; se utique usqae 0
18 arma sed, in marg. armati potentia, p 21 posse, m. 2 rescript., 9
quia p 22 sic
Sed aliquando iam concludamus hunc librum, huc usque
disserentes et quantum satis uisum est demonstrantes, quisnam
sit duarum ciuitatum, caelestis adque terrenae, ab initio
usque in finem permixtarum mortalis excursus; quarum illa,
quae terrena est, fecit sibi quos uoluit uel undecumque uel
etiam ex hominibus falsos deos, quibus sacrificando seruiret;
illa autem, quae caelestis peregrinatur in terra, falsos deos
non facit, sed a uero Deo ipsa fit, cuius uerum sacrificium
ipsa sit. Ambae tamen temporalibus uel bonis pariter utuntur
uel malis pariter adfliguntur, diuersa fide, diuersa spe, diuerso
amore, donec ultimo iudicio separentur, et percipiat unaquaeque
suum finem, cuius nullus est finis; de quibus ambarum
finibus deinceps disserendum est.
Quod in quaestione, quam de finibus bonorum etmalorum
philosophica disputatio uentilauit, ducentas octo- «
ginta et octo sectas esse posse Varro perspexerit.
Quoniam de ciuitatis utriusque, terrenae scilicet et caelestis,
debitis finibus deinceps mihi uideo disputandum: prius
eg 3 ig carminibus e; carnibus g 4 eius om. p
5 eternam ducit e 6 et magister a b2 t7 7 huc ubgpv; hoc epa
DOrtW. 8 ad disserentes
Quod ut breuiter ostendam, inde oportet incipiam, quod
ipse aduertit et posuit in libro memorato, quattuor esse
quaedam, quae homines sine magistro, sine ullo doctrinae
p 3 uanis rebus p 7 clariscat gl 10 est om. e
11 quod onl. el 12 semet ipsum a b 13 ergo boni a v 20 huius
ta w
saec. v 27 et LXXX- VIII- a et octo begppa; et om. ac
et procul dubio discitur, uelut naturaliter adpetunt, aut uoluptatem,
qua delectabiliter mouetur corporis sensus, aut quietem,
qua fit ut nullam molestiam corporis quisque patiatur,
aut utramque, quam tamen uno nomine uoluptatis Epicurus
appellat, aut uniuersaliter prima naturae, in quibus et haec
sunt et alia, uel in corpore, ut membrorum integritas et
salus adque incolumitas eius, uel in animo, ut sunt ea, quae
uel parua uel magna in hominum reperiuntur ingeniis. Haec
igitur quattuor, id est uoluptas, quies, utrumque, prima
naturae, ita sunt in nobis, ut uel uirtus, quam postea doctrina
inserit, propter haec adpetenda sit, aut ista propter uirtutem,
aut utraque propter se ipsa; ac per hoc fiunt hinc duodecim
sectae; per hanc enim rationem singulae triplicantur; quod
cum in una demonstrauero, difficile non erit id in ceteris
inuenire. Cum ergo uoluptas corporis animi uirtuti aut subditur
aut praefertur aut iungitur, tripertita uariatur diuersitate
sectarum. Subditur autem uirtuti, quando in usum uirtutis
adsumitur. Pertinet quippe ad uirtutis officium et uiuere
patriae et propter patriam filios procreare, quorum neutrum
fieri potest sine corporis uoluptate; nam sine illa nec cibus
potusque sumitur, ut uiuatur, nec concumbitur, ut generatio
propagetur. Cum uero praefertur uirtuti, ipsa adpetitur propter
se ipsam, uirtus autem adsumenda creditur propter illam,
id est, ut nihil uirtus agat nisi ad consequendam uel conseruandam
corporis uoluptatem; quae uita deformis est quidem,
quippe ubi uirtus seruit dominae uoluptati, quamuis nullo
modo haec dicenda sit uirtus; sed tamen etiam ista horribilis
turpitudo habuit quosdam philosophos patronos et defensores
suos. Virtuti porro uoluptas iungitur, quando neutra earum
propter alteram, sed propter se ipsas ambae adpetuntur.
Quapropter sicut uoluptas uel subdita uel praelata uel iuncta
3 que g 4 quisque corp. abv 12 inserit ista e 13 ipsam ep
15 difficile in marg. difficillime, e 22 concubituf e 29 habuit post
defens. suos v
naturae alias ternas inueniuntur efficere. Pro uarietate quippe
humanarum opinionum uirtuti aliquando subduntur, aliquando
praeferuntur, aliquando iunguntur, ac sic ad duodenarium
sectarum numerum peruenitur. Sed iste quoque numerus
duplicatur adhibita una differentia, socialis uidelicet uitae,
quoniam, quisquis sectatur aliquam istarum duodecim sectam,
profecto aut propter se tantum id agit aut etiam propter
socium, cui debet hoc uelle quod sibi. Quocirca duodecim
sunt eorum, qui propter se tantum unamquamque tenendam
putant, et aliae duodecim eorum, qui non solum propter se
sic uel sic philosophandum esse decernunt, sed etiam propter
alios, quorum bonum adpetunt sicut suum. Hae autem sectae
uiginti quattuor iterum geminantur addita differentia ex Academicis
nouis et fiunt quadraginta octo. Illarum quippe
uiginti quattuor unamquamque sectarum potest quisque sic
tenere ac defendere ut certam, quem ad modum defenderunt
Stoici, quod hominis bonum, quo beatus esset, in animi tantummodo
uirtute consisteret; potest alius ut incertam, sicut
defenderunt Academici noui, quod eis etsi non certum, tamen
ueri simile uidebatur. Viginti quattuor ergo fiunt per eos,
qui eas uelut certas propter ueritatem, et aliae uiginti quattuor
per eos, qui easdem quamuis incertas propter ueri similitudinem
sequendas putant. Rursus, quia unamquamque istarum
quadraginta octo sectarum potest quisque sequi habitu
ceterorum philosophorum, itemque alius potest habitu Cynicorum,
ex hac etiam differentia duplicantur et nonaginta sex
fiunt. Deinde quia earum singulas quasque ita tueri homines
possunt adque sectari, ut aut otiosam diligant uitam, sicut
hi, qui tantummodo studiis doctrinae uacare uoluerunt adque
gp; sectarum
rell. v Domb. 13 haec g 18 quod beatus g uirtute tantummodo p
19 incerta e 21 uerissimile e 26 potest alius v 28 ftatuere, in
marg. ita tueri, e
Haec de Varronis libro, quantum potui, breuiter ac dilucide
posui, sententias eius meis explicans uerbis. Quo modo
autem refutatis ceteris unam eligat, quam uult esse
ueterum (quos a Platone institutos usque ad Polemonem,
qui ab illo quartus eius scholam tenuit, quae Academia
dicta est, habuisse certa dogmata uult uideri et ob hoc distinguit
ab Academicis nonis, quibus incerta sunt omnia, quod
philosophiae genus ab Arcesila coepit successore Polemonis),
eamque sectam, id est ueterum Academicorum, sicut dubitatione
ita omni errore carere arbitretur, longum est per
omnia demonstrare; nec tamen omni ex parte res omittenda
est.
multiplicauere sectarum, quas ideo remouendas putat,
quia non in eis est finis boni. Neque enim existimat ullam
philosophiae sectam esse dicendam, quae non eo distet a ceteris.
quod diuersos habeat fines bonorum et malorum. Quando
quidem nulla est homini causa philosophandi, nisi ut beatus
sit; quod autem beatum facit, ipse est finis boni; nulla est
igitur causa philosophandi, nisi finis boni: quam ob rem quae
nullum boni finem sectatur, nulla philosophiae secta dicenda
est. Cum ergo quaeritur de sociali uita, utrum sit tenenda
sapienti, ut summum bonum, quo fit homo beatus, ita uelit
et curet amici sui, quem ad modum suum, an suae tantummodo
beatitudinis causa faciat quidquid facit: non de ipso
6 triplecari g 12 scolam eg academica a 15 arcesila g; archer.
sila abepav; archesilao p 20 mouendas g 21 illam p 22 distet
gx; distat abeg2p α 23 quo
.Quo modo remotis omnibus differentiis, quae non
sectae, sed quaestiones sint, ad tripertitam summi
boni definitionem Varro perueniat, quarum tamen
una sit eligenda.
In tribus quoque illis uitae generibus, uno scilicet non
segniter, sed in contemplatione uel inquisitione ueritatis otioso,
altero in gerendis rebus humanis negotioso, tertio ex utroque
genere temperato, cum quaeritur quid horum sit potius eligendum,
non finis boni habet controuersiam: sed quid horum
trium difficultatem uel facilitatem adferat ad consequendum
uel retinendum finem boni, id in ista quaestione uersatur.
Finis enim boni, cum ad eum quisque peruenerit, protinus
beatum facit; in otio autem litterato, uel in negotio publico,
uel quando utrumque uicibus agitur, non continuo quisque
beatus est. Multi quippe in quolibet horum trium possunt
uiuere, et in adpetendo boni fine, quo fit homo beatus, errare.
Alia est igitur quaestio de finibus bonorum et malorum, quae
unamquamque philosophorum sectam facit, et aliae sunt quaestiones
de sociali uita, de cunctatione Academicorum, de
uestitu et uictu Cynicorum, de tribus uitae generibus. otioso.
actuoso, ex utroque modificato; quarum nulla est, in qua de
bonorum et malorum finibus disputatur. Proinde quoniam
Marcus Varro has quattuor adhibens differentias, id est ei
uita sociali, ex Academicis nouis, ex Cynicis, ex isto uitae
genere tripertito ad sectas ducentas octoginta octo peruenit,
et si quae aliae possunt similiter adici: remotis eis omnibus,
quoniam de sectando summo bono nullam inferunt quaestionem
et ideo sectae nec sunt nec uocandae sunt, ad illas duodecim,
in quibus quaeritur, quod sit bonum hominis, quo adsecuto
fit beatus, ut ex eis unam ueram, ceteras falsas ostendat esse,
g f; sunt p q v 9 qui et 12 in sup, lin. g 14 litteratio e
17 ad petendi e 20 de uictu et uestitu p 22 et e$p v 27 adicere
motis e 30 quod abegpp a; quid v
huius numeri detrahuntur et sectae nonaginta sex remanent.
Remota uero differentia ex Cynicis addita ad dimidium rediguntur
et quadraginta octo fiunt. Auferamus etiam quod ex
Academicis nouis adhibitum est: rursus dimidia pars remanet,
id est uiginti quattuor. De sociali quoque uita quod accesserat
similiter auferatur: duodecim sunt reliquae, quas ista
differentia, ut uiginti quattuor fierent, duplicauerat. De his
ergo duodecim nihil dici potest, quur sectae non sint habendae.
Nihil quippe aliud in eis quaeritur quam fines bonorum
et malorum. Inuentis autem bonorum finibus profecto e contrario
sunt malorum. Hae autem ut fiant duodecim sectae,
illa quattuor triplicantur, uoluptas, quies, utrumque et prima
naturae, quae primigenia Varro uocat. Haec quippe quattuor
dum singillatim uirtuti aliquando subduntur, ut non propter
se ipsa, sed propter officium uirtutis adpetenda uideantur,
aliquando praeferuntur, ut non propter se ipsa, sed propter
haec adipiscenda uel conseruanda necessaria uirtus putetur,
aliquando iunguntur, ut propter se ipsa et uirtus et ista adpetenda
credantur, quaternarium numerum triplum reddunt et
ad duodecim sectas perueniunt. Ex illis autem quattuor rebus
Varro tres tollit, uoluptatem scilicet et quietem et utrumque;
non quod eas inprobet, sed quod primigenia illa naturae et
uoluptatem in se habeant et quietem. Quid ergo opus est ex
his duabus tria quaedam facere, duo scilicet, cum singillatim
adpetuntur uoluptas aut quies, et tertium cum ambae simul,
quando quidem prima naturae et ipsas et praeter ipsas alia
multa contineant? De tribus ergo sectis ei placet diligenter
esse tractandum, quaenam sit potius eligenda. Non enim
g 5 adhitum e 8 et quattuor g 9 sint non e
10 fines abe; finia gppa 12 haec g ut m. 2 superscripto ita e
13 ille e 14 primigenia ex gt e, primogenia g2; primogeniam p; prima
geoia es 16 ipsam e 19 ianguntur a beg p fA Domb.; iunganturp;
iongitur v 22 tria gl 23 primogenia g2 25 cum a bcgp ρα Dornb.;
De tribus sectis summum hominis bonum quaerentibus
quam eligendam Varro definiat sequens ueteris
Academiae Antiocho auctore sententiam.
Quid ergo istorum trium sit uerum adque sectandum, isto
modo persuadere conatur. Primum, quia summum bonum in
philosophia non arboris, non pecoris, non Dei, sed hominis
quaeritur, quid sit ipse homo, quaerendum putat. Sentit
quippe in eius natura duo esse quaedam, corpus et animam.
omnino non dubitat, sed utrum anima sola sit homo.
ut ita sit ei corpus tamquam equus equiti (eques enim non
homo et equus, sed solus homo est; ideo tamen eques dicitur,
quod aliquo modo se habeat ad equum), an corpus solum
sit homo, aliquo modo se habens ad animam, sicut poculum
ad potionem (non enim calix et potio, quam continet calix.
simul dicitur poculum, sed calix solus; ideo tamen quod
potioni continendae sit adcommodatus), an uero nec anima
sola nec solum corpus, sed simul utrumque sit homo, cuius
sit pars una siue anima siue corpus, ille autem totus ex
utroque constet, ut homo sit (sicut duos equos iunctos bigas
uocamus, quorum siue dexter siue sinister pars est bigarum,
g 2 sine alicubi....... tribus om. at alibi om. p
4 tria g 5 dum, in marg. ca, e 11 anticho gf 15 ipse sits9
homo ipse p sensit a 19 equiti..... equus om. e 21 habet ep
ad om. e1 cum corpus, in marg. an, p 27 pars sit o
non dicimus, sed ambo simul). Horum autem trium hoc
elegit tertium hominemque nec animam solam nec solum
corpus, sed animam simul et corpus esse arbitratur. Proinde
summum bonum hominis, quo fit beatus, ex utriusque rei
bonis constare dicit, et animae scilicet et corporis. Ac per
hoc prima illa naturae propter se ipsa existimat expetenda
ipsamque uirtutem, quam doctrina inserit uelut artem uiuendi,
quae in animae bonis est excellentissimum bonum. Quapropter
eadem uirtus, id est ars agendae uitae, cum acceperit
prima naturae, quae sine illa erant, sed tamen erant etiam
quando eis doctrina adhuc deerat, omnia propter se ipsa
adpetit simulque etiam se ipsam, omnibusque simul et se
ipsa utitur, eo fine, ut omnibus delectetur adque perfruatur,
magis minusque, ut quaeque inter se maiora adque minora
sunt, tamen omnibus gaudens et quaedam minora, si necessitas
postulat, propter maiora uel adipiscenda uel tenenda contemnens.
Omnium autem bonorum uel animi uel corporis nihil
sibi uirtus omnino praeponit. Haec enim bene utitur et se
ipsa et ceteris, quae hominem faciunt beatum, bonis. Ubi
uero ipsa non est, quamlibet multa sint bona, non bono eius
sunt, cuius sunt, ac per hoc iam nec eius bona dicenda sunt,
cui male utenti utilia esse non possunt. Haec ergo uita
hominis, quae uirtute et aliis animi et corporis bonis, sine
quibus uirtus esse non potest, fruitur, beata esse dicitur; si
uero et aliis, sine quibus esse uirtus potest, uel ullis uel
pluribus, beatior; si autem prorsus omnibus, ut nullum
omnino bonum desit uel animi uel corporis, beatissima. Non
btjlp Domb., ambos a e g2 p 1) 3 elegit abe Domb.; eliget g;
eligit pv hominem que,
Hanc uitam beatam etiam socialem perhibent esse, quae
amicorum bona propter se ipsa diligat sicut sua eisque propter
ipsos hoc uelit quod sibi; siue in domo sint, sicut
coniux et liberi et quicumque domestici, siue in loco, ubi
domus est eius, sicuti est urbs, ut sunt hi qui ciues uocantur,
siue in orbe toto, ut sunt gentes quas ei societas humana
coniungit, siue in ipso mundo, qui censetur nomine
caeli et terrae, sicut esse dicunt deos, quos uolunt amicos
esse homini sapienti, quos nos familiarius angelos dicimus.
De bonorum autem et e contrario malorum finibus negant
ullo modo esse dubitandum et hanc inter se et nouos Academicos
adfirmant esse distantiam, nec eorum interest quidquam,
siue Cynico siue alio quolibet habitu et uictu in his
finibus, quos ueros putant, quisque philosophetur. Ex tribus
porro illis uitae generibus, otioso, actuoso et quod ex utroque
conpositum est, hoc tertium sibi placere adseuerant.
Haec sensisse adque docuisse Academicos ueteres Varro adserit,
auctore Antiocho, magistro Ciceronis et suo, quem sane
Cicero in pluribus fuisse Stoicum quam ueterem Academicum I
om. e 5 aliud tale v 11 se ipsam egpav; se I
ipsa a b p Domb. diligitur a b p a 14 ipsam e diligit p 17 eiuj
est v 18 toto orbe v
debemus, quam pro magno de hominibus quid quisque senserit
scire?
De summo bono et summo malo quid Christiani sentiant
contra philosophos, qui summum bonum in se
sibi esse dixerunt.
Si ergo quaeratur a nobis, quid ciuitas Dei de his singulis
interrogata respondeat ac primum de finibus bonorum malorumque
quid sentiat: respondebit aeternam uitam esse summum
bonum, aeternam uero mortem summum malum; propter
illam proinde adipiscendam istamque uitandam recte
nobis esse uiuendum. Propter quod scriptum est: Iustus
ex fide uiuit; quoniam neque bonum nostrum iam uidemus,
unde oportet ut credendo quaeramus, neque ipsum recte
uiuere nobis ex nobis est, nisi credentes adiuuet et orantes
qui et ipsam fidem dedit. qua nos ab illo adiuuandos esse
credamus. Illi autem, qui in ista uita fines bonorum et malorum
esse putauerunt, siue in corpore siue in animo siue in
utroque ponentes summum bonum, adque, ut id explicatius
eloquar, siue in uoluptate siue in uirtute siue in utraque;
siue in quiete siue in uirtute siue in utraque; siue in uoluptate
simul et quiete siue in uirtute siue in utrisque, siue in
primis naturae siue in uirtute siue in utrisque; hic beati esse
et a se ipsis beati fieri mira uanitate uoluerunt. Inrisit hos
Veritas per prophetam dicentem: Dominus nouit cogita-
. tiones hominum uel, sicut hoc testimonium posuit apostolus
Paulus: Dominus nouit cogitationes sapientium,
quoniam uanae sunt.
Quis enim sufficit quantouis eloquentiae flumine uitae huius
om. p 20 nt om. et 24 beatis g 25 beati fieri abegpv;
Q
beatiflcari p Dontb. poluerunt e 26 nouit Dom. v 30 sufficiet g3
de morte filiae, sicut potuit; sed quantum est quod
potuit? Ea quippe, quae dicuntur prima naturae, quando, ubi,
quo modo tam bene se habere in hac uita possunt, ut non
sub incertis casibus fluctuent? Quis enim dolor contrarius
uoluptati, quae inquietudo contraria quieti in corpus cadere
sapientis non potest? Membrorum certe amputatio uel debilitas
hominis expugnat incolumitatem, deformitas pulchritudinem,
inbecillitas sanitatem, uires lassitudo, mobilitatem
torpor aut tarditas; et quid horum est, quod nequeat in carnem
sapientis inruere? Status quoque corporis adque motus,
cum decentes et congruentes sunt, inter naturae prima numerantur;
sed quid si aliqua mala ualetudo membra tremore
concutiat? quid si usque ad ponendas in terra manus dorsi
spina curuetur et hominem quodam modo quadrupedem faciat?
Nonne omnem statuendi corporis et mouendi speciem decusque
peruertet? Quid ipsius animi primigenia quae appellantur
bona, ubi duo prima ponunt propter conprehensionem perceptionemque
ueritatis sensum et intellectum? Sed qualis quantusque
remanet sensus, si, ut alia taceam, fiat homo surdus
et caecus? Ratio uero et intellegentia quo recedet, ubi sopietur,
si aliquo morbo efficiatur insanus? Phrenetici multa
absurda cum dicunt uel faciunt, plerumque a bono suo proposito
et moribus aliena, immo suo bono proposito moribusque
contraria, siue illa cogitemus siue uideamus, si digne
consideremus, lacrimas tenere uix possumus aut forte nec
possumus. Quid dicam de his, qui daemonum patiuntur
incursus? Ubi habent absconditam uel obrutam intellegentiam
suam, quando secundum suam uoluntatem et anima eorum
et corpore malignus utitur spiritus? Et quis confidit hoc,.
malum in hac uita euenire non posse sapienti? Deinde perceptio
ueritatis in hac carne qualis aut quanta est, quando.
g 9 latitudo b 10 tepor e torpor aut] corporo b
ecquid v 12 et] atque p v 13 ualitudo g 14 terra abgp ρα terram
Porro ipsa uirtus, quae non est inter prima naturae, quoniam
eis postea doctrina introducente superuenit, cum sibi
bonorum culmen uindicet humanorum, quid hic agit nisi
perpetua bella cum uitiis, nec exterioribus, sed interioribus,
nec alienis, sed plane nostris et propriis, maxime illa, quae
Graece
frenantur libidines, ne in quaeque flagitia mentem
dicit apostolus, caro concupiscit aduersus spiritum;
cui uitio contraria uirtus est, cum, sicut idem dicit, spiritus.
concupiscit aduersus carnem. Haec enim, inquit, inuicem
aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis. Quid
autem facere uolumus, cum perfici uolumus fine summi boni,
nisi ut caro aduersus spiritum non concupiscat, nec sit in
nobis hoc uitium, contra quod spiritus concupiscat? Quod in
hac uita, quamuis uelimus, quoniam facere non ualemus, id
saltem in adiutorio Dei facimus, ne carni concupiscenti aduersus
spiritum spiritu succumbente cedamus et ad perpetrandum
peccatum nostra consensione pertrahamur. Absit ergo ut,
quamdiu in hoc bello intestino sumus, iam nos beatitudinem,
ad quam uincendo uolumus peruenire, adeptos esse credamus.
v si om. e ea om. e 5 ormen codd.
14 Cca>.POCTNdC e 18 uitin e1 19 concupiscet gl 20 qBaecumque,
QuItis p). illa faciatis « X 21 fine p). Domb.; fine, lineola sup. e
euamda, g; finem
Quid illa uirtus, quae prudentia dicitur, nonne tota uigilantia
sua bona discernit a malis, ut in illis adpetendis istisque
uitandis nullus error obrepat, ac per hoc et ipsa nos in
malis uel mala in nobis esse testatur? Ipsa enim docet malum
esse ad peccandum consentire bonumque esse ad peccandum
non consentire libidini. Illud tamen malum, cui nos non consentire
docet prudentia, facit temperantia, nec prudentia nec
temperantia tollit huic uitae. Quid iustitia, cuius munus est
sua cuique tribuere (unde fit in ipso homine quidam iustus
ordo naturae, ut anima subdatur Deo et animae caro, ac per
hoc Deo et anima et caro), nonne demonstrat in eo se adhuc
opere laborare potius quam in huius operis iam fine requiescere?
Tanto minus quippe anima subditur Deo, quanto minus
Deum in ipsis suis cogitationibus concipit; et tanto minus
animae subditur caro, quanto magis aduersus spiritum concupiscit.
Quamdiu ergo nobis inest haec infirmitas, haec pestis,
hic languor, quo modo nos iam saluos, et si nondum saluos,
quo modo iam beatos illa finali beatitudine dicere audebimus?
Iam uero illa uirtus, cuius nomen est fortitudo, in quantacumque
sapientia euidentissima testis est humanorum malorum,
quae conpellitur patientia tolerare. Quae mala Stoici
philosophi miror qua fronte mala non esse contendant, quibus
fatentur, si tanta fuerint, ut ea sapiens uel non possit uel
non debeat sustinere, cogi eum mortem sibimet inferre adque
ex hac uita emigrare. Tantus autem superbiae stupor est in
his hominibus hic se habere finem boni et a se ipsis fieri
beatos putantibus, ut sapiens eorum, hoc est, qualem mirabili
uanitate describunt, etiamsi excaecetur obsurdescat
Oln. b docet nos v 7 esse om. e 9 facit..
prudentia om. p 10 tollet 92 huic nitae sup. lin. e iustitie p
13 se om. e 15 quippe minus pv 19 langor 01 gl 23 quae
mala compellitur p quo (0 ex e corr.) malo e philos. stoici 9
26 cogit e 28 hic] sic g ipsos p1 29 beatas e1 gx 30 uanitatf g
discrib. g ommutescat g
talium malorum dici aut cogitari potest, incidat in eum, quo
sibi mortem cogatur inferre, hanc in his malis uitam constitutam
eum non pudeat beatam uocare.s o uitam beatam, quae
ut finiatur mortis quaerit auxilium! Si beata est, maneatur
in ea. Quo modo ista non sunt mala, quae uincunt fortitudinis
bonum eandemque fortitudinem non solum sibi cedere,
uerum etiam delirare conpellunt, ut eandem uitam et dicat
beatam et persuadeat esse fugiendam? Quis usque adeo caecus
est, ut non uideat, quod, si beata esset, fugienda non
esset? Sed aperta infirmitatis uoce fugiendam fatentur. Quid
igitur causae est, quur non etiam miseram fracta superbiae
ceruice fateantur? Utrum, obsecro, Cato ille patientia an
potius inpatientia se peremit? Non enim hoc fecisset, nisi
uictoriam Caesaris inpatienter tulisset. Ubi est fortitudo?
Nempe cessit, nempe succubuit, nempe usque adeo superata
est, ut uitam beatam derelinqueret desereret fugeret. An non
erat iam beata? Misera ergo erat. Quo modo igitur mala
non erant, quae uitam miseram fugiendamque faciebant?
sicut Peripatetici, sicut ueteres Academici, quorum sectam
quoque mirus est error, quod in his malis, etsi tam grauia
sint, ut morte fugienda sint ab ipso sibimet inlata, qui haec
patitur, uitam beatam tamen esse contendunt. \'Mala sunt,
inquit, tormenta adque cruciatus corporis, et tanto sunt peiora,
quanto potuerint esse maiora; quibus ut careas, ex hac uita
fugiendum est.\' Qua uita, obsecro? (Hac, inquit, quae tantis
codd.; eos v 6 in ea (in ea beatitudine p). quomodo
ista e. q. s. codd. in ea: si uero propter ista mala fugitur ab ea, quomodo
est beata? Aut quomodo ista e. q. s. v 8 delerare g 9 Quis usque ad
fugienda l. 10 om. e 11 ut editur abegppa Domb.; Sed si propter
infirmitatis pondus, qua premitur, hanc fugiendam v fugienda b 17 est
om. e deseret e1 ac fugeret e 23 quoque] qffi que, que in qui
corr.7 g /error, t eras., g
propter quae dicis esse fugiendam? An ideo beatam dicis,
quia licet tibi ab his malis morte discedere? Quid si ergo in
eis aliquo diuino iudicio tenereris nec permittereris mori nec
umquam sine illis esse sinereris? Nempe tunc saltem miseram
talem diceres uitam. Non igitur propterea misera non est,
quia cito relinquitur. Quando quidem si sempiterna sit, etiam
abs te ipso misera iudicatur; non itaque propterea, quoniam
breuis est, nulla miseria debet uideri aut, quod est absurdius,
quia breuis miseria est, ideo etiam beatitudo appellari. Magna
uis est in eis malis, quae cogunt hominem secundum ipsos
etiam sapientem sibimet auferre quod homo est; cum dicant
et uerum dicant, hanc esse naturae primam quodam modo
et maximam uocem, ut homo concilietur sibi et propterea
mortem naturaliter fugiat, ita sibi amicus, ut esse se animal
et in hac coniunctione corporis adque animae uiuere uelit
uehementer adque adpetat. Magna uis est in eis malis, quibus
iste naturae uincitur sensus, quo mors omni modo omnibus
uiribus conatibusque uitatur, et ita uincitur, ut, quae
uitabatur optetur adpetatur et, si non potuerit aliunde contingere,
ab homine ipso sibimet inferatur. Magna uis est in
eis malis, quae fortitudinem faciunt homicidam; si tamen
adhuc dicenda est fortitudo, quae ita his malis uincitur, ut
hominem, quem sicut uirtus regendum tuendumque suscepit,
non modo non possit per patientiam custodire, sed ipsa insuper
cogatur occidere. Debet quidem etiam mortem sapiens
ferre patienter, sed quae accidit aliunde. Secundum istos
autem si eam sibi ipse inferre conpellitur, profecto fatendum
est eis non solum mala, sed intolerabilia etiam mala esse.
quae hoc eum perpetrare conpellunt. Vita igitur, quae istorum
tam magnorum tamque grauium malorum aut premitur
v 5 sinereres gt 6 diceris g1. 12 sapientes ex
15 se om. e 17 uehementer adque ł1!SS,; uehementerque e 19 uitjatur
e 21 ipso homine v 25 posset g1 26 cogatur cogitatur occid. e
27 accidet gx 30 conpellunt, 11 m. 2 in ras. (m. 1 conpelabunt ?), e
homines, qui hoc dicunt, sicut uicti malis ingrauescentibus,
cum sibi ingerunt mortem, cedunt infelicitati, ita uicti certis
rationibus, cum quaerunt beatam uitam, dignarentur cedere
ueritati et non sibi putarent in ista mortalitate fine summi
boni esse gaudendum, ubi uirtutes ipsae, quibus hic certe
nihil melius adque utilius in homine reperitur, quanto maiora
sunt adiutoria contra uim periculorum laborum dolorum,
tanto fideliora testimonia miseriarum. Si enim uerae uirtutes
sunt, quae nisi in eis, quibus uera inest pietas, esse non
possunt: non se profitentur hoc posse, ut nullas miserias
patiantur homines, in quibus sunt (neque enim mendaces
sunt uerae uirtutes, ut hoc profiteantur), sed ut uita humana,
quae tot et tantis huius saeculi malis esse cogitur misera,
spe futuri saeculi sit beata, sicut et salua. Quo modo enim
beata est, quae nondum salua est? Unde et apostolus Paulus
non de hominibus inprudentibus inpatientibus, intemperantibus
et iniquis, sed de his, qui secundum ueram pietatem uiuerent
et ideo uirtutes, quas haberent, ueras haberent, ait: Spe
enim salui facti sumus. Spes autem quae uidetur,
non est spes. Quod enim uidet quis, quid et sperat?
Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam
expectamus. Sicut ergo spe salui, ita spe beati facti
sumus, et sicut salutem, ita beatitudinem non iam tenemus
praesentem, sed exspectamus futuram, et hoc per patientiam;
quia in malis sumus, quae patienter tolerare debemus, donec
ad illa ueniamus bona, ubi omnia erunt, quibus ineffabiliter
delectemur, nihil erit autem, quod iam tolerare debeamus.
Talis salus, quae in futuro erit saeculo, ipsa erit etiam
2 dicti e ingrauiscent. gl 5 utarent, d m. 2, e 8 laborem
dolorem e 21 quis uidet v quid et sperat g p; quid sperat abpav;
quid speratur X 23 sicut ergo spe salui facti sumus, ita spe beati facti
snmus p beati Beati, in marg. facti, e 27 //ueniamus, in erae., e
obi sunt omnia gp.
non uidentes nolunt credere, hic sibi conantur falsissimam
fabricare, quanto superbiore, tanto mendaciore uirtute.
De sociali uita, quae, cum maxime expetenda sit,
multis offensionibus saepe subuertitur.
Quod autem
multo amplius
qua huius operis ecce iam undeuicensimum librum uersamus
in manibus, uel inchoaretur exortu uel progrederetur excursu
uel adprehenderet debitos fines, si non esset socialis uita
sanctorum? Sed in huius mortalitatis aerumna quot et quantis
abundet malis humana societas, quis enumerare ualeat?
quis aestimare sufficiat? Audiant aput comicos suos hominem
cum sensu adque consensu omnium hominum dicere:
Quid itidem illa, quae in amore uitia commemorat idem
Terentius, <iniuriae suspiciones, inimicitiae bellum, pax rursum\':
nonne res humanas ubique inpleuerunt? nonne et in
amicorum honestis amoribus plerumque contingunt? nonne
his usquequaque plenae sunt res humanae, ubi iniurias suspiciones,
inimicitias bellum mala certa sentimus; pacem uero
incertum bonum, quoniam corda
tenere uolumus, ignoramus, et si hodie nosse possemus
qualia cras futura essent utique nesciremus. Qui porro inter
se amiciores solent esse uel debent, quam qui una etiam
continentur domo? Et tamen quis inde securus est, cum
tanta saepe mala ex eorum occultis insidiis exstiterint, tanto
3 snperiore ep 7 sapientes g 12 qaod g 13 nna societns p
societAs hum. v 19 rarsua e 25 nosse hodie v possanas g
27 amicitiores e
«
astutissime fingeretur? Propter quod omnium pectora sic
adtingit, ut cogat in gemitum, quod ait Tullius: \'Nullae sunt
occultiores insidiae quam hae, quae latent in simulatione
officii aut in aliquo necessitudinis nomine. Nam eum, qui
palam est aduersarius, facile cauendo uitare possis; hoc uero
occultum intestinum ac domesticum malum non solum exsistit,
uerum etiam obprimit, antequam prospicere adque explorare
potueris.\' Propter quod etiam diuina uox illa: Et inimici
hominis domestici eius cum magno dolore cordis auditur,
quia, etsi quisque tam fortis sit, ut aequo animo perferat,
uel tam uigilans, ut prouido consilio caueat, quae aduersus
eum molitur amicitia simulata, eorum tamen hominum perfidorum
malo, cum eos esse pessimos experitur, si ipse bonus
est, grauiter excrucietur necesse est, siue semper mali fuerint
et se bonos finxerint, siue in istam malitiam ex bonitate
mutati sint. Si ergo domus, commune perfugium in his malis
humani generis, tuta non est, quid ciuitas, quae quanto
maior est, tanto forum eius litibus et ciuilibus et criminalibus
plenius, etiamsi quiescant non. solum turbulentae, uerum
saepius et cruentae seditiones ac bella ciuilia, a quorum
euentis sunt aliquando liberae ciuitates, a periculis numquam?
De errore humanorum iudiciorum, cum ueritas latet.
Quid ipsa iudicia hominum de hominibus, quae ciuitatibus
in quantalibet pace manentibus deesse non possunt,
qualia putamus esse, quam misera, quam dolenda? Quando
quidem hi iudicant, qui conscientias eorum, de quibus iudicant,
cernere nequeunt. Unde saepe coguntur tormentis innocentium
(mz. e1 6 posses p 14 malorum sup. lin. g cum]
quo p 19 eius, m. 1 ex efxia corr., g 22 sint e 26 deesse non
pomuiit in quantalibet pace manent. e
Quid cum in sua causa quisque torquetur et, cum quaeritur
utrum sit nocens, cruciatur et innocens luit pro incerto
scelere certissimas poenas, non quia illud commisisse detegitur,
sed quia non commisisse nescitur? Ac per hoc ignorantia
iudicis plerumque est calamitas innocentis. Et quod
est intolerabilius magisque plangendum rigandumque, si fieri
possit, fontibus Iaci-imarum, cum propterea iudex torqueat
accusatum, ne occidat nesciens innocentem, fit per ignorantiae
miseriam, ut et tortum et innocentem occidat, quem ne
innocentem occideret torserat. Si enim secundum istorum
sapientiam delegerit ex hac uita fugere quam diutius illa
sustinere tormenta: quod non commisit, commisisse se dicit.
Quo damnato et occiso, utrum nocentem an innocentem
iudex occiderit, adhuc nescit, quem ne innocentem nesciens
occideret torsit; ac per hoc innocentem et ut sciret torsit,
et dum nesciret occidit. In his tenebris uitae socialis sedebit
iudex ille sapiens an non audebit? Sedebit plane. Constringit
enim eum et ad hoc officium pertrahit humana societas,
quam deserere nefas ducit. Hoc enim nefas esse non ducit,
quod testes innocentes in causis torquentur alienis; quod hi,
qui arguuntur, ui doloris plerumque superati et de se falsa
confessi etiam puniuntur innocentes, cum iam torti fuerint
innocentes; quod, etsi non morte puniantur, in ipsis uel ex
ipsis tormentis plerumque moriuntur; quod aliquando et ipsi,
qui arguunt, humanae societati fortasse, ne crimina inpunita
sint, prodesse cupientes et mentientibus testibus reoque ipso
contra tormenta durante inmaniter nec fatente probare quod
obiciunt non ualentes, quamuis uera obiecerint, a iudice
nesciente damnantur. Haec tot et tanta mala non deputat esse
sup. lin. e 9 nescius 9 10 tortum est g 11 occiderit g
12 delegerit begpv; diligeret a; elegerit p Domb. 13 commisisse
e
dictturp 18 audebit mss.; sedebit v constringet g 19 pertrahet?
22 se otn. e 23 cum ... innocentes. in fnarg. e .24 ai e 25 toroe
mentis in marg. g 29 uerba g 30 sciente g et] ac e putant p
sed necessitate nesciendi, et tamen, quia cogit humana societas,
necessitate etiam iudicandi. Haec est ergo quam dicimus
miseria certe hominis, etsi non malitia sapientis. An uero
necessitate nesciendi adque iudicandi torquet insontes, punit
insontes, et parum est illi, quod non est reus, si non sit
insuper et beatus? Quanto consideratius et homine dignius
agnoscit in ista necessitate miseriam eamque odit in se et,
si pie sapit, clamat ad Deum: De necessitatibus meis
erue me!
De diuersitate linguarum, qua societas hominum
dirimatur, et de miseria bellorum, etiam quae iusta
dicuntur.
Post ciuitatem uel urbem sequitur orbis terrae, in quo
tertium gradum ponunt societatis humanae, incipientes a
domo adque inde ad urbem, deinde ad orbem progrediendo
uenientes; qui utique, sicut aquarum congeries, quanto maior
est, tanto periculis plenior. In quo primum linguarum diuersitas
hominem alienat ab homine. Nam si duo sibimet inuicem
fiant obuiam neque praeterire, sed simul esse aliqua necessitate
cogantur, quorum neuter linguam nouit alterius:
facilius sibi muta animalia, etiam diuersi generis, quam illi,
cum sint homines ambo, sociantur. Quando enim quae sentiunt
inter se communicare non possunt propter solam diuersitatem
linguae, nihil prodest ad consociandos homines tanta
similitudo naturae; ita ut libentius homo sit cum cane suo
quam cum homine alieno. At enim opera data est, ut
om. e 5 iudicanti g 8 in se odit v 10 eruente
el 13 dirimatur gfp; dirimitur v Domb. 17 urbem, omisso
ad, e 20 innicem sibimet e 21 necessita g 22 norit linguam v
23 animalia muta v 25 linguae diuersitatem v 28 ad enim g; aperte
enim b
domitis gentibus per pacem societatis inponeret, per quam
non deesset, immo et abundaret etiam interpretum copia.
quanta strage hominum, quanta effusione humani sanguinis
conparatum est? Quibus transactis, non est tamen eorundem
malorum finita miseria. Quamuis enim non defuerint neque
desint hostes exterae nationes, contra quas semper bella gesta
sunt et geruntur: tamen etiam ipsa imperii latitudo peperit
peioris generis bella, socialia scilicet et ciuilia, quibus miserabilius
quatitur humanum genus, siue cum belligeratur, ut
aliquando conquiescant, siue cum timetur, ne rursus exsurgant.
Quorum malorum multas et multiplices clades, duras et diras
necessitates si ut dignum est eloqui uelim, quamquam nequaquam
sicut res postulat possim: quis erit prolixae disputationis
modus? Sed sapiens, inquiunt, iusta bella gesturus est. Quasi
non, si se hominem meminit, multo magis dolebit iustorum
necessitatem sibi extitisse bellorum, quia nisi iusta essent,
ei gerenda non essent, ac per hoc sapienti nulla bella essent.
Iniquitas enim partis aduersae iusta bella ingerit gerenda
sapienti; quae iniquitas utique homini est dolenda, quia
hominum est, etsi nulla ex ea bellandi necessitas nasceretur.
Haec itaque mala tam magna, tam horrenda, tam saeua
quisquis cum dolore considerat, miseriam fateatur; quisquis
autem uel patitur ea sine animi dolore uel cogitat, multo
utique miserius ideo se putat beatum, quia et humanum perdidit
sensum.
om. p 3 habund. g 8 hostes desint v 11 genus hum. v
belligerator g 17 meminet g1 23 mala tam] multi g tSquam
seua g 25 patiatur p
Quod amicitia bonorum secura esse non possit,
dum a periculis, quae in hac uita sunt, trepidari
necesse est.
Si autem non contingat quaedam ignorantia similis dementiae,
quae tamen in huius uitae misera condicione saepe
contingit, ut credatur uel amicus esse, qui inimicus est, uel
inimicus, qui amicus est: quid nos consolatur in hac humana
societate erroribus aerumnisque plenissima nisi fides non
ficta et mutua dilectio uerorum et bonorum amicorum? Quos
quanto plures et in locis pluribus habemus, tanto longius
latiusque metuimus, ne quid eis contingat mali de tantis
malorum aggeribus huius saeculi. Non enim tantummodo
solliciti sumus, ne fame, ne bellis, ne morbis, ne captiuitatibus
adfligantur, ne in eadem seruitute talia patiantur, qualia
nec cogitare sufficimus; uerum etiam, ubi timor est multo
amarior, ne in perfidiam malitiam nequitiamque mutentur.
Et quando ista contingunt (tanto utique plura, quanto illi
sunt plures) et in nostram notitiam perferuntur, quibus cor
nostrum flagris uratur, quis potest, nisi qui talia sentit,
aduertere? Mortuos quippe audire mallemus, quamuis et hoc
sine dolore non possimus audire. Quorum enim nos uita propter
amicitiae solacia delectabat, unde fieri potest, ut eorum
mors nullam nobis ingerat maestitudinem? Quam qui prohibet,
prohibeat, si potest, amica conloquia, interdicat amicalem
uel intercidat adfectum, humanarum omnium necessitudinum
uite p 4 est g fp; sit q v DQmb.
nt
7 contingitur . ut m. 2, g 11 habe/mus, a eras., g 15 pa/ciantur, r
erax., g 17 malitiamque, adscripto in marg. nequitiamque, e 19 plures
codd.; plures et in pluribus locis v 23 solatia, in marg. socialia, e
24 proibet proibeat g 25 sq. interdicat .. interdicat, in marg. intercidat, e;
interoidat .. intercidat b interdicat amicalem conuersationem p
26 omnium hum. v
censeat, ut nulla ex eis animum dulcedo perfundat. Quod si
fieri nullo modo potest, etiam hoc quo pacto futurum est,
ut eius nobis amara mors non sit, cuius dulcis est uita? Hinc
enim est et luctus quoddam non inhumani cordis quasi uulnus
aut ulcus, cui sanando adhibentur officiosae consolationes.
Non enim propterea non est quod sanetur, quoniam quanto
est animus melior, tanto in eo citius faciliusque sanatur.
Cum igitur etiam de carissimorum mortibus, maxime quorum
sunt humanae societati officia necessaria, nunc mitius, nunc
asperius adfligatur uita mortalium: mortuos tamen eos, quos
diligimus, quam uel a fide uel a bonis moribus lapsos, hoc
est in ipsa anima mortuos, audire seu uidere mallemus. Qua
ingenti materia malorum plena est terra, propter quod scriptum
est: Numquid non tentatio est uita humana
super terram? et propter quod ipse Dominus ait: Vae
mundo ab scandalis, et iterum: Quoniam abundauit,
inquit, iniquitas, refrigescet caritas multorum. Ex
quo fit, ut bonis amicis mortuis gratulemur et, cum mors
eorum nos contristet, ipsa nos certius consoletur, quoniam
caruerunt malis, quibus in hac uita etiam boni homines uel
conteruntur uel deprauantur uel in utroque periclitantur.
De amicitia sanctorum angelorum, quae homini
in hoc mundo non potest esse manifesta propter
fallaciam daemonum, in quos inciderunt, qui multos
sibi deos colendos putarunt.
In societate uero sanctorum angelorum, quam philosophi
illi, qui nobis deos amicos esse uoluerunt, quarto
b; inmitis mentis a stupore b dirrumpat t;
dirumpat p aut] ac p 4 hic 6 5 est enim p v quidam p
humani e 7 quod] qui a 11 quos] qfii (= quoniam) e 15 hominis p
16 ipee om. a 17 abundabit b e g 18 inquit om. ep refrigescitg p; refri-
gessit b 21 malis caruerunt v 22 conterenturg 29 quarto constit. om. e
sic quodam modo conplecterentur et caelum, nullo modo
quidem metuimus, ne tales amici uel morte nos sua uel
deprauatione contristent. Sed quia nobis non ea, qua homines,
familiaritate miscentur (quod etiam ipsum ad aerumnas huius
pertinet- uitae) et aliquando Satanas, sicut legimus, transfigurat
se uelut angelum lucis ad tentandos eos, quos ita
uel erudiri opus est uel decipi iustum est: magna Dei misericordia
necessaria est, ne quisquam, cum bonos angelos amicos
se habere putat, habeat malos daemones fictos amicos, eosque
tanto nocentiores, quanto astutiores ac fallaciores, patiatur
inimicos. Et cui magna ista Dei misericordia necessaria est
nisi magnae humanae miseriae, quae ignorantia tanta premitur,
ut facile istorum simulatione fallatur? Et illos quidem philosophos
in inpia ciuitate, qui deos sibi amicos esse dixerunt,
in daemones malignos incidisse certissimum est, quibus tota
ipsa ciuitas subditur, aeternum cum eis habitura supplicium.
Ex eorum quippe sacris uel potius sacrilegiis, quibus eos
colendos, et ex ludis inmundissimis, ubi eorum crimina celebrantur,
quibus eos placandos putarunt eisdem ipsis auctoribus
et exactoribus talium tantorumque dedecorum, satis ab eis
qui colantur apertum est.
Quis fructus sanctis de superata huius uitae tentatione
pariatur.
Sed neque sancti et fideles unius ueri Dei summique cultores
ab eorum fallaciis et multiformi tentatione securi sunt.
In hoc enim loco infirmitatis et diebus malignis etiam ista
egpv; sicut ap Domb.; ut (I.; in b), 10 amicos fictos v
13 miseriae sup. lin. e; misericordiae g 15 in om. e 17 ista, in
marg. ipsa, e 19 exçludis e 20 putarunt egp; putauerunt v Domb.
25 pariatur gfp; paratus sit v
adque certissima est, desiderio
Ibi enim erunt naturae munera, hoc est, quae naturae nostrae
ab omnium naturarum creatore donantur, non solum bona,
uerum etiam sempiterna, non solum in animo, qui sanatur
per sapientiam, uerum etiam in corpore, quod resurrectione
renouabitur; ibi uirtutes, non contra ulla uitia uel mala
quaecumque certantes, sed habentes uictoriae praemium aeternam
pacem. quam nullus aduersarius inquietet. Ipsa est enim
beatitudo finalis, ipse perfectionis finis, qui consumentem non
habet finem. Hic autem dicimur quidem beati, quando pacem
habemus, quantulacumque hic haberi potest in uita bona;
sed haec beatitudo illi, quam finalem dicimus, beatitudini
conparata prorsus miseria reperitur. Hanc ergo pacem, qualis
hic potest esse, mortales homines in rebus mortalibus quando
habemus, si recte uiuimus, bonis eius recte utitur uirtus;
quando uero eam non habemus, etiam malis, quae homo
patitur, bene utitur uirtus. Sed tunc est uera uirtus, quando
et omnia bona, quibus bene utitur. et quidquid in bono usu
bonorum et malorum facit, et se ipsam ad eum finem refert,
ubi nobis talis et tanta pax erit, qua melior et maior esse
non possit.
De beatitudine pacis aeternae, in qua sanctis finis
est, id est uera perfectio.
Quapropter possemus dicere fines bonorum nostrorum esse
pacem, sicut aeternam diximus uitam, praesertim quia ipsi
ciuitati Dei, de qua nobis est ista operosissima disputatio, in
sup. lin. g 2 feruentia requera/tur, n eras., g 8 abentes.
i i
l. 12 aberi, l. 16 abemus g 15 mortales homines, i m. 2 mperscriptum, e
*
19 U90, g 21 ac tanta e quam g 22 poscit el 26 possemos
ubep p a; possimus g; possumus X v pacem esse a 27 aeternam
esse v
conlauda Deum tuum Sion; quoniam confirmauit
seras portarum tuarum, benedixit filios tuos in
te, qui posuit fines tuos pacem. Quando enim confirmatae
fuerint serae portarum eius, iam in illam nullus intrabit
nec ab illa ullus exibit. Ac per hoc fines eius eam debemus
hic intellegere pacem, quam uolumus demonstrare finalem.
Nam et ipsius ciuitatis mysticum nomen, id est Hierusalem,
quod et ante iam diximus, uisio pacis interpretatur. Sed
quoniam pacis nomen etiam in his rebus mortalibus frequentatur,
ubi utique non est uita aeterna, propterea finem ciuitatis
huius, ubi erit summum bonum eius, aeternam uitam
maluimus commemorare quam pacem. De quo fine apostolus
ait: Nunc uero liberati a peccato, serui autem
facti Deo, habetis fructum uestrum in sanctificationem,
finem uero uitam aeternam. Sed rursus quia
uita aeterna ab eis, qui familiaritatem non habent cum scripturis
sanctis, potest accipi etiam malorum uita, uel secundum
quosdam etiam philosophos propter animae inmortalitatem
uel secundum etiam fidem nostram propter poenas
interminabiles inpiorum, qui utique in aeternum cruciari non
poterunt, nisi etiam uixerint in aeternum: profecto finis ciuitatis
huius, in quo summum habebit bonum, uel pax in uita
aeterna uel uita aeterna in pace dicendus est, ut facilius ab
omnibus possit intellegi. Tantum est enim pacis bonum, ut
etiam in rebus terrenis adque mortalibus nihil gratius soleat
audiri, nihil desiderabilius concupisci, nihil postremo possit
melius inueniri. De quo si aliquanto diutius loqui uoluerimus,
non erimus, quantum arbitror, onerosi legentibus, et propter
e p confortauit elp 3 et 5
se/ras se/rae, r erasg 4 cui g 5 iam sup. lin. e illa g in-
trauit g 6 nullus exiuit g 7 hinc e 12 uitam eternara e 17 ab
his a v 19 cosdam e1 etiam sup. lin. e 20 etiam secundum v
21 interminales e 23 quod 9 28 quo/, d eras., 9
ipsam dulcedinem pacis, quae omnibus cara est.
Quod etiam bellantium saeuitia omnesque hominum
inquietudines ad pacis finem cupiant peruenire,
sine cuius adpetitu nulla natura sit.
Quod enim mecum quisquis res humanas naturamque communem
utcumque intuetur agnoscit, sicut nemo est qui gaudere
nolit, ita nemo est qui pacem habere nolit. Quando
quidem et ipsi, qui bella uolunt, nihil aliud quam uincere
uolunt; ad gloriosam ergo pacem bellando cupiunt peruenire.
Nam quid est aliud uictoria nisi subiectio repugnantium ?
quod cum factum fuerit, pax erit. Pacis igitur intentione
geruntur et bella, ab his etiam, qui uirtutem bellicam student
exercere imperando adque pugnando. Unde pacem constat
belli esse optabilem finem. Omnis enim homo etiam belligerando
pacem requirit; nemo autem bellum pacificando. Nam
et illi qui pacem, in qua sunt, perturbari uolunt, non pacem
oderunt, sed eam pro arbitrio suo cupiunt commutari. Non
ergo ut sit pax nolunt, sed ut ea sit quam uolunt. Denique
etsi per seditionem se ab aliis separauerint, cum eis ipsis
conspiratis uel coniuratis suis nisi qualemcumque speciem pacis
teneant, non efficiunt quod intendunt. Proinde latrones ipsi,
ut uehementius et tutius infesti sint paci ceterorum, pacem
uolunt habere sociorum. Sed etsi unus sit tam praepollens
uiribus et conscios ita cauens, ut nulli socio se committat
solusque insidians et praeualens quibus potuerit obpressis et
sq. quod enim mecum ... sicut nemo est abegpaXv; quod mecum...
sicut enim nemo est p Domb. quisque, in marg, quisquis, e res
om. e1 naturam om. g 11 pertenere g 14 et om. e 15 belli
constat e 16 etiam in marg. g 17 requiret g 20 ut sup. lin. g
r.
21 dicionem g 22 pacis speciem v 24 infestis in paci g 25 Sed
om. p1 26 conscios poe; conscius gp; consocios ae
potest et quos uult latere quod facit, qualemcumque umbram
pacis tenet. In domo autem sua cum uxore et cum filiis, et
si quos. alios illic habet, studet profecto esse pacatus; eis
quippe ad nutum obtemperantibus sine dubio delectatur. Nam
si non fiat, indignatur corripit uindicat et domus suae pacem,
si ita necesse sit, etiam saeuiendo conponit, quam sentit esse
non posse, nisi cuidam principio, quod ipse in domo sua est,
cetera in eadem domestica societate subiecta sint. Ideoque
si offerretur ei seruitus plurium, uel ciuitatis uel gentis, ita
ut sic ei seruirent, quem ad modum sibi domi suae seruiri
uolebat: non se iam latronem latebris conderet, sed regem
conspicuum sublimaret, cum eadem in illo cupiditas et malitia
permaneret. Pacem itaque cum suis omnes habere cupiunt,
quos ad arbitrium suum uolunt uiuere. Nam et cum quibus
bellum gerunt, suos facere, si possint, uolunt eisque subiectis
leges suae pacis inponere.
Sed faciamus aliquem, qualem canit poetica et fabulosa
narratio, quem fortasse propter ipsam insociabilem feritatem
semihominem quam hominem dicere maluerunt. Quamuis ergo
huius regnum dirae speluncae fuerit solitudo tamque malitia
singularis, ut ex hac ei nomen inuentum sit (Graece namque
malus xax:m dicitur, quod ille uocabatur), nulla coniux ei
blandum ferret referretque sermonem, nullis filiis uel adluderet
paruulis uel grandiusculis imperaret, nullo amici conloquio
frueretur, nec Vulcani patris, quo uel hinc tantum non
parum felicior fuit, quia tale monstrum ipse non genuit;
nihil cuiquam daret, sed a quo posset quidquid uellet et
g1 5 annutum g 6 uinçdicat e 10 offeretur egp
11 sibi] si g doraum suam p seruire e 13 cum permaneret
Itaque pacem iniquorum in pacis conparatione iustorum
ille uidet nec pacem esse dicendam, qui nouit praeponere
recta prauis et ordinata peruersis. Quod autem peruersum
est, etiam hoc necesse est ut in aliqua et ex aliqua et cum
aliqua rerum parte pacatum sit, in quibus est uel ex quibus
constat; alioquin nihil esset omnino. Velut si quisquam capite
deorsum pendeat, peruersus est utique situs corporis et ordo
membrorum, quia id, quod desuper esse natura postulat, subter
est. et quod illa subter uult esse, desuper factum est;
conturbauit carnis pacem ista peruersitas et ideo molesta est:
uerum tamen anima corpori suo pacata est et pro eius salute
satagit, et ideo est qui doleat: quae si molestiis eius exclusa
Domb. 2 inmurmorat g 3 pacat g 4 circum-
ualet g 5 alet g 8 eundam g quanto g 9 pace suorum v
d
10 omnes qui g se possent g 13 imitantur g 14 se , d sicco stilo
inipressum, g 17 nullius e
De pace uniuersali, quae inter quaslibet perturbationes
priuari non potest lege naturae, dum sub
iusto iudice ad id quisque peruenit ordinatione,
quod meruit uoluntate.
Pax itaque corporis est ordinata temperatura partium, pax
animae inrationalis ordinata requies adpetitionum, pax animae
rationalis ordinata cognitionis actionisque consensio, pax corporis
et animae ordinata uita et salus animantis, pax hominis
mortalis et Dei ordinata in fide sub aeterna lege oboedientia,
pax hominum ordinata concordia, pax domus ordinata imperandi
oboediendique concordia cohabitantium, pax ciuitatis
ordinata imperandi adque oboediendi concordia ciuium, pax
caelestis ciuitatis ordinatissima et concordissima societas
fruendi Deo et inuicem in Deo, pax omnium rerum tranquillitas
ordinis. Ordo est parium dispariumque rerum sua cuique
loca tribuens dispositio. Proinde miseri, quia, in quantum
miseri sunt, utique in pace non sunt, tranquillitate quidem
ordinis carent, ubi perturbatio nulla est; uerum tamen quia
merito iusteque sunt miseri, in ea quoque ipsa miseria sua I
praeter ordinem esse non possunt; non quidem coniuncti
beatis, sed ab eis tamen ordinis lege seiuncti. Qui cum sine
perturbatione sunt, rebus, in quibus sunt, quantacumque congruentia
coaptantur; ac per hoc inest eis ordinis nonnulla
tranquillitas, inest ergo nonnulla pax. Verum ideo miseri
sunt, quia, etsi in aliqua securitate non dolent, non tamen
ibi sunt, ubi securi esse ac dolere non debeant; miseriores
autem, si pax eis cum ipsa lege non est, qua naturalis ordo
administratur. Cum autem dolent, ex qua parte dolent, pacis
perturbatio facta est; in illa uero adhuc pax est, in qua nec
12 oboediendique egp; atque oboediendi v Dornb. qyghabitantium e
15 hominum 91 17 tribuendis positio g 20 miseri sunt v in
om. beg sua miseria v 21 coniunctil cum p1 23 conturbatione pl
24 eat in eis p v 27 a/, c eran., g dolore e1 g
quaedam uita sine dolore, dolor autem sine aliqua uita esse
non potest: sic est quaedam pax sine ullo bello, bellum uero
esse sine aliqua pace non potest; non secundum id, quod
bellum est, sed secundum id, quod ab eis uel in eis geritur,
quae aliquae naturae sunt; quod nullo modo essent, si non
qualicumque pace subsisterent.
Quapropter est natura, in qua nullum malum est uel
etiam in qua nullum esse malum potest; esse autem natura,
in qua nullum bonum sit, non potest. Proinde nec ipsius
diaboli natura, in quantum natura est, malum est; sed peruersitas
eam malam facit. Itaque in ueritate non stetit, sed
ueritatis iudicium non euasit; in ordinis tranquillitate non
mansit, nec ideo tamen a potestate ordinatoris effugit. Bonum
Dei, quod illi est in natura, non eum subtrahit iustitiae Dei,
qua ordinatur in poena; nec ibi Deus bonum insequitur quod
creauit, sed malum quod ille commisit. Neque enim totum
aufert quod naturae dedit, sed aliquid adimit, aliquid relinquit,
ut sit qui doleat quod ademit. Et ipse dolor testimonium
est boni ademti et boni relicti. Nisi enim bonum relictum
esset, bonum amissum dolere non posset. Nam qui peccat,
peior est, si laetatur in damno aequitatis; qui uero cruciatur,
si nihil inde adquirat boni, dolet damnum salutis. Et quoniam
aequitas ac salus utrumque bonum est bonique amissione
dolendum est potius quam laetandum (si tamen non sit conpensatio
melioris; melior est autem animi aequitas quam
corporis sanitas): profecto conuenientius iniustus dolet in
supplicio, quam laetatus est in delicto. Sicut ergo laetitia
1 hurit g ipsa om. gp 3 non potest esse e pax quaedam r
8 natura est v 9 potest esse malum v 13 sq. non in ord. tranq. remansit
e 14 postate g 18 natura b 18 ademit p 19 relinquid g:
reliquid p; derelinquit b ademit codd. praeter a; adimit ac 22 qui
uero usque ad aequitas l. 24 om. el 23 inde nihil v 24 aequalitas g
28 dilecto g
amissi boni in supplicio testis est naturae bonae. Qui enim
dolet amissam naturae suae pacem, ex aliquibus reliquiis
pacis id dolet, quibus fit, ut sibi amica natura sit. Hoc autem
in extremo supplicio recte fit, ut iniqui et inpii naturalium
bonorum damna in cruciatibus defleant, sentientes eorum
ablatorem iustissimum Deum, quem contemserunt benignissimum
largitorem. Deus ergo naturarum omnium sapientissimus
conditor et iustissimus ordinator, qui terrenorum ornamentorum
maximum instituit mortale genus humanum, dedit hominibus
quaedam bona huic uitae congrua, id est pacem temporalem
pro modulo mortalis uitae in ipsa salute et incolumitate ac
societate sui generis, et quaeque huic paci uel tuendae uel
recuperandae necessaria sunt (sicut ea, quae apte et conuenienter
adiacent sensibus, lux uox, aurae spirabiles aquae
potabiles, et quidquid ad alendum tegendum curandum
ornandumque corpus congruit), eo pacto aequissimo, ut, qui
mortalis talibus bonis paci mortalium adcommodatis recte
usus fuerit, accipiat ampliora adque meliora, ipsam scilicet
inmortalitatis pacem eique conuenientem gloriam et honorem
in uita aeterna ad fruendum Deo et proximo in Deo; qui
autem perperam, nec illa accipiat et haec amittat.
De ordine ac lege siue terrena siue caelesti, per
quam societati humanae etiam dominando consulitur,
cui et consulendo seruitur.
Omnis igitur usus rerum temporalium refertur ad fructum
pacis terrenae in terrena ciuitate; in caelesti autem ciuitate
m. 2 ex alib; corr., e 7 contemxerunt g 12 hac societatis
j
sa$ė g 14 et gp; ac rell. v Domb. 15 uox codd.; nox ex coniectura
Moreli v aer spiritales
De libertate naturali et de seruitute, cuius prima
causa peccatum est, quia homo malae uoluntatis,
etiamsi non est mancipium alterius hominis, seruus
est propriae libidinis.
Hoc naturalis ordo praescribit, ita Deus hominem condidit.
Nam: Dominetur, inquit, piscium maris et
g 18 cflcordia g quobabit. g
27 nature p 28 quia gf; qua P q v Domb. 31 praescibit g
super terram. Rationalem factum ad imaginem suam noluit
nisi inrationabilibus dominari; non hominem homini. sed hominem
pecori. Inde primi iusti pastores pecorum magis quam
reges hominum constituti sunt, ut etiam sic insinuaret Deus,
quid postulet ordo creaturarum, quid exigat meritum peccatorum.
Condicio quippe seruitutis iure intellegitur inposita
peccatori. Proinde nusquam scripturarum legimus seruum,
antequam hoc uocabulo Noe iustus peccatum filii uindicaret.
Nomen itaque istuc culpa meruit, non natura. Origo autem
uocabuli seruorum in Latina lingua inde creditur ducta, quod
hi, qui iure belli possent occidi. a uictoribus cum seruabantur
serui fiebant, a seruando appellati; quod etiam ipsum sine
peccati merito non est. Nam et cum iustum geritur bellum,
pro peccato e contrario dimicatur; et omnis uictoria, cum
etiam malis prouenit, diuino iudicio uictos humiliat uel
emendans peccata uel puniens. Testis est homo Dei Daniel.
cum in captiuitate positus peccata sua et peccata populi sui
confitetur Deo et hanc esse causam illius captiuitatis pio
dolore testatur. Prima ergo seruitutis causa peccatum est. ut
homo homini condicionis uinculo subderetur; quod non fit
nisi Deo iudicante, aput quem non est iniquitas et nouit
diuersas poenas meritis distribuere delinquentium. Sicut autem
supernus Dominus dicit: Omnis, qui facit peccatum,
seruus est peccati, ac per hoc multi quidem religiosi
dominis iniquis, non tamen liberis seruiunt: A quo enim
quis deuictus est, huic et seruus addictus est. Et
utique felicius seruitur homini, quam libidini, cum saeuissimo
dominatu uastet corda mortalium, ut alias omittam, libido
usque ad peccatori in marg. e iure] iudae g 8 numquem
uel in scripturis p 10 nominataque gx istuc eg; istud v DOli/b.
12 a om. g conseruabantur p seruantur e 18 et serui p 15 tJ
et a e in marg., v; om.. a 17 punians g 24 superius g 28 faeilius
e\' 29 aliif g
alii subiecti sunt, sicut prodest humilitas seruientibus, ita
nocet superbia dominantibus. Nullus autem natura, in qua
prius Deus hominem condidit, seruus est hominis aut peccati.
Verum et poenalis seruitus ea lege ordinatur, quae naturalem
ordinem conseruari iubet, perturbari uetat; quia si contra
eam legem non esset factum, nihil esset poenali seruitute
cohercendum. Ideoque apostolus etiam seruos monet subditos
esse dominis suis et ex animo eis cum bona uoluntate serio;
ut scilicet, si non possunt a dominis liberi fieri, suam
seruitutem ipsi quodam modo liberam faciant, non timore
subdolo, sed fideli dilectione seruiendo, donec transeat iniquitas
et euacuetur omnis principatus et potestas humana
et sit Deus omnia in omnibus.
De aequo iure dominandi.
Quocirca etiamsi habuerunt seruos iusti patres nostri, sic
administrabant domesticam pacem, ut secundum haec temporalia
bona filiorum sortem a seruorum condicione distinguerent;
ad Deum autem colendum, in quo aeterna bona speranda
sunt, omnibus domus suae membris pari dilectione consulerent.
Quod naturalis ordo ita praescribit, ut nomen patrum
familias hinc exortum sit et tam late uulgatum, ut etiam
inique dominantes hoc se gaudeant appellari. Qui autem ueri
patres familias sunt, omnibus in familia sua tamquam filiis
ad colendum et promerendum Deum consulunt, desiderantes
adque optantes uenire ad caelestem domum, ubi necessarium
non sit officium imperandi mortalibus, quia necessarium non
erit officium consulendi iam in illa inmortalitate felicibus;
quo donec ueniatur, magis debent patres quod dominantur,
4 deua prius g deua est e 7 non esset poen., in marg. nihil, e
8 subditus g 17 sic quidem v 23 inique etiam v
per inoboedientiam domesticae paci aduersatur, corripitur seu
uerbo seu uerbere seu quolibet alio genere poenae iusto adque
licito, quantum societas humana concedit, pro eius qui corripitur
utilitate, ut paci unde dissiluerat coaptetur. Sicut enim
non est beneficentiae adiuuando efficere, ut bonum quod
maius est amittatur: ita non est innocentiae parcendo sinere.
ut in malum grauius incidatur. Pertinet ergo ad innocentis
officium, non solum nemini malum inferre, uerum etiam
cohibere a peccato uel punire peccatum, ut aut ipse qui
plectitur corrigatur experimento, aut alii terreantur exemplo.
Quia igitur hominis domus initium siue particula debet esse
ciuitatis, omne autem initium ad aliquem sui generis finem
et omnis pars ad uniuersi, cuius pars est, integritatem refertur,
satis apparet esse consequens, ut ad pacem ciuicam pax
domestica referatur, id est, ut ordinata imperandi oboediendique
concordia cohabitantium referatur ad ordinatam imperandi
oboediendique concordiam ciuium. Ita fit, ut ex lege ciuitatis
praecepta sumere patrem familias oporteat, quibus domum
suam sic regat, ut sit paci adcommoda ciuitatis.
Unde caelestis societas cum terrena ciuitate pacem
habeat et unde discordiam.
Sed domus hominum, qui non uiuunt ex fide, pacem terrenam
ex huius temporalis uitae rebus commodisque sectatur:
domus autem hominum ex fide uiuentium exspectat ea, quae
in futurum aeterna promissa sunt, terrenisque rebus ac temporalibus
tamquam peregrina utitur, non quibus capiatur et
auertatur quo tendit in Deum, sed quibus sustentetur ad
facilius toleranda minimeque augenda onera corporis
g 5 disaolueret el 7 minus est p 9 malum grauius
jj 13 finem refertur p 20 accommoda a b g ρ α; accommodata e r
Quam diuersa sit Academiae nouae ambiguitas
a constantia fidei Christianae.,
Quod autem adtinet ad illam differentiam, quam de Academicis
nouis Varro adhibuit, quibus incerta sunt omnia, omnino
ciuitas Dei talem dubitationem tamquam dementiam detestatur,
habens de rebus, quas mente adque ratione conprehendit,
etiamsi paruam propter corpus corruptibile, quod adgrauat
animam (quoniam, sicut dicit apostolus, ex parte scimus),
tamen certissimam scientiam, creditque sensibus in rei cuiusque
euidentia, quibus per corpus animus utitur, quoniam
miserabilius fallitur, qui numquam putat eis esse credendum:
credit etiam scripturis sanctis et ueteribus et nouis, quas
canonicas appellamus, unde fides ipsa concepta est, ex qua
iustus uiuit; per quam sine dubitatione ambulamus, quamdiu
peregrinamur a Domino; qua salua adque certa de quibusdam
rebus, quas neque sensu neque ratione percepimus neque .
nobis per scripturam canonicam claruerunt nec per testes,
quibus non credere absurdum est, in nostram notitiam peruenerunt,
sine iusta reprehensione dubitamus.
De habitu et moribus populi Christiani.
Nihil sane ad istam pertinet ciuitatem quo habitu uel
more uiuendi, si non est contra diuina praecepta, istam fidem,
1 eo/rump., n eras., g 3 habitatq; g 5 ergo g 10 hacadem. g
23 percepimus ep v; percipimus ab g
philosophos, quando Christiani fiunt. non habitum uel consuetudinem
uictus, quae nihil inpedit religionem, sed falsa dogmata
mutare conpellit. Unde illam quam Varro adhibuit ex
Cynicis differentiam, si nihil turpiter adque intemperanter
agat, omnino non curat. Ex tribus. uero illis uitae generibus.
otioso, actuoso et ex utroque conposito, quamuis salua fide
quisque possit in quolibet eorum uitam ducere et ad sempiterna
praemia peruenire, interest tamen quid amore teneat
ueritatis, quid officio caritatis inpendat.fNec sic esse quisque
debet otiosus, ut in eodem otio utilitatem non cogitet proximi,
nec sic actuosus, ut contemplationem non requirat Dei.
In otio non iners uacatio delectare debet, sed aut inquisitio
aut inuentio ueritatis, ut in ea quisque proficiat et quod
inuenerit ne alteri inuideat. In actione uero non amandus est
honor in hac uita siue potentia, quoniam omnia uana sub
sole, sed opus ipsum, quod per eundem honorem uel potentiam
fit, si recte adque utiliter fit, id est, ut ualeat ad eam
salutem subditorum, quae secundum Deum est; unde iam
superius disputauimus. Propter quod ait apostolus: Qui
episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Exponere
uoluit quid sit episcopatus, quia nomen est operis,
non honoris. Graecum est enim adque inde ductum uocabulum,
quod ille qui praeficitur eis quibus praeficitur superintendit,
curam scilicet eorum gerens;
est; ergo
dicere, ut intellegat non se esse episcopum, qui
g ducere/, teras., g 10 quisque debet esse v 13 in
aers g ua.tio g; uocatio e1 15 ne alteri a b g ρ α Dotnb.; nec
Quod ciues sanctorum in huius uitae tempore spe
beati sint.
Quam ob rem summum bonum ciuitatis Dei cum sit pax
aeterna adque perfecta, non per quam mortales transeant
nascendo adque moriendo, sed in qua inmortales maneant
nihil aduersi omnino patiendo: quis est qui illam uitam uel
beatissimam neget uel in eius comparatione istam, quae hic
agitur, quantislibet animi et corporis externarumque rerum
bonis plena sit, non miserrimam iudicet? Quam tamen quicumque
sic habet, ut eius usum referat ad illius finem, quam
diligit ardentissime ac fidelissime sperat, non absurde dici
etiam nunc beatus potest, spe illa potius quam re ista. Res
ista uero sine spe illa beatitudo falsa et magna miseria est;
non enim ueris animi bonis utitur, quoniam non est uera
sapientia, quae intentionem suam in his, quae prudenter
discernit, gerit fortiter, cohibet temperanter iusteque distribuit,
non in illum dirigit finem, ubi erit Deus omnia in omnibus,
aeternitate certa et pace perfecta.
9 sicom/ni, u eras., g 13 huius uitae
g f; nitae huius v; hoc p 15 aeterna pax v 25 uero ista a v 29 in
illum a2 b egp V; in om. a1; ad illum p u Domb.
An secundum definitiones Scipionis, quae in dialogo
Ciceronis sunt, umquam fuerit Romana res
publica.
Quapropter nunc est locus, ut quam potero breuiter ac
dilucide expediam, quod in secundo huius operis libro me
demonstraturum esse promisi, secundum definitiones, quibus
aput Ciceronem utitur Scipio in libris de re publica, numquam
rem publicam fuisse Romanam. Breuiter enim rem
publicam definit esse rem populi. Quae definitio si uera est,
numquam fuit Romana res publica, quia numquam fuit res
populi, quam definitionem uoluit esse rei publicae. Populum
enim esse definiuit coetum multitudinis iuris consensu et
utilitatis communione sociatum. Quid autem dicat iuris consensum,
disputando explicat, per hoc ostendens geri sine
iustitia non posse rem publicam; ubi ergo iustitia uera non
est, nec ius potest esse. Quod enim iure fit, profecto iuste
fit; quod autem fit iniuste, nec iure fieri potest Non enim
iura dicenda sunt uel putanda iniqua hominum constituta,
cum illud etiam ipsi ius esse dicant, quod de iustitiae fonte
manauerit, falsumque esse, quod a quibusdam non recte sentientibus
dici solet, id esse ius, quod ei, qui plus potest.
utile est. Quocirca ubi non est uera iustitia, iuris consensu
sociatus coetus hominum non potest esse et ideo nec populus
iuxta illam Scipionis uel Ciceronis definitionem; et si non
populus, nec res populi. sed qualiscumque multitudinis, quae
populi nomine digna non est. Ac per hoc, si res publica res
est populi et populus non est, qui consensu non sociatus est
iuris, non est autem ius, ubi nulla iustitia est: procul dubio
colligitur, ubi iustitia non est, non esse rem publicam. Iustitia
in viarg. e eniml autem p
10 definiuit 9 18 autem om. el p iniuste fit p 20 iustitia et
(ut ?) g 28 populi est v
iustitia est hominis, quae ipsum hominem Deo uero tollit et
inmundis daemonibus subdit? Hocine est sua cuique distribuere?
An qui fundum aufert eius, a quo emtus est, et tradit
ei, qui nihil habet in eo iuris, iniustus est; et qui se ipsum
aufert dominanti Deo, a quo factus est, et malignis seruit
spiritibus, iustus est?
Disputatur certe acerrime adque fortissime in eisdem ipsis
de re publica libris aduersus iniustitiam pro iustitia. Et
quoniam, cum prius ageretur pro iniustitiae partibus contra
iustitiam et diceretur nisi per iniustitiam rem publicam stare
augerique non posse, hoc ueluti ualidissimum positum erat,
iniustum esse, ut homines hominibus dominantibus seruiant;
quam tamen iniustitiam nisi sequatur imperiosa ciuitas, cuius
est magna res publica, non eam posse prouinciis imperare:
responsum est a parte iustitiae ideo iustum esse, quod talibus
hominibus sit utilis seruitus, et pro utilitate eorum fieri, cum
recte fit, id est cum inprobis aufertur iniuriarum licentia, et
domiti melius se habebunt, quia indomiti deterius se habuerunt;
subditumque est, ut ista ratio firmaretur, ueluti a natura
sumtum nobile exemplum adque dictum est: \'Quur igitur
Deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini ceterisque
uitiosis animi partibus?\' Plane hoc exemplo satis edoctum
est quibusdam esse utilem seruitutem, et Deo quidem ut
seruiatur utile esse omnibus. Seruiens autem Deo animus recte
imperat corpori, inque ipso animo ratio Deo Domino subdita
recte imperat libidini uitiisque ceteris. Quapropter ubi homo
Deo non seruit, quid in eo putandum est esse iustitiae?
quando quidem Deo non seruiens nullo modo potest iuste
animus corpori aut humana ratio uitiis imperare. Et si in
exgp; hocne est b e2; hoccine est av 4 eius agp p«X;
ei e v eius usque ad aufert l. 6 om. b 5 in eo habet v 9 adnersus
iustitiam pro iniustitia p 12 augerique ab e g p ρ λ ν ; gerique a
An uerus sit Deus, cui Christiani seruiunt, cui
soli debeat sacrificari.
Sed responderi potest: \'Quis iste Deus est aut unde dignus
probatur, cui deberent obtemperare Romani, ut nullum deorum
b 6 se v 7 adtendatur p 12 apparet p 14 sed iis g
-ti
17 quid g 21 sintj f (= sunt) e 22 ni g 23 qai/, a eras.. q
26 deus xPtanorum p
adhuc quaerere, quis iste sit Deus. Ipse est Deus, cuius
prophetae praedixerunt ista quae cernimus. Ipse est Deus, a
quo responsum accepit Abraham: In semine tuo benedicentur
omnes gentes. Quod in Christo fieri, qui secundum
carnem de illo semine exortus est, idem ipsi qui remanserunt
huius nominis inimici, uelint nolintue, cognoscunt.
Ipse est Deus, cuius diuinus Spiritus per eos locutus est,
quorum praedicta adque conpleta per ecclesiam, quam uidemus
toto orbe diffusam, in libris superioribus posui. Ipse
est Deus, quem Varro doctissimus Romanorum Iouem putat,
quamuis nesciens quid loquatur; quod tamen ideo commemorandum
putaui, quoniam uir tantae scientiae nec nullum istum
Deum potuit existimare nec uilem. Hunc enim eum esse
credidit, quem summum putauit deum. Postremo ipse est
Deus, quem doctissimus philosophorum, quamuis Christianorum
acerrimus inimicus, etiam per eorum oracula, quos deos
putat, deum magnum Porphyrius confitetur.
Quae Porphyrius dicat oraculis deorum responsa
esse de Christo.
Nam in libris. quos ex
exsequitur adque conscribit rerum ad philosophiam pertinentium
uelut diuina responsa, ut ipsa uerba eius, quem ad modum
ex Graeca lingua in Latinam interpretata sunt, ponam: \'Interroganti,
inquit, quem deum placando reuocare possit uxorem
suam a Christianismo, haec ait uersibus Apollo/ Deinde uerba
e 7 nomini e1 uellint nollentue g 8 diuinitas gp
11 Varro om. b 12 quaniais etiam e 13 putauit g 14 putuit g
..
exaestimare g; estimare, in mCtrg. existim., e eum om. e 20 Quod q
deomm] sanctorum p 21 esse om. 9 f 22 eglogion abegp 25 ling.
Btit
graeca v 26 posset p; pos , set m. 2., e 27 christianissimo b
litteris scribere aut adinflans leues pinnas per aera auis
uolare, quam pollutae reuoces inpiae uxoris sensum. Pergat
quo modo uult inanibus fallaciis [perseuerans et lamentari
fallaciis] mortuum Deum cantans, quem iudicibus recta sentientibus
perditum pessima in speciosis ferro uincta mors
interfecit.\' Deinde post hos uersus Apollinis, qui non stante
metro Latine interpretati sunt, subiunxit adque ait:
quidem inremediabile sententiae eorum manifestauit dicens,
quoniam Iudaei suscipiunt Deum magis quam isti.\' Ecce, ubi
decolorans Christum Iudaeos praeposuit Christianis, confitens
quod Iudaei suscipiant Deum. Sic enim exposuit uersus Apollinis,
ubi a iudicibus recta sentientibus Christum dicit occisum,
tamquam illis iuste iudicantibus merito sit ille punitus.
Viderim quid de Christo uates mendax Apollinis dixerit
adque iste crediderit aut fortasse uatem, quod non dixit,
dixisse iste ipse confinxerit. Quam sibi constet uel ipsa oracula
inter se faciat conuenire, postea uidebimus; hic tamen Iudaeos.
tamquam Dei susceptores, recte dicit iudicasse de Christo,
quod eum morte pessima excruciandum esse censuerint. Deus
itaque Iudaeorum, cui perhibet testimonium, audiendus fuit
dicens: Sacrificans dis eradicabitur, nisi Domino
tantum. Sed ad manifestiora ueniamus et audiamus quam
magnum Deum dicat esse Iudaeorum. Item ad ea, quae
om. b 2 inflans a u 7, pennas leues v pinnas beg:
pennas a p auis abgp% p X; ut auis p2 v; aut auis e 3 polluta g
h
pollutare uoces e uxorisis sensum b peragat e 4 perseuerans et
lamentari fallaciis om. g, recte ut puto, cum haec uerba interpretatio
esse uideantur antecedentium perseu. et lam. fallaciis
Dicit etiam bona philosophus iste de Christo, quasi oblitus
illius, de qua paulo ante locuti sumus, contumeliae suae, aut
quasi in somnis di eius maledixerint Christo et euigilantes
eum bonum esse cognouerint digneque laudauerint. Denique
tamquam mirabile aliquid adque incredibile prolaturus:
opinionem, inquit, profecto quibusdam uideatur esse quod
dicturi sumus. Christum enim di piissimum pronuntiauerunt
et inmortalem factum et cum bona praedicatione eius meminerunt;
Christianos uero pollutos, inquit, et contaminatos et
errore inplicatos esse dicunt et multis talibus aduersus eos
blasphemiis utuntur.\' Deinde subicit uelut oracula deorum
blasphemantium Christianos et post haec: \'De Christo autem,
inquit, interrogantibus si est Deus, ait Hecate: Quoniam
quidem inmortalis anima post corpus ut incedit, nosti; a
sapientia autem abscisa semper errat. Viri pietate praestantissimi
est illa anima; hanc colunt aliena a se ueritate.)
demomtr. euang. III, c. 7
2 subiecit e 3 est om. p 5 et caelum a b e p Domb.; et om.
6 nomina 9 7 ualde] uel p honorent pl 9 dixit esse p 13 etiamj
c
enim e 19 dicitur et 23 deor. orac. v 25 inquit om. b haeate 9
26 ut inchmt Domb. nostis b 27 abscissa g\\ uv erat [J 28 a
se aliena g
Deinde post uerba huius quasi oraculi sua ipse contexens:
Tiissimum igitur uirum, inquit, eum dixit et eius animam,
sicut et aliorum piorum, post obitum inmortalitate dignatam
et hanc colere Christianos ignorantes.) (
inquit: Quur ergo damnatus est? oraculo respondit dea:
Corpus quidem debilitantibus tormentis semper obpositum
est; anima autem piorum caelesti sedi insidet. Illa uero anima
aliis animabus fataliter dedit, quibus fata non adnuerunt
deorum dona obtinere neque habere Iouis inmortalis agnitionem,
errore inplicari. Propterea ergo dis exosi, quia, quibus
fato non fuit nosse Deum nec dona ab dis accipere, his fataliter
dedit iste errore inplicari. Ipse uero pius et in caelum,
sicut pii, concessit. Itaque hunc quidem non blasphemabis,
misereberis autem hominum dementiam, ex eo in eis facile
praecepsque periculum.\' \'
Qui ita stultus est, ut non intellegat aut ab homine
callido eoque Christianis inimicissimo haec oracula fuisse
conficta aut consilio simili ab inpuris daemonibus ista fuisse
responsa, ut scilicet, quoniam laudant Christum, propterea
credantur ueraciter uituperare Christianos adque ita, si possint,
intercludant uiam salutis aeternae, in qua fit quisque Christianus?
Suae quippe nocendi astutiae milleformi sentiunt non
esse contrarium, si credatur eis laudantibus Christum, dum
tamen credatur etiam uituperantibus Christianos; ut eum,
qui utrumque crediderit, talem Christi faciant laudatorem, ne
uelit esse Christianus, ac sic quamuis ab illo laudatus ab
istorum tamen daemonum dominatu eum non liberet Christus;
praesertim quia ita laudant Christum, ut, quisquis in eum
talem crediderit, qualis ab eis praedicatur, Christianus
m. 2 superscripto uerba, p contegens 61 3 dignatam codd.
praeter b, in quo dignam; donatam
Sane Christum laudans uel Porphyrius uel Hecate, cum
dicat eum ipsum fataliter dedisse Christianis, ut inplicarentur
errore, causas tamen eiusdem, sicut putat, pandit erroris.
Quas antequam ex uerbis eius exponam, prius quaero, si
fataliter dedit Christus Christianis erroris inplicationem, utrum
nolens an nolens dederit. Si uolens, quo modo iustus? Si
nolens, quo modo beatus? Sed iam causas ipsius audiamus
erroris. \'Sunt, inquit, spiritus terreni minimi loco quodam
malorum daemonum potestati subiecti. Ab his sapientes Hebraeorum
(quorum unus iste etiam Iesus fuit, sicut audisti
diuina Apollinis, quae superius dicta sunt) — ab his ergo
Hebraei daemonibus pessimis et minoribus spiritibus uetabant
om. e fotianus e 3 mendaoilocorum g 6 probare g
7 iudicibus eppa Domb.; a iud. abgv 17 illa g 21 dedisse fatal. v
26 iam om. p causam e x[>f g 28 potestate e 29 iste eras. g
30 apollonis e g
caelestes deos, amplius autem uenerari Deum Patrem. Hoc
autem, inquit, et di praecipiunt et in superioribus ostendimus,
quem ad modum animum aduertere ad Deum monent et
illum colere ubique imperant. Verum indocti et inpiae naturae,
quibus uere fatum non concessit ab dis dona obtinere
neque habere Iouis inmortalis notionem, non audientes et
deos et diuinos uiros deos quidem omnes recusauerunt, prohibitos
autem daemones et hos non odisse, sed reuereri.
Deum autem simulantes colere, ea sola, per quae Deus adoratur,
non agunt. Nam Deus quidem, utpote omnium Pater,
nullius indiget; sed nobis est bene, cum eum per iustitiam
et castitatem aliasque uirtutes adoramus, ipsam uitam precem
ad ipsum facientes per\'imitationem et inquisitionem de ipso.
Inquisitio enim purgat, inquit; imitatio deificat adfectionem
ad ipsum operando.\' Bene quidem praedicauit Deum Patrem,
et quibus sit colendus moribus dixit; quibus praeceptis prophetici
libri pleni sunt Hebraeorum, quando sanctorum uita
siue imperatur siue laudatur. Sed in Christianis tantum errat
aut tantum calumniatur, quantum uolunt daemones, quos
opinatur deos; quasi cuiquam difficile sit recolere, quae turpia,
quae dedecora erga deorum obsequium in theatris agebantur
et templis, et adtendere quae legantur dicantur audiantur in
ecclesiis, uel Deo uero quid offeratur, et hinc intellegere ubi
aedificium, et ubi ruina sit morum. Quis autem huic dixit
uel inspirauit, nisi diabolicus spiritus, tam uanum apertumque
mendacium, quod daemones ab Hebraeis coli prohibitos reuereantur
potius, quam oderint Christiani? Sed Deus ille. quem
coluerunt sapientes Hebraeorum, etiam caelestibus sanctis
1 uacare om. e uenarari e 3 etJ ut p 4 anim/aduertere, u
rit
erwt., ianiniaduertere b; animadnerteJ, e 5 Verum om. g 6 fa-
ctura b gl ab hia p; a diis v 7 abere e et om. g
. r..
9 sed ueri, in viarg. sed se uereri, e 13 deficat g 19 imperatur
b gp p n DOl/lú,; uituperatur aev
in hac nostra peregrinatione mortali ueneramur et amamus,
sacrificari uetat intonans in lege sua, quam dedit Hebraeo
populo suo, et ualde minaciter dicens: Sacrificans dis
eradicabitur. Et ne quisquam putaret daemonibus pessimis
terrenisque spiritibus, quos iste dicit minimos uel minores,
ne sacrificetur esse praeceptum (quia et ipsi in scripturis
sanctis dicti sunt di, non Hebraeorum, sed gentium; quod
euidenter in psalmo septuaginta interpretes posuerunt, dicentes:
Quoniam [omnes] di gentium daemonia), — ne quis
ergo putaret istis quidem daemoniis prohibitum, caelestibus
autem uel omnibus uel aliquibus sacrificari esse permissum,
mox addidit: Nisi Domino soli, id est nisi Domino tantum;
ne forte in eo, quod ait: Domino soli, Dominum
solem credat esse quispiam, cui sacrificandum putet; quod
non ita esse intellegendum in scripturis Graecis facillime
reperitur.
Deus igitur Hebraeorum, cui tam magnum tantus etiam
iste philosophus perhibet testimonium, legem dedit Hebraeo
populo suo, Hebraeo sermone conscriptam, non obscuram et
incognitam, sed omnibus iam gentibus diffamatam, in qua
lege scriptum est: Sacrificans dis eradicabitur nisi
Domino tantum. Quid opus est in hac eius lege eiusque
prophetis de hac re multa perquirere; immo non perquirere,
non enim abstrusa uel rara sunt, sed aperta et crebra colligere
et in hac disputatione mea ponere, quibus luce clarius
apparet nulli omnino nisi tantum sibi Deum uerum et summum
uoluisse sacrificari? Ecce hoc unum breuiter, immo
granditer, minaciter, sed ueraciter dictum ab illo Deo, quem
tam excellenter eorum doctissimi praedicant, audiatur timeatur
inpleatur, ne inoboedientes eradicatio consequatur.
om. egp 14 domino begpoa;
nisi Domino av 15 putet p p Domb.; putat rell. v 25 obstrusa g
26 disputatione/aponere, m eras., g
non quo rei egeat alicuius, sed quia nobis expedit, ut
res eius simus. Huic enim canitur in sacris litteris Hebraeorum:
Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam
bonorum meorum non eges. Huius autem
adque optimum sacrificium nos ipsi sumus, hoc est
ciuitas eius, cuius rei mysterium celebramus oblationibus
nostris, quae fidelibus notae sunt, sicut in libris praecedentibus
disputauimus. Cessaturas enim uictimas, quas in umbra
futuri offerebant Iudaei, et unum sacrificium gentes a solis
ortu usque ad occasum, sicut iam fieri cernimus, oblaturas
per prophetas Hebraeos oracula increpuere diuina; ex quibus
quantum satis uisum est, nonnulla protulimus et huic iam .
operi adspersimus. Quapropter ubi non est ista iustitia, ut
secundum suam gratiam ciuitati oboedienti Deus imperet
unus et summus, ne cuiquam sacrificet nisi tantum sibi, et
per hoc in omnibus hominibus ad eandem ciuitatem pertinentibus
adque oboedientibus Deo animus etiam corpori adque
ratio uitiis ordine legitimo fideliter imperet; ut, quem ad
modum iustus unus, ita coetus populusque iustorum uiuat
ex fide, quae operatur per dilectionem, qua homo diligit
Deum, sicut diligendus est Deus, et proximum sicut semet
ipsum, — ubi ergo non est ista iustitia, profecto non est
coetus hominum iuris consensu et utilitatis communione
. sociatus. Quod si non est, utique populus non est si uera
est haec populi definitio. Ergo nec res publica est, quia res
populi non est, ubi ipse populus non est.
2 quod p 3 huic codd.; Hinc v 4 dixit, g 13 uiBum est satis e
16 nec e 22 se ep 23 ista iusta iustitia p 26 puplica g
Qua definitione constet populi et rei publicae
nuncupationem recte sibi non solum Romanos, sed
etiam regna alia uindicare.
Si autem populus non isto, sed alio definiatur modo, uelut
si dicatur:
quas diligit concordi communione sociatus\', profecto, ut uideatur
qualis quisque populus sit, illa sunt intuenda, quae diligit.
Quaecumque tamen diligat, si coetus est multitudinis non
pecorum, sed rationalium creaturarum et eorum quae diligit
concordi communione sociatus est, non absurde populus nuncupatur;
tanto utique melior, quanto in melioribus, tantoque
deterior, quanto est in deterioribus concors. Secundum istam
definitionem nostram Romanus populus populus est et res
eius sine dubitatione res publica. Quid autem primis temporibus
suis quidue sequentibus populus ille dilexerit et quibus
moribus ad cruentissimas seditiones adque inde ad socialia
adque ciuilia bella perueniens ipsam concordiam, quae salus
est quodam modo populi, ruperit adque corruperit, testatur
historia; de qua in praecedentibus libris multa posuimus.
Nec ideo tamen uel ipsum non esse populum uel eius rem
dixerim non esse rem publicam, quamdiu manet qualiscumque
rationalis multitudinis coetus, rerum quas diligit concordi
communione sociatus. Quod autem de isto populo et de ista
re publica dixi, hoc de Atheniensium uel quorumcumque
Graecorum, hoc de Aegyptiorum, hoc de illa priore Babylone
Assyriorum, quando in rebus publicis suis imperia uel parua
uel magna tenuerunt, et de alia quacumque aliarum gentium
intellegar dixisse adque sensisse. Generaliter quippe ciuitas
inpiorum, cui non imperat Deus oboedienti sibi, ut sacrificium
non offerat nisi tantummodo sibi, et per hoc in illa et animus
alterum populua
om. g 15 resbnplica e 18 solus g 19 quodammodo est v
ru/perit, m eras., g . corrupuerit e 24 cummun. e 27 suis publicis v
ueritate.
Quod non possint ibi uerae esse uirtutes, ubi non
est uera religio.
Quamlibet enim uideatur animus corpori et ratio uitiis
laudabiliter imperare, si Deo animus et ratio ipsa non seruit,
sicut sibi esse seruiendum ipse Deus praecepit, nullo modo
corpori uitiisque recte imperat. Nam qualis corporis adque
uitiorum potest esse mens domina ueri Dei nescia nec eius
imperio subiugata, sed uitiosissimis daemonibus corrumpentibus
prostituta? Proinde uirtutes, quas habere sibi uidetur,
per quas imperat corpori et uitiis, ad quodlibet adipiscendum
uel tenendum rettulerit nisi ad Deum, etiam ipsae uitia sunt
potius quam uirtutes. Nam licet a quibusdam tunc uerae
adque honestae putentur esse uirtutes, cum referuntur ad se
ipsas nec propter aliud expetuntur: etiam tunc inflatae ac
superbae sunt, et ideo non uirtutes, sed uitia iudicanda sunt.
Sicut enim non est a carne sed super carnem, quod carnem
facit uiuere: sic non est ab homine, sed super hominem,
quod hominem facit beate uiuere; nec solum hominem, sed
etiam quamlibet potestatem uirtutemque caelestem.
De pace populi alienati a Deo, qua utitur ad pietatem
populus Dei, dum in hoc peregrinus est
mundo.
Quocirca ut uita carnis anima est, ita beata uita hominis
Deus est, de quo dicunt sacrae litterae Hebraeorum: Beatus
e 4 possant q; sint p esse uerae q; esse om. p
8 seruiendum esse v praecipit p 9 imperant e 12 trestitnta. M
marg. m. 2 \'prostituta, e haberi p sibi habere v 13 et nitiisl
iudiciis e 14 nisi ad Deum rettulerit v ipsa codd. 16 adque]
et v cum ad se ipsas referuntur v 18 et ideo a beg p p2 fJ; et Oil.
p1 a Domb. 24 aliena f ad p. p. Dei om. q
igitur populus ab isto alienatus Deo. Diligit tamen etiam
ipse quandam pacem suam non inprobandam, quam quidem
non habebit in fine, quia non ea bene utitur ante finem.
Hanc autem ut interim habeat in hac uita, etiam nostri
interest; quoniam, quamdiu permixtae sunt ambae ciuitates,
utimur et nos pace Babylonis; ex qua ita per fidem populus
Dei liberatur, ut aput hanc interim peregrinetur. Propter quod
et apostolus admonuit ecclesiam, ut oraret pro regibus eius
adque sublimibus, addens et dicens: Ut quietam et tranquillam
uitam agamus cum omni pietate et caritate,
et propheta Hieremias, cum populo Dei ueteri praenuntiaret
captiuitatem et diuinitus imperaret, ut oboedienter
irent in Babyloniam Deo suo etiam ista patientia seruientes
monuit et ipse ut oraretur pro illa dicens: Quia in eius
est pace pax uestra, utique interim temporalis, quae bonis
malisque communis est.
De pace seruientium Deo, cuius perfecta tranquillitas
in hac temporali uita non potest adprehendi.
Pax autem nostra propria et hic est cum Deo per fidem
et in aeternum erit cum illo per speciem. Sed hic siue illa
communis siue nostra propria talis est pax, ut solacium miseriae
sit potius quam beatitudinis gaudium. Ipsa quoquo nostra
iustitia, quamuis uera sit propter uerum boni finem, ad quem
refertur, tamen tanta est in hac uita, ut potius remissione
peccatorum constet quam perfectione uirtutum. Testis est
ab egp av; ipso p Donib. ipse etiam v
5 etiam nostri mss.; nostra etiam v 7 Dei populus v 12 praenunt.
codd.; uenturam praenunt. v 14 in Babyl. irent v 15 pro ipsa, in
ntarg. pro illa, e 22 hec, e
In quem finem uenturus sit exitus inpiorum.
Eorum autem, qui non pertinent ad istam ciuitatem Dei,
erit e contrario miseria sempiterna, quae mors etiam secunda
dicitur, quia nec anima ibi uiuere dicenda est, quae a uita
Dei alienata erit, nec corpus, quod aeternis doloribus subiacebit;
ac per hoc ideo durior ista secunda mors erit, quia
finiri morte non poterit. Sed quoniam sicut miseria beatitudini
et mors uitae, ita bellum paci uidetur esse contrarium: merito
quaeritur, sicut pax in bonorum finibus praedicata est adque
laudata, quod uel quale bellum e contrario in finibus malorum
possit intellegi. Verum qui hoc quaerit, adtendat quid in
bello noxium perniciosumque sit, et uidebit nihil aliud quam
rerum esse inter se aduersitatem adque conflictum. Quod
igitur bellum grauius et amarius cogitari potest, quam ubi
uoluntas sic aduersa est passioni et passio uoluntati, ut nullius
earum uictoria tales inimicitiae finiantur, et ubi sic confligit
cum ipsa natura corporis uis doloris, ut neutrum alteri cedat?
e cuius] eius p 2 ista] iusta p 4 quidquam v
repugnauit e 6 oboed. ibi erit v 8 in om. e 9 esse om. e 14 e
om. e etiam secunda mors v 18 finire g 21 in fin. mal. e contrario
v 23 sq. esse quam inter se rerum aduersitatem v 24 esse
om. p 27 ut ubi e
Hic enim quando contingit iste conflictus, aut dolor uincit
et sensum mors adimit, aut natura uincit et dolorem sanitas
tollit. Ibi autem et dolor permanet ut adfligat, et natura
perdurat ut sentiat; quia utrumque ideo non deficit, ne poena
deficiat. Ad hos autem fines bonorum et malorum, illos expetendos,
istos cauendos, quoniam per iudicium transibunt ad
illos boni, ad istos mali: de hoc iudicio, quantum Deus donauerit,
in consequenti uolumine disputabo.
Quod, quamuis omni tempore Deus iudicet, in hoc
tamen libro de nouissimo eius iudicio sit proprie
disputandum.
De die ultimi iudicii Dei quod ipse donauerit locuturi
eumque adserturi aduersus inpios et incredulos tamquam in
aedificii fundamento prius ponere testimonia diuina debemus:
quibus qui nolunt credere, humanis ratiunculis falsis adque
fallacibus contrauenire conantur, ad hoc ut aut aliud significare
contendant quod adhibetur testimonium de litteris sacris,
aut omnino diuinitus esse dictum negent. Nam nullum existimo
esse mortalium, qui cum ea, sicut dicta sunt, intellexerit
et a summo ac uero Deo per animas sanctas dicta esse
crediderit, non eis cedat adque consentiat, siue id etiam ore
fateatur siue aliquo uitio fateri erubescat aut metuat, uel
etiam peruicacia simillima insaniae id, quod falsum esse nouit
g 5 expectandos gx 6 cauendos usque ad istos om. e
EXPLICIT LIBER NONUS DECIMUS. INCIPIT LIBER VIGESIMUS e
EXPLIC. LIB. XVIIII. INCIP. LIB. XX. g 16 ultimo e1 20 ant
(m. 2 in ras.) hoc aut aliud e 22 omnino, no m. 2 eraso Q, g 23 mortalem
gl 25 credat, cre m. 2 in ras., e etiam id e
etiam contentiosissime defendere moliatur.
Quod ergo in confessione ac professione tenet omnis ecclesia
Dei ueri Christum de caelo esse uenturum ad uiuos ac
mortuos iudicandos, hunc diuini iudicii ultimum diem dicimus,
id est nouissimum tempus. Nam per quot dies hoc iudicium
tendatur, incertum est; sed scripturarum more sanctarum
diem poni solere pro tempore nemo, qui illas litteras quamlibet
neglegenter legerit, nescit. Ideo autem, cum diem iudicii
Dei dicimus, addimus ultimum uel nouissimum, quia et
nunc iudicat et ab humani generis initio iudicauit dimittens
de paradiso et a ligno uitae separans primos homines peccati
magni perpetratores; immo etiam quando angelis peccantibus
non pepercit, quorum princeps homines a se ipso subuersus
inuidendo subuertit, procul dubio iudicauit; nec sine illius
alto iustoque iudicio et in hoc aerio caelo et in terris et
daemonum et hominum miserrima est uita, erroribus aerumnisque
plenissima. Verum etsi nemo peccasset, non sine bono
rectoque iudicio uniuersam rationalem creaturam perseuerantissime
sibi suo Domino cohaerentem in aeterna beatitudine
retineret. Iudicat etiam non solum uniuersaliter de genere
daemonum adque hominum, ut miseri sint propter primorum
meritum peccatorum; sed etiam de singulorum operibus propriis,
quae gerunt arbitrio uoluntatis. Nam et daemones ne
torqueantur precantur, nec utique iniuste uel parcitur eis uel
pro sua quique inprobitate torquentur; et homines plerumque
aperte, semper occulte, luunt pro suis factis diuinitus poenas
sine in hac uita siue post mortem: quamuis nullus hominum
agat recte, nisi diuino adiuuetur auxilio; nullus daemonum
aut hominum agat inique, nisi diuino eodemque iustissimo
1 tUrba inclusa om. begp 3 aut prof. g; om. p 4 aeri dei p
6 quod g 14 sabuersns m. 2 in ras. e; subuersos a b g; eubmereos p;
sobuersis p 16 aereo p 20 sibi] sub p Domino suo v 26 quiaque
p torque/tur, n eras., g; torquetur p
aput Deum; etiam sicut ipse alibi dicit, inscrutabilia
sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae
eius. Non igitur in hoc libro de illis primis nec de istis
mediis Dei iudiciis, sed de ipso nouissimo, quantum ipsi
tribuerit, disputabo, quando Christus de caelo uenturus est
uiuos iudicaturus et mortuos. Iste quippe dies iudicii proprie
iam uocatur, eo quod nullus ibi erit inperitae querellae locus,
quur iniustus ille sit felix et quur ille iustus infelix. Omnium
namque tunc nonnisi bonorum uera et plena felicitas et
omnium nonnisi malorum digna et summa infelicitas apparebit.
De uarietate rerum humanarum, cui non
potest dici deesse iudicium Dei, quamuis neque at
uestigari.
Nunc autem et mala aequo animo ferre discimus, quae
patiuntur et boni, et bona non magnipendere, quae adipiscuntur
et mali; ac per hoc etiam in his rebus, in quibus
non apparet diuina iustitia, salutaris est diuina doctrina.
Nescimus enim quo iudicio Dei bonus ille sit pauper, malus
ille sit dines; iste gaudeat, quem pro suis perditis moribus
cruciari debuisse maeroribus arbitramur, contristetur ille, quem
uita laudabilis gaudere debuisse persuadet; exeat de iudicio
non solum inultus, uerum etiam damnatus innocens, aut
iniquitate iudicis pressus aut falsis obrutus testimoniis, e
contrario scelestus aduersarius eius non solum inpunitus.
uerum etiam uindicatus insultet; inpius optime ualeat, pius
languore tabescat; latrocinentur sanissimi iuuenes, et qui nec
codd.; et v 3 eius ab e gp p a Domb.; Dei v 5 nouissimo
egp Domb.; nouias. iudicio abv 9 iustus ille v 14 cuiusp 23 de.
buissem erroribus gl
adfligantur infantes; utilis rebus humanis inmatura
morte rapiatur, et qui uidetur nec nasci debuisse, diutissime
insuper uiuat; plenus criminibus sublimetur honoribus, et
hominem sine querella tenebrae ignobilitatis abscondant, et
cetera huius modi, quae quis colligit, quis enumerat? Quae
si haberent in ipsa uelut absurditate constantiam, ut in hac
uita, in qua homo, sicut sacer psalmus eloquitur, uanitati
similis factus est et dies eius uelut umbra praetereunt,
nonnisi mali adipiscerentur transitoria bona ista
adque terrena, nec nisi boni talia paterentur mala: posset
hoc referri ad iudicium iustum Dei siue etiam benignum, ut,
qui non erant adsecuturi bona aeterna, quae faciunt beatos,
temporalibus uel deciperentur pro malitia sua, uel pro Dei
misericordia consolarentur bonis, et qui non erant passuri
aeterna tormenta, temporalibus uel pro suis quibuscumque et
quantuliscumque peccatis adfligerentur, uel propter inplendas
uirtutes exercerentur malis. Nunc uero, quando non solum in
malo sunt boni et in bono mali, quod uidetur iniustum,
uerum etiam plerumque et malis mala eueniunt et bonis
bona proueniunt: magis inscrutabilia fiunt iudicia Dei et
inuestigabiles uiae eius. Quamuis ergo nesciamus quo iudicio
Deus ista uel faciat uel fieri sinat, aput quem summa uirtus
est et summa sapientia, summa iustitia, nulla infirmitas, nulla
temeritas. nulla iniquitas: salubriter tamen discimus non
magnipendere seu bona seu mala, quae uidemus esse bonis
malisque communia, et illa bona quaerere, quae bonorum,
adque illa mala maxime fugere, quae propria sunt malorum.
v, correxit Diibner utiles-rapiantur p v
3 uidentur-uiuant v 5 querilla gx 9 et om. e 11 posit et g
12 sine] sicut b; uel v ut et p 22 illius v 24 est et a b e g p α ν;
Quid in libro ecclesiaste Salomon de his, quae in
hac uita et bonis et malis sunt communia,
Nempe Salomon, sapientissimus rex Israel, qui regnauit in
Hierusalem, librum, qui uocatur ecclesiastes et a Iudaeis
quoque habetur in sacrarum canone litterarum, sic exorsus
est: Vanitas uanitantium, dixit ecclesiastes; uanitas
uanitantium, omnia uanitas. Quae abundantia
homini in omni labore suo, quo laborat sub sole?
Et cum ex hac sententia conecteret cetera, commemorans
aerumnas erroresque uitae huius et uanescentes interea temporum
lapsus, ubi nihil solidum, nihil stabile retinetur: in
ea rerum uanitate sub sole illud etiam deplorat quodam
. modo, quod, cum sit abundantia sapientiae super insipientiam,
sicut abundantia lucis super tenebras, sapientisque oculi sint
in capite ipsius et stultus in tenebris ambulet, unus tamen
incursus incurrat omnibus, utique in hac uita quae sub sole
agitur, significans uidelicet ea mala, quae bonis et malis
17 Eccle. 1, 2 sq. 24 Eccle. 2, 13 sq. 1 adj in p 6 dei iudicio p 7 multe paene et omnii p 8 sq.
sensus mentesque mort. lateant v 12 sint p disputaret gf 17 uanitantium
ablgv; uatantium el; uanitatum e2 II dixit eccles. uan.
uanitantium om. ep 18 uanita/t/um, n et i erasts, a b omnia ep p a
DOfnb.; et omnia abgv homini abund. v 19 quod g
patiantur mala, tamquam mali sint, et mali, tamquam boni
sint, adipiscantur bona, ita loquens: Est, inquit, uanitas,
quae facta est super terram, quia sunt iusti, super
quos uenit sicut factum inpiorum, et sunt inpii
super quos uenit sicut factum iustorum. Dixi quoniam
hoc quoque uanitas. In hac uanitate, cui quantum
satis uisum est intimandae totum istum librum uir sapientissimus
deputauit (non utique ob aliud, nisi ut eam uitam
desideremus, quae uanitatem non habet sub hoc sole, sed
ueritatem sub illo qui fecit hunc solem), — in hac ergo
uanitate numquid nisi iusto Dei rectoque iudicio similis eidem
uanitati factus uanesceret homo? In diebus tamen uanitatis
suae interest plurimum, utrum resistat an obtemperet ueritati,
et utrum sit expers uerae pietatis an particeps; non propter
uitae huius uel bona adquirenda uel mala uitanda uanescendo
transeuntia, sed propter futurum iudicium, per quod erunt
et bonis bona et malis mala sine fine mansura. Denique iste
sapiens hunc librum sic conclusit, ut diceret: Deum time
et mandata eius custodi, quia hoc est omnis homo;
quia omne hoc opus Deus adducet in iudicium in
omni despecto, siue bonum siue malum. Quidbreuius,
uerius, salubrius dici potuit? Deum, inquit, time et mandata
eius custodi, quia hoc est omnis homo. Quicumque
enim est, hoc est, custos utique mandatorum Dei;
quoniam qui hoc non est, nihil est; non enim ad ueritatis
imaginem reformatur, remanens in similitudine uanitatis. Quia
omne hoc opus, id est, quod ab homine fit in hac uita,
siue bonum sine malum, Deus adducet in iudicium
om. g 4 isti g 5 sq. inpiorum in ras. g; iniustorum p
et sunt usque ad Dixi in marg. g; et sunt usque ad iustorum om. p
8 intimanda e/totum, t eras., g; intimandae, in marg. uanitati, e 9 earn]
beatam a 10 desideraremus e 19 concludit p 22 et 430, 1 despecto
a bp p v; dispectu g; despectu ea
hic uidetur et ideo nec uidetur; quoniam Deus et ipsum
uidet nec eum despicit nec cum iudicat praeterit.
Quod ad disserendum de nouissimo iudicio Dei
noui primum testamenti ac deinde ueteris testimonia
prolaturus sit.
Huius itaque ultimi iudicii Dei testimonia de scripturis
sanctis, quae ponere institui, prius eligenda sunt de libris
instrumenti noui, postea de ueteris. Quamuis enim uetera
priora sint tempore, noua tamen anteponenda sunt dignitate,
quoniam illa uetera praeconia sunt nouorum. Noua igitur
ponentur prius, quae ut firmius probemus, adsumentur et
uetera. In ueteribus habentur lex et prophetae, in nouis euangelium
et apostolicae litterae. Ait autem apostolus: Per
legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine
lege iustitia Dei manifestata est, testificata per
legem et prophetas; iustitia autem Dei per fidem
Iesu Christi in omnes qui credunt. Haec iustitia Dei
ad nouum pertinet testamentum et testimonium habet a ueteribus
libris, hoc est lege ac prophetis. Prius igitur ipsa causa
ponenda est, et postea testes introducendi. Hunc et ipse
Christus Iesus ordinem seruandum esse demonstrans: Scriba,
inquit, eruditus in regno Dei similis est uiro patri
familias proferenti de thesauro suo noua et uetera.
Non dixit: \'Vetera et noua\', quod utique dixisset, nisi maluisset
meritorum ordinem seruare quam temporum.
om. e 3 dispicet g 13 cuae e1 21 lege gp; a lege c
Domb. ac egp; et v Domb. ergo v 22 et ante ipse om. g 23 Iesna
Chr. v 24 uiro om. p
Quibus sententiis Domini Saluatoris diuinum
iudicium futurum in fine saeculi declaretur.
Ergo ipse Saluator cum obiurgaret ciuitates, in quibus
uirtutes magnas fecerat neque crediderant, et eis alienigenas
anteponeret: Verum tamen, inquit, dico uobis, Tyro et
Sidoni remissius erit in die iudicii quam uobis;
et paulo post alteri ciuitati: Arnen, inquit, dico uobis,
quia terrae Sodomorum remissius erit in die
iudicii quam tibi (hic euidentissime praedicat diem iudicii
esse uenturum) ; et alio loco: Viri Nineuitae, inquit, surgent
in iudicio cum generatione ista et condemnabunt
eam; quia paenitentiam egerunt in praedicatione
Ionae, et ecce plus quam Iona hic. Regina
Austri surget in iudicio cum generatione ista et
condemnabit eam; quia uenit a finibus terrae
audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam
Salomon hic. Duas res hoc loco discimus, et uenturum
esse iudicium et cum mortuorum resurrectione uenturum. De
Nineuitis enim et regina Austri quando ista dicebat, de mortuis
sine dubio loquebatur, quos tamen in die iudicii resurrecturos
esse praedixit. Nec ideo dixit: \'
ipsi iudicabunt; sed quia ex ipsorum conparatione isti merito
damnabuntur.
Rursus alio loco, cum de hominum bonorum et malorum
nunc permixtione, postea separatione, quae utique die iudicii
futura est, loqueretur, adhibuit similitudinem de tritico seminato
et superseminatis zizaniis, eamque suis exponens discipulis:
Qui seminat, inquit, bonum semen, est filius
p 11 surgant g; resnrgent p 12 in sup. lin. g
13 eierant g 17 et om. e 18 hoc loco res v 21 resurrectaros
Item discipulis suis: Arnen, inquit, dicouobis, quod
uos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum
sederit filius hominis in sede maiestatis suae,
sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes
duodecim tribus Israel. Hic discimus cum suis discipulis
iudicaturum Iesum. Unde et alibi Iudaeis dixit: Si ego
in Beelzebub eicio daemonia, filii uestri in quo
eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt uestri. Nec quoniam
super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines
cum illo iudicaturos putare debemus. Duodenario quippe .
numero uniuersa quaedam significata est iudicantium multitudo
propter duas partes numeri septenarii, quo significatur
plerumque uniuersitas; quae duae partes, id est tria et
gp 4 uero mss.; autem v 5 autem mss.; uero v 8 sq.
colligunt-mittunt g pa Domb.; colligent-mittent abepv 10 camino
g 11 gentium e sicut sup. lin. e 12 aures aegppa Dorab.;
auree audiendi b v 13 multo eum v 17 qui secuti] pfecuti (p pro q
scripto) e generat. e 19 iudic. duodecim om. e 21 ergo «
22 behelzebum g 23 uestri erunt pv 27 septinarii quo4 g
et quattuor ter et tria quater duodecim sunt, et si qua alia
huius duodenarii numeri, quae ad hoc ualeat, ratio reperitur.
Alioquin, quoniam in locum Iudae traditoris apostolum Matthiam
legimus ordinatum, apostolus Paulus, qui plus omnibus
illis laborauit, ubi ad iudicandum sedeat non habebit;
qui profecto cum aliis sanctis ad numerum iudicum se pertinere
demonstrat. cum dicit: Nescitis quia angelos
iudicabimus? De ipsis quoque iudicandis in hoc numero
duodenario similis causa est. Non enim quia dictum est:
Iudicantes duodecim tribus Israel, tribus Leui, quae
tertia decima est, ab eis iudicanda non erit, aut solum illum
populum, non etiam gentes cet.eras indicabunt. Quod autem
ait: In regeneratione, procul dubio mortuorum resurrectionem
nomine uoluit regenerationis intellegi. Sic enim caro
nostra regenerabitur per incorruptionem, quem ad modum
est anima nostra regenerata per fidem.-
Multa praetereo, quae de ultimo iudicio ita dici uidentur,
ut diligenter considerata reperiantur ambigua uel magis ad
aliud pertinentia, siue scilicet ad eum Saluatoris aduentum,
quo per totum hoc tempus in ecclesia sua uenit, hoc est in
membris suis, particulatim adque paulatim, quoniam tota
corpus est eius; siue ad excidium terrenae Hierusalem; quia
et de illo cum loquitur, plerumque sic loquitur, tamquam de
fine saeculi adque illo die iudicii nouissimo et magno loquatur;
ita ut dignosci non possit omnino, nisi ea, quae aput
tres euangelistas Matthaeum, Marcum et Lucam de hac re
similiter dicta sunt, inter se omnia conferantur. Quaedam
quippe alter obscurius, alter explicat planius, ut ea, quae ad
sup. lin. e 3 huins.... ualeat in marg. g 4 mathian e
"y illis omnibus v 13 cet. gentes v 14 geneT. e 22 adque paul.
om. e p 23 eius est e 25 illo eglp Domb.; de illo a b g2 v dl
iudicio, in marg. die iudicii, e 26 dinosci eg 29 plenius g
facere utcumque curaui in quadam epistula, quam rescripsi
ad beatae memoriae uirum Hesychium, Salonitanae urbis episcopum,
cuius epistulae titulus est: De fine saeculi.
Proinde iam illud hic dicam, quod in euangelio secundum
Matthaeum de. separatione bonorum et malorum legitur per
iudicium praesentissimum adque nouissimum Christi. Cum
autem uenerit, inquit, filius hominis in maiestate
sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super
sedem maiestatis suae, et congregabuntur ante
eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem.
sicut pastor segregat oues ab haedis, et statuet
oues quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris.
Tunc dicet rex his, qui a dextris eius erunt:
Venite, benedicti patris mei, possidete paratum
uobis regnum a constitutione mundi.
et dedistis mihi manducare; sitiui, et dedistis
mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus.
et operuistis me; [infirmus, et uisitastis me] in
carcere eram, et uenistis ad me. Tunc respondebunt
ei iusti dicentes: Domine, quando te uidimus
esurientem, et pauimus; sitientem, et dedimus
potum? Quando autem te uidimus hospitem.
et collegimus te; aut nudum, et cooperuimus te?
Aut quando te uidimus infirmum aut in carcere,
et uenimus ad te? Et respondens rex dicet illis:
Arnen dico uobis, quamdiu fecistis uni de his fratribus
meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet,
inquit, et his qui a sinistris erunt: Discedite a me,
1 rera om. eg 3 esych. eg; esjtium p 5 hic om. g 8 ueniret a
11 separabit, it tn. 2 erasis unt, e 12 statuit g 19 operllistis codd.
praeter a; cooper.
Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit
Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant
Patrem; qui non honorificat Filium, non
honorificat Patrem, qui misit illum: protinus addidit:
Amen, amen dico uobis, quia, qui uerbum meum
audit et credit ei qui misit me, habet uitam aeternam,
et in iudicium non uenit, sed transiit a morte
in uitam. Ecce hic dixit fideles suos in iudicium non uenire.
Quo modo ergo per iudicium separabuntur a malis et ad
eius dexteram stabunt, nisi quia hoc loco iudicium pro damnatione
posuit? In tale quippe iudicium non uenient, qui
audiunt uerbum eius et credunt ei, qui misit illum.
Quae sit prima resurrectio, quae secunda.
Deinde adiungit et dicit: Amen, amen dico uobis,
quia
uocem filii Dei, et qui audierint uiuent. Sicut
enim Pater habet uitam in semet ipso, sic dedit
g) codd. praeter p, o; zabulo p Domb. 3 deitrosj
istos m. 2 in ras. e 5 factum non est v 6 respondit e g
p 7 ct ibant inquit hi a beg p p Domb.; et ibunt hi inquit a;
et hi, inquit, in suppl aet. ibunt v 16 me misit v 17 uenit abegppa
Domb.; ueniet
De quo iudicio consequenter adiunxit adque ait: Et potestatem
dedit ei iudicium facere, quia filius hominis
est. Hic ostendit, quod in ea carne ueniet iudicaturus,
in qua uenerat iudicandus. Ad hoc enim ait: Quoniam
filius hominis est. Ac deinde subiungens unde agimus:
Nolite, inquit, mirari hoc, quia ueniet hora, in qua
omnes, qui in monumentis sunt, audient uocem
eius et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem
uitae; qui uero mala egerunt, in resurrectionem
iudicii. Hoc est illud iudicium, quod paulo ante,
sicut nunc, pro damnatione posuerat dicens: Qui uerbum
meum audit et credit
aeternam et in iudicium non uenit, sed transiit a
morte in uitam, id est, pertinendo ad primam resurrectionem,
qua nunc transitur a morte ad uitam, in damnationem
non ueniet, quam significauit appellatione iudicii, sicut etiam
hoc loco, ubi ait: Qui [uero] mala egerunt, in resurrectionem
iudicii, id est damnationis. Resurgat ergo in
prima, qui non uult in secunda resurrectione damnari. Venit
enim hora, et nunc est, quando mortui audient
uocem filii Dei, et qui audierint, uiuent, id est, in
damnationem non uenient, quae secunda mors dicitur: in
quam mortem post secundam, quae corporum futura est,
resurrectionem praecipitabuntur, qui in prima, quae animarum
3 est post iudicii habet e 7 ei et g 11 uenit v 17 aud et !I
bit
habet g 18 uenit a b p ρ1 Domb. i ueniet
De duabus resurrectionibus et de mille annis quid
in apocalypsi Iohannis scriptum sit et quid de
eis rationabiliter sentiatur.
De his duabus resurrectionibus idem Iohannes euangelista
in libro, qui dicitur apocalypsis, eo modo locutus est, ut
earum prima a quibusdam nostris non intellecta insuper
etiam in quasdam ridiculas fabulas uerteretur. Ait quippe in
libro memorato Iohannes apostolus: Et uidi angelum
descendentem de caelo, habentem clauem abyssi
et catenam in manu sua. Et tenuit draconem illum
serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus
et satanas; [et] adligauit illum mille annis et
misit illum in abyssum; et elusit et signauit super
eum, ut non seduceret iam gentes, donec finiantur
mille anni; post haec oportet eum solui breui
tempore. Et uidi sedes et sedentes super eas, et
iudicium datum est. Et animae occisorum propter
testimonium Iesu et propter uerbum Dei, et si
qui non adorauerunt bestiam nec imaginem eius,
neque acceperunt inscriptionem in fronte aut in
manu sua, et regnauerunt cum Iesu mille annis;
reliqui eorum non uixerunt, donec finiantur mille
anni. Haec resurrectio prima est. Beatus et sanctus
est, qui habet in hac prima resurrectione
partem. In istis secunda mors non habet potestatem;
sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt
cum eo mille annis. Qui propter haec huius libri
uerba primam resurrectionem futuram suspicati sunt corporalem,
inter cetera maxime numero annorum mille permoti
2 resurrectionis gf 13 et ante adlig. om. 14 cluBit
albelg p Domb.; clausit a2 e2 p a v significauit b 17 et atIte sedent.
..
erasum e super, :n marg. supra, e 20 adorauerint e 21 nec b e
fieri sabbatismum, uacatione scilicet sancta post labores
annorum sex milium, ex quo creatus est homo et magni
illius peccati merito in huius mortalitatis aerumnas de paradisi
felicitate dimissus est, ut, quoniam scriptum est: Unus
dies aput Dominum sicut mille anni, et mille anni
sicut dies unus, sex annorum milibus tamquam sex diebus
inpletis, sequatur uelut septimus sabbati in annis mille postremis,
ad hoc scilicet sabbatum celebrandum resurgentibus
sanctis. Quae opinio esset utcumque tolerabilis, si aliquae
deliciae spiritales in illo sabbato adfuturae sanctis per Domini
praesentiam crederentur. Nam etiam nos hoc opinati fuimus
aliquando. Sed cum eos, qui tunc resurrexerint, dicant
carnalibus epulis uacaturos, in quibus cibus sit
tantus ac potus, ut non solum nullam modestiam teneant,
sed modum quoque ipsius incredulitatis excedant: nullo modo
ista possunt nisi a carnalibus credi. Hi autem qui spiritales
sunt, istos ista credentes
quos uerbum e uerbo exprimentes nos possemus miliarios
nuncupare. Eos autem longum est refellere ad singula; sed
potius, quem ad modum scriptura haec accipienda sit, iam
debemus ostendere.
Ait ipse Dominus Iesus Christus: Nemo potest introire
in domum fortis et uasa eius eripere, nisi prius
adligauerit fortem, diabolum uolens intellegi fortem,
quia ipse genus humanum potuit tenere captiuum; uasa uero
eius, quae fuerat erepturus, fideles suos futuros, quos ille in
diuersis peccatis adque inpietatibus possidebat. Ut ergo adligaretur
hic fortis, propterea uidit iste apostolus in apocalypsi
uelut beg p; ueluti v Domb. 2 sabbaptismum e uocat. g
5 demissus g; missus bt 6 deum bg 7 unus sup. lin. e 8 uelllt]
tamquam b sabb. septimus v 11 dei b 14 baccatur e 17 a
om. bl 18 ita bg chiliathas e 19 possemus elp Domb.; possnmus
a b e2 9 v 25 diabul. et sic semper 9 27 fuerant g
abyssi et catenam in manu sua. Et tenuit, inquit,
draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus
est diabolus et satanas, et adligauit illum
mille annis, hoc est, eius potestatem ab eis seducendis ac
possidendis. qui fuerant liberandi, cohibuit adque frenauit.
Mille autem anni duobus modis possunt, quantum mihi occurrit.
intellegi: aut quia in ultimis annis mille ista res agitur,
id est sexto annorum miliario tamquam sexto die, cuius nunc
spatia posteriora uoluuntur, secuturo deinde sabbato, quod
non habet uesperam. requie scilicet sanctorum, quae non
habet finem, ut huius miliarii tamquam diei nouissimam
partem, quae remanebat usque ad terminum saeculi, mille
annos appellauerit eo loquendi modo, quo pars significatur a
toto; aut certe mille annos pro annis omnibus huius saeculi
posuit. ut perfecto numero notaretur ipsa temporis plenitudo.
Millenarius quippe numerus denarii numeri quadratum solidum
reddit. Decem quippe deciens ducta fiunt centum, quae iam
figura quadrata, sed plana est; ut autem in altitudinem surgat
et solida fiat, rursus centum deciens multiplicantur, et mille
sunt. Porro si centum ipsa pro uniuersitate aliquando ponantur,
quale illud est, quod Dominus omnia sua dimittenti et eum
sequenti promisit dicens: Accipiet in hoc saeculo centuplum,
quod exponens quodam modo apostolus ait: Quasi
nihil habentes, et omnia possidentes; quia et ante
iam dictum erat: Fidelis hominis totus mundus diuitiarum
est: quanto magis mille pro uniuersitate ponuntur,
ubi est soliditas ipsius denariae quadraturae? Unde nec illud
melius intellegitur, quod in psalmo legitur: Memor fuit
4 illum begppX; eum a a v 7 uidetur, in marg. occurrit, e 8 agetur
92 10 spatio b 18 faciunt e iam] etiam b, om. p 19 plena b
20 fiat ex fiunt corr. e rursum e 21 aliqua p ponantur bgp
22 dominus ait 9 23 in saeculum g 27 magis om. g ponantur p
in mille generationes, id est in omnes.
Et misit illum, inquit, in abyssum; utique diabolum
misit in abyssum, quo nomine significata est multitudo innumerabilis
inpiorum, quorum in malignitate aduersus ecclesiam
Dei multum profunda sunt corda; non quia ibi diabolus ante
non erat; sed ideo illuc dicitur missus, quia exclusus a
credentibus plus coepit inpios possidere. Plus namque possidetur
a diabolo, qui non solum est alienatus a Deo,
etiam gratis odit seruientes Deo. Et clausit, inquit, et
signauit super eum, ut non seduceret iam gentes.
donec finiantur mille anni. Clausit super eum
dictum est \'interdixit ei, ne posset exire,\' id est uetitum
transgredi. Signauit autem, quod addidit, significasse mihi
uidetur, quia occultum esse uoluit, qui pertineant ad partem
diaboli, et qui non pertineant. Hoc quippe in saeculo isto
prorsus latet, quia et qui uidetur stare, utrum sit casurus,
et qui uidetur iacere, utrum sit surrecturus, incertum est.
Ab eis autem gentibus seducendis huius interdicti uinculo
et claustro diabolus prohibetur adque cohibetur, quas pertinentes
ad Christum seducebat antea uel tenebat. Has enim
Deus elegit ante mundi constitutionem eruere de potestate
tenebrarum et transferre in regnum filii caritatis suae, sicut
apostolus dicit. Nam seducere illum gentes etiam nunc et
secum trahere in aeternam poenam, sed non praedestinatas
in aeternam uitam, quis fidelis ignorat? Nec moueat, quod
saepe diabolus seducit etiam illos, qui regenerati iam in
Christo uias ingrediuntur Dei. Nouit enim Dominus qui
sunt eius; ex his in aeternam damnationem neminem ille
3 inquit illud e 6 multa b 9 alien. est v lOclnsitMKMp.
Domb. 11 iam non seduceret v 13 posset a b e p Domb.; possit g r
14 enim, in marg. autem, e addit p 15 quia abegp pl«f;
Nec sic accipiendum est quod ait: Ut non
gentes, donec finiantur mille anni, quasi postea sit
seducturus eas dumtaxat gentes, ex quibus praedestinata
constat ecclesia, a quibus seducendis illo est uinculo claustroque
prohibitus. Sed aut illa locutione dictum est, quae
in scripturis aliquotiens inuenitur, qualis est in psalmo: Sic
oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec
misereatur nostri; neque enim, cum misertus fuerit, non
erunt oculi seruorum eius ad Dominum Deum suum; aut
certe iste est ordo uerborum: Et clausit et signauit
super eum, donec finiantur mille anni; quod uero
interposuit: Ut non seduceret iam gentes, ita se habet,
ut ab huius ordinis conexione sit liberum et seorsus intellegendum,
uelut si post adderetur, ut sic se haberet tota sententia:
Et clausit et signauit super eum, donec
finiantur mille anni, ut non seduceret iam gentes;
id est, ideo clausit donec finiantur mille anni, ut non seduceret
iam gentes.
1 nouit eoa v cui b nihil p 4 se om. b 7 easent abp p1
Domb.; esset egv ecclesip o nec v 8 etiam g 14 iam gentes
De adligatione et solutione diaboli.
Post haec, inquit, oportet eum solui breui tempore.
Si hoc est diabolo ligari et includi, ecclesiam non
posse seducere, haec ergo erit solutio eius, ut possit? Absit:
numquam enim ab illo ecclesia seducetur praedestinata et
electa ante mundi constitutionem, de qua dictum est: Nouit
Dominus qui sunt eius. Et tamen hic erit etiam illo
tempore. quo soluendus est diabolus, sicut, ex quo est instituta,
hic fuit et erit omni tempore, in suis utique qui succedunt
nascendo monentibus. Nam paulo post dicit. quod
solutus diabolus seductas gentes toto orbe terrarum adtrahet
in bellum aduersus eam, quorum hostium numerus erit ut
harena maris. Et adscenderunt, inquit, supra terrae
latitudinem, et cinxerunt castra sanctorum et
dilectam ciuitatem, et descendit ignis de caelo a
Deo et comedit eos; et diabolus, qui seducebat
eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi
et bestia et pseudopropheta; et cruciabuntur die
et nocte in saecula saeculorum. Sed hoc iam ad iudicium
nouissimum pertinet, quod nunc propterea commemorandum
putaui, ne quis existimet eo ipso paruo tempore, quo
soluetur diabolus, in hac terra ecclesiam non futuram, illo
hic eam uel non inueniente, cum fuerit solutus, uel absumente,
cum fuerit modis omnibus persecutus. Non itaque per
totum hoc tempus, quod liber iste conplectitur, a primo
scilicet aduentu Christi usque in saeculi finem, qui erit
secundus eius aduentus, ita diabolus adligatur, ut eius haec
ipsa sit adligatio, per hoc interuallum, quod mille annorum
3 haec om. p 4 lioc om. e claudi e 5 seduceretur b 12 Sèducturus
b 13 eum b 14 super v 16 ad dno g 18 sculpuris s1
19 pseudoprophetae e a et ante cruciab. om. ep et nocte egp-
ac nocte v Domb. 20 iam] tamen p 21 praeterea e 27 qui eg?;
quo a b p v Domb.
Tunc autem soluetur, quando et breue tempus erit. (Nam
tribus annis et sex mensibus legitur totis suis suorumque
uiribus saeuiturus) et tales erunt, cum quibus ei belligerandum
est, ut uinci tanto eius inpetu insidiisque non possint.
Si autem numquam solueretur, minus appareret eius maligna
potentia. minus sanctae ciuitatis fidelissima patientia probaretur,
minus denique perspiceretur, quam magno eius malo
tam bene fuerit usus Omnipotens, qui eum nec omnino abstulit
a tentatione sanctorum, quamuis ab eorum interioribus
hominibus, ubi in Deum creditur, foras missum, ut eius
forinsecus obpugnatione proficerent; et in eis, qui sunt ex
parte ipsius, adligauit, ne quantam posset effundendo et exercendo
malitiam innumerabiles infirmos, ex quibus ecclesiam
multiplicari et inpleri oportebat, alios credituros, alios iam
b ei si begpp Domb.; et si a; si ei v;
eius alligatio est marg. e 4 faciat bg 5 exserere p; exerere beg;
exherere a; exercere apv 6 uel ui om. b 7 uiolenterue, omisso
Haec autem adligatio diaboli non solum facta est, ex quo
coepit ecclesia praeter Iudaeam terram in nationes alias adque
alias dilatari; sed etiam nunc fit et fiet usque ad terminum
saeculi, quo soluendus est. quia et nunc homines ab infidelitate,
in qua eos ipse possidebat, conuertuntur ad fidem et
usque in illum finem sine dubio conuertentur; et utique
unicuique iste fortis tunc adligatur, quando ab illo tamquam
uas eius eripitur; et abyssus, ubi inclusus est, non in eis
consumta est, quando sunt mortui, qui tunc erant quando
esse coepit inclusus; sed successerunt eis alii nascendo adque
succedunt, donec finiatur hoc saeculum, qui oderint Christianos,
in quorum cottidie, uelut in abysso, caecis et profundis
cordibus includatur. Utrum autem etiam illis ultimis tribus
annis et mensibus sex, quando solutus totis uiribus saeuiturus
est, aliquis, in qua non fuerat, sit accessurus ad fidem.
nonnulla quaestio est. Quo modo enim stabit quod dictum
est: Quis intrat in domum fortis, ut uasa eius
3 adiutoria e 6 tantos g; tanto e ligato/, f eras., g 14 in nationfl
/
filias b adq. alias] aliasque v 17 ipse eos v 19 unicuique, in martf.
tldcliulIJ, p ista g 20 eripitur] aperitur g 21 consummata, in msry.
coiieuinpta, p 23 finitur b 27 quo b
Quod sit regnum sanctorum cum Christo per mille
annos, et in quo discernatur a regno aeterno.
Interea dum mille annis ligatus est diabolus, sancti regnant
cum Christo etiam ipsis mille annis, eisdem sine dubio et
eodem modo intellegendis, id est isto iam tempore prioris
eius aduentus. Excepto quippe illo regno, de quo in fine
dicturus est: Venite, benedicti patris mei, possidete
paratum uobis regnum, nisi alio aliquo modo, longe
quidem inpari, iam nunc regnarent cum illo sancti eius.
quibus ait: Ecce ego uobiscum sum usque in
1 uassis g; uisis e1 ex] et b 4 posaet egp 11 quam b iam;/,.
non eras., g 12 esse om. b 16 uas b 22 ipsis codd. praeter ?, t;
ex hto
ipsi p Donib. 23 isto] ?QrV\'P « 27 impar fiani g 28 usque, m. «
superacripto ad, e
ecclesia regnum eius regnumue caelorum. Nam utique isto
tempore in regno Dei eruditur scriba ille, qui profert de
thensauro suo noua et uetera, de quo supra locuti sumus;
et de ecclesia collecturi sunt zizania messores illi, quae permisit
cum tritico simul crescere usque ad messem; quod
exponens ait: Messis est finis saeculi, messores
autem angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania
et igni comburuntur, sic erit in consummatione\'
saeculi; mittet filius hominis angelos suos, et
colligent de regno eius omnia scandala. Numquid
de regno illo, ubi nulla sunt scandala? De isto ergo regno
eius, quod est hic ecclesia, colligentur. Item dicit: Qui soluerit
unum de mandatis istis minimis et docuerit
sic homines, minimus uocabitur in regno caelorum;
qui autem fecerit et sic docuerit, magnus
uocabitur in regno caelorum. Utrumque dicit in regno
caelorum, et qui non facit mandata quae docet (hoc est enim
soluere: non seruare, non facere), et illum qui facit et sic
docet; sed istum minimum, illum magnum. Et continuo secutus
adiungit: Dico enim uobis quia, nisi abundauerit
iustitia uestra super scribarum et Pharisaeorum,
id est super eos, qui soluunt quod docent (de scribis enim et
Pharisaeis dicit alio loco: Quoniam dicunt, et non
faciunt), — nisi ergo super hos abundauerit iustitia uestra,
id est, ut uos non soluatis, sed faciatis potius quod docetis,
non intrabitis, inquit, in regnum caelorum. Alio modo
igitur intellegendum est regnum caelorum, ubi ambo sunt,
24 ib. 23, 3 omisso ue b 3 erudituf g 5 qu6 e 13 iterum e
15 uocab. minimus p regnum e 16 qui usque ad caelorum om. p
19 et ante sic om. e 21 adiunxit e 22 super] plus quam a 23 super
eos codd.; super iustitiam eorum v 24 alio loco dicit a 25 hos a b e2
hoc g; eos elpv 26 et fac. b
ille minimus, ille magnus: alio modo autem regnum caelorum
dicitur, quo non intrat nisi ille qui facit. Ac per hoc
ubi utrumque genus est, ecclesia est, qualis nunc est: ubi
autem illud solum erit, ecclesia est, qualis tunc erit, quando
malus in ea non erit. Ergo et nunc ecclesia regnum Christi
est regnumque caelorum. Regnant itaque cum illo etiam nunc
sancti eius, aliter quidem, quam tunc regnabunt; nec tamen
cum illo regnant zizania, quamuis in ecclesia cum tritico
crescant. Regnant enim cum illo, qui faciunt quod ait apostolus:
Si resurrexistis cum Christo, quae sursum
sunt sapite,
quae sursum sunt quaerite, non quae super terram;
de qualibus item dicit, quod eorum conuersatio sit in caelis.
Postremo regnant cum illo, qui eo modo sunt in regno eius,
ut sint\' etiam ipsi regnum eius. Quo modo autem sunt regnum
Christi, qui, ut alia taceam, quamuis ibi sint donec
colligantur in fine saeculi de regno eius omnia scandala, tamen
illic sua quaerunt, non quae Iesu Christi?
De hoc ergo regno militiae, in quo adhuc cum hoste confligitur
et aliquando repugnatur pugnantibus uitiis, aliquando
cedentibus imperatur, donec ueniatur ad illud pacatissimum
regnum, ubi sine hoste regnabitur, et de hac prima resurrectione,
quae nunc est, liber iste sic loquitur. Cum enim
dixisset adligari diabolum mille annis, et postea solui breui
tempore, tum recapitulando quid in istis mille annis agat
ecclesia uel agatur in ea: Et uidi, inquit, sedes et sedentes
super eas, et iudicium datum est Non hoc
1 quilo luit 9 2 ille magnus codd.; iste m. v 6 Ergo Ecclesia et
nunc est v 7 utique b 10 Apost. ait v 11 surrexistis p 12 in
dexteram b; ad dexteram a 14 item om. b 17 quam oisibili b
sunt g 19 illi b quae om. b 21 pugnantibus a beg p ? a Domb.,
repugnantibus v 22 cedentibus a e g p; doce de omlbua (sic) b 26 tum
egp Domb.; tunc a a; om. b; mox v 27 sedes (des in ras.) sedentesj
28 supra p
ipsi praepositi intellegendi sunt, per quos nunc ecclesia gubernatur.
Iudicium autem datum nullum melius accipiendum
uidetur, quam id quod dictum est: Quae ligaueritis in
terra, ligata erunt et in caelo; et quae solueritis
in terra, soluta erunt et in caelo. Unde apostolus:
Quid enim mihi est, inquit, de his, qui foris sunt,
iudicare? Nonne de his qui intus sunt uos iudicatis?
Et animae, inquit, occisorum propter testimonium
Iesu et propter uerbum Dei; subauditur
quod postea dicturus est: Regnauerunt cum Iesu mille
anuis; animae scilicet martyi-um nondum sibi corporibus
suis redditis. Neque enim piorum animae mortuorum separantur
ab ecclesia, quae nunc etiam est regnum Christi.
Alioquin nec ad altare Dei fieret eorum memoria in communicatione
corporis Christi; nec aliquid prodesset ad eius
baptismum in periculis currere, ne sine illo finiatur haec
uita; nec ad reconciliationem, si forte per paenitentiam malamue
conscientiam quisque ab eodem corpore separatus est.
Quur enim fiunt ista, nisi quia fideles etiam defuncti membra
sunt eius? Quamuis ergo cum suis corporibus nondum, iam
tamen eorum animae regnant cum illo, dum isti anni mille
decurrunt. Unde in hoc eodem libro et alibi legitur: Beati
mortui, qui in Domino moriuntur. Amodo etiam
dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis;
nam opera eorum sequuntur eos. Regnat itaque cum
14, 13 om. b 2 nunc eccles. e g p 6 et om. e 7 quae e 9 occisor.
inquid g 10 subaudiatur e 13 enim om. e impiorum b
14 etiam nunc v 15 ad om. el 17 in peric. baptism. v nec e2
uita haec e 20 cum b 21 eius sunt v ergo] enim, m. 2 in ras., e
22 mille anni v 23 hoc om. b e 24 moriuntur. amodo etiam a b p a;
moriuntor. amodo et iam egv; moriuntur, amodo enl iam p; moriuntur
amodo. Etiam Domb. 26 eos beg Domb.; illos apt)
enim, sicut dicit apostolus, mortuus est Christus,
ut et uiuorum et mortuorum dominetur. Sed ideo
tantummodo martyrum animas commemorauit, quia ipsi praecipue
regnant mortui, qui usque ad mortem pro ueritate
certarunt. Sed a parte totum etiam ceteros mortuos intellegimus
pertinentes ad ecclesiam, quod est regnum Christi.
Quod uero sequitur: Et si qui non adorauerunt
in fronte aut in manu sua, simul de uiuis et
mortuis debemus accipere. Quae sit porro ista bestia, quamuis
sit diligentius requirendum, non tamen abhorret a fide recta.
ut ipsa inpia ciuitas intellegatur et populus infidelium contrarius
populo fideli et ciuitati Dei. Imago uero eius simulatio
eius mihi uidetur, in eis uidelicet hominibus, qui uelut
fidem profitentur et infideliter uiuunt.
quod non sunt, uocanturque non ueraci effigie, sed fallaci
imagine Christiani. Ad eandem namque bestiam pertinent non
solum aperte inimici nominis Christi et eius gloriosissimae
ciuitatis, sed etiam zizania, quae de regno eius, quod est
ecclesia, in fine saeculi colligenda sunt. Et qui sunt qui non
adorant bestiam nec imaginem eius, nisi qui faciunt quod
ait apostolus: Ne sitis iugum ducentes cum infidelibus?
Non adorant\' enim est non consentiunt, non subiciuntur;
fronte\' propter professionem, (in manu\' propter operationem.
Ab his igitur malis alieni, siue adhuc in ista mortali carne
uiuentes siue defuncti, regnant cum Christo iam nunc modo
quodam huic tempori congruo per totum hoc interuallum,
quod numero mille significatur annorum.
g 6 certauerunt v aperte g1 8 si om. p\'
adorauerit b 9 nec-nee v acceperit b scriptionem p 10 et b egp:
ac v Domb. 11 de mort. b 12 inquirendum v 22 nec] et g 24 est et
Domb.; et g; id est a b e2 p v 27 Ab his om. b 28 quodam modo v
nunc est, cum mortui audiunt uocem filii Dei, et
qui audierint uiuent; reliqui ergo eorum non uiuent.
Quod uero subdidit: Donec finiantur mille anni, intellegendum
est, quod eo tempore non uixerunt, quo uiuere debuerunt,
ad uitam scilicet de morte transeundo. Et ideo cum dies
uenerit, quo fiat et corporum resurrectio, non ad uitam de monumentis
procedent, sed ad iudicium; ad damnationem scilicet,
quae secunda mors dicitur. Donec finiantur enim mille anni, quicumque
non uixerit, id est, toto isto tempore, quo agitur prima
resurrectio, non audierit uocem filii Dei et ad uitam de morte
transierit, profecto in secunda resurrectione, quae carnis est,
in mortem secundam cum ipsa carne transibit. Sequitur enim
et dicit: Haec resurrectio prima est. Beatus et sanctus
qui habet in hac prima resurrectione partem,
id est particeps eius est. Ipse est autem particeps eius, qui
non solum a morte, quae in peccatis est, reuiuescit, uerum
etiam in eo, quod l\'euixerit, permanebit.
secunda mors non habet potestatem. Habet ergo in
reliquis, de quibus superius ait: Reliqui eorum non uixerunt,
donec finiantur mille anni; quoniam toto isto
temporis interuallo, quod mille annos uocat, quantumcumque
in eo quisque eorum uixit in corpore, non reuixit a morte,
in qua eum tenebat inpietas, ut sic reuiuescendo primae
resurrectionis particeps fieret adque in eo potestatem secunda
mors non haberet.
e 2 audiunt abeg p; audiant p; audient a; v 3 ergo
a b egp p Domb.; uero v 5 uixerant b quod b; qui g 6 transeundum
b 7 quando b 9 enim finiantur v 10 isto toto v isto
om. e 17 reuiscit et p 21 toto isto begp; isto toto v Domb.
22 quantum e 23 corpore] tempore b
Quid respondendum sit eis, qui putant resurrectionem
ad sola corpora, non etiam ad animas
pertinere.
Sunt qui putant resurrectionem dici non posse nisi corporum
ideoque istam quoque primam in corporibus futuram
esse contendunt. Quorum enim est, inquiunt, cadere, eorum
est resurgere. Cadunt autem corpora moriendo; nam et a
cadendo cadauera nuncupantur. Non ergo animarum, inquiunt,
resurrectio potest esse, sed corporum. Sed quid contra apostolum
dicunt, qui eam resurrectionem appellat? Nam secundum
interiorem, non secundum exteriorem hominem utique
quae sursum sunt sapite. Quem sensum uerbis aliis
alibi posuit dicens: Ut, quem ad modum Christus
resurrexit a mortuis per gloriam Patris, sic et nos
in nouitate uitae ambulemus. Hinc est et illud: Surge
qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te
Christus. Quod autem dicunt non posse resurgere, nisi qui
cadunt, et ideo putant resurrectionem ad corpora, non ad
animas pertinere, quia corporum est cadere: quur non audiunt:
Non recedatis ab illo, ne cadatis, et: Suo Domino
stat aut cadit; et: Qui se putat stare, caueat ne
cadat? Puto enim quod in anima, non in corpore casus iste
cauendus est. Si igitur cadentium est resurrectio, cadunt
autem et animae: profecto et animas resurgere confitendum
est. Quod autem, cum dixisset: In istis secunda mors
non habet potestatem, adiunxit adque ait: Sed erunt
Rom. 14. 4 23 1. Cor. 10, 12 v 7 est om. b inquit b 8 est et b et]
ea b 12 non sec. exteriorem om. b 13 Si om. b surrexistis b
.,.
15 Ut] et b 16 a mort. reaurr. v 17 sic, tn marg. hinc, e 23 cadjt g
Et cum finiti fuerint, inquit, mille anni, soluetur
satanas de custodia sua, et exibit ad seducendas
nationes, quae sunt in quattuor angulis terrae,
Gog et Magog, et trahet eos in bellum, quorum
numerus est ut harena maris. Ad hoc ergo tunc seducet,
ut in hoc bellum trahat. Nam et antea modis quibus
poterat per mala multa et uaria seducebat. Exibit autem
dictum est <in apertam persecutionem de latebris erumpet
odiorum.\' Haec enim erit nouissima persecutio, nouissimo
inminente iudicio, quam sancta ecclesia toto terrarum orbe
patietur, uniuersa scilicet ciuitas Christi ab uniuersa diaboli
ciuitate, quantacumque erit utraque super terram. Gentes
in marg. eo, e 4 christos dicimus a beg p p Domb.;
christi dicimur a; Christianos dicimus v 8 esse om. e Deum esse v
10 filius hominis v xpof g 15 diabulus g 17 inquit om. p
19 angelus, in marg. m. 2 angulis, e 20 eas p 24 quia in p
accipiendae, tamquam sint aliqui in aliqua parte terrarum
barbari constituti, siue quos quidam suspicantur Getas et
Massagetas propter litteras horum nominum primas, siue
aliquos alios alienigenas et a Romano iure seiunctos. Toto
namque orbe terrarum significati sunt isti esse, cum dictum
est nationes quae sunt in quattuor angulis terrae,
easque subiecit esse Gog et Magog. Quorum interpretationem
nominum esse comperimus Gog tectum, Magog de tecto;
tamquam domus et ipse qui procedit de domo. Gentes ergo
sunt, in quibus diabolum uelut in abysso superius intellegebamus
inclusum, et ipse de illis quodam modo sese efferens
et procedens; ut illae sint tectum, ipse de tecto. Si autem
utrumque referamus ad gentes, non unum horum ad illas,
alterum ad diabolum: et tectum ipsae sunt, quia in eis nunc
includitur et quodam modo tegitur inimicus antiquus; et de
tecto ipsae erunt, quando in apertum odium de operto erupturae
sunt. Quod uero ait: Et adscenderunt supra terrae
latitudinem et cinxerunt castra sanctorum et
dilectam ciuitatem: non utique ad unum locum uenisse
uel uenturi esse significati sunt, quasi uno aliquo loco futura
sint castra sanctorum et dilecta ciuitas, cum haec non sit
nisi Christi ecclesia toto terrarum orbe diffusa; ac per hoc
ubicumque tunc erit, quae in omnibus gentibus erit, quod
significatum est nomine latitudinis terrae, ibi erunt castra
sanctorum, ibi erit dilecta Deo ciuitas eius, ibi ab omnibus
inimicis suis, quia et ipsi in omnibus cum illa gentibus erunt.
persecutionis illius inmanitate cingetur, hoc est, in angustias
tribulationis artabitur urgebitur concludetur; nec militiam
suam deseret, quae uocabulo est appellata castrorum.
om. e\' 3 constituti, i eraso ut wdetur e, g 4 massegetase
5 aliquas alias b 9 detectum b 10 igitnr v 11 in] hi b 12 et
An ad ultimum supplicium pertineat inpiorum,
quod descendisse ignis de caelo et eosdem comedisse
memoratur.
Quod uero ait: Et descendit ignis de caelo et comedit
eos: non extremum putandum est id esse supplicium,
quod erit, cum dicetur: Discedite a me, maledicti, in
ignem aeternum. Tunc quippe in ignem mittentur ipsi,
non ignis de caelo ueniet in ipsos. Hic autem bene intellegitur
ignis de caelo de ipsa firmitate sanctorum, qua non cessuri
sunt saeuientibus, ut eorum faciant uoluntatem. Firmamentum
est enim caelum, cuius firmitate illi cruciabuntur ardentissimo
zelo, quoniam non poterunt adtrahere in partes Antichristi
sanctos Christi. Et ipse erit ignis, qui comedet eos, et hoc
a Deo, quia Dei munere insuperabiles fiunt sancti, unde
excruciantur inimici. Sicut enim in bono positum est: Zelus
domus tuae comedit me: ita e contrario: Zelus
occupauit plebem ineruditam, et nunc ignis contrarios
comedet. Et nunc utique, excepto scilicet ultimi
illius igne iudicii. Aut si eam plagam, qua percutiendi sunt
ecclesiae persecutores ueniente iam Christo, quos uiuentes
inueniet super terram, quando interficiet
oris sui, ignem appellauit descendentem de caelo eosque comedentem:
neque hoc ultimum supplicium erit inpiorum, sed
illud quod facta corporum resurrectione passuri sunt.
5 Apoc. 20, 9 7 Mt. 25, 41 16 Ps. 68, 10 17 Esai. 26, 11
22 2. Thesa. 2, 8 gf 5 descendet-comedet p 9 in mss.; super v
eos a 12 enim est v caelorum b 19 comedit bgl 24 neque
enim b
An tempus persecutionis Antichristi mille annis
adnumerandum sit.
Haec persecutio nouissima, quae futura est ab Antichristo
(sicut iam diximus, quia et in hoc libro superius et aput
Danielem prophetam positum est), tribus annis et sex mensibus
erit. Quod tempus, quamuis exiguum, utrum ad mille annos
pertineat, quibus et diabolum ligatum dicit et sanctos regnare
cum Christo, an eisdem annis hoc paruum spatium superaddatur
adque extra sit, merito ambigitur; quia, si dixerimus
ad eosdem annos hoc pertinere, non tanto tempore, sed prolixiore
cum Christo regnum sanctorum reperietur extendi quam
diabolus adligari. Profecto enim sancti cum suo rege etiam
in ipsa praecipue persecutione regnabunt mala tanta uincentes,
quando iam diabolus non erit adligatus, ut eos persequi
omnibus uiribus possit. Quo modo ergo ista scriptura eisdem
mille annis utrumque determinat, diaboli scilicet adligationem
regnumque sanctorum, cum trium annorum et sex mensum
interuallo prius desinat adligatio diaboli quam regnum sanctorum
in his annis mille cum Christo? Si autem dixerimus
paruum persecutionis huius hoc spatium non conputandum
in mille annis, sed eis inpletis potius adiciendum, ut proprie
possit intellegi, quod, cum dixisset: Sacerdotes Dei et
Christi regnabunt cum eo mille annis, adiecit: Et
cum finiti fuerint mille anni, soluetur satanas de
custodia sua; isto enim modo et regnum sanctorum et
uinculum diaboli simul cessatura esse significat, ut deinde
persecutionis illius tempus nec ad sanctorum regnum nec ad
custodiam satanae, quorum utrumque in mille annis est,
p 7 erit om. b 10 extraxit g; sit extra v ambigimus
b 15 diab. iam Domb. 17 annis mille e 18 mensuum bgpa
Domb.; mcnsium aepv 20 mille annis v 22 ut] et p 24 cum illo,
in marg. eo, e
cogemur fateri sanctos in illa persecutione regnaturos non
esse cum Christo; sed quis audeat tunc cum illo non regnatura
sua membra, quando ei maxime adque fortissime cohaerebunt,
et quo tempore, quanto erit acrior inpetus belli, tanto
maior gloria non cedendi, tanto densior corona martyrii? Aut
si propter tribulationes, quas passuri sunt, non dicendi sunt
regnaturi: consequens erit, ut etiam superioribus diebus in
eisdem mille annis, quicumque tribulabantur sanctorum, eo
ipso tempore tribulationis suae cum Christo non regnasse
dicantur; ac per hoc et illi, quorum animas auctor libri
huius uidisse se scribit occisorum propter testimonium Iesu
et propter uerbum Dei, non regnabant cum Christo, quando
patiebantur persecutionem, et ipsi regnum Christi non erant,
quos Christus excellentius possidebat. Absurdissimum id quidem
et omni modo auersandum. Sed certe animae uictrices
gloriosissimorum martyrum omnibus doloribus ac laboribus
superatis adque finitis, postea quam mortalia membra posuerunt,
cum Christo utique regnauerunt et regnant, donec finiantur
mille anni, ut postea receptis etiam corporibus iam inmortalibus
regnent. Proinde tribus illis annis adque dimidio
animae occisorum pro eius martyrio, et quae antea de corporibus
exierunt, et quae ipsa nouissima persecutione sunt
exiturae, regnabunt cum illo, donec finiatur mortale saeculum
et ad illud regnum, ubi mors non erit, transeatur. Quocirca
cum Christo regnantium sanctorum plures anni erunt quam
uinculi diaboli adque custodiae, quia illi cum suo rege Dei
filio iam diabolo non ligato etiam per tres illos annos ac
semissem regnabunt. Remanet igitur, ut, cum audimus:
interpunctione mutata scripsi: sed quia audeat (sc. fateri). audeat
begp; audiat apa Domb.; audeat dicere ev 6 non cedendi] cre-
dendi p 7 cedendi e 9 tribulabantur eg; tribulabuntnr a b; tribu-
lantur p ρ α 13 et
De damnatione diaboli cum suis et per recapitulationem
de resurrectione corporea omnium mortuorum
et de iudicio ultimae retributionis.
Post hanc autem commemorationem nouissimae persecutionis
breuiter conplectitur totum, quod ultimo iam iudicio
diabolus et cum suo principe ciuitas inimica passura est. Dicit
enim: Et diabolus, qui seducebat eos, missus est
in stagnum ignis et sulphuris, quo et bestia et
pseudopropheta; et cruciabuntur die ac nocte in
saecula saeculorum. Bestiam bene intellegi ipsam inpiam
ciuitatem supra diximus. Pseudopropheta uero eius aut Antichristus
est aut imago illa, id est figmentum, de quo ibi
locati sumus. Post haec ipsum nouissimum iudicium, quod
1 cuni illo v 3 huius om. p 4 uinculum b 5 omnes annos g
8 mensum e; mensuum p1 a; mensium a b g p 13 alia g 21 ciuitate b
23 sulpuris ep et bestia codd.; et om. v 24 pseudoprophete a
25 bene bestiam a intellige ipsam imp. ciuitateui quam supra n
2G supra iam diximus v Pseudo uero propheta v
recapitulando narrans quo modo sibi fuerit reuelatum: Et
uidi. inquit, thronum magnum et candidum et sedentem
super eum, cuius a facie fugit caelum et terra,
et locus eorum inuentus non est. Non ait:
magnum et candidum et sedentem super eum, et ab
eius facie fugit caelum et terra\', quoniam non tunc factum
est, id est, antequam esset de uiuis et mortuis iudicatum;
sed eum se uidisse dixit in throno sedentem, a cuius facie
fugit caelum et terra, sed postea. Peracto quippe iudicio,
tunc esse desinet hoc caelum et haec terra, quando incipiet
esse caelum nouum et terra noua. Mutatione namque rerum,
non omni modo interitu transibit hic mundus. Unde et apostolus
dicit: Praeterit enim figura huius mundi, uolo
uos sine sollicitudine esse. Figura ergo praeterit, non
natura. Cum ergo se Iohannes uidisse dixisset sedentem super
thronum, cuius a facie, quod postea futurum est, fugit caelum
et terra: Et uidi, inquit, mortuos magnos et pusillos,
et aperti sunt libri; et alius liber apertus est, qui
est uitae uniuscuiusque; et iudicati sunt mortui
ex ipsis scripturis librorum secundum facta sua.
Libros dixit esse apertos et librum; sed librum cuius modi
non tacuit: Qui est, inquit, uitae uniuscuiusque. Ergo
illi libri, quos priore loco posuit, intellegendi sunt sancti,
et ueteres et noui, ut in illis ostenderetur, quae Deus fieri
sua mandata iussisset; in illo autem, qui est uitae uniuscuiusque,
quid horum quisque non fecisset sine fecisset. Qui liber
si carnaliter cogitetur, quis eius magnitudinem aut longitudinem
ualeat aestimare? Aut quanto tempore legi poterit
liber, in quo scriptae sunt uniuersae uitae uniuersorum ? An
tantus angelorum numerus aderit, quantus hominum erit, et
5 uidi tunc p 6 et sed. super eum om. g 8 id
est om. b iudicatum est e 9 in om. e 13 et om. p 14 dicit
abgpp Domb.; ait ev 16 iohannes se b 17 a cuius v 24 priori e
Non ergo unus liber erit omnium, sed singuli singulorum.
Scriptura uero ista unum uolens intellegi: Et alius, inquit,
liber apertus est. Quaedam igitur uis est intellegenda
diuina, qua fiet, ut cuique opera sua, uel bona uel mala,
cuncta in memoriam reuocentur et mentis intuitu mira celeritate
cernantur, ut accuset uel excuset scientia conscientiam
adque ita simul et omnes et singuli iudicentur. Quae nimirum
uis diuina libri nomen accepit. In ea quippe quodam
modo legitur, quidquid ea faciente recolitur. Ut autem ostendat,
qui mortui iudicandi sint, pusilli et magni, recapitulando
dicit tamquam ad id rediens, quod praeterierat potiusue distulerat:
Et exhibuit mortuos mare, qui in eo erant,
et mors et infernus reddiderunt mortuos, quos in
se habebant. Hoc procul dubio prius factum est, quam essent mortui iudicati; et tamen illud prius dictum est. Hoc
est ergo quod dixi, recapitulando eum ad id redisse quod
intermiserat. Nunc autem ordinem tenuit, adque ut explicaretur
ipse ordo, commodius etiam de iudicatis mortuis, quod
iam dixerat, suo repetiuit loco. Cum enim dixisset: Et ex
infernus reddiderunt mortuos, quos in se habebant:
mox addidit quod paulo ante posuerat: Et iudicati
sunt singuli secundum facta sua. Hoc est enim quod
supra dixerat: Et iudicati sunt mortui secundum
facta sua.
2 omnibus sed eingnlia e 7 eicusset g 9 diuini b 11 sunt ep
13 et 21 raare mortuos v 17 rediisse v 22 mortnos suos e 24 sq.
Qui sint mortui, quos ad iudicium exhibuit mare,
uel quos mors et inferi reddiderunt.
Sed qui sunt mortui, quos exhibuit mare, qui in eo erant?
Neque enim qui in mari moriuntur, non sunt in inferno, aut
corpora eorum seruantur in mari, aut, quod est absurdius,
mare habebat bonos mortuos et infernus malos. Quis hoc
putauerit? Sed profecto conuenienter quidam hoc loco mare
pro isto saeculo positum accipiunt. Cum ergo et quos hic
inueniet Christus in corpore constitutos simul significaret
cum eis, qui resurrecturi sunt, iudicandos, etiam ipsos mortuos
appellauit, et bonos, quibus dicitur: Mortui enim
estis, et uita uestra abscondita est cum Christo
in Deo, et malos, de quibus dicitur: Sine mortuos sepelire
mortuos suos. Possunt mortui etiam propter hoc dici,
quod mortalia gerunt corpora; unde apostolus: Corpus quidem,
inquit, mortuum est propter peccatum; spiritus
autem uita est propter iustitiam, utrumque in
homine uiuente adque in hoc corpore constituto esse demonstrans,
et corpus mortuum et spiritum uitam. Nec tamen
dixit corpus mortale, sed mortuum, quamuis eadem paulo
post etiam mortalia corpora, sicut usitatius uocantur, appellet.
Hos ergo mortuos exhibuit mare, qui in eo erant, id est,
exhibuit homines hoc saeculum, quicumque in eo erant, quia
nondum obierant. Et mors et infernus, inquit, reddiderunt
mortuos, quos in se habebant. Mare exhibuit,
quia, sicut inuenti sunt, adfuerunt; mors uero et infernus
reddiderunt, quoniam uitae, de qua iam exierant, reuocarunt.
Nec frustra fortasse non satis fuit ut diceret mors aut
infernus, sed utrumque dictum est: mors propter bonos,
qui tantummodo mortem perpeti potuerunt, non et infernum;
2 ezibuit g 11 iis v 14 sepellire e 19 uiuere e in om. b
26 exibuit e 29 mora usque ad dictum est in marg. g
pendunt. Si enim non absurde credi uidetur antiquos etiam
sanctos, qui uenturi Christi tenuerunt fidem, locis quidem a
tormentis inpiorum remotissimis, sed aput inferos fuisse,
donec eos inde Christi sanguis et ad ea loca descensus erueret,
profecto deinceps boni fideles effuso illo pretio iam
redemti prorsus inferos nesciunt, donec etiam receptis corporibus
bona recipiant, quae merentur. Cum autem dixisset:
Et iudicati sunt singuli secundum facta sua, breuiter
subiecit, quem ad modum fuerint iudicati: Et mors
et infernus, inquit, missi sunt in stagnum ignis, his
nominibus significans diabolum, quoniam mortis est auctor
Hoc est enim quod supra euidentius praeoccupando
iam dixerat: Et diabolus, qui seducebat eos, missus
est in stagnum ignis et sulphuris. Quod uero ibi
obscurius adiunxerat dicens: Quo et bestia
hic apertius: Et qui non sunt, inquit, inuenti
in libro uitae scripti, missi sunt in stagnum ignis.
Non Deum liber iste commemorat, ne obliuione fallatur; sed
praedestinationem significat eorum, quibus aeterna dabitur
uita. Neque enim nescit eos Deus et in hoc libro legit, ut
sciat; sed potius ipsa eius praescientia de illis, quae falli
non potest, liber est uitae, in quo sunt scripti, id est ante
praecogniti.
De caelo nouo et terra noua.
Finito autem iudicio, quo praenuntiauit iudicandos malos,
restat ut etiam de bonis dicat. Iam enim explicauit quod
v 10 quemamodum g 13 infernarumque egp:
et infernarum v Domb. 16 sulpuris e p ibi uero v 20 non
dtbt in marg. dum, e; nondum b 22 legit aegpv; legitur b ρ α Dorнb.
Sed tunc non de isto fine saeculi loquebatur, nec proprie
dixisse uidetur mare, sed tamquam mare. Quamuis et nunc,
sicut amat prophetica locutio propriis uerbis translata miscere
ac sic quodam modo uelare quod dicitur, potuit de illo mari
mss.; om. v istij iniusti g 5 et terra 111SS.; et prima terra v
6 ordine fiet p 7 a cuius v 11 scire hic omissum infra post ostendit
correctoris manu insertum est, e Spiritus om. p diuinitus
ostenditur p 14 mundanae b 25 cristallum g 28 amat om. b
29 ac si b
exhibuit mortuos mare, qui in eo erant. Iam enim
tunc non erit hoc saeculum uita mortalium turbulentum et
procellosum, quod maris nomine figurauit.
De ecclesiae glorificatione sine fine post finem.
Et ciuitatem, inquit, magnam Hierusalem nouam
uidi descendentem de caelo a Deo, aptatam, quasi
nouam nuptam ornatam marito suo. Et audiui uocem
magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum
Dei cum hominibus, et habitabit cum eis.
et erunt ipsi populus eius, et ipse Deus erit cum
eis. Et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum:
et mors iam non erit neque luctus neque clamor.
sed nec dolor ullus, quia priora abierunt. Et dixit
sedens in throno: Ecce noua facio omnia. De caelo
descendere ista ciuitas dicitur, quoniam caelestis est gratia.
qua Deus eam fecit. Propter quod ei dicit etiam per Esaiam:
Ego sum Dominus faciens te. Et de caelo quidem ab
initio sui descendit, ex quo per huius saeculi tempus gratia
Dei desuper ueniente per lauacrum regenerationis in Spiritu
sancto misso de caelo subinde ciues eius adcrescunt. Sed per
iudicium Dei, quod erit nouissimum per eius filium Iesum
Christum, tanta eius et tam noua de Dei munere claritas
apparebit, ut nulla remaneant uestigia uetustatis; quando
quidem et corpora ad incorruptionem adque inmortalitatem
nouam ex uetere corruptione ac mortalitate transibunt. Nam
hoc de isto tempore accipere, quo regnat cum rege suo mille
2 mare mortuos v 3 uitae e 11 habitauit b 12 ipsi erunt c
13 absterget begoct Domb ; absterget deus a p v sanctorum eorum Ii
15 ullus dolor v 18 ei om. b Jeaciam, ex feiam corr.. g 20 sui
om. b 23 erit] ei e 24 sed tam b 25 uetust. uestigia c 27 atque
mort. v 28 quod g regnant e
Absterget omnem lacrimam ab oculis eorum; et
mors iam non erit neque luctus neque clamor, sed
nec dolor ullus. Quis uero tam sit absurdus et obstinatissima
contentione uesanus, qui audeat adfirmare in huius
mortalitatis aerumnis, non dico populum sanctum, sed unumquemque
sanctorum, qui hanc uel ducat uel ducturus sit uel
duxerit uitam, nullas habentem lacrimas et dolores; cum
potius quanto est quisque sanctior et desiderii sancti plenior,
tanto sit eius in orando fletus uberior? An non est uox
ciuitatis supernae Hierusalem: Factae sunt mihi lacrimae
meae panis die ac nocte, et: Lauabo per
singulas noctes lectum meum, in lacrimis meis
stratum meum rigabo, et: Gemitus meus non est
absconditus a te, et: Dolor meus renouatus est?
Aut uero non eius filii sunt, qui ingemescunt grauati, in quo
nolunt spoliari, sed superuestiri, ut absorbeatur mortale a
uita? Nonne ipsi sunt, qui primitias habentes Spiritus in
semet ipsis ingemescunt, adoptionem exspectantes, redemtionem
corporis sui? An ipse apostolus Paulus non erat supernus
Hierosolymitanus. uel non multo magis hoc erat, quando
pro Israelitis carnalibus fratribus suis tristitia illi erat magna
et continuus dolor cordi eius? Quando autem mors non erit
in ista ciuitate, nisi quando dicetur: Ubi est, mors, contentio
tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus
autem mortis est peccatum. Quod tunc utique non erit,
16 2. Cor. 5, 4 18 Rom. 8, 23 22 Rom. 9, 2 24 1. Cor.
15, 55 sq. (sic) g 2 abstergit g absterget deus a b v
4 ullas dolor v et] aut a 8 nullus gl 9 quisque est v 11 ciuitatis
eg; cinis bv Domb.; am. p 12 panes p 13 in om. p 16 gemescunt
p in om. p 17 spoliari aegp p; exspoliari v Dornb. abscona
a
deatur mortali uita, n et a m. 2 superscript., b mortale hoc p Domb.
18 ipsos e 22 fratribus carnal. v 23 cordis g 26 peccatum est e
ciuis illius ciuitatis, sed idem iste Iohannes in epistula sua
clamat: Si dixerimus, quia peccatum non habemus,
nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est.
Et in hoc quidem libro, cuius nomen est apocalypsis, obscure
multa dicuntur, ut mentem legentis exerceant, et pauca in
eo sunt, ex quorum manifestatione indagentur cetera cum
labore; maxime quia sic eadem multis modis repetit, ut alia
adque alia dicere uideatur, cum aliter adque aliter haec ipsa
dicere uestigetur. Verum in his uerbis, ubi ait: Absterget
omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors iam
non erit neque luctus neque clamor, sed nec dolor
ullus, tanta luce dicta sunt de saeculo futuro et de inmortalitate
adque aeternitate sanctorum (tunc enim solum adque
ibi solum ista non erunt), ut nulla debeamus in litteris sacris
quaerere uel legere manifesta, si haec putauerimus obscura.
Quid apostolus Petrus de nouissimo Dei iudicio
praedicarit.
Nunc iam uideamus, quid etiam apostolus Petrus de hoc
iudicio scripserit: Venient, inquit, in nouissimo dierum
inlusione inludentes, secundum proprias concupiscentias
suas euntes et dicentes: Ubi est promissum
praesentiae ipsius? Ex quo enim patres dormierunt,
sic omnia perseuerant ab initio creaturae. Latet enim
illos hoc uolentes, quia caeli erant olim et terra de
aqua, et per aquam constituta Dei uerbo, per quae.
qui tunc erat mundus, aqua inundatus deperiit. Qui
apav; infirmus begp Domb. 2 iste e g p; ipse v Domb
4 decipiraus a b α 6 exferceat g 7 et cetera b 10 Absterget
Nouos uero caelos et terram nouam secundum promissa
ipsius exspectamus, in quibus iustitia inhabitat.
Nihil hic dixit de resurrectione mortuorum, sed sane de perditione
mundi huius satis. Ubi etiam commemorans factum
ante diluuium uidetur admonuisse quodam modo, quatenus
in fine huius saeculi mundum istum periturum esse credamus.
Nam et illo tempore perisse dixit, qui tunc erat, mundum;
nec solum orbem terrae, uerum etiam caelos, quos utique
istos aenos intellegimus, quorum locum ac spatium tunc
aqua crescendo superauerat. Ergo totus aut paene totus aer
iste uentosus (quod caelum uel potius caelos uocat, sed
utique istos imos, non illos supremos, ubi sol et luna et
sidera constituta sunt) conuersus fuerat in umidam qualitatem
adque hoc modo cum terra perierat, cuius terrae utique prior
m. 2 in ras., g ac terra b 2 die b 3 iniquorum b
4 deum e 6 quidem g exestimant gt 8 pacientiam e 9 magno
om. gx 12 uos esse be 13 et proper. om. b 15 dequoquentur g
17 eius e 19 huius om. p 21 saeculi huius g 24 intellegimus.....
aqua in marg. g *5 aer...... caelos in marg. g 27 istos utique v
immo b
caeli et terra, eodem uerbo repositi sunt, igni
reseruandi in diem iudicii et perditionis hominum
inpiorum. Proinde qui caeli et quae terra, id est, qui mundus
pro eo mundo, qui diluuio periit, ex eadem aqua repositus
est, ipse igni nouissimo reseruatur in diem iudicii et
perditionis hominum inpiorum. Nam et hominum propter
magnam quandam commutationem non dubitat dicere perditionem
futuram, cum tamen eorum quamuis in aeternis poenis
sit mansura natura. Quaerat forsitan aliquis, si post
factum iudicium iste mundus ardebit, antequam pro illo
caelum nouum et terra noua reponatur, eo ipso tempore conflagrationis
eius ubi erunt sancti, cum eos habentes corpora
in aliquo corporali loco esse necesse sit. Possumus respondere
futuros eos esse in superioribus partibus, quo ita non
adscendet flamma illius incendii, quem ad modum nec unda
diluuii. Talia quippe illis inerunt corpora, ut illic sint, ubi
esse uoluerint. Sed nec ignem conflagrationis illius pertimescent
inmortales adque incorruptibiles facti, si uirorum trium
corruptibilia corpora adque mortalia in camino ardenti inlaesa
uiuere potuerunt.
Quid apostolus Paulus Thessalonicensibus scripserit
de manifestatione Antichristi, cuius tempus
dies Domini subsequetur.
Multas euangelicas apostolicasque sententias de diuino isto
iudicio nouissimo uideo mihi esse praetereundas, ne hoc
uolumen in nimiam longitudinem prouoluatur; sed nullo
modo est praetereundus apostolus Paulus, qui scribens ad
3 die e 11 muudus iste v 14 sitj est ol 15 esse eos b 18 per-
timescerent e 19 si mss.; sicut v 20 uiuere inlaeaa v 25 sabsequitur
p 23 protendatur a 29 Paulus om. b
Thessalonicenses: Rogamus, inquit, uos, fratres, per
aduentum Domini nostri Iesu Christi et nostrae
congregationis in ipsum, ut non cito moueamini
mente neque terreamini neque per spiritum neque
per uerbum neque per epistulam tamquam per
nos, quasi instet dies Domini, ne quis uos seducat
ullo modo; quoniam nisi uenerit refuga primum
et reuelatus fuerit homo peccati, filius interitus,
qui aduersatur et superextollitur supra omne,
quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo
dei sedeat, ostentans se tamquam sit Deus.
Non retinetis in memoria, quod adhuc cum essem
aput uos haec dicebantur uobis? et nunc quid.
detineat scitis, ut reueletur in suo tempore. Iam
enim mysterium iniquitatis operatur. Tantum qui
modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc
reuelabitur iniquus, quem Dominus Iesus interficiet
spiritu oris sui, et euacuabit inluminatione
praesentiae suae eum, cuius est praesentia secundum
operationem satanae, in omni uirtute et
signis et prodigiis mendacii et in omni seductione
iniquitatis his, qui pereunt, pro eo quod dilectionem
ueritatis non receperunt, ut salui fierent. Et
ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut
credant mendacio et iudicentur omnes, qui non
crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati.
Nulli dubium est eum de Antichristo ista dixisse, diemque
iudicii (hunc enim appellat diem Domini) non esse
p 4 perterreamini b 5 per nos et gl p pt (l Domb.;
per nos missam a b e2 g2 v 10 in templo dei a beg p; dei om. v Domb.
11 ostendens g se sup. lin. g 12 memoriam b cum adhuc p
essent b 13 dicebantur p ρ α Domb.; dicebam///
Quidam putant hoc de imperio dictum fuisse Romano. et
propterea Paulum apostolum non id aperte scribere uoluisse.
ne calumniam uidelicet incurreret, quod Romano imperio male
optauerit, cum speraretur aeternum; ut hoc quod dixit: Iam
enim mysterium iniquitatis operatur, Neronem
8 ad eundem g 10 potant g 11 sq. in templom g 19 sentit e
21 addit g 23 quo p 24 nunc e 25 suspetiones gl 28 aperte,
V
ex oportet correctum, e 30 cop e
Unde nonnulli ipsum resurrecturum et futurum Antichristum
suspicantur; alii uero nec occisum putant, sed subtractum
potius, ut putaretur occisus, et uiuum occultari in uigore
ipsius aetatis, in qua fuit, cum crederetur exstinctus, donec
suo tempore reueletur et restituatur in regnum. Sed multum
mihi mira est haec opinantium tanta praesumtio. Illud tamen,
quod ait apostolus: Tantum qui modo tenet teneat,
donec de medio fiat, non absurde de ipso Romano imperio
creditur dictum, tamquam dictum sit: \'Tantum qui modo
imperat imperet, donec de medio fiat\', id est de medio tollatur.
Et tunc reuelabitur iniquus, quem significari
Antichristum nullus ambigit. Alii uero et quod ait: Quid
detineat scitis et mysterium operari iniquitatis
non putant dictum nisi de malis et fictis, qui sunt in ecclesia,
donec perueniant ad tantum numerum, qui Antichristo
magnum populum faciat; et hoc esse mysterium iniquitatis,
quia uidetur occultum; hortari autem apostolum fideles, ut
in fide quam tenent tenaciter perseuerent, dicendo: Tantum
qui modo tenet teneat, donec de medio fiat, hoc.
est, donec exeat de medio ecclesiae mysterium iniquitatis,
quod nunc occultum est. Ad ipsum enim mysterium pertinere
arbitrantur, quod ait in epistula sua Iohannes euangelista:
Pueri, nouissima hora est; et sicut audistis, quod
Antichristus sit uenturus, nunc autem Antichristi
multi facti sunt; unde cognoscimus quod nouissima
sit hora. Ex nobis exierunt; sed non erant
ex nobis. Quod si fuissent ex nobis, permansissent
utique nobiscum. Sicut ergo ante finem in hac
hora, inquiunt, quam Iohannes nouissimam dicit, exierunt
2 ipsum] polTu g 6 et] ut g 8 ut qui e quo p 9 dimedio g
11 fiat id est de medio om. b 13 et om. g 14 et om. gl operator
Alius ergo sic, alius autem sic apostoli obscura uerba
quod tamen eum dixisse non dubium est: non ueniet
ad uiuos et mortuos iudicandos Christus, nisi prius uenerit
ad seducendos in anima mortuos aduersarius eius Antichristus;
quamuis ad occultum iam iudicium Dei pertineat, quod ab
illo seducentur. Praesentia quippe eius erit, sicut dictum
est, secundum operationem satanae in omni uirtute
et signis et prodigiis mendacii et in omni seductione
iniquitatis his, qui pereunt. Tunc enim soluetur
satanas et per illum Antichristum in omni sua uirtute
mirabiliter quidem, sed mendaciter operabitur. Quae solet
ambigi utrum propterea dicta sint signa et prodigia mendacii,
quoniam mortales sensus per phantasmata decepturus est, ut
quod non facit facere uideatur, an quia illa ipsa, etiamsi
erunt uera prodigia, ad mendacium pertrahent credituros non
ea potuisse nisi diuinitus fieri, uirtutem diaboli nescientes,
maxime quando tantam, quantam numquam habuit, acceperit
potestatem. Non enim quando de caelo ignis cecidit et tantam
familiam cum tantis gregibus pecorum sancti Iob uno
inpetu absumsit et turbo inruens et domum deiciens filios
eius occidit, phantasmata fuerunt; quae tamen fuerunt opera
satanae, cui Deus dederat hanc potestatem. Propter quid
horum ergo dicta sint prodigia et signa mendacii, tunc potius
apparebit. Sed propter quodlibet horum dictum sit. seducentur
eis signis adque prodigiis. qui seduci merebuntur, pro
eo quod dilectionem, inquit, ueritatis
ut salui fierent. Nec dubitauit apostolus addere
g 5 uero a coniectant a b g a v; coniectat epp Dom.
n
8 eius om. b 16 dicta,f ut e sunt b 20 ea om. b diabnli g
21 nequam b 26 quod gi p 27 horum usque ad dictum sit l. 28 cor,..
manu in marg. 9 30 ueritatis inquit
Iesum, iustissime iudicaturum, iniustissime iudicatum.
Quid idem apostolus in prima ad eosdem epistula
de resurrectione docuerit mortuorum.
Sed hic apostolus tacuit de resurrectione mortuorum; ad
eosdem autem scribens in epistula prima: Nolumus, inquit,
ignorare uos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini,
sicut et ceteri, qui spem non habent. Nam
si credimus, quod Iesus mortuus est et resurrexit:
ita et Deus eos, qui dormierunt per Iesum, adducet
cum illo. Hoc enim uobis dicimus in uerbo Domini,
quia nos uiuentes, qui reliqui sumus in aduentum
Domini, non praeueniemus eos, qui ante dormierunt;
quoniam ipse Dominus in iussu et in uoce archangeli
et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui in Christo
resurgent primo; deinde nos uiuentes, qui reliqui
sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus in
v operationem ... mendacio corr. manu in marg. g
3 permittit e ipso ep 4 ille faciat p 8 rationali scriptnrae g
9 cessabit b 10 Iesam Christum v 13 apostolus paulus ad eosdem
epistula secunda p 14 docuerit mortuorum g f; mort. doc. pqv 19 et
resurrexit otn. b 21 cum eo v 24 et om. b 25 de scendit b
26 primo p p a v; primi ab eg
Haec uerba apostolica resurrectionem mortuorum futuram,
quando ueniet Christus, utique ad uiuos et mortuos
iudicandos, praeclarissime ostendunt.
Sed quaeri solet, utrum illi, quos hic uiuentes inuenturus
est Christus, quorum personam in se adque illos, qui tunc
secum uiuebant, transfigurabat apostolus, numquam omnino
morituri sint, an ipso temporis puncto, quo cum resurgentibus
rapientur in nubibus in obuiam Christo in aera, ad
inmortalitatem per mortem mira celeritate transibunt. Neque
enim dicendum est fieri non posse, ut, dum per aera in
sublime portantur, in illo spatio et moriantur et reuiuescant.
Quod enim ait: Et ita semper cum Domino erimus, non
sic accipiendum est, tamquam in aere nos dixerit semper
cum Domino esse mansuros; quia nec ipse utique ibi manebit.
quia ueniens transiturus est; uenienti quippe ibitur obuiam,
non manenti; sed ita cum Domino erimus, id est, sic
erimus habentes corpora sempiterna, ubicumque cum illo
fuerimus. Ad hunc autem sensum, quo existimemus etiam
illos, quos hic uiuos inuenturus est Dominus, in ipso paruo
spatio et passuros mortem et accepturos inmortalitatem, ipse
apostolus nos uidetur urgere, ubi dicit: In Christo omnes
uiuificabuntur; cum alio loco de ipsa loquens resurrectione
corporum dicat: Tu quod seminas, non uiuificatur. nisi
moriatur. Quo modo igitur, quos uiuentes hic Christus
inueniet, per inmortalitatem in illo uiuificabuntur, etsi non
moriantur, cum uideamus propter hoc esse dictum: Tu quod
seminas, non uiuificatur, nisi moriatur? Aut si recte
non dicimus seminari nisi ea corpora hominum, quae moriendo
Om. a cum Domino om. e 2 futuram mort. b 3 Dominus
Christus v 8 sunt b v quocumque b 9 in ante obuiam
om. p 11 per om. e 16 qua ueniens e J iiur, ob eras„ t
l
19 extimemus g 23 uiuificabitur a 24 nisi prius a 28 niei
prius e a. moriafttur g
illa in transgressorem patrem generis humani diuinitus prolata
sententia: Terra es, et in terram ibis): fatendum est
istos, quos nondum de corporibus egressos cum ueniet Christus
inueniet, et istis uerbis apostoli et illis de genesi non
teneri; quoniam sursum in nubibus rapti non utique seminantur,
quia nec eunt in terram nec redeunt, siue nullam
prorsus experiantur mortem siue paululum in aere moriantur.
Sed aliud rursus occurrit, quod idem dixit apostolus, cum
de resurrectione corporum ad Corinthios loqueretur: Omnes
resurgemus, uel sicut alii codices habent: Omnes dormiemus.
Cum ergo nec resurrectio fieri, nisi mors praecesserit,
possit, nec dormitionem possimus illo loco intellegere nisi
mortem: quo modo omnes uel dormient uel resurgent, si tam
multi, quos in corpore inuenturus est Christus, nec dormient
nec resurgent? Si ergo sanctos, qui reperientur Christo
ueniente uiuentes eique in obuiam rapientur, crediderimus
in eodem raptu de mortalibus corporibus exituros et ad eadem
mox inmortalia redituros, nullas in uerbis apostoli patiemur
angustias, siue ubi dicit: Tu quod seminas, non uiuificatur,
nisi moriatur, siue ubi dicit: Omnes resurgemus
ant: Omnes dormiemus; quia nec illi per inmortalitatem
uiuificabuntur, nisi, quamlibet paululum, tamen ante moriantur,
ac per hoc et a resurrectione non erunt alieni, quam dormitione
praecedunt, quamuis breuissima, non tamen nulla. Quur
autem nobis incredibile uideatur illam multitudinem corporum
in aere quodam modo seminari adque ibi protinus inmortaliter
adque incorruptibiliter reuiuescere, cum credamus, quod
3 Gen. 3, 19 10 1. Cor. 15, 51 1 quo niodo 6 reuertentur g sese] se e; ee (= esse) g
4 egressns g Christus inueniet om. b 7 redebunt, g 9 dicit
p 10 mortuorum b a 12 fleri possit nisi mors praecesserit v
13 possumus b 16 repperiuntur e 17 rapiuntur g 23 uiuicabuntur e
24 dormitione praecedunt (praecedent a) n/88.; dormitio praecedit v
26 uidebatur b
resurrectionem et in membra sine fine uictura tanta facilitate
tamque inaestimabili uelocitate rediturum antiquissimorum
cadauerum puluerem? Nec ab illa sententia, qua homini
dictum est: Terra es et in terram ibis, futuros illos sanetos
arbitremur inmunes, si eorum morientium in terram non
recident corpora, sed, sicut in ipso raptu morientur, ita et
resurgent, dum ferentur in aera. In terram quippe ibis est
\'in hoc ibis amissa uita, quod eras antequam sumeres uitam\':
id est, hoc eris exanimatus, quod eras antequam esses animatus
(terrae quippe insufflauit Deus in faciem flatum uitae.
cum factus est homo in animam uiuam); tamquam diceretur:
<Terra es animata, quod non eras: terra eris exanimis, sicut
eras\'; quod sunt et antequam putrescant omnia corpora mortuorum;
quod erunt et illa. si morientur. ubicumque moriantur,
cum uita carebunt, quam continuo receptura sunt. Sic
ergo ibunt in terram, quia ex uiuis hominibus terra erunt.
quem ad modum it in cinerem, quod fit cinis; it in uetustatem,
quod fit uetus; it in testam, quod ex luto fit testa: et
alia sescenta sic loquimur. Quo modo autem sit futurum.
quod nunc pro nostrae ratiunculae uiribus utcumque conicimus,
tunc erit potius, ut nosse possimus. Resurrectionem
quippe mortuorum futuram et in carne, quando Christus uenturus
est uiuos iudicaturus et mortuos, oportet, si Christiani
esse uolumus, ut credamus; sed non ideo de hac re inanis
est fides nostra, si, quem ad modum futura sit, perfecte conprehendere
non ualemus.
Verum iam, sicut supra] promisimus, de hoc iudicio Dei
nouissimo etiam prophetici ueteres libri quid praenuntiauerint,
taraquam g 7 recedent b; recedunt g moriantur g 8 resurgunt p
feruntur be in ante aera om. g estj et e: id est b 11 quidem b
i
13 anima tua g examinas e 16 continua b si e 18 quemllJlmodum
g 18 sq. id—id—id g 23 quippe om. a1 et MM.; esse r
..
25 ut, in marg. et. e 26 si quidem ammodum g 28 supra om. gp?
arbitror, non tanta mora necesse erit tractari et exponi, si
istis. quae praemisimus, lector curauerit adiuuari.
Quid Esaias propheta de mortuorum resurrectione et
de retributione iudicii sit locutus.
Propheta Esaias: Resurgent, inquit, mortui et resurgent
qui erant in sepulcris, et laetabuntur omnes qui
sunt in terra; ros enim, qui abs te est, sanitas illis
est; terra uero inpiorum cadet. Totum illud superius ad
resurrectionem pertinet beatorum. Quod autem ait: Terra
uero inpiorum cadet, bene intellegitur dictum: \'Corpora
uero inpiorum ruina damnationis excipiet.\' Iam porro si de
bonorum resurrectione quod dictum est diligentius et distinctius
uelimus intueri, ad primam referendum est quod dictum
est: Resurgent mortui; ad secundam uero quod sequitur:
Et resurgent qui erant in sepulcris. Iam si et illos
inquiramus sanctos, quos hic uiuos inuenturus est Dominus,
eis congrue deputabitur quod adiunxit: Et laetabuntur
omnes qui sunt in terra; ros enim, qui abs te est,
sanitas illis est. Sanitatem loco isto inmortalitatem rectissime
accipimus; ea namque est plenissima sanitas, quae non
reficitur alimentis tamquam cottidianis medicamentis. Item
de iudicii die spem prius dans bonis, deinde terrens malos
idem propheta sic loquitur: Haec dicit Dominus: Ecce
ego declino in eos ut flumen pacis et ut torrens inundans
gloriam gentium. Filii eorum super umeros portabuntur
et super genua consolabuntur. Quem ad
v 9 sunt] erant p super terram a b qui
ex quoa corr. g est illis a e 12 uero om. a 13 Iam om. p1
15 dictum est diligentius b 17 ut resurg. b erunt a in sep. erant v
20 super terram a b 21 illis sanitas e certissime b 24 terrenis b g
malis b 25 sicut e
Sed quoniam dixit: Et gaudebit cor uestrum, ne putaremus
illa bona Hierusalem ad nostrum tantummodo spiritum
pertinere: Et ossa, inquit, uestra ut herba exorientur;
ubi resurrectionem corporum strinxit, uelut quod non dixerat
reddens; neque enim cum uiderimus fiet. sed cum fuerit
facta uidebimus. Nam et de caelo nouo ac terra noua iam
supra dixerat, dum ea, quae sanctis promittuntur in fine,
saepe ac multiformiter diceret. Erit, inquit, caelum nouum
et terra noua, et non erunt memores priorum, nec
adscendet in cor ipsorum, sed laetitiam et exsultationem
inuenient in ea. Ecce ego faciam Hierusalem
exsultationem et populum meum laetitiam; et exsultabo
in Hierusalem et laetabor in populo meo; et
ultra non audietur in illa uox fletus, et cetera, quae
quidam ad illos carnales mille annos referre conantur. Locutiones
enim tropicae propriis prophetico more miscentur, ut
ad intellectum spiritalem intentio sobria cum quodam utili
ac salubri labore perueniat; pigritia uero carnalis uel ineruditae
adque inexercitatae tarditas mentis contenta litterae
superficie nihil putat interius requirendum. Haec de propheticis
uerbis, quae ante istum locum scripta sunt, satis dixerim.
In hoc autem loco, unde ad illa digressi sumus, cum
dixisset: Et ossa uestra ut herba exorientur, ut resurrectionem
carnis quidem, sed tamen bonorum se nunc commemorare
monstraret, adiunxit: Et cognoscetur manus Domini
colentibus eum. Quid est hoc nisi manus distinguentis
b 6 inquit om. el 7 instruxit b 11 multipliciter b
ft
13 adecendet (asc.) 1IłSS.; ascendent v 14 faciem g 18 carn. illos v
20 quodamJ coquam g 21 perueniant b uelut e incrudita—ineieriitata
b 22 contentalitera superf. g 27 quidem carnis v 29 munus
b
contexens: Et comminabitur, inquit. contumacibus, siue,
ut ait alius interpres, incredulis. Nec tunc comminabitur,
sed quae nunc dicuntur minaciter, tunc efficaciter inplebuntur.
Ecce enim Dominus, inquit, ut ignis ueniet et ut tempestas
currus eius, reddere in indignatione uindictam
et uastationem in flamma ignis. In igne enim
Domini iudicabitur omnis terra et in gladio eius
omnis caro; multi uulnerati erunt a Domino. Siue
igne, siue tempestate, siue gladio poenam iudicii significat:
quando quidem ipsum Dominum quasi ignem dicit esse uenturum,
eis profecto quibus poenalis erit eius aduentus. Currus
uero eius (nam pluraliter dicti sunt) angelica ministeria non
inconuenienter accipimus. Quod autem ait omnem terram et
omnem carnem in eius igne et gladio iudicari, non etiam
hic spiritales intellegamus et sanctos, sed terrenos adque
carnales, de qualibus dictum est: Qui terrena sapiunt. et:
Sapere secundum carnem mors est; et quales omnino
caro appellantur a Domino, ubi dicit: Non permanebit
spiritus meus in hominibus istis, quoniam caro sunt.
Quod uero hic positum est: Multi uulnerati erunt a
Domino, isto fiet uulnere mors secunda. Potest quidem et
ignis et gladius et uulnus accipi in bono. Nam et ignem
Dominus uelle se dixit mittere in mundum, et uisae sunt
illis linguae diuisae uelut ignis, quando uenit Spiritus sanctus:
et: Non ueni, inquit idem Dominus, pacem mittere in
terram, sed gladium, et sermonem Dei dicit scriptura
gladium bis acutum propter aciem geminam testamentorum
23 Lc. 12, 49 24 Act. 2, 3 26 Mt. 10, 34 28 Hebr. 4. 12 3 ut alius interpretatns est b tum b 7 In om. g enl zeli
dfii a 8 indicabuntur p1 11 Dominum om, b 12 eius erit a
13 eis b nam] C;\'! in ras. p dicta p 15 et gladio abegpfa:
et in gladio v 16 sed] et el; om. b 18 et qual.] equales g 22 nulnere
fiet v 25 uenit om. e
ecclesia uulneratam, uelut amoris inpetu sagittatam. Sed hic
cum legimus uel audimus ultorem Dominum esse uenturum,
quem ad modum haec intellegenda sint, clarum est.
Deinde breuiter commemoratis eis, qui per hoc iudicium
consumentur, sub figura ciborum in lege uetere uetitorum, a
quibus se non abstinuerunt, peccatores inpiosque significans
recapitulat ab initio gratiam noui testamenti a primo Saluatoris
aduentu usque ad ultimum iudicium, de quo nunc
agimus, perducens finiensque sermonem. Narrat namque Dominum
dicere se uenire, ut congreget omnes gentes, easque
uenturas et uisuras eius gloriam. Omnes enim, sicut dicit
apostolus, peccauerunt et egent gloria Dei. Et relicturum
se dicit super eos signa, quae utique mirantes credant
in eum: et emissurum ex illis saluatos in gentes diuersas
et in longinquas insulas, quae non audierunt nomen eius
neque uiderunt eius gloriam; et adnuntiaturos gloriam eius
in gentibus et adducturos fratres istorum, quibus loquebatur,
id est in fide sub Deo Patre fratres Israelitarum electorum;
adducturos autem ex omnibus gentibus munus Domino in
iumentis et uehiculis (quae iumenta et uehicula bene intel
leguntur adiutoria esse diuina per cuiusque generis ministeria
Dei, uel angelica uel humana) in sanctam ciuitatem Hierusalem,
quae nunc in sanctis fidelibus est diffusa per terras.
Ubi enim diuinitus adiuuantur, ibi credunt, et ubi credunt,
ibi ueniunt. Conparauit autem illos Dominus tamquam per
similitudinem filiis Israel offerentibus ei suas hostias cum
om. g 2 mortis b 3 andiuinma b 6 in lege netere]
intellegere b oeteri g 8 a] et b 9 de quo] quod 6 10 narrant
g 12 et uisuras om. b gloriam eius v Omnes usque ad
Dei om. b 13 peccauernnt om. gx 15 emissurum utique g 16 in
longinquas a begpv: in om. p1 a Domb. 17 gloriam eius v glor.
eius ... adducturos om. b 18 adducturus g 21 et in uehic. e
22 cuius, omisso que, b 23 ciuitatem sanctam v 24 in om. bp
26 ibi inueniunt p 27 similitudines b ei suas
Haec cum de ista. quae nunc inpertitur ecclesiae, perspicua
nobisque notissima Dei miseratione dixisset, promisit et fines,
ad quos per ultimum iudicium facta bonorum malorumque
discretione uenietur, dicens per prophetam, uel de Domino
dicens ipse propheta: Quo modo enim caelum nouum
et terra noua manebit coram me, dicit Dominus, sic
stabit semen uestrum et nomen uestrum, et erit
mensis ex mense et sabbatum ex sabbato. Veniet omnis
caro in conspectu meo adorare in Hierusalem!
dixit Dominus; et egredientur et uidebunt membra
hominum, qui praeuaricati sunt in me. Vermis eorum
non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. et
erunt uisui omni carni. Ad hoc iste propheta terminauit
librum, ad quod terminabitur saeculum. Quidam sane non
interpretati sunt: Membra hominum, sed cadauera uirorum,
per cadauera significantes euidentem corporum poenam;
quamuis cadauer nisi caro exanimis non soleat nuncupari,
illa uero animata erunt corpora, alioquin nulla poterunt
g fecit eg 5 Aaron usque ad secundum ordinem oin. b
y
6 mclchiaedec p \'itemque saepius\' Domb.j melchisedhaec b summQl
ac sacerdos et g 7 diuina gratia e 8 elegi g quia b 9 non]
nunc e 12 in fines b 15 nouum] inquiunt g 16 dicit ofcpo;
dixit egv 17 et nomen uestium om. b 25 uiroium per cadauera
om. b
est eorum, qui in secundam mortem cadent, ideo non absurde
etiam cadauera dici possunt. Unde est et illud, quod ab
eodem propheta dictum iam supra posui: Terra uero inpiorum
cadet. Quis autem non uideat a cadendo esse appellata
cadauera? Virorum autem pro eo posuisse illos interpretes,
quod est hominum\\ manifestum est. Neque enim quisquam
dicturus est praeuaricatrices feminas in illo supplicio non
futuras; sed ex potiore, praesertim de quo femina facta est,
uterque sexus accipitur. Verum, quod ad rem maxime pertinet,
cum et in bonis dicitur: Veniet omnis caro, quia ex omni
genere hominum populus ille constabit (non enim omnes
homines ibi erunt, quando in poenis plures erunt), — sed,
ut dicere coeperam, cum et in bonis caro et in malis membra
uel cadauera nominantur: profecto post resurrectionem carnis,
cuius fides his rerum uocabulis omnino firmatur, illud, quo
boni et mali suis finibus dirimentur, futurum esse iudicium
declaratur.
Qualis futura sit egressio sanctorum ad uidendas
poenas malorum.
Sed quo modo egredientur boni ad uidendas poenas malorum?
Numquid corporis motu beatas illas relicturi sunt sedes
et ad loca poenalia perrecturi, ut malorum tormenta conspiciant
praesentia corporali? Absit; sed egredientur per scientiam.
Hoc enim uerbo significatum est eos qui cruciabuntur
extra futuros. Propter quod et Dominus ea loca tenebras
exteriores uocat, quibus contrarius est ille ingressus, de quo
5 appellanda b 6 uiuorum b 9 de potiore p
10 ue rum, f-r eras., g 12 ille e g p; iste abv Domb. 15 llominentur
g 16 quod g 22 egrediuntur p 23 illas relicturi m. 2 superscripta
sedes
Quid prophetauerit Daniel de persecutione Antichristi
et de iudicio Dei regnoque sanctorum.
Daniel de hoc ultimo iudicio sic prophetat, ut Antichristum
quoque prius uenturum esse praenuntiet adque ad aeternum
regnum sanctorum perducat narrationem suam. Cum enim
uisione prophetica quattuor bestias significantes quattuor
regna uidisset, ipsumque quartum a quodam rege superatum,
qui Antichristus agnoscitur, et post haec aeternum regnum
filii hominis, qui intellegitur Christus: Horruit, inquit,
spiritus meus, ego Daniel, in habitudine mea, et
uisus capitis mei conturbabant me. Et accessi, inquit,
ad unum de stantibus, et ueritatem quaerebam ab eo
de omnibus his, et dixit mihi ueritatem. Deinde, quid
audierit ab illo, a quo de omnibus his quaesiuit, tamquam
eo sibi exponente sic loquitur: Hae bestiae magnae quattuor
quattuor regna surgent in terra, quae auferentur,
et accipient regnum sancti Altissimi et obtinebunt
illud usque in saeculum et usque in saeculum saeculorum.
Et quaerebam, inquit, diligenter de bestia
quarta, quae erat differens prae omni bestia, terribilis
amplius — dentes eius ferrei et ungues eius
aerei, manducans et comminuens et reliqua pedibus
suis conculcans —, et de cornibus eius decem, quae ,
erant in capite eius, et de altero, quod adscendit et
excussit de prioribus tria; cornu illud in quo erant
abegpoa 7 prius quoque v 8 narration. suam om. p
ar
13 ergo e 14 conturbabat bgp inquit om. pi 15 tantibue, af
Mt. 2. e 16 his omnibus v 18 quatuor bestiae magnae v 20 accipiet
b 23 omnibus bg 26 quaerant g 27 quo e accessit b
28 cornua b
Videbam, et cornu illud faciebat bellum cum
sanctis, et praeualebat ad ipsos, donec uenit uetustus
dierum, et regnum dedit sanctis Altissimi; et tempus
peruenit, et regnum obtinuerunt sancti. Haec
Daniel quaesisse se dixit. Deinde quid audierit continuo
subiungens: Et dixit, inquit (id est ille, a quo quaesierat.
respondit et dixit): Bestia quarta quartum regnum erit
in terra, quod praeualebit omnibus regnis; et manducabit
omnem terram, et conculcabit eam et con c
Et decem cornua eius decem reges surgent; et post
eos surget alius, qui superabit malis omnes, qui
ante eum fuerunt; et tres reges humiliabit et uerba
aduersus Altissimum loquetur et sanctos Altissimi
conteret et suspicabitur mutare tempora et legem:
et dabitur in manu eius usque ad tempus et tempora
et dimidium tempus. Et iudicium sedebit, et principatum
remouebunt ad exterminandum et perdendum
usque in finem; et regnum et potestas et magnitudo
regum, qui sub omni caelo sunt, data est sanctis
Altissimi. Et regnum eius regnum sempiternum; et
omnes principatus ipsi seruient et obaudient. Huc
usque, inquit, finis sermonis. Ego Daniel; multum
cogitationes meae conturbabant me, et forma mea
inmutata est super me, et uerbum in corde meo conseruaui.
Quattuor illa regna exposuerunt quidam Assyriorum,
Persarum, Macedonum et Romanorum. Quam uero conuenienter
id fecerint, qui nosse desiderant, legant presbyteri
Hieronymi librum in Danielem satis erudite diligenterque
conscriptum. Antichristi tamen aduersus ecclesiam saeuissimum
regnum licet exiguo spatio temporis sustinendum, donec
b 17 tempus aegp Domb.; temporis br
18 ad] et b extenninabunt b 20 regum] regni b 22 hac
abegpv; hoc oa Domb. 25 et om. 9 29 diligenter erad:teque
v
Dei ultimo iudicio regnum sancti accipiant sempiternum, qui
uel dormitans haec legit, dubitare non sinitur. Tempus quippe
et tempora et dimidium temporis unum annum esse et duo
et dimidium ac per hoc tres annos et semissem etiam numero
dierum posterius posito dilucescit, aliquando in scripturis et
mensum numero declaratur. Videntur enim tempora indefinite
hic dicta lingua Latina; sed per dualem numerum dicta sunt,
quem Latini non habent. Sicut autem Graeci, ita hunc dicuntur
habere et Hebraei. Sic ergo dicta sunt tempora, tamquam
dicerentur duo tempora. Vereri me sane fateor, ne in decem
regibus, quos tamquam decem homines uidetur inuenturus
Antichristus, forte fallamur, adque ita [ne] ille inopinatus
adueniat, non exsistentibus tot regibus in orbe Romano. Quid
si enim numero isto denario uniuersitas regum significata
est. post quos ille uenturus est; sicut millenario, centenario,
septenario significatur plerumque uniuersitas, et aliis adque
aliis numeris, quos nunc commemorare non est necesse?
Alio loco idem Daniel: Et erit, inquit, tempus tribulationis,
qualis non fuit ex quo nata est gens super
terram usque ad tempus illud. Et in tempore illo saluabitur
populus tuus omnis, qui inuentus fuerit scriptus
in libro. Et multi dormientium in terrae aggere
exsurgent: hi in uitam aeternam, et hi in obprobrium
et in confusionem aeternam. Et intellegentes fulgebunt
sicut claritas firmamenti, et ex iustis multi
sicut stellae in saecula et adhuc. Sententiae illi
om. b accipient b 3 et ante tempora om. b tempus a
annum unum v duo a1 b1 e g p ρ α l; duos
In psalmis Dauidicis, quae de fine saeculi huius et
nouissimo Dei iudicio prophetentur.
Multa de iudicio nouissimo dicuntur in psalmis, sed eorum
plura transeunter et strictim. Hoc tamen quod de fine huius
saeculi apertissime ibi dictum est, nequaquam silentio praeteribo.
Principio terram tu fundasti, Domine, et opera
manuum tuarum sunt caeli. Ipsi peribunt, tu autem
26 Ps. 101, 26 sqq. v illi g 8 et hi..... aeternam om. b 10 in
monum. sunt p 12 ponet gl; posuit p scriptura aliquando t
16 hic b 17 quiesce e 21 dauiticis gf 22 precinantur p 23 eorom]
etiam m. 2 in ras, e 25 dictum est ibi v
et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu
autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Quid
est quod Porphyrius, cum pietatem laudet Hebraeorum, qua
magnus et uerus et ipsis numinibus terribilis ab eis colitur
Deus, Christianos ob hoc arguit maximae stultitiae etiam ex
oraculis deorum suorum, quod istum mundum dicunt esse
periturum? Ecce in litteris pietatis Hebraeorum dicitur Deo.
quem confitente tanto philosopho etiam ipsa numina perhorrescunt:
Opera manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt.
Numquid quando caeli peribunt, mundus, cuius idem caeli
superior pars est et tutior, non peribit? Si haec sententia
Ioui displicet, cuius, ut scribit iste philosophus, uelut grauioris
auctoritatis oraculo in Christianorum credulitate culpatur:
quur non similiter sapientiam tamquam stultitiam culpat
Hebraeorum, in quorum libris piissimis inuenitur? Porro si
in illa sapientia, quae Porphyrio tam multum placet, ut eam
deorum quoque suorum uocibus praedicet, legitur caelos esse
perituros: quur usque adeo uana est ista fallacia, ut in fide
Christianorum uel inter cetera uel prae ceteris hoc detestentur,
quod in ea periturus creditur mundus, quo utique nisi
pereunte caeli perire non possunt? Et in litteris quidem
sacris, quae proprie nostrae sunt, non Hebraeis nobisque
communes, id est in euangelicis et apostolicis libris legitur:
Praeterit figura huius mundi; legitur: Mundus transit:
legitur: Caelum et terra transibunt. Sed puto. quod
praeterit, transit, transibunt aliquanto mitius dicta sunt
24, 35 1 sq. permanes. et reliqua. Et sicut opertoriu mutabis eos. et reliqua
(O. tom. I, Pratf. p. X) ueterascent av 4 quod m. 2 in ras. e
5 et ipsis numinibus m. 2 in ras. e 6 ab hoc e 11 idem bp; id
est e; om. p; iidem v caelum p 18 quoque deorum e et legitur
g 19 usque om. g 20 inter ceteraI in tertia terra b uol
praeter cetera a 22 non possunt perire v 25 mundus transit legitur
om. b 27 praeteriit b aliquando gp adhuc mitius g.
inundatus qui tunc erat perisse dictus est mundus, satis
clarum est, et quae pars mundi a toto significata. et quatenus
perisse sit dicta, et qui caeli repositi igni reseruandi in diem
iudicii et perditionis hominum inpiorum; et in eo quod paulo
post ait: Veniet dies Domini ut fur, in quo caeli magno
inpetu transcurrent, elementa autem ardentia resoluentur.
et terra et quae in ipsa sunt opera exurentur:
ac deinde subiecit: His omnibus pereuntibus quales
oportet esse uos? possunt illi caeli intellegi perituri. quos
dixit repositos igni reseruandos, et [ea] elementa accipi arsura.
quae in hac ima mundi parte subsistunt procellosa et turbulenta,
in qua eosdem caelos dixit esse repositos, saluis illis
superioribus et in sua integritate manentibus, in quorum
firmamento sunt sidera constituta. Nam et illud quod scriptum
est, stellas de caelo esse casuras, praeter quod potest
multo probabilius et aliter intellegi, magis ostendit mansuros
esse illos caelos, si tamen stellae inde casurae sunt; cum
uel tropica sit locutio, quod est credibilius, uel in isto imo
caelo futurum sit, utique mirabilius quam nunc fit. Unde et
illa stella Vergiliana
et Idaea se condidit silua. Hoc autem quod de psalmo commemoraui,
nullum caelorum uidetur relinquere, quod periturum
esse non dixerit. Ubi enim dicitur: Opera manuum
tuarum sunt caeli, ipsi peribunt. quam nullum eorum
ab opere Dei, tam nullum eorum a perditione secernitur.
Non enim dignabuntur de Petri apostoli locutione, quem
Aen. II, 694 4 dicta sit v 10 nos esse t1 11 ea om. bfpp
12 ac turb. p 13 positos b 18 caelos om. b 20 futlirae sint 1,
In psalmo etiam quadragensimo nono de iudicio Dei nouissimo
intellegitur dictum: Deus manifestus ueniet, Deus
noster, et non silebit. Ignis in conspectu eius ardebit,
et in circuitu eius tempestas ualida. Aduocabit
caelum sursum et terram discernere populum suum.
Congregate illi iustos eius, qui disponunt testamento
eius super sacrificia. Hoc nos de Domino Iesu Christo
intellegimus, quem speramus de caelo esse uenturum ad uiuos
et mortuos iudicandos. Manifestus enim ueniet inter iustos
et iniustos iudicaturus iuste, qui prius uenit occultus ab
iniustis iudicandus iniuste. Ipse, inquam, manifestus ueniet
et non silebit, id est, in uoce iudicis euidens apparebit,
qui prius cum uenisset occultus, ante iudicem siluit, quando
sicut ouis ad immolandum ductus est et sicut agnus coram
tondente fuit sine uoce, quem ad modum de illo per Esaiam
legimus prophetatum et in euangelio uidemus inpletum. De
om. b inftrmi b sint perituri v 11 posse perire v
13 laudanerunt abegp av; laudauerint p Domb. legerunt b 14 domini
b 15 manifeste g 16 eius om. et exardescet et rpliqua b
17 circumitu v aduocauit begp 18 desursum p 20 Domino
nostro v 21 de caelo speramus v 22 et inter b 24 iudicatus p
20 uidimus b
tractaremus, quo modo essent haec intellegenda, iam diximus.
Quod uero dictum est: Aduocabit caelum sursum: quoniam
sancti et iusti recte caelum appellantur, nimirum hoc
est, quod ait apostolus: Simul cum illis rapiemur in
nubibus in obuiam Christo in aera. Nam secundum
litterae superficiem, quo modo aduocatur caelum sursum,
quasi possit esse nisi sursum? Quod autem adiunctum est:
Et terram discernere populum suum, si tantummodo
subaudiatur aduocabit, id est aduocabit et terram, nec subaudiatur
sursum, hunc uidetur habere sensum secundum
rectam fidem, ut caelum intellegatur in eis, qui cum illo
iudicaturi sunt, et terra in eis, qui iudicandi sunt; ut aduocabit
caelum sursum non hic intellegamus \'rapiet in aera\',
sed \'in iudiciarias eriget sedes\'. Potest et illud intellegi aduocabit
caelum sursum \'aduocabit angelos in supernis et
excelsis locis, cum quibus descendat ad faciendum iudicium\';
aduocabit et terram, id est homines in terra utique iudicandos.
Si autem utrumque subaudiendum est, cum dicitur
et terram, id est et aduocabit. et sursum, ut iste sit
sensus: Aduocabit caelum sursum, et terram aduocabit sursum:
nihil melius intellegi existimo quam omnes qui rapientur
in obuiam Christo in aera, sed caelum dictum propter
animas, terram propter corpora. Discernere porro populum
suum, quid est nisi per iudicium separare bonos a malis,
tamquam oues ab haedis? Deinde conuersio sermonis ad
angelos facta est: Congregate illi iustos eius; profecto
om. p 2 haec om. p1 3 aduocaait b
6 obuiam, omisso in, e 7 sursum aduocatur caelum v desursunl p
8 posset g 10 aduocauit b ne b 11 abere g 12 qui usgue ad
in eis om. pl 13 sunt iudicaturi v 15 sedes eriget v aduocauit
bep; et sic p 16 18 20 21 21 caelum om. e terram uocabit b
22 omnes 1ns8.; homines v rapiuntur g 24 porro] propter b 25 nisi
quid est b 26 tam e edis p 27 illic p
autem quaerimus, quos iustos ei congregaturi sunt angeli:
Qui disponunt, inquit, testamentum eius super sacrificia.
Haec est omnis uita iustorum: disponere testamentum
Dei super sacrificia. Aut enim opera misericordiae sunt super
sacrificia, id est sacrificiis praeponenda, iuxta sententiam
Dei dicentis: Misericordiam uolo quam sacrificium;
aut si super sacrificia (in sacrificiis) intellegitur dictum,
quo modo super terram fieri dicitur quod fit utique in terra:
profecto ipsa opera misericordiae sunt sacrificia, quibus placetur
Deo, sicut in libro huius operis decimo me disseruisse
reminiscor; in quibus operibus disponunt iusti testamentum
Dei, quia propter promissiones, quae nouo eius testamento
continentur, haec faciunt. Unde congregatis sibi iustis suis
et ad suam dexteram constitutis nouissimo utique iudicio
dicturus est Christus: Venite, benedicti patris mei, possidete
paratum uobis regnum a constitutione mundi.
Esuriui enim, et dedistis mihi manducare. et cetera
quae ibi proferuntur de bonorum operibus bonis et eorum
praemiis sempiternis per ultimam sententiam iudicantis.
De prophetia Malachielis, qua Dei iudicium ultimum
declaratur et quorundam dicitur per purificatorias
poenas facienda mundatio.
Propheta Malachiel siue Malachi, qui et angelus dictus
est, qui etiam Esdras sacerdos, cuius alia in canonem scripta
recepta sunt, ab aliquibus creditur (nam de illo hanc esse
v 2 sunt bgpv; sint ae Domb. 5 Aut enim] autem b
9 fit om. b 14 ea b 19 et eorum begp; et de eorum v Domb.
20 iudicandis b 22 malachihelis g f; malachiae pqv 23 purgatorias
p 25 malachiel bi ep p a; malachihel ag; malachias btv siue]
et b 26 hesdras g; ezdras e; ezras p canone b
Hebraeorum opinionem dicit Hieronymus), iudicium nouissimum
prophetat dicens: Ecce uenit, dicit Dominus omnipotens;
et quis sustinebit diem introitus -eius, aut
quis ferre poterit ut adspiciat eum? Quia ipse ingreditur
quasi ignis conflatorii et quasi herba lauantium;
et sedebit conflans et emundans sicut argentum
et sicut aurum, et emundabit filios Leui, et
fundet eos sicut aurum et argentum; et erunt Domino
offerentes hostias in iustitia, et placebit Domino
sacrificium Iudae et Hierusalem, sicut diebus pristinis
et sicut annis prioribus. Et accedam ad uos in
iudicio, et ero testis uelox super maleficos et super
adulteros et super eos, qui iurant in nomine meo
mendaciter, et qui fraudant mercedem mercennario
et obprimunt per potentiam uiduas et percutiunt
pupillos et peruertunt iudicium aduenae, et qui non
timent me, dicit Dominus omnipotens; quoniam ego
Dominus Deus uester, et non mutor. Ex his quae dicta
sunt uidetur euidentius apparere in illo iudicio quasdam
quorundam purgatorias poenas futuras. Ubi enim dicitur:
Quis sustinebit diem introitus eius, aut quis ferre
poterit, ut adspiciat eum? Quia ipse ingreditur quasi
ignis conflatorii et quasi herba lauantium; et sedebit
conflans et emundans sicut argentum et sicut aurum
et emundabit filios Leui, et fundet eos sicut aurum
et argentum: quid aliud intellegendum est? Dicit tale aliquid
et Esaias: Lauabit Dominus sordes filiorum et
g 3 et om. g qui g 6 emundans codd. v; mundans
Domb. sicut aurum et sicut argentum v 7 emundabit aegpv;
ecce mundabit b; mandabit p Domb. 10 iudae a b e p Domb.; iuda fJr
14 mercedem mercennario agpv; mercede mercennarii, ii m. 2 in ras..
in marg. inercede mercennario,
De sacri\'ficiis, quae sancti offerent Deo sic placitura.
quo modo in diebus pristinis et annis prioribus placuerunt.
Volens autem Deus ostendere ciuitatem suam tunc in ista
consuetudine non futuram dixit filios Leui oblaturos hostias
in iustitia; non ergo in peccato ac per hoc non pro peccato.
Unde intellegi potest in eo quod secutus adiunxit adque ait:
Et placebit Domino sacrificium Iudae et Hierusalem.
sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus, frustra
sibi Iudaeos secundum legem ueteris testamenti sacrificiorum
suorum praeterita tempora polliceri. Non enim tunc in iustitia,
sed in peccatis hostias offerebant, quando pro peccatis praecipue
ac primitus offerebant, usque adeo ut sacerdos ipse.
quem debemus utique credere ceteris fuisse iustiorem, secundum
Dei mandatum soleret pro suis primum offerre peccatis.
deinde pro populi. Quapropter exponere nos oportet, quo
modo sit accipiendum quod dictum est: Sicut diebus pristinis
et sicut annis prioribus. Fortassis enim tempus
illud commemorat, quo primi homines in paradiso fuerunt.
Tunc enim puri adque integri ab omni sorde ac labe peccati
se ipsos Deo mundissimas hostias offerebant; ceterum ex quo
commissae praeuaricationis causa inde dimissi sunt adque
humana in eis natura damnata est, excepto uno Mediatore
et post lauacrum regenerationis quibusque adhuc paruulis
nemo mundus a sorde, sicut scriptum est, nec infans.
cuius est unius diei uita super terram. Quod si respondetur
etiam eos merito dici posse offerre hostias in iustitia,
qui offerunt in fide (iustus enim ex fide uiuit; quamuis
om. p 8 in om. b utique ait e
9 Et] ei g Iuda v 16 primum pro suis v prius b 20 quo
primum g; qui prime b 21 puri] putari b 25 paruolis g 27 uita
unius diei v 29 quia e uiuet e
non dicat, quia ex fide uiuit): numquid dicturus est quispiam
hoc fidei tempus illi fini esse coaequandum, quando igne
iudicii nouissimi mundabuntur, qui offerant hostias in iustitia?
Ac per hoc quoniam post talem mundationem nullum peccatum
iustos habituros esse credendum est, profecto illud tempus,
quantum adtinet ad non habere peccatum, nulli tempori
conparandum est, nisi quando primi homines in paradiso
ante praeuaricationem innocentissima felicitate uixerunt. Recte
itaque intellegitur hoc significatum esse, cum dictum est:
Sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus. Nam
et per Esaiam postea quam caelum nouum et terra noua
promissa est, inter cetera, quae ibi de sanctorum beatitudine
per allegorias et aenigmata exsequitur, quibus expositionem
congruam reddere nos prohibuit uitandae longitudinis cura:
Secundum dies, inquit, ligni uitae erunt dies populi
mei. Quis autem sacras litteras adtigit et ignorat ubi Deus
plantauerit lignum uitae, a cuius cibo separatis illis hominibus,
quando eos sua de paradiso eiecit iniquitas, eidem ligno
circumposita est ignea terribilisque custodia?
Quod si quisquam illos dies ligni uitae, quos commemorauit
propheta Esaias, istos qui nunc aguntur ecclesiae Christi
dies esse contendit ipsumque Christum lignum uitae prophetice
dictum, quia ipse est sapientia Dei, de qua Salomon ait:
Lignum uitae est omnibus amplectentibus eam; nec
annos egisse aliquos in paradiso illos primos homines, unde
tam cito eiecti sunt, ut nullum ibi gignerent filium, et ideo
non posse illud tempus intellegi in eo quod dictum est:
Sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus: istam
praetereo quaestionem, ne cogar, quod prolixum est, cuncta
g 3 coaequando, omisso sequente
quando, b ignem b 4 offerebant in iustitia hostias e 17 adtingit
bgxp dns g 27 gignerint g 30 quod om. g
quippe alterum sensum, ne dies pristinos et annos priores
carnalium sacrificiorum nobis pro magno munere per prophetam
promissos fuisse credamus. Hostiae namque illae ueteris
legis in quibusque pecoribus inmaculatae ac sine ullo prorsus
uitio iubebantur offerri, et significabant homines sanctos,
qualis solus inuentus est Christus, sine ullo omnino peccato.
Proinde quia post iudicium, cum fuerint etiam igne mundati,
qui eius modi mundatione sunt digni, in omnibus sanctis
nullum inuenietur omnino peccatum, adque ita se ipsos offerent
in iustitia, ut tales hostiae omni modo inmaculatae ac
sine ullo uitio sint futurae, erunt profecto sicut pristinis diebus
et sicut annis prioribus, quando in umbra huius rei futurae
mundissimae offerebantur hostiae. Haec erit namque munditia
tunc in inmortali carne ac mente sanctorum, quae figurabatur
in illarum corporibus hostiarum.
Deinde propter eos, qui non mundatione, sed damnatione
sunt digni: Et accedam, inquit. ad uos in iudicium, et
ero testis uelox super maleficos et super adulteros.
et cetera, quibus damnabilibus enumeratis criminibus addidit:
Quoniam ego Dominus Deus uester, et non mutor;
tamquam diceret: \'Cum uos mutauerit et in deterius culpa
uestra et in melius gratia mea, ego non mutor.\' Testem uero
se dicit futurum, quia in iudicio suo non indiget testibus,
eumque uelocem, siue quia repente uenturus est eritque
iudicium ipso inopinato eius aduentu celerrimum, quod tardissimum
uidebatur, siue quia ipsas conuincet sine ulla sermonis
prolixitate conscientias. In cogitationibus enim,
sicut scriptum est, inpii interrogatio erit; et apostolus:
Cogitationibus, inquit, accusantibus uel etiam
bg p5; manifestat p1; manifestata aepav 9 quia e
10 offerunt g 11 omni modo hostiae e 13 ftumbra g 22 inde
d
ter/ius, teras., g teterius e 25 eritque om. e 27 conuincit g
secundum euangelium meum per legum Christum.
Etiam sic ergo Dominus futurus testis intellegendus est uelox,
cum sine mora reuocaturus est in memoriam, unde conuincat
puniatque conscientiam.
De separatione bonorum et malorum, per quam nouissimi
iudicii discretio declaratur.
•
Illud etiam, quod aliud agens in octauo decimo libro ex
isto propheta posui, ad iudicium nouissimum pertinet, ubi
ait: Erunt mihi, dicit Dominus omnipotens, in die
qua ego facio in adquisitionem, et eligam eos sicut
eligit homo filium suum qui seruit ei; et conuertar
et uidebitis quid sit inter iustum et iniquum, et inter
seruientem Deo et eum qui non seruit ei. Quia ecce
dies uenit ardens sicut clibanus et conburet eos, et
erunt omnes alienigenae et uniuersi, qui faciunt iniquitatem,
stipula, et succendet eos dies ueniens, dicit
Dominus omnipotens, et non relinquetur in eis radix
neque ramus. Et orietur uobis, qui timetis nomen
meum, sol iustitiae, et sanitas in pinnis eius, et
egrediemini et salietis sicut uituli de uinculis relaxati;
et conculcabitis iniquos, et erunt cinis sub
pedibus uestris, dicit Dominus omnipotens. Haec distantia
praemiorum adque poenarum iustos dirimens ab
iniustis, quae sub isto sole in huius uitae uanitate non
cernitur, quando sub illo sole iustitiae in illius uitae manifestatione
clarebit, tunc profecto erit iudicium quale numquam
fuit.
a dominus p 8 sicut b; si p 11 in
die qua aegppav; die om. b 12 faciam b 13 elegit bg conraini
uertar a bl e p p a Domb.; conuertimini g; conuerti / m. 2 corr. b; conuertemini
v 15 seruit ei a egp a v; ei om. b p Domb. 21 pinnis elg 23 eritp
De lege Moysi spiritaliter intellegenda, ne in damnabilia
murmura carnalis sensus incurrat.
Quod uero subiungit idem propheta: Mementote legis
Moysi serui mei, quam mandaui ei in Choreb ad omnem
Israel, praecepta et iudicia opportune commemorat
post declaratum futurum tam magnum inter obseruatores
legis contemtoresque discrimen; simul etiam ut discant legem
spiritaliter intellegere et inueniant in ea Christum, per quem
iudicem facienda est inter bonos et malos ipsa discretio. Non
enim frustra idem Dominus aitludaeis: Si crederetis Moysi,
crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. Carnaliter
■ quippe accipiendo legem et eius promissa terrena rerum caelestium
figuras esse nescientes in illa murmura conruerunt.
ut dicere auderent: Vanus est qui seruit Deo, et quid
amplius, quia custodiuimus mandata eius et quia
ambulauimus supplices ante faciem Domini omnipotentis?
Et nunc nos beatos dicimus alienos, et aedificantur
omnes qui faciunt iniquitatem. Quibus eorum
uerbis quodam modo propheta conpulsus est nouissimum
praenuntiare iudicium, ubi mali nec saltem falso sint beati.
sed apertissime miserrimi appareant, et boni nulla temporali
saltem miseria laborent, sed clara ac sempiterna beatitudine
perfruantur. Dixerat quippe istorum talia quaedam uerba etiam
superius dicentium: Omnis, qui facit malum, bonus est
in conspectu Domini, et tales ei placent. Ad haec, inquam,
contra Deum murmura peruenerunt legem Moysi accipiendo
carnaliter. Unde et ille in psalmo septuagensimo secundo
g; horeb p 7 tam magnum futurum v 9 in eam b; in
eo g 11 crederitis eg1 12 crederitis eJ 13 accipiendn g promissatii
g caelestia g 17 dei b 21 pronunciare g 22 appar.
miserrimi v 23 laborant g 27 peruenerint b carnal. accipiendo r
28 in om. e septuaginsimo g
suos, utique in lapsum, quia zelauit in peccatoribus, pacem
peccatorum intuens; ita ut inter cetera diceret: Quo modo
sciuit Deus, et si est scientia in Altissimo? diceret
etiam: Numquid uano iustificaui cor meum et laui
in innocentibus manus meas? Ut autem solueret hanc
difficillimam quaestionem, quae fit, cum uidentur boni esse
miseri et felices mali: Hoc, inquit, labor est ante me,
donec introeam in sanctuarium Dei et intellegam in
nouissima. Iudicio quM)e nouissimo non sic erit; sed in
aperta iniquorum miseria et aperta felicitate iustorum longe
quam nunc est aliud apparebit.
De aduentu Heliae ante iudicium, cuius praedicatione
scripturarum secreta reserante Iudaei conuertentur
ad Christum.
Cum autem admonuisset, ut meminissent legis Moysi (quoniam
praeuidebat eos multo adhuc tempore non eam spiritaliter,
sicut oportuerat, accepturos), continuo subiecit? Et ecce
ego mittam uobis Heliam Thesbiten, antequam ueniat
dies Domini magnus et inlustris, qui conuertet cor
patris ad filium et cor hominis ad proximum suum,
ne forte ueniens percutiam terram penitus. Per hunc
Heliam magnum mirabilemque prophetam exposita sibi lege
ultimo tempore ante iudicium Iudaeos in Christum uerum,
id est in Christum nostrum, esse credituros, celeberrimum
est in sermonibus cordibusque fidelium. Ipse quippe ante
2 SUOs om. b e 3 uidens intuens p 4 in excelso p 5 uano
egp p Donib.; in uano ab; nane v 6 in innocentibus egpv;
inter innocentibus â; inter innoceutes ab p Domb. 9 intrem b p
15 scriptura reserante g et f nisi quod rere ante habet 19 Et om. ag
20 mitto b heliam abegpu; helian p lJomb.j Eliam v 21 conuertit
p 22 ad filium om. gl
quia etiam nunc uiuere non inmerito creditur. Curru
namque igneo raptus est de rebus humanis, quod euidentissime
sancta scriptura testatur. Cum uenerit ergo, exponendo
legem spiritaliter, quam nunc Iudaei carnaliter sapiunt, conuertet
cor patris ad filium, id est cor patrum ad filios:
singularem quippe pro numero plurali interpretes septuaginta
posuerunt; et est sensus, ut etiam filii sic intellegant legem,
id est Iudaei, quem ad modum eam patres intellexerunt. id
est prophetae, in quibus erat et ipse Moyses; sic enim cor
patrum conuertetur ad filios, cum intellegentia patrum perducetur
ad intellegentiam filiorum; et cor filiorum ad patres
eorum, dum in id, quod senserunt illi, consentiunt et isti ;
ubi Septuaginta dixerunt: Et cor hominis ad proximum
s u u m. Sunt enim inter se ualde proximi patres et filii. Quamquam
in uerbis septuaginta interpretum, qui prophetice interpretati
sunt. potest alius sensus idemque electior inueniri.
ut intellegatur Helias cor Dei Patris conuersurus ad Filium:
non utique agendo ut Pater diligat Filium, sed docendo quod
Pater diligat Filium; ut et Iudaei, quem prius oderant, diligant
eundem, qui noster est, Christum. Iudaeis enim nunc
auersum cor habet Deus a Christo nostro, quia hoc putant.
Eis ergo tunc cor eius conuertetur ad Filium, cum ipsi conuerso
corde didicerint dilectionem Patris in Filium. Quod
uero sequitur: Et cor hominis ad proximum suum, id
est, conuertet Helias et cor hominis ad proximum suum:
quid melius intellegitur quam cor hominis ad hominem
bgpv; qui aeo a Domb. 4 exponere b 6 patrum. «
patris corr., g 7 numerum pro plurali, pro plur. in ras., e 8 ut et
filii om. b 9 patres eam v 11 conuertitur-perdncitur 9 13 init g
Quod in libris ueteris testamenti, cum Deus legitur
iudicaturus, non euidenter Christi persona
monstretur, sed ex quibusdam testimoniis, ubi
Dominus Deus loquitur, appareat non dubie, quod
ipse sit Christus.
Multa alia sunt scripturarum testimonia diuinarum de
nouissimo iudicio Dei, quae si omnia colligam, nimis longum
erit. Satis ergo sit, quod et nouis et ueteribus litteris sacris
hoc praenuntiatum esse probauimus. Sed ueteribus per Christum
futurum esse iudicium, id est iudicem Christum de
caelo esse uenturum, non tam, quam nouis, euidenter expressum
est, propterea quia, cum ibi dicit Dominus Deus se
esse uenturum uel Dominum Deum dicitur esse uenturum,
non consequenter intellegitur Christus. Dominus enim Deus
et Pater est et Filius et Spiritus sanctus; neque hoc tamen
intestatum relinquere nos oportet. Primo itaque demonstrandum
est, quem ad modum Iesus Christus tamquam Dominus
Deus loquatur in propheticis libris, et tamen Iesus Christus
euidenter appareat, ut et quando non sic apparet et tamen
ad illud ultimum iudicium Dominus Deus dicitur esse
g; dominum b 6 ei om. p 12 non dubie appareat p 14 sunt
om. g 16 litteria Sed ueteribus om. b 19 nobis b 21 dicit be
24 intractatum m. 2 in ras. e 25 quem amo/. dum, nen eras.. g
26 et tamen usque ad sic apparet om. b 27 sic non v
prophetam, qui hoc quod dico euidenter ostendit. Deus enim
per prophetam: Audi me, inquit, Iacob et Israel quem
ego uoco. Ego sum primus et ego in sempiternum,
et manus mea fundauit terram, et dextera mea
firmauit caelum. Vocabo eos, et stabunt simul, et
congregabuntur omnes et audient. Quis ei nuntiauit
haec? Diligens te feci uoluntatem tuam super
Babylonem, ut auferrem semen Chaldaeorum. Et
locutus sum et ego uocaui; adduxi eum et prosperam
feci uiam eius. Accedite ad me et audite haec.
Non a principio in abscondito locutus sum; quando
fiebant, ibi eram. Et nunc Dominus Deus misit
me et Spiritus eius. Nempe ipse est, qui loquebatur sicut
Dominus Deus; nec tamen intellegeretur Iesus Christus, nisi
addidisset: Et nunc Dominus Deus misit me et Spiritus
eius. Dixit hoc enim secundum formam serui, de re
futura utens praeteriti temporis uerbo, quem ad modum aput
eundem prophetam legitur: Sicut ouis ad immolandum
ductus est. Non enim ait: \'ducetur\', sed pro eo, quod futurum erat, praeteriti temporis uerbum posuit. Et adsidue
prophetia sic loquitur.
Est [et] alius locus aput Zachariam, qui hoc euidenter
ostendit, quod omnipotentem misit omnipotens: quis quem.
nisi Deus Pater Deum Filium? Nam ita scriptum est: Haec
dicit Dominus omnipotens: Post gloriam misit me
super gentes, quae spoliauerunt uos; quia qui
25 Zacb. 2, 8 sq. ante manus om. b 6 stabunt om. p 7 ut audiant b ei
nuntiauit abpp; enuntiauit g; enim nuntiabit e; eis nunt. at; 9 auferam
e2 12 sq. locutus sum in abscondito v 15 Christus om. e
16 audisset b 17 dixit mp. lin. g hoc enim dixit v de futuro e
23 Est om. b alius egp; et alius a b v Domb. quilt a eras., g
24 quem om. b 27 que espoliau. g
eius. Ecce ego inferam manum meam super eos, et
erunt spolia his, qui seruierant eis;et cognoscetis
quia Dominus omnipotens misit me. Ecce dicit Dominus
omnipotens a Domino omnipotente se missum. Quis hic
audeat intellegere nisi Christum loquentem, scilicet ouibus
quae perierant domus Israel? Ait namque in euangelio: Non
sum missus nisi ad oues quae perierunt domus
Israel; quas hic comparauit pupillae oculi Dei propter excellentissimum
dilectionis adfectum; ex quo genere ouium
etiam ipsi apostoli fuerunt. Sed post gloriam resurrectionis
utique suae (quae antequam fieret, ait euangelista: Iesus
nondum erat glorificatus) etiam super gentes missus
est in apostolis suis, ac sic inpletum est quod in psalmo
legitur: Erues me de contradictionibus populi, constitues
me in caput gentium, ut, qui spoliauerant Israelitas
quibusque Israelitae seruierant, quando sunt gentibus
subditi, non uicissim eodem modo spoliarentur, sed ipsi spolia
fierent Israelitarum (hoc enim apostolis promiserat dicens:
Faciam uos piscatores hominum, et uni eorum: Ex
hoc iam, inquit, homines eris capiens); spolia ergo
fierent, sed in bonum, tamquam erepta uasa illi forti, sed
fortius adligato.
Item per eundem prophetam Dominus loquens: Et erit,
inquit, in die illa quaeram auferre omnes gentes
quae ueniunt contra Hierusalem, et effundam super
domum Dauid et super habitatores
21 Lc. 5, 10 24 Zach. 12, 9 sq. b*eg; quasi tangat blp; quasi qui tangat p Domb.;
tamquam si tangat a; quasi qui tangit IX v oculi mei p 3 serui-
CO
erunt gx; seruiant e cognoscitis g 4 baec y 6 audiat g 7 perierunt
e Ait usque ad Israel l. 9 om. c 9 pgpillae g 14 est
om. e 15 erue p 17 sunt geut. J subiugentibus b 18 moduo
in dl.
fpliarentur. g 20 nobis g 24 Et om. p 25 in illa e
ad me pro eo quod insultauerunt, et plangent
super eo planctum quasi super carissimum, et
dolebunt dolore quasi super unigenitum. Numquid
nisi Dei est auferre omnes gentes inimicas sanctae ciuitatis
Hierusalem, quae ueniunt contra eam, id est contrariae
sunt ei, uel, sicut alii sunt interpretati, ueniunt super
... eam, id est, ut eam sibi subiciant; aut effundere super domum
Dauid et super habitatores eiusdem ciuitatis spiritum
gratiae et misericordiae? Hoc utique Dei est, et ex persona
Dei dicitur per prophetam; et tamen hunc Deum haec tam
magna et tam diuina facientem se Christus ostendit adiungendo
adque dicendo: Et adspicient ad me pro eo quod
insultauerunt, et plangent super eo planctum quasi
super carissimum (siue dilectum) et dolebunt dolore
quasi super unigenitum. Paenitebit quippe Iudaeos in
die illa, etiam eos, qui accepturi sunt spiritum gratiae et
misericordiae, quod in eius passione insultauerint Christo,
cum ad eum adspexerint in sua maiestate uenientem eumque
esse cognouerint, quem prius humilem in suis parentibus
inluserunt; quamuis et ipsi parentes eorum tantae illius inpietatis
auctores resurgentes uidebunt eum, sed puniendi iam.
non adhuc corrigendi. Non itaque hoc loco ipsi intellegendi
sunt, ubi dictum est: Et effundam super domum Dauid
et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et
misericordiae; et adspicient ad me pro eo quod insultauerunt;
sed tamen de illorum stirpe uenientes, qui per
Heliam illo tempore credituri sunt. Sed sicut dicimus Iudaeis:
\'Vos occidistis Christum\', quamuis hoc parentes eorum fecerint:
sic et isti se dolebunt fecisse quodam modo, quod fecerunt
illi, ex quorum stirpe descendunt. Quamuis ergo accepto
betfppa; super eum av planctu g 7 et (= eius1 f
% T
8 ųtfęndere g sup. dom. Dauid effundere v 12 se ipsum e: sese r
14 planctu g 16 in die illa ludaeos v 19 magestate e 23 loca
om. b 28 sunt credituri v 31 ergo om. b
cum inpiis parentibus suis, dolebunt tamen tamquam ipsi
fecerint, quod ab illis factum est. Non igitur dolebunt reatu
criminis, sed pietatis adfectu. Sane ubi dixerunt septuaginta
interpretes: Et adspicient ad me pro eo quod insultauerunt,
sic interpretatum est ex Hebraeo: Et adspicient
ad me, quem confixerunt; quo quidem uerbo euidentius
Christus crucifixus apparet. Sed illa insultatio, quam septuaginta
ponere maluerunt, eius uniuersae non defuit passioni.
Nam et detento et adligato et adiudicato et obprobrio ignominiosae
uestis induto et spinis coronato et calamo in capite
percusso et inridenter fixis genibus adorato et crucem suam
portanti et in ligno iam pendenti utique insultauerunt. Proinde
interpretationem non sequentes unam, sed utramque iungentes,
cum et insultauerunt et confixerunt legimus, plenius
ueritatem dominicae passionis agnoscimus.
Cum ergo in propheticis litteris ad nouissimum iudicium
faciendum Deus legitur esse uenturus, etsi eius alia distinctio
non ponatur, tantummodo propter ipsum iudicium Christus
debet intellegi, quia etsi Pater iudicabit, per aduentum
filii hominis iudicabit. Nam ipse per suae praesentiae manifestationem
non iudicat quemquam, sed omne iudicium
dedit Filio, qui manifestabitur homo iudicaturus, sicut homo
est iudicatus. Quis est enim alius, de quo item Deus loquitur
per Esaiam sub nomine Iacob et Israel, de cuius semine
corpus accepit? quod ita scriptum est: Iacob puer meus,
suscipiam illum; Israel electus meus, adsumsit eum
anima mea. Dedi Spiritum meum in illum, iudicium
gentibus proferet. Non clamabit neque cessabit neque
audietur foris uox eius. Calamum quassatum non
v 11 caput b 12 inridentes b 15 ut confli. e
18 aliqua b 19 ponitur e 20 iudicabat g1; iudicat b 24 Quis enim,
omiss0 est, b 25 et Israel usque ad lacob om. e 27 et israel b
dilectus b 29 Ilgentibus, in eras., e cessabit] contendit g 30 foras b
proferet iudicium. Refulgebit et non confringetur,
donec ponat in terra iudicium; et in nomine eius
gentes sperabunt. In Hebraeo non legitur Iacob et Israel:
sed quod ibi legitur seruus meus, nimirum septuaginta
interpretes uolentes admonere quatenus id accipiendum sit,
quia scilicet propter formam serui dictum est, in qua se
Altissimus humillimum praebuit, ipsius hominis nomen ad
eum significandum posuerunt, de cuius genere eadem serui
forma suscepta est. Datus est in eum Spiritus sanctus, quod
et columbae specie euangelio teste monstratum est; iudicium
gentibus protulit, quia praenuntiauit futurum, quod gentibus
erat occultum; mansuetudine non clamauit, nec tamen in
praedicanda ueritate cessauit; sed non est audita foris uox
eius nec auditur, quando quidem ab eis, qui foris ab eius
corpore praecisi sunt, non illi oboeditur; ipsosque suos persecutores
Iudaeos, qui calamo quassato perdita integritate
[et] lino fumanti amisso lumine conparati sunt, non contriuit,
non exstinxit, quia pepercit eis, qui nondum uenerat eos iudicare,
sed iudicari ab eis. In ueritate sane protulit iudicium
praedicens eis, quando puniendi essent, si in sua malignitate
persisterent. Refulsit in monte facies eius, in orbe fama eius;
nec confractus siue contritus est, quia neque in se neque in
ecclesia sua, ut esse desisteret, persecutoribus cessit; et ideo
non est factum nec fiet, quod inimici eius dixerunt uel dicunt:
Quando morietur et peribit nomen eius? donec ponat
in terra iudicium. Ecce manifestatum est quod absconditum
quaerebamus; hoc enim est nouissimum iudicium, quod
ponet in terra, cum uenerit ipse de caelo, de quo iam
2 profert bg 10 in eym g 15 qui foris ab eius om. b; in marg p
16 praesciti eg 18 et om. egp ligno gl 19 non extinxit acgp?;
nec extinxit b v 20 ab eis iudicari v iudiciam protnlit v 24 SUI
Nullus igitur uel negat uel dubitat per Christum Iesum
tale, quale istis sacris litteris praenuntiatur, nouissimum futurum
esse iudicium, nisi qui eisdem litteris nescio qua incredibili
animositate seu caecitate non credit, quae iam ueritatem
suam orbi demonstrauere terrarum. In illo itaque iudicio
uel circa illud iudicium has res didicimus esse uenturas,
Heliam Thesbiten, fidem Iudaeorum, Antichristum persecuturum,
Christum iudicaturum, mortuorum resurrectionem, bonorum
malorumque diremtionem, mundi conflagrationem eiusdemque
renouationem. Quae omnia quidem uentura esse
credendum est; sed quibus modis et quo ordine ueniant,
magis tunc docebit rerum experientia, quam nunc ad perfectum
hominum intellegentia ualet consequi. Existimo tamen
eo quo a me commemorata sunt ordine esse uentura.
Duo nobis ad hoc opus pertinentes reliqui sunt libri, ut
adiuuante Domino promissa conpleamus; quorum erit unus
de malorum supplicio, alius de felicitate iustorum; in quibus
maxime, sicut Deus donauerit, argumenta refellentur humana,
quae contra praedicta ac promissa diuina sapienter sibi miseri
1 Et om. g 12 ille om. p 13 Iesum Christum v 14 futurum
esse nouissimum v 16 seu caecit. om. b 17 In om. e 18 dicimus be
24 ualet consequi ad perfectum hominum intellegentia v 28 unus erit v
30 dfi3 g refelluntur b
ridenda contemnunt. Qui uero secundum Deum sapiunt, omnia,
quae incredibilia uidentur hominibus et tamen scripturis
sanctis, quarum iam ueritas multis modis adserta est, continentur,
maximum argumentum tenent ueracem Dei omnipotentiam,
quem certum habent nullo modo in eis potuisse
mentiri et posse facere quod inpossibile est infideli.
De ordine disputationis, qua prius disserendum est
de perpetuo supplicio damnatorum cum diabolo quam
de aeterna felicitate sanctorum.
Cum per Christum Dominum nostrum, iudicem uiuorum
adque mortuorum, ad debitos fines ambae peruenerint ciuitates,
quarum est una Dei, altera diaboli, cuius modi supplicium
sit futurum diaboli et omnium ad eum pertinentium.
in hoc libro nobis, quantum ope diuina ualebimus, diligentius
disputandum est. Ideo autem hunc tenere ordinem malui, ut
postea disseram de felicitate sanctorum, quoniam utrumque
cum corporibus erit et incredibilius uidetur esse in aeternis
corpora durare cruciatibus quam sine dolore ullo in aeterna
beatitudine permanere; ac per hoc cum illam poenam non
debere esse incredibilem demonstrauero, adiuuabit me
mum, ut multo facilius omni carens molestia inmortalitas
corporum in sanctis futura credatur. Nec a diuinis ordo iste
abgppct; omnium e v Domb. 4 multi modis g 6 quae,
in fIlalg. qu6, e 7 infidelibus b 17 una est p v et altera e
eum
24 //illam, duabm litteris erasis, g; quam illam b 27 corporum abgpv;
corporis e Domb.
prius ponitur, ut est illud: Qui bona fecerunt, in resurrectionem
uitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem
iudicii; sed aliquando et posterius, ut est: Mittet
filius hominis angelos suos, et colligent de regno
eius omnia scandala et mittent in caminum ignis
ardentem; illic erit fletus et stridor dentium; tunc
iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui, et illud:
Sic ibunt isti in supplicium aeternum, iusti autem
in uitam \' aeternam; et in prophetis, quod commemorare
longum est, nunc ille, nunc iste ordo, si quis inspiciat, inuenitur.
Sed ego istum qua causa elegerim, dixi.
An possint corpora in ustione ignis esse perpetua.
Quid igitur ostendam, unde conuincantur increduli, posse
humana corpora animata adque uiuentia non solum numquam
morte dissolui, sed in aeternorum quoque ignium durare
tormentis? Nolunt enim hoc ad Omnipotentis nos referre
potentiam, sed aliquo exemplo persuaderi sibi flagitant. Quibus
si respondebimus esse animalia profecto corruptibilia,
quia mortalia. quae tamen in mediis ignibus uiuant; nonnullum
etiam genus uermium in aquarum calidarum scaturrigine
reperiri, quarum feruorem nemo inpune contrectat; illos autem
non solum sine ulla sui laesione ibi esse, sed extra esse non
posse: aut nolunt credere, si ostendere non ualemus; aut, si
ualuerimus sine oculis demonstrare res ipsas siue per testes
idoneos edocere, non satis esse hoc ad exemplum rei, de qua
b 7 ardentem moSs.; ardentis v
gentium e 8 illuc 01 9 isti radendo ex iiusti corr., g, isti, in marg. in-
iuefci, e 11 inspiciet g 12 legerim g 15 Quif e 19 alico gl
22 calidarum .. quarum om. e scaturregine g 23 contractat e
illas g 26 noluerimus gl 27 hoc esse v
nec semper uiuunt et in illis femoribus sine doloribus uiuunt:
suae quippe naturae conuenientibus uegetantur illis, non cruciantur
elementis; quasi non incredibilius sit uegetari quam
cruciari talibus rebus. Mirabile est enim dolere in ignibus
et tamen uiuere, sed mirabilius uiuere in ignibus nec dolere.
Si autem hoc creditur, quur non et illud?
An consequens sit, ut corporeum dolorem sequatur
carnis interitus.
Sed nullum est, inquiunt, corpus, quod dolere possit nec
possit mori. Et hoc unde scimus? Nam de corporibus quis
certus est daemonum, utrum in eis doleant, quando se adfligi
magnis cruciatibus confitentur? Quod si respondetur terrenum
corpus solidum scilicet adque conspicuum nullum esse, adque
ut uno potius nomine id explicem, nullam esse carnem, quae
dolere possit morique non possit: quid aliud dicitur, nisi
quod sensu corporis homines et experientia collegerunt? Nullam
namque carnem nisi mortalem sciunt; et haec est eorum
tota ratio, ut, quod experti non sunt, nequaquam esse posse
arbitrentur. Nam cuius rationis est dolorem facere mortis
argumentum, cum uitae potius sit indicium? Etsi enim quaerimus,
utrum semper possit uiuere: certum tamen est uiuere
omne quod dolet doloremque omnem nisi in re uiuente esse
non posse. Necesse est ergo ut uiuat dolens, non est necesse ut
occidat dolor, quia nec corpora ista mortalia et utique moritura
omnis dolor occidit, et ut dolor aliquis possit occidere. illa
causa est, quoniam sic est anima conexa huic corpori, ut
summis doloribus cedat adque discedat; quoniam et ipsa conpago
membrorum adque uitalium sic infirma est, ut eam
e haec om. e 6 et tamen.... in ignibus om. e1
10 interitus om. f 13 se om. b 14 magis b 16 quem g 17 dolori b
20 tota] idita (inita?) g non sup. lin. e 22 Et enim si p 23 alterum
uiuere om. e 27 occidet gl
sustinere. Tunc autem tali corpori anima et eo conectetur
modo, ut illud uinculum, sicut nulla temporis longitudine
soluetur, ita nullo dolore rumpatur. Proinde etiamsi caro
nunc talis nulla est, quae sensum doloris perpeti possit mortemque
non possit: erit tamen tunc talis caro, qualis nunc
non est, sicut talis erit et mors qualis nunc non est. Non
enim nulla, sed sempiterna mors erit, quando nec uiuere
anima poterit Deum non habendo nec doloribus corporis
carere moriendo. Prima mors animam nolentem pellit e corpore,
secunda mors animam nolentem tenet in corpore; ab
utraque morte communiter id habetur, ut quod non uult
anima de suo corpore patiatur.
Adtendunt autem isti contradictores nullam esse nunc caris,
quae dolorem pati possit mortemque non possit, et non
adtendunt esse tamen aliquid tale quod corpore maius sit.
Ipse quippe animus, cuius praesentia corpus uiuit et regitur,
et dolorem pati potest et mori non potest. Ecce inuenta res
est, quae, cum sensum doloris habeat, inmortalis est. Hoc
igitur erit tunc etiam in corporibus damnatorum, quod nunc
esse scimus in animis omnium. Si autem consideremus diligentius,
dolor, qui dicitur corporis, magis ad animam pertinet.
Animae est enim dolere, non corporis, etiam quando ei
dolendi causa exsistit a corpore, cum in eo loco dolet, ubi
laeditur corpus. Sicut ergo dicimus corpora sentientia et corpora
uiuentia, cum ab anima sit corpori sensus et uita: ita
corpora dicimus et dolentia, cum dolor corpori nisi ab anima
esse non possit. Dolet itaque anima cum corpore in eo loco
eius, ubi aliquid contingit ut doleat; dolet et sola, quamuis
po1; conectententur g; conectitur abev 4 solaetur g p;
soluitur a b c p v rumpetur gl 5 mortemque non poasit om. el
10 sq. dolentem-dolelltem e a corp. g 19 consensum g 20 erit om. b
23 enim est v 25 corpus om. p scientia b 26 sq. ita et corpora
dicimus dolentia v 27 corporis a gl 29 contingit a b g p a v; contigit
epDomb.
ipsa corpore incolumi; dolet etiam non in corpore constituta;
nam utique dolebat diues ille aput inferos, quando dicebat:
Crucior in hac flamma. Corpus autem nec exanime dolet
nec animatum sine anima dolet. Si ergo a dolore argumentum
recte sumeretur ad mortem, ut ideo mors possit accidere.
quia potuit accidere et dolor, magis ad animam pertineret
mori, ad quam magis pertinet et dolere. Cum uero illa, quae
magis dolere potest, non possit mori, quid momenti adfert
quur illa corpora, quoniam futura sunt in doloribus, ideo
etiam moritura esse credamus? Dixerunt quidem Platonici ex
terrenis corporibus moribundisque membris esse animae et
metuere et cupere et dolere adque gaudere; unde Vergilius:
metuunt cupiuntque, dolent gaudentque.\' Sed conuicimus eos
in duodecimo huius operis libro, habere animas secundum
ipsos ab omni etiam corporis labe purgatas diram cupiditatem.
quae rursus incipiunt in corpora uelle reuerti. Ubi autem
potest esse cupiditas, profecto etiam dolor potest. Frustrata
quippe cupiditas, siue non perueniendo quo tendebat, siue
amittendo quo peruenerat, uertitur in dolorem. Quapropter si
anima, quae uel sola uel maxime dolet, habet tamen quandam
pro suo modo inmortalitatem suam, non ideo mori poterunt
illa corpora, quia dolebunt. Postremo si corpora faciunt,
ut animae doleant, quur eis dolorem possunt. mortem uero
inferre non possunt, nisi quia non est consequens, ut mortem
faciat quod dolorem facit? Quur ergo incredibile est ita ignes
illis corporibus dolorem posse inferre, non mortem, sicut ipsa
corpora dolere animas faciunt, quas tamen non ideo mori
VI, 720 sq. b 8 ad quam, ad ex aut eorr., g
16 duodecimo MM.; quarto decimo v (Augustinus ipse errasse uidetur;
21 si om. b 23 potuerunt b 24 dolebant e16 26 consequens non
eat v 27 ignis b g1 29 tamen abegpv; tormenta p Domb.
dolor.
De naturalibus exemplis, quorum consideratio doceat
posse inter cruciatus uiuentia corpora permanere.
Quapropter si, ut scripserunt qui naturas animalium curiosius
indagarunt, salamandra in ignibus uiuit et quidam notissimi
Siciliae montes, qui tanta temporis diuturnitate ac uetustate
usque nunc ac deinceps flammis aestuant adque integri
perseuerant, satis idonei testes sunt non omne, quod ardet,
absumi et anima indicat non omne, quod dolere potest, posse
etiam mori: quid adhuc a nobis rerum poscuntur exempla,
quibus doceamus non esse incredibile, ut hominum corpora
sempiterno supplicio punitorum et in igne animam non amittant
et sine detrimento ardeant et sine interitu doleant?
Habebit enim tunc istam carnis substantia qualitatem ab illo
inditam, qui tam miras et uarias tot rebus indidit, quas uidemus,
ut eas, quia multae sunt, non miremur. Quis enim nisi
Deus creator omnium dedit carni pauonis mortui ne putesceret?
Quod cum auditum incredibile uideretur, euenit ut aput
Carthaginem nobis cocta adponeretur haec auis, de cuius
pectore pulparum, quantum uisum est, decerptum seruari
iussimus; quod post dierum tantum spatium, quanto alia
caro quaecumque cocta putesceret, prolatum adque oblatum
nihilo nostrum offendit olfactum. Itemque repositum post
dies amplius quam triginta idem quod erat inuentum est,
idemque post annum, nisi quod aliquantum corpulentiae siccioris
et contractioris fuit. Quis paleae dedit uel tam
abegp; ergo v Domb. 6 si ut pv; sibi g; sicut a b ep a
8 diutumitate temporis atque v 9 ac deinceps begp; et deinceps
v Domb. exestuant, m. 2 in ras., e 14 in igne aegpv; in om. b
Domb. 17 sed uar. b 19
De ipso igne mira quis explicet, quo quaeque adusta nigrescunt,
cum ipse sit lucidus, et paene omnia, quae ambit et
lambit, colore pulcherrimus decolorat adque ex pruna fulgida
carbonem taeterrimum reddit? Neque id quasi regulariter definitum
est; nam e contrario lapides igne candente percocti
et ipsi fiunt candidi, et quamuis magis ille rubeat, illi albicent,
congruit tamen luci quod album est, sicut nigrum
tenebris. Cum itaque ignis in lignis ardeat, ut lapides coquat,
contrarios habet non in contrariis rebus effectus. Etsi enim
lapides et ligna diuersa sunt, contraria tamen non sunt, sicut
album et nigrum, quorum in lapidibus unum facit, alterum
in lignis, clarus illos clarificans, haec obfuscans, cum in
illis deficeret, nisi in istis uiueret. Quid, in carbonibus nonne
miranda est et tanta infirmitas, ut ictu leuissimo frangantur,
pressu facillimo conterantur, et tanta firmitas, ut nullo umore
corrumpantur, nulla aetate uincantur, usque adeo ut eos substernere
soleant, qui limites figunt, ad conuincendum litigatorem,
quisquis post quantalibet tempora exstiterit fixumque
lapidem limitem non esse contenderit? Quis eos in terra umida
infossos, ubi ligna putescerent, tamdiu durare incorruptibiliter
posse nisi rerum ille corruptor ignis effecit?
Intueamur etiam miraculum calcis. Excepto eo, de quo
iam satis diximus, quod igne candicat, quo alia taetra redduntur,
etiam occultissime ab igne ignem concipit eumque
iam gleba tangentibus frigida tam latenter seruat, ut nulli
nostro sensui prorsus appareat, sed conpertus experimento.
etiam dum non apparet, sciatur inesse sopitus. Propter quod
m. 2 in rase 3 quo om. gx 4 et lambit OIN. b
5 colore om. e 6 diffinitum g 8 ille magis v albescant b 10 ut)
Velut exspirante ergo illa gleba discedens ignis, qui latebat,
apparet, ac deinde tamquam morte sic frigida est, ut adiecta
unda non sit arsura et quam calcem uocabamus uiuam, uocemus
exstinctam. Quid est quod huic miraculo addi posse
uideatur? et tamen additur. Nam si non adhibeas aquam,
sed oleum, quod magis fomes est ignis, nulla eius perfusione
uel infusione feruescit. Hoc miraculum si de aliquo Indico
lapide legeremus siue audiremus et in nostrum experimentum
uenire non posset, profecto aut mendacium putaremus aut
certe granditer miraremur. Quarum uero rerum ante nostros
oculos cottidiana documenta uersantur, non genere minus
mirabili, sed ipsa adsiduitate uilescunt, ita ut ex ipsa India,
quae remota est pars orbis a nobis, desierimus nonnulla
mirari, quae ad nos potuerunt miranda perduci.
Adamantem lapidem multi aput nos habent et maxime
aurifices insignitoresque gemmarum, qui lapis nec ferro nec
igni nec alia ui ulla perhibetur praeter hircino sanguine uinci.
Sed qui eum habent adque nouerunt, numquid ita mirantur
ut hi, quibus primum potentia eius ostenditur? Quibus autem
non ostenditur, fortasse nec credunt; aut si credunt, inexperta
mirantur; et si contigerit experiri, adhuc quidem mirantur
insolita, sed adsiduitas experiendi paulatim subtrahit
b calcem uiuam ti 4 aquae infunditur ed. Lovan.;
aqua infund. ab egp av; aqua enim funditur p aqua nero g 6 di-
scendens eg 7 mortua el a 8 unde bg transura 6 11 nonnulla
b 15 quarum rerum uere b oculos nostros v 17 mirabiles b
18 desideremus b 22 hircino sanguine gpv; hircinum sanguinem abepoc
Domb. 23
Quanta sint, quorum ratio nequeat agnosci, et tamen
eadem uera esse non sit ambiguum.
Verum tamen homines infideles, qui, cum diuina uel praeterita
uel futura miracula praedicamus, quae illis experienda
non ualemus ostendere, rationem a nobis earum flagitant
rerum, quam quoniam non possumus reddere (excedunt enim
uires mentis humanae), existimant falsa esse quae dicimus,
ipsi de tot mirabilibus rebus, quas uel uidere possumus uel
uidemus, debent reddere rationem. Quod si fieri ab homine
non posse peruiderint, fatendum est eis non ideo aliquid
non fuisse uel non futurum esse, quia ratio inde non potest
reddi. quando quidem sunt ista, de quibus similiter non potest.
Non itaque pergo per plurima, quae mandata sunt litteris,
non gesta adque transacta, sed in locis quibusque manentia;
quo si quisquam ire uoluerit et potuerit, utrum uera sint,
explorabit; sed pauca commemoro. Agrigentinum Siciliae salem
perhibent, cum fuerit admotus igni, uelut in aqua fluescere;
cum uero ipsi aquae, uelut in igne crepitare. Aput Garamantas
quendam fontem tam frigidum diebus, ut non bibatur,
tam feruidum noctibus, ut non tangatur. In Epiro alium
fontem, in quo faces, ut in ceteris, exstinguuntur accensae,
sed, non ut in ceteris, accenduntur exstinctae. Asbeston Arcadiae
lapidem propterea sic uocari, quod accensus semel iam
non possit exstingui. Lignum cuiusdam ficus Aegyptiae, non
ut ligna cetera in aquis natare, sed mergi; et, quod est
29 ib. 35 (d eras. ?) g 2 et 3 feruescente g 7 ambigendura p
14 uidimus b 15 uiderint p 16 futurum non v 18 non om. b
19 potentia b 20 inire b 21 scilicae e 22 cum] ut b 23 garamantes
91 25 aephiro g 26 in co phaces gl 27 asbenton b
rursus emergere, quando madefactum debuit umoris
pondere praegrauari. Poma in terra Sodomorum gigni quidem
et ad maturitatis faciem peruenire; sed morsu pressuue tentata
in fumum ac fauillam corio fatiscente uanescere. Pyriten
lapidem Persicum tenentis manum, si uehementius prematur,
adurere, propter quod ab igne nomen accepit. In eadem Perside
gigni etiam lapidem seleniten, cuius interiorem candorem
cum luna crescere adque deficere. In Cappadocia etiam uento
equas concipere, eosdemque fetus non amplius triennio uiuere.
Tylon Indiae insulam eo praeferri ceteris terris, quod omnis
arbor, quae in ea gignitur, numquam nudatur tegmine foliorum.
De bis adque aliis innumerabilibus mirabilibus, quae
historia non factorum et transactorum, sed manentium locorum
tenet, mihi autem aliud agenti ea persequi nimis longum
est, reddant rationem, si possunt, infideles isti, qui nolunt
diuinis litteris credere; quid aliud quam non putantes eas
esse diuinas, eo quod res habeant incredibiles, sicuti hoc
est unde nunc agimus. Non enim admittit, inquiunt, ulla
ratio, ut caro ardeat nec absumatur, doleat neque moriatur;
ratiocinatores uidelicet magni, qui de omnibus rebus, quas
esse mirabiles constat, possint reddere rationem.
ergo de his, quae pauca posuimus, quae procul dubio si esse
nescirent et ea futura esse diceremus, multo minus crederent
quam quod nunc dicentibus nobis nolunt credere aliquando
uenturum. Quis enim eorum nobis crederet, si, quem ad
modum dicimus futura hominum uiua corpora, quae semper
arsura adque dolitura nec tamen aliquando moritura sint, ita
diceremus in futuro saeculo futurum salem, quem faceret
4 prenBaue b 5 ac] aut b fatescente p Pyritem v 8 seleniten
ep; seliniten g; sileniten n; selenitcm bpv cuius] einsqae g
10 quam triennio g 12 quia in ea g 16 nimis om. a 20 ammittit
bg 21 neque begp; nec v 23 possent g 24 quae si procul
dubio esse p 25 credant 91 27 esse uenturuin e
in igne crepitare; aut futurum fontem, cuius aqua in refrigerio
noctis sic ardeat, ut non possit tangi, in aestibus uero
diei sic algeat, ut non possit bibi; aut futurum lapidem, uel
eum qui suo calore manum constringentis adureret, uel eum
qui undecumque accensus exstingui omnino non posset, et
cetera quae praetermissis aliis innumeris commemoranda interim
duxi? Haec ergo in illo saeculo, quod futurum est, si
diceremus futura nobisque increduli responderent: \'Si uultis
ut ea credamus, de singulis reddite rationem\': nos non posse
confiteremur, eo quod istis et similibus Dei miris operibus
infirma mortalium ratiocinatio uinceretur; fixam tamen aput
nos esse rationem, non sine ratione Omnipotentem facere,
unde animus humanus infirmus rationem non potest reddere;
et in multis quidem rebus incertum nobis esse quid uelit,
illud tamen esse certissimum, nihil eorum illi esse inpossibile,
quaecumque uoluerit; eique nos credere praedicenti, quem
neque inpotentem neque mentientem possumus credere. Hi
tamen fidei reprehensores exactoresque rationis quid ad ista
respondent, de quibus ratio reddi ab homine non potest, et
tamen sunt, et ipsi rationi naturae uidentur esse contraria?
Quae si futura esse diceremus, similiter a nobis, sicut eorum
quae futura esse dicimus, ab infidelibus ratio posceretur. Ac
per hoc, cum in talibus operibus Dei deficiat ratio cordis et
sermonis humani, sicut ista non ideo non sunt, sic non ideo
etiam illa non erunt, quoniam ratio de utrisque ab homine
non potest reddi.
usque ad ut non possit om. e 4 bibi non possit v 6 possit
b 14 node animus] uideamua e 15 qui uelut ille b 16 certissimum
.. illi esse om. b 21 sunt om. b \'uidere, in marg. \'uidentur,
e; uideantur b.
Quod non omnia miracula naturalia sint, sed pleraque
humano ingenio modificata, pleraque autem daemonum
arte conposita.
Hic forte respondeant:
credimus; falsa de his dicta, falsa conscripta sunt\'; et adiciant
ratiocinantes adque dicentes: \'Si talia credenda sunt, credite
et uos quod in easdem litteras est relatum, fuisse uel esse
quoddam Veneris fanum adque ibi candelabrum et in eo
lucernam sub diuo sic ardentem, ut eam nulla tempestas,
nullus imber exstingueret, unde sicut ille lapis, ita ista
propterea poterunt dicere, ut respondendi nobis angustias
ingerant; quia si dixerimus non esse credendum, scripta illa
miraculorum infirmabimus; si autem credendum esse concesserimus,
firmabimus numina paganorum. Sed nos, sicut iam
in libro duodeuicensimo huius operis dixi, non habemus
necesse omnia credere, quae historia continet gentium, cum
et ipsi inter se historici, sicut ait Varro, quasi data opera
et quasi ex industria per multa dissentiant; sed ea, si uolumus.
credimus, quae non aduersantur libris, quibus non dubitamus
oportere nos credere. De his autem miraculorum locis nobis
ad ea, quae futura persuadere incredulis uolumus, satis illa
sufficiunt, quae nos quoque possumus experiri, et eorum
testes idoneos non difficile est inuenire. De isto autem fano
Veneris et lucerna inexstinguibili non solum in nullas coartamur
angustias, uerum etiam latitudinis nobis campus aperitur.
Addimus enim ad istam lucernam inexstinguibilem et humanarum
et magicarum, id est per homines daemonicarum
6 de ifl/dicta, h sicco stilo impressum, g 14 quia usque ad infirma.
bimus om. b scripturam illam, in marg. scripta illa, e 16 firmabimus
mss.; confirmab. v 18 continet hist. v 22 de is g 23 credulis
b 24 sufficiunt abegpuv; sufficiant p Domb.
quae si negare uoluerimus, eidem ipsi cui credimus sacrarum
litterarum aduersabimur ueritati. Aut ergo in lucerna illa
mechanicum aliquid de lapide asbesto ars humana molita
est aut arte magica factum est, quod homines illo mirarentur
in templo, aut daemon quispiam sub nomine Veneris tanta
se efficacia praesentauit, ut hoc ibi prodigium et appareret
hominibus et diutius permaneret. Inliciuntur autem daemones
ad inhabitandum per creaturas, quas non ipsi, sed Deus condidit,
delectabilibus pro sua diuersitate diuersis, non ut animalia
cibis, sed ut spiritus signis, quae cuiusque delectationi
congruunt, per uaria genera lapidum herbarum, lignorum
animalium, carminum rituum. Ut autem inliciantur ab hominibus,
prius eos ipsi astutissima calliditate seducunt, uel
inspirando eorum cordibus uirus occultum uel etiam fallacibus
amicitiis apparendo, eorumque paucos discipulos suos faciunt
plurimorumque doctores. Neque enim potuit, nisi primum
ipsis docentibus, disci quid quisque illorum adpetat, quid
exhorreat, quo inuitetur nomine, quo cogatur; unde magicae
artes earumque artifices exstiterunt. Maxime autem possident
corda mortalium, qua potissimum possessione gloriantur, cum
se transfigurant in angelos lucis. Sunt ergo facta eorum
plurima, quae quanto magis mirabilia confitemur, tanto cautius
uitare debemus; sed ad hoc, unde nunc agimus, nobis
etiam ipsa proficiunt. Si enim haec inmundi daemones possunt,
quanto potentiores sunt sancti angeli, quanto potentior
est his omnibus Deus, qui tantorum miraculorum effectores
etiam ipsos angelos fecit!
Quam ob rem si tot et tanta mirifica, quae
appellant, Dei creatura utentibus humanis artibus fiunt, ut
5 illQ g 6 demonum b 14 sedicunt g 15 in eorum b 17 potuit]
placuit b 18 adpetatj appareat b 19 coagatur e 27 eat om. b ep
28 facit b 29 moechanismata b
in quodam templo lapidibus magnetibus in solo et camera
proportione magnitudinis positis simulacrum ferreum aeris
illius medio inter utrumque lapidem ignorantibus, quid sursum
esset ac deorsum, quasi numinis potestate penderet:
quale aliquid etiam in illa lucerna Veneris de lapide asbesto
ab artifice fieri potuisse iam diximus); si magorum opera,
quos nostra scriptura ueneficos et incantatores uocat, in tantum
daemones extollere potuerunt, ut congruere hominum
sensibus sibi nobilis poeta uideretur, de quadam femina, quae
tali arte polleret, dicens:
quanto magis Deus potens est facere quae infidelibus sunt
incredibilia, sed illius facilia potestati; quando quidem ipse
lapidum aliarumque uim rerum et hominum ingenia, qui ea
miris utuntur modis, angelicasque naturas omnibus terrenis
potentiores animantibus condidit, uniuersa mirabilia mirabili
uincente uirtute et operandi iubendi sinendique sapientia,
utens omnibus tam mirabiliter, quam creauit.
Quod in rebus miris summa credendi ratio sit omnipotentia
Creatoris.
Quur itaque facere non possit Deus, ut et resurgant corpora
mortuorum et igne aeterno crucientur corpora damnatorum,
2 magnitibaa g in camera e 4 inter om. e 5 pendere b
8 in om. e 14 aquas b 16 homos p 19 quia ea e 22 eapieutia
a
... mirabiliter m. 2 in marg. g 23 qUęm g 27 possit Deus] posse
dicitur b et om. bg 28 in igne bg
miraculis plenum, cum sit omnibus quibus plenus
est procul dubio maius et excellentius etiam mundus ipse
miraculum? Sed isti, cum quibus uel contra quos agimus,
qui et Deum esse credunt, a quo factus est mundus, et deos
ab illo factos, per quos ab illo administratur mundus, et
miraculorum effectrices siue spontaneorum siue cultu et ritu
quolibet inpetratorum siue etiam magicorum mundanas uel
non negant uel insuper et praedicant potestates, quando eis
rerum uim mirabilem proponimus aliarum, quae nec animalia
sunt rationalia nec ulla ratione praediti spiritus, sicut sunt
ea, quorum pauca commemorauimus, respondere adsolent: <Vis
est ista naturae, natura eorum sic se habet, propriarum sunt
istae efficaciae naturarum.\' Tota itaque ratio est, quur Agrigentinum
salem flamma fluere faciat, aqua crepitare, quia
haec est natura eius. At hoc esse potius contra naturam
uidetur, quae non igni, sed aquae dedit salem soluere, torrere
autem igni, non aquae. Sed ista, inquiunt, salis huius naturalis
est uis, ut his contraria patiatur. Haec igitur ratio
redditur et de illo fonte Garamantico, ubi una uena friget
diebus, noctibus feruet, ui utraque molesta tangentibus; haec
et de illo alio, qui cum sit contrectantibus frigidus et facem
sicut alii fontes exstinguat accensam, dissimiliter tamen adque
mirabiliter idem ipse accendit exstinctam; haec et de lapide
asbesto, qui cum ignem nullum habeat proprium, accepto
tamen sic ardet alieno, ut non possit exstingui; haec de ceteris,
quae piget retexere, quibus licet uis insolita contra naturam
inesse uideatur, alia tamen de illis non redditur ratio,
1 et in terra et in aere b 3 ipse mnndus v 6 abministr. g; ad-
ministrari p hic raundus e 8 quodlibet e inpetratorum gp;
qn
imperatorum v Domb. magi çorum g 9 eius b 10 uim om. p «
11 praedicti b sicuti b 13 sese g; ee (— esse) p 14 totaque
ratio p 15 ad g crepiturum b 17 quia b 18 igni li/i:!/ sed e
19 ut bis] uti g contra fna gt 20 agramantico e 21 uij ut b
molesta sit b 26 baec et bg
Nam nec ego uolo temere credi cuncta quae posui, quia
nec a me ipso ita creduntur, tamquam nulla de illis sit in
mea cogitatione dubitatio, exceptis his, quae uel ipse sum
expertus et cuiuis facile est experiri; sicut de calce, quod
feruet in aqua, in oleo frigida est; de magnete lapide, quod
nescio qua sorbitione insensibili stipulam non moueat et ferrum
rapiat; de carne non putescente pauonis, cum putuerit
et Platonis; de palea sic frigente, ut
sinat, sic calente ut maturescere poma conpellat; de igne
fulgido, quod secundum suam fulgorem lapides coquendo candificet
et contra eundem suum fulgorem urendo plurima obfuscet.
Tale est et quod nigrae maculae offunduntur ex oleo splendido,
similiter nigrae lineae de candido inprimuntur argento,
de carbonibus etiam, quod accendente igne sic uertantur in
el 9 testibus dicerentur v 11 aput nos
om. a b p ρ 12 quorum haec de libris
Si autem respondent propterea se non credere quae de
humanis semper arsuris nec umquam morituris corporibus
dicimus, quia humanorum corporum naturam nouimus longe
aliter institutam, unde nec illa ratio hinc reddi potest, quae
de illis naturis mirabilibus reddebatur, ut dici possit: \'Vis
ista naturalis est, rei huius ista natura est\'; quoniam scimus
humanae carnis istam non esse naturam: habemus quidem
quod respondeamus de litteris sacris, hanc ipsam scilicet
humanam carnem aliter institutam fuisse ante peccatum, id
est, ut posset numquam perpeti mortem; aliter autem post
peccatum, qualis in aerumna huius mortalitatis innotuit, ut
perpetem uitam tenere non possit; sic ergo aliter, quam nobis
nota est, instituetur in resurrectione mortuorum. Sed quoniam
istis non credunt litteris, ubi legitur qualis in paradiso
uixerit homo quantumque fuerit a necessitate mortis alienus
(quibus utique si crederent, non cum illis de poena damnatorum,
quae futura est, operosius ageremus): de litteris eorum.
qui doctissimi aput illos fuerunt, aliquid proferendum est,
quo appareat posse fieri, ut aliter se habeat quaeque res,
quam prius in rebus innotuerat suae determinatione naturae.
Est in Marci Varronis libris, quorum inscriptio est: De
gente populi Romani, quod eisdem uerbis, quibus ibi legitur,
et hic ponam: \'In caelo, inquit, mirabile exstitit portentum:
nam stellam Veneris nobilissimam, quam Plautus
om. f 5 propterea reap. v 8 hic b; hinc, in marg. hic credi, t
bu ,\'.-
9 naturalis e disci b 12 quid p a 15 in poena, in marg. in arana
(sic) e mortalis e metuit b 16 perpetuam a 17 Dotum b
18 isti b 19 quantum, omimo que, b 25 Matci om. pl 27 cehun b
id portentum p 28 stellam Veneris nobilissimam ap; stella Ven. nobilissima
beg p Gtj in stella Ven. nobil. v Domb. uespera regine b
scribit tantum portentum exstitisse, ut mutaret colorem, magnitudinem,
figuram, cursum; quod factum ita neque antea nec
postea sit. Hoc factum Ogygo rege dicebant Adrastos Cyzicenos
et Dion Neapolites, mathematici nobiles.\' Hoc certe Varro
tantus auctor portentum non appellaret, nisi esse contra
naturam uideretur. Omnia quippe portenta contra naturam
dicimus esse; sed non sunt. Quo modo est enim contra naturam,
quod Dei fit uoluntate, cum uoluntas tanti utique conditoris
conditae rei cuiusque natura sit? Portentum ergo fit
non contra naturam, sed contra quam est nota natura. Quis
autem portentorum numerat multitudinem, quae historia gentium
continetur? Sed nunc in hoc uno adtendamus, quod
ad rem, de qua agimus, pertinet. Quid ita dispositum est ab
auctore naturae caeli et terrae, quem ad modum cursus ordinatissimus
siderum? Quid tam ratis legibus fixisque firmatum?
Et tamen, quando ille uoluit, qui summo regit imperio
ac potestate quod condidit. stella prae ceteris magnitudine
ac splendore notissima colorem, magnitudinem, figuram et
(quod est mirabilius) sui cursus ordinem legemque mutauit.
Turbauit profecto tunc, si ulli iam fuerunt, canones astrologorum,
quos uelut inerrabili conputatione de praeteritis ac
futuris astrorum motibus conscriptos habent, quos canones
sequendo ausi sunt dicere. hoc, quod de Lucifero contigit,
nec antea nec postea contigisse. Nos autem in diuinis libris
legimus etiam solem ipsum et stetisse, cum hoc a Domino
b pulcherrimum gl 3 neque-nec begp; nequeneque
v Domb. 4 ogygo nus ; Ogyge v adrastos cyzicenos egp;
D
adrastos cizenos a; adtractos cycjnos b; Adraatus Cyzicenus v 5 et] a
m. 2 in ras. b dio p dione appolites b 9 conditoris .. cuiusque
om. b 13 hoc om. p 14 quicquid g 16 siderum om. b tum
satis b firmatur b firmatum est tamen g 18 magnitudine ...
colorem om. e 19 ac mss.; atque v 21 illa si iam p 22 ueluti p
inenarrabili beg3; itinerabili gt 23 quod b 26 et om. b
uictoria terminaret, et retrorsum redisse, ut regi Ezechiae
quindecim anni ad uiuendum additi hoc etiam prodigio
promissioni Dei significarentur adiuncto. Sed ista quoque
miracula, quae meritis sunt concessa sanctorum, quando credunt
isti facta, magicis artibus tribuunt. Unde illud est, quod
superius commemoraui dixisse Vergilium:
Nam et fluuium stetisse superius inferiusque fluxisse, cum
populus Dei ductore supra memorato Iesu Naue uiam carperet,
et Helia propheta transeunte ac postea discipulo eius Helisaeo
id esse factum in sacris litteris legimus, et retro uersum
fuisse maximum sidus regnante Ezechia modo commemorauimus.
Quod uero de Lucifero Varro scripsit, non est illic
dictum alicui petenti homini id fuisse concessum.
Non ergo de notitia naturarum caliginem sibi faciant infideles,
quasi non possit in aliqua re diuinitus fieri aliud,
quamdiu eius natura per humanam suam experientiam cognouerunt;
quamuis et ipsa, quae in rerum natura omnibus nota
sunt, non minus mira sint, essentque stupenda considerantibus
cunctis, si, solerent homines mirari mira nisi rara.
Quis enim consulta ratione non uideat in hominum innumerabili
numerositate et tanta naturae similitudine ualde mirabiliter
sic habere singulos singulas facies, ut nisi inter se
similes essent, non discerneretur species eorum ab animalibus
ceteris; et rursus nisi inter se dissimiles essent, non discernerentur
singuli ab hominibus ceteris? Quos ergo similes
confitemur, eosdem dissimiles inuenimus. Sed mirabilior est
2, 8; 14 om. b 3 addidit b 4 promissionis p 9 inferius, omixso
que, e 11 Helia] alio 6
Sed quod dixi scriptum a Varrone, licet eorum sit historicus
idemque doctissimus, fortasse uere factum esse non
credunt; aut quia non diu mansit alius eiusdem sideris cursus,
sed reditum est ad solitum, minus isto mouentur exemplo.
Habent ergo aliud, quod etiam nunc possit ostendi eisque
puto debere sufficere, quo commoneantur, cum aliquid aduerterint
in aliqua institutione naturae eamque sibi notissimam
fecerint, non se inde Deo debere praescribere, quasi eam non
possit in longe aliud, quam eis cognita est, uertere adque
mutare. Terra Sodomorum non fuit utique ut nunc est, sed
iacebat simili ceteris facie eademque uel etiam uberiore fecunditate
pollebat; nam Dei paradiso in diuinis eloquiis conparata
est. Haec postea quam tacta de caelo est, sicut illorum quoque
adtestatur historia et nunc ab eis qui ueniunt ad loca
illa conspicitur, prodigiosa fuligine horrori est et poma eius
interiorem fauillam mendaci superficie maturitatis includunt.
Ecce non erat talis, et talis est. Ecce a conditore naturarum
natura eius in hanc foedissimam diuersitatem mirabili mutatione
conuersa est; et quod post tam longum accidit tempus,
tam longo tempore perseuerat.
Sicut ergo non fuit inpossibile Deo, quas uoluit instituere,
sic ei non est inpossibile, in quidquid uoluerit, quas instituit,
mutare naturas. Unde illorum quoque miraculorum multitudo
siluescit, quae monstra ostenta, portenta prodigia
1 istius b 6 a om. e istoricus g 7 uera b non esse a
non om. e 8 alius mss.; talis v 9 redditum b e ad
solitum om. b 10 eisque] ex his quo b 11 communeantur g 13 in
deo b 21 mendacii bp matur.] auctoritatis b includuntur b
25 perseueratar b 29 siluescit, m. 2 in nilescit mutatum, g
quis erit finis? Monstra sane dicta perhibent a monstrando,
quod aliquid significando demonstrent, et ostenta ab ostendendo,
et portenta a portendendo, id est praeostendendo, et
prodigia, quod porro dicant, id est futura praedicant. Sed
uiderint eorum coniectores, quo modo ex eis siue fallantur
siue instinctu spirituum, quibus cura est tali poena dignos
animos hominum noxiae curiositatis retibus inplicare, etiam
uera praedicant, siue multa dicendo aliquando in aliquid ueritatis
incurrant. Nobis tamen ista, quae uelut contra naturam
fiunt et contra naturam fieri dicuntur (quo more hominum
locutus est et apostolus dicendo contra naturam in olea insitum
oleastrum factum esse participem pinguedinis oleae) et
monstra ostenta, portenta prodigia nuncupantur, hoc monstrare
debent, hoc ostendere uel praeostendere, hoc praedicere, quod
facturus sit Deus, quae de corporibus hominum se praenuntiauit
esse facturum, nulla inpediente difficultate, nulla praescribente
lege naturae. Quo modo autem praenuntiauerit, satis
in libro superiore docuisse me existimo, decerpendo de scripturis
sanctis et nouis et ueteribus non quidem omnia ad
hoc pertinentia, sed quae sufficere huic operi iudicaui.
Quod igitur de sempiterno supplicio damnatorum per suum
prophetam Deus dixit, fiet, omnino fiet: Vermis eorum
non morietur et ignis eorum non exstinguetur. Ad hoc
enim uehementius commendandum etiam Dominus Iesus, cum
membra quae hominem scandalizant pro his hominibus
b 5 praedicent b 9 praedicunt
b 10 est ista b 11 fiunt et contra naturam om. b quo-
modQre g 13 pinguidinis gx 15 praedicare p 16 quae om. b
se om. g 19 de serpente b 21 iudicauit b 25 dicit b 26 eitintinguetur
Utrumque autem horum, ignem scilicet adque uermem,
qui uolunt ad animi poenas, non ad corporis pertinere, dicunt
etiam uri dolore animi sero adque infructuose paenitentes
eos, qui fuerint a regno Dei separati, et ideo ignem pro isto
dolore urente non incongrue poni potuisse contendunt; unde
illud apostoli est: Quis scandalizatur, et non ego uror?
Eundem etiam uermem putant intellegendum esse. Nam scriptum
est, inquiunt: Sicut tinea uestimentum et uermis
lignum, sic maeror excruciat cor uiri. Qui uero poenas
et animi et corporis in illo supplicio futuras esse non dubitant,
igne uri corpus, animum autem rodi quodam modo
2 inquit, tibi v 3 abentera g ire] mitti b geennam g 4 in om. b
ignis inextinguibilis b 5 morietnr aegp; moritur bv Domb. ignis non
abegpp v t\'xtinguetur a b g; extinguitur v Domb.
6 inquit tibig \'clodum, in marg. \'clftudum, e 9 morietur—extinguetur b
10 tibi est p in om. b 13 eum aeppv; enim bga 14 communitio
g; cominatio e in marg., v; commendatio abelp pa Domb.
16 adque] et p uermem ex inermem corr. g 18 paenitentes 11188.;
paenitentis v 21 non ego g p Domb.; non om. a; ego non a b ep v
25 ia illo usque ad maeroris p. 536, l. 1 om. e
utique absurdum est ibi dolorem aut corporis aut animi
defuturum: ego tamen facilius est ut ad corpus dicam utrumque
pertinere quam neutrum, et ideo tacitum in illis diuinae
scripturae uerbis animi dolorem, quoniam consequens esse
intellegitur, etiamsi non dicatur, ut corpore sic dolente animus
quoque sterili paenitentia crucietur. Legitur quippe et
in ueteribus scripturis: Vindicta carnis inpii, ignis et
uermis. Potuit breuius dici: Vindicta inpii. Quur ergo dictum
est: carnis inpii, nisi quia utrumque, id est et ignis et
uermis, poena erit carnis? Aut si uindictam carnis propterea
dicere uoluit, quia hoc in homine uindicabitur, quod secundum
carnem uixerit (propter hoc enim ueniet in mortem
secundam, quam significauit apostolus dicens: Si enim
secundum carnem uixeritis, moriemini), eligat quisque
quod placet, aut ignem tribuere corpori, animo uermem, hoc
proprie, illud tropice, aut utrumque proprie corpori. Iam enim
satis superius disputaui posse animalia etiam in ignibus
uiuere, in ustione sine consumtione, in dolore sine morte.
per miraculum omnipotentissimi Creatoris; cui hoc possibile
esse qui negat, a quo sit quidquid in naturis omnibus miratur
ignorat. Ipse est enim Deus, qui omnia in hoc mundo
magna et parua miracula, quae commemorauimus, et inconparabiliter
plura, quae non commemorauimus, fecit eademque
ipso mundo uno adque omnium maximo miraculo inclusit.
Eligat ergo unum e duobus quisque quod placet, utrum et
uermem ad corpus proprie an ad animum translato a corporalibus
ad incorporalia uocabulo existimet pertinere. Quid autem
horum uerum sit, res ipsa expeditius indicabit, quando erit
1 erroris b etsi] et e credibilius m. 2 in ras. e 4 in om. g
12 uolunt b hoc usque ad carnem om. e 16 corpore aut g 19 sine
om. g consumatione g 21 omnibus] ab hominibus b 22 ignoratur
b enim est v 25 ipsa g modo b 26 e a beg P P (Ii de c
quid b 28 aestimet e 29 horum om. c1; orum g
necessaria non sit experientia, sed ea, quae tunc erit
plena adque perfecta, ad hoc quoque sciendum sapientia sola
sufficiat (nunc enim ex parte scimus, donec ueniat quod
perfectum est); dum tamen nullo modo illa corpora talia
futura esse credamus, ut nullis ab igne adficiantur doloribus.
Hic occurrit quaerere: Si non erit ignis incorporalis, sicut
est animi dolor, sed corporalis, tactu noxius, ut eo possint
corpora cruciari: quo modo in eo erit etiam poena spirituum
malignorum? Idem quippe ignis erit, supplicio scilicet hominum
adtributus et daemonum, dicente Christo: Discedite a
me. maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est
diabolo et angelis eius. Nisi quia sunt quaedam sua etiam
daemonibus corpora, sicut doctis hominibus uisum est, ex
isto aere crasso adque umido, cuius inpulsus uento flante
sentitur. Quod genus elementi si nihil igne perpeti posset,
non ureret feruefactus in balneis. Ut enim urat, prior uritur
facitque cum patitur. Si autem quisquam nulla habere corpora
daemones adseuerat, non est de hac re aut laborandum operosa
inquisitione aut contentiosa disputatione certandum. Quur
enim non dicamus, quamuis miris, tamen ueris modis etiam
spiritus incorporeos posse poena corporalis ignis adfligi, si
spiritus hominum, etiam ipsi profecto incorporei, et nunc
potuerunt includi corporalibus membris et tunc poterunt
b sed] et b 10 adhurere gf 12 corporali facto b
lo ac daem. b 16 praeparatus 9 17 diabulo g 20 igni g posn
f
sit e 21 uteretur b ferfe ftatus b 22 cum beg pa DOfllb.;
quod apv 25 miseris b 26 poene e.
ergo, si eis nulla sunt corpora, spiritus daemonum, immo
spiritus daemones, licet incorporei corporeis ignibus cruciandi,
non ut ignes ipsi, quibus adhaerebunt, eorum iunctura inspirentur
et animalia fiant, quae constent spiritu et corpore, sed,
ut dixi, miris et ineffabilibus modis adhaerendo, accipientes
ex ignibus poenam, non dantes ignibus uitam; quia et iste
alius modus, quo corporibus adhaerent spiritus et animalia
fiunt, omnino mirus est nec conprehendi ab homine potest,
et hoc ipse homo est.
Dicerem quidem sic arsuros sine ullo suo corpore spiritus,
sicut ardebat aput inferos ille diues, quando dicebat: Crucior
in hac flamma, nisi conuenienter responderi cernerem
talem fuisse illam flammam, quales oculi quos leuauit et
Lazarum uidit, qualis lingua cui umorem exiguum desiderauit
infundi, qualis digitus
ubi tamen erant sine corporibus animae. Sic ergo incorporalis
et illa flamma qua exarsit et illa guttula quam poposcit,
qualia sunt etiam uisa dormientium siue in ecstasi cernentium
res incorporales, habentes tamen similitudinem corporum.
Nam et ipse homo cum spiritu, non corpore, sit in talibus
uisis, ita se tamen tunc similem suo corpori uidet. ut discernere
omnino non possit. At uero gehenna illa, quod etiam
stagnum ignis et sulphuris dictum est, corporeus ignis erit
et cruciabit corpora damnatorum, aut et hominum et daemonum,
solida hominum, aeria daemonum, aut tantum hominum
corpora cum spiritibus, daemones autem spiritus sine corporibus
haerentes sumendo poenam, non inpertiendo uitam
b cruciandi a beg p p2 a v; cruciantibus p1 Domb.
6 diximus b 12 aput inferus om. e 13 conuenientena b cernere b
15 desiiierabit el 16 quales g 19 etiam eunt v 21 qui cum b
sit uitalibus b 22 corpore b 23 At] aut b 24 et sulph igniJ
om. b sulphoris g; sulpuris p dictum est om. g 25 et hom.I ei
omnium b et daemonum om. b 26 aeri b 27 cum om. el daemonuin
b 28 pertiendo b
Veritas dixit.
Sic autem quidam eorum, contra quos defendimus ciuitatem
Dei, iniustum putant, ut pro peccatis quamlibet magnis,
paruo scilicet tempore perpetratis, poena quisque damnetur
aeterna, quasi ullius id umquam iustitia legis adtendat, ut
tanta mora temporis quisque puniatur, quanta mora temporis
unde puniretur admisit. Octo genera poenarum in legibus
esse scribit Tullius, damnum, uincla, uerbera, talionem, ignominiam,
exsilium, mortem, seruitutem. Quid horum est quod
in breue tempus pro cuiusque peccati celeritate coartetur, ut
tanta uindicetur morula, quanta deprehenditur perpetratum,
nisi forte talio? Id enim agit, ut hoc patiatur quisque quod
fecit. Unde illud est legis: Oculum pro oculo, dentem
pro dente. Fieri enim potest, ut tam breui tempore quisque
amittat oculum seueritate uindictae, quam tulit ipse alteri
inprobitate peccati. Porro autem si alienae feminae osculum
infixum rationis sit uerbere uindicare, nonne qui illud puncto
temporis fecerit, inconparabili horarum spatio uerberatur et
suauitas uoluptatis exiguae diuturno dolore punitur? Quid,
in uinculis numquid tamdiu quisque iudicandus est esse
debere, quamdiu fecit unde meruit adligari; cum iustissime
annosas poenas seruus in conpedibus pendat, qui uerbo aut
ictu celerrime transeunte uel lacessiuit dominum uel plagauit?
Iam uero damnum, ignominia, exsilium, seruitus cum plerumque
sic infliguntur, ut nulla uenia relaxentur, nonne pro
1 utriosque e 6 si p p 16 idem agit g ait p 18 tempUB g
20 feminae om. e; uoci alienae m. 2 superscriptum est sc. uzori 27 hictu
g
quippe aeterna esse non possunt, quia nec ipsa uita, quae
his plectitur, porrigitur in aeternum; et tamen peccata, quae
uindicantur longissimi temporis poenis, breuissimo tempore
perpetrantur; nec quisquam exstitit qui censeret tam cito
nocentium finienda esse tormenta, quam cito factum est uel
homicidium uel adulterium uel sacrilegium uel quodlibet
aliud scelus non temporis longitudine, sed iniquitatis et inpietatis
magnitudine metiendum. Qui uero pro aliquo grandi
crimine morte multatur, numquid mora qua occiditur, quae
perbreuis est, eius supplicium leges aestimant et non quod
eum in sempiternum auferunt de societate uiuentium? Quod
est autem de ista ciuitate mortali homines supplicio primae
mortis, hoc est de illa ciuitate inmortali homines supplicio
secundae mortis auferre. Sicut enim non efficiunt leges huius
ciuitatis, ut in eam quisque reuocetur occisus: sic nec illius,
ut in uitam reuocetur aeternam secunda morte damnatus.
Quo modo ergo uerum est, inquiunt, quod ait Christus uester:
In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur uobis.
si temporale peccatum supplicio punitur aeterno? Nec adtendunt
non propter aequale temporis spatium, sed propter
uicissitudinem mali, id est ut qui mala fecerit mala patiatur,
eandem dictam fuisse mensuram. Quamuis hoc in ea re proprie
possit accipi, de qua Dominus cum hoc diceret loquebatur,
id est de iudiciis et condemnationibus. Proinde qui
iudicat et condemnat iniuste, si iudicatur et condemnatur
iuste, in eadem mensura recipit, quamuis non hoc quod
dedit. Iudicio enim fecit, iudicio patitur; quamuis fecerit
damnatione quod iniquum est, patiatur damnatione quod
iustum est.
6 nocenciam g 7 sagrileg. e 10 hocciditur g; occid.tur e 11 breuis
p 13 hominis g3 14 de ciuitate illa v hominis g1 21 sq. nOli
propter aequalitatem temporis p, fortasse recte, cum sic congruat CIlIA
sequente propter uicissitudinem mali 22 male-male 9 23 mens. faissep
Sed poena aeterna ideo dura et iniusta sensibus uidetur
humanis, quia in hac infirmitate moribundorum sensuum deest
ille sensus altissimae purissimaeque sapientiae, quo sentiri
possit quantum nefas in illa prima praeuaricatione commissum
sit. Quanto enim magis homo fruebatur Deo, tanto maiore
inpietate dereliquit Deum et factus est malo dignus aeterno,
qui hoc in se peremit bonum, quod esse posset aeternum.
Hinc est uniuersa generis humani massa damnata; quoniam,
qui hoc primus admisit, cum ea quae in illo fuerat radicata
sua stirpe punitus est, ut nullus ab hoc iusto debitoque supplicio
nisi misericordi et indebita gratia liberetur adque ita
dispertiatur genus humanum, ut in quibusdam demonstretur
quid ualeat misericors gratia, in ceteris quid iusta uindicta.
Neque enim utrumque demonstraretur in omnibus, quia, si
omnes remanerent in poenis iustae damnationis, in nullo appareret
misericors gratia; rursus si omnes a tenebris transferrentur
in lucem, in nullo appareret ueritas ultionis. In qua
propterea multo plures quam in illa sunt, ut sic ostendatur,
quid omnibus deberetur. Quod si omnibus redderetur, iustitiam
uindicantis iuste nemo reprehenderet; quia uero tam
multi exinde liberantur, est unde agantur maximae gratiae
gratuito muneri liberantis.
5 uidetur sensibus p 9 est b 10 derelinquit p1 H1 13 primus
abegppa Domb.; primitus v fuerat tradita, in marg. futura erat
y
railicata, t 14 millps g 15 misericordia b p 16 dispitiatur e
20 gratia 71lSS.; gratia redimentis m. 2 in mctrg. e, v rursum v
21 seueritas v 22 ut om. g ostenderetur p 26 gratuitu g
Platonici quidem, quamuis inpunita nulla uelint esse peccata,
tamen omnes poenas emendationi adhiberi putant, uel
humanis inflictas legibus uel diuinis, siue in hac uita siue
post mortem, si aut parcatur hic cuique aut ita plectatur ut
hic non corrigatur. Hinc est Maronis illa sententia, ubi, cum
dixisset de terrenis corporibus
animae
secutus adiunxit adque ait:
(id est cum die nouissimo reliquit eas ista uita),
Qui hoc opinantur, nullas poenas nisi purgatorias uolunt esse
post mortem, ut, quoniam terris superiora sunt elementa aqua,
aer, ignis, ex aliquo istorum mundetur per expiatorias poenas,
quod terrena contagione contractum est. Aer quippe accipitur
in eo quod ait: \'Suspensae ad uentos\'; aqua in eo quod ait:
m. 2 insertum, g 13 suscipiunt p caecos, o ex u
corr., g 14 a<jqu? coniunxit adq; ait
Rarissimi sunt autem qui nullas in hac uita, sed tantum
post eam poenas luunt. Fuisse tamen aliquos, qui usque ad
decrepitam senectutem ne leuissimam quidem febriculam
9 niuit adhuc g ille om. a exerendis p1 11 quisqae mss.;
quisquam v 14 hocculto g sinet gx 15 et tunc et nunc g 19 in
quibusdam, in lineola, ut uidetur deletum, p 20 remitti] remittit eg;
remittetur p 21 a terreno g ut iam p 23 temporalis g 26 po-
0
stea ae* 27 ne g ne breuissimam quidem ac leuissimam febr. a
quamquam uita ipsa mortalium tota poena sit, quia
tota tentatio est, sicut sacrae litterae personant, ubi scriptum
est: Numquid non tentatio est uita humana super
terram? Non enim parua poena est ipsa insipientia uel inperitia,
quae usque adeo fugienda merito iudicatur, ut per poenas
doloribus plenas pueri cogantur quaeque artificia uel litteras
discere; ipsumque discere, ad quod poenis adiguntur, tam
poenale est eis, ut nonnumquam ipsas poenas, per quas conpelluntur
discere, malint ferre quam discere. Quis autem non
exhorreat et mori eligat, si ei proponatur aut mors perpetienda
aut rursus infantia? Quae quidem quod non a risu,
sed a fletu orditur hanc lucem, quid malorum ingressa sit
nesciens prophetat quodam modo. Solum, quando natus est.
ferunt risisse Zoroastrem, nec ei boni aliquid monstruosus
risus ille portendit. Nam magicarum artium fuisse perhibetur
inuentor; quae quidem illi nec ad praesentis uitae uanam
felicitatem contra suos inimicos prodesse potuerunt; a Nino
quippe rege Assyriorum. cum esset ipse Bactrianorum, bello
superatus est. Prorsus quod scriptum est: Graue iugum
super filios Adam a die exitus de uentre matris
eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium,
usque adeo inpleri necesse est, ut ipsi paruuli per lauacrum
regenerationis ab originalis peccati, quo solo tenebantur, uinculo
iam soluti mala multa patientes nonnulli et incursus
spirituum malignorum aliquando patiantur. Quae quidem passio
absit ut eis obsit, si hanc uitam in illa aetate etiam ipsa
passione ingrauescente et animam de corpore excludente
finierint.
om. g 10 ferre m. 2 ex uerre corr. g 11 el-
orreat g ei] g 12 quod om. g arrisas g 13 de fletn g
15 bono g monstruosus gp; monstrosas v 16 peribetur g
Verum tamen in graui iugo, quod positum est super filios
Adam a die exitus de uentre matris eorum usque in diem
sepulturae in matrem omnium, etiam hoc malum mirabile
reperitur, ut sobrii simus adque intellegamus hanc uitam de
peccato illo nimis nefario, quod in paradiso perpetratum est,
factam nobis esse poenalem totumque, quod nobiscum agitur
per testamentum nouum, non pertinere nisi ad noui saeculi
hereditatem nouam, ut hic pignore accepto illud cuius hoc
pignus est suo tempore consequamur, nunc autem ambulemus
in spe et proficientes de die in diem spiritu facta carnis
mortificemus. Nouit enim Dominus qui sunt eius; et
quotquot spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei, sed
gratia, non natura. Unicus enim natura Dei filius propter
nos misericordia factus est hominis filius, ut nos, natura filii
hominis, filii Dei per illum gratia fieremus. Manens quippe
ille inmutabilis naturam nostram, in qua nos susciperet, suscepit
a nobis et tenax diuinitatis suae nostrae infirmitatis
particeps factus est; ut nos in melius commutati, quod peccatores
mortalesque sumus, eius inmortalis et iusti participatione
amittamus et, quod in natura nostra bonum fecit,
inpletum summo bono in eius naturae bonitate seruemus.
Sicut enim per unum hominem peccantem in hoc tam graue
malum deuenimus, ita per unum hominem eundemque Deum
iustificantem ad illud bonum tam sublime ueniemus. Nec
quisquam se debet ab isto ad illum transisse confidere, nisi
12 ereditat. g illo g 16 quodquod g hii sunt filii g 17 enim]
autem g 18 filius hominis v; om. b nos om. b 20 susciperetj
suscipe in fine versus, lineola deletum, e 23 inmortali e 29 ab isto
om. e
quam belli huius, in quo caro concupiscit aduersus spiritum
et spiritus aduersus carnem, multis et uariis certaminibus
quaerit. Hoc autem bellum numquam ullum esset, si natura
humana per liberum arbitrium in rectitudine, in qua facta est,
perstitisset. Nunc uero, quae pacem felix cum Deo habere
noluit, secum pugnat infelix, et cum sit hoc malum miserabile,
melius est tamen quam priora uitae huius. Melius confligitur
quippe cum uitiis, quam sine ulla conflictione dominantur.
Melius est, inquam, bellum cum spe pacis aeternae
quam sine ulla liberationis\' cogitatione captiuitas. Cupimus
quidem etiam hoc bello carere et ad capessendam ordinatissimam
pacem, ubi firmissima stabilitate potioribus inferiora
subdantur, igne diuini amoris accendimur. Sed si (quod absit)
illius tanti boni spes nulla esset, malle debuimus in huius
non eis resistendo permittere.
Verum tamen tanta est Dei misericordia in uasa misericordiae,
quae praeparauit in gloriam, ut etiam prima hominis
aetas, id est infantia, quae sine ullo renisu subiacet carni.
et secunda, quae pueritia nuncupatur, ubi nondum ratio suscepit
hanc pugnam et fere sub omnibus uitiosis delectationibus
iacet, quia, licet fari iam ualeat et ideo infantiam
m. 2, e 6 abere g 7 mirabile e 8 est oi*. g
melius est quippe cum confiigitur a 9 quam codd. praeter a; quain
cum ac conflictatione b p 10 aeternae pacis « 12 etiam om. a
hoc om. p bello hoc e 16 couflictionis p 21 uerum tamen g p;
tamen om. rell. v Domb. 24 necdum e 25 homjnibus e 26 iam
fari v
mentis, si sacramenta Mediatoris acceperit, etiamsi hanc
in eis annis uitam finiat, translata scilicet a potestate tenebrarum
in regnum Christi non solum poenis non praeparetur
aeternis, sed ne ulla quidem post mortem purgatoria tormenta
patiatur. Sufficit enim sola spiritalis regeneratio, ne post
mortem obsit quod carnalis generatio cum morte contraxit.
Cum autem uentum fuerit ad aetatem, quae praeceptum iam
capit et subdi potest legis imperio, suscipiendum est bellum
contra uitia et gerendum acriter, ne ad damnabilia peccata
perducat. Et si quidem nondum uictoriarum consuetudine
roborata sunt, facilius uincuntur et cedunt; si autem uincere
adque imperare consuerunt, laboriosa difficultate superantur.
Neque id fit ueraciter adque sinceriter nisi uerae delectatione
iustitiae; haec est autem in fide Christi. Nam si lex iubens
adsit et spiritus iuuans desit, per ipsam prohibitionem desiderio
crescente adque uincente peccati etiam reatus praeuaricationis
accedit. Nonnumquam sane apertissima uitia aliis
uitiis uincuntur occultis, quae putantur esse uirtutes, in quibus
regnat superbia et quaedam sibi placendi altitudo ruinosa.
Tunc itaque uicta uitia deputanda sunt, cum Dei amore uincuntur,
quem nisi Deus ipse non donat nec aliter nisi per
mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum, qui
factus est particeps mortalitatis nostrae, ut nos participes
faceret diuinitatis suae. Paucissimi autem sunt tantae felicitatis,
ut ab ipsa ineunte adulescentia nulla damnabilia peccata
committant uel in flagitiis uel in facinoribus uel in nefariae
cuiusquam inpietatis errore, sed magna spiritus largitate
obprimant, quidquid eis posset carnali delectatione dominari.
g 2 acciperit g 9 capit et] cap/tet, i eras., e
10 regendum g 12 sin autem b 13 consueuerunt p v uincuntur p
uiuat
14 id fit] adsit, superscripto anima, b ueraciter quae sinceriter nisi b
uere ppa; uera abeg 23 Iesum Christum v 24 particeps 91
25 pauci p 29 possit g carnalityr g damnari g
praeualentibus uitiis et praeuaricatores eius effecti, tunc ad
gratiam confugiunt adiuuantem, qua fiant et amarius paenitendo
et uehementius pugnando prius Deo subdita adque ita
carni praeposita mente uictores. Quisquis igitur cupit poenas
euadere sempiternas, non solum baptizetur, uerum etiam iustificetur
in Christo, ac sic uere transeat a diabolo ad Christum.
Purgatorias autem poenas nullas futuras opinetur, nisi ante
illud ultimum tremendumque iudicium. Nequaquam tamen
negandum est etiam ipsum aeternum ignem pro diuersitate
meritorum quamuis malorum aliis leuiorem, aliis futurum
esse grauiorem, siue ipsius uis adque ardor pro poena digna
cuiusque uarietur, siue ipse aequaliter ardeat, sed non aequali
molestia sentiatur.
Nunc iam cum misericordibus nostris agendum esse uideo
et pacifice disputandum, qui uel omnibus illis hominibus.
quos iustissimus iudex dignos gehennae supplicio iudicabit,
uel quibusdam eorum nolunt credere poenam sempiternam
futuram, sed post certi temporis metas pro cuiusque peccati
quantitate longioris siue breuioris eos inde existimant liberandos.
Qua in re misericordior profecto fuit Origenes, qui et
ipsum diabolum adque angelos eius post grauiora pro meritis
et diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos et sociandos
sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et
propter alia nonnulla et maxime propter alternantes sine
bapticetur g 9 tremendumque egpv; timendumque Domb. 11 ma-
T..
lorp//, um eras., g 12 propenaqi dignaip g 20 geaenne g 21 nolunt,
in marg. noluef, e 23 estimant, in marg. ezistimant, e 25 in
margine g: notandus locus atque tractandus, ubi originem adstruit reprobatum
et ang. e 26 et-et mss.; et-atque v 28 sine] in e
ab istis ad illas adque ab illis ad istas itus ac reditus
interminabiles non inmerito reprobauit ecclesia; quia et hoc,
quod misericors uidebatur, amisit faciendo sanctis ueras miserias,
quibus poenas luerent. et falsas beatitudines, in quibus
uerum ac securum, hoc est sine timore certum, sempiterni
boni gaudium non haberent. Longe autem aliter istorum
misericordia humano errat adfectu, qui hominum illo iudicio
damnatorum miserias temporales, omnium uero qui uel citius
uel tardius liberantur aeternam felicitatem putant. Quae sententia
si propterea bona et uera quia misericors est, tanto
erit melior et uerior quanto misericordior. Extendatur ergo
ac profundatur fons huius misericordiae usque ad damnatos
angelos saltem post multa adque prolixa quantumlibet saecula
liberandos. Quur usque uniuersam naturam manat humanam,
et cum ad angelicam uentum fuerit, mox arescit? Non audent
tamen se ulterius miserando porrigere et ad liberationem
ipsius quoque diaboli peruenire. Verum si aliquis audeat,
uincit nempe istos. Et tamen tanto inuenitur errare deformius
et contra recta Dei uerba peruersius, quanto sibi uidetur sentire
clementius.
Sunt etiam, quales in conlocutionibus nostris ipse sum expertus,
qui, cum uenerari uideantur scripturas sanctas, moribus
inprobandi sunt et agendo causam suam multo maiorem
quam isti misericordiam Deo tribuunt erga humanum genus.
aegp p av; que b; quin Diibner ex coni. Moreli
11 tanto misericordior om. e 12 misericordior fuerit v 15 usque
Sic ergo isti uolunt iudicii Dei comminationem non esse
mendacem, quamuis sit neminem damnaturus, quem ad modum
eius comminationem, qua dixit euersurum se esse Nineuen
ciuitatem, mendacem non possumus dicere; et tamen factum
beg Domb. i morte digni sunt a; digni sunt eterno snp-
plicio p; d. s. poena v 3 donauit g 11 erunt g 12 abere g
19 23 25 sua om. a misericordias a 21 uel... ullum esse 0*1. p
27 uolunt isti e 30 non factum v
enim ait: \'Nineue euertetur, si non egerint paenitentiam seque
correxerint); sed hoc non addito praenuntiauit futuram euersionem
illius ciuitatis. Quam comminationem propterea ueracem
putant, quia hoc praedixit Deus quod uere digni erant
pati, quamuis hoc non esset ipse facturus. Nam etsi paenitentibus
pepercit, inquiunt, utique illos paenitentiam non ignorabat
acturos, et tamen absolute ac definite eorum euersionem
futuram esse praedixit. Hoc ergo erat, inquiunt, in ueritate
seueritatis, quia id erant digni; sed in ratione miserationis
non erat, quam non continuit in ira sua, ut ab ea poena
supplicibus parceret, quam fuerat contumacibus comminatus.
Sic ergo tunc pepercit, aiunt, quando sanctum suum prophetam
fuerat parcendo contristaturus, quanto magis tunc miserabilius
supplicantibus parcet, quando ut parcat omnes sancti
eius orabunt! Sed hoc, quod ipsi suis cordibus suspicantur,
ideo putant scripturas tacuisse diuinas, ut multi se corrigant
uel prolixarum uel aeternarum timore poenarum, et sint qui
possint orare pro eis, qui non se correxerint; nec tamen opinantur
omni modo id eloquia diuina tacuisse. Nam quo pertinet,
inquiunt, quod scriptum est: Quam multa multitudo
dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti
timentibus te, nisi ut intellegamus propter timorem fuisse
absconditam misericordiae diuinae tam multam secretamque
dulcedinem? Addunt etiam propterea dixisse apostolum: Conclusit
enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium
misereatur, quo significaret, quod ab illo nemo damnabitur.
Nec isti tamen, qui hoc sentiunt, hanc opinionem suam
usque ad liberationem uel nullam damnationem diaboli adque
angelorum eius extendunt; humana quippe circa solos
suherscripto m. 2 ait, p 2 egerit-correxerit p 13 inquiunt e
14 parcit g 18 se non v 19 correxerunt p 21 quam magna ae
22 abscondidisti Domb. 23 timentibus mss.; metuentibus v 26 ut
om. e omnibus b 28 opinionem (t beg p (J. V; opinationem o Domb.
per generalem in genus humanum quasi Dei miserationem
inpunitatem falsam suis perditis moribus pollicentes; ac per
hoc superabunt eos in praedicanda Dei misericordia, qui hanc
inpunitatem etiam principi daemonum et eius satellitibus
pollicentur.
Item sunt alii ab aeterno supplicio liberationem nec ipsis
saltem omnibus hominibus promittentes, sed tantummodo
Christi baptismate ablutis, qui participes fiunt corporis eius.
quomodolibet uixerint, in quacumque haeresi uel inpietate
fuerint, propter illud quod ait Iesus: Hic est panis qui de
caelo descendit, ut, si quis ex ipso manducauerit,
non moriatur. Ego sum panis uiuus, qui de caelo
descendi. Si quis manducauerit ex hoc pane, uiuet in
aeternum. Ab aeterna ergo morte, inquiunt, necesse est
istos erui et ad uitam aeternam quandocumque perduci.
Item sunt, qui hoc nec omnibus habentibus baptismatis
Christi et eius corporis sacramentum, sed solis catholicis
quamuis male uiuentibus pollicentur, quia non solo
om. g 14 in quacumque.... fuerint om. e haeresi] łţ)ęre b
16 discendit g ut om. g 17 morietur g 18 discendi g 26 necj
Sunt autem, qui propter id quod scriptum est: Qui perseuerauerit
usque in finem, hic saluus erit, non nisi
in ecclesia catholica perseuerantibus, quamuis in ea male
uiuentibus, hoc promittunt, per ignem uidelicet saluandis
merito fundamenti, de quo ait apostolus: Fundamentum
enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum
est, quod est Christus Iesus. Si quis autem
aedificat super fundamentum aurum, argentum, lapides
pretiosos, ligna, fenum, stipulam: uniuscuiusque
opus manifestabitur; dies enim declarabit, quoniam
in igne reuelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit
ignis probabit. Si cuius opus permanserit quod superaedificauit,
mercedem accipiet. Si cuius autem opus
arserit, damnum patietur; ipse autem saluus erit,
abegp p1 a; idololatriain v 5 id est usqrte ad Christi
om. e 21 id om. g 23 supra b fundamentum egp Domb.; fundam.
hoc a b 24 stipula g 27 permanserit lI, beg p rJ. V j manserit ?
Domh. 28 opus autem b v
catholicum Christianum Christum habere in fundamento, quod
fundamentum nulla haeresis habet a corporis eius unitate
praecisa; et ideo propter hoc fundamentum, etiamsi malae
uitae fuerit catholicus Christianus, uelut qui
ligna, fenum, stipulam, putant eum saluum fieri per ignem,
id est post poenas ignis illius liberari, quo igne in ultimo
iudicio punientur mali.
Comperi etiam quosdam putare eos tantummodo arsuros
illius aeternitate supplicii, qui pro peccatis suis facere dignas
elemosynas neglegunt, iuxta illud apostoli Iacobi: Iudicium
autem sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam.
Qui ergo fecit, inquiunt, quamuis mores in melius
non mutauerit, sed inter ipsas suas elemosynas nefarie ac
nequiter uixerit, iudicium illi cum misericordia futurum est,
ut aut nulla damnatione plectatur aut post aliquod tempus
siue paruum siue prolixum ab illa damnatione liberetur. Ideo
iudicem ipsum uiuorum adque mortuorum noluisse existimant
aliud commemorare se esse dicturum siue dextris, quibus est
uitam daturus aeternam, siue sinistris, quos aeterno supplicio
damnaturus, nisi elemosynas sine factas sine non factas. Ad
hoc pertinere aiunt et in oratione Dominica cottidianam postulationem:
Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos
g 11 committur g; committitur f; continentur p 14 facere
om. bg 15 elemosynas aegpa; elimosinas bp; eleemosynas v 16 fa-
cit g p1 ot; fecerit b fecit aegppa; fecerit bv 17 moris pl
v
22 ipsp e 23 deftris g 24 quod g 25 damnaturus est b; eat in
rnarg. e helimosin. g 26 aiunt,,,,pertinere, in marg.Aetiam, p orationem
dominicam g domini b
in eum peccauit, dimittit ignoscendo peccatum, procul dubio
elemosynam facit. Quam rem Dominus ipse sic commendauit,
ut diceret: Si enim dimiseritis peccata hominibus,
dimittet uobis et pater uester peccata uestra; si
autem non dimiseritis hominibus, neque pater uester,
qui in caelis est, dimittet uobis. Ergo et ad hoc genus
elemosynarum pertinet quod ait apostolus Iacobus iudicium
futurum sine misericordia ei, qui non fecit misericordiam.
Nec dixit Dominus, inquiunt, magna uel parua, sed: Dimittet
uobis pater uester peccata uestra, si et uos dimiseritis
hominibus. Ac per hoc putant etiam eis, qui perdite
uixerint, donec claudant diem uitae huius extremum, per
hanc orationem, qualiacumque et quantacumque fuerint, omnia
cottidie peccata dimitti, sicut ipsa cottidie frequentatur oratio,
si hoc tantummodo custodire meminerint, ut, quando ab eis
ueniam petunt, qui eos peccato qualicumque laeserunt, ex
corde dimittant. Cum ad haec omnia Deo donante respondero,
liber iste claudendus est.
Ac primum quaeri oportet adque cognosci, quur ecclesia
ferre nequiuerit hominum disputationem diabolo etiam post
maximas et diuturnissimas poenas purgationem uel indulgentiam
pollicentem. Neque enim tot sancti et sacris ueteribus
ac nouis litteris eruditi mundationem et regni caelorum beatitudinem
post qualiacumque et quantacumque supplicia qualibuscumque
et quantiscumque angelis inuiderunt, sed potius
uiderunt diuinam uacuari uel infirmari non posse sententiam,
b; Dominus sic ipse v 15 et ipsa g 16 ut his
qui omissis quando ab eis ueniam petunt p
dicturum: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum,
qui paratus est diabolo et angelis eius (sic
quippe ostendit aeterno igne diabolum et angelos eius arsuros);
et quod scriptum est in apocalypsi: Diabolus, qui
seducebat eos, missus est in stagnum ignis et
sulphuris, quo et bestia et pseudopropheta; et
cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.
Quod ibi dictum est aeternum, hic dictum est in
significare consueuit, nisi quod finem non habet temporis.
Quam ob rem prorsus nec alia causa nec iustior adque manifestior
inueniri potest, quur uerissima pietate teneatur fixum
et inmobile nullum regressum ad iustitiam uitamque sanctorum
diabolum et angelos eius habituros, nisi quia scriptura,
quae neminem fallit, dicit eis Deum non pepercisse. et sic
ab illo esse interim praedamnatos, ut carceribus caliginis
inferi retrusi traderentur seruandi adque ultimo iudicio puniendi,
quando eos aeternus ignis accipiet, ubi cruciabuntur
in saecula saeculorum. Quod si ita est, quo modo ab
aeternitate poenae uel uniuersi uel quidam homines post
quantumlibet temporis subtrahentur, ac non statim eneruabitur
fides, qua creditur sempiternum daemonum futurum
esse supplicium? Si enim quibus dicetur: Discedite a me.
maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo
et angelis eius, uel uniuersi uel aliqui eorum non
semper ibi erunt, quid causae est quur diabolus et angeli
eius semper ibi futuri esse credantur? An forte Dei sententia.
quae in malos et angelos et homines proferetur, in angelos
uera erit, in homines falsa? Ita plane hoc erit, si non quod
Deus dixit, sed quod suspicantur homines plus ualebit. Quod
bp pa et om. ep ρα 8 ae
Hoc autem et aduersus eos ualet, qui suas agentes causas
contra Dei uenire uerba uelut misericordia maiore conantur,
ut ideo uidelicet uera sint, quia ea, quae dixit homines esse
passuros, pati digni sunt, non quia passuri sunt. Donabit
enim eos, inquiunt, precibus sanctorum suorum, etiam tunc
tanto magis orantium pro inimicis suis, quanto sunt utique
sanctiores, eorumque efficacior est oratio et exauditione Dei
dignior, iam nullum habentium omnino peccatum. Quur ergo
eadem perfectissima sanctitate et cuncta inpetrare ualentibus
mundissimis et misericordissimis precibus etiam pro angelis
4 proinde, in marg. pro igne, e 7 hi e 9 alterum aut om. g
13 finem usque ad aeternum l. 15 om. e 13 abebit g 24 enim om. e
27 abentium g
Eadem itaque causa est, quur non oretur tunc pro hominibus
aeterno igne puniendis, quae causa est, ut neque nunc
neque tunc oretur pro angelis malis; quae itidem causa est,
ut, quamuis pro hominibus, tamen iam nec nunc oretur pro
infidelibus inpiisque defunctis. Nam pro defunctis quibusdam
uel ipsius ecclesiae uel quorundam piorum exauditur oratio,
sed pro his, quorum in Christo regeneratorum nec usque adeo
uita in corpore male gesta est, ut tali misericordia iudicentur
digni non esse, nec usque adeo bene, ut talem misericordiam
reperiantur necessariam non habere; sicut etiam facta resurrectione
mortuorum non deerunt, quibus post poenas, quas
patiuntur spiritus mortuorum, inpertiatur misericordia, ut in
ignem non mittantur aeternum. Neque enim de quibusdam
ueraciter diceretur, quod non eis remittatur neque in hoc saeculo
neque in futuro, nisi essent quibus, etsi non in isto,
tamen remittitur in futuro. Sed cum dictum fuerit a iudice
uiuorum adque mortuorum: Venite, benedicti patris mei,
possidete paratum uobis regnum a constitutione
mundi, et aliis e contrario: Discedite a me, maledicti,
in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis
eius, et ierint isti in supplicium aeternum, iusti
autem in uitam aeternam: nimiae praesumtionis est dicere
cuiquam eorum aeternum supplicium non futurum, quos Deus
ituros in supplicium dixit aeternum, et per huius
g; iam rell. v Domb. 2 Quid] cur b 8 iam in parte v
cum mss.; dum v 7 itidemj eidem g 16 patiantur e 19 cstsi g
in isto Igppv; in om. ae α 20 remittuntur
Nemo itaque sic intellegat psalmum canentem: Numquid
obliuiscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua
miserationes suas? ut opinetur de hominibus bonis ueram.
de malis falsam, aut de bonis hominibus et malis angelis
ueram, de malis autem hominibus falsam Dei esse sententiam.
Hoc enim, quod ait psalmus, ad uasa misericordiae pertinet
et ad filios promissionis, quorum erat unus etiam ipse pro
pheta, qui cum dixisset: Numquid obliuiscetur misereri
Deus aut continebit in ira sua miserationes suas?
continuo subiecit: Et dixi: Nunc coepi, haec est inmutatio
dexterae Excelsi. Exposuit profecto quid dixerit:
Numquid continebit in ira sua miserationes suas?
Ira enim Dei est etiam ista uita mortalis, ubi homo uanitati
similis factus est: dies eius uelut umbra praetereunt. In qua
tamen ira non obliuiscitur misereri Deus, faciendo solem
suum oriri super bonos et malos et pluendo super iustos et
iniustos, ac sic non continet in ira sua miserationes suas;
maximeque in eo, quod expressit hic psalmus dicendo: Nunc
coepi, haec est inmutatio dexterae Excelsi, quoniam
in hac ipsa aerumnosissima uita, quae ira Dei est, uasa misericordiae
mutat in melius, quamuis adhuc in huius corruptionis
miseria maneat ira eius, quia nec in ipsa ira sua continet
miserationes suas. Cum ergo isto modo conpleatur
illius cantici ueritas, non est eam necesse etiam illic intellegi,
ubi non pertinentes ad ciuitatem Dei sempiterno supplicio
punientur. Sed quibus placet istam sententiam usque
ad illa inpiorum tormenta protendere, saltem sic intellegant.
ut manente in eis ira Dei, quae in aeterno est praenuntiata
4 sua om. b 5 misericordias a 11 misericordias px a 12 dixit g
est] eos g 13 qui el 14 sua om. b a2 15 uanitatis g 16 dies egp;
et dies v 17 obliuiscetur gp 19 sua om. a 22 ira dei est m. 2
in ras. e
suas et faciat eos non tanta quanta digni sunt poenarum atrocitate
cruciari; non ut eas poenas uel numquam subeant uel
aliquando finiant, sed ut eas mitiores quam merita sunt eorum
leuioresque patiantur. Sic enim et ira Dei manebit, et in ipsa
ira sua miserationes suas non continebit. Quod quidem non
ideo confirmo, quoniam non resisto.
Ceterum eos, qui putant minaciter potius quam ueraciter
dictum: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum,
et: Ibunt isti in supplicium aeternum, et: Cruciabuntur
in saecula saeculorum, et: Vermis eorum non
morietur et ignis non exstinguetur, et cetera huius modi,
non tam ego, quam ipsa scriptura diuina planissime adque
plenissime redarguit ac refellit. Nineuitae quippe in hac uita
egerunt paenitentiam et ideo fructuosam, uelut in hoc agro
seminantes, in quo Deus uoluit cum lacrimis seminari, quod
postea cum laetitia meteretur; et tamen quis negabit, quod
Dominus praedixit in eis fuisse conpletum, nisi parum aduertat,
quem ad modum peccatores Deus non solum iratus,
uerum etiam miseratus euertat? Euertuntur enim peccatores
duobus modis, aut sicut Sodomitae, ut pro peccatis suis ipsi
homines puniantur, aut sicut Nineuitae, ut ipsa hominum
peccata paenitendo destruantur. Factum est ergo quod praedixit
Deus; euersa est Nineue quae mala erat, et bona aedificata
est quae non erat. Stantibus enim moenibus adque
domibus euersa est ciuitas in perditis moribus. Ac sic, quamuis
propheta fuerit contristatus, quia non est factum quod illi
homines timuerunt illo prophetante uenturum, factum est
tamen quod fuerat Deo praesciente praedictum, quoniam nouerat
qui praedixit, quo modo in melius esset inplendum.
3, 7 sqq. 16 Ps. 125, 6 om. a 2 eos om. e 12 morietur mss., moritur Domb. ignis
eorum g extinguetur codd. praeter p; extinguitur p Domb. 13 adque
plenissime om. p 20 euertentur e 21 sicut] ut p
Ut autem nouerint isti in peruersum misericordes quo pertineat
quod scriptum est: Quam multa multitudo dulcedinis
tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te!
legant quod sequitur: Perfecisti autem sperantibus in
te. Quid est abscondisti timentibus, perfecisti sperantibus,
nisi quia illis, qui timore poenarum suam iustitiam
uolunt constituere quae in lege est, non est iustitia Dei dulcis,
quia nesciunt eam? Non enim gustauerunt eam. In se namque
sperant, non in ipso, et ideo eis absconditur multitudo dulcedinis
Dei; quoniam timent quidem Deum, sed illo timore
seruili, qui non est in caritate, quia perfecta caritas foras
mittit timorem. Ideo sperantibus in eum perficit dulcedinem
suam inspirando eis caritatem suam, ut timore casto, non
quem caritas foras mittit, sed permanente in saeculum saeculi,
cum gloriantur, in Domino glorientur. Iustitia quippe
Dei Christus est, qui factus est nobis, sicut dicit apostolus,
sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio et
redemtio, ut, quem ad modum scriptum est, qui gloriatur,
in Domino glorietur. Hanc Dei iustitiam, quam
donat gratia sine meritis, nesciunt illi, qui suam iustitiam
uolunt constituere, et ideo iustitiae Dei, quod est Christus.
non sunt subiecti. In qua iustitia est multa multitudo dulcedinis
Dei, propter quam dicitur in psalmo: Gustate et uidete
quam dulcis est Dominus. Et hanc quidem in hac
peregrinatione gustantes, non ad satietatem sumentes, esurimus
eam potius ac sitimus, ut ea postea saturemur, cum
uidebimus eum, sicuti est, et inplebitur quod scriptum est:
Saturabor, cum manifestabitur gloria tua. Ita perficit
30 sq. 21 Rom. 10, 3 23 Ps. 33, 9 27 1. Io. 3, 2 28 Ps. 16. K b e; in marg. �multa, e 5 metuentibus a 6 illis om. t}
nolunt iustitiam v 10 in illo b 11 foras om. e1 15 in Domino
ci
om. g 21 Christus est v 22 magna b 26 satelb. ci w. 2, e
28 manifestabitur mihi gloria a perfecit a
eum. Porro autem si eam, quam illi putant, dulcedinem suam
Deus abscondit timentibus eum, qua non est inpios damnaturus,
ut hoc nescientes et damnari timentes recte uiuant ac
sic possint esse qui orent pro non recte uiuentibus: quo
modo eam perficit sperantibus in eum, quando quidem, sicut
somniant, per hanc dulcedinem non damnaturus est eos, qui
non sperant in eum? Illa igitur eius dulcedo quaeratur, quam
perficit sperantibus in eum, non quam perficere putatur contemnentibus
et blasphemantibus eum. Frustra itaque homo
post hoc corpus inquirit, quod in hoc corpore sibi conparare
neglexit.
Illud quoque apostolicum: Conclusit enim Deus omnes
in infidelitate, ut omnium misereatur, non ideo dictum
est, quod sit neminem damnaturus, sed superius apparet unde
sit dictum. Nam cum de Iudaeis postea credituris apostolus
loqueretur ad gentes, ad quas utique iam credentes conscribebat
epistulas: Sicut enim uos, inquit, aliquando non
credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti
estis illorum incredulitate: sic et hi nunc non crediderunt
in uestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam
consequantur. Deinde subiecit, unde isti sibi
errando blandiuntur, adque ait: Conclusit enim Deus omnes
in infidelitate, ut omnium misereatur. Quos omnes,
nisi de quibus loquebatur, tamquam dicens: Et uos et illos?
Deus ergo et gentiles et Iudaeos, quos praesciuit et praedestinauit
conformes imaginis filii sui, omnes in infidelitate
conclusit, ut de amaritudine infidelitatis suae paenitendo confusi
et ad dulcedinem misericordiae Dei credendo conuersi
g 8 eius] eos e 9 non quam usque ad blasph. eum in
marg. p 11 hoc corpus om. e 15 neminem ait v 17 conscriberet g
19 nunc om. a 21 in uestram misericordiam abppa Dumb.; in uestra
misericordia egv 22 isti om. o1 24 infidelitate abegp av; incrednlitate
p Domb. 26 praesciunt g
tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te.
perfecisti autem sperantibus, non in se, sed in te!
Omnium itaque miseretur uasorum misericordiae. Quid est
omnium? Et eorum scilicet quos ex gentibus, et eorum quos
ex Iudaeis praedestinauit uocauit, iustificauit glorificauit, non
hominum omnium, sed istorum omnium neminem damnaturus.
Sed iam respondeamus etiam illis, qui non solum diabolo
et angelis eius, sicut nec isti, sed ne ipsis quidem omnibus
hominibus liberationem ab aeterno igne promittunt, uerum
eis tantum, qui Christi baptismate abluti et corporis eius et
sanguinis participes facti sunt, quomodolibet uixerint, in quacumque
haeresi uel inpietate fuerint. Sed contradicit eis
apostolus dicens: Manifesta autem sunt opera carnis,
quae sunt fornicatio, inmunditia, luxuria, idolorum
seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes,
animositates, dissensiones, haereses,
in marg. multa, e 2 metuentibus ea 4 est om. b 5 ei]
et b et horum b 6 et uocauit b glorific. om. b 7 oinnium
hominum a b v 9 An i gf 10 sunt facti g f; f. s. p qv 11 aput
om. gf acismata gf 14 aeterna f 15 supplicii Byperare p
16 80I9 e 23 luxoria g 24 aemolationes g; om. e 25 dissenciones
e\'; discensiones g
praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia
agunt regnum Dei non possidebunt. Haec profecto apostolica
falsa sententia est, si tales post quantalibet tempora
liberati regnum Dei possidebunt. Sed quoniam falsa non est,
profecto regnum Dei non possidebunt. Et si in regni Dei
possessione numquam erunt, aeterno supplicio tenebuntur;
quoniam non est medius locus, ubi non sit in supplicio, qui
illo non fuerit constitutus in regno.
Quam ob rem quod ait Dominus Iesus: Hic est panis
qui de caelo descendit, ut, si quis ex ipso manducauerit,
non moriatur. Ego sum panis uiuus, qui de
caelo descendi; si quis manducauerit ex hoc pane,
uiuet in aeternum, quo modo sit accipiendum, merito
quaeritur. Et ab istis quidem, quibus nunc respondemus,
hunc intellectum auferunt illi, quibus deinde respondendum
est; hi sunt autem, qui hanc liberationem nec omnibus habentibus
sacramentum baptismatis et corporis Christi, sed solis
catholicis, quamuis male uiuentibus, pollicentur, quia non
solo, inquiunt, sacramento, sed re ipsa manducauerunt corpus
Christi, in ipso scilicet eius corpore constituti; de quo corpore
ait apostolus: Unus panis, unum corpus multi sumus.
Qui ergo est in eius corporis unitate, id est in Christianorum
conpage membrorum, cuius corporis sacramentum fideles communicantes
de altari sumere consuerunt, ipse uere dicendus
est manducare corpus Christi et bibere sanguinem Christi.
Ac per hoc haeretici et schismatici ab huius unitate corporis
separati possunt idem percipere sacramentum, sed non sibi
utile, immo uero etiam noxium, quo iudicentur grauius.
g p1 Domb.; comissat. <•\'; cotilcsat. bl p2; comessat.
a b2 e2 p a. V 4 est sententia v quanta libeqt e 6 in regno dei 11011
posseseionein numquam erunt habituri b 8 locus medius v 14 sit]
sic g 23 huius p 25 altarei p; altare p consuerunt eg DOli/b.;
consueuerunt bpv uero p 27 scisinatici ep
pacis, quod illo exprimitur sacramento.
Sed rursus etiam isti, qui recte intellegunt, non dicendum
esse manducare corpus Christi, qui in corpore non est Christi.
non recte promittunt eis, qui uel in haeresim uel etiam in
gentilium superstitionem ex illius corporis unitate labuntur,
liberationem quandoque ab aeterni igne supplicii; primum.
quia debent adtendere, quam sit intolerabile adque a sana
doctrina nimis deuium, ut multi ac paene omnes, qui haereses
inpias condiderunt exeuntes de catholica ecclesia et facti
sunt haeresiarchae. meliores habeant causas, quam hi, qui
numquam fuerunt catholici, cum in eorum laqueos incidissent.
si illos haeresiarchas hoc facit liberari a supplicio sempiterno.
quod in catholica ecclesia baptizari sunt et sacramentum
corporis Christi in uero Christi corpore primitus acceperunt;
cum peior sit utique desertor fidei et ex desertore obpugnator
eius effectus quam ille, qui non deseruit quod numquam
tenuit; deinde quia et his occurrit apostolus eadem uerba
proferens et enumeratis illis carnis operibus eadem ueritate
praedicens: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non
possidebunt.
Unde nec illi in perditis et damnabilibus moribus debent
esse securi, qui usque in finem quidem uelut in communione
ecclesiae catholicae perseuerant, intuentes quod dictum est:
Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit.
et per uitae iniquitatem ipsam uitae iustitiam, quod eis
Christus est, deserunt, siue fornicando siue alias inmunditias
flagitiorum, quas nec exprimere apostolus uoluit, in suo corpore
perpetrando, siue turpitudine luxuriae diffluendo siue
v 9 aereses g 11 abeant g
hii g 15 in uero Christi om. b 16 utique sit v 17 quod num-
B
quam abegp ρ2α; quod non p1
Sed habent, inquiunt, Christiani catholici in fundamento
Christum, a cuius unitate non recesserunt, tametsi huic
13 Io. 6, 66 g el 12 prius et om. g 13 dicit ab egp p a; dicens v
14 bibet g 15 tenus] teneri, eri m. 2 in rae 17 sicut enim p
18 tamquam hoc a qui non in me manet om. b in eo g 19 ego
om. a beg p p a aestimet e
ligna, fenum, stipulam; recta itaque fides, per quam Christus
est fundamentum, quamuis cum damno, quoniam illa, quae
superaedificata sunt, exurentur, tamen poterit eos quandoque
ab illius ignis perpetuitate saluare. Respondeat eis breuiter
apostolus Iacobus: Si quis dicat se fidem habere, opera
autem non habeat, numquid poterit fides saluare
eum? Et quis est, inquiunt, de quo dicit apostolus Paulus:
Ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem?
Simul quis iste sit, inquiramus; hunc tamen non esse certissimum
est, ne duorum apostolorum sententias mittamus in
rixam, si unus dicit: \'Etiamsi mala opera quis habuerit, saluabit
eum per ignem fides\'; alius autem: Si opera non
habeat, numquid poterit fides saluare eum?
Inueniemus ergo quis possit saluari per ignem, si prius
inuenerimus quid sit habere in fundamento Christum. Quod
ut de ipsa similitudine quantocius aduertamus: nihil in aedificio
praeponitur fundamento; quisquis itaque sic habet in
corde Christum, ut ei terrena et temporalia nec ea quae licita
sunt adque concessa praeponat, fundamentum habet Christum:
si autem praeponit, etsi uideatur habere fidem Christi, non
est tamen in eo fundamentum Christus, cui talia praeponuntur:
quanto magis, si salutaria praecepta contemnens committat
inlicita, non praeposuisse Christum, sed postposuisse conuincitur,
quem posthabuit imperantem siue concedentem, dum
contra eius imperata siue concessa suam per flagitia delegit
explere libidinem! Si quis itaque Christianus diligit meretricem
eique adhaerens unum corpus efficitur. iam in fundamento
non habet Christum. Si quis autem diligit uxorem suam, si
om. e1 7 abeat g 8 e/t, 8 eras., g 12 abueritjj
13 fides per ignem v 17 ut om. b de om. b p in edificatio
proponitur b 19 ut ei non terrena b temporaria eg .25 post haec
habuit a 26 sua g per flagitia erasa sunt, e dilegit gxp:
diligit e 28 eique, que m. 2 sup. lin., p
stum? si uero secundum hoc saeculum, si carnaliter, si in
morbo concupiscentiarum, sicut et gentes quae ignorant Deum,
etiam hoc secundum ueniam concedit apostolus, immo per
apostolum Christus. Potest ergo et iste in fundamento habere
Christum. Si enim nihil ei talis adfectionis uoluptatisque
praeponat, quamuis superaedificet ligna. fenum, stipulam,
Christus est fundamentum, propter hoc saluus erit per ignem.
Delicias quippe huius modi amoresque terrenos, propter coniugalem
quidem copulam non damnabiles, tribulationis ignis
exuret; ad quem pertinent ignem et orbitates et quaecumque
calamitates quae auferunt haec. Ac per hoc ei, qui aedificauit,
erit aedificatio ista damnosa, quia non habebit, quod superaedificauit,
et eorum amissione cruciabitur, quibus fruendo
utique laetabatur; sed per hunc ignem saluus erit merito
fundamenti, quia, etsi utrum id habere mallet an Christum
a persecutore proponeretur, illud Christo non praeponeretur.
Vide in apostoli uerbis hominem aedificantem super fundamentum
aurum, argentum, lapides pretiosos: Qui sine uxore
est, inquit, cogitat quae sunt Dei, quo modo placeat
Deo. Vide alium aedificantem ligna, fanum, stipulam: Qui
autem matrimonio iunctus est, inquit, cogitat quae
sunt mundi, quo modo placeat uxori. Uniuscuiusque
opus manifestabitur; dies enim declarabit (dies utique
tribulationis), quoniam in igne, inquit, reuelabitur. Eandem
tribulationem ignem uocat. sicut alibi legitur: Vasa
figuli probat fornax et homines iustos tentatio
tribulationis. Et uniuscuiusque opus quale sit,
3, 13 26 Eccli. 27, 5 29 1. Cor. 3, 13 sqq. 3 et om. a 4 concedet g\' 5 habere in fundam. v 6 ci nihil v
uel uoluptatisque p 9 huius modi e\' p p v; eius modi b; huius mundi
a g, in marg. e 10 damnabilis g 11 ignem pertinent v 13 16 abebit-abere
g 16 utrum] uerum e an Christum habere mallet v
22 ea quae b 24 dies enim domini a
Si autem ignem illum loco isto uoluerimus accipere, de
quo Dominus dicet sinistris: Discedite a me, maledicti.
in ignem aeternum; ut in eis etiam isti esse credantur.
qui aedificant super fundamentum ligna, fenum, stipulam,
eosque ex illo igne post tempus pro malis meritis inpertitum
liberet boni meritum fundamenti: quid arbitrabimur dextros
quibus dicetur: Venite, benedicti patris mei, possidete
paratum uobis regnum, nisi eos, qui aedificauerunt
super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos? Sed
in illum ignem, de quo dictum est: Sic tamen quasi per
ignem, si hoc modo est intellegendus, utrique mittendi sunt,
et dextri scilicet et sinistri. Illo quippe igne utrique probandi
sunt, de quo dictum est: Dies enim declarabit, quoniam
in igne reuelabitur, et uniuscuiusque opus
quale sit, ignis probabit. Si ergo utrumque probabit
ignis, ut, si cuius opus permanserit, id est non fuerit igne
consumtum, quod superaedificauit mercedem accipiat; si cuius
autem opus arserit, damnum patiatur: profecto non est ipse
aeternus ille ignis. In illum enim soli sinistri nouissima et
g 7 semouit e p Domb.; remouit «6; mouet p1;
mouit 021) 11 hunum g 12 isto loco v 13 dicit egp 17 arbi-
trabitur g 1K quibus dicetur wi. 2 ex quippe (?) dicitur eorr., g 22 est
erasum g 29 patietur bs ille ipse eternus ignis b ipse om. e
Sed alios eorum sic probat, ut aedificium, quod super Christum
fundamentum ab eis inuenerit esse constructum, non
exurat adque consumat; alios autem aliter, id est, ut quod
fiant autem, quoniam Christum in fundamento stabiliter positum
praecellenti caritate tenuerunt. Si autem salui fient, profecto
et ad dexteram stabunt et cum ceteris audient: Venite,
benedicti patris mei, possidete paratum uobis
erunt et ideo audient: Discedite a me, maledicti, in
ignem aeternum. Nemo quippe ab illo igne saluabitur,
quia in supplicium aeternum ibunt illi omnes, ubi uermis
eorum non moritur et ignis non exstinguitur, quo cruciabuntur
die ac nocte in saecula saeculorum.
Post istius sane corporis mortem, donec ad illum ueniatur,
qui post resurrectionem corporum futurus est damnationis et
remunerationis ultimus dies, si hoc temporis interuallo spiritus
defunctorum eius modi ignem dicuntur perpeti, quem
non sentiant illi, qui non habuerunt tales mores et amores v
in huius corporis uita, ut eorum ligna, fenum, stipula consumatur;
alii uero sentiant, qui eius modi secum aedificia
portauerunt, siue ibi tantum, siue et hic et ibi, siue ideo hic
ut non ibi saecularia, quamuis a damnatione uenialia. concremantem
ignem transitoriae tribulationis inueniant: non redarguo,
quia forsitan uerum est. Potest quippe ad istam tribulationem
pertinere etiam mors ipsa carnis, quae de primi
peccati perpetratione concepta est, ut secundum cuiusque
aedificium tempus quod eam sequitur ab unoquoque sentiatur.
Persecutiones quoque, quibus martyres coronati sunt et quas
epp; morietur ... extine
ut
guitur g; morietur... extinguetur abv Iri sic e 21 et p et
fenum et stipula ep 25 inuenient 9 26 quod m. 2 in ras. e
27 mors ipsa begp; ipsa mors v Domb. peccati primi v
uelut ignis et alia consumunt cum ipsis aedificatoribus, si
Christum in eis non inueniunt fundamentum; alia sine ipsis.
si inueniunt, quia licet cum damno salui erunt ipsi; alia
uero non\' consumunt, quia talia reperiunt quae maneant in
. aeternum. Erit etiam in fine saeculi tribulatio tempore Antichristi,
qualis numquam antea fuit. Quam multa erunt tunc
aedificia, siue aurea siue fenea, super optimum fundamentum.
quod est Christus Iesus, ut ignis ille probet utraque et de
aliis gaudium, de aliis inferat damnum, neutros tamen perdat.,
in quibus haec inueniet, propter stabile fundamentum!
Quicumque autem, non dico uxorem, cuius etiam commixtione
carnis ad carnalem utitur uoluptatem, sed ipsa quae ab eius
modi delectationibus aliena sunt nomina pietatis humano
more carnaliter diligendo Christo anteponit, non eum habet
in fundamento et ideo non per ignem saluus erit, sed saluus
non erit, quia esse cum Saluatore non poterit, qui de hac
re apertissime loquens ait: Qui\' amat patrem aut matrem
plus quam me, non est me dignus; et qui
amat filium aut filiam super me, non est me
dignus. Verum qui has necessitudines sic amat carnaliter
ut tamen eas Christo Domino non praeponat, malitque ipsis.
carere quam Christo, si ad hunc fuerit articulum tentationis
adductus, per ignem erit saluus, quia et earum amissione
tantum necesse est urat dolor, quantum haeserat amor. Porro
qui patrem matrem, filios filias secundum Christum dilexerit.
ut ad eius regnum obtinendum eique cohaerendum illis consulat,
uel hoc in eis diligat, quod membra sunt Christi:
absit ut ista dilectio reperiatur in lignis, feno, stipula
e2 <7 2 et eraswn g 4 si om. p 7 antea nnmquam p
fuit om. e 13 eius modi gp; huius modi v 17 qui de hac] pro bacf
19 et qui usque ad dignus om. hp 21 sit e1 23 ad huc e articulus
eJ 24 saluus erit v et begp; ex v Domb. 25 seseret g
26 filiasque e
deputabitur. Quo modo autem potest eos plus amare quam
Christum, quos amat utique propter Christum?
Restat eis respondere, qui dicunt aeterno igne illos tantummodo
arsuros, qui pro peccatis suis facere dignas elemosynas
neglegunt, propter illud quod ait apostolus Iacobus: ludicium
autem sine misericordia illi, qui non fecit
misericordiam. Qui ergo fecit, inquiunt, quamuis non
correxerit perditos mores, sed nefarie ac nequiter inter ipsas
suas elemosynas uixerit, cum misericordia illi futurum est
iudicium, ut aut non damnetur omnino aut post aliquod tempus
a damnatione nouissima liberetur. Nec ob aliud existimant
Christum de solo dilectu adque neglectu
discretionem inter dextros et sinistros esse facturum, quorum
alios in regnum, alios in supplicium mittat aeternum. Ut
autem cottidiana sibi opinentur, quae facere omnino non cessant,
qualiacumque et quantacumque sint, per elemosynas
dimitti posse peccata, orationem, quam docuit ipse Dominus,
et suffragatricem sibi adhibere conantur et testem. Sicut enim
nullus est, inquiunt, dies, quo a Christianis haec oratio non
dicatur: ita nullum est cottidianum qualecumque peccatum,
quod per illam non dimittatur, cum dicimus: Dimitte
nobis debita nostra, si quod sequitur facere curemus:
Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Non
enim ait Dominus, inquiunt: Si dimiseritis peccata hominibus,
g f; perstiterunt pqv 9 elimosvnas et sic infra g
17 delecta gl; delicto ep neglecto p uel elimos. g 23 suffragiatricem
g; suffraratricem e
Dimittet, inquit, uobis peccata uestra. Qualicumque
ergo uel quantacumque sint, etiamsi cottidie perpetrentur nec
ab eis uita discedat in melius commutata: per elemosynam
ueniae non negatae remitti sibi posse praesumunt.
Sed bene, quod isti dignas pro peccatis elemosynas commonent
esse faciendas; quoniam si dicerent qualescumque elemosynas
pro peccatis et cottidianis et magnis et quantacumque
scelerum consuetudine misericordiam posse inpetrare diuinam.
ut ea cottidiana remissio sequeretur, uiderent se rem dicere
absurdam adque ridiculam. Sic enim cogerentur fateri fieri
posse, ut opulentissimus homo decem nummulis diurnis in
elemosynas inpensis homicidia et adulteria et nefaria quaeque
facta redimeret. Quod si absurdissimum adque insanissimum
est dicere, profecto si quaeratur, quae dignae sint pro peccatis
elemosynae, de quibus etiam Christi praecursor ille dicebat:
Facite ergo fructus dignos paenitentiae, procul
dubio non inuenientur eas facere, qui uitam suam usque ad
mortem cottidianorum criminum perpetratione confodiunt:
primum, quia in auferendis rebus alienis longe plura diripiunt,
ex quibus perexigua pauperibus largiendo Christum se
ad hoc pascere existimant, ut licentiam malefactorum ab illo
se emisse uel cottidie potius emere credentes securi damnabilia
tanta committant. Qui si pro uno scelere omnia sua
distribuerent indigentibus membris Christi, nisi desisterent a
talibus factis habendo caritatem, quae non agit perperam,
aliquid eis prodesse non potest. Qui ergo dignas pro suis
peccatis elemosynas facit, prius eas facere incipit a se ipso.
mSB.; peccata nestra v 4 discedat a b eppa; descedat g:
discedant v 6 commonent eleemosynas v commonenteffe, fe
eras., g 8 ęt cottid. g 9 misericordia.. diuina e 10 rem se r
11 cogeretur fateri poaee b 12 decim nummolia g diuturnis b
13 expensis a 14 et v inanissimum a 20 primum bv; primo
aegp p a 23 se om. p 27 dignus g 28 incipit b egp; incipiat v DOfRb.
cum audiat dicentem Deum: Diliges proximum
tuum tamquam te ipsum: itemque audiat: Miserere
animae tuae placens Deo. Hanc elemosynam, id est, ut
Deo placeat, non faciens animae suae quo modo dignas pro
peccatis suis elemosynas facere dicendus est? Ad hoc enim
et illud scriptum est: Qui sibi malignus est, cui bonus
erit? Orationes quippe adiuuant elemosynae; et utique intuendum
est quod legimus: Fili, peccasti, ne adicias iterum
et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur.
Propter hoc ergo elemosynae faciendae sunt, ut, cum de
praeteritis peccatis deprecamur, exaudiamur; non ut in eis
perseuerantes licentiam malefaciendi nos per elemosynas conparare
credamus.
Ideo autem Dominus et dextris elemosynas ab eis factas
et sinistris non factas se inputaturum esse praedixit, ut hinc
ostenderet quantum ualeant elemosynae ad priora delenda,
non ad perpetua inpune committenda peccata. Tales autem
elemosynas non dicendi sunt facere, qui uitam nolunt a consuetudine
scelerum in melius commutare. Quia et in hoc
quod ait: Quando uni ex minimis meis non fecistis,
mihi non fecistis. ostendit eos non facere etiam quando
se facere existimant. Si enim Christiano esurienti panem tamquam
Christiano darent, profecto sibi panem iustitiae, quod
ipse Christus est, non negarent; quoniam Deus, non cui
detur, sed quo animo detur, adtendit. Qui ergo Christum
diligit in Christiano, hoc animo ei porrigit elemosynam, quo
accedit ad Christum, non quo uult recedere inpunitus a Christo.
Tanto enim magis quisque deserit Christum, quanto magis
25, 45 egp; Dominam v Domb. diligis g 3 sicut te e 4 tuae
animae v anc g 8 \'ante Orationes deesse nnnnulht uidentur\' DnrrrL.
10 dimitt. tibi v 11 propter oc g 17 piiora]
Oratio uero cottidiana, quam docuit ipse Iesus, unde et
dominica nominatur, delet quidem cottidiana peccata, cam
aeg Domb.; spiritu sancto bpv 6 in regnum caelorum.
..V
in marq. dei, e 7 curręnt g; cur/ant, m. 2 ex currunt corr., e non
multi currunt b 8 si ergo b non om. e fratri suo dicit abegppa;
dicit fratri suo v 9 dixit non ipse b 10 geenne g ite g 13 instiracusat
In o
ficari diligit xpm g 15 sq. nolens ferre conuinceretur b 16 innicietur
e 18 offeres g a; offerres p; offers abepv 21 ante altare e
reconciliari egx; reconciliare v 22 offers e1 23 par/n, u tiel c erGSØ1 e
25 ipse iesus codd. praeter a; ipse Dominus f); dflf ipse docuit a
id quod sequitur non solum dicitur, sed etiam fit: Sicut
et nos dimittimus debitoribus nostris; sed quia
fiunt peccata, ideo dicitur, non ut ideo fiant, quia dicitur.
Per hanc enim nobis uoluit Saluator ostendere, quantumlibet
iuste in huius uitae caligine adque infirmitate uiuamus, non
nobis deesse peccata, pro quibus dimittendis debeamus orare
et eis, qui in nos peccant, ut et nobis ignoscatur, ignoscere.
Non utique propterea Dominus ait: Si dimiseritis peccata
hominibus, dimittet uobis et Pater uester
peccata uestra, ut de hac oratione confisi securi cottidiana
scelera faceremus, uel potentia qua non timeremus
hominum leges uel astutia qua ipsos homines falleremus;
sed ut per illam disceremus non putare nos esse sine peccatis,
etiamsi a criminibus essemus inmunes; sicut etiam legis
ueteris sacerdotes hoc ipsum Deus de sacrificiis admonuit,
quae iussit eos primum pro suis, deinde pro populi offerre
peccatis. Nam et ipsa uerba tanti magistri et Domini nostri
uigilanter intuenda sunt. Non enim ait: (Si dimiseritis peccata
hominibus, et Pater uester dimittet uobis qualiacumque
peccata\', sed ait: Peccata uestra. Cottidianam quippe
orationem docebat et iustificatis utique discipulis loquebatur.
Quid est ergo : Peccata uestra nisi \'peccata sine quibus
nec uos eritis, qui iustificati et sanctificati estis\'? Ubi ergo
illi, qui per hanc orationem occasionem perpetrandorum cottidie
scelerum quaerunt, dicunt Dominum significasse etiam
magna peccata, quoniam non dixit: \'
sed peccata uestra: ibi nos considerantes qualibus loquebatur
et audientes dictum peccata uestra nihil aliud debemus
existimare quam parua, quoniam talium iam non erant
magna. Verum tamen nec ipsa magna, a quibus omnino
mutatis in melius moribus recedendum est, dimittuntur
p; itaque rell. v Domb. 16 de om. g post sacrificiis
repetit deus p 28 nos] non g
debitoribus nostris. Si enim minima peccata, sine quibus
non est etiam uita iustorum, aliter non remittuntur:
quanto magis multis et magnis criminibus inuoluti, etiamsi
ea perpetrare iam desinant, nullam indulgentiam consequuntur.
si ad remittendum aliis, quod in eis quisque peccauerit, inexorabiles
fuerint, cum dicat Dominus: Si autem non dimiseritis
hominibus, neque Pater uester dimittet
uobis. Ad hoc enim ualet quod etiam Iacobus apostolus ait,
iudicium futurum sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam.
Venire quippe debet in mentem etiam seruus ille.
cui debitori dominus eius relaxauit decem milia talentorum.
quae postea iussit ut redderet, quia ipse non misertus est
conserui sui, qui ei debebat centum denarios. In his ergo,
qui filii sunt promissionis et uasa misericordiae. ualet quod
ait idem apostolus consequenter adiungens: Superexsultat
autem misericordia iudicio, quoniam et illi iusti. qui
tanta sanctitate uixerunt, ut alios quoque recipiant in tabernacula
aeterna, a quibus amici facti sunt de mammona iniquitatis,
ut tales essent, misericordia liberati sunt ab eo, qui
iustificat inpium, inputans mercedem secundum gratiam, non
secundum debitum. In eorum quippe numero est apostolus.
qui dicit: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis
essem.
Illi autem, qui recipiuntur a talibus in tabernacula aeterna,
fatendum est quod non sint his moribus praediti, ut eis liberandis
sine suffragio sanctorum sua possit uita sufficere, ac
per hoc multo amplius in eis superexsultat misericordia iudicio.
24 1. Cor. 7, 25 om. p consequentur a; consequantur a 6 in eis gp; eis.
ab
omisso in, e; in eos v Domb. 8 nec p 12 decim g 18 ut ali s
ur
quoque recipiant b m. 2 corr. 19 a quibus aelgp Domb.; & om. be2r
mamona et sic semper eg 25 alii a autem om. a 27 hac g
28 superexaltat e
Nec tamen ideo putandus est quisquam sceleratissimus, nequaquam
uita uel bona uel tolerabiliore mutatus, recipi in tabernacula
aeterna, quoniam obsecutus est sanctis de mammona
iniquitatis, id est de pecunia uel diuitiis, quae male fuerant
adquisitae, aut etiamsi bene, non tamen ueris, sed quas iniquitas
putat esse diuitias, quoniam nescit quae sint uerae
diuitiae, quibus illi abundant, qui et alios recipiunt in tabernacula
aeterna. Est itaque quidam uitae modus nec tam
malae, ut his qui eam uiuunt nihil prosit ad capessendum
regnum caelorum largitas elemosynarum, quibus etiam iustorum
sustentatur inopia et fiunt amici qui in tabernacula
aeterna suscipiant, nec tam bonae, ut ad tantam beatitudinem
adipiscendam eis ipsa sufficiat, nisi eorum meritis, quos amicos
fecerint, misericordiam consequantur. (Mirari autem soleo
etiam aput Vergilium reperiri istam Domini sententiam, ubi
ait: Facite uobis amicos de mammona iniquitatis,
ut et ipsi recipiant uos in tabernacula aeterna;
cui est et illa simillima: Qui recipit prophetam in
nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet;
et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem
iusti accipiet. Nam cum Elysios campos poeta ille describeret,
ubi putant habitare animas beatorum, non solum ibi
posuit eos, qui propriis meritis ad illas sedes peruenire potuerunt,
sed adiecit adque ait:
Quique sui memores alios fecere merendo,
id est, qui promeruerunt alios eosque sui memores promerendo
fecerunt; prorsus tamquam eis dicerent, quod frequentatur ore
Christiano, cum se cuique sanctorum humilis quisque commendat
et dicit: \'Memor mei esto\', adque id ut esse possit
abegpv; abundabant p Domb. aeterna tabern. v
9 ea p capescendum bep 12 ad sup. lin. g 13 ipsae, ae m. 2, e
15 istam Domini reperiri v 18 cuius bv recepit g 26 et alios
aliasque p 27 ei e 28 christianorum p . 29 ut id v
ipsa peccata, quae ita inpediunt peruentionem ad regnum
Dei. ut tamen sanctorum amicorum meritis inpetrent indulgentiam,
difficillimum est inuenire, periculosissimum definire.
Ego certe usque ad hoc tempus cum inde satagerem ad
eorum indaginem peruenire non potui. Et fortassis propterea
latent, ne studium proficiendi ad omnia cauenda peccata
pigrescat. Quoniam si scirentur quae uel qualia sint delicta.
pro quibus etiam permanentibus nec prouectu uitae melioris
absumtis intercessio sit inquirenda et speranda iustorum, eis
secura se obuolueret humana segnitia, nec euolui talibus
inplicamentis ullius uirtutis expeditione curaret, sed tantummodo
quaereret aliorum meritis liberari, quos amicos sibi de
mammona iniquitatis elemosynarum largitate fecisset. Nunc
uero dum uenialis iniquitatis, etiamsi perseueret, ignoratur
modus, profecto et studium in meliora proficiendi orando et
instando uigilantius adhibetur et faciendi de mammona iniquitatis
sanctos amicos cura non spernitur.
Verum ista liberatio, quae fit siue suis quibusque orationibus
siue intercedentibus sanctis, id agit ut in ignem quisque
non mittatur aeternum, non ut, cum fuerit missus, post quantumcumque
inde tempus ematur. Nam et illi, qui putant sic
intellegendum esse quod scriptum est, adferre terram bonam
uberem fructum, aliam tricenum, aliam sexagenum, aliam
centenum, ut sancti pro suorum diuersitate meritorum alii
mperscripto m. 2 q; g 7 peccata cauenda v 9 pronectu
abegp pa; profectu v 10 adsumptis bep 11 se om. b segnities r
uolui p1 a 14 largitate mss.; largitione v 16 orando et instando agp
Dmllb.; orando et stando
Sicut in proximo libro superiore promisimus, iste huius
totius operis ultimus disputationem de ciuitatis Dei aeterna
beatitudine continebit, quae non propter aetatis per multa
saecula longitudinem tamen quandocumque finiendam aeternitatis
nomen accepit, sed quem ad modum scriptum est in
euangelio, regni eius non erit finis; nec ita ut aliis
i 1\'2 raellis g; raodo illis b respond. illis v 15 loh
cuutur g Olx g 16 ac 9 promigsimus et sic l. 23 9 EXPL ICIT
LIBER . XXI. INCIPIT . LIBER . XXII. egp 23 promisi b 27 co. pit
g quemammodum g
perpetuitatis appareat, sicut in arbore, quae perenni fronde
uestitur, eadem uidetur uiriditas permanere, dum labentibus?
et cadentibus foliis subinde alia, quae nascuntur. faciem conseruant
opacitatis; sed omnes in ea ciues inmortales erunt.
adipiscentibus et hominibus, quod numquam sancti angeli
perdiderunt. Faciet hoc Deus omnipotentissimus eius conditor.
Promisit enim nec mentiri potest, et quibus fidem hinc quoque
faceret, multa sua et non promissa et promissa iam fecit.
Ipse est enim, qui in principio condidit mundum, plenum
bonis omnibus uisibilibus adque intellegibilibus rebus, in quo
nihil melius instituit quam spiritus, quibus intellegentiam
dedit et suae contemplationis habiles capacesque sui praestitit
adque una societate deuinxit, quam sanctam et supernam
dicimus ciuitatem, in qua res, qua sustententur beatique
sint, Deus ipse illis est, tamquam uita uictusque communis:
qui liberum arbitrium eidem intellectuali naturae tribuit tale,
ut, si uellet deserere Deum, beatitudinem scilicet suam, continuo
miseria sequeretur; qui cum praesciret angelos quosdam
per elationem, qua ipsi sibi ad beatam uitam sufficere uellent,
tanti boni desertores futuros, non eis ademit hanc potestatem,
potentius et melius esse iudicans etiam de malis bene
facere quam mala esse non sinere. Quae omnino nulla essent.
nisi natura mutabilis, quamuis bona et a summo Deo adque
incommutabili bono, qui bona omnia condidit, instituta,
3 ueriditas gx 8 et om. g fide/, m eras., g liinc quoque faceret
fidem p 9 et promissa om. p 11 hominibus gl 14 deuilit [1:
diuinxit b 1G illic g uictus, omisso que, b 17 natura . e cras. j<
18 uellet deserere begp p; uelle deseret a; uellet desereret ac nOm\',
Deulll] eum b 18 sq. continuo miseria sequeretur eg; continuo cum miseria
secutura esset p; mieeria esset secutura sua, omisso continuo, b; miseriii
continuo sequitura //, eraso qui (?). p1; et cont. miseria secutura a; cont
miseria secutura a, mg. e. v; miseria cont. secuturil p2 (?) Domb. 19 CUJII
superscripto m. 2 iam, b 22 potentius et om. p 23 sineret «
non
que omnino essent b 24 quamuis inccmmutabili om. gx 25 ^ ill:mutabili
a bono om. b omnia bona b
bonam conditam se esse naturam. Nisi enim magnum
et ipsa, licet non aequale Conditori, bonum esset, profecto
desertio Dei tamquam luminis sui malum eius esse non posset.
Nam sicut caecitas oculi uitium est et idem ipsum indicat
ad lumen uidendum esse oculum creatum ac per hoc etiam
ipso uitio suo excellentius ostenditur ceteris membris membrum
capax luminis (non enim alia causa esset uitium eius
carere lumine): ita natura. quae fruebatur Deo, optimam se
institutam docet etiam ipso uitio, quo ideo misera est quia
non fruitur Deo; qui casum angelorum uoluntarium iustissima
poena sempiternae infelicitatis obstrinxit adque in eo
summo bono permanentibus ceteris, ut de sua sine fine permansione
certi essent, tamquam ipsius praemium permansionis
dedit. Qui fecit hominem etiam ipsum rectum cum
eodem libero arbitrio, terrenum quidem animal, sed caelo
dignum, si suo cohaereret auctori, miseria similiter, si eum
desereret, secutura, qualis naturae huius modi conueniret.
Quem similiter cum praeuaricatione legis Dei per Dei desertionem
peccaturum esse praesciret, nec illi ademit liberi arbitrii
potestatem, simul praeuidens, quid boni de malo eius
esset ipse facturus: qui de mortali progenie merito iusteque
damnata tantum populum gratia sua colligit, ut inde subpleat
et instauret partem, quae lapsa est angelorum, ac sic illa
dilecta et superna ciuitas non fraudetur suorum numero ciuium,
quin etiam fortassis et uberiore laetetur.
Multa enim fiunt quidem a malis contra uoluntatem Dei;
sed tantae est ille sapientiae tantaeque uirtutis, ut in eos
exitus siue fines, quos bonos et iustos ipse praesciuit, tendant
1 ea sibi] mala ///// aibi b quomodo etiam h 2 se om. bx o
5 cecitaf iVculi b 6 oculum esse v 12 obduxit m. 1 in ras. b
15 ipsum etiam v 17 autori g 21 eius om. r 25 numerum gx
26 fortassi sed g 29 quidem anjmalis b
Multa enim uolunt fieri sancti eius ab illo inspirata sancta
uoluntate, nec fiunt, sicut orant pro quibusdam pie sancteque.
21 1. Petr. 1, 20 codd. praeter p, v; enim est p Domb. 10 quia
ab2g 11 sq. qua ab illo iustificatus factus sic et lex uocatur b 12 et
// eius, ex (twn lex) eruso, j < 13 dala hominibus e 15 eius inj est
in e corde ipsins v 17 ipse non v 18 facit b pa 25 quam //
effecit bg 27 fieri om. p
sancto Spiritu suo fecerit. Ac per hoc, quando secundum
Deum uolunt et orant sancti, ut quisque sit saluusr
possumus illo modo locutionis dicere: \'Vult Deus et non
facit\'; ut ipsum dicamus uelle, qui ut uelint isti facit. Secundum
illam uero uoluntatem suam, quae cum eius praescientia
sempiterna est, profecto in caelo et in terra omnia
quaecumque uoluit non solum praeterita uel praesentia, sed
etiam futura iam fecit. Verum antequam ueniat tempus, quo
uoluit ut fieret, quod ante tempora uniuersa praesciuit adque
disposuit, dicimus: <Fiet quando Deus uoluerit\'; si autem
non solum tempus quo futurum est, uerum etiam utrum
futurum sit ignoramus, dicimus: \'Fiet, si Deus uoluerit\'; non
quia Deus nouam uoluntatem, quam non habuit, tunc habebit;
sed quia id, quod ex aeternitate in eius inmutabili praeparatum
est uoluntate, tunc erit.
Quapropter, ut cetera tam multa praeteream, sicut nunc:
in Christo uidemus inpleri quod promisit Abrahae dicens:
In semine tuo benedicentur omnes gentes: ita quod
eidem semini eius promisit inplebitur, ubi ait per prophetam:
Erit caelum nouum et terra noua, et non erunt
memores priorum, nec adscendet in cor ipsorum.
sed laetitiam et exsultationem inuenient in ea.
Ecce ego faciam Hierusalem exsultationem et populum
meum laetitiam; et exsultabo in Hierusalem
Jac. h eraao, g secundum euni g 9 futuri g ueniat codd.
t-xcepto p, v; uenit ?
Sed uidelicet homines docti adque sapientes contra uim
tantae auctoritatis, quae omnia genera hominum, sicut tanto)
ante praedixit, in hoc credendum sperandumque conuertit.
acute sibi argumentari uidentur aduersus corporum resurrectionem
et dicere quod in tertio de re publica libro a Cicerone
commemoratum est. Nam cum Herculem et Romulum
1 et ante laetabor orn. b 2 in illa codd. praeter b; in ea br
i con
h multo e 8 in confus. egp p Domb.: in om. abav fusionem 1
10 obteneb. g 12 pertinentia] pertinent iam p 14 eiusdem h
uenientia b sicut et ev ista] scripta p 17 teste et iam r 24tant<>
■um. e 28 hircul. g
inquit, sunt in caelum elata; neque enim natura pateretur,
ut id quod esset e terra nisi in terra maneret.\' Haec
est magna ratio sapientium, quorum Dominus nouit cogitationes,
quoniam uanae sunt. Si enim animae tantummodo
essemus, id est sine ullo corpore spiritus, et in caelo
habitantes terrena animalia nesciremus nobisque futurum esse
diceretur, ut terrenis corporibus animandis quodam uinculo
mirabili necteremur: nonne multo fortius argumentaremur id
credere recusantes et diceremus naturam non pati, ut res
incorporea ligamento corporeo uinciretur? Et tamen plena est
terra uegetantibus animis haec membra terrena, miro sibi
modo conexa et inplicita. Quur ergo eodem uolente Deo, qui
fecit hoc animal, non poterit terrenum corpus in. caeleste
corpus adtolli, si animus omni ac per hoc etiam caelesti
corpore praestabilior terreno corpori potuit inligari? An terrena
particula tam exigua potuit aliquid caelesti corpore melius
aput se tenere, ut sensum haberet et uitam, et eam sentientem
adque uiuentem dedignabitur caelum suscipere aut
susceptam non poterit sustinere, eum de re sentiat et uiuat
ista meliore, quam est corpus omne caeleste? Sed ideo nunc
non fit, quia nondum est tempus quo id fieri uoluit, qui hoc,
quod uidendo iam uiluit, multo mirabilius quam illud, quod
ab istis non creditur, fecit. Quur enim non uehementius admiramur
incorporeos animos, caelesti corpore potiores, terrenis
inligari corporibus quam corpora licet terrena sedibus
caelestibus. tamen corporeis sublimari, nisi quia hoc
uidere consueuimus et hoc sumus, illud uero nondum sumus
nec aliquando adhuc uidimus? Nam profecto sobria ratione
consulta
corporalia quodam modo adtexere quam licet diuersa,
2 in om. b caelo gj p neque om. g 3 e] et g 6 illo g
11 ninceretur g 13 quonexa 9 15 attolli si ex attulliffe corr. g
caeleste g 16 terrene g; terrfi e 29 uidemus b
Sed hoc incredibile fuerit aliquando: ecce iam credidit
mundus sublatum terrenum Christi corpus in caelum; resurrectionem
carnis et adscensionem in supernas sedes, paucissimis
remanentibus adque stupentibus uel doctis uel indoctis.
iam crediderunt et docti et indocti. Si rem credibilem crediderunt,
uideant quam sint stolidi, qui non credunt; si autem
res incredibilis credita est, etiam hoc utique incredibile est.
sic creditum esse, quod incredibile est. Haec igitur duo incredibilia,
resurrectionem scilicet nostri corporis in aeternum et
rem tam incredibilem mundum esse crediturum, idem Deus,
antequam uel unum horum fieret, ambo futura esse praedixit.
Unum duorum incredibilium iam factum uidemus, ut, quod
erat incredibile, crederet mundus: quur id quod reliquum est
desperatur, ut etiam hoc ueniat, quod incredibile credidit
mundus, sicut iam uenit, quod similiter incredibile fuit, ut
rem tam incredibilem crederet mundus, quando quidem hoc
utrumque incredibile, quorum uidemus unum, alterum credimus,
in eisdem litteris praedictum sit, per quas credidit mundus?
Et ipse modus, quo mundus credidit, si consideretur.
incredibilior inuenitur. Ineruditos liberalibus disciplinis et
omnino, quantum ad istorum doctrinas adtinet, inpolitos, non
peritos grammatica, non armatos dialectica, non rhetorica in
om. b 10 et docti om. e1 11 crediderat dat (correcturo
iuxta poifita) p 11
Recolamus etiam hoc loco illud, quod de Romuli credita
diuinitate Tullius admiratur. Verba eius ut scripta sunt inseram.
<Magis est, inquit, in Romulo admirandum, quod ceteri.
qui di ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum
saeculis fuerunt, ut fingendi procliuis esset ratio.
cum inperiti facile ad credendum inpellerentur; Romuli autem
p 8 etiam om. 9 9 ut si p eceethot g 10 et usque
ad carnis om. b 11 resurrectioni b 12 incredibiiia g tanta om.!\'
17 eam e m. 2 corr.; erasum in b 23 romoli g 24 Tullius] lillins.
i ex u radendo effectum, g 27 saeculi his bl; saeculi huius b-
procliuius e g; quod procliuius
adque doctrinis omnique illo antiquo ex inculta hominum uita
errore sublato fuisse cernimus.\' Et paulo post de eodem Romulo
ita loquitur, quod ad hunc pertinet sensum: \'Ex
potest, inquit, permultis annis ante Homerum fuisse
quam Romulum. ut iam doctis hominibus ac temporibus ipsis
eruditis ad fingendum uix quicquam esset loci. Antiquitas
enim recipit fabulas, fictas etiam nonnumquam incondite;
haec aetas autem iam exculta, praesertim eludens omne
non potest, respuit.\' Unus e numero doctissimorum hominum
idemque eloquentissimus omnium Marcus Tullius Cicero
propterea dicit diuinitatem Romuli mirabiliter creditam.
quod erudita iam tempora fuerunt, quae falsitatem non reciperent
fabularum. Quis autem Romulum deum nisi Roma
credidit, adque id parua et incipiens? Tum deinde posteris
seruare fuerat necesse quod acceperant a maioribus, ut cum
ista superstitione in lacte quodam modo matris ebibita cresceret
ciuitas adque ad tam magnum perueniret imperium,
ut ex eius fastigio, uelut ex altiore quodam loco, alias quoque
gentes, quibus dominaretur, hac sua opinione perfunderet, ut
non quidem crederent, sed tamen dicerent deum Romulum,
ne ciuitatem, cui seruiebant, de conditore eius offenderent.
aliter eum nominando quam Roma, quae id non amore quidem
huius erroris, sed tamen amoris errore crediderat. Christum
autem quamquam sit caelestis et sempiternae conditor ciuitatis,
non tamen eum, quoniam ab illo condita est, Deum
credidit, sed ideo potius est condenda, quia credidit. Roma
a 2 omniumque mss. 4 ad hyc g 5 per multos a b e2 u.
6 ut a/doctis, d eras., b 8 recipit aegp; recepit b p v Domb. factas g
9 ut editur mss.; parum placet Maduigii emettdatio tam exulta praesertim
Scio in libro Ciceronis tertio, nisi fallor, de re publica
disputari nullum bellum suscipi a ciuitate optima, nisi aut
pro fide aut pro salute. Quid autem dicat pro salute uel
intellegi quam salutem uelit, alio loco demonstrans: \'Sed his
poenis, inquit, quas etiam stultissimi sentiunt, egestate exsilio,
uinculis uerberibus, elabuntur saepe priuati oblata mortis
celeritate; ciuitatibus autem mors ipsa poena est, quae uidetur
a poena singulos uindicare. Debet enim constituta sic esse
ciuitas, ut aeterna sit. Itaque nullus interitus est rei publicae
naturalis, ut hominis, in quo mors non modo necessaria est,
uerum etiam optanda persaepe. Ciuitas autem cum tollitur,
deletur, exstinguitur: simile est quodam modo, ut parua magnis
conferamus, ac si omnis hic mundus intereat et concidat.\'
Hoc ideo dixit Cicero, quia mundum non interiturum cum
Platonicis sentit. Constat ergo eum pro ea salute uoluisse
bellum suscipi a ciuitate, qua fit ut maneat hic ciuitas, sicut
ct beg p aj tantum p1 per orbis terrae e; per orbem terrae
rell. v populos ep; populus p a; om. abgv Domb. martiriuiu
9 u multitudine p a 2 nietutt p offensiones g; occaaionis p
3 in mensuram be1 4 fonnidatur m. 2 superscripto metas e 5 peregrinatnr
g habere g 6 acmina g H includ.] indedebantur b
9 caedebantur om. g trucid. cruciabantur e 10 et non omisso multiplicab.
b 17 uinclis e 18 ipsa est omisso poena g 20 ita, omisso
que, p 24 sic g bic om. e 26 bellum uoluisse v
sicut perennis est opacitas oleae uel lauri adque huius modi
ceterarum arborum singulorum lapsu ortuque foliorum. Mors
quippe, ut dicit, non hominum singulorum, sed uniuersae
poena est ciuitatis, quae a poena plerumque singulos uindicat.
Unde merito quaeritur, utrum recte fecerint Saguntini, quando
uniuersam ciuitatem suam interire maluerunt quam fidem
frangere, qua cum ipsa Romana re publica tenebantur; in quo
suo facto laudantur ab omnibus terrenae rei publicae ciuibus.
Sed quo modo huic disputationi possent oboedire, non uideo.
ubi dicitur nullum suscipiendum esse bellum nisi aut pro
fide aut pro salute, nec dicitur, si in unum simul periculum
ita duo ista concurrerint, ut teneri alterum sine alterius amissione
non possit, quid sit potius eligendum. Profecto enim
Saguntini si salutem eligerent, fides eis fuerat deserenda: si
fides tenenda, amittenda utique salus, sicut factum est. Salus,
autem ciuitatis Dei talis est, ut cum fide ac per fidem teneri
uel potius adquiri possit; fide autem perdita ad eam quisque
uenire non possit. Quae cogitatio firmissimi ac patientissimi
cordis tot ac tantos martyres fecit, qualem ne unum quidem
habuit uel habere potuit quando est deus creditus Romulus.
Sed ualde ridiculum est de Romuli falsa diuinitate, cum
de Christo loquimur, facere mentionem. Verum tamen cum
sescentis ferme annis ante Ciceronem Romulus fuerit adque
illa aetas iam fuisse doctrinis dicatur exculta, ut quod fieri
non potest omne respueret: quanto magis post sescentos annos
om. g 2 perhennis p 6 utrum/ll, que trus., p 7 suam
ciuitatem v 9 omnibus codd. praeter b; hominibus bv 15 neglegenda,
in mary. deserenda, e 16 factum begp; et factum o Doml.
24 persuasionibus 9 26 loquimur m. 2 sup. lin. e 28 fuisset, t eraso. n
Tiberio, eruditioribus utique temporibus, resurrectionem
carnis Christi adque in caelum adscensionem, tamquam id quod
fieri non potest, mens humana ferre non posset eludensque
ab auribus cordibusque respueret, nisi eam fieri potuisse adque
factam esse diuinitas ipsius ueritatis uel diuinitatis ueritas
et contestantia miraculorum signa monstrarent; ut terrentibus
et contradicentibus tam multis tamque magnis persecutionibus
praecedens in Christo, deinde in ceteris ad nouum saeculum
secutura resurrectio adque inmortalitas carnis et fidelissime crederetur
et praedicaretur intrepide et per orbem terrae pullulatura
fecundius cum martyrum sanguine sereretur. Legebantur
enim praeconia praecedentia prophetarum, concurrebant
ostenta uirtutum, et persuadebatur ueritas noua consuetudini.
non contraria rationi, donec orbis terrae, qui persequebatur
furore, sequeretur fide.
esse, non fiunt? Possem quidem dicere necessaria fuisse.
priusquam crederet mundus, ad hoc ut crederet mundus.
Quisquis adhuc prodigia ut credat inquirit, magnum est ipse
prodigium, qui mundo credente non credit. Verum hoc ideo
dicunt, ut nec tunc illa miracula facta fuisse credantur. Unde
ergo tanta fide Christus usquequaque cantatur in caelum cum
carne sublatus? Unde temporibus eruditis et omne quod fieri
non potest respuentibus sine ullis miraculis nimium
1 agusto g 2 erutioribus g 6 factum g ueritas diuinitatis v
radic
8 cont.;rentibos litteris atila sicco impressia correctum g 9 procedens p
ad nonum saeculum in caeteris v 11 pollulat. g 16 furore sequerea
tur Uf. 2 xup. lån. g 22 possim g 25 credenti 9 26 credentur g
et ideo credita esse dicturi sunt? Quur ergo ipsi non credunt?
Breuis est igitur nostra conplexio: Aut incredibilis rei, quae
non uidebatur, alia incredibilia, quae tamen fiebant et uidebantur,
fecerunt fidem; aut certe res ita credibilis, ut nullis
quibus persuaderetur miraculis indigeret, istorum nimiam redarguit
infidelitatem. Hoc ad refellendos uanissimos dixerim.
Nam facta esse multa miracula, quae adtestarentur illi uni
grandi salubrique miraculo, quo Christus in caelum cum carne
in qua resurrexit adscendit, negare non possumus. In eisdem
quippe ueracissimis libris cuncta conscripta sunt, et quae
facta sunt, et propter quod credendum facta sunt. Haec, ut
fidem facerent, innotuerunt; haec per fidem, quam fecerunt,
multo clarius innotescunt. Leguntur quippe in populis, ut
credantur; nec in populis tamen nisi credita legerentur. Nam
etiam nunc fiunt miracula in eius nomine, siue per sacramenta
eius siue per orationes uel memorias sanctorum eius; sed
non eadem claritate inlustrantur, ut tanta quanta illa gloria
diffamentur. Canon quippe sacrarum litterarum, quem definitum
esse oportebat, illa facit ubique recitari et memoriae
cunctorum inhaerere populorum; haec autem ubicumque fiunt.
ibi sciuntur uix a tota ipsa ciuitate uel quocumque commanentium
loco. Nam plerumque etiam ibi paucissimi sciunt
ignorantibus ceteris, maxime si magna sit ciuitas; et quando
alibi aliisque narrantur, non tanta ea commendat auctoritas.
ut sine difficultate uel dubitatione credantur, quamuis Christianis
fidelibus a fidelibus indicentur.
Miraculum, quod Mediolani factum est, cum illic essemus,
quando inluminatus est caecus, ad multorum notitiam potuit
peruenire, quia et grandis est ciuitas et ibi erat tunc
g 2 ipsi ergo ep 4 sciebantur et uidebantur p
Riiuiftm
6 istortlomomuiam, siceo stilo corr., g 8 miraculo, o ex a corr.. t
quae usque ad miraculo om. e 11 et quae facta sunt om. p 17 ora-
•a n
tionjs, e stilo impress., g memoriae g 19 diffemaur, m. 2 corr., g
20 ricitari g 28 miraculum quippe quod p 30 quia et] qUt g nbi t
corpora martyrum Protasii et Geruasii; quae cum laterent et
penitus nescirentur, episcopo Ambrosio per somnium reuelata
reperta sunt; ubi caecus ille depulsis ueteribus tenebris
diem uidit.
Aput Carthaginem autem quis nouit praeter admodum paucissimos
salutem, quae facta est Innocentio, ex aduocato
uicariae praefecturae, ubi nos interfuimus et oculis adspeximus
nostris ? Venientes enim de transmarinis me et fratrem meum
Alypium, nondum quidem clericos, sed iam Deo seruientes,
ut erat cum tota domo sua religiosissimus, ipse susceperat,
et aput eum tunc habitabamus. Curabatur a medicis fistulas,
quas numerosas adque perplexas habuit in posteriore adque
ima corporis parte. Iam secuerant eum et artis suae cetera
medicamentis agebant. Passus autem fuerat in sectione illa
et diuturnos et acerbos dolores. Sed unus inter multos sinus
fefellerat medicos adque ita latuerat, ut eum non tangerent,
quem ferro aperire debuerant. Denique sanatis omnibus, quae
aperta curabant, iste remanserat solus, cui frustra inpendebatur
labor. Quas moras ille suspectas habens multumque
formidans, ne iterum secaretur (quod ei praedixerat alius
medicus domesticus eius, quem non admiserant illi, ut saltem
uideret, cum primum sectus est, quo modo id facerent, iratusque
illum domo abiecerat uixque receperat), erupit adque
ait: Iterum me secturi estis? Ad illius, quem noluistis esse
praesentem, uerba uenturus sum? Inridere illi medicum inperitum
metumque hominis bonis uerbis promissionibusque lenire.
Praeterierunt alii dies plurimi nihilque proficiebat omne quod
fiebat. Medici tamen in sua pollicitatione persistebant, non
2 protrasii e 3 reuallata g 8 prefacture g ibi g 9 autem
enim p transmarinis partibus p 10 alyppium p non quidem e
12 habitamus e 13 perplexas g 14 in ima p eum 11tSS.; ei v
per v
21 ei] et g 22 miserant b 24 in domo b eruit b; eripuit e
25 secaturi bp 26 sq. inridere .. inperitum ceperunt p 28 et alii v
29 persistebant aegv; sistebant b p Domb.
et alium grandaeuum iam
arte laudatum (adhuc enim uiuebat), Ammonium, qui loco
inspecto idem quod illi ex eorum diligentia peritiaque promisit.
Cuius ille factus auctoritate securus domestico
medico, qui futuram praedixerat aliam sectionem, faceta hilaritate,
uelut iam saluus, inlusit. Quid plura? Tot dies postea
inaniter consumti transierunt, ut fessi adque confusi faterentur
eum nisi ferro nullo modo posse sanari. Expauit, expalluit
nimio timore turbatus, adque ubi se collegit farique potuit,
abire illos iussit et ad se amplius non accedere; nec aliud
occurrit fatigato lacrimis et illa iam necessitate constricto.
nisi ut adhiberet Alexandrinum quendam, qui tunc chirurgus
mirabilis habebatur, ut ipse faceret quod ab illis fieri nolebat
iratus. Sed postea quam uenit ille laboremque illorum in
cicatricibus sicut artifex uidit, boni uiri functus officio persuasit
homini, ut illi potius, qui in eo tantum laborauerant,
quantum ipse inspiciens mirabatur, suae curationis fine fruerentur,
adiciens, quod re uera nisi sectus esset saluus esse
non posset; ualde abhorrere a suis moribus, ut hominibus,
quorum artificiosissimam operam industriam diligentiam mirans
in cicatricibus eius uideret, propter exiguum quod remansit
palmam tanti laboris auferret. Redditi sunt animo eius, et
placuit ut eodem Alexandrino adsistente ipsi sinum illum
ferro, qui iam consensu omnium aliter insanabilis putabatur,
aperirent. Quae res dilata est in consequentem diem. Sed
cum abissent illi, ex maerore nimio domini tantus est in
domo illa exortus dolor, ut tamquam funeris planctus uix
conprimeretur a nobis. Visitabant eum cottidie sancti uiri.
1 clausurti? g 3 ammonius e 7 ueluti e plurat f4diea m. 2
corr. g Postea tot dies v 10 turbatus timore Domb. se om- 9
11 accedere imperauit e 12 constrictjo g 13 cyrurgicua p 14 ipse]
malim iste1 Domb. 18 curationia suae v fruentur g 20 ualde gp
Domb.; sed ualde
In eadem Carthagine Innocentia, religiosissima femina, de
primariis ipsius ciuitatis, in mamilla cancrum habebat, rem.
sicut medici dicunt, nullis medicamentis sanabilem. Aut ergo
praecidi solet et a corpore separari membrum ubi nascitur,
aut, ut aliquanto diutius homo uiuat, tamen inde morte
quamlibet tardius adfutura, secundum Hippocratis ut ferunt
sententiam omnis est omittenda curatio. Hoc illa a perito
medico et suae domui familiarissimo acceperat et ad solum
Deum se orando conuerterat. Admonetur in somnis propinquante
Pascha, ut in parte feminarum obseruanti ad baptisterium,
quaecumque illi baptizata primitus occurrisset. -signaret
ei locum signo Christi. Fecit, confestim sanitas consecuta
est. Medicus sane, qui ei dixerat ut nihil curationis adhiberet.
si paulo diutius uellet uiuere, cum inspexisset eam postea et
sanissimam conperisset, quam prius habere illud malum tali
inspectione cognouerat, quaesiuit ab ea uehementer quid
adhibuisset [curationis], cupiens, quantum intellegi datur.
nosse medicamentum, quo Hippocratis definitio uinceretur.
Cumque ab ea quid factum esset audisset, uoce uelut contemnentis
et uultu, ita ut illa metueret, ne aliquod
in marg. èsulendo, e 6 et grato p atque omnil\'ot. e
10 it" margine: de cancro curato,g 14 homo diutius v 15 qualibet p
16 ut a perito, ut m. 2 sUjJerscript. e 17 responsum acceperat a et\'
ante ad solum erasum e ut ad solum Deum se or. conuerteret j>
18 propinquante abep Domb.; appropinquante gx 20 illa g 21 confestim
egp; et confestim v Domb. abeecuta g 26 curationis ? ])nł/łl,,:
om. a b egp \'*■ v
Medicum quendam podagrum in eadem urbe fuisse scimus;
qui cum dedisset nomen ad baptismum et pridie quam baptizaretur
in somnis a pueris nigris cirratis, quos intellegebat
daemones, baptizari eodem anno prohibitus fuisset eisque non
obtemperans etiam conculcantibus pedes eius in dolorem acerrimum,
qualem numquam expertus est, aestuasset, magisque
eos uincens lauacro regenerationis, ut uouerat, ablui non
distulisset, in baptismate ipso non solum dolore, quo ultra
solitum cruciabatur, uerum etiam podagra caruisse nec amplius,
cum diu postea uixisset, pedes doluisse quis nouit? Nos
tamen nouimus et paucissimi fratres ad quos id potuit peruenire.
Ex mimo quidam Curubitanus non solum a paralysi, uerum
g et non e 10 ante asciscent g 12 non <m. pl
17 in marg.: de podagro medico in baptismate curato g medicum quen-
Jam podagrum in eadem urbe scimus fuisse a podagricum b fuisse
scimus om. bepv Domb. 22 aestuasset g; extitisset omisso antecedente
est ep; isset abp αv Domb. 24 quod
Vir tribunicius Hesperius aput nos est; habet in territorio
Fussalensi fundum (Zubedi appellatur); ubi cum adflictione
animalium et seruorum suorum domum suam spirituum malignorum
uim noxiam perpeti conperisset, rogauit nostros me
absente presbyteros, ut aliquis eorum illo pergeret, cuius
orationibus cederent. Perrexit unus, obtulit ibi sacrificium
corporis Christi, orans quantum potuit, ut cessaret illa uexatio:
Deo protinus miserante cessauit. Acceperat autem ab amico
suo terram sanctam de Hierosolymis adlatam, ubi sepultus
Christus die tertio resurrexit, eamque suspenderat in cubiculo
suo, ne quid mali etiam ipse pateretur. Ast ubi domus eius
ab illa infestatione purgata est, quid de illa terra fieret, cogitabat,
quam diutius in cubiculo suo reuerentiae causa habere
nolebat. Forte accidit, ut ego et collega tunc meas, episcopus
Sinitensis ecclesiae Maximinus, in proximo essemus; ut ueniremus
rogauit, et uenimus. Cumque nobis omnia rettulisset.
etiam hoc petiuit, ut infoderetur alicubi adque ibi orationum
locus fieret, ubi etiam Christiani possent ad celebranda quae
Dei sunt congregari. Non restitimus; factum est. Erat ibi
iuuenis paralyticus rusticanus. Hoc audito petiuit a parentibus
suis, ut illum ad eum locum sanctum non cunctanter
g; curbin e 8 possimas g 9 in marg.: de domo hesperi*
uiolencia daemcnum liberata, g 10 fundam qui e zebedei, in marg. IU.
bedi, e appellatar codd.; appellatum v 16 dei protenus miseratione h
protenus gx 19 Aat codd. praeter b; adef 6; At v 22 accedit g
26 possent Christiani v 27 resistimus g 28 in marg. de paralitico
sanato g 29 cunctanter cadd. praeter p, f); cunctantes p Domb.
pedibus suis saluus abscessit.
Victoriana dicitur uilla, ab Hippone Regio minus triginta
milibus abest. Memoria martyrum ibi est Mediolanensium
Protasii et Geruasii. Portatus est eo quidam adulescens, qui
cum die medio tempore aestatis equum ablueret in fluminis
gurgite, daemonem incurrit. Ibi cum iaceret uel morti proximus
uel simillimus mortuo, ad uespertinos illuc hymnos et
orationes cum ancillis suis et quibusdam sanctimonialibus ex
more domina possessionis intrauit adque hymnos cantare coeperunt.
Qua uoce ille quasi percussus excussus est et cum
terribili fremitu altare adprehensum mouere non audens siue
non ualens, tamquam eo fuerit adligatus aut adfixus, tenebat
et cum grandi eiulatu parci sibi rogans confitebatur, ubi
adulescentem et quando et quo modo inuaserit. Postremo se
exiturum esse denuntians membra eius singula nominabat,
quae se amputaturum exiens minabatur, adque inter haec uerba
discessit ab homine. Sed oculus eius in maxillam fusus tenui
uenula ab interiore quasi radice pendebat, totumque eius
medium, quod nigellum fuerat, albicauerat. Quo uiso qui
aderant (concurrerant autem etiam alii uocibus eius acciti et
se omnes in orationem pro illo strauerant), quamuis eum
sana mente stare gauderent, rursus tamen propter eius oculum
contristati medicum quaerendum esse dicebant. Ibi maritus
sororis eius, qui eum illo detulerat:
sanctorum orationibus, qui fugauit daemonem, lumen reddere.\'
Tum, sicut potuit, oculum lapsum adque pendentem loco suo
reuocatum ligauit orario nec nisi post septem dies putauit
esse soluendum. Quod cum fecisset, sanissimum inuenit.
Sanati sunt illic et alii, de quibus dicere longum est.
in marg. hac demoniacus curatur g uilla que dicitur ab ippoue.
regione nichil hominus XXX milib\' abesse, b regihominis treginta g
4 ubi a 11 excussus om. p1 12 conprehensum p 14 heiulatu e g
20 albigauerat a; albigabat p 21 concurrebant as p a 28 oculum
eius v 27 tunc ev
Hipponiensem quandam uirginem scio, cum se oleo perunxisset,
cui pro illa orans presbyter instillauerat lacrimas suas,
mox a daemonio fuisse sanatam. Scio etiam episcopum semel
pro adulescente, quem non uidit, orasse illumque ilico daemone
caruisse.
Erat quidam senex Florentius Hipponiensis noster, homo
religiosus et pauper; sartoris se arte pascebat; casulam perdiderat
et unde sibi emeret non habebat; ad uiginti martyres.
quorum memoria est aput nos celeberrima, clara uoce ut
uestiretur orauit. Audierunt eum adulescentes qui forte aderant
inrisores eumque discedentem exagitantes prosequebantur:
quasi a martyribus quinquagenos folles, unde uestimentum
emeret, petiuisset. At ille tacitus ambulans eiectum grandem
piscem palpitantem uidit in litore eumque illis fauentibus
adque adiuuantibus adprehendit et cuidam coquo, Catoso
nomine, bene Christiano, ad coquinam conditariam, . indicans
quid gestum sit, trecentis follibus uendidit, lanam conparare
inde disponens, ut uxor eius quo modo posset ei quo indueretur
efficeret. Sed coquus concidens piscem anulum aureum
in uentriculo eius inuenit moxque miseratione flexus et religione
perterritus homini eum reddidit dicens: \'Ecce quo modo
te uiginti martyres uestierunt/
Ad aquas Tibilitanas episcopo adferente Praeiecto martyris
gloriosissimi Stephani memoria ueniebat magnae multitudinis
concursu et occursu. Ibi caeca mulier, ut ad episcopum portantem
duceretur, orauit; flores, quos ferebat, dedit, recepit.
g in marg. Hipponenaem et sic
aemper v 4 adulescentem a demonio sanatum 6 de florentio paupere
Memorati memoriam martyris, quae posita est in castello
Sinitensi, quod Hipponiensi coloniae uicinum est, eiusdem
loci Lucilius episcopus populo praecedente adque sequente
portabat. Fistula, cuius molestia iam diu laborauerat et familiarissimi
sui medici, qui eum secaret, opperiebatur manus,
illius piae sarcinae uectatione repente sanata est; nam deinceps
eam in suo corpore non inuenit.
Eucharius est presbyter ex Hispania, Calamae habitat,
uetere morbo calculi laborabat; per memoriam supradicti
martyris, quam Possidius illo aduexit episcopus, saluus factus
est. Idem ipse postea morbo alio praeualescente mortuus sic
iacebat, ut ei iam pollices ligarentur; opitulatione memorati
martyris, cum de memoria eius reportata esset et super
iacentis corpus missa ipsius presbyteri tunica, suscitatus est.
Fuit ibi uir in ordine suo primarius, nomine Martialis, aeuo
iam grauis et multum abhorrens a religione Christiana. Habebat
sane fidelem filiam et generum eodem anno baptizatum.
Qui cum eum aegrotantem multis et magnis lacrimis rogarent,
ut fieret Christianus, prorsus abnuit eosque a se turbida
indignatione submouit. Visum est genero eius, ut iret
ad memoriam sancti Stephani et illic pro eo quantum posset
oraret, ut Deus illi daret mentem bonam, qua credere non
differret in Christum. Fecit hoc ingenti gemitu et fletu et
sinceriter ardente pietatis adfectu; deinde abscedens aliquid
1 ammouit g 4 de lucilli fistulata (sic) sanata marg. g 6 lpcillua g
7 et] ei g 8 eum msseam v 11 de eulhario (!) presbitero et a
morbi calculo liberato et de morte post redito (!) marg. g chalame g
12 aeteri abv 13 aduexerat p 14 est om. g reualescente h
16 fuisset v 18 de marciale iam sene qualiter crediderit marg. g
suo om. a 19 abhorrens religionem christianam a; a religione abhor-
V
rens Christiana v 22 Christ. fieret v 25 quae g 27 abscgndens g
esset, ad caput posuit; tum domitum est. Et ecce ante
diluculum clamat, ut ad episcopum curreretur, qui mecum
forte tunc erat aput Hipponem. Cum ergo eum audisset
absentem, uenire presbyteros postulauit. Venerunt, credere se
dixit, admirantibus adque gaudentibus omnibus baptizatus
est. Hoc, quamdiu uixit, in ore habebat: \'Christe, accipe
spiritum
lapidatus est a Iudaeis, ultima fuisse nesciret; quae huic
quoque ultima fuerunt; nam non multo post etiam ipse defunctus
est.
Sanati sunt illic per eundem martyrem etiam podagri duo
ciues, peregrinus unus: sed ciues omni modo; peregrinus
autem per reuelationem, quid adhiberet quando doleret, audiuit;
et cum hoc fecerit, dolor continuo conquiescit
Audurus nomen est fundi, ubi ecclesia et in ea memoria
martyris Stephani. Puerum quendam paruulum, cum in area
luderet, exorbitantes boues, qui uehiculum trahebant, rota
obtriuerunt, et confestim palpitauit exspirans. Hunc mater
arreptum ad eandem memoriam posuit, et non solum reuixit.
uerum etiam inlaesus apparuit.
Sanctimonialis quaedam in uicina possessione, quae Caspaliana
dicitur, cum aegritudine laboraret ac desperaretur, ad
eandem memoriam tunica eius adlata est; quae antequam
reuocaretur, illa defuncta est. Hac tamen tunica operuerunt
cadauer eius parentes, et recepto spiritu salua facta est.
om. el 4 audisset eum v 7 hoc autem a 9 quae) haec .
12 podagrici apa duo ciues, peregrinus unus; sed ciues el 9 p ? \'l.
Domu.; duo, unus ciuis, peregrinus unus, sed ciuis
Rursus ibidem aput nos Irenaei cuiusdam collectarii filius
aegritudine exstinctus est. Cumque corpus iaceret exanime adque
a lugentibus et lamentantibus exsequiae pararentur, amicorum
eius quidam inter aliorum consolantium uerba suggessit, ut
eiusdem martyris oleo corpus
reuixit.
Itemque aput nos uir tribunicius Eleusinus super memoriam
martyrum, quae in suburbano eius est, aegritudine exanimatum
posuit infantulum filium, et post orationem, quam multis
cum lacrimis ibi fudit, uiuentem leuauit.
Quid faciam? Urget huius operis inplenda promissio, ut
non hic possim omnia commemorare quae scio; et procul
dubio plerique nostrorum, cum haec legent, dolebunt me
praetermisisse tam multa, quae utique mecum sciunt. Quos
iam nunc, ut ignoscant, rogo, et cogitent quam prolixi laboris
sit facere. quod me hic non facere suscepti operis necessitas
cogit. Si enim miracula sanitatum, ut alia taceam, ea tantummodo
uelim scribere, quae per hunc martyrem, id est gloriosissimum
Stephanum, facta sunt in colonia Calamensi et in
nostra, plurimi conficiendi sunt libri, nec tamen omnia colligi
3 currerent p 6 plangerent g 7 heiulatibus eg 8 proie§it)set g
..
9 hiranei g; hircnei, in mary. cyrenen, e 13 perungueretur eg; pery
n
ungeretur v 15 item, omisso que, p etepsinua g; eleusiijius e;
eleusinius ap memoria a memorati
Uzali etiam, quae colonia Uticae uicina est, multa praeclara
per eundem martyrem facta cognouimus; cuius ibi memoria
longe prius quam aput nos ab episcopo Euodio constituta
est. Sed libellorum dandorum ibi consuetudo non est
uel potius non fuit; nam fortasse nunc esse iam coepit. Cum
enim nuper illic essemus, Petroniam, clarissimam feminam.
quae ibi mirabiliter ex magno adque diuturno, in quo medicorum
adiutoria cuncta defecerant, languore sanata est, hortati
sumus, uolente supradicto loci episcopo, ut libellum
daret, qui recitaretur in populo, et oboedientissime paruit.
In quo. posuit etiam, quod hic reticere non possum, quamuis
ad ea, quae hoc opus urgent, festinare conpellar. A quodam
ludaeo dixit sibi fuisse persuasum, ut anulum capillacio uinculo
insereret, quo sub omni ueste ad nuda corporis cingeretur;
qui anulus haberet sub gemma lapidem in renibus inuentum
bouis. Hoc adligata quasi remedio ad sancti martyris limina
ueniebat. Sed profecta a Carthagine, cum in confinio fluminis
Bagradae in sua possessione mansisset, surgens ut iter perageret
ante pedes suos illum iacentem anulum uidit et capillaciam
zonam, qua fuerat adligatus, mirata tentauit. Quam cum
7 de iia v 14 euuodio p; eudgo e 19 langore gp 24 nincolo
\'SR.; cingulo v 25 quod v 27 marturis g 29 bagrade tI b p:
bagradie e; bagrada g; uagradae p a ageret g
crepuisse adque exsiluisse anulum suspicata est; qui
etiam ipse cum integerrimus fuisset inuentus, futurae salutis
quodam modo pignus de tanto miraculo se accepisse praesumsit
adque illud uinculum soluens simul cum eodem anulo
proiecit in flumen. Non credant hoc, qui etiam Dominum
legum per integra matris uirginalia enixum et ad discipulos
ostiis clausis ingressum fuisse non credunt; sed hoc certe
quaerant et, si uerum inuenerint, illa credant. Clarissima
femina est, nobiliter nata, nobiliter nupta, Carthagini habitat;
ampla ciuitas, ampla persona rem quaerentes latere non sinit.
Martyr certe ipse, quo inpetrante illa sanata est, in filium
permanentis uirginis credidit: in eum, qui ostiis clausis ad
discipulos ingressus est, credidit; postremo. propter quod
omnia ista dicuntur a nobis, in eum, qui adscendit in caelum
cum carne, in qua resurrexerat, credidit; et ideo per eum
tanta fiunt, quia pro ista fide animam posuit. Fiunt ergo
etiam nunc multa miracula eodem Deo faciente per quos
uult et quem ad modum uult, qui et illa quae legimus fecit:
sed ista nec similiter innotescunt neque, ut non excidant
animo, quasi glarea memoriae, crebra lectione tunduntur.
Nam et ubi diligentia est, quae nunc aput nos esse coepit,
ut libelli eorum, qui beneficia percipiunt, recitentur in populo,
semel hoc audiunt qui adsunt pluresque non adsunt, ut nec
illi, qui adfuerunt, post aliquot dies quod audierunt mente
retineant et uix quisque reperiatur illorum, qui ei, quem non
adfuisse cognouerit, indicet quod audiuit.
Unum est aput nos factum, non maius quam illa quae
dixi, sed tam clarum adque inlustre miraculum, ut nullum
\'mSS.: fuerat v Domb. 6 credant aegppa; credunt bv
..
8 istiis, in marg. hostiis, e 17 animam posuit abelgpav; an. pos.
suam et p Domb. 19 qui om. g 20 excidant epav; excedant ag p
Domb.; exaudiantur
Cui, nisi huic fidei adtestantur ista miracula, in qua praedicatur
Christus resurrexisse in carne et in caelum adscendisse
cum carne? quia et ipsi martyres huius fidei martyres.
id est huius fidei testes, fuerunt; huic fidei testimonium perhibentes
mundum inimicissimum et crudelissimum pel\'tulerunt,
eumque non repugnando, sed moriendo uicerunt; pro ista
fide mortui sunt, qui haec a Domino inpetrare possunt, propter
cuius nomen occisi sunt; pro hac fide praecessit eorum
b enim om. p 2 stetit p martyrem!orare v
5 iste egpv; ille a b Domb. 6 ubi eramus abegpv; inquaeramus a;
inqueramns p; in qua eramus Donib. 9 est \' atl (= autem) m. 2 extra
uersum, e 12 tam cito] tacito
Hic forte dicturi sunt etiam deos suos aliqua mira fecisse.
Bene, si iam incipiunt deos suos nostris mortuis hominibus
conparare. An dicent etiam se habere deos ex hominibus
mortuis, sicut Herculem, sicut Romulum, sicut alios multos,
quos in deorum numerum receptos opinantur? Sed nobis
martyres non sunt di, quia unum eundemque Deum et
om. et 5 curret e post mortui in margine corr. manu martyres,
e possnnt e 12 ut editur mss.; inmutabiliter et incorporaliter v
uti que g 13 VUW eis p tantum .... operantibus in marg. p
17 aeternum omisso in Domb., typothetae errore? 20 mira multa p
I n
25 adicent e\'; adicent e2; adicent c3 se/, d eras., e
memorias nostrorum martyrum fiunt, ullo modo sunt conparanda
miracula, quae facta per templa perhibentur illorum.
Verum si qua similia uidentur, sicut a Moyse magi Pharaonis,
sic eorum di uicti sunt a martyribus nostris. Fecerunt
autem illa daemones eo fastu inpurae superbiae, quo eorum
di esse uoluerunt; faciunt autem ista martyres uel potius
Deus aut cooperantibus aut orantibus eis, ut fides illa proficiat,
qua eos non deos nostros esse, sed unum Deum nobiscum
habere credamus. Denique illi talibus dis suis et templa
aedificauerunt et statuerunt aras, et sacerdotes instituerunt
et sacrificia fecerunt; nos autem martyribus nostris non templa
sicut dis, sed memorias sicut hominibus mortuis. quorum
aput Deum uiuunt spiritus, fabricamus; nec ibi erigimus
altaria, in quibus sacrificemus martyribus, sed uni Deo et
martyrum et nostro; ad quod sacrificium sicut homines Dei,
qui mundum in eius confessione uicerunt, suo loco et ordine
nominantur, non tamen a sacerdote, qui sacrificat, inuocantur.
Deo quippe, non ipsis sacrificat, quamuis in memoria sacrificet
eorum, quia Dei sacerdos est, non illorum. Ipsum uero
sacrificium corpus est Christi, quod non offertur ipsis, quia
hoc sunt et ipsi. Quibus igitur potius credendum est miracula
facientibus? Eisne qui se ipsos uolunt haberi deos ab his
quibus ea faciunt, an eis qui, ut in Deum credatur, quod et
Christus est, faciunt quidquid mirabile faciunt? Eisne qui
sacra sua etiam crimina sua esse uoluerunt, an eis qui nec
laudes suas uolunt esse sacra sua, sed totum, quod ueraciter
laudantur, ad eius gloriam proficere in quo laudantur? in
Domino quippe laudantur animae eorum. Credamus ergo eis
et uera dicentibus et mira facientibus. Dicendo enim uera
2 compar. stnit v 5 di uicti] deuieti g; dii deuicti e 8 Mt
orantibus aut cooperantibus v 9 que g esse nostros v faabere
nobiscum v 11 aedicauerunt gx1 14 fabricamus om. p v.0 uerum g .
quod Christus resurrexit a mortuis et inmortalitatem
resurrectionis in sua carne primus ostendit, quam nobis
adfuturam uel in principio noui saeculi uel in huius fine
promisit.
Contra quod magnum Dei donum ratiocinatores isti, quorum
cogitationes nouit Dominus quoniam uanae
sunt, de ponderibus elementorum argumentantur; quoniam
scilicet magistro Platone didicerunt mundi duo corpora maxima
adque postrema duobus mediis, aere scilicet et aqua,
esse copulata adque coniuncta. Ac per hoc, inquiunt, quoniam
terra abhinc sursum uersus est prima, secunda aqua super
terram, tertius aer super aquam, quartum super aera caelum,
non potest esse terrenum corpus in caelo; momentis enim
propriis, ut ordinem suum teneant, singula elementa librantur.
Ecce qualibus argumentis omnipotentiae Dei humana contradicit
infirmitas, quam possidet uanitas. Quid ergo faciunt in
aere terrena tot corpora, cum a terra sit aer tertius? Nisi
forte, qui per plumarum et pennarum leuitatem donauit auium
terrenis corporibus, ut portentur in aere, inmortalibus factis
corporibus hominum non poterit donare uirtutem, qua etiam
in summo caelo ualeant habitare. Animalia quoque ipsa terrena,
quae uolare non possunt, in quibus et homines sunt,
bg p Domb.;possent aepv 10 donum sup. lin. g
14 aeri g aque g 16 uerSUB om. p 17 tercius aqaer, m. 2 male
correctum, cum m. 1 aq
Iam uero contra illud, quod dixi superius, etiam istum
considerantes adque tractantes elementorum ordinem, quo
confidunt, non inueniunt omnino quod dicant. Sic est enim
hinc sursum uersus terra prima, aqua secunda, tertius aer,
quartum caelum, ut super omnia sit animae natura. Nam et
Aristoteles quintum corpus eam dixit esse et Plato nullum.
Si quintum esset, certe superius esset ceteris; cum uero
nullum est, multo magis superat omnia. In terreno ergo quid
facit corpore? In hac mole quid agit subtilior omnibus? In
hoc pondere quid agit leuior omnibus? In hac tarditate quid
agit celerior omnibus? Itane per huius tam excellentis naturae
meritum non poterit effici, ut corpus eius leuetur in caelum,
et cum ualeat nunc natura corporum terrenorum deprimere
animas deorsum, aliquando et animae leuare sursum
• terrena corpora non ualebunt?
Iam si ad eorum miracula ueniamus, quae facta a dis suis
g; defecit b p1 iam dixi a 14 quod dixi bgv; quod
1
iam dixi a ep p a Domb. in istud conaidentes b 16 confygdunt e
21 et multo g 22 In hoc usque ad celerior omnibus l. 24 om. 9
23 In hac tard. quid ag. celer. omnibus m. 2 in marg. e 25 eius om.g
29 si om. b
et nobis reperientur omnino proficere? Nam inter magna
miracula deorum suorum profecto magnum illud est, quod
Varro commemorat, Vestalem uirginem, cum periclitaretur
falsa suspicione de stupro, cribrum inplesse aqua de Tiberi
et ad suos iudices nulla eius parte stillante portasse. Quis
aquae pondus supra cribrum tenuit? Quis tot cauernis patentibus
nihil inde in terram cadere permisit?
\'Aliquis deus aut aliquis daemon.\' Si deus, numquid maior
est Deo, qui fecit hunc mundum? Si daemon, numquid potentior
est angelo, qui Deo seruit, a quo factus est mundus?
Si ergo deus minor uel angelus uel daemon potuit pondus
umidi elementi sic suspendere, ut aquarum uideatur mutata
fuisse natura: itane Deus omnipotens, qui omnia ipsa creauit
elementa, terreno corpori graue pondus auferre non poterit,
ut in eodem elemento habitet uiuificatum corpus, in quo
uoluerit uiuificans spiritus?
Deinde cum aera medium ponant inter ignem desuper et
aquam subter, quid est quod eum inter aquam et aquam et
inter aquam et terram saepe inuenimus? Quid enim uolunt
esse aquosas nubes, inter quas et maria aer medius reperitur?
Quonam, quaeso, elementorum pondere adque ordine efficitur,
ut torrentes uiolentissimi adque undosissimi, antequam sub
aere in terris currant, super aera in nubibus pendeant? Quur
denique aer est medius inter summa caeli et nuda terrarum,
quaqua uersum orbis extenditur, si locus eius inter caelum
et aquas, sicut aquarum inter ipsum et terras est constitutus?
Postremo si ita est elementorum ordo dispositus, ut secundum
Platonem duobus mediis, id est aere et aqua, duo extrema,
id est ignis et terra, iungantur caelique obtineat ille
Domb. 6 parte stillante abegpav;
perstillante parte p Domb. 10 hanc erasum g 14 ipsa aegpp
Domb.; ipse
Sed scrupulosissime quaerere et fidem, qua credimus resurrecturam
carnem, ita quaerendo adsolent inridere: utrum
fetus abortiui resurgant; et quoniam Dominus ait: Arnen,
om. e 5 posse otn. p posse ..... in imo om. b 6 possit
quod omisso esse b 8 ita ut g 16 t\'xtuat e 28 querere/, t mil.. 9
utrum statura et robur aequalia futura sint omnibus an diuersae
corporum quantitates. Si enim aequalitas erit corporum,
unde habebunt quod hic non habuerunt in mole corporis illi
abortiui, si resurgent et ipsi? Aut si non resurgent, quia
nec nati sunt, sed effusi, eandem quaestionem de paruulis
uersant, unde illis mensura corporis, quam nunc defuisse
uidemus, accedat, cum in hac aetate moriuntur. Neque enim
dicturi sumus eos non resurrecturos, qui non solum generationis,
uerum etiam regenerationis capaces sunt. Deinde interrogant,
quem modum ipsa aequalitas habitura sit. Si enim
tam magni et tam longi erunt omnes, quam fuerunt quicumque
hic fuerunt maximi adque longissimi, non solum de paruulis,
sed de plurimis quaerunt, unde illis accessurum sit,
quod hic defuit, si hoc quisque recipiat, quod hic habuit;
si autem, quod ait apostolus, occursuros nos omnes in mensuram
aetatis plenitudinis Christi, et illud alterum:
Quos praedestinauit conformes imaginis filii sui,
sic intellegendum est, ut statura et modus corporis Christi
omnium, qui in regno eius erunt, humanorum corporum sit
futurus: \'Multis erit, inquiunt, de magnitudine et longitudine
corporis detrahendum; et ubi iam erit: capillus capitis
uestri non peribit, si de ipsa corporis quantitate tam
multum peribit?\' Quamuis et de ipsis capillis possit inquiri,
utrum redeat quidquid tondentibus decidit. Quod si rediturum
est, quis non exhorreat illam deformitatem? Nam hoc et de
unguibus uidetur necessario secuturum, ut redeat tam multum
quod corporis curatura desecuit. Et ubi erit decus, quod
g* 3 corporum erit v 6 et 13 paruolis 01 8 accidat p
12 et iam g quicumque hic fueruut om. e 14 illi b 15 si superscripto
m. 2 ibi.
De ipsis etiam corruptionibus et dilapsionibus corporum
mortuorum, cum aliud uertatur in puluerem, in auras aliud
exhaletur, sint quos bestiae, sint quos ignis absumit,
carnes in umorem putredo dissoluat, non mediocriter permouentur
adque omnia ista recolligi in carnem et redintegrari
posse non credunt. Consectantur etiam quasque foeditates et
uitia, siue accidant siue nascantur, ubi et monstrosos partus
cum horrore adque inrisione commemorant, et requirunt, quaenam
cuiusque deformitatis resurrectio sit futura. Si enim
nihil tale redire in corpus hominis dixerimus, responsionem
nostram de locis uulnerum, cum quibus Dominum Christum
resurrexisse praedicamus, se confutaturos esse praesumunt.
Sed inter haec omnia quaestio difficillima illa proponitur, in
cuius carnem reditura sit caro, qua corpus alterius uescentis
humana uiscera fame conpellente nutritur. In carnem quippe
conuersa est eius, qui talibus uixit alimentis, et ea, quae
macies ostenderat, detrimenta subpleuit. Utrum ergo illi
redeat homini cuius caro prius fuit, an illi potius cuius
postea facta est, ad hoc percontantur, ut fidem resurrectionis
p in illa iam inmortalitate egv; in illa id 6 inmort. b:
in illa inmortalitate a p fA Domb.; in illft mort. p 3 Quomodo.....
i nn
peribit om. b igitur mss.; ergo v capillu?—peribit e 8 et alicubi..
fuit om. bl g 9 autem a 11 exaletur eg sint-aint inras. e
absumit epoa. Domb.; absumpsit abg; absumat v cum naufragio «
naufr. usque ad pereant om. e1 16 accidant abexglpa; accedant
e1 g1 o v
ueras infelicitates falsasque promittant beatitudines aut post
multas itidem per diuersa corpora reuolutiones aliquando
tamen eam, sicut Porphyrius, finire miserias et ad eas numquam
redire fateantur; non tamen corpus habendo inmortale,
sed corpus omne fugiendo.
Ad haec ergo, quae ab eorum parte contraria me digerente
mihi uidentur obposita, misericordia Dei meis nisibus opem
ferente respondeam. Abortiuos fetus, qui, cum iam uixissent
in utero, ibi sunt mortui, resurrecturos ut adfirmare, ita
negare non audeo; quamuis non uideam quo modo ad eos
non pertineat resurrectio mortuorum, si non eximuntur de
numero mortuorum. Aut enim non omnes mortui resurgent
et erunt aliquae humanae animae sine corporibus in aeternum,
quae corpora humana, quamuis intra uiscera materna, gestarunt;
aut si omnes animae humanae recipient resurgentia sua
corpora, quae habuerunt, ubicumque uiuentia et morientia
reliquerunt, non inuenio quem ad modum dicam ad resurrectionem
non pertinere mortuorum quoscumque mortuos etiam
in uteris matrum. Sed utrumlibet de his quisque sentiat.,
quod de iam natis infantibus dixerimus, hoc etiam de illis
intellegendum est, si resurgent.
1 aut lineola deletum e 3 multa fit idem g 13 ibi] ipsi, in marg.
ubi ibi e 18 corporea g 19 recipiant e 23
Quid ergo de infantibus dicturi sumus, nisi quia non in
ea resurrecturi sunt corporis exiguitate, qua mortui, sed quod
eis tardius accessurum erat tempore, hoc sunt illo Dei opere
miro adque celerrimo recepturi? In sententia quippe Domini,
ubi ait: Capillus capitis uestri non peribit, dictum
est non defuturum esse quod fuit, non autem negatum est
adfuturum esse quod defuit. Defuit autem infanti mortuo
perfecta quantitas sui corporis; perfecto quippe infanti deest
utique perfectio magnitudinis corporalis, quae cum accesserit,
iam statura longior esse non possit. Hunc perfectionis modum
sic habent omnes, ut cum illo concipiantur adque nascantur;
sed habent in ratione, non mole; sicut ipsa membra omnia
iam sunt latenter in semine, cum etiam natis nonnulla adhuc
desint, sicut dentes ac si quid eius modi. In qua ratione
uniuscuiusque materiae indita corporali iam quodam modo,
ut ita dicam, liciatum uidetur esse, quod nondum est, immo
quod latet, sed accessu temporis erit uel potius apparebit.
In hac ergo infans iam breuis aut longus est, qui breuis
longusue futurus est. Secundum hanc rationem profecto in
resurrectione corporis detrimenta corporis non timemus, quia.
etsi aequalitas futura esset omnium, ita ut omnes usque ad
giganteas magnitudines peruenirent. ne illi, qui maximi
b 5 resurrectione transeunt corporis, trans. corp. tn
ras., b 6 illo codd. praeter p, v; illi p Domb. 7 mori g 8 ubi
codd. praeter p, v; in qua p Donab. 13 statura iam Domb. 15 habenda
ratione b mole mss.; in mole v ipsa iam membra r
17 dentes. sequentia usque ad l. 19 in b sic scripta sunt: hoc si quidem
modo in quarta ratione unius cuiusq; materie indita corpora liniamenta
quodam modo ut ita dicam liniatum uidetur esse 17 huiusmodi a
19 liciatum, m. rec. in limitatum corr., p; liniatum a b esse uidetur r
24 omnium om. p
Christi periret, qui dixit nec capillum capitis esse
periturum, Creatori utique, qui creauit cuncta de nihilo, quo
modo deesse posset unde adderet quod addendum esse mirus
artifex nosset?
Sed utique Christus in ea mensura corporis, in qua mortuus
est, resurrexit, nec fas est dicere, cum resurrectionis omnium
tempus uenerit, accessuram corpori eius eam magnitudinem,
quam non habuit, quando in ea discipulis, in qua illis erat
notus, apparuit, ut longissimis fieri possit aequalis. Si autem
dixerimus ad dominici corporis modum etiam quorumque
maiora corpora redigenda, peribit de multorum corporibus
plurimum, cum ipse nec capillum periturum esse promiserit.
Restat ergo, ut suam recipiat quisque mensuram, quam uel
habuit in iuuentute, etiamsi senex est mortuus, uel fuerat
habiturus, si est ante defunctus, adque illud, quod commemorauit
apostolus de mensura aetatis plenitudinis Christi,
aut propter aliud intellegamus dictum esse, id est. ut illi
capiti in populis Christianis accedente omnium perfectione
membrorum aetatis eius mensura conpleatur, aut, si hoc de
resurrectione corporum dictum est, sic accipiamus dictum, ut
nec infra nec ultra iuuenalem formam resurgant corpora mortuorum,
sed in eius aetate et robore, usque ad quam Christum
hic peruenisse cognouimus (circa triginta quippe annos
definierunt esse etiam saeculi huius doctissimi homines iuuentutem;
quae cum fuerit spatio proprio terminata, inde iam
eras., g est mortuus v 18 sit mortuus p 19 etiam
ei cst p 25 nec ultra nec infra v iuuenalem b ex g Domb.; iuuenilem
a e2 p v mort. corp. p 26 \'malim aetatis robore\' Domb.
28 hominis e-
et ideo non esse dictum in mensuram corporis uel in mensuram
staturae. sed in mensuram aetatis plenitudinis
Christi.
Illud etiam, quod ait praedestinatos conformes imaginis
filii Dei. potest et secundum interiorem hominem intellegi
(unde nobis alio loco dicit: Nolite conformari huic
saeculo, sed reformamini in nouitate mentis uestrae;
ubi ergo reformamur, ne conformemur huic saeculo,
ibi conformamur Dei filio); potest et sic accipi, ut, quem
ad modum nobis ille mortalitate, ita nos illi efficiamur inmortalitate
conformes; quod quidem et ad ipsam resurrectionem
corporum pertinet. Si autem etiam in his uerbis, qua forma
resurrectura sint corpora, sumus admoniti, sicut illa mensura,_
ita et ista conformatio non quantitatis intellegenda est, sed
aetatis. Resurgent itaque omnes tam magni corpore, quam
uel erant uel futuri erant aetate iuuenali; quamuis
etiamsi erit infantilis uel senilis corporis forma, ubi
nec mentis, nec ipsius corporis ulla remanebit infirmitas.
Unde etiam si quis in eo corporis modo, in quo defunctus
est, resurrecturum unumquemque contendit, non est cum illo
laboriosa contradictione pugnandum.
p 8 conformes codd. praeter o, v; conformes
fieri p Domb. 11 mentis nostre p; sensus nostii b a 14 ille nobis r
17 ammoniti g 20 in iuuenili aetate v iuuenali bexg; iouenili
n e\' p v nihiloperit g
Nonnulli propter hoc, quod dictum est: Donec occurramus
omnes in uirum perfectum, in mensuram aetatis
plenitudinis Christi, et: Conformes imaginis
filii Dei, nec in sexu femineo resurrecturas feminas credunt,
sed in uirili omnes aiunt, quoniam Deus solum uirum fecit
ex limo, feminam ex uiro. Sed mihi melius sapere uidentur,
qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant. Non
enim libido ibi erit, quae confusionis est causa. Nam priusquam
peccassent, nudi erant, et non confundebantur uir et
femina. Corporibus ergo illis uitia detrahentur, natura seruabitur.
Non est autem uitium sexus femineus, sed natura,
quae tunc quidem et a concubitu et a partu inmunis erit;
erunt tamen membra feminea non adcommodata usui ueteri,
sed decori nouo, quo non adliciatur adspicientis concupiscentia,
quae nulla erit, sed Dei laudetur sapientia adque clementia,
qui et quod non erat fecit et liberauit a corruptione quod
fecit. Ut enim in exordio generis humani de latere uiri dormientis
costa detracta femina fieret, Christum et ecclesiam
tali facto iam tunc prophetari oportebat. Sopor quippe ille
uiri mors erat Christi, cuius exanimis in cruce pendentis
latus lancea perforatum est adque inde sanguis et aqua profluxit;
quae sacramenta esse nouimus, quibus aedificatur
ecclesia. Nam hoc etiam uerbo scriptura usa est, ubi non
legitur
27 Gen. 2, 22 ut editur ab egp av; in unitatem fidei in uirum perf. p Domb.
7 femine g 10 /utrumq;, h eras., g 12 nudi om. et 13 ergo] autem g
15 prius et om. a 16 tamen mss. v; enim Domb. 19 liberabit e
22 facto, in marg. pacto, e 24 lancea latus b profluxit abegpv;
duxit a; defluxit p Domb.
Christi, quod est ecclesia. Creatura est ergo Dei femina sicut
uir; sed ut de uiro fieret, unitas commendata; ut autem illo
modo fieret, Christus, ut dictum est, et ecclesia figurata est.
Qui ergo utrumque sexum instituit, utrumque restituet. Denique
ipse Iesus interrogatus a Sadducaeis, qui negabant resurrectionem,
cuius septem fratrum erit uxor, quam singuli
habuerunt, dum quisque eorum uellet defuncti semen, sicut
lex praeceperat, excitare: Erratis, inquit, nescientes scripturas,
neque uirtutem Dei; et cum locus esset, ut
diceret: \'De qua enim me interrogatis, uir erit etiam ipsa,
non mulier\', non hoc dixit, sed dixit: In resurrectione
enim neque nubent neque uxores ducent, sed sunt
sicut angeli Dei in caelo; aequales utique angelis
inmortalitate ac felicitate, non carne; sicut nec resurrectione.
qua non indiguerunt angeli, quoniam nec mori potuerunt
Nuptias ergo Dominus futuras negauit esse in resurrectione,
non feminas, et ibi negauit, ubi talis quaestio uertebatur, ut
eam negato sexu muliebri celeriore facilitate dissolueret, si
eum ibi praenosceret non futurum; immo etiam futurum esse
firmauit dicendo: Non nubent, quod ad feminas pertinet
nec uxores ducent, quod ad uiros. Erunt ergo, quae uel
nubere hic solent, uel ducere uxores; sed ibi hoc non facient.
Proinde quod ait apostolus, occursuros nos omnes in uirum
perfectum, totius ipsius circumstantiam lectionis considerare
debemus, quae ita se habet: Qui descendit, inquit, ipse
om. g 6 et ipse v 13 neque nubent om. el sunt codd.
praeter p; erunt p
Quid iam respondeam de capillis adque unguibus? Semel
quippe intellecto ita nihil periturum esse de corpore. ut
deforme nihil sit in corpore, simul intellegitur ea, quae deformem
factura fuerant enormitatem, massae ipsi accessura esse,
b 5 unius quae g est ergo r
6 uniuscuiusque usque ad mensara l. 7 om. b 8 Christi om. b 10 omnia
ecclesiae egpv; omni ecclesia a; omnem ecclesiam abp fragm. Frising-
Domb. 11 qua.ee.
Ac per hoc non est macris pinguibusque metuendum, ne
ibi etiam tales sint, quales si possent nec hic esse uoluissent.
Omnis enim corporis pulchritudo est partium congruentia cum
quadam coloris suauitate. Ubi autem non est partium congruentia,
aut ideo quid offendit quia prauum est, aut ideo
quia parum, aut ideo quia nimium. Proinde nulla erit deformitas,
quam facit incongruentia partium, ubi et quae praua
sunt corrigentur, et quod minus est quam decet, unde Creator
nouit, inde subplebitur, et quod plus est quam decet, materiae
seruata integritate detrahetur. Coloris porro suauitas
quanta erit, ubi iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris
sui! Quae claritas in Christi corpore, cum resurrexit, ab oculis
discipulorum potius abscondita fuisse quam defuisse credenda
est. Non enim eam ferret humanus adque infirmus
adspectus, quando ille a suis ita deberet adtendi, ut posset
agnosci. Quo pertinuit etiam, ut contrectantibus ostenderet
suorum uulnerum cicatrices, ut etiam cibum potumque sumeret,
non alimentorum indigentia, sed ea qua et hoc poterat
potestate. Cum autem aliquid non uidetur, quamuis adsit, a
quibus alia, quae pariter adsunt, uidentur, sicut illam claritatem
dicimus adfuisse non uisam, a quibus alia uidebantur:
a b e2 p 2 huius p miseręrę e uite m. 1 in
marg. p aborrent
Nescio quo autem modo sic adficimur amore martyrum
beatorum, ut uelimus in illo regno in eorum corporibus
uidere uulnerum cicatrices, quae pro Christi nomine pertulerunt;
et fortasse uidebimus. Non enim deformitas in eis, sed
dignitas erit, et quaedam, quamuis in corpore, non corporis,
sed uirtutis pulchritudo fulgebit. Nec ideo tamen si aliqua
martyribus amputata et ablata sunt membra, sine ipsis membris
erunt in resurrectione mortuorum, quibus dictum est:
Capillus capitis uestri non peribit Sed si hoc decebit
in illo nouo saeculo, ut indicia gloriosorum uulnerum in
illa inmortali carne cernantur, ubi membra, ut praeciderentur,
percussa uel secta sunt, ibi cicatrices, sed tamen eisdem
membris redditis, non perditis, apparebunt. Quamuis itaque
omnia quae acciderunt corpori uitia tunc non erunt, non sunt
tamen deputanda uel appellanda uitia uirtutis indicia.
Absit autem, ut ad resuscitanda corpora uitaeque reddenda
non possit omnipotentia Creatoris omnia reuocare, quae uel
marg. uf orasia, p 3 passi sunt bv hostium b
4 quia si b fuisset caecitas Domb. qua si ut nichil b 5 posset 9
qua aleg Domb.; quo a2bpv 6 post inquirerent in e exstant uerba
m. 2 lineola deleta huc usq; p ueterg enl 7 nescio quod quo autem
Unde iam etiam quaestio illa soluenda est, quae difficilior
uidetur ceteris, ubi quaeritur, cum caro mortui hominis etiam
alterius fit uiuentis caro, cui potius eorum in resurrectione
reddatur. Si enim quispiam confectus fame adque conpulsus
uescatur cadaueribus hominum, quod malum aliquotiens accidisse
et uetus testatur historia et nostrorum temporum infelicia
experimenta docuerunt: num quisquam ueridica ratione
contendet totum digestum fuisse per imos meatus, nihil inde
in eius carnem mutatum adque conuersum, cum ipsa macies,
quae fuit et non est, satis indicet quae illis escis detrimenta
subpleta sint? Iam itaque aliqua paulo ante praemisi, quae
ad istum quoque nodum soluendum ualere debebunt. Quidquid
enim carnium exhausit fames, utique in auras est exhalatum,
unde diximus omnipotentem Deum posse reuocare.
quod fugit. Reddetur ergo caro illa homini, in quo esse caro
1 bestial, e eras., e adBumpsit b 2 exalatum egp 4 aut,gnitionem
b lateat cognit. v 6 mensquę est b 7 inquit est r
si creata ab omni congregatione b 13 in marg. g: quid sentiat de
corporibus humanis que ab ominibus p fame consumata sunt, qualiter
resurgant 18 istoria g 19 ueredica e 20 degestum g meat (=
s
meatur) ex 23 sunt g 24 sq. quid enim carn,um b 25 famis g
pxalatum egp; exaltatum b 27 quod fuit bg redditnr b p
sumta deputanda est; quae sicut aes alienum ei redhibenda
est, unde sumta est. Sua uero illi, quem fames
ab eo. qui potest etiam exhalata reuocare, reddetur. Quamuis
etsi omnibus perisset modis nec ulla eius materies in ullis
naturae latebris remansisset, unde uellet, eam repararet Omnipotens.
Sed propter sententiam Veritatis, qua dictum est:
Capillus capitis uestri non peribit, absurdum est, ut
putemus, cum capillus hominis perire non possit, tantas carie
fame depastas adque consumtas perire potuisse.
Quibus omnibus pro nostro modulo consideratis adque tractatis
haec summa conficitur, ut in resurrectione carnis in
aeternum eas mensuras habeat corporum magnitudo, quas
habebat pei-ficiendae siue perfectae cuiusque indita corpori
ratio iuuentutis, in membrorum quoque omnium modulis congruo
decore seruato. Quod decus ut seruetur, si aliquid
demtum fuerit indecenti alicui granditati in parte aliqua
constitutae, quod per totum spargatur, ut neque id pereat et
congruentia partium ubique teneatur: non est absurdum, ut
aliquid inde etiam staturae corporis addi posse credamus,
cum omnibus partibus, ut decorem custodiant, id distribuitur,
quod si enormiter in una esset, utique non deceret. Aut si
contenditur in ea quemque statura corporis resurrecturum
esse, in qua defunctus est, non pugnaciter resistendum est;
tantum absit omnis deformitas, omnis infirmitas, omnis tarditas
omnisque corruptio, et si quid aliud illud non decet
regnum, in quo resurrectionis et promissionis filii aequales erunt
angelis Dei, si non corpore, non aetate, certe felicitate.
eglp 4 qui potens etiam exaltare nocare b
exalata t g redditur p 5 ei b natariae ainullis g in illis b
6 inde, in marg. unde, e 12 ut om. g 14 profieiende g 18 quod
ee re
deptotum g 21 id om. g 22 deceret. Aut] decerta ut g 23 con.deptur
m. 2 corr. b 25 omnis deformitas om. b -27 filiae quales g
Restituetur ergo quidquid de corporibus uiuis uel post
mortem de cadaueribus periit, et simul cum eo, quod in
sepulcris remansit, in spiritalis corporis nouitatem ex animalis
corporis uetustate mutatum resurget incorruptione adque inmortalitate
uestitum. Sed etsi uel casu aliquo graui uel
inimicorum inmanitate totum penitus conteratur in puluerem
adque in auras uel in aquas dispersum, quantum fieri potest.
nusquam esse sinatur omnino: nullo modo subtrahi poterit
omnipotentiae Creatoris, sed capillus in eo capitis non peribit.
Erit ergo spiritui subdita caro spiritalis, sed tamen caro, non
spiritus; sicut carni subditus fuit spiritus ipse carnalis, sed
tamen spiritus, non caro. Cuius rei habemus experimentum in
nostrae poenae deformitate. Non enim secundum carnem, sed
utique secundum spiritum carnales erant, quibus ait apostolus:
Non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed
quasi carnalibus; et homo spiritalis sic in hac uita dicitur,
ut tamen corpore adhuc carnalis sit et uideat aliam
legem in membris suis repugnantem legi mentis suae; erit
autem etiam corpore spiritalis, cum eadem caro sic resurrexerit,
ut fiat quod scriptum est: Seminatur corpus animale,
resurget corpus spiritale. Quae sit autem et
quam magna spiritalis corporis gratia, quoniam nondum uenit
in experimentum, uereor ne temerarium sit omne, quod de
illa profertur, eloquium. Verum tamen quia spei nostrae gaudium
propter Dei laudem non est tacendum et de intimis
ardentis sancti amoris medullis dictum est: Domine, dilexi
decorem domus tuae: de donis eius, quae in hac
om. 9 7 resurgefit g 12 eo
V
om. et 13 fpu (= spiritu) g 20 ut uideat e 23 seminatQr g 24 reaurget
abgpp2av; resurgit p1; surget e 25 quia p
ut possumus, quantum sit illud, quod nondum experti
utique digne eloqui non ualemus. Omitto enim, quando
fecit hominem rectum; omitto uitam illam duorum coniugum
in paradisi fecunditate felicem, quoniam tam breuis fuit, ut
ad nascentium sensum nec ipsa peruenerit: in hac, quam
nouimus, in qua adhuc sumus, cuius tentationes, immo quam
totam tentationem, quamdiu in ea sumus, quantumlibet pro-
humanum bonitatis Dei, quis poterit explicare?
Nam quod ad primam originem pertinet, omnem mortalium
progeniem fuisse damnatam, haec ipsa uita, si uita dicenda
est, tot et tantis malis plena testatur. Quid enim aliud indicat
horrenda quaedam profunditas ignorantiae, ex qua omnis
error exsistit, qui omnes filios Adam tenebroso quodam sinu
suscipit, ut homo ab illo liberari sine labore dolore timore
non possit? Quid amor ipse tot rerum uanarum adque noxiarum
et ex hoc mordaces curae, perturbationes, maerores, formidines,
insana gaudia, discordiae, lites, bella, insidiae, iracundiae,
inimicitiae, fallacia, adulatio, fraus, furtum, rapina,
perfidia, superbia, ambitio, inuidentia, homicidia, parricidia,
crudelitas, saeuitia, nequitia, luxuria, petulantia, inpudentia,
inpudicitia. fornicationes, adulteria, incesta et contra naturam
utriusque sexus tot stupra adque inmunditiae, quas turpe est
p 4 illorum p 6 qua rjQuerint nouimus p 16 damnatum
g post dicenda est in e leguntur de miseriis omnium (hominum ?)
ex lemmate hic inserta 17 tut g 19 extitit b tenebr. quodam
om. b 20 suscipit abgpv; suscepit e Domb. 25 inuidia p 26 inpudicitiae
inpudentiae e 27 inpudicitia om. p incestum g p
innocentium, calumniae, circumuentiones, praeuaricationes,
falsa testimonia, iniqua iudicia, uiolentiae, latrocinia
et quidquid talium malorum in mentem non uenit et tamen
de uita ista hominum non recedit? Verum haec hominum
sunt malorum, ab illa tamen erroris et peruersi amoris radice
uenientia, cum qua omnis filius Adam nascitur. Nam quis
ignorat cum quanta ignorantia ueritatis, quae iam in infantibus
manifesta est, et cum quanta abundantia uanae cupiditatis,
quae in pueris incipit apparere, homo ueniat in hanc
uitam, ita ut, si dimittatur uiuere ut uelit et facere quidquid
uelit, in haec facinora et flagitia, quae commemoraui et
quae commemorare non potui, uel cuncta uel multa perueniat?
Sed diuina gubernatione non omni modo deserente damnatos
et Deo non continente in ira sua miserationes suas in
ipsis sensibus generis humani prohibitio et eruditio contra
istas, cum quibus nascimur, tenebras uigilant et contra hos
inpetus obponuntur, plenae tamen etiam ipsae laborum et
dolorum. Quid enim sibi uolunt multimodae formidines, quae
cohibendis paruulorum uanitatibus adhibentur? Quid paedagogi,
quid magistri, quid ferulae, quid lora, quid uirgae, quid
disciplina illa, qua scriptum sancta dicit dilecti filii latera
esse tundenda, ne crescat indomitus domarique iam durus
aut uix possit aut fortasse nec possit? Quid agitur his poenis
omnibus, nisi ut debelletur inperitia et praua cupiditas
infrenetur, cum quibus malis in hoc saeculum uenimus?
Quid est enim, quod cum labore meminimus, sine labore
obliuiscimur; cum labore discimus, sine labore nescimus:
g infantia pt 17 humana b sed prohibitio e p:
sed pbitio b cumtftaf, male corr. ex conttfxaf, b 18 et cumn
u
qof, ex et contqof corr, b 19 impetu fnpponuntur b planae t
21 quohibcndis g cupiditatibue, in fnarg. aJ uanitatibus, p 24 tondenda
p 25 possit ut b fortasse om. p, inclusit Domb. non a
apparet, in quid uelut pondere suo quam procliuis et prona
sit uitiosa natura et quanta ope, ut hinc liberetur, indigeat?
Desidia segnitia, pigritia neglegentia uitia sunt utique quibus
labor fugitur, cum labor ipse, etiam qui est utilis,
poena sit.
Sed praeter pueriles poenas. sine quibus disci non potest
quod maiores uolunt, qui uix aliquid utiliter uolunt, quot et
quantis poenis genus agitetur humanum, quae non ad malitiam
nequitiamque iniquorum, sed ad condicionem pertinent
miseriamque communem, quis ullo sermone digerit? quis
ulla cogitatione conprehendit? Quantus est metus, quanta
calamitas ab orbitatibus adque luctu, a damnis et damnationibus,
a deceptionibus et mendaciis hominum, a suspicionibus
falsis, ab omnibus uiolentis facinoribus et sceleribus alienis!
quando quidem ab eis et depraedatio et captiuitas, et uincula
et carceres, et exsilia et cruciatus, et amputatio membrorum
et priuatio sensuum, et obpressio corporis ad obscenam libidinem
obprimentis explendam et alia multa horrenda saepe
contingunt. Quid? ab innumeris casibus quae forinsecus corpori
formidantur, aestibus et frigoribus, tempestatibus imbribus
adluuionibus, coruscatione tonitru. grandine fulmine,
motibus hiatibusque terrarum. obpressionibus ruinarum, ab
offensionibus et pauore uel etiam malitia iumentorum, a tot
uenenis fruticum aquarum, aurarum bestiarum, a ferarum uel
tantummodo molestis uel etiam mortiferis morsibus,
quae contingit ex rabido cane, ut etiam blanda et amica
begp uelut, m. 2 superscripto qm (quam ? quoi
niam ?), e quam procliuis gp; quam om. rell. v Do-mb. 3 indegeat#
4 segnities v 5 inutilis p 8 quot] quod g 10 pertinet ep 11 cummnnem
g 13 et a damnat. p 14 a deceptionibus g; om. e1 et a
C
susp. e; a susp. g 15 estceleribus g 16 uincla Domb. 20 quae
e1gppa; qui a b e2 v corporis 6 <7 24 offensionibus mss.; offensione v
a tot g 25 fraticum g ac ferar. b el g1 27 ex] a p rabioso b
quam leones draconesque metuatur faciatque hominem, quem
forte adtaminauerit, contagione pestifera ita rabiosum, ut a
parentibus coniuge filiis peius omni bestia formidetur! Quae
mala patiuntur nauigantes! quae terrena itinera gradientes!
Quis ambulat ubicumque non inopinatis subiacens casibus?
De foro quidam rediens domum sanis pedibus suis cecidit.
pedem fregit et ex illo uulnere finiuit hanc uitam. Quid
uidetur sedente securius? De sella, in qua sedebat, cecidit
Heli sacerdos et mortuus est. Agricolae, immo uero omnes
homines, quot et quantos a caelo et terra uel a perniciosis
animalibus casus metuunt agrorum fructibus! Solent tamen
de frumentis tandem collectis et reconditis esse securi. Sed
\' quibusdam, quod nouimus, prouentum optimum frumentorum
fluuius inprouisus fugientibus hominibus de horreis eiecit
adque abstulit. Contra milleformes daemonum incursus quis
innocentia sua fidit? quando quidem, ne quis fideret, etiam
paruulos baptizatos, quibus certe nihil est innocentius, aliquando
sic uexant, ut in eis maxime Deo ista sinente monstretur
huius uitae flenda calamitas et alterius desideranda
felicitas. Iam uero de ipso corpore tot exsistunt morborum
mala, ut nec libris medicorum cuncta conprehensa sint; in
quorum pluribus ac paene omnibus etiam ipsa adiumenta et
medicamenta tormenta sunt, ut homines a poenarum exitio
poenali eruantur auxilio. Nonne ad hoc perduxit sitientes
homines ardor inmanis, ut urinam quoque humanam uel etiam
suam biberent? nonne ad hoc fames, ut a carnibus hominum
se abstinere non possent nec inuentos homines mortuos, sed
propter hoc a se occisos, nec quoslibet alienos, uerum etiam
1 huei mentibus g 4 et coniuge filius p; tconiuga filiis g 5 ique g
quaeterrena itinera e 6 inopinantie g 11 quod g 15 horre/ia
h eras., g egecit g 16 omnes millef. e mille ferme p 17 fix
id g quanto g 18 paruolus baptizatus g 19 sinente, ista et
in *
20 alterius m. 2 superscripto uite, e 26 ardoreni manis g Qrinam$
28 abstinere se v 29 aç se e
absumerent? Ipse postremo somnus, qui proprie quietis
nomen accepit, quis uerbis explicet. saepe somniorum uisis
quam sit inquietus et quam magnis, licet falsarum rerum,
terroribus, quas ita exhibet et quodam modo exprimit, ut a
ueris eas discernere nequeamus, animam miseram sensusque
perturbet? Qua falsitate uisorum etiam uigilantes in quibusdam
morbis et uenenis miserabilius agitantur; quamuis multimoda
uarietate fallaciae homines etiam sanos maligni daemones
nonnumquam decipiant talibus uisis, ut, etiamsi eos
per haec ad sua traducere non potuerint, sensus tamen eorum
solo adpetitu qualitercumque persuadendae falsitatis inludant.
Ab huius tam miserae quasi quibusdam inferis uitae non
liberat nisi gratia Saluatoris Christi, Dei ac Domini nostri
(hoc enim nomen est ipse Iesus; interpretatur quippe Saluator),
maxime ne post hanc miserior ac sempiterna suscipiat,
non uita, sed mors. Nam in ista quamuis sint per sancta et
sanctos curationum magna solacia, tamen ideo non semper
etiam ipsa beneficia tribuuntur petentibus, ne propter hoc
religio quaeratur, quae propter aliam magis uitam, ubi mala
non erunt omnino ulla, quaerenda est; et ad hoc meliores
quosque in his malis adiuuat gratia, ut quanto fideliore, tanto
fortiore corde tolerentur. Ad quam rem etiam philosophiam
prodesse dicunt docti huius saeculi, quam di quibusdam
paucis, ait Tullius, ueram dederunt; nec hominibus, inquit,
ab his aut datum est donum maius aut potuit ullum dari:
usque adeo et ipsi, contra quos agimus, quoquo modo conpulsi
sunt in habenda non quacumque, sed uera philosophia
8 expl. uerbis e uiBis, ex uis sit corr., g 5 exibet. g 6 diseeptjere g
O
8 et... quamuis om. e1 10 ut om. e 12 Bolą. 9 13 miseria, ia m. 2
in ras., e 15 est nomen
Praeter haec autem mala huius uitae bonis malisque communia
habent in ea iusti etiam proprios quosdam labores
suos, quibus aduersus uitia militant et in talium proeliorum
tentationibus periculisque uersantur. Aliquando enim concitatius,
aliquando remissius, non tamen desinit caro concupiscere
aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non ea
quae uolumus faciamus, omnem malam concupiscentiam consumendo,
sed eam nobis, quantum diuinitus adiuti possumus.
non ei consentiendo subdamus, uigiliis continuis excubantes.
ne opinio ueri similis fallat, ne decipiat sermo uersutus, ne
se tenebrae alicuius erroris
malum aut quod malum est bonum esse credatur, ne ab his
quae agenda sunt metus reuocet, ne in ea quae agenda non
sunt cupido praecipitet, ne super iracundiam sol occidat, ne
inimicitiae prouocent ad retributionem mali pro malo, ne absorbeat
inhonesta uel inmoderata tristitia, ne inpertiendorum
beneficiorum ingerat mens ingrata torporem, ne maledicis
usque ad philosophiae corr. m. in marg. g 3 et io ninc g
*
6 creditum g 7 colant e 12 haec. om. a 13 habentia (?) el; ha-
-t
benda f e2; habencĮ ţ: adscriptis in margine in ea ifti, e3 20 snbdimns
g
suspicio nos nostra decipiat, ne aliena de nobis falsa nos
frangat, ne regnet peccatum in nostro mortali corpore ad
oboediendum desideriis eius, ne membra nostra exhibeantur
iniquitatis arma peccato, ne oculus sequatur concupiscentiam,
ne uindicandi cupiditas uincat, ne in eo quod male delectat
uel uisio uel cogitatio remoretur, ne inprobum aut indecens
uerbum libenter audiatur, ne fiat quod non licet etiamsi libet,
ne in hoc bello laborum periculorumque plenissimo uel de
uiribus nostris speretur facienda uictoria uel uiribus nostris
facta tribuatur, sed eius gratiae, de quo ait apostolus: Gratias
autem Deo, qui dat nobis uictoriam per Dominum
nostrum legum Christum; qui et alio loco: In
his, inquit, omnibus superuincimus per eum qui
dilexit nos. Sciamus tamen, quantalibet uirtute proeliandi
uitiis repugnemus uel etiam uitia superemus et subiugemus,
quamdiu sumus in hoc corpore, nobis deesse non posse unde
dicamus Deo: Dimitte nobis debita nostra. In illo
autem regno, ubi semper cum corporibus inmortalibus erimus,
nec proelia nobis erunt ulla nec debita; quae nusquam et
numquam essent, si natura nostra, sicut recta creata est,
permaneret. Ac per hoc etiam noster iste conflictus, in quo
periclitamur et de quo nos uictoria nouissima cupimus liberari,
ad uitae huius mala pertinet, quam tot tantorumque
testimonio malorum probamus esse damnatam.
18 -Mt. 6, 12 gv; om. abepp 2 nos nostra g; nos om. abeppav
1i
3 frangapt e 8 ne fiat qd libet et quod non libet etiamsi bet, qd libet
nt. 2 in spatia uacuo relicto, b 13 sq. qui et alie loco. in quo his quidc
t
omnibus puincimus propter eum qui dilexi nos. Sciamus sed tamen in
quantalibet b 15 nos; sciamus sic interpunxit Domb., coniunctiuum ex
illo ut
Iam nunc considerandum est hanc ipsam miseriam -generis
humani, in qua laudatur iustitia punientis, qualibus et quam
multis inpleuerit bonis eiusdem bonitas cuncta quae creauit
administrantis. Primum benedictionem illam, quam protulerat
ante peccatum dicens: Crescite et multiplicamini et
inplete terram, nec post peccatum uoluit inhibere mansitque
in stirpe damnata donata fecunditas; nec illam uim
mirabilem seminum, immo etiam mirabiliorem qua efficiuntur
et semina, inditam corporibus humanis et quodam modo
intextam peccati uitium potuit auferre, quo nobis inpacta est
etiam necessitas mortis; sed utrumque simul currit isto
quasi fluuio adque torrente generis humani, malum quod a
parente trahitur, et bonum quod a creante tribuitur. In originali
malo duo sunt, peccatum adque supplicium; in originali
bono alia duo, propagatio et conformatio. Sed quantum
ad praesentem pertinet intentionem nostram, de malis, quorum
unum de nostra uenit audacia, id est peccatum, alterum
de iudicio Dei, id est supplicium, iam satis diximus. Nunc
de bonis Dei, quae ipsi quoque uitiatae damnataeque naturae
contulit siue usque nunc confert, dicere institui. Neque enim
damnando aut totum abstulit quod dederat, alioquin nec esset
omnino; aut eam remouit a sua potestate, etiam cum diabolo
poenaliter subdidit, cum nec ipsum diabolum a suo alienant
imperio; quando quidem, ut ipsius quoque diaboli natura subsistat,
ille facit qui summe est et facit esse quidquid aliquo
modo est.
agpp α; replete
Duorum igitur illorum, quae diximus bona etiam in naturam
peccato uitiatam supplicioque damnatam de bonitatis
eius quodam ueluti fonte manare, propagationem in primis
mundi operibus benedictione largitus est, a quibus operibus
die septimo requieuit; conformatio uero in illo eius est opere,
quo usque nunc operatur. Efficacem quippe potentiam suam
si rebus subtrahat, nec progredi poterunt et suis dimensis
motibus peragere tempora nec prorsus in eo quod creatae
sunt aliquatenus permanebunt. Sic ergo creauit hominem
Deus, ut ei adderet fertilitatem quandam, qua homines alios
propagaret, congenerans eis etiam ipsam propagandi possibilitatem,
non necessitatem: quibus tamen uoluit hominibus
abstulit eam Deus, et steriles fuerunt; non tamen generi
humano abstulit semel datam primis duobus coniugibus benedictione
generali. Haec ergo propagatio quamuis peccato ablata
non fuerit, non tamen etiam ipsa talis est, qualis fuisset, si
nemo peccasset. Ex quo enim homo in honore positus, postea
quam deliquit, conparatus est pecoribus, similiter generat;
non in eo tamen penitus exstincta est quaedam uelut scintilla
rationis, in qua factus est ad imaginem Dei. Huic autem
propagationi si conformatio non adhiberetur, nec ipsa in sui
generis formas modosque procederet. Si enim non concubuissent
homines et nihilo minus Deus uellet inplere terras
hominibus: quo modo creauit unum sine commixtione maris
et feminae, sic posset omnes; concumbentes uero nisi illo
creante generantes esse non possunt. Sicut ergo ait apostolus
de institutione spiritali, qua homo ad pietatem iustitiamque
e a sup. lin. g 8 tempore g 9 si a 10 illi v
addereAt g 11 ipsam etiam v 12 non noluit b 13 eam usque ad
abstulit l. 14 om. b 14 primus g duobus] hominibus b coniugionibuB
bl; coniunctionibus b2 benedictione (benedictione a) generali
p. p a Domb.; benedictionem generandi a beg p2 tJ 15 non fuerit ablata
Domb. 17 onore gl 19 non usque ad Dei l. 20 t\'n. 2 in marg. e
26 poasunt abegpav; poesent p Domb.
rigat, sed qui incrementum dat Deus: ita etiam hic
dici potest: (Nec qui concumbit nec qui seminat, est aliquid,
sed qui format Deus; nec mater, quae conceptum portat et
partum nutrit, est aliquid, sed qui incrementum dat Deus.\'
Ipsa namque operatione, qua usque nunc operatur, facit ut
numeros suos explicent semina et a quibusdam latentibus
adque inuisibilibus inuolucris in formas uisibiles huius quod
adspicimus decoris euoluant; ipse incorpoream corporeamque
naturam, illam praepositam, istam subiectam. miris modis
copulans et conectens animantem facit. Quod opus eius tam
magnum et mirabile est, ut non solum in homine, quod est
animal rationale et ex hoc cunctis terrenis animantibus excellentius
adque praestantius, sed in qualibet minutissima muscula
bene consideranti stuporem mentis ingerat laudemque
pariat Creatoris.
Ipse itaque animae humanae mentem dedit, ubi ratio et
intellegentia in infante sopita est quodam modo; quasi nulla
sit, excitanda scilicet adque exserenda aetatis accessu, qua sit
scientiae capax adque doctrinae et habilis perceptioni ueritatis
et amoris boni; qua capacitate hauriat sapientiam uirtutibusque
sit praedita, quibus prudenter, fortiter, temperanter et
iuste aduersus errores et cetera ingenerata uitia dimicet eaque
nullius rei desiderio nisi boni illius summi adque inmutabilis
uincat. Quod etsi non faciat, ipsa talium bonorum capacitas
in natura rationali diuinitus instituta quantum sit boni, quam
mirabile opus Omnipotentis, quis conpetenter effatur aut cogitat?
Praeter enim artes bene uiuendi et ad inmortalem
g 2 etiam tn. 2 ex enim corr. g . 3 ne-ne e 6 ipsa egp;
ipse a b p av Domb. operationes quas nunc operatur b nunc
usque v 7 a om. b 8 quod] quaa 6 9 euolnant g; euoluat a ep p
euolant b ipse incorporeamque naturam b 19 exerenda eg; exercenda
abp 21 moris e auriat gl 26 instituta m. 2 ex instituat
corr. g 27 Omnipot. opus Domb.
quae in Christo est, filiis promissionis regnique donantur,
nonne humano ingenio tot tantaeque artes sunt inuentae et
exercitae, partim necessariae partim uoluptariae, ut tam excellens
uis mentis adque rationis in his etiam rebus, quas
superfluas, immo et periculosas perniciosasque adpetit. quantum
bonum habeat in natura, unde ista potuit uel inuenire
uel discere uel exercere. testetur? Vestimentorum et aedificiorum
ad opera quam mirabilia, quam stupenda industria
humana peruenerit; quo in agricultura, quo in nauigatione
profecerit; quae in fabricatione quorumque uasorum uel etiam
statuarum et picturarum uarietate excogitauerit et inpleuerit;
quae in theatris mirabilia spectantibus, audientibus incredibilia
facienda et exhibenda molita sit; in capiendis occidendis domandis
inrationalibus animantibus quae et quanta reppererit;
aduersus ipsos homines tot genera uenenorum, tot armorum.
tot machinamentorum, et pro salute mortali tuenda adque
reparanda quot medicamenta adque adiumenta conprehenderit:
pro uoluptate faucium quot condimenta et gulae inritamenta
reppererit; ad indicandas et suadendas cogitationes quam
multitudinem uarietatemque signorum, ubi praecipuum locum
uerba et litterae tenent; ad delectandos animos quos elocutionis
ornatus, quam diuersorum carminum copiam; ad mulcendas
aures quot organa musica, quos cantilenae modos excogitauerit;
quantam peritiam dimensionum adque numerorum,
meatusque et ordines siderum quanta sagacitate conprehenderit;
quam multa rerum mundanarum cognitione se inpleuerit,
quis possit eloqui, maxime si uelimus non aceruatim
cuncta congerere, sed in singulis inmorari? In ipsis postremo
b partim necessariae orn. b partimj
parum b uoluptariae bg; uoluntariae aepoa et ut e 13 expectantibus
ab pl 14 in occidendis p 15 inrationabilibus abgpo
16 aduersus impios male rescript. e 18 praeparanda g 19 quod g
20 et ad indic. e 22 eloquutionis g 25 dimensionem g 27 cogilatione
g 29 In ante ipsis om. e
ingenia philosophorum adque haereticorum, quis aestimare
sufficiat? Loquimur enim nunc de natura mentis humanae,
qua ista uita mortalis ornatur, non de fide adque itinere ueritatis,
qua illa inmortalis adquiritur. Huius tantae naturae
conditor cum sit utique Deus uerus et summus, ipso cuncta
quae fecit administrante et summam potestatem summamque
habente iustitiam numquam profecto in has miserias decidisset
adque ex his praeter eos solos qui liberabuntur in aeternas
esset itura, nisi nimis grande peccatum in homine primo,
de quo ceteri exorti sunt, praecessisset.
Iam uero in ipso corpore, quamuis nobis sit cum beluis
mortalitate commune multisque earum reperiatur infirmius,
quanta Dei bonitas, quanta prouidentia tanti Creatoris apparet!
Nonne ita sunt in eo loca sensuum et cetera membra disposita
speciesque ipsa ac figura et statura totius corporis ita
modificata, ut ad ministerium animae rationalis se indicet
factum? Non enim ut animalia rationis expertia prona esse
uidemus in terram, ita creatus est homo; sed erecta in caelum
corporis forma admonet eum quae sursum sunt sapere.
Porro mira mobilitas, quae linguae ac manibus adtributa est,
ad loquendum et scribendum apta adque conueniens et ad
opera artium plurimarum officiorumque conplenda, nonne satis
ostendit, quali animae ut seruiret tale sit corpus adiunctum?
quamquam et detractis necessitatibus operandi ita omnium.
partium congruentia numerosa sit et pulchra sibi parilitate
respondeat, ut nescias utrum in eo condendo maior sit utilitatis
habita ratio quam decoris. Certe enim nihil creatum
uidemus in corpore utilitatis causa, quod non habeat etiam
decoris locum. Plus autem nobis id appareret, si numeros
mensurarum, quibus inter se cuncta conexa sunt et coaptata,
nossemus; quos forsitan data opera in his, quae foris eminent,
g 4 uita ista p 8 habent€ e 11 quo m. 2 ez co
ne
corr. g exhorti e 15 non g 18 expertia g 25 etj ei g
h
28 abit/aratio, h eras., g uidemus creatum Domb.
a nostris remota conspectibus, sicuti est tanta perplexitas
uenarum adque neruorum et uiscerum, secreta uitalium, inuenire
nullus potest. Quia etsi medicorum diligentia nonnulla
crudelis, quos anatomicos appellant, laniauit corpora mortuorum
siue etiam inter manus secantis perscrutantisque morientium
adque in carnibus humanis satis inhumane abdita cuncta
rimata est, ut quid et quo modo quibus locis curandum esset
addisceret: numeros tamen de quibus loquor, quibus coaptatio,
quae i ovfa|i.ovfa Graece dicitur, tamquam cuiusdam organi,
extrinsecus adque intrinsecus totius corporis constat, quid
dicam, nemo ualuit inuenire, quos nemo ausus est quaerere?
qui si noti esse potuissent, in interioribus quoque uisceribus,
quae nullum ostentant decus, ita delectaret pulchritudo rationis,
ut omni formae apparenti, quae oculis placet, ipsius
mentis, quae oculis utitur, praefen-etur arbitrio. Sunt uero
quaedam ita posita in corpore, ut tantummodo decorem habeant,
non et usum; sicut habet pectus uirile mamillas, sicut
facies barbam, quam non esse munimento, sed uirili ornamento
indicant purae facies feminarum, quas utique infirmiores
muniri tutius conueniret. Si ergo nullum membrum
est, in his quidem conspicuis (unde ambigit nemo), quod ita
sit alicui operi adcommodatum, ut non etiam sit decorum;
sunt autem nonnulla, quorum solum decus et nullus est usus:
puto facile intellegi in condicione corporis dignitatem necessitati
fuisse praelatam. Transitura est quippe necessitas tempusque
uenturum, quando sola inuicem pulchritudine sine ulla libidine
perfruamur: quod maxime ad laudem referendum est Conditoris,
cui dicitur g adque] et Domb. 3 uiscera b p 5 anathomicos p; ana-
In
tonicos e multorum b 7 humane e 9 numerus g 10 armonia
r
um. 13 quoque uiscer. om. e 15 pbormae g 18 et erasum e
habeot g mammillas g 19 non om. g 21 munire totius g 22 est
om. Domb. 23 aliqqui g 26 temporis e 29 confessiom et decore g
Iam cetera pulchritudo et utilitas creaturae, quae homini,
licet in istos labores miseriasque proiecto adque damnato,
spectanda adque sumenda diuina largitate concessa est, quo
sermone terminari potest? in caeli et terrae et maris multimoda
et uaria pulchritudine, in ipsius lucis tanta copia tamque
mirabili specie, in sole ac luna et sideribus, in opacitatibus
nemorum, in coloribus et odoribus florum, in diuersitate
ac multitudine uolucrum garrularum adque pictarum. in multiformi
specie tot tantarumque animantium, quarum illae plus
habent admirationis, quae molis minimum (plus enim formicularum
et apicularum opera stupemus quam inmensa corpora
balaenarum), in ipsius quoque maris tam grandi spectaculo,
cum sese diuersis coloribus uelut uestibus induit et
aliquando uiride adque hoc multis modis, aliquando purpureum,
aliquando caeruleum est. Quam porro delectabiliter
spectatur etiam quandocumque turbatur, et fit inde maior
suauitas, quia sic demulcet intuentem, ut non iactet et quatiat
nauigantem! Quid ciborum usquequaque copia contra
famem? quid saporum diuersitas contra fastidium, naturae
diffusa diuitiis, non coquorum arte ac labore quaesita? quid
in tam multis rebus tuendae aut recuperandae salutis auxilia!
Quam grata uicissitudo diei alternantis et noctis! Aurarum
quam blanda temperies! In fruticibus et pecoribus indumentorum
conficiendorum quanta materies! Omnia commemorare
quis possit? Haec autem sola, quae a me uelut in quendam
2 progecto g 4 et in terrae e 5 et om. e itamque g
9 tantarumque b a Don:b.; tantoraraque aegppv quarum ille abeg?&;
quorumills.pv12balenaruma9pV;ballenarumepa;*b
quorum illapp 12 balenarum agpv; ballenarum e p a; bfllanaru b
in om. e 13 induit uelut uestibus v 16 sit e 17 quapti a4 g
to
20 quorum e requisita b quid a b eg p IX Domb; Quanta r
quid usque ad auxilia l. 21 m. 1 in marg. p 21 tuenda b aut g.
vuirg. p, p Domb.; ac
De peruicacia quorundam, qui resurrectionem
carnis, quam sicut praedictum est, totus mundus
credit, inpugnant.
Verum de animi bonis, quibus post hanc uitam beatissimus
perfruetur, non a nobis dissentiunt philosophi nobiles: de carnis
resurrectione contendunt, hanc quantum possunt negant.
Sed credentes multi negantes paucissimos reliquerunt et ad
Christum, qui hoc quod istis uidetur absurdum in sua resurrectione
monstrauit, fideli corde conuersi sunt, docti et indocti,
sapientes mundi et insipientes. Hoc enim credidit mundus.
quod praedixit Deus, qui etiam hoc praedixit, quod hanc
rem mundus fuerat crediturus; neque enim Petri maleficiis
eam cum laude credentium tanto ante praenuntiare conpulsus
est. Ille est enim Deus, quem (sicut iam dixi aliquotiens, nec
commonere me piget) confitente Porphyrio adque id oraculis
deorum suorum probare cupiente ipsa numina perhorrescunt;
quem sic laudauit, ut eum et Deum patrem et regem
uocaret. Absit enim, ut sic intellegenda sint quae praedixit.
quo modo uolunt hi, qui hoc cum mundo non crediderunt.
quod mundum crediturum esse praedixit. Quur enim non
potius ita, sicut crediturus tanto ante praedictus est mundus,
non sicut paucissimi garriunt, qui hoc cum mundo, quod
crediturus praedictus est, credere noluerunt? Si enim propterea
dicunt alio modo esse credenda, ne, si dixerint uana
esse conscripta, iniuriam faciant illi Deo, cui tam magnum
perhibent testimonium: tantam prorsus ei uel etiam grauiorem
faciunt iniuriam, si aliter dicunt esse intellegenda, non
sicut mundus ea credidit, quem crediturum ipse laudauit, ipse
c. 22 p. 411, 17 c. 23, p. 411 sqq.
4 credidit p 14 eam egv; ea a bp p a Domb. aut€, in marg. ante, e
16 commonere a e g p a; coflionyere b; commemorare pc Domb. 18 et
patrem e 22 ista g 27 tantum g 29 ipse p se promisit, p m. 1
deletum, g.
resurgat caro et uiuat in aeternum, an propterea credendum
non est id eum esse facturum, quia malum est adque indignum
Deo? Sed de omnipotentia eius, qua tot et tanta facit
incredibilia, iam multa diximus. Si uolunt inuenire quod
omnipotens non potest, habent prorsus; ego dicam, mentiri
non potest. Credamus ergo quod potest non credendo quod
non potest. Non itaque credentes quod mentiri possit credant
esse facturum quod se facturum esse promisit, et sic credant
sicut id credidit mundus, quem crediturum esse praedixit,
quem crediturum esse laudauit, quem crediturum esse promisit,
quem credidisse iam ostendit. Hoc autem malum esse
unde demonstrant ? Non erit illic ulla corruptio, quod est corporis
malum. De ordine elementorum iam disputauimus; de
aliis hominum coniecturis satis diximus; quanta sit futura in
corpore incorruptibili facilitas motus, de praesentis bonae
ualetudinis temperamento, quae utique nullo modo illi conparanda
est inmortalitati, in libro tertio decimo satis, ut opinor,
ostendimus. Legant superiora huius operis, qui uel non
legerunt uel uolunt recolere quod legerunt.
Quo modo Porphyrii definitio, qua beatis animis
putat corpus omne fugiendum, ipsius Platonis
sententia destruatur, qui dicit summum Deum dis
promisisse, ut numquam corporibus exuerentur.
Sed Porphyrius ait, inquiunt, ut beata sit anima, corpus
esse omne fugiendum. Nihil ergo prodest, quia incorruptibile
abegpav; indo est p Domb. 4 fecit g 8 in g uerba
non itaque ueque ad promisit bis scripta cum essent, priora lineolis
deleta sunt. in
Rursus et incipiant in corpora uelle reuerti;
sic, inquam, cupiditatem reuertendi ad corpora non habebunt,
cum corpora, in quae reuerti cupiunt, secum habebunt et sic
habebunt, ut numquam non habeant, numquam ea prorsus
uel ad exiguum quamlibet tempus ulla morte deponant.
De contrariis definitionibus Platonis adque Porphyrii,
in quibus si uterque alteri cederet, a ueritate
neuter deuiaret.
Singula quaedam dixerunt Plato adque Porphyrius, quae
si inter se communicare potuissent, facti essent fortasse Christiani.
Plato dixit sine corporibus animas in aeternum esse
non posse. Ideo enim dixit etiam sapientum animas post
quamlibet longum tempus, tamen ad corpora redituras. Porphyrius
autem dixit animam purgatissimam, cum redierit ad
Patrem, ad haec mala mundi numquam esse redituram. Ac
per hoc, quod uerum uidit Plato, si dedisset Porphyrio. etiam
iustorum adque sapientum purgatissimas animas ad humana
corpora redituras; rursus quod uerum uidit Porphyrius, si
1 qui.. Platonem om. b 5 in incorrupt. g 7 uirgiliis bl 10 et
sic habebunt m. 1 sup. lin. e 12 ad om. p 17 singula abegpv;
singuli pa Domb. 18 forsitan ep 20 et 25 sapientum eg1 Domb.;
0
sapientium a b p v 24 hoc om. b si 0b deçidisset p; dedisse b
r
ppophirio b 26 redditas b si dedisset a b gv; si om. e p Domb.
corporis animas sanctas; ut non singuli haec singula, sed
ambo et singuli utrumque dicerent: puto quod uiderent esse
iam consequens, ut et redirent animae ad corpora et talia
reciperent corpora, in quibus beate adque inmortaliter uiuerent.
Quoniam secundum Platonem etiam sanctae animae ad
humana corpora redibunt; secundum Porphyrium ad mala
mundi huius sanctae animae non redibunt: dicat itaque cum
Platone Porphyrius: \'Redibunt ad corpora\'; dicat Plato cum
Porphyrio: \'Non redibunt ad mala\': et ad ea corpora redire
consentient, in quibus nulla patiantur mala. Haec itaque non
erunt nisi illa quae promittit Deus, beatas animas in aeternum
cum sua aeterna carne facturus. Hoc enim, quantum
existimo, iam facile nobis concederent ambo, ut, qui faterentur
ad inmortalia corpora redituras animas esse sanctorum.
ad sua illas redire permitterent, in quibus mala huius saeculi
pertulerunt, in quibus Deum, ut his malis carerent, pie fideliterque
coluerunt..
Quid ad ueram resurrectionis fidem uel
Labeo uel etiam Varro conferre sibi potuerint, si
opiniones eorum in unam sententiam conuenissent.
Nonnulli nostri propter quoddam praeclarissimum loquendi
genus et propter nonnulla, quae ueraciter sensit, amantes
Platonem dicunt eum aliquid simile nobis etiam de mortuorum
resurrectione sensisse. Quod quidem sic tangit in libris de
re publica Tullius, ut eum lusisse potius, quam quod id
suas b haec] /ac, h eraso, b 3 et om. g 8 atique?
9 Plato om. b 11 consentiant p patiuntur? 12 in illa g promisit
b 13 facturus a epx av; facturum g; futuras bpl; uicturu ?
LJomb. 14 considerent b et qui b 15 ad mortalia b 16 redi
dere g 24 ueraciter m. 2 sup. lin. a sensit aegpav; seDler, d
n
m. 2 in ras., b; sentit p Domb. 25 non bis g 27 ut co lusisse b
quod om. a; id quod b, m. 2 in ras. e
reuixisse et narrasse quaedam, quae Platonicis disputationibus
congruebant. Labeo etiam duos dicit uno die fuisse defunctos
et occurrisse inuicem in quodam compito, deinde ad corpora
sua iussos fuisse remeare et constituisse inter se amicos se
esse uicturos, adque ita esse factum, donec postea morerentur.
Sed isti auctores talem resurrectionem corporis factam
fuisse narrarunt, quales fuerunt eorum, quos resurrexisse
nouimus et huic quidem redditos uitae, sed non eo modo ut
non morerentur ulterius. Mirabilius autem quiddam Marcus
cuius putaui uerba ipsa ponenda. \'Genethliaci quidam
scripserunt, inquit, esse in renascendis hominibus quam appellant
numero quadringentis quadraginta, ut idem corpus et eadem
anima, quae fuerint coniuncta in homine aliquando, eadem
rursus redeant in coniunctionem.\' Iste Varro quidem siue illi
genethliaci nescio qui (non enim nomina eorum prodidit, quorum
commemorauit sententiam) aliquid dixerunt, quod licet
falsum sit (cum enim semel ad eadem corpora quae gesserunt
animae redierint, numquam ea sunt postea relicturae),
tamen multa illius inpossibilitatis, qua contra nos isti garriunt.
argumenta conuellit et destruit. Qui enim hoc sentiunt
siue senserunt, non eis uisum est fieri non posse, ut dilapsa
cadauera in auras in puluerem, in cinerem in umores, in
corpora uescentium bestiarum uel ipsorum quoque hominum
ad id rursus redeant, quod fuerunt. Quapropter Plato et Porphyrius,
uel potius quicumque illos diligunt et adhuc uiuunt,
a e g p v; esse bpa Domb. noluisse g 5 amicos se esse
b g p v; se om, a e Domb. 12 esse ponenda gv quidem g 13 inscripserant
b 14 hac scripserant g; hanc scripserunt a; has scripserunt
a; adscrips. b; asscrips. p; ascrips. e; om. p 16 eadem om. e
17 coniunctione p 19 si aliquid g 21 ea, m. 2 mperscripto ad, a
postea sunt v relecturi gl; relicdur§ bl; rediture a 22 multe e
25 aures g 27 rursum Domb. 28 uel adhuc e
sicut ait Plato, nec tamen ad mala ulla redituras,
sicut ait Porphyrius, ut ex his fiat consequens, quod fides
praedicat Christiana, talia corpora recepturas, in quibus sine
ullo malo in aeternum feliciter uiuant, adsumant etiam hoc
de Varrone, ut ad eadem corpora redeant, in quibus antea
fuerunt, et aput eos tota quaestio de carnis in aeternum
resurrectione soluetur.
De qualitate uisionis, qua in futuro saeculo
sancti Deum uidebunt.
. Nunc iam quid acturi sint in corporibus inmortalibus adque
spiritalibus sancti, non adhuc eorum carne carnaliter, sed
spiritaliter iam uiuente, quantum Dominus dignatur adiuuare
uideamus. Et illa quidem actio uel potius quies adque otium
quale futurum sit, si uerum uelim dicere, nescio. Non enim
hoc umquam per sensus corporis uidi. Si autem mente, id
est intellegentia, uidisse me dicam, quantum est aut quid
est nostra intellegentia ad illam excellentiam ? Ibi est enim
pax Dei, quae, sicut ait apostolus, superat omnem
intellectum; quem nisi nostrum, aut fortasse etiam sanctorum
angelorum? non enim et Dei. Si ergo sancti in Dei
pace uicturi sunt, profecto in ea pace uicturi sunt, quae
superat omnem intellectum. Quoniam nostrum quidem superat.
non est dubium; si autem superat et angelorum, ut nec ipsos
excepisse uideatur, qui ait omnem intellectum: secundum
usque ad sicut ait om. g 3 ei is 9 4 receptura sint r
10 equalitate p 14 adiuuare iudicemus b; adiuuare pie adque humilitfr
pertractemus g 17 sensum e 19 ad illam ex omnё (6 m. 2 in i eorr
intellectu; omissis quae inter ex et orane l. 20 intercedunt, b nbi p*
est om. g enim eramm g 20 ait e gp v; dicit a b Domb. 22 elll
ergo, correctura iuxta posita, p 23 profecto .... sunt om. e 24 sensum,
in marg. intellectum, e quia g
. ipse pacatus est, sicut Deus nouit, non eam nos sic possumus
nosse nec ulli angeli. Superat itaque omnem intellectum,
non dubium quod praeter suum. Sed quia et nos
pro modo nostro pacis eius participes facti summam in nobis
adque inter nos et cum ipso pacem, quantum nostrum summum
est obtinebimus: isto modo pro suo modo sciunt eam
sancti angeli; homines autem nunc longe infra, quantumlibet
prouectu mentis excellant. Considerandum est enim quantus
uir dicebat: Ex parte scimus et ex parte prophetamus,
donec ueniat quod perfectum est; et: Videmus
nunc per speculum in aenigmate, tunc autem
facie ad faciem. Sic iam uident sancti angeli, qui etiam
nostri angeli dicti sunt, quia eniti de potestate tenebrarum
et accepto spiritus pignore translati ad regnum Christi ad
eos angelos iam coepimus pertinere, cum quibus nobis erit
sancta adque dulcissima, de qua iam tot libros scripsimus,
Dei ciuitas ipsa communis. Sic sunt ergo angeli nostri, qui
sunt angeli Dei, quem ad modum Christus Dei Christus est
noster. Dei sunt, quia Deum non reliquerunt; nostri sunt
quia suos ciues nos habere coeperunt. Dixit autem Dominus
Iesus: Videte ne contemnatis unum de pusillis
istis. Dico enim nobis, quia angeli eorum in caelis
semper uident faciem patris mei, quia in
Iis est. Sicut ergo illi uident, ita et nos uisuri sumus; sed
nondum ita uidemus. Propter quod ait apostolus, quod paulo
ante dixi: Videmus nunc per speculum in aenigmate,
1 qui g ipse Deas v 2 placatus b nouit Deus v 5 facti
summam begpav; facti sumus nam a; facti sumus summam p; facti
scimus summam Domb. 6 summuin est obtinebimue codd. praeter p, v;
obtinebimus om. p Domb. 8 autem om. a in quantumlibet infra p
aliquantumlibet e 9 profecta b e excellent p 10 enim scimus p
12 tunc autem facie ad faciem m. 1 in marg. p 13 et 658, 1 facie
codd. praeter p, v; faciem p Dumb. 22 contemnetis e 27 dixit Domb.,
typothetae errore ?
Quapropter cum ex me quaeritur, quid acturi sint sancti
in illo corpore spiritali, non dico quod iam uideo, sed dico
quod credo, secundum illud quod in psalmo lego: Credidi,
propter quod locutus sum. Dico itaque: Visuri sunt
Deum in ipso corpore; sed utrum per ipsum, sicut per corpus
nunc uidemus solem, lunam, stellas, mare ac terram et quae
sunt in ea, non parua quaestio est. Durum est enim dicere,
quod sancti talia corpora tunc habebunt, ut non possint oculos
claudere adque aperire cum uolent; durius autem, quod
ibi Deum, quisquis oculos clauserit, non uidebit. Si enim
propheta Helisaeus puerum suum Giezi absens corpore uidit
accipientem munera, quae dedit ei Naeman Syrus, quem propheta
memoratus a leprae deformitate mundauerat, quod seruus
nequam domino suo non uidente latenter se fecisse putauerat:
quanto magis in illo corpore spiritali uidebunt sancti omnia,
non solum si oculos claudant, uerum etiam unde sunt corpore
absentes! Tunc enim erit perfectum illud, de quo loquens
apostolus: Ex parte, inquit, scimus et ex parte prophetamus;
cum autem uenerit quod perfectum
est, quod ex parte est euacuabitur. Deinde ut quo
modo posset aliqua similitudine ostenderet, quantum ab illa
13, 9 sq. g 4 Facies .... intell. est om. e 5 intelligente non b
6 atque utiquae isto g; atque in isto p 10 locutns codd. praeter p, r;
et locutas p Domb. 15 uolunt gl autem codd. praeter p, v; autem
est p Domb. 18 dedit ei] debite b neman eg p Domb.; neeman x;
naaman abpv 19 mundauerat abegpav; liberauerat p Domb
26 quoquo p 27 ostendere g
uerum etiam qui praecipua hic sanctitate sunt praediti: Cum
essem, inquit, paruulus, quasi paruulus sapiebam,
quasi paruulus loquebar, quasi paruulus cogitabam;
cum autem factus sum uir, euacuaui ea
quae paruuli erant. Videmus nunc per speculum
in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc
scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et
cognitus sum. Si ergo in hac uita, ubi hominum mirabilium
prophetia ita conparanda est illi uitae, quasi paruuli
ad iuuenem, uidit tamen Helisaeus accipientem munera seruum
suum, ubi ipse non erat: itane cum uenerit quod perfectum
est, nec iam corpus corruptibile adgrauabit animam,
sed incorruptibile nihil inpediet, illi sancti ad ea, quae uidenda
sunt, oculis corporeis, quibus Helisaeus absens ad seruum
suum uidendum non indiguit, indigebunt? Nam secundum
interpretes septuaginta ista sunt ad Giezi uerba prophetae:
Nonne cor meum iit tecum, quando conuersus est
uir de curru suo in obuiam tibi et accepisti pecuniam?
et cetera; sicut autem ex Hebraeo interpretatus est
presbyter Hieronymus: Nonne cor meum, inquit, in prae
senti erat, quando reuersus est homo de curru
suo in occursum tui? Corde suo ergo se dixit hoc uidisse
propheta, adiuto quidem mirabiliter nullo dubitante diuinitus.
Sed quanto amplius tunc omnes munere isto abundabunt, cum
Deus erit omnia in omnibus! Habebunt tamen etiam illi oculi
corporei officium suum et in loco suo erunt, uteturque illis
spiritus per spiritale corpus. Neque enim et ille propheta,
aqq. parnolas g 7 faciem p Domb. 9 uita labili omisso ubi, p
10 illi uitae est p 17 LXX interpretes g p 18 cor meum] hic desinit
<cod. g iit tecum
Sed utrum uidebunt et per oculos corporis cum eos apertos
habebunt, inde quaestio est. Si enim tantum poterunt in corpore
spiritali eo modo utique etiam ipsi oculi spiritales,
quantum possunt isti quales nunc habemus: procul dubio per
eos Deus uideri non poterit. Longe itaque alterius erant
potentiae, si per eos uidebitur incorporea illa natura, quae
non continetur loco, sed ubique tota est. Non enim quia dicimus
Deum et in caelo esse et in terra (ipse quippe ait per
prophetam: Caelum et terram ego inpleo), aliam partem
dicturi sumus eum in caelo habere et in terra aliam; sed
totus in caelo est, totus in terra, non alternis temporibus. sed
utrumque simul, quod nulla natura corporalis potest. Vis itaque
praepollentior oculorum erit illorum, non ut acrius uideant,
quam quidam perhibentur uidere serpentes uel aquilae (quantalibet
enim acrimonia cernendi eadem quoque animalia nihil
aliud possunt uidere quam corpora), sed ut uideant et incorporalia.
Et fortasse ista uirtus magna cernendi data fuerit
ad horam etiam in isto mortali corpore oculis sancti uiri Iob,
quando ait ad Deum: In obauditu auris audiebam te
prius, nunc autem oculus meus uidet te; propterea
despexi memet ipsum et distabui et existimaui
me terram et cinerem; quamuis b 3 illo b uider b 7 uidebant bs eis b 8 quaestio
est ex quaestionem corr. b 9 ipsi oculi etiam Domb. 10 babebont b
12 incorpora b 14 per om. blpl 18 corp. natura b 20 quidem b
21 crfliti b animalia quoque p 23 magna om. p credenti b
mi
24 rei, m. 2 in fa corr., b uiriob e 26 oculis mfi b 27 et distabui
in spatio uacuo om. b 28 hic nihil v hic om. b prohibebat
b et oculum b
oculos habere cordis uestri. Ipsis autem uideri
Deum, cum uidebitur, Christianus ambigit nemo, qui fideliter
accipit, quod ait Deus ille magister: Beati mundi corde,
quoniam ipsi Deum uidebunt. Sed utrum etiam corporalibus
ibi oculis uideatur, hoc in ista quaestione uersamus.
Illud enim quod scriptum est: Et uidebit omnis caro
salutare Dei, sine ullius nodo difficultatis sic intellegi
potest, ac si dictum fuerit: (Et uidebit omnis homo Christum
Dei\', qui utique in corpore uisus est et in corpore uidebitur,
quando uiuos et mortuos iudicabit. Quod autem ipse sit
salutare Dei, multa sunt et alia testimonia scripturarum; sed
euidentius uenerandi illius senis Symeonis uerba declarant,
qui, cum infantem Christum accepisset in manus suas: Nunc,
inquit, dimittis, Domine, seruum tuum secundum
uerbum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei
salutare tuum. Illud etiam, quod ait supra memoratus Iob,
sicut in exemplaribus, quae ex Hebraeo sunt, inuenitur: Et
in carne mea uidebo Deum, resurrectionem quidem carnis
sine dubio prophetauit, non tamen dixit: (Ter carnem meam.\'
Quod quidem si dixisset, posset Deus Christus intellegi, qui
per carnem in carne uidebitur; nunc uero potest et sic accipi:
In carne mea uidebo Deum, ac si dixisset: (In carne
mea ero, cum uidebo Deum.\' Et illud, quod ait apostolus:
Facie ad faciem, non cogit ut Deum per hanc faciem
corporalem, ubi sunt oculi corporales, nos uisuros esse credamus,
quem spiritu sine intermissione uidebimus. Nisi enim
19, 26 25 1. Cor. 13, 12 pv; mnndicordes a e; mundo cordes p a;
mnndo corde b a Bomb. 6 oculis ibi v 8 illius e modo a b
9 iesum dei p 13 uene hoc non de illius, non m. 2 in nob corr., b
eenis simi nisi uerba b 15 seruum tuum, Domine v secund. uerb.
tuum om. b 16 quia p 18 inuenitur.... uidebo om. b; in loco horum
uerborum exstat in uerbo 22 intellegitur uidebitar
Ratiocinatio quippe illa philosophorum, qua disputant ita
mentis adspectu intellegibilia uideri et sensu corporis sensibilia,
id est corporalia, ut nec intellegibilia per corpus nec
corporalia per se ipsam mens ualeat intueri, si posset nobis
esse certissima, profecto certum esset per oculos corporis etiam
spiritalis nullo modo posse uideri Deum. Sed istam ratiocinationem
et uera ratio et prophetica inridet auctoritas. Quis
enim ita sit auersus a uero, ut dicere audeat Deum corporalia
ista nescire? Numquid ergo corpus habet, per cuius oculos
ea possit addiscere? Deinde quod de propheta Helisaeo paulo
ante diximus, nonne satis indicat etiam spiritu, non per corpus,
corporalia posse cerni? Quando enim seruus ille munera
accepit, utique corporaliter gestum est; quod tamen propheta
a b e; et om. v Domb. 7 erubescant b; confundentur,
in marg. ax erubescent p 8 esse constat b 9 habet b
10 alia a nequeat] neque atque b 11 attingat, m. 2 in qdtangat
corr., b 15 qui e 17 corporalia per corpus nt nec inteJleg. per
e
corpus a 19 profecto fi certum p 20 poBait p deus p 21 prophetiae,
ae m. 2 ex a corr., b quid b 24 per prophetam heliseo a
25 per om. e 26 quando ergo b
corpora uideri spiritu, quid si tanta erit potentia spiritalis
corporis, ut corpore uideatur et spiritus? Spiritus enim est
Deus. Deinde uitam quidem suam, qua nunc uiuit in corpore
et haec terrena membra uegetat facitque uiuentia, interiore
sensu quisque, non per corporeos oculos nouit; aliorum uero
uitas, cum sint inuisibiles, per corpus uidet. Nam unde uiuentia
discernimus a non uiuentibus corpora, nisi corpora simul
uitasque uideamus, quas nisi per corpus uidere non possumus?
Vitae autem sine corporibus corporeis oculis non uidemus.
Quam ob rem fieri potest ualdeque credibile est sic nos
esse uisuros mundana corpora tunc caeli noui et terrae nouae,
ut Deum ubique praesentem et uniuersa etiam corporalia
gubernantem per corpora quae gestabimus et quae conspiciemus,
quaqua uersum oculos duxerimus, clarissima perspicuitate
uideamus, non sicut nunc inuisibilia Dei per ea, quae facta
sunt. intellecta conspiciuntur per speculum in aenigmate et
ex parte, ubi plus in nobis ualet fides, qua credimus, quam
rerum corporalium species, quam per oculos cernimus corporales.
Sed sicut homines, inter quos uiuentes motusque
uitales exserentes uiuimus, mox ut adspicimus, non credimus
uiuere, sed uidemus, cum eorum uitam sine corporibus uidere
nequeamus, quam tamen in eis per corpora remota omni
ambiguitate conspicimus: ita quacumque spiritalia illa lumina
corporum nostrorum circumferemus, incorporeum Deum omnia
regentem etiam per corpora contuebimur. Aut ergo sic per
illos oculos uidebitur Deus, ut aliquid habeant in tanta
1 sed spiritum a; sed spiritu b 3 et spiritu e 4 deus est e ita
quidem suaiii m. rec. corr. b 6 ocul. corpor. p 12 esse om. p Domb.
t
humana a tunc corpora celi p noue,tdi!i b 14 gestauimus b
qua
15 quaque p; qua b 17 et om. abe 20 motusque] in ea quod b
22 uidebimus b 23 nequa eamus b 26 per illos oculos sic v 27 babeant
aliquid p
ullis exemplis siue scripturarum testimoniis diuinarum uel
difficile est uel inpossibile ostendere; aut, quod est ad intellegendum
facilius, ita Deus nobis erit notus adque conspicuus,
ut uideatur spiritu a singulis nobis in singulis nobis, uideatur
ab altero in altero, uideatur in se ipso, uideatur in caelo
nouo et terra noua adque in omni, quae tunc fuerit, creatura,
uideatur et per corpora in omni corpore, quocumque fuerint
spiritalis corporis oculi acie perueniente directi. Patebunt
etiam cogitationes nostrae inuicem nobis. Tunc enim inplebitur,
quod apostolus, cum dixisset: Nolite ante tempus
iudicare quidquam, mox addidit: Donec ueniat Dominus,
et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit
cogitationes cordis, et tunc laus erit
unicuique a Deo.
De aeterna felicitate ciuitatis Dei sabbatoque
perpetuo.
Quanta erit illa felicitas, ubi nullum erit malum, nullum
latebit bonum, uacabitur Dei laudibus, qui erit omnia in
omnibus! Nam quid aliud agatur, ubi neque ulla desidia cessabitur
neque ulla indigentia laborabitur, nescio. Admoneor
etiam sancto cantico, ubi lego uel audio: Beati, qui habitant
in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt
te. Omnia membra et uiscera incorruptibilis corporis,
quae nunc uidemus per usus necessitatis uarios distributa,
quoniam tunc non erit ipsa necessitas, sed plena certa, secura
m. 2, b 2 illis b 3 uel inpossibile est c 4 nobis
dens ita p 5 in singulis nobis om. b ut uideatur a 6 in alterum
b 7 terra a e p p α Domb.; in terra
Ceterum qui futuri sint pro meritis praemiorum etiam
gradus honorum adque gloriarum, quis est idoneus cogitare,
quanto magis dicere? Quod tamen futuri sint, non est ambigendum.
Adque id etiam beata illa ciuitas magnum in se
bonum uidebit, quod nulli superiori ullus inferior inuidebit,
sicut nunc non inuident archangelis angeli ceteri; tamque
nolet esse unusquisque quod non accepit, quamuis sit pacatissimo
concordiae uinculo ei qui accepit obstrictus, quam
nec in corpore uult oculus esse qui est digitus, cum membrum
utrumque contineat totius carnis pacata conpago. Sic
itaque habebit donum alius alio minus, ut hoc quoque donum
habeat, ne uelit amplius.
Nec ideo liberum arbitrium non habebunt, quia peccata
eos delectare non poterunt. Magis quippe erit liberum a delectatione
peccandi usque ad delectationem non peccandi indeclinabilem
liberatum. Nam primum liberum arbitrium, quod
homini datum est, quando primum creatus est rectus, potuit
non peccare, sed potuit et peccare; hoc autem nouissimum
eo potentius erit, quo peccare non poterit; uerum hoc quoque
b 2 si enim b 4 fine/, s eras. b erit usque ad fine
om. b 8 certum e sunto 11 ciuit. illa v 12 nullas b 13 tMquam
b 14 nollet _e; nolit b quod om. b1 quaniuis accepit
om. e sit om. b pacatissimo a b v; pacatisaime p; pacatissimae
e
Domb. 15 ei] et b quam] qui e 16 est digitus] edigitus b
17 carnis abeav; corporis p Domb. 18 alias m. 2 ex dias corr. b
19 nec p1 21 a ex et carr. b; om. a 22 indeclinabile be 23 primum
abev; primo p Domb.
esse Deum, aliud participem Dei. Deus natura peccare non
potest; particeps uero Dei ab illo accipit, ut peccare non
possit. Seruandi autem gradus erant diuini muneris, ut primum
daretur liberum arbitrium, quo non peccare. homo posset,
nouissimum, quo peccare non potest, adque illud ad conparandum
meritum, hoc ad recipiendum praemium pertineret.
Sed quia peccauit ista natura cum peccare potuit, largiore
gratia liberatur, ut ad eam perducatur libertatem, in qua
peccare non possit. Sicut enim prima inmortalitas fuit, quam
peccando Adam perdidit, posse non mori, nouissima erit non
posse mori: ita primum liberum arbitrium posse non peccare,
nouissimum non posse peccare. Sic enim erit inamissibilis
uoluntas pietatis et aequitatis, quo modo felicitatis. Nam
utique peccando nec pietatem nec felicitatem tenuimus, uoluntatem
uero felicitatis nec perdita felicitate perdidimus. Certe
Deus ipse numquid, quoniam peccare non potest, ideo liberum
arbitrium habere negandus est?
Erit ergo illius ciuitatis et una in omnibus et inseparabilis
in singulis uoluntas libera, ab omni malo liberata et inpleta
omni bono, fruens indeficienter aeternorum iucunditate gaudiorum,
oblita culparum, oblita poenarum; nec ideo tamen
suae liberationis oblita, ut liberatori suo non sit ingrata:
quantum ergo adtinet ad scientiam rationalem, memor praeteritorum
etiam malorum suorum; quantum autem ad experientis
sensum, prorsus inmemor. Nam et peritissimus medicus,
sicut arte sciuntur, omnes fere corporis morbos nouit;
b 3 accipit b e v; accepit apct1 Domb. 4 erant om. e
5 non om. a homo ... peccare om. e 6 Arq; ak liber. Atq; illud
(sic) e 10 inmortalitatis b 13 in nouissimum b; nouissimum autem a
inanis uisibilis noluptaa b 15 nec pietate felicitatem b; nec felicit.
nec pietct. a uoluptatem b 19 et illius b 20 in singuliB om. a
uoluptae b 21 iocund. a b* 22 tamen ideo p 23 non sit ingrata
fctfpX; non om. a; non sit grata av 25 experimentum at a; eIperimenti
a1 26 sentaam a Nam erasum b et perit ] expertissimus
b
non passus est. Ut ergo scientiae malorum duae sunt, una,
qua potentiam mentis non latent, altera, qua experientis sensibus
inhaerent (aliter quippe sciuntur uitia omnia per sapientiae
doctrinam, aliter per insipientis pessimam uitam): ita et
obliuiones malorum duae sunt. Aliter ea namque obliuiscitur
eruditus et doctus, aliter expertus et passus; ille, si peritiam
neglegat, iste, si miseria careat. Secundum hanc obliuionem,
quam posteriore loco posui, non erunt memores sancti praeteritorum
malorum; carebunt enim omnibus, ita ut penitus
deleantur de sensibus eorum. Ea tamen potentia scientiae.
quae magna in eis erit, non solum sua praeterita, sed etiam
damnatorum eos sempiterna miseria non latebit. Alioquin si
se fuisse miseros nescituri sunt, quo modo, sicut ait psalmus,
misericordias Domini in aeternum cantabunt? Quo
cantico in gloriam gratiae Christi, cuius sanguine liberati
sumus, nihil erit profecto illi iucundius ciuitati. Ibi perficietur:
Vacate et uidete quoniam ego sum Deus;
quod erit uere maximum sabbatum non habens uesperam,
quod commendauit Dominus in primis operibus mundi, ubi
legitur: Et requieuit Deus die septimo ab omnibus
operibus suis, quae fecit, et benedixit Deus diem
septimum et sanctifiicauit eum, quia in eo requieuit
ab omnibus operibus suis, quae inchoauit Deus
facere. Dies enim septimus etiam nos ipsi erimus, quando
eius fuerimus benedictione et sanctificatione pleni adque refecti.
Ibi uacantes uidebimus quoniam ipse est Deus; quod nobis
post sentiuntur in marg. a 2 passus non a 3 potentia a
mentis om. b experiendis b 4 omnia nitia v 6 ea om. b 7 peritia a
10 ut peritis difwcuntur, f in ras., b 12 praeteritate sed b 13 Bernpiternum
b si erasum b si ipsi se a 14 miseros fuisse ab
15 cantebunt e 16 gratia b 17 ciuitati iocundius a 18 sam deus
m. 2 in marg. b 19 maxim. uere a uesperQ b 21 septima b
23 facit e 26 refecti abpav; perfecti e 27 mque ad 669, 2 uabillla-
cantes uide audientes a sed ictum eritis b 27 nobis nos e
a seductore: Eritis sicut di et recedentes a uero Deo, quo
faciente di essemus eius participatione, non desertione. Quid
enim sine illo fecimus, nisi quod in ira eius defecimus? A
quo refecti et gratia maiore perfecti uacabimus in aeternum,
uidentes quia ipse est Deus, quo pleni erimus quando ipse
erit omnia in omnibus. Nam et ipsa opera bona nostra, quando
ipsius potius intelleguntur esse quam nostra, tunc nobis ad
hoc sabbatum adipiscendum inputantur; quia si nobis ea tribuerimus,
seruilia erunt, cum de sabbato dicatur: Omne
opus seruile non facietis; propter quod et per
prophetam dicitur: Et sabbata mea dedi eis in signum
inter me et inter eos, ut scirent quia ego
Dominus qui sanctifico eos. Hoc perfecte tunc sciemus,
quando perfecte uacabimus, et perfecte uidebimus quia ipse
est Deus.
Ipse etiam numerus aetatum, ueluti dierum, si secundum
eos articulos temporis conputetur, qui scripturis uidentur expressi,
iste sabbatismus euidentius apparebit, quoniam septimus
inuenitur, ut prima aetas tamquam primus dies sit ab
Adam usque ad diluuium, secunda inde usque ad Abraham,
non aequalitate temporum, sed numero generationum; denas
quippe. habere reperiuntur. Hinc iam, sicut Matthaeus euangelista
determinat, tres aetates usque ad Christi subsequuntur
aduentum, quae singulae denis et quaternis generationibus
explicantur: ab Abraham usque ad Dauid una, altera inde
12 Ezech. 20, 12 23 Mt. 1, 2 sq. b deo uero a 3 partici b 4 A quo ..... uacabimus
om. e 6 et ipse b 7 bona opera v 8 quam a b e a v; non p
Domb. 9 ea] et b 10 cum de] ude (sic) e dicetur e 11 seruile
non codd.; eeruile in eo non v ezech. bpv; hiezech. e a; iezech. a
12 prophetam om. b 13 et inter te b 14 perfecto b 15 in cod. e
verba et perfecte
Videor mihi debitum ingentis huius operis adiuuante Domino
reddidisse. Quibus parum uel quibus nimium est, mihi
ignoscant; quibus autem satis est, non mihi, sed Deo mecum
gratias congratulantes agant. Arnen.
v 7 aeptimum] aempiternum omim
diem b deua a 8 porro, in marg. autS, e 10 dominiclls) de
ur
omnibus b dies uelat VIII. dies eternuB b 13 ubi a e alteum
amabimus om. a b 14 uerbis Ecce quod finitur col. 2 f. 289, v in b:
reliqua uerba erit in fine sqq. m.