The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Cum catholici episcopi et partis Donati iussu imperatoris
disputando inter se gestis apud tribunum et notarium Marcellinum
cognitorem habitis contulissent, multum prolixa eorundem
gestorum est facta conscriptio, quamuis posset totum
multo breuius agi. sed qui causam bonam non se habere sciebant,
id egerunt primum quantum potuerunt, ut nec ipsa
collatio fieret et ut prorsus causa ipsa non ageretur. sed quia
hoc obtinere minime potuerunt, id effecerunt multiplicitate
gestorum, ut quod actum est non facile legeretur. unde uisum
est isto breuiario cuncta complecti, ut ad signa numerorum,
quae et in isto breuiculo et in ipsis gestis annotantur, sine
difficultate quisque inueniat quod uoluerit.
Ingressis itaque utrisque partibus primo loco recitatum
est rescriptum imperatoris, quo iussit collationem inter memoratos
episcopos fieri, ut superstitionem manifesta ratio confutaret.
Secundo loco recitatum est edictum ipsius cognitoris,
quod per prouinciam misit, ut conuenirentur utriusque partis
episcopi et intra diem Calendarum Iuniarum conferendi causa
congregarentur Carthagine. in eo edicto basilicas sine iussione
imperatoris reddidit Donatistis, qui se pollicerentur esse uenturos,
ut eo modo eos ad conferendum etiam beneficiis inuitaret.
in eodem etiam edicto obtulit eis, ut alium quem uellent
cum illo iudicem constituerent, iurauitque se hoc iudicaturum
quod ueritas suasisset, et cetera quae ad exhortationem congregationis
illorum eodem continentur edicto.
Tertio loco recitatum est alterum cognitoris edictum,
quod proposuit iam praesentibus apud Carthaginem utriusque
conciliorum noua collectio, tom. IV, pag. 19-245 2 imperatoris] Honorii
15 rescr. imper.] cf. cod. Theodos. VI 3. Mansi pag. 53 et 186
17 edict. cogn.] cf. Mansi pag. 54 27 alt. cogn. edict.] cf. Mansi pag. 57
esset, supradicto die itidem commemorato et constituto, et
admonuit ut ei pars utraque rescriberet, utrum placerent quae
comprehendit edicto.
Quarto loco, cum partis Donati episcopi exigerent proponi
sibi ab aduersariis, qua causa fuissent congregati, cognitor
distulit, ut ex ordine prius omnia recitarentur, quae ante diem
collationis acta fuerant. et recitata est notoria Donatistarum,
in qua dixerunt non sibi placere quod in edicto suo posuit,
ut hi soli ex episcopis conuenirent ad collationis locum, quos
ad ipsam causam peragendam ceteri delegissent, qui omnes
triginta sex complebantur, decem et octo hinc et decem et octo
inde, id est septeni, qui inter se disputarent, et alii septeni,
qui concilio, si opus esset, adhiberentur, et alii quaterni, qui.
gestis custodiendis et conscribendis praeessent; sed petiuerunt
se omnes potius qui uenerant adesse debere, ut eorum numerus
appareret, dicentes quod eos aduersarii paucos esse
mentiti sint. ibi dixerunt ita se omnes uenisse usque ad grauissimos
senes, ut hi soli deessent, quos aduersa ualetudo
corporis impedisset, et cetera quae ipsa notoria continentur.
Quinto loco recitatae sunt litterae catholicorum quas
rescripserunt cognitori, sicut edicto commonuerat, insinuantes
consentire se ad omnia, quae illo edicto fuerant ordinata. in
eisdem litteris etiam se obstrinxerunt et polliciti sunt, si in
parte Donati ueritas eis demonstraretur ecclesiae, non se illic
episcopalem honorem quaesituros, sed consilium eorum secuturos
pro salute christiana; si autem in sua communione
potius ueritas ostenderetur ecclesiae, honores episcopales eis
non se negaturos, et hoc a se fieri bono pacis, ut intellegerent
hi quibus hoc praestaretur, quod in eis catholici non christianam
consecrationem, sed humanum detestarentur errorem.
quodsi plebes duos in una ecclesia episcopos ferre non possent,
8 not. Don.] cf. Mansi pag. 60 21 litt. cath.] epist. 128; extat
magna ex parte etiam Em. 5-7 passim scripsi notaria fv 13 septeni utroque loco scripsi
collato altero Marcellini edicto septem
Sexto loco recitatum est etiam edictum ipsius cognitoris,
quod proposuerat cum supradicta notoria Donatistarum
et supradictis litteris catholicorum, insinuans populo, quae illi
pars utraque rescripserit.
Septimo loco recitatae sunt litterae catholicorum ad
cognitorem datae, quibus Donatistarum notoriae responderunt,
concedentes eis quod petierant, ut uniuersi qui uenerant praesentes
essent in eo loco ubi erat futura collatio, cum tamen
illic ex catholicis episcopis illi soli adessent, quos edicto suo
cognitor definierat, ut, si aliquis tumultus existeret, quod
catholici ualde metuebant, non illis imputaretur qui paucissimi
adessent, sed eis potius qui multitudinem suam praesentem
esse uoluissent. in eisdem litteris etiam tota ipsa causa comprehensa
est, ut ostenderetur ecclesia catholica non esse pars
Donati, sed illa potius, quae per totum mundum fructificaret
et cresceret incipiens ab Hierusalem secundum sacram scripturam,
et quia nihil ei praeiudicarent, quicumque in ea mali
fuissent diuino in fine iudicio separandi, et quia nec in ipsum
Caecilianum maiores eorum aliquid probare potuerunt, qui
iudiciis ecclesiasticis et maxime imperatoris, apud quem ab
eis fuerat accusatus, innocens inuentus et pronuntiatus est.
et quia de iussionibus imperatorum, quae pro catholica constituuntur,
solent facere inuidiam, commemoratum est etiam
de sancta scriptura reges decreuisse in regno suo grauissimas
poenas eis, qui blasphemassent deum; commemorata etiam
8 edict. cogn.] cf. Mansi pag. 63 12 litt. catli.] epist. 129 23 cf.
Luc. 24, 47 31 cf. Dan. 3, 96 add. est v
sunt et ex quibus damnatis quosdam in honoribus integris
susceperunt nec ab eis in schismate datum baptismum destruxerunt,
quod eos, quibus dilationem dederunt Maximiano
communicantibus, dixerunt illius contagio non fuisse pollutos,
et cetera quae eisdem litteris continentur..haec autem omnia
ideo ibi commemorata sunt, ne forte, si secum cogitassent
Donatistae et uiderent, quam malam causam haberet pars
Donati, ad hoc noluissent omnes qui uenerant ingredi locum
collationis, ut pax atque unitas fieret.
Octauo loco cum cognitor inquisisset, utrum, sicut a
catholicis uidebat, ita etiam a parte Donati electi iam essent
qui susceptam causam peragerent, responsum est a parte
Donati, quod iam esset acta a catholicis causa, antequam
esset confligentium statuta persona, propter illas catholicorum
litteras quae totam causam breuiter continebant. deinde instare
coeperunt, ut prius ageretur de tempore de mandato de persona
de causa, tunc ad negotii merita ueniretur. et cum cognitor
interlocutus esset nihil de causa esse mutilatum et
rursus inquisisset, utrum de constituendo numero disputantium
edicto eius paritum fuerit, quia per hos oporteret agi omnia
quae agenda essent, coeperunt Donatistae agere de tempore,
quoniam causa ipsa agi non posset, quia dies praeterisset.
quarto decimo enim Calendarum Iuniarum die completi fuerant
quattuor menses ex die edicti cognitoris, quod ad prouinciam
miserat, sicut interrogatum respondit officium. et quoniam
inter quattuor menses agi causam praeceperat imperator, ideo
diem iam transisse dicebant et petebant, ut tamquam in contumaces
catholicos sententia proferretur, quasi catholici absentes
essent aut Donatistae aliquando ad agendam causam illis
absentibus intrauissent aut admoniti catholici uel euocati defuissent.
ista ergo calumniose et tergiuersatorie, quae nec in
foro iure agerentur, dicebant, nolentes ut aliquid ageretur. sed
scripsi uoluissent fv, cf. cap. 10 extr. 21 hos] hoc /
23 quia] quin f 27 intra v, cf. p. 61, 1. 63, 28 et index \'inter\'
pars utraque consenserit, quamuis etiamsi quaelibet pars adhuc
usque non occurrisset, duos alios menses superesse potuisse,
quos imperator adiunxit trinis edictis fuisse seruandos.
Nono loco, quoniam cognitor superius dixerat de
tempore praescribere, ut causa non ageretur, non episcopalis,
sed forensis potius esse obiectionis, inuenit occasionem pars
Donati, qua diceret nihil ergo secum agi publico iure debere,
sed tantum diuinis scripturis. unde cum quaesisset cognitor,
quid utrique parti de hac re placeret, responsum est a catholicis,
ut iuberet mandatum catholici concilii recitari, ubi electis
disputatoribus agendi modus iniunctus est: ibi posse melius
apparere, quod non forensibus tergiuersationibus, sed magis
diuinis testimoniis ageretur. et aliquamdiu conflictio producta
est, cum catholici instarent recitari mandatum, illi autem
recusarent. sed postea remotis omnibus moratoriis contentionibus
recitari mandatum cognitor iussit.
Decimo loco mandatum catholici concilii recitatum est,
quo electis ad disputandum episcopis catholicae ecclesiae est
iniuncta defensio aduersus criminationes Donatistarum. hoc
mandato iterum, sicut in superioribus litteris, breuiter tota
causa comprehensa est, prius ut causa ecclesiae, quae toto
sicut promissa est terrarum orbe diffunditur, a causa Caeciliani,
qualiscumque illa fuisset, sic distingueretur, ut ostenderetur
malos in ecclesia, qui uel ignorantur uel pro unitate pacis
tolerantur a bonis, non eis ad mala consentientibus obesse
non posse similitudinibus euangelicis et exemplo prophetarum
et ipsius domini Christi et apostolorum et episcoporum et
iudicio ipsorum etiam Donatistarum propter Maximianistas,
deinde ipsius Caeciliani causa non mala fuisse certis documentis
demonstraretur, quibus et ipse et ordinator eius Felix
Aptugnensis, quem in concilio suo criminosius accusauerunt,
mand. cath. conc.] cf. Mansi pag. 7-1 6 alt. non] add. esse f 25 ignoranter f 32 Aptugnensis scripsi
Aptuginensis fv
siue de baptismo siue de persecutione, quae solet
catholicis obicere pars Donati. nam commemorata ibi est iterum,
sicut in superioribus litteris, causa Maximianistarum,
qua demonstrarentur Donatistae suo iudicio cuncta diluisse,
quae obicere catholicis uel de baptismo uel de persecutione
uel de communionis contagione consueuerunt. adiectum est
etiam, ut, si qua etiam nunc episcopis catholicis morarum
interponendarum gratia uoluissent crimina obicer.e, propter
finiendam quae prius urgeret causam audienda et discutienda
postea differrentur. hoc autem, id est ut tota causa et superioribus
litteris et isto mandato comprehenderetur, eo consilio
a catholicis factum est, ne forte, si, ut fama iactabat, aliquas
moratorias praescriptiones Donatistae ingerere conarentur et
forsitan non permissi ab ipsa collatione resilirent, (non) acta
licet breuiter ecclesiae catholicae causa in conscriptione gestorum
legenda remaneret, quam timuisse intellegerentur et ideo
noluisse conferre.
Undecimo loco, cum cognitor interlocutus esset in mandato
catholicorum magis diuina testimonia quam forensia uincula
esse prolata, et iussisset etiam subscriptiones omnium
recitari, conflictus exortus [est] et aliquamdiu productus est,
cum Donatistae exigerent eorum praesentiam, qui mandato
subscripserant, obicientes, quod eis suppositis qui episcopi
non fuerint potuissent fallere cognitorem, quo praesente subscripsisse
legebantur, et quod antiquis cathedris alios episcopos
addiderint, ut numerus augeretur. catholici autem ne sui praesentarentur
resistebant, uerentes ne illi tumultum aliquem
praepararent, per quem prorsus abrumperetur ipsa collatio,
quam fieri Donatistae nolle omnino uidebantur, maxime quando
de tempore, quasi iam causa lapsa esset et audiri non posset,
praescribere uoluerunt. quem tumultum ideo putabantur nondum
fecisse, quia, si fieret, uidebant non posse imputari
scripsi sicut fv 15 non addidi, cf. cap. 7 extr. 17 remanerent
/ 22 est seclusi 29 prorsus] rursus /
fuerat multitudo. sed uoluntati eorum cedentibus catholicis,
ut omnes qui subscripserant ingrederentur, apparuit postea
hoc ideo uoluisse Donatistas, quia existimabant non conuenisse
Carthaginem tot catholicos quot subscriptiones ostendebantur.
hoc autem propterea credidisse putati sunt, quia catholici non
ea pompa qua illi Carthaginem fuerant ingressi et ob hoc eos
paucos uenisse suspicabantur.
Duodecimo loco ingressis episcopis catholicis, quorum
praesentia petebatur, omnes singillatim recitati et in medium
procedentes a Donatistis recogniti sunt uel uicinis suis uel
cum quibus in uno loco erant, et quicumque recitabantur
catholici episcopi ex his locis, ubi non erat pars Donati, satis
et ipsis Donatistis notum erat se ibi non habere collegas uel
communionem suam et esse illic catholicos uel quos nouerant
uel de quibus audierant in suae uicinitate regionis. ita factum
est, ut omnino nullius catholici recitaretur subscriptio, de
cuius praesentia dubitarent. sane cum uentum esset ad nomen
Uictoriani Mustitani catholici episcopi et in medium procedens
respondisset se habere contrarios duos, Felicianum in ciuitate
Mustit-ana et Donatum in loco Turrensi, exegerunt catholici,
ut actis constaret Felicianum in communione esse Primiani;
ipsum enim inter alios cum Maximiano damnauerant damnatorem
Primiani et ordinatorem ipsius Maximiani, quem postea
in integro honore receperant nec destruxerant baptismum in
eis, quos in Maximiani schismate baptizauerat. sed ad interrogationem
catholicorum respondere noluerunt, dicentes non
debere hoc ab eis exigi, et cum iterum pressius exigeretur,
dixerunt iam internae actionis hoc esse. et secundum eos
interlocutus est cognitor, ut hoc quod coeptum fuerat ageretur
et illud, si opus esset, postea quaereretur. in ipsa autem diocesi
Mustitana apparuit et ipsos episcopum alium antiquae cathedrae
addidisse, quod inani inuidia catholicis obiecerant; hoc et.
in aliis locis eos fecisse postea declaratum est.
v
Tertio decimo loco recensitis et recognitis praesentibus
catholicis qui subscripserant cognitor obtulit potens, ut considentes
potius agerent quam stantes. Donatistae autem recusauerunt,
gratias tamen agentes, quod talibus senibus obtulisset
consessum, et in ea recusatione multa dicentes in laudem suam
et in laudem ipsius cognitoris, quae legat qui uoluerit in conscriptione
gestorum. pertinet enim ad rem, quomodo quem
sic laudauerunt, ut dicerent honorificum iustum reuerentem
benignum, causam tamen, propter cuius actionem
tam multi conuenerant, apud eum agi nolebant.
Quarto decimo loco mandatum etiam Donatistarum
prolatum et recitatum est breuiter factum, ut hi quos elegerant
agerent uelut aduersus traditores et persecutores suos. recitata
sunt etiam eorum nomina, cum hoc catholici fieri petissent,
ut constaret, utrum apud Carthaginem praesentes subscripserint.
sed Donatistae multo instantius hoc ut fieret
cognitori extorserunt, ut eorum quoque numerus appareret,
quod se magna intentione uelle monstrabant. in ea sane recitatione
inuenti sunt quidam, pro quibus absentibus alii subscripserunt.
inuentus est etiam unus, qui cum suo nomine
recitato non responderet, dixerunt eum in itinere esse defunctum.
et cum quaererent catholici, quomodo potuerit apud Carthaginem
subscribere qui fuerat in itinere defunctus, illi diu
fluctuauerunt perturbati et nescientes quid responderent. nam
primo dixerunt non de ipso, sed de alio fuisse suggestum. et
cum catholici putassent de alio, id est de clerico, eos dicere,
qui pro mortuo subscribere potuit, quaesitum est, utrum clericus
suo nomine an illius pro mortuo subscripserit. sed postea
responderunt ipsum quidem subscripsisse praesentem, cum
octauo Calendas Iunias mandatum fieret, sed quoniam aeger
subscripserat, remeantem ad propria in itinere defecisse. quo
audito catholici petierunt superiora eorum uerba recitari, ut
ipsa uarietas deprehensa claresceret. quod cum factum fuisset
et appareret, quaesiuit cognitor, utrum saltem sub dei
v 11 loco] hoc f 15 subacripseriiit Engelbrecht
subscripeerant fv 28 postea] potius /
praesentibus mandauerunt ut subscriberent. ubi uehementius
perturbati responderunt: quid, si se alius pro eodem opposuit?
hanc eorum falsitatem deprehensam iudicio dei relinquens
iussit cetera nomina recitari, quibus recitatis quaesiuit
de numero episcoporum partis utriusque. respondit officium
nomina Donatistarum episcoporum esse ducenta septuaginta
nouem annumeratis etiam illis, pro quibus absentibus alii
subscripserant, computato et illo defuncto. catholicorum autem
omnium praesentium nomina esse constitit ducenta octoginta
sex. uiginti enim non subscripserant, qui tamen suam exhibentes
praesentiam et in medium procedentes, nisi quos infirmitas
corporis illic apud Carthaginem tenuit, praesentibus gestis se
mandare et consentire professi sunt. in loco ergo collationis,
hoc est in thermis Gargilianis, quia ipse postea locus placuerat,
ex his catholicis, qui mandato subscripserant et qui praesentes
gestis mandauerant, hi soli defuerunt, qui illic apud Carthaginem
incommoda ualetudine tenebantur. ex his autem, quorum
nomina Donatistarum subscriptio continebat, non solum
illi deerant, quos apud Carthaginem aegrotare responderant,
sed etiam illi, pro quibus absentibus, id est apud Carthaginem
non constitutis, alii subscripserant. quoniam itaque se Donatistae
de numerositate iactabant, excepto eo, quod catholicos
plures uenisse Carthaginem constitit, dictum est a catholicis
alios episcopos centum uiginti non uenisse Carthaginem, quod
quidam eorum senectute, quidam infirmitate, quidam diuersis
necessitatibus (sint) impediti. quod cum audissent Donatistae,
responderunt etiam suos multo plures non uenisse Carthaginem
et multas esse apud se cathedras uiduatas episcopis, cum in
sua notoria, quam cognitori dederant, apertissime dixerint
usque adeo se omnes uenisse Carthaginem, ut nec grauissimos
senes aetas et labor potuerit deterrere, eosque solos non
f 2 manduuerit / 3 se scripsi et fv, cl. Post gesta
23, 40 oppoauit
Quinto decimo loco egressis omnibus, qui iam superfluo
praesentes erant, et remanentibus eis, quos necessarios
utrique delegerant, in perendinum diem collatio dilata est
utrorumque consensu, quoniam dies praesens iam uidebatur
emensus.
Primo loco, cum die intermisso ad memoratum locum,
sicut placuerat et constitutum fuerat, conueniretur, obtulit
consessum iterum cognitor, deprecans ut fieret. et mox catholici
consederunt, Donatistae autem recusauerunt. in qua recusatione
inter cetera id quoque dixerunt, quod scriptum sibi
esset cum talibus non sedere. ad hoc catholici, ne morae
fierent, tunc non responderunt, sed opportuniore loco in tertii
diei collatione. tunc ergo etiam ipse cognitor stando se cogniturum
esse respondit.
Secundo loco recitata est notoria, quam pridie dederant
petentes, ut sibi mandatum catholicorum ederetur, quo
primo loco] cf. Mansi pag. 167 25 cf. Ps. 25, 4 26 cf. III
9, 18 29 notoria] cf. Mansi pag. 169 scripsi sit fv 13 aegrotare coni. v, cf. III 8, 13 extr. commemorasse
ausi sunt 15 remanantibus f 19 Secandi diei collatio f
exceptores cum conscriptione gestorum occurrere non ualerent,
et responsio cognitoris in eandem notoriam, qua iussit fieri
quod petebant.
Tertio loco cum quaesisset cognitor, quid etiam de
subscriptionibus responderent, id est utrum eis placeret quod
edicto proposuerat, ut prosecutionibus suis quisque subscriberet,
et respondissent catholici iam se in hoc consensum
suum litteris expressisse, illi se multum moueri dixerunt,
quod hoc consuetudo non haberet. et cum cognitor interrogasset,
utrum eis sufficerent quot dati fuerant gestorum conscribendorum
ex utraque parte custodes, dilationem petere
coeperunt, ut sibi conscripta gesta ederentur et tunc responderent.
hic ortus est diuturnus conflictus cum eis, cum consensus
eorum, quo placuerat ut illo die res ageretur, saepe
recitaretur ex tabulis. et cum se notas ignorare dicerent, petentes
ut prius eis ederentur gesta conscripta, cognitor iussit,
ut, quod eorum notarii exceperant, perlatis codicibus, qui signati
custodiebantur, eis recitaretur, ne contra suum consensum
uenirent. cumque et ipsi saepe de gestorum editione causarentur,
quod exceptores non occurrissent gesta conscribere,
etiam hoc eis responsum est, quod notoria sua ideo se petisse
dixerant edi sibi catholicorum mandatum, ut ad praesentem
diem instructi occurrerent, quia exceptores occurrere cum
gestorum editione non possent. ubi non inuenientes quod dicerent
uoluerunt iterum praescriptionem diei refricare, de qua
fuerat eis satis superque responsum et inde iam fuerat primo
die transitum. sed tunc eis catholici etiam ad hoc responderunt,
quod non solum in edicto cognitoris Calendarum Iuniarum
dies constitutus legeretur, sed etiam ipsi octauo Calendas
Iunias suum mandatum conscripsissent, cum iam transisset
dies, quo dicebant agi debuisse causam, id est quarto decimo
Calendas Iunias. dictum est etiam ipsum Primianum ad
coni. v eadem notaria fv 11 sufficerent quot
scripsi aufflceret quod fv, cf. 14 19 recitarentur / 25 quid v
dicta sunt, quod audierant eos etiam in populo suo de
hac re inuidiose locutos; et tamen inter haec omnia illi in
petenda dilatione uehementissime perstiterunt. quod cum uidissent
catholici ad hoc eos diu nugari, ut gesta multis uerbis
onerarentur, petierunt cognitorem, ut eis quam petebant dilationem
concederet. et concessa est sex dierum dilatio respondentibus
exceptoribus, quando editio gestorum posset occurrere,
et illis promittentibus, cum gesta edita fuerint, se suis prosecutionibus
subscripturos.
partibus primo loco utrum edita eis gesta fuerint cognitor inquisiuit.
respondit officium se ante diem quam promiserat edidisse,
quod ex utriusque partis cautionibus probaretur. et recitatae
sunt cautiones, quibus constitit catholicos accepisse gesta octauo
Idus Iunias hora diei quinta, Donatistas autem eodem die tertia.
iam proponi, dictum est a catholicis olim se agere uelle
principale negotium et hoc esse, ut crimina, quae solent Donatistae
dicere in ecclesiam toto orbe diffusam, si possent,
probarent. responsum est a Donatistis, ut prius quaereretur
qui essent qui agerent, ut morae fierent de discussione personarum.
de qua re cum diu confligeretur, catholicis recusantibus
et ut remotis superfluarum morarum tergiuersationibus
ad causam ueniretur uehementer instantibus, contra Donatistae
obnixissime contendebant, ut personae discuterentur, et flagitabant,
ut exprimerentur qui petissent ab imperatore istam
fieri collationem. uolebant enim, ut constaret catholicos esse
petitores, ut ex forensi iure possent discutere personas petitorum,
cum iam in actione prima recitatum fuisset catholicorum
mandatum, ubi se ostendebant non petitores esse, sed
v 9 cum gesta] congesta f
obicere solent; cum ipsi prius exegerint, ut ecclesiae causa
non forensibus formulis, sed magis diuinarum scripturarum
testimoniis ageretur, confessique fuerint lecto catholicorum
mandato scripturis sanctis eos ecclesiae causam firmare uoluisse,
seque ex eadem diuinae legis auctoritate uicissim acturos
esse promiserint. tunc ergo quasi obliti, quid exegerint et
quid etiam ipsi polliciti fuerint, cum de ecclesiae criminatione
et purgatione catholici proposuissent agi oportere, coeperunt
personas quaerere petitorum, ut eas possent ex forensi iure
discutere. contra ergo catholici resistebant et propter praescindendas
moras, quas eos et praeparare audierant et innectere
iam uidebant, perseueranter instabant, ut ecclesiae causa
potius ageretur. in conflictu peruentum est, ut imperatoris
praeceptum, quo collationem iussisset fieri, legeretur, ut eo
modo petitorum persona constaret. uidebatur enim et cognitori,
ne quid Donatistis etiam de ipso iure forensi ueluti iusta
poscentibus negaretur, prius petitorum constituendas esse personas.
praecepto ergo imperiali recitato collationem petisse
catholicos declaratum est eamque esse concessam. tunc Donatistae
etiam preces, quibus ab eis illa collatio petita est,
postulare coeperunt. hic cum eis ipse cognitor responderet in
pragmatico rescripto preces inseri non solere, ad id se conuerterunt,
ut mandatum catholicorum, quo mandauerant peti.
ab imperatore collationem, eosdemque legatos, quos ad hoc
impetrandum miserant, sibi ederent atque proderent, asserentes
discutere se debere quae mandata sunt, atque ibi inuenire
posse [mandata catholicorum] quae de illis imperatori locuti
sunt. hoc cum intellegerent catholici ad hoc inquiri, ut inuenirentur
occasiones, quibus prolixi temporis morae ac dilationes
ingererentur, asserebant omnino quod peterent ad causam
non pertinere, quandoquidem collationem ab eis petitam ipse
imperator apertissime ostenderet, qui cognitorem dederat, ut
f 28 mandata catholicorum deleui 83 qui] cui f
ut remotis omnibus morarum interpositionibus et aliarum
interponendarum inquisitionibus id potius ageretur, quod ea
collatione agi ab imperatore praeceptum est, quam et petitam
ab illo et concessam esse constabat.
potius esset, pauca ab utraque parte inuicem dicta et obiecta
sunt, et iussum est principali causae potius reseruari. et post
aliquanta identidem cum catholici nominis facta mentione
dicerent Donatistae apud se potius esse catholicam, interlocutus
est cognitor se interim sine cuiusquam praeiudicio non
posse aliter appellare catholicos, quam eos appellauit imperator
a quo cognitor datus est, illos autem, quanto magis se esse
catholicos dicerent, tanto magis iam causam ipsam remotis
morarum interpositionibus agere debere, in qua probare possent
se potius esse catholicos. hic Donatistae post tantas moras
et tot interlocutiones cognitoris contra eos prolatas, exigentis
ut causa potius ageretur atque testantis de legatorum personis
uel mandato, quod eis iniunctum est, nec ad causam aliquid
pertinere nec sibi aliquid ut hinc requireret fuisse praeceptum,
dixerunt, ut, si in legatis uel mandato quod eis datum est
manifestando noluissent catholici obtemperare iudicatis, saltem
hoc responderent, utrum loco petitorum consisterent, multum
mirantibus catholicis, cur eos Donatistae dixerunt in edendo
legatorum mandato non parere iudicatis, cum potius contra
ipsos tam multis interlocutionibus cognitor pronuntiauerat.
interrogauerunt ergo catholici, quibus iudicatis non paruerint,
et Donatistis ad hoc non respondentibus interlocutus est cognitor,
ad illud, quod de loco petitoris Donatistae quaesierant,
catholici responderent. et responderunt se hoc proponere, ut
crimina, quae solent Donatistae communioni eorum obicere,
uel probentur uel diluantur, ut possit Donatistarum separatio
uel defendi uel corrigi. tunc cognitor cum responsionem a
Donatistis exigeret, responderunt Afros, qui se catholicos
scripsi urgebantur fv
ecclesiam, de qua sibi nihil debere praeiudicari, cum inter
Afros hoc negotium uentiletur, et expectare potius ecclesiam
transmarinam, ut qui uicerint ipsi ad eam pertinere uideantur
et ipsi habeant catholicum nomen; sed in fine prosecutionis
suae rursus de persona petitoris ut sibi responderetur postulauerunt.
hic catholici ad utrumque breuiter responderunt,
et quia de personis iam primo et secundo iudicio quaestio
fuerit terminata, et quia ecclesiae toto orbe diffusae, cui testimonium
perhibet scriptura diuina, ipsi, non Donatistae communicant,
unde catholici merito et sunt et uocantur. Donatistae
autem responderunt non catholicum nomen ex uniuersitate
gentium, sed ex plenitudine sacramentorum institutum, et
petiuerunt, ut probarent catholici sibi communicare omnes
gentes. quod catholici cum gratissime acciperent et peterent,
ut hoc probare permitterentur, rursus illi de mandato illo,
quod legatis iniunctum edi sibi petiuerant, quaestionem refricare
coeperunt et a causa ecclesiae, quae iam in medium discutienda
peruenerat, iterum resilire, modo mandatum supradictum petendo,
modo de petitoris persona ut constaret instando, modo ut\' de his
ipsis quae petierant iudicaret cognitor exigendo, de quibus iam
totiens fuerat interlocutus et eos illa frustra petere pronuntiauerat.
edi sibi mandatum, quod legatis iniunctum est, quia, id quod
sufficiebat ad causam, collationem petitam concessamque constabat,
non ei tamen uidebatur iniuste illos petere, ut petitoris
persona constaret. catholici autem uidentes, quod iam sibi
fuerat antea nuntiatum et hoc eorum intentione satis intellegebant,
non ob aliud Donatistas personas quaerere petitorum,
nisi ut liceret eis personarum discussione longissimas temporum
et dilationum moras ingerere, quoniam uehementer nolebant,
ut perueniretur ad causam, in qua se nihil habere
an ecclesiae? 3 exspectari v, cf. Post gesta 28, 48 18 medio f
22 toties v (passim) 25 confessamque f 31 ingerere scripsi inserere
fv, cf. p. 51, 31 et index s. u. ingero
sciebant: hoc ergo uidentes catholici noluerunt personam
suscipere petitorum, asserentes non se obicere crimina sed
obiecta defendere, quae cum defendissent et falsa esse demonstrassent,
consequenter eos apparere qui sint et quanta iniquitate
se ab unitate diuiserint. hic Donatistae asserebant, quocumque
modo etiam de ipsis criminibus quae uellent diluere
ultro catholici cogerent sibi aduersarios respondere, petitorum
eos habere personam. sed catholici respondebant ad hoc se
petisse collationem, non ubi obicerent diluenda sed ubi obiecta
diluerent, quoniam et mandatum Donatistarum aduersus traditores
et persecutores factum erat et uerba Primiani, quando
prius a catholicis de collatione conuentus est, crimen eis eum
obicere testabantur, ubi dixerat: indignum est ut in unum
conueniant filii martyrum et progenies traditorum,
et quamuis tunc conferre noluisset, postea tamen in iudicio
praefectorum se audiri et discuti uelle dixerat. quem eorum
de collatione consensum tenentes catholici hoc ut fieret ab
imperatore petiuerant.
Tunc iussit eos cognitor obiecta a se crimina iam probare
nec de petita collatione personam petitoris ostendi, si
etiam utrique petisse probarentur. hic Donatistae identidem
petere coeperunt, ut de persona pronuntiaret. et pronuntiauit
cognitor dicens, si collationem pars utraque petiuisset, eum
esse petitorem qui crimina obiceret. et exegerunt Donatistae,
ut probaretur a catholicis, utrum collationem utrique petiuerint.
ubi cognitor cum dixisset: hoc catholici probare debebunt,
ortus est iterum moratorius conflictus de catholico
nomine et Donatistarum et Caecilianistarum. deinde obtulerunt
catholici gesta habita in iudicio praefecturae, quibus probarent
etiam Donatistas collationem petisse. quae cum iussisset cognitor
recitari, rursus illi ad praeterita redierunt et de his ut
pronuntiaret cognitor flagitare coeperunt, de quibus totiens
quod sibi ut ederetur totiens superfluo postulauerant. hoc
autem agebant, quantum intellegebatur, timentes, ne gesta
praefectoria legerentur, ubi suam causam quibusdam inconsideratis
et temerariis responsionibus uulnerauerant. diu itaque
conflictatum est ab eis et maxime cum ipso cognitore, cum
ipsi peterent edi sibi mandatum legatis iniunctum aut pronuntiaret
eos hoc superfluo petiuisse, ille autem et pronuntiasse
se diceret et pronuntiaret hoc omnino ad praesens non pertinere
iudicium, ubi declararetur imperialibus litteris, quid
petitum esset quidue concessum. et tandem aliquando ad iussum
eius coeperant gesta praefectoria recitari. quorum gestorum
cum dies et consules fuissent recitati, continuo rursus
Donatistae interruperunt et eadem illa praeterita poscere coeperunt.
sed cum cognitor interloqueretur debere gesta recitari,
ut de petitoris persona constaret, illi contra ab initio coeperunt
dicere esse gesta priora, quae deberent potius recitari.
contra a catholicis dictum est ideo illos nolle, ut gesta praefectoria
legerentur, quod in eis prosecutiones proprias formidarent.
uicariae praefecturae, ubi catholici petierant eos actis municipalibus
conueniri, ut collatione utrorumque facta error de
medio tolleretur, longe antequam ipsam collationem ab imperatore
petiuissent, et his gestis catholicos uolebant ostendere
loco assistere petitorum, quia illic eos dixerant haereticos
multa contra diuinas leges humanasque committere. contra
hoc catholici dicebant ideo se etiam tunc flagitasse collationem,
ut contra eorum crimina pro ecclesia responderent.
itaque petiuerunt saepius. ut, si ea gesta recitanda essent,
quae priora esse constaret, illa potius legerentur, ubi Donatistae
primitus causam Caeciliani ad imperatorem Constantinum
per Anullinum proconsulem accusando miserunt, recitatisque
gestis, quae ipsi proferebant, non sunt recitata illa, quae apud
scripsi Amillinum f Anulinum v
ut, si propterea gesta quae Donatistae protulerant
praelata sunt gestis quae a catholicis prolata fuerant, quia
priora reperta sunt, ut ipsa potius recitarentur, saltem post
ipsorum recitationem recitarentur etiam illa longe priora, ubi
eos appareret in hac tota causa quae agebatur primitus accusatores
extitisse per proconsulem apud imperatorem. ista ergo
ne recitarentur uehementer Donatistae obluctabantur multis
et multiplicibus prosecutionibus resistentes, sicut ebluctati
fuerant et extorserant, ne illa praefectoria legerentur. in hac
autem obluctatione saepe repetebant illud iam detritum et
tot interlocutionibus cognitoris repulsum de mandato legatorum
sibi edendo. repetebant etiam quaestionem, quae fuerat iam
ante transacta, utrum testimoniis legis an publicis gestis
catholici agere mallent, et dicebant, ut, si testimonia diuinae
legis eligerent, facerent omnium legum publicarum gestorumque
iacturam, si autem publicis legibus et gestis agere potius
uellent, omitterent diuina documenta. et tamen, si hoc eligerent
catholici, ut publicorum gestorum documentis potius
agerent, dicebant se Donatistae nec hoc permissuros, ut ea
quae a catholicis offerebantur gesta legerentur, eo quod haberent
ualidam temporis praescriptionem, illam scilicet de qua
eis fuerat sufficienter et a catholicis et ab ipso cognitore
responsum, quia ipsam causam lapsam et agi iam non posse
dicebant, quia dies transierat, quo menses quattuor complerentur.
uehementer enim eos timere apparebat, ne gesta legerentur,
quibus doceretur a maioribus eorum Caecilianum apud
imperatorem primitus accusatum et deinde iudiciis et ecclesiasticis
et imperialibus absolutum atque purgatum, hoc est
ne ipsa causa omnino propter quam uentum fuerat ageretur,
ubi se euidentissime superari posse sentiebant. sic autem
nolebant et timebant, ut hoc etiam confiteri cogerentur, dicentes
quod sensim, id est paulatim inducerentur in causam et ad
gesta 25, 43-44 3 a om. v 7 exstitisse v
non de inanibus et moratoriis praescriptionibus, sed de ipsius
causae ueritate confiderent.
ad causam perueniretur, quo eos prorsus nolle peruenire cernebant,
respondebant tamen iterum atque iterum eisdem ipsis,
quae illi totiens iam transacta repetebant. et quoniam duo
erant quae in medium uenerant, unum de editione mandati,
quod legatis iniunctum est, alterum, utrum diuinis testimoniis
an gestis publicis catholici agere mallent, de mandati illius
editione et catholici responderunt non ad eos neque ad praesentem
causam omnino pertinere, et ipse cognitor quod saepius
pronuntiauerat iterum pronuntiauit, legatorum personam et
mandatum quod susceperunt omnino se non posse discutere
et ab eo quod sibi iniunctum est non debere discedere, quandoquidem
satis apparebat imperialibus litteris, quibus iudex
huic causae fuerat constitutus, collationem ab imperatore concessam.
de illo autem altero, ubi quaerebant quid eligerent
catholici, utrum diuina documenta an gesta publica, saepius
catholici responderunt, si Donatistae hominum crimina non
obicerent, quae uelut traditoribus obicere consueuerunt, sed
tantummodo id quaereretur, quae uel ubi esset ecclesia, nihil
se acturos publicis gestis, sed scripturarum diuinarum tantummodo
testimoniis, si autem in illa hominum accusatione et
criminatione persisterent, quia et ipsi ista nisi talibus gestis
demonstrare non possent, sine dubio et catholicos huiusmodi
crimina gestis publicis defensuros; aliter enim ista nec accusari
poterant nec defendi. haec eis saepius et a catholicis et
ab ipso cognitore repetita et inculcata sunt, multis et uariis
modis multarum prosecutionum illis ad eadem redeuntibus
et eadem repetentibus, ne ageretur causa et ne gesta legerentur,
quae iam in manibus esse cernebant. sed aliquando
uicit cognitor tam longas obstinationes et iussit recitari, quae
a catholicis data sunt, et coepit tandem agi causa, propter
om. f 28 poterunt susp. Engelbrecht
factum est, ut, cum Donatistae propterea quaererent
petitoris personam, ne perueniretur ad causam, ipsa inquisitio
petitoris subito in medium mitteret causam.
Anullini proconsulis ad imperatorem Constantinum; quam quaerentibus
Donatistis unde prolata sit, catholici responderunt in
archiuo proconsulis, si dubitarent, esse quaerendum. in qua
relatione euidentissime continetur ipsos primitus ad imperatorem
Constantinum per memoratum proconsulem ea quae
Caeciliano crimina obiciebant accusando misisse. qua perlecta
Donatistae quaerere coeperunt, quem sibi catholici dicerent
patrem. quibus cum ab eis esset responsum secundum euangelium,
ubi scriptum est: n e uobis dicatis patrem in
terra; unus est enim pater uester deus, etiam hoc
audito nihilominus quaerere coeperunt, utrum eis Caecilianus
pater esset an mater. cum iam dictum fuisset a catholicis nec
patrem sibi eum esse nec matrem, sed fratrem siue bonum
si bonus esset, siue malum si malus esset, quia et malus
propter sacramenta communia frater esset, hinc aliquanto
diutius conflixerunt Donatistis eadem repetentibus et catholicis
eadem respondentibus. nam et hoc obiecerunt Donatistae, quomodo
diceret apostolus: et si multos paedagogos habetis
in Christo, sed non multos patres; in Christo
enim Iesu per euangelium ego uos genui, et responsum
est a catholicis hoc honorificentiae causa dictum propter
euangelicum mysterium, quod dispensabat apostolus; nam patrem
ad fidem salutemque aeternam non esse nisi deum. neque
enim posset contrarium Christo apostolus loqui, ut, cum ille
diceret: ne uobis dicatis patrem in terra; unus enim
pater uester deus, contra apostolus tamquam resistens
uerbis Christi patrem se diceret eorum, quibus annuntiauerat
relatio Anullim] cf. Gesta tertiae cognitionis cap. 220 (Mansi
IV 227) 14. 30 Matth. 23, 9 23 I Cor. 4, 15 scripsi Amilini / Anulini v 27 mysterium scripsi coli.
I Cor. 4, 1 otzovojjLooc fj-Dorrjptiuv ministerium
Quaesierunt etiam quis ordinauerit Augustinum, nescio
quas, sicut iactabatur, calumnias praeparantes. ubi cum eis
intrepide responderet a Megalio se ordinatum, qui tunc fuerit
primas episcoporum in Numidia ecclesiae catholicae, et urgeret
instanter, ut iam proferrent quae praeparauerunt, ut ibi etiam
calumniosi demonstrarentur, illi intentionem in aliud detorserunt,
redeuntes ad Caeciliani personam, quam dicebant catholici
ecclesiae non obesse, etiamsi uera eius crimina monstrarentur,
et tamen etiam ipsa non posse uera monstrari.
ab uniuerso concilio suo se accepisse dicebant, quibus responderetur
mandato catholicorum, quod primo die actionis fuerat
allegatum et die sequenti, antequam ad secundam actionem
die tertio ueniretur, data notoria Donatistae edi sibi poposcerant,
ut instructi possent ad cognitionem uenire. et fortasse
propter has litteras diligenter scribendas etiam ipsa secunda
actione dilationem petiuerunt, quae illis sex dierum concessa
est. quarto itaque loco haec acta sunt. lectae sunt supradictae
litterae Donatistarum, quibus conati sunt respondere mandato
catholicorum, quod gestis primae actionis insertum est. cui
mandato non eos potuisse respondere inueniet, qui utraque
legere et considerare uoluerit: primum quia testimonia ex
lege et prophetis et psalmis et apostolicis atque euangelicis
litteris deprompta, quibus ostenditur ecclesia catholica per
totum mundum diffundi incipiens ab Hierusalem, unde in propinqua
et longinqua crescendo etiam in Africam uenit et in
alia loca et ciuitates, per quas primitus dilatata est, in quibus
multae ecclesiae ad ipsam unicam pertinentes apostolico labore
fundatae sunt, quibus Donatistas non communicare manifestum
collegit et uberrime explicauit Morelius catholicae fv 16 notoria sic fv 23 inueni
et f 24 primum] comperiet f 29 dilata f
uoluerunt, nec aliquod testimonium in tam prolixa epistula
sua proferre ausi sunt de scripturis sanctis, quo assererent
ecclesiam partis Donati esse praedictam et praenuntiatam,
sicut tam multa catholici protulerunt pro ecclesia cui communicant,
quae incipiens ab Hierusalem toto orbe diffunditur.
has ergo partes testimoniorum tantorum cum omnino non
attigissent, sed tamquam in illo mandato catholicorum, cui
respondere uidebantur, dicta non fuerint praeterissent, illud
ostendere temptauerunt prolatis multis testimoniis diuinarum
scripturarum, quod ecclesia dei non cum malorum hominum
commixtione futura praedicta sit. et tamen postea cum ad
euangelicam similitudinem uenissent, quam catholici in mandato
suo posuerant de retibus in mare missis, quibus congregari
dixit dominus omnia genera piscium et bonos a malis in litore,
hoc est in fine saeculi separari, etiam ipsi fassi sunt in ecclesia
esse permixtos saltem occultos malos, zizania uero inter triticum
non in ecclesia, sed in ipso mundo permixta dixerunt,
quoniam dominus ait: ager est hic mundus. de area sane,
cui paleam catholici dixerant usque ad tempus uentilationis
admixtam, tamquam omnino in euangelio nihil tale scriptum
sit, exponere similitudinem istam ne conati quidem sunt, sed
quasi hoc a se ipsis catholici dixerint, eam tantummodo reprehenderunt
uelut ex testimonio Hieremiae prophetae, qui
ait: quid paleis ad triticum?, non attendentes unde hoc
ille dixisset. non enim aiebat de ecclesia, sed de diuinis prophetarum
uisionibus et humanis somniis, ne ullo modo compararentur.
illam quoque similitudinem de ouibus et haedis,
qui simul pascuntur et in saeculi fine segregabuntur, quam
inter alias catholici ex euangelio posuerant, omnino attingere
noluerunt. neque enim poterant illic dicere etiam haedos a
Matth. 25, 32-33 scripsi nec fv; at Aug. ipse nec-quidem in his operibus nusquam
dixit
Item cum catholici in mandato suo, uolentes ostendere
toleratos a bonis in ecclesia malos nec bonos malorum contagione
pollutos, commemorassent exempla prophetarum et
ipsius domini Christi et apostolorum et post haec etiam bonorum
episcoporum et iudicium ipsorum quoque Donatistarum, qui
quosdam suorum in Maximiani schismate positos negauerunt
Maximiani contagione pollutos, illi in suis litteris ad haec
respondere conati de prophetis et de domino Christo et apostolis
quodcumque dixerunt, de episcopis autem et Maximianistis
siluerunt. in episcopis enim premebantur auctoritate
Cypriani, cuius uerba ex epistula eius prolata catholici in suo
mandato posuerunt, quibus manifestissime ostendebatur et
praecepisse, ut pro unitate in ecclesia mali tolerarentur nec
propter ipsos ecclesia relinqueretur, et quosdam collegas suos
etiam ipsum, a quorum malis moribus longe abhorrebat et
de quorum factis pessimis non tacebat, in ecclesia tolerasse.
huius ergo auctoritate oppressi Donatistae cum de prophetis
et domino Christo et apostolis aliquid dixissent ad hoc tamen,
non tolerandos in ecclesia permixtos malos, de episcopis
omnino nihil dicere uoluerunt. et tamen etiam de Iuda traditore
et de his, quos Paulus tolerauit per inuidiam Christum
annuntiantes, ipse Cyprianus sic intellexit, sic scripsit,
quemadmodum ea catholici in suo mandato posuerunt,
quod et dominus ludam ad exemplum malorum in ecclesia
tolerandorum pertulerit et Paulus eos, de quibus talia dixit,
non extra, sed intra ecclesiam sustinuerit. de Maximianistis
autem quid responderent, cum adhuc homines uiuerent, de
quibus possent apertissime facillimeque conuinci? proinde ad
illud, quod in mandato suo catholici dixerant, eosdem
6, 71-72 27 cf. Phil. 1, 15-18 scripsi iudicio fv, cf. I 10 et Mandatum catholicorum
4 extr.
De ipso etiam baptismo, quod in illo mandato a catholicis
dictum est apostolum de quibusdam dixisse: ueritatem
in iniquitate detinent, ut ostenderetur fieri posse, ut non
destruenda ueritas in destruenda iniquitate teneatur, aut non
intellexerunt aut id, quod ipsi intellexerant, ne ab aliis intellegeretur,
uerbis suis obscurare uoluerunt, dicentes hoc apostolum
de gentilium errore dixisse, quasi ad rem pertineat
de quorum errore dixerit, cum tamen ostenderit posse ueritatem
in iniquitate detineri, ut, haec duo cum in uno homine
inuenta fuerint, et approbetur ueritas et iniquitas corrigatur,
sicut catholica facit, cum agnoscit in Donatistis et amplectitur
sacramenti ueritatem, detestatur autem in eis et corrigit haereticam
iniquitatem. et illud, quod a catholicis in mandato
dictum est, non ideo destruendum baptismum Christi, quia
eum etiam haeretici tradunt, sicut non ideo negandus est
Christus, quia eum etiam daemones confitentur, similiter aut
non intellexerunt aut obscurare uoluerunt, dicentes catholicos
contra martyres locutos, non tamen exprimentes quos martyres
dicerent, dicentes etiam eos daemoniis uelle communicate
ubi haec uberius explicantur. pr. in om. f
quamuis in eorum consecratione inuentus baptismus non destruatur,
sicut anathematur iniquitas daemonum, quamuis in
eorum confessione auditum nomen domini non negetur.
De persecutionibus etiam, quas perpeti se queruntur,
multa in suis litteris posuerunt nec tamen respondere ausi
sunt ad illud, quod in mandato catholicorum dictum est, quod
ipsi primitus apud Constantinum imperatorem accusauerunt
Caecilianum, qui de imperatorum legibus conqueruntur, (in)
inuidiam catholicorum exaggerantes siue mortes, quas eorum
circumcelliones sibimet ipsis inferunt, siue omnia, quae non pro
communione Donati, sed pro sceleribus, quibus uiolenter saeuiunt
nefarieque uiuunt, per leges publicas disciplinasque patiuntur,
sicut etiam de oppido Bagaitano commemorasse ausi sunt,
ubi manifestatum est, quanta mala commiserint et quam minora
perpessi sunt.
Ad illud quoque in catholicorum mandato, quod dictum
est de purgatione et absolutione Caeciliani et Felicis Aptugnensis,
de quorum criminibus apud imperitos solebant catholicis
magnam inuidiam concitare, cum illic tota causa propter
quam uenerant uersaretur, nihil omnino respondere in tam
prolixis litteris uoluerunt, quia et in eo quod dicebant et diuinis
testimoniis uelut astruebant, non esse malos in ecclesia
tolerandos, sed ab eis recedendum propter contagium peccatorum,
ita se dicere demonstrabant, ut tamen ignoratis peccatis
alienis neminem maculari posse faterentur. hoc enim et de malis
piscibus dixerant, quod, sicut illos latentes in fluctibus quamuis
iam inter retia non uident piscatores, sic latentes malos in
ecclesia nesciunt sacerdotes et ab eis ideo minime polluuntur.
nec tamen uel leuiter uel tenuiter in tam prolixis et tanta
dilatione accepta conscriptis litteris probare conati sunt, quod
maxime in mandato catholicorum commemoratum est, ut
1 et S anatheraatizatur fv, correxi 7 in om. f 9 in add. Morelius
14 Uagaitano fv 18 Aptugnensis scripsi Aptuginensis fv 28 intra v
est, sed etiam ecclesiae, quae per omnes gentes usque ad
terrae terminos dilatatur, ea probari et innotescere potuisse,
ut consequenter saltem secundum ipsos posset cognitorum
peccatorum contagione maculari.
uoluit cognitor, ut etiam quae catholici recitanda dederant
legerentur. sed Donatistae ad ea quae scripserant ut responderetur
flagitare coeperunt, quod et catholici magis uolebant,
ne illae litterae sic manerent, quasi eis non potuerit responderi.
incipientibus ergo catholicis respondere Donatistae interrumpere
et obstrepere coeperunt, ne perpetuus respondentis sermo decurreret,
sicut eorum litterae nullo interpellante. fuerant recitatae.
uolentibus ergo catholicis diuina testimonia, quae ipsi
posuerant, et ea, quae illi commemorauerant, ostendere quemadmodum
essent accipienda, ne inter se deprehenderentur esse
contraria, cum essent utraque diuina et utique consona, non
dissona esse deberent, primitus de areae similitudine coeperunt
dicere. tunc Donatistae interrumpentes dixerunt, quod de area
non legeretur in euangelio scriptum. cumque expressius a
catholicis locus euangelii commemoraretur, rursus interrumpendo
dixerunt occultos malos dictos esse paleam postea uentilandam.
inde inter strepitus et interruptiones eorum de zizaniis
et tritico dissensio nata est propter mundi nomen, quod
Donatistae nolebant intellegi ecclesiam, quia scriptum est:
ager est hic mundus, et multa testimonia protulerunt.
quibus sancta scriptura mundum non nisi malos commemorasset,
sicuti est: qui dilexerit mundum, non est caritas
patris in illo et cetera talia, ut quasi ex hoc ostenderent
mundi nomine ecclesiam significari minime potuisse. contra
catholici alia testimonia proferebant, quibus in bono mundi
26 Matth. 13, 38 28 I Ioh. 2, 15 f 21 irrumpendo f 23 interruptores f 24 quod] quo v,
cf. 10, 19 mundum non bene intellegi ecclesiam
Flagitantibus itaque patientiam eorum catholicis et per
multas cognitoris interlocutiones uix impetrantibus responderunt
litteris eorum, ostendentes multis sanctarum scripturarum testimoniis
et exemplis malos in ecclesia nunc sic esse permixtos,
ut, quamuis debeat uigilare ecclesiastica disciplina ad eos non
solum uerbis, sed etiam excommunicationibus et degradationibus
corripiendos, tamen non solum in ea latentes nesciantur, sed
plerumque propter pacem unitatis etiam cogniti tolerentur,
sic ostendentes diuina testimonia consonare, ut et illa, quibus
commendaretur ecclesia cum malorum commixtione, hoc tempus
eius significarent, qualis est in praesenti saeculo, et illa
testimonia, quibus commendatur non habere commixtos malos,
illud eius tempus significarent, qualis uenturo saeculo in aeternum
futura est; sicut nunc mortalis est, id est ex mortalibus
hominibus constat, tunc autem immortalis erit, quando in ea
nemo morietur; sicut ipse Christus isto tempore fuit pro illa
mortalis, post resurrectionem autem iam non moritur et mors
illi ultra non dominabitur, quod etiam ecclesiae suae in fine
saeculi praestiturus est. haec duo tempora ecclesiae, quae
nunc est et qualis tunc erit, significata esse etiam duabus
piscationibus, una ante resurrectionem Christi, quando mitti
iussit retia nec sinistram nec dexteram nominans partem, ut
usque ad hunc locum extant Gesta collationis;
interciderunt tertiae cognitionis capita 282-587 26 cf. Rom. 6, 9
De prophetis etiam, quia dixerant Donatistae in litteris
suis non eos communicasse illis, in quos mala tanta dixerunt,
responderunt catholici, quod unum templum fuerit quo uniuersi
utebantur, nec quemquam prophetarum, qui tanta dixerunt
in malos, constituisse sibi aliud templum sacrificia sacerdotes.
et quod Donatistae in litteris suis posuerant testimonia
scripturarum, quibus ostenderent ad peccata parentum etiam
filios pertinere, cum hoc utique numquam recte intellectum
sit nisi de iis filiis, qui parentum iniquitates imitarentur,
responderunt catholici: cum tanta in illum populum et (tam)
acerba dicta sint diuinis eloquiis, quae etiam ipsi in suis
Gen. 8, 6 15 cf. Gen. 7, 2 18 cf. Gen. 8, 20 - f 6 dirumpuntur f 7. 9. 12 diruptal 8 est
om. f 10 erit scripsi coll. Esaiae loco erat fv 11 quae] quia I
19 deum] eum / 21 communicasse scripsi communicare fv 25 posuerunt
v 29 tantum / tam addidi
uideretur bonus, non solum ibi fuerunt idem ipsi prophetae
sancti, uerum etiam ex ipso populo exorti erant, quos ipse
dominus in suae carnis aduentu laudabiles reperit, sicut fuerunt
Zacharias et Helizabet et sicut Iohannes filius eorum, sicut
Simeon senex et Anna uidua. unde apparet quam impie, quam
calumniose obicerentur catholicis toto orbe diffusis crimina
Caeciliani, cum Simeoni et Annae et ceteris talibus obici non
possent crimina illius populi, in quo nati fuerant sacramentis
eiusdem populi consecrati, quae crimina eidem populo non
humana opinio, sed sermo diuinus obiecerat. commemoratum
est etiam testimonium propheticum, ubi signati sunt, ne cum
malis perirent, qui gemebant facinora quae fiebant in medio
eorum, nec tamen corporaliter separati sunt.
Deinde ibi commemoratum est, qualis separatio bonis
hoc tempore ab impiis et malis fieri debeat, ne communicetur
peccatis alienis, corde uidelicet et uitae morumque dissimilitudine,
nec aliter intellegi debere quod scriptum est: exite
de medio eorum, recedite inde, et immundum ne
tetigeritis, id est: discernimini aliter uiuendo et immunditiae
non consenseritis. ibi etiam opportunissimo loco responsum
est Donatistis ad illud quod dixerant, cum eos peteret
cognitor ut sederent, scriptum sibi esse ut cum talibus non
sederent. dictum est enim a catholicis, cum eorum litteris
responderent, non sic intellegendam esse separationem a malis
hoc tempore, quemadmodum illi intellexerant, qui secum tamquam
cum impiis non sederunt, quia scriptum est: non sedi
in concilio impiorum, cum utique, si impios putarent,
nec illud, quod in eodem psalmo consequenter prohibetur,
tacere debuerunt. nam ibi sequitur: et cum iniqua gerentibus
non introibo. cum ergo illi intrassent cum eis quos
impios putarent, quare non etiam sederunt, ut in utroque non
fv 5 Elisabeth v 15 ubi f 20 discernamini f 30 facere f
uiderentur? ibi commemorata est etiam causa Maximianistarum
totiens iam illis obiecta, ubi et se et illos quibus dilationem
dederunt in Maximiani schismate positos, eiusdem in damnatione
Primiani socios, tamen illius contagio dixerunt non esse
pollutos, qui Caeciliani criminibus orbem christianum usque
ad terminos terrae perisse contenderent.
documentis et exemplo suo de Maximianistis respondere non
possent, ad illud quod iam peractum fuerat redierunt, dicentes
mundum non bene intellegi ecclesiam, in qua simul et triticum
et zizania iussa sunt crescere, cum catholici et tot testimonia
diuina iam commemorassent, quibus ostenderetur mundus
etiam in bona significatione positus et in ea non nisi ecclesia
posse intellegi et, quomodolibet acciperetur mundus, quando
utrumque semen per mundum cresceret, non debere propter
zizania totius mundi triticum deseri. cum ergo haec iam dicta
fuissent et quaestio ipsa iam terminata uideretur, ad eam
rursus summa inopia redierunt eadem per eadem replicantes,
quaerentes quomodo potuerit diabolus in ecclesia seminare
zizania, deinde calumniantes, quod duas ecclesias catholici
dixerint, unam quae nunc habet permixtos malos, aliam quae
post resurrectionem eos non esset habitura, ueluti non idem
futuri essent sancti cum Christo regnaturi, qui nunc pro eius
nomine cum iuste uiuunt tolerant malos.
Ad haec catholici responderunt etiam ipsos iam fuisse
confessos esse in ecclesia uel occultos malos, et uicissim
quaesierunt, quomodo eos in ecclesia diabolus seminauerit,
quod illi, quasi fieri non posset, de zizaniis requirebant. repetierunt
etiam catholici testimonium Cypriani, qui eandem
euangelicam similitudinem non aliter intellexit, quam ut in
ecclesia diceret esse zizania nec latere, sed cerni. contra quod
scripsi posset fv 22 nunc] non / 23 iidem fv (passim)
auctoritatem Cypriani tanti habeant, ut per illam conentur
defendere, quod male de iterando baptismo sentiunt et faciunt.
de duabus etiam ecclesiis calumniam eorum catholici refutarunt,
identidem expressius ostendentes quid dixerint, id est
non eam ecclesiam, quae nunc habet permixtos malos, alienam
se dixisse a regno dei ubi non erunt mali commixti, sed
eandem ipsam unam et sanctam ecclesiam nunc esse aliter,
tunc autem aliter futuram, nunc habere malos mixtos, tunc
non habituram; sicut nunc mortalem, quod ex mortalibus
constaret hominibus, tunc autem immortalem, quod in ea nullus
esset uel corpore moriturus; sicut non ideo duo Christi, quia
prior mortuus postea non moriturus. dictum est etiam de homine
exteriore et interiore, quae cum sint diuersa, non tamen dici
duos homines: quanto minus dici duas ecclesias, cum idem ipsi,
qui nunc boni tolerant permixtos malos et resurrecturi moriuntur,
tunc nec mixtos malos habituri sint nec omnino morituri!
de ipso quoque numero, quoniam Donatistae scripturarum
testimonio unam ecclesiam commendauerunt uelut contra duas,
quas catholicos affirmasse iactabant, responsum est a catholicis
etiam multas ecclesias in scripturis inueniri dictas et septem
. ad quas Iohannes scribit, quae tamen multae illius unicae
membra esse intellegerentur, ut hinc appareret multo minus
sibi debere obici duas, cum eandem ipsam unam dixerint non
talem nunc esse, qualis in resurrectione futura esset, quandoquidem
apostolicis litteris non obiciantur multae, ex quibus
ipsa una constaret. ad haec Donatistae rursus eadem replicare
non destiterunt, insuper adicientes et inuidiose iactantes,
quod ecclesiam mortalem catholici dixerint, et ideo negantes
eam mortalem esse, quia trinitas immortalis est, cuius gratia
consecratur ecclesia, et quia Christus ideo pro ea mortuus sit,
ut eam faceret immortalem; quasi catholici dixerint non eam
coni. v, cf. De bapt. VII 25, 49 priores ei consentiant, Cresc. II 1, 2 priores hoc noluerint appellari
sed tempora esse discernenda dixerunt, praesens uidelicet,
quo moriuntur omnes sancti, sicut mortuus est ipse
Christus, et futurum, quo resurgent et nullo morituro uiuent
cum illo qui iam resurrexit.
atque dilucida Donatistis certantibus superflua replicarentur,
promisit cognitor de his se, quae satis audisset, extrema sententia
iudicaturum et iussit illud agi potius, unde extiterit.
prima causa discidii. tunc Donatistae urgere coeperunt, ut
de his quae audisset primitus iudicaret. quod cum etiam
catholici exigerent et ille in eo quod dixerat permaneret iuberetque
illud agi potius, ut causa primi discidii monstraretur,
petierunt catholici, ut quae offerebant recitarentur. quod cum
fieri praecepisset, obnixius Donatistae resistere coeperunt et
cogere, ut iam de cognitis iudicaret, eadem quae transacta
fuerant repetentes et addentes, quod omnino iudicare de illa
causa non deberet, quam uolebat agi recitatione eorum, quae
a catholicis oblata fuerant recitanda, dicentes huius causae
Christum iudicem esse debere et inuidiam facientes catholicis,
quod hominem petiuerant iudicem, dicentes etiam solita de
persecutionibus, quas perpeti uiderentur. ad hoc catholici
responderunt nec de homine iudice postulato eos debere facere
inuidiam, qui et de causa Maximianistarum iudicauerunt nec
eam Christo iudici seruauerunt et ipsam Caeciliani causam
primitus ad hominem, hoc est ad imperatorem Constantinum,
accusantes miserunt, nec de persecutionibus, quod aliquid ab
imperatoribus pro ecclesia catholici peterent, cum eorum circumcelliones
ducibus clericis tam horrenda mala committerent.
ubi frustra responderunt nihil hoc ad sacerdotes pertinere, cum
clericis ducibus illi talia fecisse asserebantur.
Ibi etiam cum dictum esset, quod calce et aceto humanos
oculos persecuti sint, in quo scelere diabolum crudelitate
/ 31 asserebantur scripsi asserebant fv
potestatem acceperat affligendam, hic Donatistae quaesierunt,
utrum qui faciunt filii essent diaboli an qui patiuntur; quasi
catholici aliud quam passiones suas dixerint immanissimas a clericis
et circumcellionibus eorum. uerumtamen etiam hic non
praetermiserunt catholici occasione oblata eis Maximianistas
obicere et dixerunt secundum eorum sententiam meliores esse
Maximianistas, quos apud tres uel eo amplius proconsules persecuti
sunt; illi enim si passi sunt, isti fecerunt. et urgebant
catholici ut responderent, utrum ex ipsis, quos damnauerunt et
persecuti sunt, non susceperint Felicianum et utrum non eum
habeant in collegio suo. ad quod illi obiectum sicut semper
omnino obmutescentes in aliud ierunt obiciendo catholicis,
quod diabolum defendissent, quia dixerant eum sancti Iob
oculis pepercisse, unde illum isti crudelitate uicissent. et
susceperunt accusare diabolum uelut defensum a catholicis,
dicentes eum magis crudeliter in carne Iob oculis pepercisse,
ut manerent ad spectaculum uulneris, quod uniuerso corpori
inflixerat. quod multum mirum est quare hoc pro magno dicere
uoluerint, nisi forte ut intellegerentur pie fecisse, qui oculos
in hominibus persecuti sunt, ne cruciarentur uidendo uulnera
sua, quae ab eis per totum corpus acceperant.
Sed cum iterum Donatistae persecutiones quas patiuntur
exaggerantes suorum quasdam mortes commemorarent in oppido
Bagaiensi, responsum est a catholicis eos hoc passos
esse, dum eorum uiolentiae resisteretur, quam et iudici inferre
conati sunt. in illo oppido commemorauerunt catholici ab eis
horrenda esse commissa, ita ut etiam basilica esset incensa
et in ignem missi codices sancti, mortes autem illorum magis
esse ex consuetudine quam habent, ut se ipsi praecipitent.
cumque his Donatistae respondentes exaggerarent identidem
uelut persecutiones quas paterentur, tamquam ex his fructibus.
suos aduersarios malam esse arborem iactitantes et petentes
identidem, ut de agro et zizaniis et de una et immortali
mg. v uicti fv 33 iactantes / 34 tert. et om. f
schismata et rebaptizationes et quod ipsi primitus
maiores suos apud imperatorem accusassent, atque in huiusmodi
mutuis obiectis diu conflictio uersaretur, maluit cognitor
haec omnia cohibere, promittens de his iudicium posteriore
sententia, et recitari iussit, quod a catholicis oblatum iam legi
coeperat et fuerat interruptum. sic peracta est causa ecclesiae,
quam magnopere catholici curauerant a Caeciliani causa distinguere,
quoniam ei non posset cuiuslibet praeiudicari criminibus,
quae contra omnes humanas criminationes tot testimonia diuina
meruisset. ex hoc iam coepit agi etiam causa Caeciliani.
duae relationes Anullini proconsulis ad Constantinum impera-torem,
una quae iam superius erat recitata, qua ostendit maiores
Donatistarum, id est de parte Maiorini, dedisse sibi
chartas criminum Caeciliani et postulasse Constantino mittendas
seque illas memorato imperatori misisse, altera autem, qua
ostendit ex eiusdem imperatoris iussione denos ex utraque
parte ad agendam causam ut mitterent eos se conuenisse atque
illos promisisse facturos. tum deinde lectae sunt etiam litterae
supradicti imperatoris ad episcopos datae, ubi eis causam
Caeciliani iniunxit audiendam. atque inde ex ordine legi coepit
etiam episcopale iudicium Miltiadis Romani episcopi et aliorum
cum illo Gallorum et Italorum episcoporum in eadem urbe
Romae factum, cuius iudicii prima parte, id est gestis primi
diei recitatis, ubi accusatores Caeciliani qui missi fuerant
negauerunt se habere quod in eum dicerent, ubi etiam Donatus
a Casis Nigris in praesenti conuictus est adhuc diacono Caeciliano
schisma fecisse Carthagine — de Carthaginis enim
schismate exorta est aduersus ecclesiam catholicam pars Donati
—, ubi etiam promiserunt idem aduersarii Caeciliani alio
die se praesentaturos, quos causae necessarios subtraxisse
scripsi Amillini / Anulini v 14 quaJ quae f 23 Melchiadis
fv, ubique correxi 32 repraesentaturos v
noluerunt: hac ergo iudicii parte recitata cum coepisset recitari,
quid alio die gestum sit, interruperunt Donatistae et
petere instantissime coeperunt, ut prius ea quae offerebant
recitarentur, asserentes non esse ordinis, ut prius absolutio
Caeciliani quem nondum accusauerant legeretur, et de hoc
aliquanto diutius conflixerunt, cum catholici dicerent non
debere interrumpi quod legi iam coeperat. donec eiusdem
iudicii omnia gesta terminarentur, illi autem e diuerso assererent
ea quae interrumpebantur nec incipi debuisse ut legerentur,
quoniam non competeret prius defendi hominem quam
accusari. ad hoc catholici respondebant. cum causa schismatis
a cognitore quaereretur, petisse ut illa legerentur quae oblata
,. fuerant ad legendum, cum ageretur de persona petitoris. duas
itaque ob res illa uoluisse recitari, ut appareret eos primitus
in hac causa hominem iudicem postulasse, qui faciebant catholicis
inuidiam, quod in hac collatione homo cognitor residebat,
et ut petitoris persona constaret, et quoniam legi coepta
fuerant, non debere interrumpi, sed usque ad finem recitando
perduci. inter haec cognitor cum hoc primo uoluisset quod a
catholicis petebatur, ut ea quae recitari coeperant finirentur,
postea tamen ei Donatistae extorserunt, ut ea quae ipsi offerebant
dilatis illis legi permitterentur.
Mensurius, qui fuerat ante Caecilianum ecclesiae Carthaginiensis
episcopus, tempore persecutionis tradiderit persecutoribus
sanctas scripturas, et hoc ut probarent, legerunt eius
epistulam ad Secundum Tigisitanum datam, qui tunc habebat
primatum episcoporum Numidiae. in qua epistula uidebatur
Mensurius uelut de suo crimine confiteri, qui tamen non
scripserat se sanctos codices tradidisse, sed potius ne a persecutoribus
inuenirentur abstulisse atque seruasse, dimisisse
f 15 illas f 18 ut petitori constaret quoniam f 25 Carthaginiensis
ubique restitui Carthaginensis fv
quae cum inuenissent persecutores et abstulissent,
nihil ab illo amplius postulasse. uerumtamen quosdam Carthaginiensis
ordinis uiros postea suggessisse proconsuli, quod
illusi fuerant qui missi erant ad christianorum scripturas
auferendas et incendendas, quia non inuenerant nisi nescio
quae ad eas non pertinentia, ipsas autem in domo episcopi
custodiri, unde deberent proferri et incendi; proconsulem uero
ad hoc eis consentire noluisse. in eisdem etiam litteris lectum
est eos, qui se offerrent persecutionibus non comprehensi et
ultro dicerent se habere scripturas quas non traderent, a quibus
hoc nemo quaesierat, displicuisse Mensurio et ab eis
honorandis eum prohibuisse christianos. quidam etiam in eadem
epistula facinorosi arguebantur et fisci debitores, qui occasione
persecutionis uel carere uellent onerosa multis debitis uita
uel purgare se putarent et quasi abluere facinora sua uel certe
adquirere pecuniam et in custodia deliciis perfrui de obsequio
christianorum. crimen tamen Donatistae non ingerebant Mensurio
nisi de codicibus traditis; mentitum eum quippe dicebant,
quod illi non fuerint codices sancti, et peccatum suum tegere
uoluisse, quamuis et ipsam fictionem criminarentur. recitarunt
etiam rescripta Secundi Tigisitani ad eundem Mensurium pacifice
data, ubi et ipse narrauit in Numidia persecutores quae
egerint et qui comprehensi et scripturas sanctas tradere nolentes
et multa mala passi et grauissimis suppliciis excruciati
et occisi sunt, eosque honorandos pro martyrii sui merito
commendauit, laudans eos non tradidisse scripturas sanctas
illius mulieris exemplo, quae duos exploratores in Hiericho,
in quibus figurarentur duo testamenta, uetus et nouum, tradere
persecutoribus noluit. quod quidem exemplum si sub hac
figura est intellegendum, Mensurium potius adiuuabat. in suis
enim litteris Mensurius reprehendebat eos qui scripturas
scrib. qua, cf. index s. u. quis eas scripsi eos fv 10 fort.
persecutoribus 17 acquirere fv 28 Iericho v
quod mulier illa non fecit; neque enim eos exploratores qui
quaerebantur apud se esse confessa est, sed negauit. scripsit
etiam Secundus et ad se ipsum missos a curatore et ordine
centurionem et beneficiarium, qui peterent diuinos codices
exurendos, eisque respondisse: \'christianus sum et episcopus,
non traditor,\' et cum ab eo uellent aliqua ecbola aut quodcumque
accipere, neque hoc eis dedisse exemplo Eleazari
Macchabaei, qui nec fingere uoluit suillam carnem se manducare,
ne aliis praeberet praeuaricationis exemplum. hae litterae
Mensnrii et Secundi donec legendo terminarentur, catholici
patienter audierunt, quamuis testati fuerint eas esse familiares
nec ad causam ecclesiae pertinere.
uicem redderent, iussit perlegi quae oblata a catholicis
iam ex parte fuerant recitata. hic Donatistae poposcerunt, ut
prius etiam legeretur quod de causa Caeciliani offerebant. hoc
quoque sine ulla difficultate catholicis permittentibus et commendantibus,
quam patienter hoc permitterent, ut hoc eis et
illi rependerent, iussit quod offerebatur cognitor recitari. et
recitatum est a Donatistis concilium ferme septuaginta episcoporum
contra Caecilianum apud Carthaginem factum, ubi eum
absentem damnauerunt, quod ad eos uenire noluerit tamquam
a traditoribus ordinatus, et quia, cum esset diaconus, uictum
afferri martyribus in custodia constitutis prohibuisse dicebatur.
nominati sunt etiam quidam collegae Caeciliani, qui traditores
asserebantur publicis gestis, quae tamen gesta non legebantur.
inter hos autem maxime Felix Aptugnensis acerbius accusatus
est, ita ut fons malorum omnium diceretur. deinde sententiae
a singulis dictae sunt, primitus a Secundo Tigisitano, qui
eorum princeps fuit, deinde a ceteris, quibus expresserunt se
Caeciliano et collegis eius non communicare. hoc itaque
III 61, 67 v 28 Abtugnensis fv
Secundi ad inuicem datas satis demonstrare pacatos, nihil
postea criminis de facto Mensurii uel accusatum uel iudicatum;
concilium uero, quod contra Caecilianum factum legerant, non
quidem habere consulem et diem, sed hinc se nullum crimen
obicere, quod magis neglegentiae quam fraudis esse potuerit.
eodem (Secundo) Tigisitano habitum in ciuitate Cirtensi, cuius
consul et dies cum legeretur, Donatistae dixerunt nec consulem
nec diem talia solere habere decreta. hic catholici responderunt
illorum esse istum forsitan morem, qui concilia sua
nollent in aliqua falsitate conuinci, catholicorum autem concilia
consules et dies semper habuisse. deinde coepit identidem
concilium quod catholici attulerant recitari, ubi Secundus quosdam,
de quorum traditione audierat, et singillatim interrogabat
et eos confessos a consessu remouebat. quod eo modo recitabatur,
ut, cum ex Cirtensi concilio lecta esset confessio traditorum,.legeretur
etiam de concilio Carthaginiensi nomen eius
uelut traditores in Caeciliani causa damnantis. deinde uentum
est ad ipsius Secundi Tigisitani a Purpurio Liniatensi crimen
obiectum, cui Purpurio idem Secundus occisos ab eo in carcere
Milei filios sororis eius obiecerat; ubi ille uicissim ei
crimen traditionis obiecit, dicens detentum eum fuisse a curatore
et ordine, ut scripturas daret, nec eum potuisse dimitti.
nisi aliquid tradidisset. hoc autem quod ei obiecit Purpurius,
detentum eum fuisse a curatore et ordine, ut scripturas daret.
idem Secundus in litteris, quas Mensurio rescripserat, paene
confessus est, ubi ait missum ad se fuisse a curatore et ordine
centurionem et beneficiarium et a se scripturas petitas
uel quaelibet ecbola, quae quidem se non tradidisse dixit;
sed cum ipse illic commemorauerit tot martyres, qui cum tradere
noluissent excruciati et occisi sunt, quomodo ipse
scripsi demonstrasse fo 5 nullum] in illum I 8 Secundo
addidi 19 traditores-damnantis scripsi tradituris-damnati lv, cf. Cresc.
III 27, 30 20 Liniatensi
illa quae dilata fuerant legerentur, (inde asserentes posse
monstrari, quid de Caeciliano gestum sit quidue sentiendum)
de concilio Carthaginiensi, in quo lectum fuerat absentem Caecilianum
a multis episcopis fuisse damnatum. (contra Donatistae
catholicos urgebant, ut uerum esse faterentur) [hoc]
illud concilium, quia catholici recitauerant relationes Anullini
proconsulis, quibus appareret chartas criminum Caeciliani Constantino
imperatori esse transmissas, quod utique agentes confirmauerunt
a maioribus suis Caecilianum apud imperatorem
accusatum. responsum est autem a catholicis illud Carthaginiense
concilium sic non praeiudicare absenti Caeciliano, quemadmodum
non praeiudicauit absenti Primiano concilium eorum,
a quibus in Maximiani causa damnatus est, quoniam magis
tenuit pars Donati, quod actum est postea pro Primiano, quam
illius concilii auctoritatem, quo fuerat ante damnatus; sic
ergo et in Caeciliani causa debere attendi quod postea gestum
est. hic Donatistae de Maximiani causa coartati dixerunt nec
causam causae nec personam praeiudicare personae. quam
et 18 uncinis inclusa add. mg. v ex indiculi collationis capitibus
369-370 19 hoc
Deinde Donatistae longa prosecutione agebant, ut ex
illius auctoritate Carthaginiensis concilii confirmaretur Caeciliani
damnatio, quod ad tot sacerdotes uenire noluerit — quasi
non et Primianus ad eos, a quibus damnatus est, cum eorum
factionem cognosceret, simili uoluntate non uenerit —, et
quod non expectauerit Caecilianus, ut princeps a principe ordinaretur,
cum aliud habeat ecclesiae catholicae consuetudo,
ut non Numidiae, sed propinquiores episcopi episcopum ecclesiae
Carthaginis ordinent, sicut nec Romanae ecclesiae <episcopum)
ordinat aliquis episcopus metropolitanus, sed de
proximo Ostiensis episcopus. hoc autem dicentes de sua consuetudine,
quam nescio quando instituerunt, ecclesiae catholicae
praeiudicare conabantur; quae consuetudo si antiqua
esset, hoc ipsum obiecissent Caeciliano, quando eum absentem
damnauerunt. dixerunt etiam scripsisse Optatum, quod Caecilianus
dixerit: (si traditores sunt qui me ordinauerunt, ipsi
ueniant et ordinent me.\' quod quidem si dictum est, ideo
dici potuit ad illos irridendos quibus hoc mandasse perhibetur,
quoniam certus erat ordinatores suos non esse traditores. non
addidi
innocentia eorum probanda restaret ubi probari recte po-,
tuisset.
Ad haec et si qua alia prolixa prosecutione dixerunt,
breuiter responderunt catholici non sufficere ad causam Caeciliani
Carthaginiense concilium ipsos etiam iudicasse, \'qui
eam ad imperatorem accusando miserunt, et sic demonstrarunt
hoc potius esse spectandum, quod res peruenerit usque ad
imperatoris sententiam, cui eandem causam mittendam duxerunt.
hoc enim catholici instabant, ut omnibus morarum umbraculis
amputatis illa potius legerentur, quibus lectis olim
causa finita et Caeciliani innocentia manifestata luce clarius
appareret. quae Donatistae ut legerentur omnino nolentes quidlibet
aliud interponendo impediebant. nam cum cognitor quaesisset,
utrum prius esset factum Carthaginiense concilium et
postea missa fuerit ad imperatorem causa Caeciliani, dixerunt
catholici, quoniam consulem et diem illud concilium non haberet,
ad utrumque se respondere: quia, si prius causa ad imperatorem
missa est, quo exitu terminata sit spectari oportere, si
autem postea, nihilominus non istorum, sed illius iudicium
esse quaerendum, quo eam post iudicium suum mittendam
putarunt. sed cum multa Donatistae insererent de consule et
die, cur in suorum maiorum concilio non legeretur, ne hinc
falsitatis arguerentur, et assererent hanc esse ecclesiasticam
consuetudinem, ne dies et consules decretis episcoporum conscriberentur,
legi uolentes etiam concilium Cypriani, ut hoc
probarent, quia nihil aliud nisi morae quaerebantur — neque
enim catholici in eo causam suam constituerant quando ad
utrumque responderant, siue prius siue posterius esset illud
concilium, quod contra Caecilianum apud Carthaginem fecerant
—, iussit cognitor catholicis instantibus, ut ista potius
quae dilata fuerant legerentur.
v, cf. 25, 43 init. 8 spectandum, quod scripsi expectandum,
quo fv 9 dixerunt / 10 morarum] maiorum f 19 spectari
scripsi expectari fv 28 suam om. f
morarum plenissimam, sed re uera in qua pro se laborare
uoluerunt, si possent ostendere quod uolebant, illud scilicet
Cirtense concilium falsum esse, ubi lectae fuerant confessiones
traditorum inuicem sibi ignoscentium, ne schisma fieret, quia
ipsi legebantur inter ceteros contra Caecilianum absentem
sententias protulisse. hoc ergo falsum demonstrare conantes
multa dixerunt, sed alia leuia esse ipsi iudicantes duo quaedam
in ea quaestione multum commendauerunt et in eis
multum immorati sunt: unum, quia contra ecclesiasticam consuetudinem
ipsum Cirtense concilium diem et consulem haberet,
alterum autem, quod persecutionis tempore non posset concilium
congregari. exigebant ergo Donatistae a catholicis, ut
uel alia concilia proferrent antiqua episcoporum, ubi ostenderent
consules et dies etiam conscriptos, uel de ipsis sanctis
scripturis tale aliquid recitarent. ubi catholici cum uiderent
de re inanissima moras mirabiles et inexplicabiles interponi —
quis enim eos hinc falsitatem crederet obiecturos, ubi ad
maiorem diligentiam temporum attestatio praenotata legeretur,
ne forte per hanc esset aliquando necessaria indagatio ueritatis?
quis ergo eos crederet hoc obiecturos, ut praepararet
antiqua concilia, quibus hanc consuetudinem demonstraret?
aut quis tunc iret et uetusta ecclesiastica archiua reuolueret?
—, cum hoc uiderent catholici, et in Miltiadis concilio diem
et consulem demonstrabant et de ipsis sanctis scripturis commemorauerunt
prophetas indicia antiquissimorum temporum
suis litteris praenotasse, quoto anno cuius regis, quoto mense
anni, quoto die mensis factum esset super eos uerbum domini.
cognitor autem illud de die et consule obiectum contemnendum
et remouendum existimans iussit gesta apud Miltiadem
habita cetera recitari, et recitata sunt. quibus apparuit omnium
qui tunc consederant episcoporum sententiis et ipsius Miltiadis
Caecilianum absolutum atque purgatum, Donatum uero
Milt. conc.] anno 313 scripsi coli. Post gesta 15, 19 cuiusque fv
a Casis Nigris, quem praesentem fuisse tunc constitit.
Sed hoc recitato cum quaereretur a Donatistis, quid responderent
ad illud Cirtense concilium, eo redierunt conantes falsum
esse monstrare, cum dixerunt tempore persecutionis congregari
non potuisse concilium. quod cognitor non contempsit
et ualidum existimans a catholicis responsionem poposcit
atque inter haec quaesiuit, unde probaretur tempus fuisse
persecutionis. tunc Donatistae protulerunt martyrum gesta, ubi
auditi et pro confessione passi sunt. iussit etiam cognitor
computare officium et renuntiare consideratis utrisque consulibus
et diebus, et qui de concilio Cirtensi et qui de gestis
martyrum legebantur, quia dictum fuerat a catholicis post
illorum martyrum passionem, unde persecutionis tempus probabatur,
prope annum consecutum fuisse usque ad consulem
et diem concilii Cirtensis. responsio autem computantis officii
mensem interfuisse suggesserat. uoluerunt grgo catholici de
tabulis tolli quod dixerant, ut hoc solum gesta retinerent quod
officium responderat — hoc enim uerius esse crediderant —, sed
Donatistae quod a catholicis dictum erat noluerunt de tabulis
tolli, unde catholici non contenderunt, ut eorum in hoc calumniosus
animus appareret. porro autem illud erat uerius quod
catholici dixerant, officium autem in computando errans falsum
renuntiauerat, quod postea conscripta et diligentius considerata
gesta docuerunt, sicut potest probare quem libuerit legere et
non piguerit computare. nam gesta martyrum, quibus ostendebatur
tempus persecutionis, consulibus facta sunt Diocletiano
nouies et Maximiano octies pridie Idus Februarias, gesta autem
episcopalia decreti Cirtensis post eorundem consulatum tertio
Nonas Martias, ac per hoc tredecim menses interesse inueniuntur,
plures utique quam undecim, quos prius catholici minus
diligenter computando responderant; sed officium ut falleretur
Febr.] anni 304 30 Mart.] anni 305 scripsi tum fv 11 utrisque Amerb. utriusque fv 16 computationia
f 28 nonies f .29 post] immo ante, cf. Cresc. III 27, 30
tertio] IIII Gresc. I. c.
\'post consulatum\' autem non aduertit, ubi annus iam alius
agebatur. proinde catholici tamquam ex uera officii responsione
cogebantur ostendere tempore persecutionis illos undecim uel
duodecim episcopos in domum priuatam conuenire potuisse,
Donatistis instantibus, ut hoc ex aliis conciliis ostenderent, si
aliquo tempore persecutionis facta episcoporum concilia reperire
potuissent. quod catholici quoniam tunc inquirere et ad horam
ueteres chartas in archiuis ecclesiasticis discutere non poterant,
respondebant multo facilius duodecim homines in domum conuenire
potuisse eo tempore, quo etiam congregationes plebium
fieri solebant quamuis persecutione feruente, sicut ipsis gestis
martyrum monstrabatur, qui confitebantur in passionibus suis
se collectam et dominicum egisse. hoc autem catholici dixerant
et antequam supputaret et responderet officium. dictum est
etiam a catholicis episcopalia gesta illa Cirtensia, quae diligentia
maiorum usque ad haec tempora seruari et inueniri
potuerint, sic habenda, quemadmodum illae epistulae Mensurii
et Secundi quas Donatistae recitauerunt. concilium quippe
Carthaginiense, ubi absentem Caecilianum septuaginta damnauerunt,
commemoratum est etiam a Miltiade habitum, ubi
Caecilianus est absolutus. litterae uero illae Mensurii et Secundi
nusquam alibi commemoratae dicebantur, unde nullo alio testimonio
ueritas earum asserebatur, nec tamen ideo dicebant
catholici falsas esse. dictum est etiam hoc a catholicis,\' ut
probarent Donatistae, si possent, tempore persecutionis sic
ad se inuicem scripsisse episcopos, quemadmodum Mensurium
et Secundum scripsisse proferebant. quod non ideo dicebant
catholici, ut hinc illas Mensurii et Secundi litteras falsas esse
monstrarent, quae seu uerae seu falsae essent causae nihil
officerent, sed ut hinc intellegerent Donatistae, quam uana
tergiuersatione catholicos cogerent alia proferre concilia persecutionis
tempore congregata, quia, si eis simili obstinatione
diceretur: \'proferte et uos alias epistulas persecutionis tempore
sic scriptas et missas, quae si aliquo modo deprehenderentur
et codices occultati exigi possent, et ordo et curator et cen-
Secundum tradere nolentem impunitum dimisisse prodebantur\',
nullo modo ad horam reperirent alias epistulas tempore per-.
secutionis ab episcopis ad episcopos in tam longinqua terrarum
similiter datas.
Cum ergo hinc diuturna conflictatio fieret, saepe repetentibus
Donatistis non potuisse tempore persecutionis conoilium
congregari ad episcopum ordinandum, quia in apostasia
erat mundus nec erant quibus ordinaretur et cetera talia,
catholicis autem respondentibus, quod et episcopi facile congregarentur
tam pauci, ut nec concilium dici debeat, quando
plebes congregabantur, sicut gesta martyrum testarentur, et
erant sine dubio quibus ordinarentur episcopi, ipsae utique
plebes quas tunc solitas congregari gesta martyrum loquebantur:
haec cum assidue multis et uariis modis dicerentur et responderentur
— nam et domum priuatam christianis congregandis
praestitam constitit tempore persecutionis, sicut in quibusdam
gestis martyrum legebatur, quia Donatistae dixerunt fieri non
potuisse, ut illo tempore domum suam quisquam praeberet,
et commemoratum est usque adeo non esse incredibile, quod
in priuatam domum pauci illi episcopi persecutionis tempore
conuenerunt, ut feruente persecutione etiam in carcere doceantur
baptizati martyres et illic a christianis celebrata sacramenta,
ubi christiani propter eadem sacramenta tenebantur
inclusi —, inter haec ergo tandem aliquando saepe etiam cognitor
interlocutus fieri potuisse illum conuentum ab episcopis,
quando et plebes congregatae probabantur, compulit Donatistas,
ut contra concilium iudiciumque Miltiadis, quo Caecilianus
purgatus atque absolutus legebatur, si haberent aliquid dicerent,
quoniam illic potius quam in illo Cirtensi concilio causa consisteret.
traditionis arguere et dicere maiores suos propterea illius
scripri peruenire fv; de re cf. 15, 27 18 loquebatur f
25 post inclusi incipit cap. 18 in v
indicio eius assisterent et responderent se in Caecilianum non
habere quod dicerent. sed tamen facto iudice intento, utrum
de traditionis crimine Miltiadis aliquod iudicium uel publicum
uel ecclesiasticum proferretur, ipsisque catholicis id ut probaretur
expectantibus et exigentibus legerunt Donatistae gesta
quaedam prolixissima apud praefectum, ubi nec praefectus
ipse cuiusmodi esset apparebat nec locus legebatur ubi haec
agebantur. sed gesta ipsa multos multa ecclesiastica tradentes
longissima recitatione sonuerunt, ubi nomen Miltiadis omnino
non sonuit. quibus peractis cum cognitor miraretur aliud
promissum et aliud recitatum, illi adhuc eius patientiam
deposcentes gesta alia recitarunt, in quibus legebatur Miltiades
misisse diaconos cum litteris Maxentii imperatoris et litteris
praefecti praetorio ad praefectum urbis, ut ea reciperent, quae
tempore persecutionis ablata memoratus imperator christianis
iusserat reddi. et cum his quoque gestis nullum Miltiadis
crimen et cognitori et catholicis defensoribus appareret, dixerunt
Donatistae Stratonem diaconum, quem cum aliis Miltiades
ad recipienda loca ecclesiastica miserat, superioribus gestis
recitatum esse traditorem, et ideo uolebant etiam Miltiadem
crimine traditionis aspergere, quod diacono illo non degradato
uteretur. in prosecutione autem sua dixerunt Miltiadem tertium
episcopum fuisse ab illo qui tunc erat, cum traditio illa facta
esset. hic cognitor requisiuit, utrum saltem in illis traditionis
gestis esset expressum, quod Straton diaconus fuerit, et recitatum
est eum hortatorem uanissimae superstitionis appellatum,
quod non solum ipse, sed etiam ceteri qui tradebant appellabantur.
sed Donatistae responderunt a gentilibus persecutoribus
in contumeliam religionis et diaconos et presbyteros ita uocitatos.
Ergo catholici responderunt, cum mirum non esset
essetque in rebus humanis usitatissimum, ut non duo tantum,
scripsi iam fv 2 responderant v 8 apparebit f 15 praetorii
I
quidem potuisse, ut ille traditor Straton presbyter fuerit, iste
autem alius Straton diaconus, quoniam Donatistae dixerant
et diaconos et presbyteros hortatores uanissimae superstitionis
a gentilibus appellari; quamquam omnes clericos isto contumelioso
nomine gentiles appellare potuerint et multo esset
incertius, cuius gradus clericus ille traditor fuerit; uerumtamen
etiamsi eum diaconum fuisse posset ostendi, neque
hoc esse incredibile aut mirum, cum ante paruum tempus in
ipsa urbe Roma duo Petri diaconi fuerint. illud quoque additum
est a catholicis, quia, etsi demonstraretur, quod omnino
non demonstrabatur, eundem Stratonem diaconum tradidisse,
quem postea Miltiades ad recipienda loca ecclesiastica cum
aliis diaconis misit, non continuo Miltiadem isto crimine
aspergi, quem potuit persecutio longe facere absentem, ut hoc
omnino nesciret eumque innocentem putaret, quem nemo reum
accusando monstraret. contra haec frustra Donatistae eadem
per eadem diutissime clamauerunt.
Post collationem sane etiam de Cassiano Miltiadi calumniati
sunt, quia etiam hoc nomen et in diaconis inuenitur,
quos ad praefectum misit Miltiades, et in illis gestis, ubi
facta traditio recitata est. quod si in collatione dicerent, facile
potuit a catholicis responderi in tanta turba Romanorum clericorum
nihil mirum fuisse, si duo uel plures non solum
Stratones, sed etiam Cassiani reperirentur, cum in duodecim
apostolis non solum duo Iudae, sed etiam duo Iacobi legerentur;
nisi forte ipsis licuisset Casensem a Donato Carthaginiensi
distinguere, cum timerent, ne maior auctor ipsorum
Donatus Carthaginiensis damnatus in Miltiadis iudicio putaretur.
et catholicis non liceret in tanta multitudine clericorum
Romanorum habere plures similibus nominibus appellatos.
falsum enim erat quod Donatistae dixerant, conuenire personas,
conuenire loca, conuenire regiones, quando nec loca nec regiones
nec ipsae expressae personarum dignitates de utrisque
f haec scripsi hic fv
personis generis humani consuetudo frequentare non
cessat.
iussit aliquid manifestum contra illa gesta proferri aut certe
Constantini iudicium, cuius mentio iam facta fuerat, recitari.
et recitatum est iudicium Constantini, quemadmodum se inter
partes causam Caeciliani cognouisse ad Eumalium uicarium
Africae scripsisset, quo remotis omnibus arbitris Caecilianum
innocentem, illos calumniosissimos cognouisse testatus est,
commemorans etiam in Arelatensi oppido pro Caeciliano factum
episcopale iudicium, cui iudicio iam plurimi ex dissensione
consenserant reliquis adhuc resilientibus et discordantibus, unde
ipse de re tota inter partes coactus est iudicare. post harum
imperialium litterarum recitationem quaesiuit cognitor a Donatistis,
quid contra dicerent. ibi Donatistae rursus ad Miltiadis
calumniosam criminationem redire conati sunt; unde cum
essent cognitoris interlocutione depulsi et ab eis esset flagitatum,
ut contra iudicium Miltiadis uel imperialem sententiam
si haberent aliquid recitarent, responderunt etiam imperatorias
aures prauis suggestionibus inflatas. ibi eis cognitor respondit,
quod attentissime aduerterat inter partes fuisse iudicatum. at
illi exigere coeperunt, ut hoc legeretur, utrum inter partes
iudicauerit imperator. quod cum fuisset cognitore iubente recitatum,
nihil inuenientes quod dicerent coeperunt de consule
memoratis imperialibus litteris calumniari, quod sine consule
fuerant recitatae. hinc exorto conflictu cum Donatistae inuidiose
dicerent episcopale concilium cum consule fuisse recitatum
et imperatoris litteras consulem non habere, et catholici responderent
non ibi causam consistere, cognitor etiam interlocutus
est euidentissimis legibus definitum imperialia constituta,
etiamsi consules non legerentur, in dubium non uocari. deinde
iud. Const.] anno 316 8 cf. Cresc. III 71, 82 12 episc. iud.}
anno 314
8 cognouisse] add. et I 9 quo scripsi quod fv
est; posse enim archiua inquiri.
petierunt Optatum legi, quod et ante petiuerant, unde
se probaturos dicebant Caecilianum ab imperatore damnatum;
et promissum eis fuerat, sed dilatum. prius ergo uolebat
cognitor ut exprimerent, utrum litteras imperatorias arguere
falsitatis auderent. quod quidem illi minime audebant; tamen
nihilominus consulem deesse inuidiosissime causabantur. Optatum
uero legi multo instantius flagitabant. haec cum diutius
agerentur, in alia charta illarum imperialium litterarum inuentus
est consul. quod cum esset suggestum, Donatistae dixerunt:
\'certe consulem habere non debuit\'; quasi hoc aliquando
dictum esset, quod habere non debuerit, ac non, etiamsi consul
defuisset, non impediri imperialis constituti ueritatem. quod
cum eis cognitor identidem respondisset, recitatus est et Optatus
recitantibus Donatistis, ubi ait: eodem tempore idem
Donatus petiit, ut ei reuerti licuisset et ad Carthaginem
accedere; tunc a Philomeno suggestore eius
imperatori suggestum est, ut bono pacis Caecilianus
Brixae teneretur, et factum est. in quibus uerbis
Optati cum omnino nulla Caeciliani damnatio, sicut illi demonstraturos
se esse promiserant, reperiri potuisset, iussit cognitor
totam paginam recitari, ut de superioribus et inferioribus uerbis
uoluntas eius qui scripserat nosceretur. et ex officio recitatum
est: Caecilianus omnium supra memoratorum sententiis
innocens est pronuntiatus. quod cum recitaretur,
Donatistae dixerunt hoc se non petisse recitari, stomachantes
aduersus eos, qui risum tenere non poterant, cum audissent,
quam apertam contra semet ipsos paginam protulissent. deinde
cum illis uerbis, quae ipsi recitauerant, extenuasse dicerent
scripsi conquiri fv 18 et] et nec v ex Optati cod. Germanensi
19 accedere
partes cognouisse et pro Caeciliano contra illos iudicasse constabat,
cognitor eos si quid haberent respondere cogebat, petiuerunt
suum libellum esse recitandum, quem dicebant datum
Constantino a maioribus suis. in quo libello satis aperteque
monstrarunt, quam falsum dixerint de damnatione Caeciliani
apud Brixam; idem quippe libellus ostendit, quemadmodum
contra eos senserit Constantinus. nam ibi dicunt nullo modo A
se communicaturos antistiti ipsius nebuloni paratosque esse
perpeti quidquid eis facere uoluisset; quem Constantini antistitem
nebulonem utique Caecilianum intellegi uolebant. quomodo
ergo eum Constantini antistitem dicebant, cui se contra
Constantinum loquentes non communicare confirmabant, si
eum apud Constantinum superauerant, ita ut ab illo Brixae
scirent esse damnatum?
ipsos recitasse, hoc idem ipse etiam cognitor esset interlocutus,
addiderunt etiam illi suae falsitati conuincendae magnum
aliud firmamentum, recitantes ipsius Constantini litteras scribentis
ad Uerinum uicarium, ut libero eos dimittat arbitrio,
se iussisse insinuans ut de exilio remearent. in quibus litteris
Constantinus sic eos detestatur, ut nihil illa indulgentia possit
deformius inueniri. quos utique non ita culpasset, sed magis
laudasset, si ab eis Caecilianus apud illum uictus ab eoque
damnatus Brixae relegaretur. ac per hoc ista contra se ipsos
14 monstrauerunt f 33 ista] ita f
memorati imperatoris iudicio manifestissime monstrauerunt et
suam falsitatem, qua eum dicebant esse damnatum, apertissime
conuicerunt, et qui catholicos persecutionem facere, se autem
pati gloriabantur, Caecilianum tamen per suas accusationes
ab imperatore damnatum etiam falso gloriari uoluerunt. his
itaque recitatis cum catholici dicerent et cognitorem breuiter
admonerent, quod etiam ipse cernebat, pro se illa, hoc est pro
innocentia Caeciliani contra illos fuisse recitata et hoc idem
etiam ipse fuisset interlocutus, Donatistae responderunt dicentes:
\'de libero arbitrio nihil dicit potestas tua\'; hoc enim putantes
secundum Constantini litteras sibi posse a praesente cognitore
concedi eas etiam contra se pro Caeciliani causa recitandas
existimauerunt. hic cum eis cognitor respondisset aliud sibi
esse a praesentis temporis imperatore praeceptum, ierunt in
aliud, quod contra se identidem multo mirabilius protulerunt.
imperatoris ad Probianum proconsulem datas, quae
quidem consules non habebant; sed nihil quasi de obiectione
mutua catholici agere uoluerunt, quamuis et hinc se ipsos
Donatistae conuincerent quam calumniose catholicis id obiecerint,
cum prior chartula, ex qua recitatum est iudicium
Constantini, quo absolutus est Caecilianus, consules non haberet,
qui tamen mox in alia chartula inuenti sunt. istae
itaque litterae ad Probianum proconsulem datae continent
imperatoris iussionem, qua praecepit ut ad se Ingentius mitteretur,
cuius confessione in proconsulis Aeliani iudicio Felix
Aptugnensis ordinator Caeciliani a crimine traditionis fuerat
absolutus. hoc autem imperiale praeceptum ideo Donatistae
se recitare dicebant, ut quasi ostenderent Caeciliani causam
adhuc fuisse suspensam etiam post illud iudicium, quo se
scripsi quia fv 17 enim scripsi etiam fv 26 Uigentius f
(passim) 27 Heliani
protulerunt et ipsius Aeliani tunc proconsulis relationem
de hac re ad Constantinum datam, ubi se causam
Felicis audisse et finisse commemorat, et ipsa gesta proconsularia,
quibus absolutus est Felix et omnium necessariarum
personarum testimonio a traditionis crimine innocens comprobatus.
quibus recitatis quid contradici posset cognitor inquisiuit.
tunc Donatistae, quod et ante dicere coeperant, identidem
repetierunt quaerentes, utrum ex praecepto imperatoris directus
ad comitatum fuisset Ingentius, et quid postea gestum esset
ut ostenderetur a catholicis exigentes, et gesta proconsularia
quibus possent uerbis refellere conantes quibus absolutus est
Felix, obicientes gratiam iudicis uel suppositas fuisse personas
et cetera, quae solent homines contra gesta quibus uincuntur
suspiciosa querimonia iactitare; dicebant etiam non recte
Felicem absentem fuisse absolutum. ad ista responsum est a
catholicis omnia quae lecta sunt ad absolutionem Caeciliani
et Felicis apertissime pertinere, si quid autem Donatistae
/ 5 legerunt / 9 diurnis scripsi diuturnis fv, cf.
Cresc. III 70, 81. 71, 83 24 esset] est
gesta Donatistae haberent contra absolutionem Caeciliani
uel Felicis, iam iamque proferrent. hic illi ad ea, quae iam
totiens dixerant et catholicis totiens ad omnia respondentibus
transacta iam fuerant, rursus quasi a capite redire et ea replicare
conati sunt. ubi cum interlocutus esset cognitor, admonens
ut eos iam pigeret eadem repetere, quae peracta et
transacta iam fuerant, et identidem proferre compelleret, si
quid recitandum haberent aduersus Caeciliani et Felicis sic
euidentissimas absolutiones, et illi nihil omnino aduersus illa
proferentes eadem repetere non cessarent, ut de illis quae
dixerant iudicaretur, et contra cognitor illud potius flagitaret,
ut legerent, si haberent quod legi posset aduersus imperiale
et proconsulare iudicium. ut posset de omnibus pronuntiari.
instarent etiam catholici, ut rebus omnibus cognitori manifestatis
et Donatistis quid respondeant non inuenientibus eadem
repetentibus tandem aliquando causa finiretur, in ultimo cognitor
dixit: (si contra nihil est quod legatis, exire dignamini, ut
possit plena de omnibus scribi sententia.\' et utrisque exeuntibus
sententiam scripsit, quam rursus intromissis partibus
recitauit, qua complexus est omnia, quae de prolixa trium
dierum actione potuit recordari. in quibus quaedam non eo
ordine quo gesta sunt commemorauit, omnia tamen ueraciter
posuit, confutatos a catholicis Donatistas omnium documentorum
manifestatione pronuntians.
fort. prohiberetur 5 dignemini f
Posteaquam facta est cum Donatistis nostra conlatio,
breuiter commemoraui, quae gesta sint, litterisque conprehendi
secundum tres dies, quibus cum eis contulimus, idque opus
utile existimaui, quo quisque commonitus uel sciat sine labore,
quid actum sit, uel consultis numeris, quos rebus singulis
annotaui, legat in eisdem gestis ad locum, quodcumque uoluerit,
quoniam fatigant illa nimia prolixitate lectorem. huius
autem operis titulus est: breuiculus conlationis.
Hoc opus sic incipit: Cum catholici episcopi et partis
Donati.