The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
uirtus fortunae repugnanti posset auferre, ut ab ea sibi auferri nemine
patitur, iam tibi profecto iniecisset manus suique iuris te esse
proclamans et in bonorum certissimorum possessionem traducens
ne prosperis quidem casibus seruire permitteret. sed quoniam ita
comparatum est siue pro meritis nostris siue pro necessitate naturae,
ut diuinum animum mortalibus inhaerentem nequaquam sapientiae
portus accipiat, ubi neque aduersante fortunae flatu neque secundante
moueatur, nisi eo illum ipsa uel secunda uel quasi aduersa
perducat, nihil pro te nobis aliud quam uota restant, quibus ab illo
cui haec curae sunt deo, si possumus. impetremus, ut te tibi reddat
— ita enim facile reddet et nobis — sinatque mentem illam tuam,
quae respirationem iam diu parturit. aliquando in auras uerae libertatis
emergere. etenim fortasse quae uulgo fortuna nominatur
occulto quodam ordine regitur nihilque aliud in rebus casum uocamus,
nisi cuius ratio et causa secreta est, nihilque seu commodi seu
incommodi contingit in parte, quod non conueniat et congruat uniuerso.
quam sententiam uberrimarum doctrinarum oraculis editam
remotamque longissime ab intellectu profanorum se demonstraturam
ueris amatoribus suis ad quam te inuito philosophia
PRIMUS INCIPIT P EXPLICIT RETRACT INCIPIT LIBER I. SCI AU-
GUSTINI EPI CONTRA ACHADEMICOS M INCIPIT LIB .1. AURELII
AUGUST ... CONTRA ..... T D. AURELII AUGUSTINI ACHADEMI-
CORUM LIBER PRIMUS suppl. m. rec. H 4 prima verba resecta lilt, initiali
lacera et manca exhibet T G manum Tm 8 permitte permitteret
An uero si edentem te munera ursorum et numquam ibi
antea uisa spectacula ciuibus nostris theatricus plausus semper
prosperrimus accepisset, si stultorum hominum, quorum inmensa
turba est, conflatis et consentientibus uocibus ferreris ad caelum, si
nemo tibi esse auderet inimicus, si municipales tabulae te non solum
ciuium sed etiam uicinorum patronum aere signarent, conlocarentur
statuae, influerent honores, adderentur etiam potestates, quae
municipalem habitum supercrescerent, conuiuiis cotidianis mensae
opimae struerentur, quod cuique esset necesse, quod cuiusque etiam
deliciae sitirent, indubitanter peteret, indubitanter hauriret, multa
etiam non petentibus funderentur, resque ipsa familiaris diligenter
a tuis fideliterque administrata idoneam se tantis sumtibus paratamque
praeberet, tu interea uiueres in aedificiorum exquisitissimis
molibus, in nitore balnearum, in tesseris, quas honestas non respuit,
in uenatibus, in conuiuiis, in ore clientium, in ore ciuium,
in ore denique populorum humanissimus liberalissimus mundissimus
fortunatissimus iactareris, quisquam tibi, Romaniane, beatae
3 oportet Pm2 operet Pml tecum agitur ut agi oportetT 4 quanta H
semper] uel sepe Tm2 in mg, a 5 adulestia Pml rationes lassescente M
6 ingrederis Mml excipite (om. te) P 7 atque] et M 8 onesta Pml
illecebrosis T 11 *te T 12etciuibusP
Illud ergo, illud tuum, quo semper decora et honesta desiderasti,
quo te liberalem magis quam diuitem esse maluisti, quo numquam
concupisti esse potentior quam iustior, numquam aduersitatibus
inprobitatibusque cessisti, illud ipsum, inquam, quod in te
diuinum nescio quo uitae huius somno ueternoque sopitum est, uariis
illis durisque iactationibus secreta, prouidentia excitare decreuit.
euigila, euigila, oro te; multum, mihi crede, gratulaberis, quod
paene nullis prosperitatibus, quibus tenentur incauti, mundi huius
tibi dona blandita sunt, quae me ipsum capere moliebantur cotidie
ista cantantem, nisi me pectoris dolor uentosam professionem abicere
et in philosophiae gremium confugere coegisset. ipsa me nunc
in otio, quod uehementer optauimus, nutrit ac fouet, ipsa me penitus
ab illa superstitione, in quam te mecum praecipitem dederam, liberauit.
ipsa enim docet et uere docet nihil omnino colendum esse
totumque contemni oportere, quidquid mortalibus oculis cernitur,
quidquid ullus sensus attingit. ipsa uerissimum et secretissimum
deum perspicue se demonstraturam promittit et iam iamque quasi
per lucidas nubes ostentare dignatur.
In hac mecum studiosissime uiuit noster Licentius; ad eam
totus a iuuenalibus inlecebris uoluptatibusque conuersus est ita, ut
ras. ac 8.1. rubric. add. a Maurinis) P
5 est] dest P 7 expertus] ex ali ******** T ex aliqua parte bene expertus edd.
9 ergo om.M 11 concupisti T concusisti HPml concussisti MPm2 essecessisti
om.HMP 12 *illud T diuinum quod in te a 13 ueternosoque
HMP uanis M 14 illius a 15 crede om.M cede Pml 16 huius mundi M
17 captare a 19 compulisset Mml nunc om.M 20 p*enitus (a ras.) P
22 omnino (ni add, m2) P 23 quicquid Pm2 24 ullus] illuc HPm2 illic
Pml ipsa se T secretissumTml 25 seom.T 28 iuuenilibus M edd.
est enim, a cuius uberibus se nulla aetas queretur excludi. ad quam
auidius retinendam et hauriendam quo te incitarem, quamuis tuam
sitim bene nouerim, gustum tamen mittere uolui. quod tibi
suauissimum et, ut ita dicam, inductorium fore peto, ne frustra sperauerim.
nam disputationem, quam inter se Trygetius et Licentius
habuerunt, relatam in litteras tibi misi. illum enim quoque adulescentem
quasi ad detergendum fastidium disciplinarum aliquantum
sibi usurpasset militia, ita nobis magnarum honestarumque artium
ardentissimum edacissimumque restituit. pauculis igitur diebus
transactis posteaquam in agro uiuere coepimus, cum eos ad studia
hortans atque animans ultra quam optaueram paratos et prorsus
inhiantes uiderem, uolui temtare pro aetate quid possent. praesertim
cum Hortensius liber Ciceronis iam eos ex magna parte conciliasse
philosophiae uideretur. adhibito itaque notario, ne aurae laborem
nostrum discerperent, nihil perire permisi. sane in hoc libro res et
sententias illorum, mea uero et Alypii etiam uerba lecturus es.
congregati essemus, ubi oportunum uisum est: Numquidnam dubitatis,
inquam, uerum nos scire oportere? —Minimeait Trygetius ceterique
se uultu ipso approbasse significauerunt. — Quid,si,inquam,
etiam non conprehenso uero beati esse possumus, necessariam ueri
conprehensionem arbitramini?—Hic Alypius: Huius quaestionis,
inquit, iudicem me tutius puto. cum enim iter mihi in urbem sit
constitutum, oportet me onere alicuius suscipiendae partis releuari,
simul quod facilius iudicis partes quam cuiusquam defensionis cuipiam
a phisophia Pm] 2 nulla aetas se T qu*eretur (a ras.) P
queraturT 3 auriendam H
Quid ergo? ut ad propositum, inquam, redeamus, uideturne
tibi non inuento uero beate posse uiui, si tantum quaeratur? — Repeto,
inquit, sententiam illam meam: minime uidetur. — Uos, inquam,
quid opinamini ? — Tum Licentius: Mihi prorsus, inquit, uidetur.
nam maiores nostri, quos sapientes beatosque accepimus, eo
solo, quod uerum quaerebant, bene beateque uixerunt. — Ago gratias,
inquam, quod cum Alypio me iudicem fecistis, cui, fateor, inuidere
12.15 cf. Retract. 11,5 ras.) P possim edd. 2 quicquam (c ex d) P ex*pectetis
(s ras.) P 3 ragationem Pml interrogationem Pm2 rogationem rogati-
onem T 4 abque Pml 5 ipsum om.M 6 tum T 7 hec (i s. e) T
3 sentiam Pml flagitauissem M 9 enim om.Jl 12 cesses PmlTml
14 quit Pm] 15 peto Ma aliud esse edd. 17 quae M quaeq; quae a
19 beata M optimum] ultimum T pr. 22 non om-M 23 inquam ex
inquit corr. Pml 24 tunc MT uide*tur (n ras.) P pr. inquit mihi
uidetur M 2G uixrt***P 27 fecestis Tml
sola inuestigatione ueritatis, alteri non nisi inuentione posse contingere,
Nauigius autem paulo ante ostendit in tuam, Licenti, partem
se uelle transire, magno opere specto, quales sententiarum uestrarum
patroni esse possitis. res enim magna est et diligenti discussione
dignissima. — Si res magna est, ait Licentius, magnos uiros desiderat.
— Noli quaerere, inquam, praesertim in hac uilla, quod ubiuis
gentium reperire difficile est, et potius explica, cur id quod abs te
non temere, ut opinor, prolatum est et qua tibi ratione uideatur.
nam et maximae res cum a paruis quaeruntur, magnos eos solent
efficere.
aduersum inuicem disputemus, quod te utiliter uelle confido, quaero,
cur beatus esse non possit qui uerum quaerit, etiamsi minime inueniat.
— Quia beatum, inquit Trygetius, uolumus esse perfectum
in omnibus sapientem. qui autem adhuc quaerit, perfectus non est.
hunc igitur quomodo asseras beatum, omnino non uideo. — Et ille:
P test apud te uiuere, inquit, auctoritas maiorum? — Non omnium.
inquit Trygetius. — Quorum tandem? — Ille: Eorum scilicet, qui
sapientes fuerunt. — Tum Licentius: Carneades, inquit, tibi sapiens
non uidetur? — Ego, ait, Graecus non sum; nescio Carneades iste
qui fuerit. — Quid, inquit Licentius, de illo nostro Cicerone quid
tandem existimas ? — Hic cum diu tacuisset: Sapiens fuit, inquit.
— Et ille: Ergo eius de hac re sententia habet apud te aliquid ponderis?
— Habet, inquit. — Accipe igitur quae sit; nam eam tibi
excidisse arbitror. placuit enim Ciceroni nostro beatum esse,
qui ueritatem inuestigat, etiamsi ad eius inuentionem non ualeat
peruenire. — Ubi hoc, inquit, Cicero dixit? — Et Licentius:
Quis ignorat eum adfirmasse uehementer nihil ab homine
H 2 solam P continge*re T 4 magnopere HJIT edd.
4 expecto Tin 5 patroni (ni add. m2) P positis Pml 8 re*pe*rire (p et r
ras.) P repperire T et] sed r edd. explica cur] explicatur 9 prola*tum P
12 magnopere HMT edd. 14 etia*si P 15 qui* (a s. ras. m2) P 16 autem
orn.M 18 aput Pml uincere inquit T inquit uiuere edd. maiorum (ma s.l.) P
19 ille (e in i mut, m. post.) P 20 carnedes Pml 22 qui] quis (s s. m2) T
24 aput Pml aliquis T pr.
inquisitionem ueritatis, propterea quia, si incertis rebus esset
assensus, etiamsi fortasse uerae forent. liberari errore non
posset, quae maxima est culpa sapientis? quam ob rem si et
sapientem necessario beatum esse credendum est et ueritatis
sola inquisitio perfectum sapientiae munus est, quid dubitamus
existimare beatam uitam etiam per se ipsa inuestigatione
ueritatis posse contingere?
Tum ille: Licetne tandem ad ea. quae temere concessa sunt,
rursum redire ? — Hie ego: Illi hoc non solent concedere, inquam.
quos ad disputandum non inueniendi ueri cupiditas sed ingenii
iactantia puerilis inpellit. itaque apud Ille, praesertim cum adhuc
nutriendi educandique sitis, non solum conceditur sed etiam in praeceptis
habeatis uolo ad ea uos discutienda redire oportere, quae
concesseritis incautius. — Et Licentius: Non paruum in philosophia
profectum puto, inquit, cum in conparatione recti uerique inueniendi
contemnitur a disputante uictoria. itaque libenter obsequor praeceptis
et sententiae tuae et Trygetium ad id, quod temere se concessisse
arbitratur — res enim mei iuris est — redire permitto. — Tum
Alypius: Suscepti a Ille officii nondum partes esse uosmet ipsi mecum
recognoscitis. sed quoniam iam dudum disposita profectio interrumpere
me conpellit, pro meo quoque munere geminatam sibi
potestatem particeps mecum iudicii non rennuet usque in reditum
meum; uideo enim hoc uestrum certamen longius progressurum. —
Et cum discessit: Quid,inquit Licentius,temere concesseras? profer.
— Et ille: Temere dedi, inquit, Ciceronem fuisse sapientem. — Ergone
Cicero sapiens non fuit, a quo in latina lingua philosophia et
incoata est et perfecta? — Etsi concedam, inquit, esse sapientem,
non omnia tamen eius probo. — Atqui oportet multa eius alia
1 percipi posse (pi et all. s m2 ) P sapienti (sa add. m2) P 2 proterea
Pml 3 ascensus P ab errore m 4 sepientis (corr. m2) P **si (et ras.) /\'
10 redire rnrsum edd. 11 inueui*endi
Hic Trygetius: Uolo attendas, ait, tu iudex noster, quem ad
modum superius beatam uitam definieris; dixisti namque eum
beatum esse, qui secundum eam partem animi uiuit, quam ceteris
conuenit imperare. tu autem, Licenti, uolo uel nunc mihi concedas
— iam enim libertate, in quam maxime nos uindicaturam se philosophia
pollicetur, iugum illud auctoritatis excussi - perfectum non esse,
qui adhuc ueritatem requirat. — Tum ille post diuturnum silentium:
Non concedo, inquit. - Trygetius: Cur quaeso? explica. istic
sum enim et aueo audire, quo pacto possit et perfectus homo esse
et adhuc quaerere ueritatem. — Hic ille: Qui ad finem, inquit, non
peruenit, fateor, quod perfectus non sit. ueritatem autem illam solum
deum nosse arbitror aut forte hominis animam, cum hoc corpus,
hoc est tenebrosum carcerem, dereliquerit. hominis autem finis est
perfecte quaerere ueritatem; perfectum enim quaerimus, sed tamen
hominem. — Et Trygetius: Non igitur potest beatus esse homo.
quomodo enim, cum id quod magno opere concupiscit adsequi
nequeat? potest autem homo beate uiuere, si quidem potest
secundum eam partem animi uiuere, quam dominari in
homine fas est. potest igitur uerum inuenire. aut colligat se et
non concupiscat uerum, ne, cum id adsequi non potuerit,
necessario miser sit. — At hoc ipsum est beatum hominis,
ait ille, perfecte quaerere ueritatem; hoc enim est peruenire ad
finem, ultra quem non potest progredi. quisquis ergo minus instanter
quam oportet ueritatem quaerit, is ad finem hominis non peruenit;
quisquis autem tantum, quantum homo potest ac debet, dat operam
ras.) P inpudenter (e alt. ex u m2) P probare HmlPml
2 quid] quia T sensisse illuni edd. sim T ex corr. 4 adadserendum P
omnino quisquis errat uidetur. errat autem omnis, qui semper quaerit
nec inuenit. unde tibi unum e duobus monstrandum est, aut
errantem beatum esse posse aut eum, qui quod quaerit numquam
inuenit, non errare. — Hic ille: Beatus errare non potest. et cum
diu siluisset: Non autem errat, inquit. cum quaerit, quia ut non erret
quaerit. — Et Trygetius: Ut non erret quidem, inquit, quaerit, sed
errat, cum minime inuenit. ita autem tibi profuturum putasti, quod
errare non uult, quasi nemo erret inuitus aut quisquam omnino
erret nisi inuitus. — Tum ego, cum ille diu cunctaretur quid responderet:
Definiendum uobis est, inquam, quid sit error; facilius enim
eius fines potestis uidere, in quem iam penitus ingressi estis. — Ego,
inquit Licentius, definire aliquid idoneus non sum, quamuis errorem
definire sit facilius quam finire. — Ego, ait ille, definiam, quod mihi
facillimum est non ingenio, sed causa optima. nam errare est utique
semper quaerere, numquam inuenire. — Ego, inquit Licentius, si
uel istam definitionem facile possem refellere, iam dudum causae
meae non defuissem. sed quoniam aut res ipsa per se ardua est aut
ita mihi apparet, peto a uobis, ut usque in crastinam lucem quaestio
1 ueritatis HMm1P etiamsi] is etiamsi Tm eam om-M 2 pr. fecit T
ita om. Test om.M 5 ut ritatis HP 7 sicut a 9 pars ratio (a pr. et o s. m2) P
10 quae**rit (qe ras.) P ueritataem P 11 ipsa sola 31 inuestigatione M
13 qui] quisquis T 14 unum]
Postridie autem cum consedissemus: Proferte, inquam.
quod heri coeperatis. — Tum Licentiu : Distuleramus, inquit, disputationem,
nisi fallor, rogatu meo, cum erroris definitio difficillima
mihi esset. — Hic plane, inquam, non erras, quod ut tibi omen sit ad
reliqua, libenter optauerim. — Audi ergo, inquit, quod heri etiam, nisi
intercessisses, protulissem. error mihi uidetur esse falsi pro uero approbatio.
in quem nullo pacto incidit, qui ueritatem quaerendam
semper existimat; falsum enim probare non potest, qui probat nihil;
non igitur potest errare. beatus autem esse facillime potest; nam ne
longius abeam, si nobis ipsis, ut heri licuit, cotidie uiuere liceret, nihil
mihi occurrit, cur nos beatos appellare dubitaremus. uiximus enim
magna mentis tranquillitate ab omni corporis labe animum uindicantes
et a cupiditatium facibus longissime remoti, dantes, quantum
homini licet, operam rationi, hoc est secundum diuinam illam partem
animi uiuentes, quam beatam esse uitam hesterna inter nos definitione
conuenit; atqui, ut opinor, nihil inuenimus, sed tantummodo
quaesiuimus ueritatem. potest igitur sola inquisitione ueritatis,
etiamsi eam inuenire minime possit, homini beata uita contingere.
Pml re*perrire (p ras.) P 2 seduo*Pml 3 renuentibus
HMPm2T sureximus Pml 4 uariaqu#o (a ras.) P 5 sensiset Pml
6 sermoni miscere edd. cum] cum iam Tm 7 sed] se Pml persuaiq; Tml
8 patarentur Pml a balneas Pml 9 post tridie P post cum die Tml consedisemus
Pm] proferre Pml 10 ceperatis Pml 13 obtauerim T nisi
om-Mm1 14 intercessises Pml intercessisset M 17 igitur] enim Tml
xacillime esse edd. 18 liceret uiuere M 19 occurreret M 21 cubiditatium
(b in p corr.2) P cupiditatum MT edd. faucibus M 22 illam diuinam edd.
23 uitam esse edd. 24 atqui] atque Hedd. ut om.M tatummodo Pml
25 uiritatis Tml 26 minime inuenira M
etenim errare esse dixisti semper quaerere et numquam inuenire.
quid, si quisquam nihil quaerat et interrogatus uerbi gratia, utrumnam
modo dies sit, temere statimque noctem esse opinetur atque
respondeat, nonne tibi uidetur errare? hoc igitur erroris genus uelimmanissimum
non conplexa est definitio tua. quid, si etiam non errantes
conplexa est, potest definitio ulla: esse uitiosior? nam quis Alexandriam
quaerat et ad eam recto pergat itinere, non opinor potes
eum errantem uocare. quid, si eandem uiam uariis impedimentis
causis longo agat tempore et in ea morte praeueniatur, nonne et semper
quaesiuit et numquam inuenit nec errauit tamen? — Non, inquit
ille, semper quaesiuit.
Recte dicis, ait Licentius, et bene admones. inde enim prorsus
nihil ad rem pertinet definitio tua; non enim ego beatum esse dixi,
qui semper quaerat ueritatem. quod ne fieri quidem potest, primo
quia non semper homo est, deinde quia non ex quo tempore incipit
esse homo, eo iam potest aetate impediente uerum quaerere. aut si
semper id putas dicendum, si nihil temporis, quo iam quaerere
potest, perire patitur, rursus tibi Alexandriam redeundum est.
fac enim quemquam, ex quo tempore iter agere uel aetate uel negotio
sinitur, pergere occipere illam uiam atque, ut supra dixi, cum
deuiet nusquam, antequam perueniat, tamen uita excedere, multum
profecto errabis, si tibi errasse iste uidebitur, quamuis omni quo
potuit tempore nec quaerere desierit nec inuenire potuerit quo pergebat.
quam ob rem si et mea descriptio uera et secundum eam non
errat ille, qui perfecte quaerit, quamuis non inueniat ueritatem,
beatusque est ob eam rem, quod secundum rationem uiuit, tua
uero definitio et frustrata est et, si non esset, nihil eam curare
a 2 dixisti esse edd. 3 quaerit M intergatus Pml
4 sit dies M sittemere
esse uitae? — Do, inquit, sine dubio; sedtamenuolo mihi sapientiam
definias, ut sciam, utrum quae mihi eadem tibi esse uideatur. — Et
ille: Parum tibi, ait. uidetur definita hoc ipso, quod nunc interrogatus
es? etiam quod uolui concessisti. si enim non fallor, recta uia
uitae sapientia nominatur. — Tum Licentius: Nihil mihi tam ridiculum
quam ista definitio uidetur, inquit. — Fortasse, ait ille;
pedetemtim tamen quaeso, ut ratio praeueniat risum tuum; nihil enim
est foedius risu inrisione dignissimo. — Quid enim, ait ille, nonne
fateris uitae mortem esse contrariam ? — Fateor, ait. — Mihi igitur.
inquit ille, uia uitaenullamagis uidetur quam ea, qua quisque pergit.
ne in mortem incidat. — Adsentiebatur Trygetius. — Ergo si uiator
quispiam deuerticulum uitans, quod a latronibus obsideri audierit,
recta ire pergat atque ita euadat interitum, nonne et uiam uitae et
rectam secutus est? et eam sapientiam nominat nemo? quomodo
igitur omnis recta uitae uia sapientia est ? — Concessi enim esse, sed
non solam. — Definitio autem nihil conplecti debuit, quod esset alienum.
itaque rursus defini, siplacet: quid tibi uidetur esse sapientia?
Diu ille tacuit; deinde: En, inquit, iterum definio, si hoc tu
numquam finire statuisti. sapientia est uia recta, quae ad ueritatem
ducat. — Similiter et hoc, inquit ille, refellitur; nam cum apud Uergilium
Aeneae dictum est a matre:
perge modo et, qua te ducit uia, dirige gressum,
sequens hancuiam ad id, quod dictumerat, id est ad uerum, peruenit.
contende, si placet, ubi pedem ille incedens posuit. sapientiam
1 solo MT 4 uitae esse edd. 5 et eadeni a esse tibi M 6 intergatus
Pml 7 si enim non] nisi enim T recta] non falso recta Tm 8 li**
centius P 10 peiletemptim Pm2 pedetentim HIll perneniat Pml 11 est
om.M risu] irrisu M 13 ille om.M ea] eo HP 15 quisspiam qui P
quispiam qui HM diuerticulum M Pm\'? edd. 16 ire] uia HmlJI ita om,M
17 eam] eam uiam Mm2 nemo nominat T 18 concessisti Mm2 in mg.
20 rursiis otn.T uideatur T esse om..M 23 ducit M dum m aput Pml
uirgilium MPm2Tedd. 24 aenaeae P 25 dirigessum Pml 26 anc Pml
27 contende modo ci
Tum ille arridens: Merito mihi, inquit, ista contingunt, dum
aduersario in re non necessaria fidenter assentior; quasi uero ego
sum magnus definitor aut quidquam in disputando magis superuacaneum
puto. quis enim modus erit, si ego rursus uelim definiri
abs te aliquid et rursus eiusdem definitionis uerba et consequentium
item singillatim omnia fingens, quod nihil intellegam, definiri
flagitem? nam quid planissimum non meo iure definiri cogam. si
iure a me sapientiae definitio postulatur? cuius enim uerbi in animis
nostris apertiorem notionem natura esse uoluit quam sapientiae ? sed
nescio quo modo, cum mentis nostrae ueluti portum notio ipsa reliquerit
et uerborum sibi quasi uela tetenderit, occurrent statim
calumniarum mille naufragia. quam ob rem aut definitio sapientiae
ne requiratur aut iudex noster in eius patrocinium dignetur descendere.
— Tum ego, cum iam stilum nox impediret et quasi de integro
magnum quiddam disserendum uiderem oboriri, in alium diem distuli.
nam disputare coeperamus sole iam in occasum declinante diesque
paene totus cum in rebus rusticis ordinandis tum in recensione
primi libri Uergilii peractus fuit.
quanquam Pm2Tm2 descritionem Pml effringere eonor edd.
2nulla plus] nullatenus a 3 [ueri] tatem sed-ducat om.Pml; add.m\'2 in mg.
ducitJI 4 uia utitur.l/ 5 erat Pml 7 uia ̄ Tm1 ducat T ad] a Pml
melius intelligitur Tml 9 et] at Tm 12 inquid Pml 14 sum P sim HMT
constitutae, ut largum esset otium — statim peragendum negotium
susceptum est. tum ego: Heri postulastis, inquam, Trygeti, ut a iudicis
munere ad sapientiae patrocinium descenderem, quasi uero
quemquam in sermone uestro aduersarium sapientia pateretur aut
ullo defendente ita laboraret, ut maius implorare deberet auxilium.
nam neque inter uos aliud quaerendum natum est quam quid sit
sapientia — in quo eam uestrum neuter oppugnat, quia uterque
desiderat — neque si tu in definienda sapientia defecisse te putas,
propterea reliqua defensio sententiae tuae tibi deserenda est. itaque
a me nihil aliud habebis quam definitionem sapientiae, quae nec mea
nec noua est, sed et priscorum hominum et quam uos miror non recordari.
non enim nunc primo auditis sapientiam esse
rerum humanarum diuinarumque scientiam.
Hic Licentius, quem post istam definitionem diu putabam
quaesiturum esse quod diceret, subiecit statim: Cur ergo non quaeso
sapientem uocamus flagitiosissimum illum hominem, quem ipsi bene
nouimus per innumera scorta solere dissolui, Albicerium dico illum,
qui apud Karthaginem multos annos consulentibus mira quaedam
et certa respondit ? innumerabilia commemorare possem, nisi et apud
eos loquerer, qui experti sunt, et paucis nunc satis sit ad id quod uolo.
nonne cochlearium — mihi autem dicebat — cum domi non inueniretur,
tuo iussu percontatus non solum quid quaereretur uerum etiam
nominatim, cuius res esset et ubi lateret, citissime uerissimeque respondit?
item me praesente - omitto illud, quod in eo quod rogabatur
nihil omnino falsus est, sed cum puer, qui nummos ferebat, certam
eorum partem, cum ad eum pergeremus, furatus esset, omnes
sibi numerari iussit coegitque illum ante oculos nostros quos
T (c/. de ord. II 9,26) mox HMP (c/. Ronsch, It. u. Vulg. 2 p.400)
pridi*e (a ras.) P 2 ocium esset Tml 3 postulasti Tedd. tygeti Tml
5 ***sermone T 6 ullo] te eam Ta 9 nequę sit (om. tu) P neque sit H
neque sic M 10 sapientiae M 11 ame (e s. m2) P 12 mirer HPm2m
13 nunc primum m tunc primo a 16 quid MTa 19 kartaginem MT
21 et] at edd. ad id] uti ad*id (h ras.) T 22 cochlearius P autem om.M
24 uerissime (que add. m2) M 25 pręşsente P 27 omnis M 28 occulos T
quod MT
aut quantum sibi allatum fuerit audisset e nobis.
Quid, quod doctissimum et clarissimum uirum Flaccianum
mirari solitum esse abs te accepimus, qui cum de fundo emendo esset
locutus, ad illum diuinum rem ita detulit, ut quid egisset, si potis
esset, ediceret ? atque ille statim non modo negotii genus sed etiam,
in quo ille uehementer clamabat admirans, ipsum fundi nomen pronuntiauit,
cum ita esset absurdum, ut uix eius Flaccianus ipse meminisset.
iam illud sine stupore animi non queo dicere, quod amico
nostro, discipulo tuo, sese uolenti exagitare flagitantique insolenter,
ut diceret, quid secum ipse tacitus uolueret, Uergilii uersum eum
cogitare respondit. cum ille obstupefactus negare non posset, perrexit
quaerere, quisnam uersus esset; nec Albicerius, qui grammatici
scholam uix transiens uidisset aliquando, uersum ipsum securus
et garrulus canere dubitauit. num igitur aut res humanae non erant,
de quibus ille consulebatur, aut sine rerum diuinarum scientia tam
certa consulentibus et uera respondit? at utrumque absurdum est.
nam et humanae res nihil sunt aliud quam reshominum, ut argentum
nummi fundus postremo ipsa etiam cogitatio, et res diuinas quis non
recte arbitretur esse, per quas homini diuinatio ipsa contingit? sapiens
ergo fuit Albicerius, si sapientiam rerum humanarum diuinarumque
scientiam illa definitione concedimus.
qua ille, qui eam profitetur, aliquando fallitur. scientia enim non
solum conprehensis sed ita conprehensis rebus constat, ut neque in
ea quisquam errare nec quibuslibet aduersantibus inpulsus nutare
debeat. unde uerissime a quibusdam philosophis dicitur in nullo
eam posse nisi in sapiente inueniri, qui non modo perfectum habere
debet id, quod tuetur ac sequitur, uerum etiam inconcussum tenere.
Ma e] a Hm2 s. I. 3 flactionuin Tml 5 diuinam M
potis esset ediceret HP potis esse te diceret M potuisset ediceret T 7 quo]
co P uehementius T 8 flactianus PT 11 tatitus Pml uirgiliiitfT
12 cogita*re (t ras.)P 13 quinam T 14 scolam codd. 15 non dubitauit
HMPa 17 atj aut H (in ras.) MTa a*bsurdum P 19 fundi T
22 definitione tua (e tua add. m2) P 23 ille] ego T inquam T 24 ea H
25 co*prehensis (n ras., i ex o corr.) P 26 quisquam] quis unquam Tm
aduersitatibus M impulsis a 28 sapiente*(e alt. a m2) P perceptum Tm
quod non solum aliis mihi referentibus comperi sed praesens aliquando
ipse percepi. eumne igitur scientem uocem, cum saepe falsa
dixerit, quem non uocarem, si cunctanter uera dixisset ? hoc me de
aruspicibus et de auguribus et de his omnibus, qui sidera consulunt,
et de coniectoribus dixisse putatote aut aliquem ex hoc genere hominum
proferte, si potestis, qui consultus numquam de responsis
suis dubitauerit, numquam postremo falsa responderit. nam de
uatibus nihil mihi puto esse laborandum, qui mente loquuntur aliena.
Deinde res humanas esse ut concedam res hominum, quidquam
tu existimas nostrum esse, quod no\'ns uel dare uel eripere casus
potest ? aut cum rerum humanarum scientia dicitur, ea dicitur, qua
quisque nouit uel quot uel quales fundos habeamus, quid auri, quid
argenti, quid denique alienorum carminum cogitemus? illa est humanarum
rerum scientia, quae nouit lumen prudentiae, temperantiae
decus, fortitudinis robur, iustitiae sanctitatem. haec enim sunt,
quae nullam fortunam metuentes uere nostra dicere audemus;
quae si Albicerius ille didicisset, numquam, mihi crede, tam luxuriose
deformiterque uixisset. quod autem dixit, quem uersum uolueret
animo ille, quo consulebatur, neque hoc puto inter res nostras esse
numerandum, non quo negem honestissimas disciplinas ad possessionem
quandam nostri animi pertinere, sed quia uersum alienum
etiam inperitissimis canere ac pronuntiare concessum est. ideo
talia cum in memoriam nostram incurrerint, non mirum, si sentiri
possunt ab huius aeris animalibus quibusdam uilissimis, quos daemonas
uocant, a quibus nos superari acumine ac subtilitate sensuum
posse concedo, ratione autem nego, atque id fieri nescio quo modo
secretissimo atque a nostris sensibus remotissimo. non enim, si
miramur apiculam melle posito nescio qua sagacitate, qua hominem
T 2 ipse aliquando T aliquando (om. ipse) M 3 percipi Pm]
4 constaiter a 6 coniectoribus] coniectoribus somniorum Tm aut] ut Pml
7 respons*is P 9 auibus ex uatibus Pm2 quae ex qui Pm2 locuntur M
10 quicquam Pm2 13 quisquam edd. pr. uel om.T quod HmlPmlTml
14 qui denique Pml quidque denique edd. 15 rerum om. a prudentiae Tm2
in ras. 16 s*anctitatem (c ras., ti
Itaque uellem magis iste Albicerius ab eo, qui discere cuperet,
interrogatus ipsa metra docuisset uel coactus a quopiam consultorum
de re sibi statim proposita uersus proprios cecinisset.
quod eundem Flaccianum saepe dixisse soles commemorare, cum
illud diuinationis genus magna mentis altitudine derideret atque
despiceret idque nescio cui abiectissimae animulae—sic enim dice bat
— tribueret, quo ille quasi spiritu admonitus uel inflatus haec respondere.solitus
esset. quaerebat enim uir ille doctissimus ab his, qui
talia mirarentur, num grammaticam uel musicam uel geometricam
posset Albicerius docere. quis autem illum nosset et non istorum
omnium imperitissimum fateretur ? quam ob rem ad extremum hortabatur,
ut animos suos hi, qui talia didicissent, illi diuinationi
sine dubitatione praeferrent darentque operam his disciplinis instruere
atque adminiculare suam mentem, quibus aeriam istam inuisibilium
animantium naturam transilire et eam supereuolare contingeret.
multo quam humanae sint, quo pacto eas ille adsequi
poterat, qui quid esset ipse nesciebat, nisi forte existimans sidera,
quae cotidie contemplamur, magnum quiddam esse in conparatione
uerissimi et secretissimi dei, quem raro fortasse intellectus, sensus
autem nullus attingit? haec autem praesto sunt oculis nostris. nec
ista igitur sunt illa diuina, qualia se sola scire sapientia profitetur;
cetera autem, quibus isti nescio qui diuinantes uel ad uanam iactantiam
uel ad quaestum abutuntur, prae sideribus profecto uiliora
sunt. non igitur Albicerius rerum humanarum ac diuinarum
Trnl unde llMP inde a saltim HMmlPml 3 istaquae M
dicere Pml 5 *statim ex statum Pm2 8 dispiceret M animali M
Tum Trygetius: Definitionem istam, inquit, defendet, si libebit,
ille qui protulit. nunc mihi tu responde, ut tandem ad id quod
agitur ueniamus. — Istic sum, inquit ille. — Dasne, ait, Albicerium
scisse uerum? — Do, inquit. — Melior igitur tuo sapiente. — Nullo
modo, ait ille; nam quod genus ueri sapiens requirit, non solum ille
delirus ariolus sed ne ipse quidem sapiens, dum in hoc corpore uiuit,
adsequitur. quod tamen tantum est, ut multo sit praestabilius
hoc semper quaerere quam illud aliquando inuenire. — Necesse
est, ait Trygetius, ut mihi in angustiis definitio illa subueniat. quae
si propterea tibi uitiosa uisa est, quia complexa est eum, quem non
possumus uocare sapientem, quaero, utrum eam probes, si sapientiam
rerum humanarum diuinarumque scientiam dicamus, sed earum,
quae ad beatam uitam pertineant. — Est, inquit ille, et ista sapientia
et non sola. unde superior definitio inuasit alienum, haec
autem proprium deseruit; quare illa auaritiae, ista stultitiae coargui
potest. etenim ut iam ipse explicem definitione quod sentio, sapientia
mihi uidetur esse rerum humanarum et diuinarum, quae ad beatam
uitam pertineant, non scientia solum sed etiam diligens
(s add.m2)P frustaqueP 2 quicquid MPm2T 4 ille
tuus MT edd. 7 sed et non a 9 diuinatione HJIP concessa 111 et adimat
a ex M 10 ni edd. 11 inclusit — P 12 istam inquid defendet
definitionem T silebit M 13 responde] uolo respondeas Tm tamdem P
de quo M 14 dasme H desine P 16 inquirit m 17 delerus Pm2
hariolus T ipsi Pml 18 tameri om.M 20 est om, T 21 propteraea P
22 *eam (m ras.) P 24 inquid Pml 25 et] sed T edd. 26 ista stultitiae
om.HMP coargui*P 27 ipse iam edd. 28 diuinarumque (om. et) edd.
tenet, dei est, haec autem, quae inquisitione contenta est,
hominis. illa igitur deus, hac autem homo beatus est. — Tum ille:
Miror, inquit, sapientem tuum quomodo asseris frustra operam consumere.
— Quomodo, inquit Licentius, frustra operam consumere,
cum tanta mercede conquirat? nam hoc ipso, quo quaerit, sapiens
est, et quo sapiens, eo beatus, cum ab omnibus inuolucris corporis
mentem quantum potest euoluit et se ipsum in semet ipsum colligit,
cum se non permittit cupiditatibus laniandum, sed in se atque in
deum semper tranquillus intenditur, ut et hic, quod beatum esse
supra inter nos conuenit, ratione perfruatur et extremo die uitae
ad id quod concupiuit adipiscendum reperiatur paratus fruaturque
merito diuina beatitudine, qui humana sit ante perfruitus.
quaereret: Non puto, inquam, Licenti, etiam huic argumenta defutura,
si eum otiose quaerere permittamus. quid enim ei quouis loco
defuit ad respondendum ? nam primo ipse intulit, quoniam de beata
uita quaestio nata est et beatum solum necesse est esse sapientem,
si quidem stultitia etiam stultorum iudicio misera est, perfectum
sapientem esse debere, non autem perfectum esse qui adhuc uerum
quid sit inquirit, unde ne beatum quidem. cui loco tu cum molem
auctoritatis obiceres, modeste aliquantum Ciceronis nomine perturbatus
tamen se statim erexit et generosa quadam contumacia in
uerticem libertatis exsiluit rursumque arripuit quod erat de manibus
uiolenter excussum quaesiuitque abs te, utrum tibi perfectus qui
adhuc quaereret uideretur, ut, si fatereris non esse perfectum, ad
caput recurreret demonstraretque, si posset, per illam definitionem
perfectum esse hominem, qui secundum legem mentis uitam
1 describtionem P 2 inquesitione Pml contempta T 3 autem om.M
4 adseras m 5 operam consumere om.HMT 6 tantam mercedem a 7 est
om.M ab om.M *ompibus (h ras.) P sinsemet(s em2add.)P 10 tran-
quilliusT1 intendit a hic] hic tranquillius T quod] q; P 1*2 repperiatur Pml
13 qui] quia (a m2) P perfructus Hm2Tm 14 sit HPml sibi esset MPm2T
edd. 15 quaerer*et (a
Sed, ne longum faciamus, iam, si placet, sermo iste claudatur,
in quo immorari etiam superfluum puto. tractata enim res est pro
suscepto negotio satis; quae post pauca omnino posset uerba finiri.
nisi exercere uos uellem neruosque uestros et studia, quae mihi
magna cura est, explorare. nam cum instituissem uos ad quaerendam
ueritatem magno opere hortari, coeperam ex uobis quaerere, quantum
in ea momenti poneretis; omnes autem posuistis tantum, ut
plus non desiderem. nam cum beati esse cupiamus, siue id fieri
non potest nisi inuenta siue non nisi diligenter quaesita ueritate,
1 beatum Tm2s.l. a quo T edd. 2 perfectumque (om. et) T diceres
(om. esse) Tm diceres esse a 3 ipsaquae Pml 5 ageretur om.M aptiusque M
illa M 7 nisi T 8 posuerunt M achademici codd. ubique 9 nocte H
10 pr. in om.M 13 furta—Albicerius om.HMP albicerius hariolus a 15quam]
uacuum esse non posse sapientem, tam eam necesse esset inuenire,
dum quaeritur, omnis profecto Academicorum uel calumnia uel pertinacia
uel peruicacia uel, ut ego interdum arbitror, congrua illi tempori
ratio simul cum ipso tempore et cum ipsius Carneadis Ciceronisque
corporibus sepulta foret. sed quia siue uitae huius multis uariisqueiactationibus,Romamaneut
in eodem teprobas, siue ingeniorum
quodam stupore uel socordia uel tarditate torpentium siue desperatione
inueniendi — quia non quam facile oculis ista lux, tam facile
mentibus sapientiae sidus oboritur — siue etiam, qui error omnino
populorum est, falsa opinione inuentae a se ueritatis nec diligenter
homines quaerunt, si qui quaerunt, et a quaerendi uoluntate auertuntur,
euenit, ut scientia raro paucisque proueniat, eoque fit, ut
Academicorum arma, quando cum eis ad manus uenitur, nec
(corr. m2) P 3 literas M litteris T 4 er*ga P 5 quaeso
Ha 6 iam] iam intentum edd. 7 si ut] sicut P ut Tml 9 accusare] reos
citare Tm posl dicta add.Tedd. prandium paratum esse nuntiatum (annuntiatum
edd.) est (atque add. edd.) sureximus Pml ACHADEMICORUM LIBER
PRIMUS EXPLICIT INCIPIT LIBER SECUNDUS P EXPLICIT LIBER
PRIMUS AURELII AUGUSTINl EPI ACHADEMICORUM LIBER SECUN-
DUS INCIPIT H EXPLICIT LIBER -I- CTRA ACHADEMICOS INCIPIT
LIB II-.y AURELII AUGUSTINI ACHADEMICORUM LIB -I-EXPLICIT.
INC II- T 11 disciplina scientiae atque sapientiae M adque Pm]
14*iiicatia T ratio tempori T 17 eadem T 19 non quam] numquam
HmlP 20 omnium JITm 21 a se om.T 22 si] et si II et a] et ea P
ea H uolumtate Pml 23 eoquae P 24 achademica Mml his T meocribus
Pml
uideantur. quam ob rem contra illos fluctus procellasque fortunae
cum obnitendum remis qualiumcumque uirtutum tum in primis
diuinum auxilium omni deuotione atque pietate implorandum est,
ut intentio constantissima bonorum studiorum teneat cursum suum,
a quo eam nullus casus excutiat, quominus illam philosophiae tutissimus
iucundissimusque portus accipiat. haec prima tua causa est;
hinc tibi metuo, hinc te cupio liberari, hinc, si modo dignus sum, qui
impetrem, cotidianis uotis auras tibi prosperas orare non cesso;
oro autem ipsam summi dei uirtutem atque sapientiam. quid est
enim aliud, quem mysteria nobis tradunt dei filium?
Multum me autem adiuuabis pro te deprecantem, si non nos
exaudiri posse desperes nitarisque nobiscum et non solum uotis sed
etiam uoluntate atque illa tua naturali mentis altitudine, propter
quam te quaero, qua singulariterdelector, quam semper admiror, quae
in te — pro nefas! — illis rerum domesticarum nubibus quasi fulmen
inuoluitur et multos ac paene omnes latet, me autem et alium uel tertium
familiarissimos tuos latere non potest, qui saepe non solum
attente audiuimus murmura tua sed etiam nonnulla fulgora fulminibus
propiora conspeximus. quis enim, ut cetera pro tempore taceam
et unum commemorem, quis, inquam, tam subito umquam tantum
intonuit tantumque lumine mentis emicuit, ut sub uno fremitu
rationis et quodam coruscamine temperantiae uno die illa pridie
saeuissima penitus libido moreretur? ergo non erumpet aliquando
ista uirtus et multorum desperantium risus in horrorem stuporemque
conuertet et locuta in terris quasi quaedam futurorum signa
rursus proiecto totius corporis onere recurret in caelum? ergone
Augustinus de Romaniano frustra ista dixit? non sinet ille. cui
me totum dedi, quem nunc recognoscere aliquantum coepi.
M 5 intentione M cursus M 7 iocundissimusquae
MPmlT 8 sim HMT edd. 10 ora P di sapientiam T 11 quae P
misteria PmIT 12 autem me M edd. 13 desperas Mml et P et tu
HMT edd. 15 quam te ex quante Tm2 qua* (e ras.) P 16 quasi] qua P
flumen M 17 pene P 19 fulgura llMT edd. 21 inquaras.) P
unquam (corr. m2) P 22 uno] illo T 23 illa om.M pridie] et pr. T
24 ergone HMPm2T edd. 26 conuertat Tml 27 recurret] currit HMP
28 romoniano Tml illa Tml 29 aliquantum om-M
te anxium saepe atque dubitantem mirabiliter solet mouere. non
enim metuo aut a socordia morum aut a tarditate ingenio tuo. quis
te, quando aliquantum respirare concessum est, in sermonibus
nostris uigilantior, quis acutior apparuit? ego tibi gratiam non repensabo
? an fortasse paululum debeo ? tu me adulescentulum pauperem
ad studia pergentem et domo et sumtu et, quod plus est,
animo excepisti; tu patre orbatum amicitia consolatus es, hortatione
animasti, ope adiuuisti; tu in nostro ipso municipio fauore familiaritate
communicatione domus tuae paene tecum clarum primatemque
fecisti; tu Karthaginem inlustrioris professionis gratia remeantem,
cum tibi et meorum nulli consilium meum spemque aperuissem,
quamuis aliquantum illo tibi insito — quia ibi iam docebam
— patriae amore cunctatus es, tamen ubi euincere adulescentis cupiditatem
ad ea quae uidebantur meliora tendentis nequiuisti, ex dehortatore
in adiutorem mira beniuolentiae moderatione conuersus
es. tu necessariis omnibus iter adminiculasti meum; tu ibidem rursus,
qui cunabula et quasi nidum studiorum meorum foueras, iam
uolare audentis sustentasti rudimenta; tu etiam, cum te absente
atque ignorante nauigassem, nonnihil suscensens, quod non tecum
communicassem, ut solerem, atque aliud quiduis quam contumaciam
suspicans mansisti inconcussus in amicitia nec plus ante oculos
tuos liberi deserti a magistro quam nostrae mentis penetralia puritasque
uersata est.
Postremo quidquid de otio meo modo gaudeo, quod a superfluarum
cupiditatium uinculis euolaui, quod depositis oneribus
Tml 2 mirabiliter om.M 3 ingenii tui Hm2M edd. quis]
quis enim edd. 4 respirere Pml 5 egone IIPm2 ergone MT edd. 6 adolescentulum
T 7 studia] peregrina studia T edd. sumptu HMPm2T
pus Pml 8 consulatus Pml 9 ope**P
Itaque cum admoto nobis fomite discessisses, numquam
cessauimus inhiantes in philosophiam atque illam uitam, quae inter
nos placuit atque conuenit, prorsus nihil aliud cogitare atque id constanter
quidem, sed minus acriter agebamus, putabamus tamen satis
nos agere. et quoniam nondum aderat ea flamma, quae summa
nos arreptura erat, illam qualem aestuabamus arbitrabamur esse
uel maximam, cum ecce tibi libri quidam pleni, ut ait Celsinus, bonas
res Arabicas ubi exhalarunt in nos, ubi illi flammulae instillarunt
pretiosissimi unguenti guttas paucissimas, incredibile, Romaniane,
incredibile et ultra quam de me fortasse et tu credis — quid amplius
dicam? — etiam mihi ipsi de me ipso incredibile incendium concitarunt.
quis me tunc honor, quae hominum pompa, quae inanis
P 2 ipsum summum a 3 inpulis Pm] 4 adhoc HP
6 motus T edd. ueheinenterquae Pml assere**rem P 8 philosoph+andi
(i ras.) P 9 oficio Pml 10 pudori:-] pudoris mei uani Hm2M edd. pudoris
uani mei T inepte P 11 pr. tam] utam Pml es] esse P esses H 12 inflammatus
es M ilarum Pml 13 exemeris a 15 amoto HTm2 \' amodo
Tml amato P a nobis T 18 sed] sed forte a 19 nundum P eaJ hęc T
20 nos om.Mm2 \' areptura Pml qualem] qua lenta Tm qua iam a
uel esse elld. 21 pleni] plinii M 22 exhilarunt T illae Ha 23 pre-
ciosissimi MP ungenti T 24 incredibile* (s ras.) P *amplius (i ras.) P
25 concitauerunt M
retinaculum commouebat? prorsus totus in me cursim redibam.
respexi tamen, confitebor, quasi de itinere in illam religionem, quae
pueris nobis insita est et medullitus inplicata; uerum autem ipsa
ad se nescientem rapiebat. itaque titubans properans haesitans arripio
apostolum Paulum. neque enim uere, inquam, isti tanta potuissent
uixissentque ita, ut eos uixisse manifestum est, si eorum litterae
atque rationes huic tanto bono aduersarentur. perlegi totum intentissime
atque castissime.
Tunc uero quantulocumque iam lumine adsperso tanta
se mihi philosophiae facies aperuit, ut non dicam tibi, qui eius incognitae
fame semper arsisti, sed si ipsi aduersario tuo, quo nescio
utrum plus exercearis quam inpediaris, eam demonstrare potuissem,
ne ille et Baias et amoena pomeria et delicata nitidaque conuiuia et domesticos
histriones, postremo quidquid eum acriter commouet in
quascumque delicias abiciens et relinquens ad huius pulchritudinem
blandus amator et sanctus mirans anhelans aestuans aduolaret.
habet enim et ille, quod confitendum est, quoddam decus animi uel
potius decoris quasi sementem, quod erumpere in ueram pulchritudinem
nitens tortuose ac deformiter inter scabra uitiorum et inter opinionum
fallacium dumeta frondescit; tamen non cessat frondescere
et paucis acute ac diligenter in densa intuentibus, quantum sinitur,
eminere. inde est illa hospitalitas, inde in conuiuiis multa humanitatis
condimenta, inde ipsa elegantia nitor mundissima facies rerum
omnium et undique cuncta perfundens adumbratae uenustatis urbanitas.
om..M 3 tamen] tantum Mm confiteor MT edd. relegionem
Pml regionem M 4 medulitus Pm1 ipsa] ipsa me T edd. 5 rapiebantMmJ
titubus Pm] 6 paulum apostolum T uerae H isti inquam edd.
9 cautissime Trn 10 quantumlocumquae M aspersum H 11 que ei P
incognite P 12 famae HM fama T a quo T edd. 13 demonstra Pml
demostrare T 14 amoenia H pomaria Migne diligata P 15 striones
HMP ariter Pml 16 delitias Pm2T reliquens Pml cuius M pulcritudinem
Tm1 19 sementum HM seminarium a in om.P uera*P
20 opinionem P 21 frundescit Pml f*rondescere (o ras.) P 22 intensa H
23 emunere Pml ospitalitas P 24 ipse elegantiae M
ex uulgi nomine. nam philocalia et philosophia prope similiter cognominatae
sunt et quasi gentiles inter se uideri uolunt et sunt. quid
est enim philosophia? amor sapientiae. quid philocalia? amor pulchritudinis.
quaere de Graecis. quid ergo sapientia ? nonne ipsa uera
est pulchritudo ? germanae igitur istae prorsus et eodem parente
procreatae; sed illa uisco libidinis detracta caelo suo et inclusa cauea
populari uiciniam tamen nominis tenuit ad commonendum aucupem,
ne illam contemnat. hanc igitur sine pinnis sordidatam et egentem
uolitans libere soror saepe agnoscit, sed raro liberat; non enim
philocalia ista unde genus ducat, agnoscit nisi philosophia. quam totam
fabulam — nam subito Aesopus factus sum — Licentius tibi
carmine suauius indicabit; poeta est enim paene perfectus. ergo ille,
si ueram pulchritudinem, cuius falsae amator est, sanatis renudatisque
paululum oculis possit intueri, quanta uoluptate philosophiae
gremio se inuolueret? quomodo ibi te cognitum sicut uerum fratrem
amplecteretur? miraris haec et forsitan rides. quid, si haec explicarem,
ut uolebam ? quid, si saltem uox, si adhuc facies uideri a te non
potest, ipsius philosophiae posset audiri? mirareris profecto, sed
non rideres, non desperares. crede mihi, de nullo desperandum est,
de talibus autem minime; omnino sunt exempla. facile euadit, facile
reuolat hoc genus auium multis inclusis multum mirantibus.
Sed ad nos redeam. nos, inquam, Romaniane, philosophemur;
reddam tibi gratiam, filius tuus coepit philosophari. ego eum reprimo,
ut disciplinis necessariis prius excultus uigentior et firmior insurgat.
quarum te ne metuas expertem, si bene te noui, auras tibi liberas
tantum opto. nam de indole quid dicam? utinam non tam rara esset
P ubique ista (ta s. m2) P 2nomine ex homine Tml 5 quid]
q. est M est uera HT 6 istae] istae sunt Tm 7 procriatae Tml cauia
Pml 8 uicinam T 9 illam] se Tm pinis Pml pennis MT 11 ducit T
philosophiam T 12 esopus
Ego enim nunc aliud nihil ago, quam me ipse purgo a uanis
perniciosisque opinionibus. itaque non dubito melius mihi esse quam
tibi. unum tantum est, unde inuideam fortunae tuae, quod solus
frueris Luciliano meo. an et tu inuides, quia dixi \'meo\' ? sed quid
dixi aliud quam tuo et omnium, quicumque unum sumus ? de quo
tamen ut subuenias desiderio meo, quid te rogem? aut te ipse
promereor? tantum scis, quia debes. sed nunc ambobus dico: cauete,
ne quid uos nosse arbitremini, nisi quod ita didiceritis saltem, ut
nostis unum duo tria quattuor simul collecta in summa fieri decem.
sed item cauete, ne uos philosophia ueritatem aut non cognituros
aut nullo modo ita posse cognosci arbitremini. nam mihi uel potius
illi credite, qui ait: quaerite et inuenietis, nec cognitionem
desperandam esse et manifestiorem futuram, quam sunt illi
2 non otn.M pr. timeo] eo (metuo s. m2) P 4 ne om.M inuenisse*T
craedas P 5 disputatio fortasse edd. succensuisti M 6 esseP es Tm2
eo in ras. P sed eo Tm quo M 7 iam om.M 8 quo Pml nam om..м
10 autem in ras. m2 P 11 discesseras T 12 tibi om.M 13 relegione P
praesens*(salt. s.l.)P 15 ipsum T a om.M 16 pernitiosisqueMPml 17 tibij
tibiesta 18 luciniano Ma quidjquiPml 20aut] tu Tedd. 21 promereor]
pro me roga T edd. tantum] quantum T edd. 22 arbitramini T saltim M
23 quattuor(pr. t in ras.) P summam MTm 24 in philosophia HMTedd.
25 itau V posse (u — m2)T agnosci M mihi om.Hml uel potius illi
om.HJ!P
ne hoc principium modum excederet. et non est leue. nam modus
procul dubio diuinus est, sed fefellerit, cum dulciter ducit. ero
cautior. cum sapiens fuero.
contulimus, septem fere diebus a disputando fuimus otiosi, cum tres
tamen Uergilii libros post primum recenseremus atque, ut in tempore
congruere uidebatur. tractaremus. quo tamen opere Licentius
in poeticae studium sic inflammatus est, ut aliquantum mihi etiam
reprimendus uideretur. iam enim ab hac intentione ad nullam se rem
deuocari libenter ferebat. tandem tamen ad retractandam quam distuleramus
de Academicis quaestionem cum a me, quantum potui.
lumen philosophiae laudaretur, non inuitus accessit. et forte dies ita
serenus effulserat, ut nulli prorsus rei magis quam serenandis animis
nostris congruere uideretur. maturius itaque solito lectos reliquimus
paulumque cum rusticis egimus quod tempus urgebat. - Tum Alypius:
Antequam uos. inquit, audiam de Academicis disputantes.
uolo mihi legatur sermo ille uester, quem dicitis me absente perfectum;
non enim possum aliter, cum inde huius disceptationis occasio
nata, sit in audiendis uobis bis non aut errare aut certe laborare. — Quod
cum factum esset et in eo paene totum antemeridianum tempus
consumtum uideremus, redire ab agro, qui deambulantes nos acceperat,
domum instituimus. — Et Licentius: Quaeso, inquit. ante
prandium mihi breuiter totam Academicorum sententiam exponendo
repetere ne graueris, ne quid in ea me fugiat, quod pro partibus
meis sit. — Faciam, inquam, et eo libentius, quo de hac re cogitans
parum prandeas. — Ne, inquit ille, istinc securus sis; nam
et multos et maxime patrem meum saepe animaduerti eo edaciorem,
quo refertior curis esset. deinde tu quoque de istis metris
cogitantem non sic expertus es, ut cura mea mensa secura sit. quod
Pml modus] m. iam T 3 diuillus] profecto ubique
diuinus T 7 tainen] tantum edd. uirgilii MT 9 poeticae] p. artis M
poetae T poeticum a 10 reprimendus (us in ras.) P iam] ita HMTa
11 retrectandam M 14 effulserit Pml 16 paululumquae Pml urguebat T
17 demicis P; corr. ml 19 ocasio Ptnl 20 cer* (te s. l.m2)P 21 fuisset
Tml 22 consumptum HMPm2T 25 eam effugiat (om. me) MT 26 fatiam
Pml quo] quod T 27 inquit] quid P 28 pr. et otn.T saepae P
edatiorem Pml 30 sic ex sit T cura P
primum pertinacius appetimus. cum in aliud intendimus animum?
aut quis est, qui manibus et dentibus nostris occupatis nobis
nimis imperiosus fit? — Audi potius, inquam. de Academicis quod
rogaueras, ne te metra ista uoluentem non solum in l\'pulis sine metro
sed etiam in quaestionibus patiar. si quid autem pro mea parte
occultabo, prodet Alypius. — Bona fide tua opus est, inquit Alypius;
nam si metuendum est, ne aliquid occultes, a me deprehendi posse
difficile arbitror cum, a quo me ista didicisse nullus qui me nouit
ignorat, praesertim cum in prodendo uero non magis uictoriae quam
animo tuo consulturus sis.
nam et Academicis placuit nec homini scientiam posse contingere
earum dumtaxat rerum, quae ad philosophiam pertinent — nam
cetera curare se Carneades negabat — et tamen hominem posse esse
sapientem sapientisque totum munus, ut abs te quoque, Licenti, illo
sermone dissertum est, in conquisitione ueri explicari: ex quo confici,
ut nulli etiam rei sapiens adsentiatur; erret enim necesse est,
quod sapienti nefas est, si a adsentiatur rebus incertis. et omnia incerta »
esse non dicebant solum uerum etiam copiosissimis rationibus adfirmabant.
sed uerum non posse comprehendi ex illa Stoici Zenonis
definitione arripuisse uidebantur, qui ait id uerum percipi posse,
quod ita esset animo inpressum ex eo, unde esset, ut esse non posset
ex eo, unde non esset. quod breuius pLaniusque sic dicitur. his
signis uerum posse conprehendi, quae signa non potest habere quod
falsum est. hoc prorsus non posse inueniri uehementissime ut conuincerent
incubuerunt. inde dissensiones philosophorum. inde
sensuum fallaciae, inde somnia furoresque, inde pseudomenoe et
T cibum etld. animum—dentibus om.HMP 3 quis
est qui T quid est quod m quid est quia a 4 nimis] animus edd. impcosus
rml quid m G qu*estionibus (a ras.) P parte* P 7 bono P dona cx
bona T 8 difficile posse vi 9 deficile Pml ista
Hinc eis inuidia magna conflata est; uidebatur enim esse
consequens, ut nihil ageret qui nihil adprobaret. unde dormientem
semper et officiorum omnium desertorem sapientem tuum Academici
describere uidebantur, quem nihil adprobare censebant. hic illi
inducto quodam probabili, quod etiam ueri simile nominabant, nullo
modo cessare sapientem ab officiis asserebant, cum haberet quid
sequeretur, ueritas autem siue propter naturae tenebras quasdam
siue propter similitudinem rerum uel obruta uel confusa latitaret,
quamuis et ipsam refrenationem et quasi suspensionem assensionis
prorsus magnam actionem sapientis esse dicebant. uideor mihi
breuiter totum, ut uoluisti, exposuisse nihilque recessisse a praescriptione,
Alypi, tua, id est egisse, ut dicitur, bona fide. si enim aliquid
uel non ita, ut est, dixi uel forte non dixi, nihil uoluntate a me factum
est. bona ergo fides est ex animi sententia. homini enim
homo falsus docendus, fallax cauendus debet uideri, quorum prius
magistrum bonum, posterius discipulum cautum desiderat.
Tum Alypius: Gratum, inquit, habeo, cum et Licentio a te
satisfactum est et me onere inposito releuasti. non enim magis tibi
uerendum erat, ne quid explorandi mei causa minus a te diceretur
- nam alio modo qui fieri poterat? — quam mihi, si in quoquam te
prodere fuisset necesse. quare faxis, ut illud quod deest non tam
percontationi quam ipsi percontanti de differentia nouae ac ueteris
Academiae ne te pigeat exponere. — Prorsus. inquam, fateor, piget.
quare beneficium dederis — nam hoc quod commemoras ad rem
HJJ P 2 calidissime Pml 3 onatio Pml 4 approbare P
5 esse om.Mml 6 conseques Pml ? suum T edd. 8 hinc a 9 probabiii]
probari HJJP 11 naturae] natura et ( add. m. post.) P 12 uel obruta
(1 et 0 a m2) P l4magnam prorsus HMPm. post. T edd. dicerant Pml
15 praescriptione (p alt. ex b) P 16 alypii P fide* (s ras.) P 17 forsitan M
19 eauendus] emendusJ/ debaet Pml 22releuasti in ras. Pm2 21 fleri M
quoquam te] quo quante P quoquo ante H 25 fac sis T 26 de om.M
noui T 27 ne te-Academiae om.J! 28 hoc] et doc (dd.
apud me distinguere ista nomina et causam nouae Academiae
aperire uolueris. — Crederem, inquit, me quoque a prandio te
auocare uoluisse, ni et magis a Licentio territum dudum putarem
et eius postulatio ita nobis praescripsisset, ut ei ante prandium
quidquid huius inuolutionis esset expediretur. — Et cum reliqua
dicere tenderet, mater nostra — nam domi iam eramus — ita nos
trudere in prandium coepit, ut uerba faciendi locus non esset.
compescendae fami satis esset. ad pratum regressis nobis Alypius:
Paream, inquit, sententiae tuae nec ausim recusare. si enim
nihil me fugerit, gratabor cum doctrinae tuae tum etiam memoriae
meae. at si in quoquam fortasse aberrauero, recurabis id, ut deinceps
huius modi delegationem non pertimescam. nouae Academiae discidium
non tam contra ueterem conceptum quam contra Stoicos
arbitror esse commotum. nec uero discidium putandum, si quidem
a Zenone inlatam nouam quaestionem dissolui discutique oportebat.
nam de non percipiendo quamuis nullis conflictationibus agitata,
incolens tamen etiam ueterum Academicorum mentes sententia
non inpudenter existimata est. quod etiam ipsius Socratis Platonisque
ac reliquorum ueterum auctoritate probatu facile est, qui se
hactenus crediderunt posse ab errore defendi, si se assensioni non
temere commisissent, quamuis propriam de hac re disputationem in
scholas suas non introduxerint nec ab illis enucleate aliquando quaesitum
sit, percipi necne ueritas possit. quod cum Zeno rude ac
nouum intulisset contenderetque nihil percipi posse, nisi quod
uerum ita esset, ut dissimilibus notis a falso discerneretur, neque
opinationem subeundam esse sapienti atque id Arcesilas audiret,
negauit huius modi quidquam posse ab homine reperiri neque illi
4 ni om-Ma niagis te (om. et) Tm2 5 praescribsisset P 6 inuolntationis
M 7 nos trudere] nostrumdere P nostru indere Hml nostnndere
Hm2, om.J1 lacuna uacua relicta 9 accepisemus Pm1 11 tuae om.M
asim Pml ausus sum a 12 gratulabor M Pm2a cum] tum.ill 13 at] aut T
oberrauero T curabis Tml in mg. 16 est putandum edd. 18 percipienda a
21 probatum H 22 actenus HPml ab errore posse m
Uerum cum ita res se habeat, ut uetus Academia magis
aucta quam oppugnata uideretur, extitit Philonis auditor Antiochus,
qui. ut nonnullis uisus est, gloriae cupidior quam ueritatis in simultatem
adduxit Academiae utriusque sententias. dicebat enim rem
insolitam et ab opinione ueterum remotissimam Academicos nouos
conatos inducere. in quam rem ueterum physicorum aliorumque
magnorum philosophorum inplorabat fidem ipsos etiam Academicos
oppugnans, qui se ueri simile contenderent sequi, cum ipsum uerum
se ignorare faterentur, multaque argumenta collegerat, quibus nunc
supersedendum arbitror, nihil tamen magis defendebat quam percipere
posse sapientem. hanc puto inter Academicos nouos ac ueteres
controuersiam fuisse. quae si secus se habet, ut Licentium plenissime
informes pro utroque postulauerim. si uero ita est, ut dicere potui.
susceptam disputationem peragite.
longiore quam putabam sermone conquiescis ? audisti, qui sint
Academici tui? — At ille uerecunde adridens et aliquantum hac
compellatione turbatior: Paenitet me, inquit, tanto opere adfirmasse
contra Trygetium beatam uitam in ueritatis inquisitione
consistere. nam me ista quaestio ita perturbat, ut uix non miser
sim, qui certe uobis, si quid humanitatis geritis, uideor miserandus.
sed quid me ipse ineptus crucio? aut quid exhorreo tanta causae
bonitate subnixus? prorsus non cedam nisi ueritati. — Placentne.
inquam, tibi noui Academici ? — Plurimum, inquit. — Ergo uerum
tibi uidentur dicere? — Tum ille cum iam esset assensurus arrisione
Alypii cautior factus haesit aliquantum et deinde: Repete, inquit,
rogatiunculam. —Verumnc, inquam, tibi uidentur Academici dicere?
3 se res T haberet Tm 4 acuta M oppugnata*P filonis T
5 nonnulli Migne uisum M 6 addnxerit T 8 conatus Ma phisi-
Cui ego cum respondere coepissem: Expecta, inquit, quaeso
paululum. ac post arridens: Dic mihi, ait, oro te, iamne certus es
de uictoria tua ? — Tum ego: Fac me, inquam, certum esse; non ideo
tamen tu causam tuam debes deserere, praesertim cum haec inter
nos disputatio suscepta sit exercendi tui causa et ad elimandum
animum prouocandi. — Numquidnam, inquit, aut Academicos legi
aut tot disciplinis eruditus sum, quibus tu ad me instructus aduentas?
— Academicos, inquam, nec illi legerant, a quibus primo sententia
ista defensa est. eruditio autem disciplinarumque copia si te deficit,
non usque adeo tamen ingenium tuum esse debet inualidum, ut
nullo facto impetu paucissimis uerbis meis rogationibusque succumbas.
illud enim iam uereri coepi, ne tibi citius quam uolo succedat
Alypius, quo aduersario non ita securus deambulabo. — Ergo utinam,
inquit ille, iam uincar, ut aliquando uos audiam disserentes
et, quod plus est, uideam, quo mihi spectaculo nihil potest felicius
exhiberi. nam quoniam placuit uobis ista fundere potius quam effundere,
si quidem ore prorumpentia stilo excipitis nec in terram, ut dicitur,
cadere sinitis, legere etiam uos licebit; sed nescio quo modo,
cum admouentur oculis idem ipsi, quos inter sermo caeditur, bona
disputatio si non utilius, at certe laetius perfundit animum,
edd. 4 inquam om.T uerissimilis P uerisimiles H esse M
5 ita] est T quaeso]
Gratum habemus, inquam; sed repentina ista gaudia tua
temere illam sententiam euadere coegerunt, qua dixisti nullum tibi
spectaculum exhiberi posse felicius. quid, si enim patrem illum tuum.
quo profecto nemo philosophiam est post tam longam sitim hausturus
ardentius, nobiscum ista quaerentem ac disserentem uidebis. cum
ego me fortunatiorem numquam putabo, quid te tandem sentire
ac dicere conuenit? — Hic uero ille aliquantum lacrimauit et, ubi
loqui potuit, porrecta manu caelum suspiciens: Et quando ego, inquit,
deus, hoc uidebo? sed nihil est de te desperandum. — Hic cum
paene omnes ab intentione disputationis dimitti in lacrimas coepissemus,
obluctans mecum et uix me colligens: Age potius. inquam,
et in uires tuas redi, quas ut congereres undeunde posses patronus
Academiae futurus, longe ante monueram. non opinor ideo, ut modo
ante tubam tremor occupet artus
aut ut uisendae alienae pugnae desiderio tam cito te optes esse captiuum.
— Hic Trygetius, ubi satis attendit iam uultus nostros
serenatos: Quidni iste optet, inquit, homo tam sanctus, ut hoc ei
deus ante uota concesserit? crede iam, Licenti; nam qui non inuenis
quid respondeas, et adhuc ut uincare optas, paruae fidei mihi
uideris. — Arrisimus. — Tum Licentius: Loquere beatus, inquit.
non inueniendo uerum, sed certe non quaerendo.
Qua hilaritate adulescentulorum cum essemus laetiores:
Attende, inquam, rogationem et in uiam firmior et ualentior redi,
si potes. — En adsum, inquit, quantum possum. quid enim. si ille
fratris mei uisor fama compertum habeat cum esse similem patris,
potest insanus aut ineptus esse, si credit? — Stultusne, inquam,
saltem dici potest? — K on continuo, inquit, nisi se id scire
P brilius M enim] etiam HT illum patrem ewl.
5 uidaris T 6 quod a 8 suspicens Pm] ego om. a 9 deus om.M sed]
si a desperandum de te T 10 dimitti*P remitti Tm demitti a 12 quas]
quas quia T [****unde (unde ras.) P unde HM 15 aut om.a tam cito]
tacito M 16 tam HMPa 17 qu*inni P quinni H 18 concesserit (it
in ras.) P nam] iam H 21 non] 1 in Ilm2s. I. 22 ilaritate Pml
adolescentorum M 23 redi firmior et ualeutior edd. 24 quatum Pm] 25 sinulem
esse T patri M 2G credis M stultus nequam M 27 potes M ni T
nullius temeritatis argui potest. — Tum ego: Rem ipsam paulisper
consideremus et quasi ante oculos constituamus. ecce fac illum nescio
quem hominem, quem describimus, esse praesentem; aduenit alicunde
frater tuus. ibi iste: cuius hic puer filius? respondetur: cuiusdam
Romaniani. at hic: quam patris similis est! quam non temere hoc
ad me fama detulerat! hic tu uel quis alius: nosti enim Romanianum,
bone homo ? non noui, inquit; tamen similis eius mihi uidetur.
poteritne quisquam risum tenere? — Nullo modo, inquit. — Ergo,
inquam, quid sequatur uides. — Iam dudum, inquit, uideo. sed tamen
ipsam conclusionem abs te audire uolo; oportet enim alere incipias
quem cepisti. — Quidni, inquam, concludam ? ipsa res clamat similiter
ridendos esse Academicos tuos, qui se in uita ueri similitudinem
sequi dicunt, cum ipsum uerum quod sit ignorent.
Academicorum cautio ab huius quem descripsistis ineptia.
illi enim rationibus assequuntur quod dicunt esse ueri simile, iste
autem ineptus famam secutus est, cuius auctoritate nihil est uilius.
— Quasi uero, inquam, non esset ineptior, si diceret: patrem quidem
eius minime noui nec fama comperi, quam sit similis patri; sed mihi
tamen similis uidetur. — Ineptior certe, inquit. sed quorsum ista?
— Quia tales, inquam, sunt qui dicunt: uerum quidem non nouimus,
sed hoc quod uidemus eius quod non nouimus simile est. —
Probabile, inquit, illi dicunt. — Cui ego: Quomodo istuc dicis? an
negas eos ueri simile dicere? — Et ille: Ego, inquit, ob hoc dicere
uolui, ut illam similitudinem excluderem. uidebatur enim mihi fama
inprobe inruisse in quaestionem uestram, cum Academici ne oculis
in ras. m2) P 4 ali*unde (c ras.) P aliunde M
5 cuidam M 6 patri JIT ad me hoc non temere edd. temeraria T
8 mihi om.M 10 iam inquit dudum T 11 istam HMedd. uolo audire H
12 coepisti (o s. m2) P quinni P con*cludam P similiter bis scriptum P
13 acathemicos H 14 quid HMT edd. sint M 15 tunc T inquit mihi M
Tum facto silentio oculos ambo in Alypium contulerunt.
tum ille: Uellem quidem, inquit, ut meae uires patiuntur, auxiliari
aliquatenus partibus uestris, nisi mihi omen uestrum terrori esset.
sed hanc formidinem, ni me spes fefellerit, facile fugem. simul enim
solatur me, quod praesens Academicorum oppugnator onus Trygetii
uicti paene subierit, et nunc cur. uictorem uestra confessione
probabile est. illud magis uereor, ue et deserti officii neglegentiam
et inuasi inpudentiam deuitare non possim. non enim uos oblitos
credo iudicis mihi munus fuisse delatum. — Hic Trygetius: Illud.
inquit, aliud, hoc autem aliud est; quare quaesumus, ut te aliquando
patiare priuatum. — Ne rennuerim, ait, nc, cum inpudentiam
uel neglegentiam uitare cupio, in superbiae, quo uitio nihil est
inmanius, laqueos incidam, si honorem mihi a nobis concessum diutius
quam permittitis teneam.
officium tuum, id est, in quorum defensione hos
oppugnes. metuo enim, ne Academicos refellens Academicum te
probare uelis. — Accusatorum. inquam, ut opinor, duo
genera esse bene nosti. si enim a Cicerone modestissime
dictum est ita cum esse Uerris accusatorem, ut Siculorum
defensor esset, propterea necesse est eum, qui aliquem accuset.
habere alterum, quem defendat. — Et ille: Saltem habesne
tu quidquam, in quo sententia tua iam fundata constiterit ?
— Facile est, inquam. huic rogationi respondere mihi praesertim.
(m ras.) P nullae a 2 in lumitiibus (iu m1)P 3 inuiitetis
(tis m2 in mg.) P 4 quuesu] quoque M 5 arbitramur Mm2Tm 7 inquit
quidem edd. 8 terroris HP 9 facile om.M fugiam Ma 10 solatu Pm 1
honus T 14 illum MPm1 15 pr. aliud] aliul est T est om.T 16 renueriin
Tune ergo nescis nihil me certum adhuc habere quod sentiam,
sed ab eo quaerendo Academicorum argumentis atque disputationibus
impediri? nescio quo enim modo fecerunt in animo quandam
probabilitatem — ut ab eorum uerbo nondum recedam — quod
homo uerum inue.nire non possit; unde piger et prorsus segnis effectus
eram nec quaerere audebam, quod acutissimis ac doctissimis
uiris inuenire non licuit. nisi ergo prius tam mihi persuasero uerum
posse inueniri, quam sibi illi non posse persuaserunt, non audebo
quaerere nec habeo aliquid, quod defendam. itaque istam
M ob rem audi P in ras. 4 prolusionis Hml praelusimus m
5 cum (om. nobis) M 6 nostris om T 8 conpraehensa P 11 de medio iam
cuncta ista edd. 12 arma ex anni T arma*acri (a ras.) P 13 nequiquam
minus MP nec minus quicquam T obtaui T hos T 14 sermotinati Pml
16 est om- a 17 ptra*cuimus Pm1 tractauimus MT 18 aggredi ex adgredi T
temptarent HMPm2T 20 ab eo] liabeo Ta atq; (q; m2) P 21 enim quomodo
m 24 ac doctissimis om-HMP; ct. III 15, 34; ciu. dei VI2 (I p. 272,8 H)
25 persuadero Tml 27 intergationem Pm1
sagaciter possumus, utrumnam possit uerum inueniri. et pro parte
mea uideor mihi habere iam multa, quibus contra rationem Academicorum
niti molior; inter quos et me modo interim nihil distat,
nisi quod illis probabile uisum est non posse inueniri ueritatem, mihi
autem inueniri posse probabile est. nam ignoratio ueri aut mihi. si
illi fingebant, peculiaris est aut certe utrisque communis.
te non tam accusatorem quam adiutorem fore. itaque ne longius
abeamus, uideamus quaeso prius, ne per hanc quaestionem, in qua
successisse uideor his, qui tibi cesserunt, in uerbi controuersiam
decidamus, quod te ipso insinuante et auctoritate illa Tulliana
turpissimum esse saepe confessi sumus. cum enim, ni fallor, Licentius
placuisse sibi diceret de probabilitate Academicorum sententiam,
subiecisti, quod ille haud dubie confirmauit, sciretne hanc
ab eisdem etiam ueri similitudinem nominari. et bene noui, si
quidem ex te mihi nota sunt, non absque te esse Academicorum
placita. quae cum, ut dixi, animo tuo infixa sint, quid uerba secteris
ignoro. — Non est ista, inquam, mihi crede, uerborum, sed rerum
ipsarum magna controuersia; non enim eos illos uiros fuisse arbitror.
qui rebus nescirent nomina imponere, sed mihi haec uocabula uidentur
elegisse et ad occultandam tardioribus et ad significandam
uigilantioribus sententiam suam. quod quare et quomodo mihi
uideatur exponam, cum prius illa discussero, quae ab eis tamquam
cognitionis humanae inimicis dicta homines putant. itaque perlibenter
habeo huc usque hodie nostrum processisse sermonem, ut
satis quid inter nos quaereretur aperteque constaret. nam illi mihi
uidentur graues omnino ac prudentes uiri fuisse. si quid est autem,
1 potius] et potius T edd. 2 sagatiter Pml ue*rum P 3 iam om.M
multa] m. ea sunt autem T rationes T 4 nihil interim M 5 ueritateminueniri
om.Tml 6 si] sicut (cut m2 s. I.) P 10 habeamus Pml 11 iis m
12 te Pm2 s. I. et] ex edd. 15 dubiae Pml 17 ex te] abs te H et per te T
18 quid] quae a 20 eos]
dies inluxisset, uix tamen domesticis negotiis euoluti sumus.
nam magnam eius partem in epistolarum maxime scriptione consumseramus
et, cum iam duae horae uix reliquae forent, ad pratum
processimus. nam inuitabat caeli nimia serenitas placuitque, ut ne
ipsum quidem quod restiterat tempus perire pateremur. itaque
cum ad arborem solitam uentum esset et mansissemus loco:Uelim
uos, inquam, adulescentuli, quoniam non est hodie magna res
aggredienda, in memoriam mihi reuocetis, quomodo hesterno die
rogatiunculae, quae uos turbauit, Alypius responderit. — Hic
Licentius: Tam breue est, inquit, ut nihil negotii sit hoc recordari;
quam leue sit autem, tu uideris. nam, ut opinor, uetuit te, res cum
constaret, de uerbis mouere quaestionem. — Et ego: Hoc ipsum,
inquam, quid sit quamue habeat uim, satis animaduertistis ? — Uideor,
inquit, mihi uidere quid sit; sed quaeso tu id paulisper exponas.
nam saepe abs te audiui turpe esse disputantibus in uerborum
quaestione inmorari, cum certamen nullum de rebus remanserit.
sed hoc subtilius est, quam ut explicandum a me debeat flagitari.
Audite ergo, inquam, quid sit, uos. id probabile uel ueri
simile Academici uocant, quod nos ad agendum sine adsensione
potest inuitare. sine adsensione autem dico, ut id quod agimus non
HJl Pa aduersu Pml 2 aduersatos T dideruut Pml
ne add. Pm2 s. I. teritum Pml 4 sue P ne] saltem ne T 6 defenderent a
facerent HJIP 7 Tredirei T 9 post tridie T autem in ras.T tranquillusq;
sit, de uerbis nulla.- calumnias commouere. quare uide potius, quid
huic respondeas, qui nos liberauit, in quos tu impulsus temtas iterum
inruere. — Et Licentius: Mane, ait, quaeso; nam mihi sublucet nescio
quid, quod uideam non tibi tam facile tantum argumentum cripi
debuisse. et cum defixus 111 cogitatione siluisset aliquantum:
Rogo, inquit, nihil esse uidetur absurdius quam dicere se ueri
simile sequi eum, qui uerum quid sit ignoret; nec illa me tua similitudo
conturbat. nam recte ego interrogatus, utrum ex ista temperie
caeli nulla in crastinum pluuia cogatur, respondeo esse ueri simile.
qui me 11011 nego nosse aliquid ueri. nam scio arborem istam modo
argenteam fieri non posse multaque talia uere non inpudenter me scire
dico, quorum uideo esse similia ea, quae ueri similia nomino. tu uero,
Carneades, uel quae alia Graeca pestis, ut nostris parcam — quid
enim dubitem in hanc partem transire ad cum, cui captiuus debeor
iure uictoriae? — tu ergo, cum te nihil ueri scire dicas, unde hoc
nosT 2 tam om.M liquida**P 3 exhorturus H quisspiam P
7 repugno HMPm2T edd. te iam] etiam M 10 usse* (s ras.) P 12 sunt T
14 impoiieret quas sentiebat nomina m 17 uerho T 18 hue T 19 ruere M
20 quod] quo T edd. 22 nihil] nihil mihi T cdd. uidotur esse m 22 similem M
siqui HMP quit Pml
Nonego. inquit Alypius. perfugas metuam; quanto minus ille
Carneades, in quem nescio utrum iuuenali an puerili leuitate commotus
maledicta potius quam aliquod telum putasti esse iaciendum.
nam illi quidem ad roborandam sententiam suam, quae semper tenus
probabili fundata fuit, hoc interim aduersum te facile suffecerit. ita
nos a ueri inuentione procul esse positos. ut tu tibi ipse magno argumento
esse possis. qui ita una interrogatiuncula loco motus es. ut
ubi tibi standum esset penitus ignorares. sed haec atque scientiam
tuam, quam tibi inpressam de hac arbore paulo ante confessus
es, in aliud tempus differamus. quamuis enim iam alias
partes delegeris, tamen sedulo docendus es, quid paulo ante
dixerim. nondum. ut opinor. in eam quaestionem, qua utrum
inueniri uerum possit quaeritur, progressi fueramus, sed
illud tantum in ipso uestibulo defensionis meae praescribendum
putaui. in quo te lassum prostratumque prospexeram,
hoc est utrum ueri simile an probabile an alio si quo nomine
appellari potest, quod sibi Academici sat esse dicant, quaerendum
non esse nam si tu optimus iam inuentor ueritatis tibi uideris,
nihil ad me. postea si ingratus non fueris huic patrocinio meo, eadem
fortasse me docebis.
formidaret: Omnia potius. inquam, Alypi, loqui maluisti quam quem
ad modum nobis cum his, qui loqui nesciant, disputandum sit. —
Et ille: Quoniam olim cum mihi tum omnibus notum est et nune
tua professione satis indicas te loquendi peritum esse, uelim
potui uliiul m non p. ci aliud nomen a 4 iuuenali ac
(c tn2)P iuuenilia (otn. an)IIM 5 teluni om.M 6 saepi1 a tenus om.JI
probabili ratione u 7 sufficerit II Pm1 8 sepositos T ipsi a 10 hoc JI
Tum ille: Quid illis animi fuerit, inquit, non temere confirmabo.
nam quantum ex libris colligi datur, tu melius nosti, quae
in uerba sententiam suam promere soleant; me autem de me ipso
si consulis, inuentum nondum esse uerum puto. addo etiam, quod
de Academicis flagitabas, nec posse inueniri me putare non solum
inolita quam semper fere animaduertisti opinione mea sed etiam auctoritate
magnorum excellentiorumque philosophorum, quibus nos
praebere colla siue inbecillitas nostra siue sagacitas ipsorum, ultra
quam nihil iam inueniri posse credendum est, nescio quo modo compellit.
— Hoc est, inquam, quod uolui. nam uerebar, ne, cum tibi
quoque id uideretur quod mihi, disputatio nostra manca remaneret
nullo existente, qui ex altera parte rem uenire in manus cogeret, ut
diligenter quantum possumus uersaretur. itaque si id euenisset, paratus
eram te rogare, ut Academicorum partes ita susciperes, quasi
tibi non solum disputasse sed etiam sensisse uiderentur uerum non
posse comprehendi. quaeritur ergo inter nos, utrum illorum
T 3 nequierit HM non quiuerit T pr*ecario (a ras.) P abs te
om T 4 neg*auere (r ras.) P 5 fuisse T acturus 11 6 solam monet P
redigam T praedicam IIMP in cista P hin cistas Hm1 incitat Hm2 in
cystras M 9 plenisisime P 10 est M 13 disputationes se edd. 16 colligatur
(om. datur) M in quae T 18 uerum esse m 19 de] ab MPm2,
dcesl in PmlT 20 insolita (s m2) P fore om.M animiaduertisti Pml
alio die consedissemus in balneis — nam erat tristior, quam ut ad
pratum liberet descendere — sic exorsus sum: Arbitror uos iam
satis animo aduertisse, qua de re inter nos discutienda quaestio constituta
sit. sed antequam ad partes meas ueniam, quae ad eam
pertinent explicandam, pauca quaeso de spe de uita de instituto nostro
non ab re abhorrentia libenter audiatis. negotium nostrum
non leue aut superfluum, sed necessarium ac summum esse
arbitror, magno opere quaerere ueritatem. hoc inter me atque
Alypium conuenit. nam et ceteri philosophi sapientem suum
eam inuenisse putauerunt et Academici sapienti suo summo
conatu inueniendam esse professi sunt idque illum agere §edulo,
sed quoniam uel lateret obruta uel confusa non emineret,
ad agendam uitam id eum sequi, quod probabile ac ueri simile
occurreret. id etiam uestra pristina disceptatione confectum
est. nam cum alter inuenta ueritate beatum fieri asseruerit
hominem, alter uero tantum diligenter quaesita, nulli nostrum
2 obtinueris HM opti*uueris P 3 uenirejW 5 sententiam (tiam s. I. m2) P
G eis HMP ceteris Tm 7 reuertimur a 8 AURELI AUG ACHADEMI
ita cubitum issemus, ut ad dilatam quaestionem et prorsus ad nihil
aliud surgeretur, quod tanta de re familiari necessario peragenda
extiterunt, ut his penitus occupati uix duas extremas diei horas
in nosmet ipsos respirare possemus? quare semper fuit sententia
mea sapienti iam homini nihil opus esse; ut autem sapiens fiat, plurimum
necessariam esse fortunam, nisi quid aliud uidetur Alypio.
— Tum ille: Quantum iuris, inquit, fortunae tribuas, nondum bene
noui. nam si ad contemnendam fortunam fortuna ipsa opus esse
arbitraris, me quoque comitem in hanc sententiam do tibi. sin fortunae
nihil aliud concedis quam ea, quae corporis necessitati non
possunt nisi ipsa uolente suppetere, non ita sentio. aut enim licet
eadem repugnante atque inuita nondum sapienti, cupido tamen
sapientiae ea sumere, quae uitae necessaria confitemur, aut concedendum
etiam in omni sapientis uita eam dominari, cum et ipse
sapiens his, quae corpori necessaria sunt, non indigere non possit.
Dicis ergo, inquam, fortunam esse necessariam studioso sapientiae,
sapienti uero negas. — Non ab re est eadem repetere, inquit.
itaque nunc etiam abs te quaero, utrum fortunam ad se ipsam
contemnendam aliquid iuuare aestimes. quod si arbitraris, dico sapientiae
cupidum magnopere indigere fortuna. — Arbitror, inquam,
si quidem per illam erit talis, qualis eam possit contemnere. nec
a nobis T 3 studiis (di s. m2) P
uiuere (cf. 1 4, 11)] uidere P tu om.M trygeti* (i ras.) P uirgilii MT
te uirgilii Tml 4 uacauit Pm2T uacuit HMPml 8 uendicet Ma 9 miseratio
Tamen, inquam, cum ipsa uita nostra, cum hic uiuimus, sit
in potestate fortunae nec nisi uiuens quisque sapiens fieri possit, nonne
fatendum est opus esse eius fauore, quo ad sapientiam peruehamur?
— Sed cum sapientia, inquit, non nisi uiuentibus necessaria
sit remotaque uita nulla sit indigentia sapientiae, nihil in propaganda
uita pertimesco fortunam. etenim quia uiuo, propterea uolo sapientiam,
non quod sapientiam desidero, uolo uitam. unde fortuna si mihi
abstulerit uitam, auferet causam quaerendae sapientiae. nihil igitur
habeo, cur ut fiam sapiens aut fauorem optem fortunae aut impedimenta
formidem, nisi alia fortasse protuleris. — Tum ego: Non
P uerba a sunt necessaria M 3 nostra Pm] 4 nisi priorte
(in ras. et in mg. m2) P discernendum T edd. 5 fortunae] uel for-
tunaeTedd. -contemptores HMPm2T 6 utinam HMml 7 dedalum MP
9 mare egeum T 10 uenerit a 11 euectus T 14 necaessariam Pm]
necessarium M 15 concupiit T 16 cum (c in ras. m2) P 20 scientia a
contemnit a 22 alt. cum] quam T qua edd. 24 est] et Pm] perueamur T
25 necesaria P sit necessaria edd. 31 alia ex aba corr. Pm2
perueniat, impediri, etiamsi ei non auferat uitam ? — Non arbitror,
inquit.
sapientem et philosophum distare uideatur. - Sapientem ab studioso,
ait, nulla re differre arbitror, nisi quod quarum rerum in sapiente
quidam habitus inest, earum est in studioso sola flagrantia. — Quae
sunt tandem istae res? inquam; nam mihi nihil aliud uidetur interesse,
nisi quod alter scit sapientiam, alter scire desiderat. — Si
scientiam, inquit, modesto fine determinas, ipsam rem planius
elocutus es. — Quoquo modo, inquam, eam determinem, illud omnibus
placuit scientiam falsarum rerum esse non posse. — In hoc
mihi, inquit ille, uisa fuit obicienda praescriptio, ne inconsiderata
consensione mea facile in principalis illius quaestionis campis tua
equitaret oratio. — Plane mihi, inquam, nihil ubi equitare possem
reliquisti. nam, nisi fallor, quod iam dudum molior, ad ipsum finem
peruenimus. si enim, ut subtiliter uereque dixisti, nihil inter sapientiae
studiosum et sapientem interest, nisi quod iste amat, ille autem
habet sapientiae disciplinam — unde etiam nomen ipsum, id est habitum
quendam exprimere non cunctatus es — nemo autem habere
disciplinam potest in animo, qui nihil didicit, nihil autem didicit.
qui nihil nouit, et nosse falsum nemo potest, nouit igitur sapiens
ueritatem, quem disciplinam sapientiae habere in animo, id est habitum
iam ipse confessus es. — Nescio, inquit, cuius impudentiae
sim, si habitum inquisitionis diuinarum humanarumque rerum
esse in sapiente confessum me negare uoluero. sed qui tibi uideatur
inuentorum probabilium habitus non esse, non uideo. — Concedis
inquam, mihi falsa neminem scire? — Facile quidem, inquit.
— Dic iam, si potes, inquam, sapientem nescire sapientiam. —
Quid enim ? ait, hoc limite uniuersa concludis, ut uideri sibi non
possit comprehendisse se sapientiam? — Da, inquam, dexteram.
Tm 2 non et uitam om.M 4 aperies M 5 sapientiam
M am 6 sapienti T sapientia HMP 7 quidem M 10 scientiam]
sapientiam M 11 eloquutus Pml quoquo] quo P inquam om-M
deminem Pml homnibus P 13 obicienda (i pr. m2) P praescribtio Pvil
14 fale Pml eius T 15 inquam mihi edd. 25 inquesitionis Pml 28 mihi
inquam edd. facile] facile id Tm 29 potest H 30 uideris P 31 se om.T
dexteram (ram in ras.) P dextram 111
non a me conclusum, sed a te ultro mihi oblatum esse gaudeo. nam
cum inter me et Academicos hoc interesse dixissem, quod illis probabile
uisum est ueritatem non posse comprehendi, mihi autem nondum
quidem a me inuentam, inueniri tamen posse a sapiente uideatur,
nunc, cum mea interrogatione urgereris, utrum sapiens
nesciat sapientiam, \'uidetur sibi scire\' dixisti. — Quid tum postea ?
inquit. — Quia, si uidetur sibi, inquam, scire sapientiam, non ei
uidetur nihil scire posse sapientem; aut, si sapientia nihil est, uolo
affirmes.
Crederem uere, inquit, ad calcem nos finesque uenisse, sed
repente, cum dexteras interposuisti, disiunctissimos nos esse et in
longum progressos uideo, uidelicet quod hesterno die a nobis nulla
alia quaestio constituta uidebatur, nisi quod sapientem ad comprehensionem
ueri peruenire posse affirmante te ego negaueram,
nunc uero nihil me opinor concessisse tibi quam uideri posse sapienti
probabilium rerum sc consecutum esse sapientiam; quam tamen sapientiam
in inuestigatione diuinarum humanarumque rerum Ille
constituisse nulli nostrum arbitror dubium. — Non, inquam, ideo,
quia inuoluis, euolueris; uideris enim iam mihi exercendi tui causa
disputare et, quia bene nosti istos adulescentulos uix adhuc posse
discernere, quae acute ac subtiliter disseruntur, tamquam iudicum
abuterisignorantia, ut tibi quantum libet loqui nullo liceat reclamante.
nam paulo ante dixisti, cum quaererem, utrum sciret sapiens
sapientiam, scire sibi uideri. cui ergo uidetur sapientem scire sapientiam,
non utique uidetur nihil scire sapientem. hoc enim contendi
non potest, nisi quisquam dicere audeat nihil esse sapientiam. ex quo
fit, ut hoc tibi, quod etiam mihi, uideatur, nam mihi uidetur sapientem
non nihil scire et tibi, opinor, cui placet uideri sapienti
Pm] 4 compraehcmli Pml 5 inuenta T 6 nur.c] nunc tu T edd.
mea cu Tml 7 uidetur add. Pm2 in mg. 8 bitiquam om.T 11 inquam T
sitienti Helico subuenisset, excogitandis uersibus inhiantem.
nam de medio paene prandio, quamuis nostri prandii idem initium
qui finis fuit, clam surrexerat nihilque biberat. cui ego: Opto quidem,
inquam, tibi, ut istam poeticam, quam concupisti, conplectaris aliquando,
non quod me nimis delectat ista perfectio, sed quod uideo
te tantum exarsisse, ut nisi fastidio euadere ab hoc amore non possis,
quod euenire post perfectionem facile solet. deinde cum sis bene
canorus, malim auribus nostris inculces tuos uersus quam ut in illis
Graecis tragoediis more auicularum, quas in caueis inclusas uidemus,
uerba quae non intellegis cantes. admoneo tamen, ut pergas
potum, si uoles, et ad scholam redeas nostram, si tamen aliquid iam
de te Hortensius et philosophia meretur, cui dulcissimas primitias
iam uestro illo sermone libasti, qui te uehementius quam ista poetica
incenderat ad magnarum et uere fructuosarum rerum scientiam.
sed dum ad istarum disciplinarum, quibus excoluntur animi,
T edd. 3 nam-fortasse add. in mg. Pm2 4 inter anle
uideri om.M scire sibi T alt. et om.M 5 inuestigatione*(m ras.) P
7 p*randium (a ras.) P 9 unum M 10 promeridianiS HMPm2T meridianis
Pml post
Et cum redisset, intentis omnibus sic coepi: Itane est, Alypi,
ut inter nos de re iam, ut mihi uidetur, manifestissima non conueniat ?
— Non mirum est, inquit, si quod tibi in promptu esse asseris mihi
obscurum sit, si quidem pleraque manifesta possunt aliis manifestiora
et item obscura quaedam nonnullis obscuriora esse. nam si et
hoc tibi uere manifestum est, mihi crede esse alium quemquam,
cui et hoc manifestum tuum manifestius sit, et item alium, cui
meum obscurum sit obscurius. sed ne me perpugnacem diutius putes,
obsecrauerim, ut hoc manifestum manifestius edisseras. — Adtende,
inquam, quaeso diligenter et quasi seposita paululum respondendi
cura. si enim bene me atque te noui, facile data opera clarebit quod
dico et alter alteri cito persuadebit. dixistine tandem an fortasse
obsurdueram, uideri sapienti se scire sapientiam? — Annuit. —
Omittamus, inquam, paululum istum sapientem. tu ipse sapiens es
an non ? — Nihil, inquit, minus. — Uolo tamen, inquam, respondeas
mihi, quid ipse sentias de sapiente Academico, utrumnam tibi uideatur
scire sapientiam ? — Utrum sibi, inquit, scire uideatur an sciat,
unumne an diuersum putas ? metuo enim, ne haec confusio cuiquam
nostrum suffugium praebeat.
Hoc est, inquam, Tuscum illud iurgium, quod dici solet,
cum quaestioni intemtatae non eius solutio, sed alterius obiectio uidetur
mederi. quod etiam poeta noster — ut me aliquantum Licentii
auribus dedam — decenter in Bucolico carmine hoc rusticanum
et plane pastoricium esse iudicauit, cum alter alterum interrogat,
ubi caeli spatium non amplius quam tres ulnas pateat, ille autem
quibus in terris inscripti nomina regum
nascantur flores.
Tm Iaberintus T laborinthus M 2 peniteat (a m2) M
5 redissed Pml 8 possunt (t in ras. m2) P possint HM cdd, 11 hoc-uP
12 obscurius sit edd. putes diutius M 13 manifestum om.Mml 14 et
quasi-16 alter om.Pml 15 facilae P 16 et om.Pm2 20 quod H
21 pr. sire Pml 22 putes Tml 24 Tuscum] ∗∗cum M 25 inten*tatae P
27 dedam Pm2 in mg. declara Pthl bucolio Tml 28 pastoricium Tm2 in mg.
pastoritium Pm] pastoricum a 30 dic quibus edd:
istae balneolae aliquam decoris gymnasiorum faciant recordationem;
ad id. si placet, quod rogo, responde: uideturne tibi sapiens Academicorum
scire sapientiam? — Ne uerba uerbis referendo, inquit,
in longum eamus, uidetur uideri sibi scire. — Uidetur ergo, inquam,
tibi nescire? non enim ego quaero, quid tibi uideatur
uideri sapienti, sed utrum tibi uideatur sapiens scire sapientiam.
potes, ut opinor, hic aut aiere aut negare. —s o utinam,
inquit, aut ita mihi facile esset ut tibi aut ita tibi difficile ut mihi,
nec tam molestus esses nec in his quidquam sperares. nam cum me
interrogares, quid mihi de Academico sapiente uideatur, respondi
uideri mihi, quod uideatur sibi scire sapientiam, ne aut temere me
scire affirmarem aut illum non minus temere scire dicerem. — Pro
magno, inquam, beneficio mihi obsecro concedas primo, ut ad id quod
ego, non ad id quod tute interrogas respondere digneris, deinde ut
spem meam, quam tibi non minus curae quam tuam esse scio, nunc
paululum omittas — certe si Ille ista interrogatione decepero, cito
transibo in tuam partem controuersiamque finiemus — postremo ut
pulsa nescio qua sollicitudine, qua te tangi uideo, diligentius animaduertas,
quo facile intellegas, quid mihi abs te responderi uelim.
dixisti enim ideo te non aut aiere ant negare — quod utique faciendum
est ad id quod rogo — ne temere te scire dicas quod nescis;
quasi uero ego quid scias quaesierim et non quid tibi uideatur. itaque
nunc idem planius — si tamen planius dici potest — interrogo:
uideturne tibi scire sapientiam sapiens an non uidetur? — Si inueniri,
inquit, sapiens, qualem ratio prodit. queat, potest uideri mihi
scire sapientiam. — Ratio igitur, inquam, talem tibi prodit esse
sapientem, qui sapientiam non ignoret; et recte istuc. non enim
aliter decebat uideri tibi.
Quaero ergo iam, utrum possit sapiens inueniri. si enim
potest, potest etiam scire sapientiam omnisque inter nos quaestio
(i pr. in y corr.) T 5 inquam] in quantum H 6 nescire
add.Tm2 in mg. 7 sapienscire Pml 8 potest M agere M 12 uidatur
Pml 15 tu te m 16 alt. qttam] q. mihia esse] esse certo T edd. 17 certe—
ista om.M 19 solicitudine P 21 aiere] affirmare Mm2 24 idem om. rn
po*test P 26 mihi uideri m 27 inquam igitur P 29 tibi om.M 31 alt.
potest om-H quaestio inter nos edd.
aliquid sciat, sed utrum sapiens quisquam esse possit. quo constituto
iam recedendum erit ab Academicis et tecum ista quaestio,
quantum ualemus, diligenter cauteque uersanda. nam illis placuit
uel potius uisum est et esse posse hominem sapientem et tamen in
hominem scientiam caderenonposse — quareilli sapientem nihil scire
adfirmarunt — tibi autem uidetur scire sapientiam, quod non est utique
nihil scire. simul enim placuit inter nos, quod etiam inter omnes
ueteres interque ipsos Academicos, scire falsa neminem posse; unde
illud iam restat, ut aut contendas nihil esse sapientiam aut talem sapientem
ab Academicis describi, qualem ratio non habet, fatearis
et his omissis consentias, ut quaeramus, utrum possit homini talis
prouenire sapientia, qualem prodit ratio. non enim aliam debemus
aut possumus recte uocare sapientiam.
a sapiente sapientiam et aliquid inter nos deprehensum, quod sapiens
possit percipere, tamen nequaquam mihi occurrit Academicorum labefactata
omnis intentio. prospicio enim defensionis eis locum non
minimum reseruatum nec illam assensionis suspensionem esse praecisam,
cum huc ipso causae suae deesse nonpossint, quo conuictos putas.
dicent enim usque adeo nihil conprehendi nullique rei assensionem
praebendam, ut etiam hoc de nihilo percipiendo, quod tota sibi paene
uita usque ad te probabiliter persuaserant, nunc ista conclusione
sibi extortum sit, ut, siue tunc huius argumenti uis tarditate
ingenii mei siue re uera suo robore inuicta sit, eos loco mouere
non possit, cum audacter affirmare adhuc ualeant ne nunc quidem
ulli rei consentiendum esse. forte enim aliquando contra hoc quoque
nonnihil uel a se uel a quopiam reperiri posse, quod acute
Pml 3 questione M _4 uelemus Pml cauteque om.M
uersandum M 6 sientiam Pml 7 n* in ras. m2P 9 falsa T falli HMPa
10 contendas ex contemuas corr. Tml 11 habeat a 12 ab et his incipit
cap. V m 15 s*ciri (i
Bene habet, inquam, prorsus nihil amplius optaui. nam uidete
quaeso, bona mihi quot et quanta prouenerint. primum est, quod Academici
iam sic conuicti esse dicuntur, ut nihil eis restet ad defensionem,
nisi quod fieri non potest. quis enim hoc aut intellegere ullo
modo aut credere ualeat eum, qui uictus sit, eo ipso, quo uictus est, uictorem
se esse gloriari ? deinde si quid iam remanet cum his conflictionis,
non ex eo est, quod dicunt nihil sciri posse, sed ex eo, quod
nulli rei assentiendum esse contendunt. nunc itaque concordes sumus.
nam ut mihi, ita etiam illis uidetur sapientem scire sapientiam. sed
tamen ab assensione illi temperandum monent. uideri enim sibi
tantum dicunt, scire autem nullo modo; quasi ego me scire profitear.
mihi quoque uideri istuc dico; sum enim stultus ut etiam ipsi, si
nesciunt sapientiam. adprobare autem nos debere aliquid puto, id est
ueritatem. de quo eos consulo, utrum negent, id est utrum eis placeat
ueritati assentiendum non esse. numquam hoc dicent, sed eam non
inueniri asseuerabunt. ergo et hic ex nonnulla parte socium me tenent,
quod utrisque non displicet atque adeo necessario placet
consentiendum esse ueritati. sed quis eam demonstrabit ? inquiunt.
ubi ego cum illis non curabo certare; satis mihi est, quod iam non
est probabile nihil L-cire sapientem, ne rem absurdissimam dicere
cogantur, aut nihil esse sapientiam aut sapientiam nescire
sapientem.
T protheo HMPm2T protho Pml animaduertisti M 3 caperetur
om.M 4 alicuius modi (modi m2) T nomine Tml quod P quod si
HMT edd. nobis om M 5 in ipsis (in del. m2) T 8 quot] quo P quae Ma
9 fensionem Pml 10 non Pm2 s.l. 13 scire HmlP 16 ssensione Pml
18 uidere Hml istud edd. ipsis Pml si om.MTml 19 aprobare Pml
20 consolo Pml post negent add. m2 s.l. eis P 22 ueniri Pml 23 utri-
usque Pml 25 satis**P probabile non est eda 26 dicere om.M
est, a quo ne dissentiam magnopere mihi laborandum est. etenim
numen aliquod aisti solum posse ostendere homini, quid sit
uerum, cum breuiter tum etiam pie. nihil itaque in hoc sermone
nostro libentius audiui, nihil grauius, nihil probabilius et, si id numen,
ut confido, assit, nihil uerius. nam et Proteus ille — quanta abs te
mentis altitudine commemoratus, quanta intentione in optimum
philosophiae genus! — Proteus enim ille, ut uos adulescentes
non penitus poetas a philosophia contemnendos esse uideatis, in
imaginem ueritatis inducitur; ueritatis, inquam, Proteus in carminibus
ostentat sustinetque personam, quam obtinere nemo potest,
si falsis imaginibus deceptus comprehensionis nodos uel laxauerit
uel dimiserit. sunt enim istae imagines, quae consuetudine rerum
corporalium per istos, quibus ad necessaria huius uitae utimur, sensus
nos, etiam cum ueritas tenetur et quasi habetur in manibus, decipere
atque inludere moliuntur. hoc ergo tertium bonum mihi accidit, quod
non inuenio quanti aestimem. mecum enim familiarissimus amicus
meus non solum de probabilitate humanae uitae uerum etiam de
ipsa religione concordat, quod est ueri amici manifestissimum indicium,
si quidem amicitia rectissime atque sanctissime definita
est rerum humanarum et diuinarum cum beniuolentia
et caritate consensio.
nebulas uideantur offundere aut doctissimorum uirorum auctoritati,
inter quos maxime Tullius non mouere nos non potest, superbe nonnullis
resistere uideamur, si uobis placet, prius pauca contra eos disseram,
quibus uidentur disputationes illae aduersari ueritati, deinde,
ut mihi uidetur, ostendam, quae causa fuerit Academicis occultandae
sententiae suae. itaque, Alypi, quamuis te totum in meis partibus
uideam, tamen suscipe pro his paululum mihique responde. —
om. M 6 8.10 protheus codd. 7 intentioneione (carr. m2) P 8 ille
om.M 10 indicitur Hml Proteus om.M 14huiusuitae otn-M lTaestimem]
est M familiarissonus P 18 uerum T uel HMP 19 relegione P
amici**P iudicium H 21 beneuolentia HMT 23 post aut ras. 6 litt. P
24 effundere M offendere Pml 26 resistere uidemur P uideamur resistere T
edisseram T 27 ueritate Hml 30 his (s m2) P paulplumM o mihi (om. que) P
plenissimam uictoriam tuam et partes illas iam securius,
quo abs te imponuntur, temptabo suscipere, si tamen hoc, quod interrogationibus
te acturum esse significas, in orationem perpetuam,
si tibi commodum est, malis conuertere, ne uere ut pertinax aduersarius,
quod a tua humanitate longissimum est, minutis illis telis abs
te iam captiuus excrucier.
Atque ego, cum et illos hoc expectare animaduerterem. quasi
aliud ingressus exordium: Morem, inquam, uobis geram et, quamuis
post illum laborem scholae rhetoricae in hac me leui armatura nonnihil
requieturum esse praesumseram, ut interrogando ista potius agerem
quam dicendo, tamen quia et paucissimi sumus, ut clamare
mihi contra ualetudinem meam non sit necesse, et istum stilum
causa eiusdem salutis quasi aurigam moderatoremque sermonis mei
esse uolui, ne concitatius rapiar animo, quam cura corporis poscit,
perpetua. ut uultis, oratione audite quid sentiam. sed primo illud
uideamus quale sit, unde amatores Academicorum gloriari nimium
solent. nam est in libris Ciceronis, quos in huius causae patrocinium
scripsit, locus quidam, ut mihi uidetur, mira urbanitate conditus,
ut nonnullis autem, etiam firmitate roboratus. difficile est prorsus,
ut quemquam non moueat quod ibi dictum est. Academico
sapienti ab omnibus ceterarum sectarum m, qui
sibi sapientes uidentur, secundas partes dari,
cum primas -sibi quemque uindicare necesse
sit. ex quo posse probabiliter confici eum recte
primum esse iudicio suo, qui omnium ceterorum
iudicio sit secundus.
HMTedd. 3 quo] quae T quod M 4 aucturum T
prope tuam a 6 longissimu
Facenim uerbi causa Stoicum adesse sapientem;
nam contra eos potissimum Academicorum
exarsit ingenium. ergo Zeno uel Chrysippus
si interrogetur, qui sit sapiens, respondebit
eum esse, quem ipse descripserit.
contra Epicurus uel quis alius aduersariorum
negabit suumque potius peritissimum uoluptatum
aucupem sapientem esse contendet.
inde ad iurgium. clamat Zeno et tota illa porticus
tumultuatur hominem natum ad nihil
esse aliud quam honestatem; ipsam suo splendore
in se animos ducere nullo prorsus commodo
extrinsecus posito et quasi lenocinante
mercede, uoluptatemque illam Epicuri
solis inter se pecoribus esse communem, in
quorum societatem et hominem et sapientem
trudere nefas esse. contra ille conuocata de
hortulis in auxilium quasi Liber turba temulentorum,
quaerentium tamen, quem i ncomtis
ungui bus bacchantes asperoque ore
discerpant, uoluptatis nomen, suauitatem,
quietem teste populo exaggerans instat
acriter. ut nisi ea beatus nemo esse posse uideatur.
in quorum rixam si Academicus incurrerit,
utrosque audiet trahentes se ad suas
partes, sed si in illos aut in istos concesserit,
ab eis, quos deseret, insanus imperitus temerariusque
clamabitur. itaque cum et hac et
illac aurem diligenter admouerit, interrogatus,
quid ei uideatur, dubitare se dicet.
roga nunc Stoicum. qui sit melior. Epicurusn
e, qui delirare illum clamat, an
P crisippus M 4 interrogentur HMP edd. quid M quis m
5 describserit Pml 6 epycurus T quis] quasi M 10 tumultuaturum P
12 in] ad Plasberg quomodo HmlP quoquomodo Hm2 15 peccoribus T
18 ortulis T libera
inania et uentosa quaedam — quod ab ipsorum Graeculorum leuitate
abhorreret — sequi et colligere uoluisse. quid enim me impedit.
quin, si huic uanitati resistere uelim, facile ostendam, quanto
minus malum sit indoctum esse quam indocilem? unde fit, ut,
cum se ille Academicus iactanticulus quasi discipulum singulis
dederit nemoque illi quod se scire putat persuadere potuerit,
magna illorum postea consensione rideatur. iam enim quisque
alium quemlibet aduersariorum suorum nihil didicisse, hunc uero
nihil posse discere iudicabit. ex quo deinceps de omnium scholis
non ferulis, quod esset deformius quam molestius. sed illorum
palliatorum clauis et fustibus proicietur. non enim magnum negotium
erit contra communem pestem uelut Herculea quaedam postulare
auxilia Cynicorum. si autem ista uilissima gloria cum his certare
libeat, quod philosophanti mihi iam quidem sed nondum sapienti
ras.) T arcesilam Tml archesilam Tm2 9 modesto P
epycuro T 10 iocundissimum MT 12 non] nu T 13 secun*das P
dicat] eligat T sed***(non ras.) P 14 eis ullam T ei syllae HMPa
15 uidetur MT iocatus ex uocatus ras. corr. T 16 leuite Pml 17 abhorret
Migne non abhorret a ab quid enim incipit cap. VIII m 18 quin Tqui
HMPa 19 indocilem (in ex m corr.) T indocibilem a 23 didicisse*P
uerum lIMP 24 scolis MPT 25 illorum (loru in ras.) P 26 proicetur Pml
proiceretur M 27 postularet Mml 28 cinicorum M P ista uilissima T
stabilissima HMPtn2a stabilisima Pml
refellere? ecce enim faciamus me atque Academicum in illas lites
philosophorum inruisse; omnes prorsus assint, exponant breuiter
pro tempore sententias suas. quaeratur de Carneade, quid censeat.
dubitare se dicet. itaque illum singuli praeferent ceteris, ergo omnes
omnibus, magna nimirum atque altissima gloria. quis istum nolit
imitari? et ego itaque interrogatus idem respondebo; par erit laus.
ea igitur gloria gaudet sapiens, in qua illi stultus aequatur. quid, si
eum etiam facile superat? nihilne agit pudor? nam istum Academicum
iam de iudicio discedentem tenebo; quippe auidior huius modi
uictoriae stultitia est. ergo eo retento prodam iudicibus quod ignorant
et dicam: ego, uiri optimi, hoc cum isto commune habeo,
quod dubitat, quis uestrum uerum sequatur. sed habemus etiam
proprias sententias, de quibus peto iudicetis. nam mihi incertum est
quidem, quamuis audierim decreta uestra, ubi sit uerum, sed ideo,
quod qui sit in nobis sapiens ignoro. iste autem etiam ipsum sapientem
negat aliquid scire. ne ipsam quidem unde sapiens dicitur sapientiam.
quis non uideat, palma illa cuius sit? nam si hoc aduersarius
meus dixerit, uincam gloria; si autem erubescens confessus luerit
sapientem scire sapientiam, uincam sententia.
locum, ubi nobis nulla turba molesta sit, atque utinam in ipsam scholam
Platonis, quae nomen ex eo dicitur accepisse, quod a populo sit
secreta. hic iam non de gloria, quod leue ac puerile est, sed de ipsa
uita et de aliqua spe animi beati, quantum inter nos possumus, disseramus.
negant Academici sciri aliquid posse. unde hoc uobis placuit,
studiosissimi homines atque doctissimi ? monuit nos, inquiunt,
definitio Zenonis. cur quaeso? nam si uera est, nonnihil ueri nouit
\' Εϰαδημία
Sed quomodo illum non permoueret, si et nihil tale inueniri
potest et, nisi quod tale est, percipi non potest? hoc si ita est, dicendum
potius erat non posse in hominem cadere sapientiam quam sapientem
nescire, cur uiuat, nescire, quem ad modum uiuat, nescire,
utrum uiuat, postremo, quo peruersius magisque delirum et insanum
dici nihil potest, simul et sapientem esse et ignorare sapientiam.
quid enim est durius, hominem non posse esse sapientem an sapientem
nescire sapientiam ? nihil hinc disputandum est, si res ipsa ita
positasatisnonest ad diiudicandum. sed illud forte si diceretur, penitus
homines a philosophando auerterentur; nunc uero inducendi sunt
sapientiae dulcissimo et sanctissimo nomine, ut, cum contrita aetate
nihil didicerint, postea te summis execrationibus prosequantur,
quem relictis saltem uoluptatibus corporis ad animi tormenta
secuti sunt.
Sed uideamus, per quem potius a philosophia deterreantur,
per eumne, qui dixerit: audi. amice, philosophia non ipsa sapientia,
sed studium sapientiae uocatur; ad quam te si contuleris, non quidem,
dum hic uiuis, sapiens eris — est enim apud deum sapientia nec
prouenire homini potest — sed cum te tali studio satis exercueris
atque mundaueris, animus tuus ea post hanc uitam, id est cum homo
esse desieris, facile perfruetur, an per eum, qui dixerit: uenite, mortales,
ad philosophiam! magnus hic fructus est; quid enim homini
sapientia carius? uenite igitur, ut sapientes sitis et sapientiam
nesciatis! \'non\', inquit, \'a me ita dicetur\'. hoc est decipere; nam nihil
ras.) M 3 hoccine HPm2T edd. 4 te om. M ∗ omnibus
(h ras.) P spe om.]l spe*P 6 ingemiscendo HMT 7 permoueres H
8 quid edd. 10 uauit nescire P
Tamen quod Zeno definiuit, quantum stulti possumus, discutiamus.
id uisum ait posse comprehendi, quod sic appareret, ut falsum
apparere non posset. manifestum est nihil aliud in perceptionem
uenire. hoc et ego. inquit Arcesilas, uideo et hoc ipso doceo
nihil percipi. non enim tale aliquid inueniri potest. fortasse
abs te atque ab aliis stultis; at a sapiente cur non potest :
quamquam et ipsi stulto nihil responderi posse arbitror, si
tibi dicat, ut illo memorabili acumine tuo hanc ipsam
Zenonis definitionem refellas et ostendas cani etiam falsam
esse posse; quod si non potueris, hanc ipsam quam percipias
habes. si autem refelleris. unde a percipiendo impediaris non habes.
ego eam refelli posse non uideo et omnino uerissimam iudico. itaque
cum eam scio, quamuis sim stultus, nonnihil scio. sed fac illam uersutiae
tuae cedere. utar complexione securissima. aut enim uera est
aut falsa. si uera, bene teneo; si falsa, potest aliquid percipi, etiamsi
habeat communia signa cum falso. unde, inquit, potest? uerissime
igitur Zeno definiuit nec ei quisquis uel in hoc consensit, errauit. an
paruae laudis et sinceritatis definitionem putabimus, quae contra eos.
qui erant aduersum perceptionem multa dicturi, cum designaret
quale esset quod percipi posset, se ipsam talem esse monstrauit?
ita comprehendibilibus rebus et definitio est et exemplum. utrum,
ait, l\'tiam ipsa uera sit nescio; sed quia est probabilis, ideo
1 fugiam T 3 philopliari Mml 8 comprehendi posse M appa∗ret
(rcra$.)P OniLV 10 archesilas codd. llforteT" 12 ab om M at]aut Hm1P
cor Pml 13quan#quam P respoderi
non tamen fortasse ad uictoriae satietatem. duo sunt, quae ab Academicis
dicuntur, contra quae, ut ualemus, uenire instituimus: nihil
posse percipi et nulli rei debere assentiri. de assentiendo
mox; nunc alia pauca de perceptione dicemus. nihilne prorsus
dicitis posse conprehendi? hic euigilauit Carneades - nam
nemo istorum minus alte quam ille dormiuit — et circumspexit rerum
euidentiam. itaque credo secum ipse, ut fit, loquens: ergone,
ait, Carneade, dicturus es nescire te, utrum homo sis an formica?
aut de te Chrysippus triumphabit? dicamus ea nos nescire, quae
inter philosophos inquiruntur, cetera ad nos non pertinere, ut si in
luce titubauero cotidiana et uulgari, ad illas imperitorum tenebras
prouocem, ubi soli quidam diuini oculi uident, qui me, etiamsi palpitantem
atque cadentem aspexerint, caecis prodere nequeant praesertim
arrogantibus et quos doceri aliquid pudeat. laute quidem o
Graeca industria, succincta et parata procedis, sed non respicis illam
definitionem et inuentum esse philosophi et in uestibulo philosophiae
fixam atque fundatam. quam si succidere temtabis, rediet bipennis
in crura; illa enim labefacta non solum potest aliquid percipi sed
etiam id potest, quod simillimum falso est, si eam non audebis
edd. 2 ut om. a 3 sum M 4 sientia Pml s*cimus
(i ras.) P 7 pr. et om. a absundum P 8 aut] ut Tml similia edd.
12 dicontur Pml 13 et om.M 14 alias (s add. m2) HP mox alias, nunc m
dicamus T 15 dititis P c ο̅np̅∗∗endi (— et pr. n
Nihil ais in philosophia posse percipi et, ut orationem
tuam large lateque diffundas, arripis rixas dissensionesque
philosophorum et eas tibi contra illos arma ministrare arbitraris.
quomodo enim inter Democritum et superiores physicos
de uno mundo et innumerabilibus litem diiudicabimus, cum
inter ipsum heredemque eius Epicurum concordia manere
nequiuerit? nam iste luxuriosus cum atomos quasi ancillulas
suas, id est corpuscula, quae in tenebris laetus amplectitur, non
tenere uiam suam sed in alienos limites passim sponte declinare
permittit, totum patrimonium etiam per iurgia dissipauit. hoc
uero nihil ad me attinet. si enim ad sapientiam pertinet horum
aliquid scire, id non potest latere sapientem. si autem aliud
quiddam est, sapientiam illam scit sapiens, ista contemnit.
de fato 21 sqq. HmlP 2 Hercules-spelunca om.Hml 3 semihominem Cacum
edd. suffocarit M 4 aliquit T 6 iurguet P Carneades edd. 7 uel]
ueluti cdd. 8 misericors M 10 re*tuli P retuli HMT quod Migne
11 ad te om.M uiderit HP 13 est HPa sepulcro HT sepulto Mm2
tuo om.M 15 in om. T perfici Pml 17 illas HM P 18 superriores P
phisicog JITml 20 epycurum T 21 luxoriosus P athomas Pml athamos
Mm2Pm2 22 amplecti*tur P . 23 limetes Pml 24 per*iurgia (s ras.) P
periuria H 2G alium P 27 sapientia Tm
numquam rationes uestrae ita uim sensuum refellere potuerunt,
ut conuinceretis nobis nihil uideri, nec omnino ausi estis aliquando
ista temtare, sed posse aliud esse ac uidetur uehementer persuadere
incubuistis. ego itaque hoc totum, qualecumque est, quod nos continet
atque alit, hoc, inquam, quod oculis meis apparet a meque sentitur
habere terram et caelum aut quasi terram et quasi caelum.
mundum uoco. si dicis nihil mihi uideri, numquam errabo. is enim
errat, qui quod sibi uidetur temere probat. posse enim falsum uideri
a sentientibus dicitis, nihil uideri non dicitis. prorsus enim
MT 4 ininfiniti T false P 5 muuHlum P nostrum
om.JI naturae HJIP corporeae M 7 et mininw Mm2T hortum H
8 esse om.Mml 10 ista sunt m 11 falsi om.M falsis Pa poteat quisquam
Etiamne, inquies, si dormis, mundus estiste quem uides ? iam
dictum est, quidquid tale mihi uidetur, mundum appello. sed si eum
solum placet mundum uocare, qui uidetur a uigilantibus uel etiam
a sanis, illud contende, si potes, eos, qui dormiunt ac furiunt, non in
mundo furere atque dormire. quam ob rem hoc dico, istam totam corporum
molem atque machinam, in qua sumus siue dormientes siue
furentes siue uigilantes siue sani, aut unam esse aut non esse unam.
edissere, quomodo ista possit falsa esse sententia. si enim dormio,
fieri potest, ut nihil dixerim; aut si etiam ore dormientis uerba, ut
solet, euaserunt, potest fieri, ut non hic, non ita sedens, non istis audientibus
dixerim; ut autem hoc falsum sit, non potest. nec
ego me illud percepisse dico, quod uigilem. potes enim dicere
hoc mihi etiam dormienti uideri potuisse, ideoque hoc potest
esse falso simillimum. si autem unus et sex mundi sunt,
septem mundos esse, quoquo modo affectus sim, manifestum est
et id me scire non impudenter affirmo. quare uel hanc conexionem
uel illas superius disiunctiones doce somno aut furore
aut uanitate sensuum posse esse falsas et me, si expergefactus
ista meminero. uictum esse concedam. credo enim iam satis liquere,
quae per somnium et dementiam falsa uideantur, ea scilicet quae
ad corporis sensus pertinent; nam ter terna nouem esse et quadratum
intellegibilium numerorum necesse est uel genere humano stertente
sit uerum. quam quam etiam pro ipsis sensibus multa uideo
posse dici, quae ab Academicis reprehensa non inuenimus. credo
enim sensus non accusari, uel quod imaginationes falsas furentes
patiuntur uel quod falsa in somnis uidemus. si enim uera
nihil HMm2T,om.Mm1 12 ista falsa possit esse // possit ista esse
falsa cdd. 14 euaserint M 16 ergo m illud me m 17 itlque T hoc Tm2
in ras. 18 etj
Restat, ut quaeratur, utrum cum ipsi renuntiant uerum
renuntient. age, si dicat Epicureus quispiam: \'nihil habeo quod de
sensibus conquerar; iniustum est enim ab eis exigere plus quam possunt;
quidquid autem possunt uidere oculi, uerum uident\', ergone
uerum est quod de remo in aqua uident? prorsus uerum. nam
causa accedente, quare ita uideretur, si demersus unda remus
rectus appareret, magis oculos meos falsae renuntiationis arguerem.
non enim uiderent, quod talibus existentibus causis
uidendum fuit. quid multis opus est? hoc de turrium motu,
hoc de pinnulis auium, hoc de ceteris innumerabilibus dici
potest. \'ego tamen fallor, si adsentiar\', ait quispiam. noli plus
adsentiri, quam ut ita tibi apparere persuadeas, et nulla
deceptio est. non enim uideo, quomodo refellat Academicus eum
qui dicit: hoc mihi candidum uideri scio, hoc auditum meum delectari
scio, hoc mihi iucunde olere scio, hoc mihi sapere dulciter scio,
hoc mihi esse frigidum scio. dic potius, utrum per se amarae sint
oleastri frondes, quas caper tam pertinaciter appetit.s o hominem inprobum!
nonne est caper ipse modestior? nescio, quales pecori sint,
mihi tamen amarae sunt. quid quaeris amplius ? sed est fortasse aliquis
etiam hominum, cui non sint amarae. tendisne in molestiam?
numquidnam ego amaras esse omnibus dixi? mihi dixi et huc non
semper adfirmo. quid, si enim alias alia causa nunc dulce quippiam,
nunc amarum in ore sentiatur? illud dico, posse hominem, cum aliquid
gustat, bona fide iurare se scire palato suo illud suaue esse uel
contra nec ulla calumnia Graeca ab ista scientia posse deduci. quis
enim tam inpudens sit, qui mihi cum delectatione aliquid ligurrienti dicat:
fortasse nongustas, sed hoc somnium est ? numquidnamresisto?
edd. renuntiarin M qui M sibi] si M animum MP
4 epicurus M 7 nlt. uerum] u. est M 8 dimersus M 11 quod P 12 pinnulis
corporis sensus ? nisi uero illos ipsos, qui summum hominis
uerum bonum in uoluptate posuerunt, nihil impedit aut columbae
collum aut uox incerta aut graue pondus homini, quod camelis leue
est, aut alia sescenta, quominus dicant eo, quo delectantur, delectari
se scire uel eo, quo offenduntur, offendi, quod refelli posse
non uideo. eum commouebunt, qui finem boni mente complectitur?
quid horum tu eligis ? si quid mihi uideatur quaeris, in mente arbitror
esse summum hominis bonum. sed nunc de scientia quaerimus. ergo
interroga sapientem, qui non potest ignorare sapientiam; mihi tamen
tardo illi atque stulto licet interim scire boni humani finem, in quo
inhabitet beata uita, aut nullum esse aut in animo esse aut in corpore
aut in utroque. hoc me, si potes, nescire conuince, quod notissimae
illae uestrae rationes nullo modo faciunt. quod si non potes — non
enim reperies, cui falso simile sit-egone concludere dubitabo recte
mihi uideri scire sapientem quidquid in philosophia uerum est,
cum ego inde tam multa uera cognouerim ?
Sed metuit fortasse, ne summum bonum eligat dormiens.
nihil pericli est; cum euigilauerit, repudiabit, si displicet,
Phorni. 763 1 alt. illaff 2 dixit HmlMP confuilit Tm2 epicurus M 3 et om.M
dicunt T 6 disputantur P 7 ista omnia edd, sensus H animus H
9 a] ac Pml 13 iubat HmlPml 15 uerum om Tm posuere edd.
18 scir*eP 24 habitetT 27 repperies PmlT similisM 28 sapientiHJIP
30 bonum om./l 31 peridi Tml periculi edd. euigilabit M repudiauit Pml
uidit in somnis? aut fortasse illud formidabis, ne dormiens
amittat sapientiam, si pro ueris falsa probauerit? hoc iam ne
dormiens quidem audet somniare, ut sapientem uigilantem uocet,
neget, si dormiat. haec etiam de furore dici possunt; sed in alia
festinat oratio. haec tamen sine conclusione securissima non
relinquo. aut enim amittitur furore sapientia et iam non erit
sapiens, quem uerum ignorare clamatis, aut scientia eius manet
in intellectu, etiamsi pars animi cetera id, quod accepit a sensibus,
uelut in somnis imaginetur.
falsum scire quisquam potest. si uero eam nescit, non pertinet ad
sapientiam eius cognitio, sine qua esse sapiens potuit, et superfluo
utrum uera sit possitue percipi quaerimus. hic fortassis mihi
aliquis dicat: \'soles prodere tu stulte, quid noueris, an de dialectica
nihil scire potuisti?\' ego uero plura quam de quauis parte philosophiae.
nam primo illas omnes propositiones, quibus supra usus sum,
ueras esse ista me docuit. deinde per istam noui alia multa uera.
sed quam multa sint, numerate, si potestis: si quattuor in mundo
elementa sunt, non sunt quinque; si sol unus est, non sunt duo; non
potest una anima et mori et esse inmortalis; non potest homo simul
et beatus et miser esse; non hic et sol lucet et nox est; aut uigilamus
nunc aut dormimus; aut corpus est, quod mihi uidere uideor, aut
non est corpus. haec et alia multa, quae comme>;morare longissimum
est, per istam didici uera esse, quoquo modo sese habeant sensus
nostri, in se ipsa uera. docuit me, si cuius eorum, quae per conexio nem modo proposui,
pars antecedens assumpta fuerit, trahere necessario
id, quod annexum est, ea uero, quae per repugnantiam uel disiunctionem
a me sunt enuntiata, hanc habere naturam, ut, cum
auferuntur cetera, siue unum siue plura sint, restet aliquid, quod eorum
ablatione firmetur. docuit etiam me, cum de re constat,
M 2 formidabit Tm 3 probaberit P etiam a 6 uerissima
M 8 sententia M 9 in om.MP accipit T 14 possitque M
percipit P fortasse M edd. aliquis mihi edd. 15 tu om.M 17 primas M
omnes illas edd. 18 istam] ista HP 19 sed-potestis om.Mm1 pr. **si in
ras. P 22 pr. et
adhuc uidetur Alypius, et primo id ipsum perspiciamus quale sit.
quod te acutissime atque cautissime mouet. nam si tot tantisque
rationibus roboratam — hoc enim dixisti — Academicorum sententiam,
qua eis placuit nihil scire sapientem, hoc tuum labefactat
inuentum, quo cogimur confiteri multo esse probabilius sapientem
scire sapientiam, magis est assensio cohibenda. hoc ipso enim
ostenditur nihil quamlibet copiosissimis subtilissimisque argumentis
posse suaderi, cui non ex parte contraria, si assit ingenium, non
minus acriter uel fortasse acrius resistatur. eo fit, ut, cum sit uictus
Academicus, uicerit.s o utinam uincatur! numquam efficiet quauis
arte Pelasga, ut simul a Ille uictus uictorque discedat. certe
Ilinl Pml imperite M 4 obtemperat HMT 13 profecta M
profecto edd. 14 storum Pml mendacissimam HMmlTedd. 16 contemnenda
T fame necetj fame neget H fame enecet m enecet a hac T edd.
praeceptione T 21 atque] et M mouit T 25 enim ipso edd. 26 suptili->simisque
P stultissimisque J[ 27 suadere 1IMP si om.HM assit otn M
sit H 2\\) quamuis HM
uictum esse profiteor. non enim de gloria comparanda, sed de inuenienda
ueritate tractamus. mihi satis est quoquo modo molem
istam transcendere, quae intrantibus ad philosophiam sese opponit
et nescio quibus receptaculis tenebras tegens talem esse philosophiam
totam minatur nihilque in ea lucis inuentum iri sperare permittit.
quid autem amplius desiderem, nihil habeo, si iam probabile
est nonnihil scire sapientem. non enim alia causa ueri simile uidebatur
eum assensionem sustinere debere, nisi quia erat ueri simile
nihil posse conprehendi. quo sublato — percipit enim sapiens uel
ipsam, ut iam conceditur, sapientiam — nulla iam causa remanebit,
cur non assentiatur sapiens uel ipsi sapientiae. est enim sine dubitatione
monstrosius sapientem non approbare sapientiam quam
sapientem nescire sapientiam.
Nam quaeso paululum quasi ante oculos tale spectaculum
constituamus, si possumus, rixam quandam sapientis et sapientiae.
quid aliud dicit sapientia quam se esse sapientiam ? at contra
iste: non credo, inquit. quis ait sapientiae: non credo esse sapientiam?
quis, nisi is, cum quo illa loqui potuit et in quo habitare dignata
est, scilicet sapiens? ite nunc et me quaerite, qui cum Academicis
pugnem; habetis iam nouum certamen: sapiens et sapientia
secum pugnant. sapiens non uult consentire sapientiae. ego uobiscum
securus exspecto. quis enim non credat inuictam esse sapientiam?
tamen nos aliqua complexione muniamus. aut enim in hoc
certamine Academicus uincet sapientiam et a me uincetur, quia non
erit sapiens, aut ab ca superabitur et sapientem sapientiae consentire
docebimus. aut igitur sapiens Academicus non est aut nonnulli
rei sapiens assentietur, nisi forte, quem dicere puduit sapientem nescire
sapientiam, sapientem non consentire sapientiae dicere non
pudebit. at si iam ueri simile est cadere in sapientem uel ipsius
sapientiae perceptionem et nulla causa est, cur non ei quod potest
om.Mm1 4 se M 5 tenebras tegens MP tenebrans
tegens H tenebrascens Tm 8 nnihil (n add. m2) T 15 quaeso om.M
19 quis om.Mml 20 ite] iste HMP me om..M. 21 pugnę ex pugnem Pm2
22 secum om.M pugnat M 25 pro uincat Tml 27 non est om.M nulli Mtnl
28 sapientem-pudebit om.M sapientem] sapiens H
scilicet assensurum esse sapientiae. si quaeres, ubi inueniat ipsam
sapientiam, respondebo: in semet ipso. si dicis eum nescire quod
habeat, redis ad illud absurdum, sapientem nescire sapientiam.
si sapientem ipsum negas posse inueniri, non iam cum Academicis
sed tecum, quisquis hoc sentis, sermone alio disseremus. illi enim
cum haec disputant, de sapiente profecto disputant. clamat Cicero
se ipsum magnum esse opinatorem, sed de sapiente se quaerere.
quod si adhuc uos, adulescentes, ignotum habetis, certe in Hortensio
legistis: si igitur nec certi est quidquam nec
opinari sapientis est, nihil umquam sapiens
approbabit. unde manifestum est eos de sapiente illis suis disputationibus,
contra quas nitimur, quaerere.
Ergo arbitror ego sapienti certam esse sapientiam, id est
sapientem percepisse sapientiam et ob hoc eum non opinari, cum
assentitur sapientiae; assentitur enim ei rei, quam si non percepisset,
sapiens non esset. nec isti quemquam non debere assentiri nisi rebus,
quae non possunt percipi, affirmant; non autem sapientia nihil est:
cum igitur et scit sapientiam et assentitur sapientiae, neque nihil
scit neque nulli rei sapiens assentitur. quid amplius uultis ? an de illo
errore aliquid quaerimus, quem dicunt penitus euitari, si in nullam
rem animum declinet assensio ? errat enim, inquiunt, quisquis non
solum rem falsam sed etiam dubiam, quamuis uera sit, approbat.
nihil autem quod dubium non sit inuenio. at inuenit sapiens ipsam,
ut dicebamus, sapientiam.
facile securissima relinquenda; cum uersutissimis hominibus agimus;
morem tamen uobis geram. sed quid hic dicam? quid? quidnam ?
illud nimirum uetus dicendum est, ubi et ipsi habent quod dicant.
quid enim faciam, quem de castris meis foras truditis? num
omM sentiatur M 2 queris T 3 se (om. met) M
5 si sapientem T sapientem HMP 7 hoc M cicere Tml 8 quaere Pm]
9 uos orn.H aduliscentes P adolescentes (o in ras.) T ignotom Pml 10 est]
estis HMPa 11 est om.T 14 id est-sapientiam om.M 21 in] ad
Hm2s.l.M 22 animam T 24 ipsam otn.a 26 fortasse me edd. 28 quid?
quidnam] quicquidnam PmlT quidnam MPm2 30 foras om.M num]
nisi T ni M
pudebit fortasse superari? iaciam igitur quibus uiribus possum
fumosum quidem iam et scabrum sed, nisi fallor, ualidissimum
telum: qui nihil approbat, nihil agit. o hominem rusticum! et
ubi est probabile? ubi est ueri simile? hoc uolebatis. auditisne,
ut sonent scuta Graecanica? exceptum est quod robustissimum
quidem, sed qua manu iaculati sumus! et nihil mihi potentius
isti mei suggerunt nec aliquid, ut uideo, uulneris fecimus. conuertam
me ad ea, quae uilla et ager ministrat; onerant me potius
maiora quam praeparant.
Nam cum otiosus diu cogitassem in isto rure, quonam modo
possit istuc probabile aut ueri simile actus nostros ab errore defendere,
primo uisum est mihi, ut solet uideri, cum ista uendebam, belle
tectum et munitum, deinde ubi totum cautius circumspexi, uisus
sum mihi uidisse unum aditum, qua in securos error inrueret. non
solum enim puto eum errare, qui falsam uiam sequitur, sed etiam
eum, qui ueram non sequitur. faciamus enim duos uiatores ad unum
locum tendentes, quorum alter instituerit nulli credere, alter
nimis credulus sit. uentum est ad aliquod biuium. hic ille
credulus pastori, qui aderat, uel cuipiam rusticano: salue, frugi
homo! dic quaeso, qua bene in illum locum pergatur. respondetur:
si hac ibis, nihil errabis. et ille ad comitem: uerum
dicit, hac eamus. ridet uir cautissimus et tam cito assensum
facetissime inludit atque interea illo discedente in biuio figitur.
et iam incipit uideri turpe cessare, cum ecce ex alio uiae
cornu lautus quidam et urbanus equo insidens eminet et propinquare
occipit. gratulatur iste, tum aduenienti et salutato indicat
propositum, quaerit uiam, dicit etiam remansionis suae causam,
quo beniuolentiorem reddat pastori eum praeferens. ille autem
casu planus erat de his, quos samardocos iam uulgus uocat. tenuit
suum morem homo pessimus etiam gratis. hac perge, ait; nam ego
1 plorabo HP doctiorum T edd. 2 possim a 6 sonant a grecania
HMP est] e. enim a 7 qua] quia T 8 suggerent Hm2 10 praeparent M
12 aut] ac edd. 13 mihi om.H uelle HMPa 14 ubi om.Mm1 15 non
solum (om. enim) M non enim solum edd. 22 ad (d add. m2) P 24 illo
interea M 27 accipit H 28 etiam] enim Tml 29 illae H 30 planus]
seductor planus T iis M samardagos T samardacos m
enim monstrationem istam tamquam ueram, inquit, approbo, sed
quia est ueri similis, et hic otiosum esse nec honestum nec utile est;
hac eam. interea ille, qui assentiendo errauit tam cito existimans uera
esse uerba pastoris, in loco illo, quo tendebant, iam se reficiebat, iste
autem non errans, si quidem probabile sequitur, circumiit siluas nescio
quas nec iam cui locus ille notus sit, ad quem uenire proposuerat.
inuenit. uere uobis dicam, cum ista cogitarem, risum tenere non
potui, fieri per Academic-orum uerba nescio quo modo, ut erret ille,
qui ueram uiam uel casu tenet, ille autem, qui per auios montes probabiliter
ductus est nec petitam regionem inuenit, non uideatur errare.
ut enim temerariam consensionem iure condemnem, facilius
ambo errant, quam iste non errat. hinc iam aduersum ista uerba
uigilantior ipsa facta hominum et mores considerare coepi. tum
uero tam multa mihi et tam capitalia in istos uenerunt in mentem, ut
iam non riderem sed partim stomacharer partim dolerem homines
doctissimos et acutissimos in tanta scelera sententiarum et flagitia
deuolutos.
omnis tamen, qui peccat, aut errare conceditur aut aliquid peius.
quid, si ergo aliquis adulescentium, cum hos audierit dicentes:
\'turpe est errare et ideo nulli rei consentire debemus; sed tamen, cum
agit quisque, quod ei uidetur probabile, nec cessat nec errat, illud
tantum meminerit, quidquid occurrit uel animo uel sensibus, non
pro uero esse approbandum\' — id igitur audiens adulescens insidiabitur
pudicitiae uxoris alienae ? te, teconsulo, Marce Tulli; de adulescentium
moribus uitaque tractamus, cui educendae atque instituendae
omnes illae litterae tuae uigilauerunt. quid aliud dicturus es
quam non tibi esse probabile, ut id faciat adulescens ? at illi probabile
est. nam si ex alieno probabili uiuimus. nec tu debuisti amministrare
rem publicam, quia Epicuro uisum est non esse faciendum.
T 5 loquo Tml illo] isto M tendebat a 6 circumiuit JI
circumit Tml circuit
Taceo de homicidiis parricidiis sacrilegiis omnibusque
omnino quae fieri aut cogitari possunt flagitiis ac facinoribus,
quae paucis uerbis et, quod est grauius, apud sapientissimos
iudices defenduntur: nihil consensi et ideo non erraui; quomodo
autem non facerem quod probabile uisum est? qui autem non
putant ista probabiliter posse persuaderi, legant orationem
4 ut frustra om.M infigere M inficiare a persuadere uis 11
persuadere bis P persuadebis MT edd. Cnmano gymnasio edd. 5 Ptiam]
eum M G nec] i.e T 8 sed] sed si II *homo P 14 succenseat M f edd.
16 consolatori HMP suscepia P suscepit et H ita—adulescenti om.M
17 qui iam] quam M 18 iocare Pml 24 humicidis MPml parricidis M
patricidiis Tm1 sicrilegis M 20 cogitarioue (om. aut) M ac] aut cdd.
29 catileno Tml
contentionibus agere, ne in quemquam cadere ueri scientia
uideretur? audite iam paulo attentius non quid sciam sed quid
existimem; hoc enim ad ultimum reseruabam, ut explicarem, si
possem, quale mihi esse uideatur totum Academicorum consilium.
Plato, uir sapientissimus et eruditissimus temporum suorum, qui
et ita locutus est. ut quaecumque diceret magna fierent, et ea
locutus est, ut quomodocumque diceret, parua non fierent, dicitur
post mortem Socratis magistri sui, quem singulariter dilexerat, a
Pythagoreis etiam multa didicisse. Pythagoras autem Graeca
philosophia non contentus, quae tunc aut paene nulla erat aut
certe occultissima, postquam commotus Pherecydae cuiusdam
Syri disputationibus immortalem esse animum credidit, multos
sapientes etiam longe lateque peregrinatus audierat. igitur Plato
2 se om M 3 probabile sit M 4 post inueniri inser. Mm2 sed nisum sit
7 omne] o. prohibet M 9 esse om.M tamen M llhocJ/ solertissime Pml
12 paoto] modo Tml 13 aIiqua Mm2 s.l. 14 si] qui Hm1MP 15 direretJla
Haec et alia huius modi mihi uidentur inter successores eius,
quantum poterant, esse seruata et pro mysteriis custodita. non
enim aut facile ista percipiuntur nisi ab eis, qui se ab omnibus uitiis
mundantes in aliam quandam plus quam humanam consuetudinem
uindicarint, aut non grauiter peccat, quisquis ea sciens quoslibet homines
docere uoluerit. itaque Zenonem principem Stoicorum, cum
iam quibusdam auditis et creditis in scholam relictam a Platone uenisset,
quam tunc Polemo retinebat, suspectum habitum suspicor
nec talem uisum, cui Platonica illa uelut sacrosancta decreta facile
prodi committique deberent, priusquam dedidicisset ea ea, quae in illam
scholam ab aliis accepta detulerat. moritur Polemo, succedit ei
Arcesilas, Zenonis quidem condiscipulus, sed sub Polemonis magisterio,
quam ob rem cum Zeno sua quadam de mundo et maxime
P in moralibus] immortalibus P in mortalibus Hml id est
inter mortales Hm2 s.l. 2 quos P in raa. 3 commemoraui Tml 5 qua om.M
sapientia omnino edd. esse non posset om.M esse*T
Quodsi Zeno expergefactus esset aliquando et uidisset
neque quicquam comprehendi posse nisi quale ipse definiebat
neque tale aliquid in corporibus posse inueniri, quibus ille tribuebat
omnia, olim prorsus hoc genus disputationum, quod magna necessitate
flagrauerat, fuisset extinctum. sed Zeno imagine constantiae
deceptus, ut ipsis Academicis uidebatur nec mihi etiam non uidetur,
pertinax fuit fidesque illa corporum perniciosa, quoquo modo
potuit, peruixit in Chrysippum, qui ei — nam maxime poterat —
magnas uires latius se diffundendi dabat, nisi ex illa parte Carneades
acrior et uigilantior superioribus ceteris ita restitisset, ut mirer illam
opinionem aliquid etiam postea ualuisse. namque Carneades primo
illam uelut calumniandi impudentiam, qua uidebat Arcesilam non
mediocriter infamatum, deposuit, ne contra omnia uelle dicere quasi
ostentationis causa uideretur, sed ipsos proprie sibi Stoicos atque
Chrysippum conuellendos euertendosque proposuit.
assensus, nihil acturum esse sapientem — o hominem mirum atque
adeo non mirum! ab ipsis enim Platonis fontibus profluebat — attendit
sapienter, quales illi actiones probarent, easque nescio quarum
1 declaretur T 2 quisquam Mm1 7 et] ex M 9 credantur M
15 ille] ipse M 19 pernitiosa MT 20. 27 crysippum HP chrisippum T
crisippum M nam] quam Tmla 21 magna T latius om.Mml 22 ita] ei
ita? 24 illa P 28 cun T 31 illis T actionis Pml
ueri simile nominauit. cui enim esset simile, et perite norat et
prudenter tegebat idque etiam probabile appellabat. probat enim
bene imaginem, quisquis eius intuetur exemplum. quomodo enim
approbat sapiens aut quomodo simile sequitur ueri, cum ipsum uerum
quod sit ignoret? ergo illi norant et approbabant falsa, in quibus imitationem
laudabilem rerum uerarum aduertebant. sed quia hoc tamquam
profanis nec fas nec facile erat ostendere, reliquerunt posteris
et quibus illo tempore potuerunt signum quoddam sententiae suae,
illos autem bene dialecticos de uerbis mouere quaestionem insultantes
inridentesque prohibebant. ob haec dicitur Carneades etiam tertiae
Academiae princeps atque auctor fuisse.
Deinde in nostrum Tullium conflictio ista durauit iam
plane saucia et ultimo spiritu Latinas litteras inflatura. nam nihil
mihi uidetur inflatius quam tam multa copiosissime atque ornatissime
dicere non ita sentientem. quibus tamen uentis faeneus ille Platonicus
Antiochus satis, ut mihi uidetur, dissipatus atque dispersus est.
nam Epicureorum greges in animis deliciosorum populorum aprica
stabula posuerunt. quippe Antiochus, Philonis auditor, hominis,
quantum arbitror, circumspectissimi, qui iam ueluti aperire cedentibus
hostibus portas coeperat et ad Platonis auctoritatem Academiam
legesque reuocare — quamquam et Metrodorus id antea facere
temptauerat, qui primus dicitur esse confessus non directo placuisse
Academicis nihil posse conprehendi, sed necessario contra Stoicos
huius modi eos arma sumpsisse — igitur Antiochus, ut institueram
dicere, auditis Philone Academico et Mnesarcho Stoico in Academiam
ueterem quasi uacuam defensoribus et quasi nullo hoste securam
uelut adiutor et ciuis inrepserat nescio quid inferens mali de Stoicorum
cineribus, quod Platonis adyta uiolaret. sed huic arreptis iterum
1 id uidens H ad JIT in HP 2 ueri similes M 3 appellabatur T
4 eius om M enim] nihil ergo T 6 quod HP quid MTedd. approbant P
falsam HP 7 animaduertebant Tm 11 hoc edd. 17. 19. 25 authiocus ///\'
18 delitiosorum P aprica] ad prisca M 19 philionis HP 20 quamtum P
22 ante M 23 directo scripsi derecto HMPa decreto Tvt 25 sumsisse T
ut om Mml instituerant Mml 26 audistis M philione Hm2Pm2 philionem
Hm1Pm1 Mnesarcho] omne area lIPa omne archo M 29 adita codd.
Tullius noster oppressit se uiuo impatiens la befactari uel contaminari
quidquid amauisset. adeo post illa tempora non longo interuallo
omni peruicacia pertinaciaque demortua os illud Platonis. quod in
philosophia purgatissimum est et lucidissimum, dimotis nubibus
erroris emicuit maxime in Plotino, qui Platonicus philosophus ita
eius similis iudicatus est, ut simul eos uixisse, tantum autem interest
temporis, ut in hoc ille reuixisse putandus sit.
Cynicos aut Peripateticos aut Platonicos, et Cynicos quidem, quia
eos uitae quaedam delectat libertas atque licentia. quod autem ad
eruditionem doctrinamque attinet et mores, quibus consulitur
animae, quia non defuerunt acutissimi et sollertissimi uiri, qui docerent
disputationibus suis Aristotelem ac Platonem ita sibi concinere,
ut imperitis minusque attentis dissentire uideantur, multis quidem
saeculis multisque contentionibus, sed tamen eliquata est, ut opinor,
una uerissimae philosophiae disciplina. non enim est ista huius
mundi philosophia, quam sacra nostra meritissime detestantur, sed
alterius intellegibilis. cui animas multiformibus erroris tenebris caecatas
et altissimis a corpore sordibus oblitas numquam ista ratio subtilissima
reuocaret, nisi summus deus populari quadam clementia
diuini intellectus auctoritatem usque ad ipsum corpus humanum
declinaret atque summitteret, cuius non solum praeceptis sed etiam
factis excitatae animae redire in semet ipsas et resipiscere patriam
etiam sine disputationum concertatione potuissent.
persuasi. quod si falsum est, nihil ad me, cui satis est iam non arbitrari
non posse ab homine inueniri ueritatem. quisquis autem putat
hoc sensisse Academicos, ipsum Ciceronem audiat. ait enim illis
morem fuisse occultandi sententiam suam nec eam cuiquam, nisi
1 filo T filio HP 2 condemnari M 4 peruicatia MT 6 eroris P
7 autem om.JI 8 ut om.M 9 philosophis Tml 10 cynichos T peripatecos
Pml peripatheticos MT 12 et] en HMPa 13 solertissimi Pml
14 aristotilem HM ac] et T 15 sentire M 17 disciplinae philosophia M
19 multiformis T 21 deus om.M 23 committeret T 24 ipsos Tml
recipere T respicere m 25 etiam om..M
sit autem ista, deus uiderit; eam tamen arbitror Platonis fuisse. sed
ut breuiter accipiatis omne propositum meum, quoquo modo se habeat
humana sapientia, eam me uideo nondum percepisse. sed cum
tricensimum et tertium aetatis annum agam, non me arbitror desperare
debere eam me quandoque adepturum. contemptis tamen
ceteris omnibus, quae bona mortales putant, huic inuestigandae
inseruire proposui. a quo me negotio quoniam rationes Academicorum
non leuiter deterrebant, satis, ut arbitror, contra eas ista
disputatione munitus sum. nulli autem dubium est gemino pondere
nos impelli ad discendum auctoritatis atque rationis. mihi ergo certum
est nusquam prorsus a Christi auctoritate discedere; non enim
reperio ualentiorem. quod autem subtir:ssima ratione persequendum
est - ita enim iam sum affectus, ut quid sit uerum non credendo
solum sed etiam intellegendo apprehendere impatienter desiderem
— apud Platonicos me interim, quod sacris nostris non repugnet,
reperturum esse confido.
Hic postquam sermonis finem me fecisse aspexerunt, quamquam
iam erat nox et aliquid etiam lucerna inlata scriptum erat,
tamen illi adulescentes intentissime exspectabant, utrum Alypius uel
alio die se responsurum esse promitteret. tum ille: Nihil mihi aliquando,
inquit, tam ex sententia prouenisse affirmare paratus sum,
quam quod hodierna disputatione discedo superatus. nec istam meam
tantum puto debere esse laetitiam. communicabo ergo eam uobiscum,
concertatores mei uel iudices nostri, quando quidem isto se pacto
a suis posteris uinci ipsi etiam fortasse Academici optarunt. quid
enim nobis hoc sermonis lepore iucundius, quid sententiarum grauitate
perpensius, quid beniuolentia promptius, quid doctrina peritius
uideri aut exhiberi posset? prorsus nequaquam digne ammiraripossum,
quod tam facete aspera, tam fortiter desperata, tam moderate
1 uixisset MmlT 2 fuisse om-M 3 habet a 5 trige*simuni (g ex c,
1 ras.) P tricesimum
Hic ego, cum illi puerili quodam studio, quod Alypius responsurus
non uidebatur, quasi fraudatos se uultu ostenderent:
Inuidetis, inquam arridens, laudibus meis ? sed quoniam de Alypii
constantia iam securus nihil eum timeo, ut uos quoque mihi gratias
agatis, instruo uos aduersus illum, qui tantam intentionem uestrae
exspectationis offendit. legite Academicos et, cum ibi uictorem
— quid enim facilius ? — istarum nugarum Ciceronem inueneritis,
cogatur iste a uobis hunc nostrum sermonem contra illa inuicta defendere.
hanc tibi, Alypi, duram mercedem pro mea falsa laude restituo.
— Hic cum arrisissent, finem tantae conflictionis — utrum firmissimum
nescio — modestius tamen et citius, quam speraueram,
fecimus.
M PT 5 pueruli M
6 uultu se edd. 7 laudibus] plaudibus HPml plausibus MPm2 10 achademichos
P 13 dura mercede demoro M pro] oro HP 16 fecimus finem
(finem add. m2)M AURELI (AURELII H) AUGUSTINI ACHADEMICO-
RUM LIB III EXPLICIT HP, EXPLICIT LIBER AURELII AUGUSTINI
DE ACHA*****T, deest in M
Cum ergo reliquissem uel quae adeptus fueram in cupiditatibus
huius mundi uel quae adipisci uolebam et me ad Christianae
uitae otium contulissem, nondum baptizatus contra Academicos uel
de Academicis primum scripsi, ut argumenta eorum, quae multis
ingerunt ueri inueniendi desperationem et prohibent cuiquam rei
adsentiri et omnino aliquid, tamquam manifestum certumque sit,
adprobare sapientem, cum omnia eis uideantur obscura et incerta,
ab animo meo, quia me mouebant, quantis possem rationibus amouerem.
quod miserante atque adiuuante domino factum est.
Sed in eisdem tribus libris meis non mihi placet totiens me appellare
fortunam, quamuis non aliquam deam uoluerim hoc nomine
intellegi, sed fortuitum rerum euentum uel in corporis nostri uel
in externis bonis aut malis. unde et illa uerba sunt, quae nulla religio
dicere prohibet: forte, forsan, forsitan, fortasse, fortuito, quod tamen
totum ad diuinam reuocandum est prouidentiam. hoc etiam ibi non
tacui dicens: etenim fortasse, quae uulgo fortuna nominatur, occulto
quodam ordine regitur, nihilque aliud in rebus casum uocamus, nisi
cuius ratio et causa secreta est. dixi quidem hoc, uerum tamen paenitet
hoc uoluit fortuna. quod autem quodam loco dixi: ita conparat am
est siue pro meritis nostris siue pro necessitate naturae, ut diuinum
animum mortalibus inhaerentem nequaquam philosophiae portus
itemque illic quod
dixi: nihil omnino colendum esse totumque abiciendum quidquid
mortalibus oculis cernitur, quidquid ullus sensus adtingit, addenda
item dixi: quid
censes aliud esse beate uiuere nisi secundum id, quod in homine optimum
est, uiuere ? et quid dixerim in homine esse optimum, paulo
item respondens ei,
cum quo disputabatur: hic plane, inquam, non erras; quod ut tibi
omen sit ad reliqua, libenter optauerim. hoc licet non serio, sed ioco
In secundo autem libro prorsus inepta est et insulsa illa quasi
fabula de philocalia et philosophia, quod sunt germanae et eodem
parente procreatae. aut enim philocalia quae dicitur non nisi in
nubis est et ob hoc philosophiae nulla ratione germana aut, si propterea
est hoc nomen honorandum, quia latine interpretatum amorem
pulchritudinis significat et est uera ac summa sapientiae pulchritudo,
eadem ipsa est in rebus incorporalibus atque summis philocalia,
quae philosophia, neque ullo modo sunt quasi sorores duae.
alio loco, de animo cum agerem, dixi: securior rediturus in caelum.
lac. 4, 7 21 De Acad. 14,11 24 cf. III Regn. 20,33 Uulg. 25 cf. Ex. 8, 26.
Deut. 7, 25. saepissime 27 De Acad. II 3, 7 35 De Acad. II 9, 22
animos humanos pro meritis peccatorum suorum de caelo lapsos
seu deiectos in corpora ista detrudi. sed ego propterea non dubitaui
dicere, quia ita dixi \'incaelum\', tamquam dicerem \'addeum\', qui eius
est auctor et conditor, sicut beatus Cyprianus non cunctatus est
dicere: nam cum corpus e terra, spiritum possideamus
e caelo, ipsi terra et caelum sumus. et in
libro Ecclesiastae scriptum est: spiritus reuertatur ad
deum, qui dedit illum m. quod utique sic intellegendum est,
ut non resistatur apostolo dicenti nondum natos nihil egisse
boniaut mali. sine controuersia ergo quaedam originalis regio
beatitudinis animi deus ipse est, qui cum non quidem de se ipso
genuit, sed de nulla re alia condidit, sicut condidit corpus e terra. nam
quod adtinet ad eius originem, qua fit, ut sit in corpore, utrum
de illo uno sit, qui primum creatus est, quando factus est
homo in animam uiuam, an similiter fiant singulis singuli,
nec tunc sciebam nec adhuc scio.
In libro tertio: si quid mihi uideatur quaeris, inquam, in mente
arbitror esse summum hominis bonum.
uerius dixissem: in deo; ipso
enim mens fruitur, ut oeata sit, tamquam bono summo suo.
nec
illud mihi placet, quod dixi: liquet deierare per omne diuinum. item
quod dixi de Academicis, quia nouerant uerum, cuius simile appellabant
uerisimile, idque ipsum uerisimile appellaui falsum, quod
adprobabant, duas ob causas non recte dictum est, uel quod falsum
esset, quod aliquo modo esset simile alicuius ueri, quia in genere
suo et hoc uerum est, uel quod adprobabant ista falsa, quae uocabant
uerisimilia, cum illi nihil adprobarent et adfirmarent nihil adprobare
sapientem.
sed quia hoc ipsum uerisimile etiam probabile
nuncupabant, hinc factum est, ut de illis dicerem. laus quoque
ipsa, qua Platonem uel Platonicos seu Academicos philosophos
tantum extuli, quantum inpios homines non oportuit, non inm? rito
Purphyr. sec. Aug. de ciu. dei XII 27 6 Cypr. de dom. orat. 16 (I 278 ed.
Hart.) Aug. de praed. sLlnct. 8,15 8 Eccle. 12, 7 10 Horn. 9,11 13 Gen. 2, 7
15 I Cor. 15, 45 16 Aug. de lib. arb. III 21, 59. 62. ep. 166, 7. op. inperf. c.
Iul. IV 104 18 De Acad. III 12, 27 21 De Acad. III 16, 35 22 De Acad.
III18, 40 Cic. Acad. II 67 sq. et 73 27 De Acad. II 6,14 30 De Acad.
III 17,37. II 10, 24
est Christiana doctrina.
lliud etiam, quod in conparatione
argumentorum Ciceronis, quibus in libris suis Academicis usus est,
meas nugas esse dixi, quibus illa argumenta certissima ratione refutaui,
quamuis iocando dictum sit et magis ironia dicebatur, non debuit
tamen dici.
Hoc opus sic incipit: 0 utinam, Romaniane, hominem sibi
aptum.