The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
De eo quod scriptum est: in principio fecit deus
caelum et terram usque ad id quod scriptum est: et
factum est uespere et factum est mane dies una. hoc
capitulum legis aduersum esse euangelio stultissimi Manichaei
arbitrantur dicentes in genesi scriptum esse, quod deus per
se ipsum fecerit caelum et terram et lucem, in euangelio
autem scriptum esse per dominum nostrum Iesum Christum
fabricatum esse mundum, ubi dictum est: et mundus factus
est per ipsum, et mundus illum non cognouit. tribus
enim modis refelluntur. primo quia cum dicitur: in principio
fecit deus caelum et terram, trinitatem ipsam christianus
accipit, ubi non solus pater, sed et filius et spiritus sanctus
intellegitur. non enim tres deos sed unum deum credimus:
patrem et filium et spiritum sanctum, quamuis pater pater sit
et filius filius et spiritus sanctus spiritus sanctus. de qua
unitate trinitatis hoc loco longum est disputare. deinde quia
ubi dicitur: dixit deus: fiat, et factum est, ibi necesse
est intellegatur per uerbum eum fecisse. quod fecit. uerbum
autem patris est filius. non ergo repugnat hoc capitulum
VT
Explicit retractatio. incipit liber fol. 27 C Retractatio sèi augustini in
libro contra Adimantum fol. 65 V 4 usque-una om. T 5 est (ante
ml
uespere) om. V factum est (ante mane) om. C unus SVb 6 machei JP4
9 scriptum g P nostrum om. V 10 mundus per ipsum factus
est STCVb 11 illum] eO. V 12 quia (s. I.) P 13 caelum om. C
•it
14 solns] solum TSCVb 16 pater et filius sit VB 17 filius (sit
add. m. 2) P,Cb sanctus (sit m. 2 superscr.) P 20 ut intellegatur
(ut m. 2 add.) P
8*
est, illi loco euangelii, ubi dicitur: et mundus per eum
factus est. id est per dominum nostrum, quia ipse est
uerbum patris, per quod facta sunt omnia. postremo si propterea
in genesi non intellegitur filius, quia non est dictum.
quod per filium deus fecerit, nec in euangelio per filium deus
et aues pascit et lilia uestit et cetera innumerabilia, quae
ipse dominus dicit deum facere patrem, quamuis non dicat.
quod ea per filium faciat. quod autem etiam testimonium
apostoli adiungunt, quod ait de domino nostro Iesu Christo:
ipse est primogenitus totius creaturae; et omnia per
ipsum facta sunt in caelis et in terris. uisibilia et
inuisibilia et hoc capitulum aduersum esse dicunt genesi,
ubi deus ita dicitur fecisse mundum, ut specialiter filius ibi
non sit nominatus, uehementer errant; ea non uident. si ita
est, ipsum apostolum sibi esse contrarium, cum alio loco
unum dicit: ex quo omnia, per quem omnia, in quo
omnia et filium non nominat. quomodo autem hic filius nominatus
non est, intellegitur tamen, ita et in genesi; et quomodo
sibi haec duo capitula Pauli non aduersantur, ita nec
genesis euangelio.
De eo quod scriptum est: et consummauit deus die
sexto omnia opera sua, quae fecit, et in septimo requieuit
ab eisdem omnibus operibus suis quae fecerat.
huic etiam loco Manichaei calumniam mouent et dicunt nouo
testamento aduersari, quod in genesi scriptum est deum
septimo die requieuisse ab omnibus operibus suis, quae fecit,
22 Gen. 2, 2 post factum est repet. ibi necesse est sqq. V 7 uestit (ti in ras.) P
8 et patrem P 9 fatiat C etiam om. C 10 adiungit b nostro
ut
om. P 11 priraogenit/// Pl tocius C om. P 12 caelo Vb terra
TVCSb 15 eaJ et b 19 pr. et om. P 20 aduersentur b 22 consuinpmauit
V 23 serto] sexto b (in mg. al. septimo) pro quaefecerat
T et cetera 24 hisdem P operibus eisdem b suis.
om, TCSVb 25 calumpniam V 27 requieuisse septimo die V
modo operatur. quod nullo modo contrarium est. dominus
enim Iudaeorum refellit errorem, qui putabant sic requieuisse
deum die septimo, ut ex illo prorsus nihil operaretur. requieuit
autem ab omnibus operibus suis. quae fecit. ut iam ultra non
faceret mundum cum omnibus, quae in eo sunt, non tamen,
ut etiam a mundi administratione requiesceret. non enim
scriptum est: requieuit deus ab omnibus operibus. ut
deinceps non operaretur, sed scriptum est: requieuit deus ab
omnibus operibus suis, quae fecit, ut deinde non in faciendo
mundo, a quo opere post perfectionem cessauerat, sed in administrando
operaretur, in quo opere eum esse dominus intimauit.
nec illa requies, quasi post laborem deum pausam
quaesisse. sed ab instituendis rerum naturis post earum rerum
perfectionem cessasse significat. quamuis usque adhuc in administrandis
operetur.
Sabbati autem obseruationem non intellegebant Iudaei,
qui putabant ab iis etiam operibus. quae ad salutem hominum
ualent, oportere cessari. unde illos dominus etiam aliis locis
de oue, quae in puteum cecidit, et iumento, quod soluendum
est. ut ad aquam ducatur, mirifica comparatione redarguit.
sabbatum autem non repudiatum, sed intellectum a christianis
destitit quidem carnaliter obseruari, sed spiritaliter retinetur
a sanctis, qui intellegunt uocem domini uocantis ad requiem
et dicentis: uenite ad me, qui laboratis, et ego uos reficiam;
tollite iugum meum super uos et discite a me,
quia mitis sum et humilis corde et inuenietis requiem
2 modo] nunc TCSVb operiatur C dflm P 3 deum sic
1 •
requieuisae VSb 4 operatur P 7 etiam ut V 8 operibus suis J'õ
Kuis quae fecit S 9 deinceps] amplius r deinceps-deinde om. S deus
fee f h
om. CVb 11 pertionem P 12 dñ/I intimar P 18 pausfttS quieuisse
(in ras.) C 15 husque V 17 obseruationes TCSVb 18 his Pb
hiis SV is C 20 boue qui Tb 28 tenetur b 24 a sanctis retinetur Y
27 humilia (es corr. in is) P
mea leuis est. hoc sabbatum, id est hanc requiem
scriptura illa significat, quam Iudaei non intellegebant et pro
temporum dispensatione carnaliter sequebantur umbram, cuius
umbrae quasi corpus, id est ueritas nobis danda erat. sed
quemadmodum illa requies dei post fabricatum mundum insinuatur,
sic requiem, quae nobis promittitur, post opera, quae
in hoc mundo habemus, si iusta fuerint, consequemur, septima
scilicet eademque ultima parte saeculi, de qua longum est
disputare. non ergo dominus rescindit scripturam ueteris testamenti,
sed cogit intellegi, nec sabbatum soluit, ut pereat quod
figurabatur, sed aperit potius, ut adpareat quod tegebatur.
De eo quod scriptum est in genesi: et dixit deus:
non est bonum solum hominem esse; faciamus ei adiutorium.
et inmisit deus Adae somnum et obdormiuit;
et sumpsit unam de costis eius, ex qua formauit
Euam, quam adduxit ad Adam et ait: ideo relinquet
homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae.
huic rursus loco Manichaei calumniantur dicentes contra nouum
testamentum esse istam sententiam, qua deus scribitur et formasse
mulierem et uiro coniunxisse, propterea quia in euangelio
dicit dominus: omnis qui reliquerit domum aut
uxorem aut parentes aut fratres aut filios propter
regnum caelorum, septies tantum accipiet in hoc
tempore et in futuro saeculo possidebit uitam aeternam.
in qua calumnia miror eos sic esse caecatos uel potius
non miror; excaecauit enim illos, sicut scriptum est,
malitia eorum. sed tamen quis non uideret tanta in nouo
Luc. 18, 29 sqq. 27 Sap. 2, 21
1 lene] leue Cb suaue V 5 id est] quidg (in ras.) C 6 reqes P
8 consequsemur C 9 nunc longum CT 14 illi P 15 dfis V sompi
num V so'nin Pb 16 unam sumpsit V 17 eu iquam P 18 uxore P
V um
19 calpmmantur P 24 septies] centies b tantg P 25 et om. P
Ai.
26 calti P esse om. V 28 uidet TCV
uetus testamentum dicunt aduersari huic sententiae domini, •
qua dicit relinquendam esse uxorem propter regnum caelorum,
et non ipsum nouum sibi aduersari? quod nefas est dicere.
intellegenda enim sunt, non temere accusanda, quae inperitis
uidentur esse contraria.
Nam et dominus interrogatus a Iudaeis, utrum ei placeret
dato libello repudii dimittere, respondit eis dicens: non
legistis, quoniam qui fecit ab initio masculum et
feminam et dixit: propter hoc relinquet homo patrem
et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt duo in
carne una. itaque iam non sunt duo, sed una caro.
quod ergo deus coniunxit, homo non separet. et dicunt
illi: quid ergo Moyses mandauit dari libellum repudii
et dimittere? dicit illis Iesus: quia ad duritiam cordis
uestri permisit uobis Moyses dimittere uxores uestras;
ab initio autem non fuit sic. dico autem uobis: quicumque
dimiserit uxorem suam nisi ob causam fornicationis,
facit eam moechari, et ipse si alteram duxerit,
adulterium committit. ecce habent confirmatam sententiam
ueteris testamenti ab ipso domino aduersum inperitiam Iudaeorum.
simul etiam Moysi perhibuit testimonium, quod propter
duritiam eorum repudium dari permisit. numquid etiam euangelium
euangelio dicunt esse contrarium? quod si dicunt hoc
capitulum falsum esse et a corruptoribus scripturarum esse
additum — nam hoc solent, quando non inueniunt, quid respondeant,
dicere — quid ? si alius dicat illud esse inmissum
et falsum, quod ipsi proferunt dicente domino: omnis, qui
reliquerit domum aut uxorem aut parentes aut filios
6 contra P 8 dimitterej dimittere Morem VSb uxorem dimittere TC
9 fecit hominem TC 10 feminam fecit eos et TVb 18 coniunxit
0
in unum TCSV et om. TCSVb dicunt ergo V 14 mses P
I y
lSdemittereP 16 moses P 21 aduersuaft 22 peribuit V 23 duriciamP1
duritiam cordis b eorum s. l. P nonquid V 26 quid om. b
quemadmodum omnem fidem christianam, cum ista dicunt,
conentur euertere. fides autem uera et ecclesiae catholicae
disciplina utrumque uerum et a domino dictum esse confirmat
et nullo modo esse contrarium, quia et coniunctio mariti et
uxoris a domino est et relictio uxoris propter regnum caelorum
a domino est. non enim quia suscitauit Iesus Christus mortuos
et dedit eis uitam. propterea ipsa uita non est relinquenda
propter regnum caelorum. sic ergo quamuis dominus dederit
uxorem uiro, relinquenda est tamen, si opus est. propter regnum
caelorum. non enim hoc semper necesse est. sicut apostolus
dicit: si quis fidelis habet uxorem infidelem et haec
consentit habitare cum illo. non dimittat eam. significat
utique. quod, si non consentit habitare cum illo, id est
si execratur in illo fidem Christi et non eum patitur. quod
christianus est, relinquenda est propter regnum caelorum;
sicut idem apostolus in sequentibus dicit: quod si infidelis
discedit, discedat; non est enim seruituti subiectus
frater aut soror in huiusmodi. si quis ergo relinquit
regnum caelorum, dum non uult relinquere uxorem non ferentem
christianum uirum, inprobatur a domino; et item si quis
uir relinquit uxorem dato libello repudii, cum causa non existit
aut fornicationis aut obtinendi regni caelorum, similiter
inprobatur a domino. ita nec ista duo capitula euangelica
inueniuntur sibi esse contraria nec euangelium ueteri testamento,
quia ibi uxor coniungitur uiro, ut simul mereantur
possidere regnum caelorum; et ita uxor relinquenda esse praecipitur,
si uirum inpediat ad possidendum regnum caelorum.
3 et om. P 6 relictio P et relictio—est om. S 7 est a domino b
ihs xpf] ds b 11 semper om. b dicit apostolus V 13 dimittet
.(it in et corr.) P eam] illam V om. b 14 utique] igit b 17 conr
sequentibus TCV 18 subiectus seruituti TSCVb 19 qui P4 22 eisistit
P existat b 28 regntl b 24 ita] item b duo om. b 26 uiro
ut sancti mereantur regnum celorum sqq. b 27 ita] hic (in ras.) C
Et ideo quando christianos utrosque apostolus monet, id
est maritos et uxores, nonne ita dicit: uiri diligite uxores
uestras. sicut et Christus dilexit ecclesiam et tradidit
se ipsum pro ea? et: mulieres uiris suis subditae
sin.t quasi domino. quia et ecclesia subdita est Christo?
nonne illud, quod isti miseri inrident in uetere testamento,
quod scriptum est: propterea relinquet homo patrem
et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in
carne una, in magno sacramento idem apostolus accipit,
cum dicit: sacramentum hoc magnum est, ego autem
dico in Christo et in ecclesia? deinde subiungit: uerumtamen
unusquisque uxorem suam sicut se ipsum diligat:
mulier autem ut timeat uirum. nonne alio loco
euidentissime ostendit utriusque sexus et naturam et coniunctionem
a domino deo conditore atque ordinatore consistere,
cum dicit: uerumtamen neque mulier sine uiro neque
uir sine muliere in domino. sicut enim mulier ex
uiro, ita et uir per mulierem: omnia autem ex deo?
quod isti si considerare uellent, non quibusdam capitulis
separatis et aduersum se inuicem magna fraude conlatis caliginem
facerent inperitis, sed omnia tam in uetere quam in
nouo testamento uno sancto spiritu conscripta et commendata
esse sentirent.
Nam et in uetere testamento habent apud Esaiam prophetam,
quanta promittantur spadonibus, ne in nouo solo
arbitrentur esse laudatos a domino, ubi dicit esse quosdam,
qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum, et addidit:
qui potest capere. capiat. nam et Esaias ita dicit:
haec dicit dominus spadonibus eis: qui custodierint
29 Es. 56, 4 sqq. sqq. Y christianos (oa ex us corr.) P4 2 nonne]
n6 b dicit: uiri] dicitur TCSVb dilige uxores tuas b 3 eclesiam P
6 ueteri b 12 sicut-ipsum om. CVb 13 ut om. b 15 sistere P2
I
17 enim om. b 21 (et 24) ueterę P1 ueteri b 22 testamento om. b
i I
24 fsaiam P2 ysaiam S 28 ęsaias Fs
capaces fuerint testamenti mei, dabo illis in domo
mea et in muro meo locum nomina tissimum, meliorem
multum filiorum atque filiarum: nomen aeternum
dabo illis nec umquam deerit. certis enim quibusdam
umbris et figuris rerum ante domini aduentum secundum mirabilem
atque ordinatissimam distributionem temporum populus
ille tenebatur, qui testamentum uetus accepit; tamen in eo
tanta praedicatio et praenuntiatio noui testamenti est. ut nulla
in euangelio atque apostolica disciplina reperiantur quamuis
ardua et diuina praecepta et promissa. quae illis etiam libris
ueteribus desint. sed sanctae scripturae non temerarios et
superbos accusatores, sed diligentes et pios lectores desiderant.
De eo quod scriptum est in genesi: et dixit deus ad
Cain: quid fecisti? uox sanguinis fratris tui clamat
ad me de terra. nunc maledictus es tu a facie terrae.
quae absorbuit et recepit sanguinem fratris tui ei
caede manus tuae; te enim operari necesse est terram.
quia steriles tibi fructus dabit. huic capitulo geneseos,
quo maledictum accepit Cain. ut terrae sterilitate puniretur.
calumniantes Manichaei et euangelio contrarium demonstrare
cupientes non sane mihi uidentur cogitare cum hominibus se
agere, sed prorsus quasi pecora essent. qui eos audirent uel
eorum scripta legerent: sic abusi sunt inperitia eorum et
tarditate ingenii uel potius animi caecitate. quippe dixerunt
huic capitulo illud in euangelio esse contrarium. quod dominus
ait discipulis suis: nolite cogitare de crastino; nam
1 eleger?nt P 6 umbris] uerbis C fig?ris P 10 euangelica 2Y\sT6
repperiantur P 11 ipsis C libris om. P 12 desit P scę sce P
»r nf
temerios P 14 gesi p-z diis TCSYb 16 cayn V caym S
vla
16 es tu] eris TCSVb facig P 17 apsorbuit V 19 q: Pquae TCSVb
dabit fructus Y 20 maledictionem TCb caym S cayn V 21 calumpniantes
Y 22 cogitare (s. l. m. 2) P 23 essent otn. CVSh
23 uel] et V
caeli, quia non seminant neque metunt neque colligunt
in horrea. quasi uero Cain parricida discipulis Christi
conparandus fuit, ut, quoniam ille meruit poenam sterilitatis
terrae, consequens esset, ut eandem sterilitatem isti etiam
paterentur, qui dominum nostrum legum Christum secuti praedicando
-euangelio parabantur. immo etiam in istis duobus
capitulis, quorum unum de Genesi, alterum de euangelio tamquam
sibi inimica posuerunt, tanta inuenitur amicitia atque
concordia, ut nulla maior desideranda sit. quid enim congruentius,
quid conuenientius quam ut illum, cuius fuerat scelere
frater occisus, etiam in terra laborantem sterilitas sequeretur,
illis autem, per -quorum ministerium in praedicando dei uerbo
fratres liberabantur, etiam de crastino minime cogitantibus
fructuosa terra seruiret ? quodsi in uetere testamento exhorrescunt
maledicto dei terram sterilem factam esse peccatori,
cur non in nouo testamento exhorrescunt maledicto domini
nostri Iesu Christi arborem fici aridam factam nullo peccato
domini sui? item si domini sententia delectantur, qua discipulis
dicit, ne de crastino cogitent, quod de uictu eorum
deus curam gerat, cur non et prophetica sententia delectantur,
qua cecinit dicens: abice in dominum sollicitudinem
tuam et ipse te pascet, ut hoc modo, si possint, miseri
intellegant et illa, quae detestantur in uetere testamento de
deo dicta usque adeo recta esse. ut etiam in nouo inueniantur,
et illa, quae in nouo laudant et praedicant, etiam in uetere
reperiri: unde clarescet bene intellegentibus utriusque testamenti
manifesta concordia.
1 cogitabit (bat in bit corr.) P* 8 parieidaPJ XPIJ om. CVb
i i ic
4 sterelitatis P 5 ster$litatem P 6 parentur P nostrum om. TVCb
11 quid conuenientius om. TCSYb fuerat] erat TCSVb 12 steh
relitas PS 14 liberanT b 15 seruiretur V exorrescunt P
19 delecta/tur (n er.) P qua] quod CV 20 eorum om. CV 21 gerat
deus T quur P in prophetica b delectaptur P 22 dfio P
deum S 23 possent CVb 27 repperiri P clarescat TCSVb
De eo quod scriptum est in genesi: faciamus hominem
ad imaginem et similitudinem nostram. hunc locum
Manichaei. quo scriptum est in genesi hominem factum esse
ad imaginem et similitudinem dei, propterea dicunt nouo
testamento esse contrarium. quia dominus in euangelio dicit
Iudaeis: uos ex patre diabolo estis et desideria patris
uestri facere uultis; ille homicida erat ab initio et
in ueritate non stetit, quia ueritas in eo non est, et
quod alio loco Iudaei serpentum genera et uiperarum appellantur.
non intellegunt illud dictum esse de homine antequam
peccaret, quod factus est ad imaginem et similitudinem dei,
hoc autem, quod in euangelio est, "UOB ex patre diabolo
estis" peccatoribus et infidelibus dici. tribus enim modis in
scripturis sanctis filiorum nomen accipitur: uno secundum
naturam. quomodo Isaac filius Abrahae uel etiam ceteri Iudaei,
qui ex eadem origine ueniunt; alio secundum doctrinam. ut
filius eius in ea re quisque appelletur, a quo aliquid didicit.
sicut filios suos appellat apostolus, qui ab illo didicerunt
euangelium; tertio secundum imitationem, sicut filios Abrahae
nos uocat apostolus, quod eius fidem imitamur. duobus ergo
modis peccatores infideles Iudaei filii diaboli uocantur a domino,
uel quod ab ipso inpietatem didicerunt, sicut de ipso
diabolo apostolus dicit: qui nunc operatur in filiis diffidentiae;
uel quod eum imitantur, quod magis pertinet ad
id, quod de illo dictum est: et in ueritate non stetit
quia et ipsi Iudaei in ueritate legis, quae sibi data est, non
steterunt eodem domino adtestante et dicente: si crederetis
I Cor. 4, 14 sq. 20 cf. Gal. 3. 7 23 Ephes. 2, 2 27 Ioii. 5, 46 F hunc-scriptum (unc. rubric.) P 6 diabulo
P dyabolo S 9 genimina TC,b (in marg. al. genera) 10 non
enim T esse dictum bV esse om. T 13 dicit P 15 ysaac Y
I t
18 apostolus appellat T C S V 20 q b 21 peccatores infideles P
r
a domino uocantur V 23 filios CVb difidentiae P 26 eat] ? F
27 steterunt quae eis data est T eodem] eo quod 0srb, om. T
secundum eorundem peccatorum uenena etiam serpentum et
uiperarum genera uocantur.
Ad imaginem autem dei factum hominem non tantum
genesis sed etiam apostolus clamat, cum dicit: uir quidem
non debet uelare caput. cum sit imago et gloria dei,
mulier autem gloria uiri. et ut manifeste intellegatur non
secundum uetustatem peccati, quae corrumpitur, sed secundum
spiritalem conformationem factum esse hominem ad imaginem
dei. item apostolus monet, ut exuti consuetudine peccatorum,
id est uetere homine, induamus nouam uitam Christi. quem
nouum hominem appellat. et ut doceat hoc nos aliquando
amisisse, renouationem illam uocat. nam ita loquitur: expoliantes
uos ueterem hominem cum actibus eius induite
nouum. qui renouatur in agnitionem dei secundum
imaginem eius. qui creauit eum. filii ergo dei sunt
homines renouati ad eius imaginem et ei similes facti usque
ad dilectionem inimici. sicut dominus dicit diligere nos debere
inimicos nostros, ut similes simus patri nostro, qui in caelis
est. quod in potestate nostra ab ipso deo esse positum docet
scriptura, cum dicit: dedit eis potestatem filios dei
fieri. filii autem diaboli dicuntur homines. cum imitantur
eius inpiam superbiam et a luce atque celsitudine sapientiae
decidunt et non credunt ueritati, quales dominus arguit, cum
dicit: uos ex patre diabolo estis et cetera. cui loco euangelico
propheta consonat dicens: ego dixi, dii estis et filii
altissimi omnes: uos autem sic'ut homines moriemini
et sicut unus de principibus cadetis.
21 Ioh. 1, 12 25 PB. 81, 6 sq. om. CV 2 ueuenata serpentum P serpentium S 3 genimina (in
marg. al. genera)
De eo quod scriptum est in exodo: honora patrem tuum
et matrem tuam. huic etiam loco, ubi de honorandis parentibus
deus praecepit, illum euangelii locum Manichaei
dicunt esse contrarium. ubi dominus cuidam dicenti: ibo
primum, ut sepeliam patrem meum' respondit: sine
mortuos, mortuos suos sepeliant; tu autem ueni et
adnuntia regnum dei. quod eodem modo soluitur. quo illud
superius. ubi de uxore relinquenda dictum est propter regnum
caelorum'. quia et parentes honorare debemus et eos
tamen propter adnuntiationem regni dei nulla inpietate contemnimus.
nam si uetere testamento contrarium est euangelium
propter istam sententiam, incipit etiam apostolo esse contrarium.
qui et filios monet, ut honorent parentes. et parentes,
ut diligant filios. non solum autem, sed etiam dominus uidebitur
sibi esse contrarius — quod credere nefas est —, quia
loco alio dicit homini quaerenti uitam aeternam: si uis uenire
ad uitam. serua mandata, in quibus etiam illud commemorat:
honora patrem et matrem. quibus mandatis perfectis
etiam ad dilectionem dei crescitur, in qua est tota perfectio.
nam dilectio proximi certus gradus est ad dilectionem dei. et
ideo respondenti, quod omnia illa mandata seruaui', dicit unum
ei deesse, si uult esse perfectus, ut uendat omnia, quae habet,
et det pauperibus et sequatur eum. ex quo manifestum est et
honorem parentum in gradu suo esse seruandum et eos tamen
in diuini amoris comparatione, praesertim si inpedimento sunt,
nulla dubitatione oportere contemni. nam et in scripturis
ueteribus habes positum: qui dicit patri aut matri: non
noui uos, et filios suos non agnoscit, ipse cognouit
Col. 3, 20 sq. 22 cf. Matth. 19, 17 sqq. 27 Deut. 33, 9 om. V huic-pa (unc. rubric.) P 5 sine
ut mortui mortuos suos sepeliant b 6 mortuos suos] ut mortuos
suos T, 8. I. C 11 si) et si b si in P4 UE'terę P1 12 esse apostolo
r 15 sibij sibi ipsi TCSlb fas P4 nephas r 21 mandata
illa b seruauit TCVb 22 deesse ei T 25 sint F 28 et] et
qui TCSVb ipse autem TCrb
parentum dilectio et in uetere commendatur parentum
contemptus, ex utroque capite duo sibi testamenta consentiunt.
De eo quod scriptum est in exodo: ego sum deus
zelans, retribuens filiis tertiae et quartae generationis,
parentum peccata, qui me oderunt. huic loco
Manichaei illud de euangelio dicunt esse contrarium. quod
dominus dicit: estote benigni sicut pater uester caelestis.
qui solem suum oriri facit super bonos et malos
et illud aliud. quod item dominus ait: non solum septies
peccanti fratri dimittendum sed etiam septuagies
septies. a quibus tamen si quaeram, utrum deus non puniat
inimicos suos, sine dubio turbabuntur. ipsi enim dicunt deum
genti tenebrarum aeternum carcerem praeparare, quam dicunt .
esse inimicam deo. et parum est, sed eum etiam sua membra
simul cum ipsa gente puniturum esse non dubitant dicere.
sed cum ad capitula ueteris et noui testamenti ueniunt, ut
inperitos decipiant et ea sibi aduersa esse criminentur, fingunt
se nimis bonos. sed dicant nobis. quibus dicturus est dominus:
ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo
et angelis eius, si omnibus parcit et neminem damnat?
quare intellegendum est et illud recte dictum esse, quod deus
retribuet parentum peccata filiis, qui eum oderunt. ex eo enim,
quod addidit: qui me oderunt, intellegitur eos puniri parentum
peccatis, qui in eadem peruersitate parentum perseuerare
uoluerunt. tales enim non saeuitia, sed potius iustitia
dei et sua iniquitate puniuntur, sicut propheta dicit: sanctus
enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet
27 Sap. 1. 5 TCV 2 ueteri TCSVb 3 contemtus}J'l 4 in exodo
scriptum est TCSVb 5 tribuens S 6 huic-euan (unc. rubric.) P
10 quod om. S idS b 22 recte dictum esse] rectum esse TCSVb
O
23 retribuit VCSb ex eo-oderunt om. P 24 quid C qui me ode-
runt om. S 25 peccatis parentum TCb 27 dicitj ait TCSVb 28 auferet b
superueniente iniquitate, id est corripietur homo
superueniente sibi iniquitate sua, cum ab eo recesserit spiritus
sanctus. et alio loco: haec cogitauerunt et errauerunt;
excaecauit enim illos malitia eorum et alio loco: criniculis
peccatorum suorum unusquisque constringitur.
quibus testimoniis ueteris testamenti de nouo consentit apostolus
dicens: tradidit illos deus in concupiscentias
cordis eorum. qua concordia utriusque testamenti satis
ostenditur non esse saeuum deum, sed unumquemque in se
saeuire peccando.
Quod autem in tertiam et quartam scriptum est generationem
uindictam procedere, non aliud significari arbitror, nisi
quod ab ipso Abraham, qui pater esse incipit populi Iudaeorum,
quattuor aetates sunt cum ista, quae nunc agitur, quas
Matthaeus euangelista distinguit. una est ab Abraham usque
ad Dauid, alia a Dauid usque ad transmigrationem in Babyloniam,
tertia a transmigratione in Babyloniam usque ad domini
aduentum; inde usque ad finem quarta deputatur tamquam
senectus saeculi ceteris aetatibus longior. quas aetates pro
generationibus positas credimus, quamuis singulae pluribus
generationibus constent. et quoniam tertia incipit a transmigratione
Babyloniae, quando Iudaeorum est facta captiuitas, in
quarta uero, id est post aduentum domini nostri, gens Iudaeorum
a solo proprio penitus eradicata est: hoc datur intellegi,
quod dictum est tertiae et quartae generationis peccata parentum
redditurum deum, his utique legitime atque debite,
qui parentum peccata perseueranter tenere quam dei iustitiam
sequi maluerunt. nam non pertinere patris peccata ad filium
iuste uiuentem propheta Ezechiel apertissime ostendit.
30 cf. Ez. 18, 14 sqq._ b 5 ot excęcauit P funiculis
S.b (in marg.) 11 seuire P 14 habraham V 16 matheus VCT
17 (et 18; babylloniam P (et 18) babiloniam CV 23 babylloniae P
27 hiis V adq: P1 28 perseuerantes b 30 hiezechiel P
Quod autem in euangelio dicitur: estote benigni quemadmodum
pater uester caelestis, qui solem suum
oriri facit super bonos et malos, non est ueteri testamento
contrarium. hoc enim facit deus, ut inuitet ad paenitentiam,
sicut dicit apostolus: ignoras, quia patientia dei
ad paenitentiam te inuitat? nec tamen ideo credendum est
non puniturum deum eos, qui, ut dicit idem apostolus,
thesaurizant sibi iram in diem irae et reuelationis
iusti iudicii dei, qui reddit unicuique secundum opera
sua namque istam dei patientiam et bonitatem etiam propheta
praedicat dicens: parcis autem omnibus. quoniam tua
sunt omnia, qui animas amas et cetera innumerabilia,
quibus intellegitur et in bonitate et in seueritate misericordiam
et iustitiam dei testamentum utrumque praedicare.
Si autem mouentur, quod dictum est: ego sum zelans,
moueantur etiam illo, quod dixit apostolus Paulus: zelo dei
uos zelo; desponsaui enim uos uni uiro uirginem
castam exhibere Christo. sancta enim scriptura uerbis
nostris loquens etiam per haec uerba demonstrat nihil digne
de deo posse dici. cur enim non etiam ista uerba dicantur
de illa maiestate, de qua quicquid dictum fuerit, indigne
dicitur, quia omnes opes linguarum omnium ineffabili sublimitate
praecedit? nam quoniam zelando solent mariti uxorum
pudicitiam custodire, potestatem et disciplinam dei, qua fornicari
animam inpune non sinit, zelum dei scripturae uocauerunt.
est autem animae fornicatio auersio a fecunditate
sapientiae et ad conceptum temporalium inlecebrarum corruptionumque
conuersio.
Illud uero quod dimittendum esse dicit fratri non solum
septies sed et septuagies septies, paenitenti utique dicit. deus
PV innitatur V 8 die TCSVb 9 reddat S
h
reddet VTCb 16 dicit TCb 18 exibere P 19 indigne P 20 uerba
ista TCSVb 22 sullimitate C 25 inpune om. P 26 aduersio V
30 septuagesies V penitenti P V
qui ei per paenitentiam reconciliantur. nam et apud prophetam
dominus dicit: nolo mortem peccatoris, quantum ut
reuertatur et uiuat. ex quo facile adparet et in ea patientia,
quae inuitat ad paenitentiam, et in ea indulgentia, quae ignoscit
paenitentibus, et in ea iustitia. quae punit eos, qui corrigi
nolunt, utrumque testamentum sibi conuenire atque congruere
tamquam ab uno deo utrumque conscriptum.
De eo, quod in exodo scriptum est: oculum pro oculo,
dentem pro dente et cetera talia. huic loco Manichaei, quod
in uetere lege par uindicta permittitur et dicitur oculum pro
oculo et dentem pro dente esse perdendum. sic calumniantur,
quasi et ipse dominus haec duo, sibi ueluti aduersantia atque
contraria in euangelio demonstrauerit. ipse enim ait: audistis,
quia dictum est antiquis: oculum pro oculo et dentem
pro dente: ego autem dico uobis non resistere malo,
sed si quis te percusserit in maxillam, praebe illi et
alteram, et quicumque uoluerit tecum iudicio contendere
et tunicam tuam auferre, dimitte illi et pallium.
in quibus duabus sententiis reuera duorum testamentorum
differentia demonstratur, sed amborum tamen ab uno deo constitutorum.
nam quoniam primo carnales homines ardebant
multo amplius se uindicare quam erat illa iniuria, de qua
querebantur, constitutus est eis primus lenitatis gradus. ut
iniuriae acceptae mensuram nullo modo dolor uindicantis excederet.
sic enim et donare aliquando posset iniuriam, qui
eam primo non superare didicisset. unde dominus iam per
euangelii gratiam ad summam pacem populum ducens huic
(s. l.) P dicit b 2 penitentiam P 4 pacientia P 5 penitentiam
P 6 penitentibus P 7 sibi om. TCSVb 9 scriptum est
in exodo TCSVb 10 pro dentem P tente V huic-ue (unc.
rubric.) P 12 et
De eo, quod scriptum est, quod locutus est deus cum
Adam et Eua et cum serpente et cum Cain et ceteris antiquis.
inter quos etiam et nonnullis adparuisse scribitur et ab eis
uisus esse non uno, sed multis scripturarum locis, in quibus
et locutus esse deus cum hominibus inuenitur et nonnullis
adparuisse: insidiantur ergo Manichaei et dicunt omnia contraria
esse nouo testamento, quoniam dominus dicit: deum
nemo uidit umquam nisi unicus filius, qui est in sinu
patris; ille adnuntiauit nobis de eo, et iterum quod dicit
Iudaeis: nec uocem illius aliquando audistis nec faciem
eius uidistis nec uerbum eius habetis in uobis manens,
quia ei, quem ille misit, non credidistis. quibus respondemus
eo ipso, quod in euangelio scriptum est: deum nemo
uidit umquam nisi unicus filius, qui est in sinu
patris; ipse adnuntiauit nobis de eo totam ipsam solui
1, 18 22 Ioh. 5, 37 sq. b 2 est] eSt b 5 istud (d corr. ex t) P1 6 retri-
E
buentibus om. V 7 paciente PC leuissime b percutient? P
11 ueteri CYb 12 prgnuntiatum ei dns locutus est V 14 et cum
ena C cayn Y 16 scriptura locis (ra in ras.) P 18 insidiantur- di
(unc.rubric.)P ergo om. TCSVb 21 adnuntiabitP ,22 IudaeiaJ iohannesS
27 ipse] ille V adnuntiabit P adnuntiabit (sic. ubique corr.) G
solum nouissimis temporibus, cum in carne adparere dignatus
est, sed etiam prius a constitutione mundi, cui uoluit de
patre adnuntiauit siue loquendo siue adparendo uel per angelicam
aliquam potestatem uel per quamlibet creaturam: quia
ipse est in omnibus ueritas et omnia illi constant et omnia
illi ad nutum seruiunt atque subiecta sunt, ut etiam oculis
per uisibilem creaturam cui uult, cum dignatur, adpareat,
cum ipse tamen secundum diuinitatem suam et secundum id,
quod uerbum est patris, coaeternum patri et incommutabile,
per quod facta sunt omnia, non nisi purgatissimo et simplicissimo
corde uideatur. et ideo quibusdam locis etiam scriptura
ipsa testatur angelum uisum, ubi dicit deum uisum. sicut in
illa luctatione Iacob et angelus dictus est ille, qui adparuit.
et cum adparuit in rubo Moysi et item in heremo, cum iam
eduxisset populum de terra Aegypti, quando legem accepit.
deus ei locutus est. sed siue in rubo, cum eum misit. siue
postea, cum ei legem dedit, angelum dicit Stephanus in actibus
apostolorum ei adparuisse. quod ideo dicimus, ne quis arbitretur
uerbum dei, per quod facta sunt omnia, quasi per locos posse
definiri et alicui uisibiliter adparere nisi per aliquam uisibilem
creaturam. sicut enim uerbum dei est in propheta et recte
dicitur dixit propheta' recte item dicitur dixit dominus', quia
uerbum dei, quo$ est Christus, in propheta loquitur ueritatem:
sic et in angelo ipse loquitur, quando ueritatem angelus adnuntiat,
et recte dicitur deus dixit' et deus adparuit' et item
recte dicitur angelus dixit' et angelus adparuit', cum illud
17 cf. Ex. 19, 3 18 cf. Act. 7, 30. 35 Cb 5 per om. Y 7 aque G
U
subiecta - - sunt C 8 cum] quando TCSYb quamtji? (u in rill.
Bii
do m. 2 del.) G 9 diuitatem P2 10 est] et V 14 locutione P
15 heremorn (u in o corr.) P eremo TS 16 egypti P 17 loquutns P
18 Btefanus P 19 aparuisse P 23 diiit—dicitur om. G TCSVb
quia dfis Y 25 angelo (corr. ex euangelio) P 26 dfis (bis) V
27 dicitur recte GTCS dicitur] deo b dicatur illud Y
creaturae. ex hac regula etiam apostolus ait: an uultis experimentum
accipere eius, qui in me loquitur, Christi?
Si autem hoc mouet, quod in uetere testamento etiam
peccatoribus deus loquitur uel Adae uel Euae uel serpenti,
adtendant etiam in nouo cuiusmodi exemplum dominus posuit
de homine stulto et cupido, quomodo ei locutus est dominus,
cum ait: stulte, hac nocte auferetur anima tua a te;
haec quae praeparasti, cuius erunt? cum enim ueritas
etiam peccatoribus dicitur, per quamlibet creaturam dicatur,
non nisi ab illo dicitur, qui unus est uerax. quod autem
Iudaeis dicit: nec uocem aliquando eius audistis, ideo
dicit. quia non obtemperauerunt isti dumtaxat, cum quibus
loquebatur. quibus dicit etiam: nec faciem eius uidistis,
quia non potest. quod autem dicit: neque uerbum eius
habetis in uobis manens, quia in quo manet uerbum dei,
Christus in illo manet, quem isti respuerunt. nam cum ipse
dominus dixisset: pater, clarifica me ea claritate, qua
fui apud te, priusquam mundus fieret, sonuit uox de
caelo: et clarificaui et clarificabo. quam uocem multi
Iudaeorum praesentes audierunt nec ideo tamen audisse dicendi
sunt. quia non obtemperauerunt, ut crederent. quapropter si
non est mirandum, quod uerbum dei, id est unicus filius dei,
qui de patre adnuntiat, cui uult per se ipsum, cui uult per
aliquam creaturam uel sonando uel adparendo, cum tamen
ipse per se ipsum mundo corde uideatur et per illum pater
— beati enim mundicordes, quia ipsi deum
7 Matth2. 5, 8
i
3 eius accipere b xpf. CTb 4 ueterę G ueteri TCSVb 5 aeuae G
6 dns] ds b 7 et ont. b loquutus G ds P 8 a te hac sqq. V
k e
acnocte aufertur G a te anima tua GTCSb 10 dicatur CVb 12 dititur
P eius aliquando b 14 quibus] ubiq: P 19 priusquam]
eum P 25 creaturam] creaturam manifestef b 27 mundocordes Pf
(o in i corr.) G quia] qffi Y
testimonia consonare.
De eo, quod scriptum est, quod locutus est deus Moysi et
dixit illi: loquere ad filios Israhel: sumite primitias
ab omni homine, quas mihi destinetis, hoc est aurum.
argentum, aeramentum, purpuram, byssum. coccum.
pilos caprinos, pelles rubeas agnorum, ligna integra.
oleum ad inluminationem. thymiamata. lapides pretiosos,
hoc est beryllos, et constituite tabernaculum.
in quo commorari uobiscum possim. commouent etiam
hinc Manichaei quaestionem et huic scripturarum loco illud
in euangelio dicunt esse contrarium, quod ait dominus: DOD
iurabis neque per caelum, quia sedes dei est, neque
per terram, quia scabellum est pedum eius. disputant
enim et magnum aliquid sibi uidentur dicere, cum dicunt:
quomodo ille deus, cuius caelum sedes et terra scabellum
pedum eius est, in tabernaculo habitat. quod ex auro uel
argento et aere et purpura et pilis pecorum pellibusque constructum
est? adhibentes etiam testem apostolum Paulum.
quia dicit deum lucem habitare inaccessibilem. quibus nos
parem quaestionem referimus, et quod de nouo testamento
protulerunt, de uetere testamento proferimus. ibi enim inuenitur
prius scriptum: caelum mihi sedes est, terra scabellum
pedum meorum: quam domum aedificabitis mihi, aut
quis locus requiei meae ? nonne manus mea fecit
23 Es. 66. 1 sq. om. b diis V 4 filits P1 5 quod GTCSVb
6 bissum V 7 pellas G rubras T robeas G 8 timiamata PG thimia-
mata CV preciosos CP] 9 berillos Cb 10 comorari (co ex cu m.
O
2 corr.) P comparari GCV passim G possim uobiscum V commouent-questi
(une. nWric.) V esse p2 14 pedum eius
est TCSYb 17 uel] et b 18 purp$ra P5 22 protulerint V
ueteri G1 ueteri TCSVb 23 terra autem GCTSVb 25 haec fecit r
deum in templis manufactis non habitare ; et tamen filius
dei nostri flagello de restibus facto expulit de templo eos,
qui boues et columbas uendebant, et nummulariorum euertit
mensas et ait: domus patris mei domus orationis uocabitur,
uos autem fecistis eam speluncam latronum.
si ergo aliquis etiam istis duobus ex aduerso capitulis constitutis
uelit inperitos decipere et dicere in uetere testamento
magnificari deum, cuius dicitur sedes caelum et terra scabellum
pedum et negatur habitare in domo manufacta, in nouo autem
testamento domus eius dicitur templum constructum ab hominibus:
nonne Manichaei uel sero fatebuntur et habitaculum
dei per manus hominum factum ad aliquam significationem in
utroque testamento accipi et deum non habitare in locis ab
hominibus fabricatis in utroque testamento praedicari ?
De eo. quod in exodo scriptum est: ne adoraueritis
deos alienos et iterum: deus uester zelans appellatur;
zelans enim zelauit. huic capitulo, quod scriptum est: ne
adoraueritis deos alienos, cum calumniantur Manichaei,
satis ostendunt placere sibi adorari multos deos. nec mirum,
quandoquidem in secta sua numerosissimam deorum familiam
commemorant atque commendant. quippe qui etiam ad ista
uisibilia uenerunt, quae pro ipsius ueritatis luce uenerantur
et adorant; et ideo displicet eis, quod scriptum est in exodo:
ne adoraueritis deos alienos. addunt etiam illud propter
hoc dictum esse: deus uester zelans appellatur; zelans
enim zelauit, ut tamquam deum zelantem non amemus, cuius
zelo deos alienos zelare non sinimur. et ideo dicunt ista
(s. I.) C 3 dl (s. l.) P nostri om. P 6 eamj
illam GTCSVb 7 ergo] uero S etiam om. Vb 8 uellit P ueteri
TCSVb 10 pedum eiug b 15 fabricatis ab hominibus V 16 exd
hodoP 18 huic-est (tme. rubric.) P quo P 19 caluinpniatur CV
20 adorare b 21 numerosimam (sed ssi affix. est uoci commemorant) C
23 istius GTCSVb 28 zelare] adorare GTCSVb dicant G
et mundus te non cognouit, quasi non sit dicendus deus
iustus, nisi nos deos alienos adorare permittat. iustum enim
deum et zelantem deum tamquam contraria sibi esse disserunt
et decipiunt miseros non intellegentes totam spem salutis
nostrae esse zelum dei. hoc enim nomine illa eius significatur
prouidentia, qua nullam a se animam fornicari inpune permittit,
sicut propheta dicit: perdes omnes, qui fornicantur abs
te. sicut enim ea quae dicitur ira dei, non perturbatio mentis
est, sed potentia uindicandi, sic zelum dei non cruciatum
animi, quo maritus aduersus uxorem uel uxor aduersus maritum
torqueri solent, sed tranquillissimam sinceramque iustitiam.
qua nulla anima beata esse sinitur, falsis opinionibus prauisque
cupiditatibus corrupta et quodam modo grauidata. illi enim
haec uerba exhorrescunt, qui nondum uiderunt ineffabili
maiestati dei nulla uerba congruere. sic enim ab istis uerbis
temperandum putant, quasi aliquid dignum deo dicant. cum
ista non dicunt. sanctus enim spiritus hoc ipsum hominibus
intellegentibus insinuans, quam sint ineffabilia summa diuina,
his etiam uerbis uti uoluit, quae apud homines in uitio poni
solent, ut inde admonerentur etiam illa, quae cum aliqua dignitate
dei se putant homines dicere, indigna esse illius
maiestate, cui honorificum potius silentium quam ulla uox
humana conpeteret. quaero zelum hominis et inuenio perturbationem
cruciantem cor. tamen cum quaero causam, nihil
aliud inuenio, nisi quod non patitur coniugis adulterium.
maxime enim et proprie inter coniugia zelotypia dici solet.
b 4 dissertant GT discertant C disertant Vb
desertant S 7 prudentia C, (in marg. i prudentia) T 9 d's V
11 animg P morem suam et V 12 sincerissimamque GTCSVb
15 horrescunt SV 16 maiestate S dei Otn. GTCSVb istiusd
modi b 17 dicant] putent C putant b 19 sunt b 20 hiis V aput P
V
solent poni Y 21 ammonerentur V 22 putant se V 23 illa P1
25 nil GVb 27 zelotipia TCV solept V solent C
iustus, sine ullo cruciatu et tota facilitate et nulla iniquitate
peccatum coniugis uindicaret. quam tamen eius actionem humano
loquendi modo etiamsi non proprie. translate tamen et
recte zelum uocarem. quis enim Tullio calumniatus est, qui
certe nouerat latine loqui, cum ait Caesari: nulla de uirtutibus
tuis nec admirabilior nec gratior misericordia
est? et tamen ex eo appellatam misericordiam dicunt, quod
miserum cor faciat dolentis aliena miseria. numquid ergo
uirtus miserum cor facit ? quid ergo calumniosis Tullius
responderet. nisi misericordiae nomine clementiam se appellare
uoluisse? quoniam recte solemus loqui non solum uerba propria,
sed etiam uicina usurpantes. cuius auctoris mentionem
facere uolui, quoniam non de re quaestio sed de uerbo est.
sicut enim nostri auctores. diuinarum scilicet litterarum. de
rebus maxime cogitauerunt, sic mundanorum auctorum prope
omnis cura de uerbis est. sed habeo euangelium et omnes
noui testamenti libros, in quibus misericordia dei frequentissime
commendatur. si audent ergo isti miseri, etiam inde faciant
quaestionem et negent esse misericordem deum, ne miserum
cor habere intellegatur. sicut ergo potest esse in deo misericordia
sine cordis miseria. sic etiam sine tabe atque cruciatu
animi zelum dei non dedignemur accipere et humani sermonis
condicionem feramus. ut ad diuinum perueniamus silentium.
sed si contraria dicunt esse zelantem deum et iustum deum,
quid „dicturi sunt, cum et in nouo testamento inuenio: zelo
dei uos zelo et adhibitum etiam de ueteribus in euangelio
3 oincaretP4 5 calgmniatus P2 calurapniatus CV 6 cesari P 7 tuis
4
om. P ammirabilior G 9 numquidj nonquid V 10 tullius calumi
pniosis V 11 mg nomine P 14 quaestio hic TCSV b. (hoc) O
a
17 omni P omnis (e in i corr.) G 20 nec V 21 in deo esse V
•b»q:
22 etiam habeat q: cruciatu P* 23 humani condicionem sermonis b
24 ut] et P 27 et] uel GTCSVb
uetere cum legunt: iustus dominus et iustitias dilexit,
aequitatem uidit uultus eius, nonne fatebuntur etiam hoc
modo inperitis duo testamenta uideri posse contraria, ut in
nouo inueniamus zelum dei, in uetere iustitiam dei? bene
autem intellegentibus utrumque in utroque magna sancti spiritus
unitate et pace concinere?
De eo, quod scriptum est non esse manducandum sanguinem,
quod anima carnis sit sanguis. huic sententiae ueteris
legis Manichaei ex euangelio illud obponunt, quod dicit dominus
non esse timendos eos. qui occidere possunt corpus, animae
autem nocere non possunt et disputant dicentes: si sanguis
anima est, quomodo homines potestatem in eam non habent.
cum de sanguine multa faciant siue excipientes et canibus
uolucribusque in escam proponentes siue effundentes aut caeno
lutoque miscentes ? haec enim et alia innumerabilia sine difficultate
homines de sanguine possunt facere. ideo isti quaerunt
insultantes, quomodo, si sanguinis est anima, non possit hominis
interfector nocere animae, cum tantam in eius sanguinem habeat
potestatem. addunt etiam, quod ait apostolus Paulus:
quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt et
dicunt: si sanguis est anima, sicut Moyses dicit, nulla inuenietur
anima posse regnum dei adipisci. cui calumniae primo
ita respondendum est, ut ipsi cogantur ostendere, ubi scriptum
sit in libris ueteris legis, quod anima humana sanguis sit.
nusquam enim hoc inuenient in illa scriptura, quam lacerare
miseri quamdiu conantur, nullo modo intellegere permittuntur.
Mattli. 10. 28 21 I Cor. 15, 50 TCVb iustitiA TCb 5 iustitiain dei] iustitiam b 7 continere
Pb 9 sit carnis GTCSVb huie-legis (mai. rubric.) P
10 dominus dicit Tb 11 occidunt GTCSVb 12 sanguis anima (in
ras.) C 15 ęscam
Quid? quod etiam insultare ausus est populo Israhel
Adimantus, unus ex discipulis Manichaei. quem magnum
doctorem illius sectae fuisse commemorant. insultare ergo
ausus est populo Iudaeorum, quod secundum eorum intellectum,
quo existimant sanguinem esse animam. parentum ipsorum
animae partim a serpentibus deuoratae, partim igni consumptae,
partim in desertis atque asperrimis montium locis arefactae
sint. quod si uerum esse quisquam concederet. sine scelere
tamen eorum. quibus iste insultare uoluit. factum esse conuinceret.
non enim parentum suorum animas, quibus illa
omnia secundum horum intellectum accidisse dixit, ipsi aliqua
ex parte laeserunt; quapropter luctum inde possunt habere,
non reatum. quid autem Adimantus faciet ipse secundum.
opinionem suam, qua credidit etiam rationales, id est hominum
animas in beluina corpora posse contrudi? quid ergo faciet de
tanto scelere. si quando tardum iumentum plagis aut concitatum
freno fatigauit, in quo forte patris eius anima fuerit?
ut non dicam, quod etiam occidere parentes suos inter peduculos
et pulices potuerit, a quorum isti interfectione non
temperant. quid enim eis prodest, quod aliquando negant
2 ledi P 3 animis P~ 5 racionales P 6 existimant V sine
bT a I
pecorQ animas clausQ esse Pl 10 recteP2 13 igne GTCSVb consumpte
V 14 argefactae G arefacte V 15 sunt SVeTb esse (corr. ex
est) P2 quisquamj quidquid S 15 sceler,/ (sine scelere usque ad
conuineeret repetita pr. m. del.) P 17 alabus b 18 dixit] idg di* b
Nam ex eo, quod scriptum est sanguinem pecoris animam
eius esse, praeter id, quod supra dixi, non ad me pertinere,
quid agatur de pecoris anima, possum etiam interpretari praeceptum
illud in signo esse positum. non enim dominus dubitauit
dicere: hoc corpus meum, cum signum daret corporis
sui.
Quod autem ait apostolus: caro et sanguis regnum
dei non possidebunt, etiam in lege dictum est: non permanebit
in istis spiritus meus, quia caro sunt. et
totiens in ueteribus libris iustorum animis praemium futurum
promittitur. sed tamen apostolus uolens insinuare, quale corpus
iustorum per inmutationem in resurrectione futurum sit, quia
b peidiculis Pl pediculis TCSVG1 pediculis
et pulicibus b 5 cur (s. l.) P1 uulpeculam (e corr. ex i) P1
8 cur—potest mn. P 9 istum fi potest 1' stelionem (ste ex sti corr.) pi.
etel; iunem (1 er.) G 10 ct si-potest (8. l. m. 2 add.) P locustam
(lu in lo corr.) P 11 cimicem] cuncem C 14 credulitatem GTCSVb
numa
in munera bilibus G1 16 animam] sanguinS V 20 hoc] hoc est b
24 quia] quoniam GTCSVb 25 animis Pl
angeli in caelis, hanc ergo inmutationem futuram corporum
sanctorum uolens insinuare dixit apostolus: dico enim uobis,
fratres, quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt.
quod non una separata et ad fraudem commemorata
sententia, sed toto ipso epistulae loco pertractato uel potius
lecto - non enim res obscura est — inueniri potest. sic
enim dicit: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem
et mortale hoc induere inmortalitatem. quod
eum de corpore dicere de superioribus manifeste inuenitur,
cum ait: non omnis caro eadem caro: alia quidem
hominum, alia autem pecorum: alia caro uolucrum,
alia piscium, et corpora caelestia, et corpora terrestria;
sed alia est caelestium gloria et alia terrestrium;
alia gloria solis et alia gloria lunae et alia gloria
stellarum. stella enim ab stella differt in gloria; sic
et resurrectio mortuorum. seminatur corpus in corruptione,
surget in incorruptione: seminatur in contumelia,
surget in gloria; seminatur in infirmitate,
surget in uirtute: seminatur corpus animale, surget
corpus spiritale. si est corpus animale, est et spiritale,
sicut scriptum est: factus est primus homo Adam in
animam uiuentem, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem.
sed non primum quod spiritale est, sed quod
animale, postea spiritale. primus homo de terra terrenus;
secundus homo de caelo caelestis. qualis terrenus,
tales et terreni, et qualis caelestis, tales et
caelestes. et quomodo induimus imaginem terreni,
TGSVb, (fi s. l. a m. ]) G 6 pocios P 7 est om. b
m
8 dicit apostolus b 9 iomortalitatem 02 10 eum] cum—diceret b 14 et
om. TCSVb 15 etpost solis om. GTCSVb 16 gtori //t.tę (glo ex cla) P
17 corpus (I. I.) G om. TCSVb 18 surget (e ex i corr.) P 21 sispiritale
om. QTCSVb 22 sicgt FlG 23 fptl P3 24 prius T eat
om. b 25 amale C postea quod V 26 caelestis (s. l. m. 2) P
dico, fratres, quia caro et sanguis regnum dei hereditate
possidere non possunt neque corruptio incorruptionem
hereditate possidebit. certe iam clarum est, quare
hoc apostolus dixerit. quid ergo iste tam turpi fraude non
commemorat nisi hoc ultimum et tacet illa superiora, quibus
hoc quod male interpretatur, bene possit intellegi? nam quoniam
domini nostri corpus post resurrectionem sic leuatum
est in caelum, ut pro ipsa caelesti habitatione caelestem
acceperit mutationem. et hoc sperare in die ultimo iussi
sumus. ideo dixit apostolus: qualis terrenus, tales et
terreni, id est mortales. et qualis caelestis, tales et
caelestes. id est inmortales non solum animis, sed etiam
corporibus. unde et supra dixerat aliam esse caelestium corporum
gloriam et aliam terrestrium. quod autem spiritale
corpus in resurrectione futurum dicit, non propterea putandum
est, quod non corpus, sed spiritus erit, sed spiritale corpus
omnimodis spiritui subditum dicit sine aliqua corruptione uel
morte. non enim quoniam modo quod habemus corpus animale
appellas, ideo putandum non illud esse corpus, sed animam.
ergo quemadmodum corpus animale nunc dicitur, quia subditum
est animae, spiritale autem nondum dici potest, quia
nondum spiritui plene subiectum est, quamdiu corrumpi adhuc
potest: sic et tunc spiritale uocabitur, cum spiritui atque
aeternitati nulla corruptione resistere poterit.
Aut si adhuc parum uidetur esse monstratum, quod sententiam
istam propter inmutationem, quae futura est, apostolus
dixerit, cum ait: caro et sanguis regnum dei hereditate
possidere non possunt neque corruptio
V
Oliii nv 6t
8 n G1 10 iussimus P 12 et qualis-inmortales om. C tales G
by.
14 corpori P 15 spiritale dixit GTCSVb 16 dicit P5 om. GTCSVb
18 omnimodo GTCSVb 19 quia quod modo b 20 putandum est TCSYb
21 qua P1 quoniam S V 23 plenę P subiectum] subditum Y
adhuc om. GTCSVb 25 aeternitate P1 29 possedere P1
subiciat et adiungat: ecce mysterium dico uobis: omnes
quidem resurgemus. non tamen omnes inmutabimur
in atomo. in ictu oculi. in nouissima tuba. canet enim
tuba et mortui resurgent incorrupti et nos commutabimur.
deinde contexit et dicit etiam illud, quod paulo ante
commemoraui, ut ostendat. qualis futura sit ipsa inmutatio.
statim quippe dicit: oportet enim corruptibile hoc induere
incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem.
hinc ergo adparet. quia caro et sanguis
regnum dei non possidebunt. quia cum induerit incorruptionem
et inmortalitatem, iam non caro et sanguis erit,
sed in corpus caeleste mutabitur. quod quidem ex occasione
tractauimus. quia huic quoque sententiae multum insidiari
solent negantes corporum resurrectionem. nam ista quaestio
non de corpore, sed de anima proposita est. quam putant sic
accipi in lege, ut sanguis esse existimetur: quod nos nullo
modo sic intellegimus. sed quamuis de pecorum animis non
curemus, cum quibus non habemus rationis aliquam societatem,
tamen illud quod lex dicit fundendum esse sanguinem nec in
escam adsumendum, quia sanguis est anima, in signo esse
positum dicimus sicut alia multa et paene omnia scripturarum
illarum sacramenta signis et figuris plena sunt futurae praedicationis.
quae iam per dominum nostrum Iesum Christum
declarata est. sic est enim sanguis anima, quomodo petra erat
Christus, sicut dicit apostolus: bibebant enim de spiritali
sequente petra, petra autem erat Christus. notum est
autem filios Israhel petra percussa bibisse aquam in heremo,
Gb 2 uobis dico TCSVb 4 athomo CV
atomo P1 canet (e corr. ex i) PG 5 inmutabimur CSTb 6 contexit
P1 9 corruptiong Y 10 adparet Pl 11 possidebit C indu-
Iñ
eręt 0 17 existimetur esse r 20 dixit G rb fundendflC 21 qsramP
.
aijsumendum G in signo om. GTeSJõ 27 sequenti P, (e in i m.
pr. corr.) G sequente eos b 28 aquA (ulrg. m. rec. add.) P eremo S
ait: petra significabat Christum, sed dicit: petra erat Christus.
quae rursus ne carnaliter acciperetur, spiritalem illam uocat,
id est eam spiritaliter intellegi docet. longum est et nunc non
necessarium sacramenta eiusdem legis exponere, nisi cum breuiter
possint. sufficit autem, ut nouerint illi. qui de his calumniantur,
non ea nos ita intellegere, ut illi adsolent inridere, sed
quemadmodum apostoli omnia intellegentes pauca exposuerunt.
ut ad easdem regulas cetera posteris intellegenda relinquerent,
De eo, quod scriptum est in deuteronomio: uidete, ne
obliuiscamini testamentum dei uestri quod conscripsit
et faciatis uobis effigies et imagines, addidit etiam dicens:
deus uester ignis est edax et deus zelans. haec uerba
de scripturis hoc modo ille Adimantus proposuit; eius enim
calumnias refutandas refellendasque. suscepimus. sed et iam
superius de zelo dei cum calumniaretur, puto satis esse responsum.
meminerimus tamen non solum ibi, sed etiam hic
sic eum de zelo dei criminatum scripturas, ut adiungeret
etiam, quod de simulacris non colendis in illis libris praeci- pitur
a domino deo nostro, quasi non ob aliud reprehendat
zelum dei, nisi quod illo ipso zelo a cultu simulacrorum
prohibemur; uult ergo uideri fauere-se simulacris. quod propterea
faciunt, ut miserrimae et uesanae suae sectae etiam
paganorum concilient beneuolentiam. huic autem legis capitulo
etiam illud obponunt. ubi quidam accessit ad dominum et ait
illi: magister bone, quid faciens possidebo uitam
om. b haec S 2 dicit] ait GTCSVb 3 inciperetur P
illam] eam V 6 calomniantur P calumpniantur CV 7 illi adsolent]
r ee ie
illas solent CSG Vb igridere G 9 Te//Ira P 10 uide G 12 imagines
eteffigiesF additffTCFft IScalumpniasr 17 nosolim Pg 18 sic om. P
V
21 cultp Ps simulachrorum C 22 simulachris C 24 consilient V
beniuolentia b benigniuolentia V 25 etiam om. GTCSVb illud
obponunt] illud euangelicum opponit GTCSV illud euangelitl opponit b
26 possedebo P' uitam aeternam possidebo GTCSVb
bono? nemo bonus nisi unus deus. ut ex hoc uidelicet
contraria ista esse arbitremur, quia in lege dicitur: deus
ignis edax. et: deus zelans, in euangelio autem: nemo
bonus, nisi unus deus.
Et de zelo quidem iam responsum est non sic esse ista
uerba in scripturis posita, ut aliquam dei perturbationem craciatumue
significent, sed quia nihil dignum de deo dici potest,
propterea usque ad ista peruentum est: quae cum homines
indigna esse putauerint. cogantur discere etiam illa, quae conuenienter
de ineffabili diuina excellentia se dicere existimant,
indigna esse maiestate dei; cuius sapientia cum descensura
esset usque ad corpus humanum. prius usque ad humana
uerba descendit. quod uerbum cum discutere coepero. proprie
me dixisse non uideo: non enim potest descendere, nisi quod
etiam de loco in locum moueri potest. nam qui descendit,
locum superiorem deserere et inferiorem petere uidetur. dei
autem sapientia cum tota ubique praesto sit, nullo pacto
migrare de loco in locum potest. de qua Iohannes in euangelio
melius ait tamquam dominici pectoris particeps. ait enim:
in hoc mundo erat et mundus per ipsum factus est
et mundus eum non cognouit; et tamen etiam ipse adiungit
et dicit: in sua propria uenit et sui eum non
receperunt. quomodo hic erat et quomodo uenit, nisi quia
illa sublimitas ineffabilis ut hominibus congruat, humanis sonis
significanda est? ut autem deos homines faciat. diuino est
intellegenda silentio. potest ergo reddi ratio, quare ita dictum
sit; non tamen potest aliquid de deo digne dici, quod ideo
iam indignum est, quia potuit dici. tolle de zelo errorem et
O1 b 11 de (m. 3 CIlld.) V infabili G 12 maiestat? VP
descensura (ex disc. corr.) P2 14 euml si GTCSb cepero PG3
et
17$4 G 18 presto P 20 melius G om. TCSYb ait] dicit TCb
pec//toris (corr. ex peccatoris) G 22 etiam om. SV 25 sullimitas
C 26 autem] ante V 28 sit] est V
et corruptionem uindicans coniugalem ? quo igitur uerbo
nisi zelo dei melius posset insinuari. quod uocamur ad coniugium
dei et non uult nos turpi amore corrumpi et punit
inpudicitiam nostram et diligit castitatem
etiam uulgo dici solet: qui non zelat. non amat.
Ad hoc pertinet etiam quod dictum est: ignis edax:
de quo disputare non debeo, sed ipsos potius interrogare. *
quem ignem dixerit dominus se uenisse mittere in hunc
mundum. hoc enim dictum est in euangelio, quod illi accusare
non possunt, non ut Christum honorent, sed ut decipiant
christianos. quod cum eis commemoratum fuerit, quemadmodum
dominus dixerit: ignem ueni mittere in hunc mundum.
miseri dicunt: sed illud aliud est. quibus respondemus: et
hoc aliud est: noli metuere. nam ipse Christus loquitur etiam
in uetere testamento. cum dicit: ego sum ignis edax. qui
loquitur in euangelio. quod ignem uenerit in hunc mundum
mittere. id est uerbum dei, quod est ipse. nam ueteres utique
scripturas exposuit post resurrectionem discipulis incipiens a
Moyse et prophetis omnibus, quando ipsi discipuli ignem se
accepisse confessi sunt dicentes: nonne cor nostrum erat
ardens in uia. cum aperiret nobis scripturas? ipse est
ignis edax: consumit enim ueterem uitam diuinus amor et
innouat hominem, ut ex eo, quod deus ignis est edax. faciat,
ut eum nos amemus, ex eo autem, quod zelans est. ipse nos
amet. nolite ergo timere ignem, quod est deus, sed timete
ignem, quem parauit haereticis deus.
Quod enim Adimantus elegit de euangelio locum. quem
huic legis capitulo tamquam contrarium apud inperitos obicerct,
Tb 3 quo b » inpudieiciam P 7 etiam
pertinet GCSVb eaax ignis l'b 8 potius ipsos TSb 11 despiciiVr b
(in marg.) 13 hunc munilum] terram
De eo, quod scriptum est in deuteronomio: secundum
desiderium animae tuae occide et manduca omnem
carnem iuxta uoluptatem. quam dedit tibi dominus.
caue autem. ne sanguinem manduces. sed effunde
tamquam aquam super terram. his uerbis legis Adimantus
contrarium esse arbitratur. quod in euangelio dominus ait:
non grauentur corda uestra cruditate et uinolentia
et curis saecularibus et quod ait apostolus: bonum est
non manducare carnem neque bibere uinum et iterum:
non potestis mensae domini participare et mensae
daemoniorum. nos autem omnia haec siue quae in uetere
siue quae in nouo testamento scripta sunt, et suis causis
exigentibus posita dicimus et sibi aduersa non esse monstramus.
quamquam et ipse in his uerbis, quae posuit de uetere testamento,
animaduertere potuit non ad inmoderatam uoracitatem
pertinere quod dictum est: secundum desiderium animae
tuae occide et manduca omnem carnem, quando sequitur:
iuxta uoluptatem. quam dedit tibi dominus. inmoderatam.
ratam enim uoluptatem non dedit tibi dominus, sed quanta
sustentationi naturae salutique sufficiat. quisquis autem sequitur
inmoderatam uoracitatem, suum uitium sequitur, non eam
uoluptatem, quam dedit dominus: et ideo non est contrarium
quod in euangelio positum est: non grauentur corda uestra
cruditate et uinolentia et curis saecularibus. cum enim
quisque non replet nisi eam uoluptatem, quam dedit dominus,
id est modestam atque naturalem, non grauatur cor eius cruditate
et uinolentia et curis saecularibus.
8 uoluptatem P'ltb (in tnurg.) 5 supra V his-contrarium (une.
rubric.) P 7 non] ne
De carne autem uon manducanda et non bibendo uino
quod ait apostolus, non quia illa inmunda arbitratus est. hoc
praecepit. sicut isti existimant et errantes in errorem praecipitant,
quibus talia persuaserunt. sed cum ipse posuerit causam.
cur hoc dixerit, non est nobis haec interpretanda uel exponenda
sententia. sufficit enim ipsum de apostoli epistula totum locum
huic sermoni contexere. ut et causa manifeste adpareat, cur
hoc apostolus dixerit. et istorum fraus. qui particulas quasdam
de scripturis eligunt. quibus decipiant inperitos non conectentes,
quae supra et infra scripta sunt, ex quibus uoluntas
et intentio scriptoris possit intellegi. sic ergo apostolus dicit:
infirmum autem in fide recipite, non in diiudicationibus
cogitationum. alius quidem credit manducare
omnia; qui autem infirmus est. holera manducet. qui
manducat. non manducantem non spernat, et qui non
manducat manducantem non iudicet: deus enim illum
recepit. tu quis es. qui iudices alienum seruum? suo
domino stat aut cadit. stabit autem; potens est enim
dominus statuere illum. alius quidem iudicat alternos
dies. alius autem iudicat omnem diem. unusquisque
in suo intellectu abundet. qui sapit diem, domino
sapit, et qui manducat, domino manducat: gratias
enim agit deo: et qui non manducat, domino non manducat
et gratias agit deo. nemo enim nostrum sibi
3 praeeepitant P 4 persuaserint P 7 lnanifesti' b quur G
t*
9 decipiant V despieiunt b 10 scrip P3 11 ait VSb 12 diiueatio-
nibus Cdiseeptationib1 b 13eogitationibV/2 14 olera (h er.) Ci olera TCSVb
manducat P manducat CTGSV 16 enimj autem V 17 recepit P*
eirini
quis] qui Pb suo wtem GS 18 dgs G2 autem V 20 autemj
•en«ti
quidS V 21 intellectu] sensu TSCVb intelle G /abundet (h er.) G
non
22 mandneat (in marg. m. 2) G manducat C non manducat C 23 qui
non manducat (in marg. m. 2) G domino non manducat om. 8
24 agit (in marg.) G deo (s. I.) G1 nemo enim (in mary. m. 2) G
uiuimus; siue morimur, domino morimur. siue ergo
uiuimus siue morimur, domini sumus. ad hoc enim
Christus mortuus est et resurrexit. ut mortuorum et
uiuorum dominetur. tu autem quare iudicas fratrem
tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim
adstabimus ante tribunal domini. scriptum est enim:
uiuo ego. dicit dominus, quia mihi curuabit omne
genu et confitebitur omnis lingua deo. igi-tur unusquisque
nostrum pro se rationem reddet. non ergo
amplius inuicem iudicemus. sed hoc magis iudicate.
ne ponatis offendiculum aut scandalum fratribus. scio
et certus sum in domino Iesu, quia nihil commune
. per illum. nisi qui putat aliquid esse commune. illi
commune est. nam si propter escam frater tuus contristatur,
iam non secundum caritatem ambulas. noli
in esca tua illum perdere. pro quo Christus mortuus
est. non ergo blasphemetur bonum nostrum. non est
enim regnum dei esca et potus, sed iustitia et pax et
gaudium in spiritu sancto. qui enim in hoc seruit
Christo, placet deo et probatus est hominibus. itaque
quae pacis sunt sectemur, et quae ad aedificationem
sunt in inuicem. noli propter escam destruere opus
dei. omnia quidem munda. sed malum est homini. qui
per offensionem manducat. bonum est non manducare
carnem neque bibere uinum neque in quo frater tuus
offenditur. tu fidem quam habes penes te ipsum, habe
coram deo. beatus qui non iudicat semetipsum in quo
(in marg. m. 2) G 2 dei V 4 et
resurrexit om. GTSCVb 7 stabimus GTSCVb 8 uiuo enim r
bi
curuabit b H confitetur 1' 10 proJ pro b (ill marg. al. per) 14 nisi
11 e ni
ei qui GTCSVb 17 esca P 22 q: ln 24 oma P 26 frater
tuus (in tnarg.) G 27 penes-habe (in marg.) G temeteo
d
ipsum GTCSVb 28 deo (in mg. a m. 2) G in quo G-J. in eo
quod VSb
est. quia non ex fide. omne autem quod non est
ex fide. peccatum est. numquid opus est cuiusquam interpretatione,
ut intellegatur, et cur hoc apostolus dixerit et
quanta isti malitia de scripturis certa quaeque decerpant,
quibus circumueniant inperitos ? nam et munda esse omnia
dixit apostolus secundum fidem et ei esse inmunda, qui putat
inmunda et tunc esse ab eis temperandum, cum per offensionem
accipiuntur. id est cum aliquis infirmus putat sibi ab
omnibus carnibus temperandum. ne incidat in carnem immolaticiam,
et ideo eum qui manducat potest arbitrari in honorem
idolorum id facere et ex eo grauiter, offendi, cum ipsa immolaticia
caro, si ex fide a nesciente accipiatur. neminem maculet.
unde alio loco idem apostolus interrogari uetat. cum quid de
macello emitur uel ab aliquo infideli quisquam uocatus in
mensa eius exhiberi sibi carnes uidet, quas isti inmundas
arbitrantur non propter immolationem, sed quia carnes sunt,
cum apostolus clamet omnia munda esse et omnem creaturam
dei bonam esse et omnia sanctificari per uerbum et orationem
et tamen temperandum ab eis, si quis forte infirmus offenditur.
et quodam loco apertissime istos significauerit. cum dicit in
nouissimis temporibus futuros quosdam prohibentes nubere,
abstinentes a cibis, quos deus creauit. hos enim proprie designat,
qui non propterea temperant a cibis talibus, ut aut
concupiscentiam suam refrenent aut infirmitati alterius parcant,
sed quia ipsas carnes inmundas putant et earum creatorem
deum esse negant. nos autem teneamus apostolicam
GTCSVb dampuatus Tx 2 non cx fide omne
(in marg.) G 3 nonquid V opus est] eget GCSVb 4 et (tn. 2
;
add.) G om. TCSVb ...quur
Nam illud, quod idem apostolus ait: non potestis
mensae domini communicare et mensae daemoniorum,
non uideo, cur obponendum huic loco legis et quasi contrarium
Manichaei esse crediderint. non enim de immolationibus
lex loquitur, cum in deuteronomio dicitur: secundum desiderium
animae tuae occide et manduca omnem carnem
iuxta uoluptatem, quam dedit tibi dominus, sed de
cibis, qui pertinent ad hominis alimentum. sed quoniam Manichaei
etiam cum ad hominis cenam quaeque animalia praeparantur,
immolationem esse dicunt, secundum suum intellectum
ista contraria esse putauerunt. propterea et illum commemorauerunt
locum, ubi apostolus ait: quae immolant gentes,
daemoniis immolant et non deo, cum apostolus apertissime
de uictimis loqueretur, quae in templo offeruntur daemonibus,
non de his escis, quas sibi homines praeparant. sic
enim dicit: quid ergo? dico quia idolis immolatum est
aliquid, aut idolum est aliquid? sed quia quae immolant,
daemoniis et non deo immolant. nolo uos socios
daemoniorum fieri. non potestis calicem domini bibere
et calicem daemoniorum. non potestis mensae domini
participare et mensae daemoniorum. an aemulamur
dominum? numquid fortiores illo sumus? omnia licita
sunt, sed non omnia expediunt; omnia licita sunt,
sed non omnia aedificant. nemo quod suum est quaerat,
sed id quod alterius. omne quod in macello uenit,
2 cruditateJ crudelitate (J crapnla b 3 uinalentia Gl 4 nam
idem illud quod GSCVb idem om. 7' 5 demoniorum P 7 credin
»
derit P2 credidertlt b 10 uolnptatem P,b (in marg. al. uoluntatg)
ne ..
11 pertinet b 12 q: q: P2 15 gentes (s. I. m. 2) G, om. P 16 dno V
17 offerentnr P2 demonibus P 18 hiis V escis P 20 quia
om. b 21 sotios P 25 nonquid V
domini est enim terra et plenitudo eius. si quis uos
uocauerit ex infidelibus et uolueritis ire, omnia. quae
adponuntur uobis, manducate nihil diiudicantes propter
conscientiam. si quis autem uobis dixerit. quia
hoc immolaticium est, nolite manducare propter
illum, qui indicauit, et propter conscientiam; conscientiam
autem dico non tuam, sed alterius. quare
enim libertas mea iudicatur ab aliena conscientia?
ego cum gratia participo, utquid blasphemor. pro
quo ego gratias ago? siue igitur manducatis siue
bibitis siue quodcumque facitis, omnia in gloriam
dei facite. haec adtendant Manichaei et uideant, quomodo
dictum sit in deuteronomio: secundum desiderium animae
tuae occide et manduca omnem carnem iuxta
uoluptatem, quam tibi dedit dominus. Quod enim de
quibusdam carnibus non manducandis ludaeis praeceptum est
et inmundae sunt dictae. ad significationem ualet hominum
inmundorum, qui per figuras in ueteribus scripturis sunt
signati. sicuti enim bos ille, cui trituranti uetat os alligari,
euangelistam significat, sicut apostolus apertissime exponit,
ita et illa, quae prohibita sunt, quasdam hominum inmunditias
significant, quae in societatem corporis Christi, id est
in ecclesiam stabilem et sempiternam non recipiuntur. nam
2 enim est Tb 3 intidelibus ad cenii b 4 adponuntur P diiudi.
cantesj dimittSTes b 7 iudicauit b 8 autem om. C alteri P2
en (TJ
9 iudicetur CSVb indicabitur T alia.P alia SCVG 10 er P (r in
ros.) cum (s. I.) Ga percipio b 11 quoj eo quod b ego oni. TCb
t
13 adtendant P1 14 secundum (s. l.) P- 16 uoluntatem P dominus
h i
dedit tibi TCSVb dominus om. G de (s. I. m. 2) G 18 omn;,ū P
vmhomine G2 19 scriptu|sunt P 20 signati| designati GTCSVb 21 euan-
gelista P2 si mP 22 ita] sic SF& quosdain C 23 a: P
Pilt«iYbquosdatnl;23a:P
24 eccle stabile PJ
malum esse homini, qui per offensionem manducat, manifestissime
adparet.
De eo. quod in leuitico scriptum est: separate a
mundo inmundum et nemo manducet carnem cameli,
asini et leporis et porci et aquilae et milui et corui
et uulturis et reliquorum. nusquam manifestius plenissima
dolis et fraudibus anima huius hominis deprehendi potest,
qui tamquam sibi aduersa atque contraria de utroque testamento
capitula obiecit. quam in hoc loco, ubi commemorauit
in leuitico scriptum esse, ut a nonnullis animalium carnibus
temperetur. namque huic sententiae illud ex euangelio credidit
obponendum. ubi dominus dicit: nihil est ingrediens in
hominem coinquinans eum. sed ea, quae procedunt
de eo, coinquinant. hoc si inprudens fecit, nihil caecius;
si autem sciens, nihil sceleratius. nonne ipse paulo ante posuerat
apostoli testimonium dicentis: bonum est. fratres,
non manducare carnem neque bibere uinum, drim cupit
de nouo testamento ueteri aduersari. ubi dictum est: secundum
desiderium animae tuae occide et manduca omnem
carnem? quomodo ergo nunc placet ei sententia domini. qua
dicit nihil esse ingrediens in hominem. quod coinquinet eum,
sed ea coinquinare, quae de homine procedunt? ubi se iste
abscondet ab hac sententia? quo fugiet. dicat mihi, quando
inmunditiam carnium fugiendam et a cibis sanctorum separandam
peruersa et superstitiosa imaginatione continentiae
praecipit? certe enim si uerum est non coinquinare illa, quae
(vnc. rubric.) 1' pleni'
nOli
plenissime b 10 ubi om. GTCV 11 nullis P 13 dixit rest
C
om. C in hominem um. P 14 quoinquinans G- 15 de I ex b ni-
I.
hil om. C nil l' 17 dicentes P 19 est (n. I.) P 21 quia V
a (°
22 csscj P b quoinquinet P 23 quoinquinare P ipse P 24 absconc
i
det (corr. t'.r it, P abscundat GTCVb 27 praecipit P: quoinquinare P
dicunt escas Manichaei. cum homines carne uescuntur. si
autem inmundae sunt tales escae, quid de isto testimonio
facient. quod euangelica et diuina auctoritate prolatum est,
ubi dominus dicit non C'oinquinari hominem iis, quae ingrediuntur
in eum. sed iis, quae procedunt de illo ? an forte
dicturi sunt. sicut solent dicere. cum scripturarum eos urget
auctoritas. hoc capitulum a corruptoribus scripturarum insertum
esse euangelio? cur ergo Adimantus hoc capitulo teste utitur
et inde conatur uetus testamentum obpugnare. unde ipse prosternitur?
cum enim quispiam catholicus christianus utriusque
scripturae uenerator et intellector ei responderit haec non esse
contraria. quod illa de quorundam carnibus animalium, quibus
non esse uescendum populo adhuc carnali praeceptum est, ad
significationem posita sint humanorum morum. quos ecclesia,
quae corpus est domini. in suae unitatis uinculum stabile et
sempiternum recipere non potest tamquam inmundas escas
respuens et in sua uiscera non conuertens. ut illa omnia
praecepta carnali populo inposita futuram disciplinam spiritalis
populi prophetarent. et ideo non repugnare sententiae
domini. qua uerissime dicit non coinquinari hominem iis, quae
per escam ingrediuntur in eum. illa enim sententia seruis
onera inponit: ista iam liberis iugum excutit seruitutis. et illa
tamen sic dicta est, ut seruorum onera fidem praenuntient
liberorum. omnia enim, sicut dicit apostolus, in figura
contingebant eis propter nos, in quos finis saeculorum
obuenit. si ergo in figuram contingebant, quae patiebantur.
in figuram accipiebant, quae monebantur.
P 3 quide P2 4 quode p2 quod euangelica om. S
5 his PGCVb 6 his PGC hiis V 7 et 8 scribturarQ (b semper
pro p) P 10 ipse
Cum ergo ista respondero et hoc modo non esse contraria
duo ista capitula de singulis testamentis conlata monstrauero,
quid iste facturus est. contra quem dicit grauissimum
testimonium testis. quem contra aduersarium ipse produxit?
ipse enim commemorauit de euangelio testimonium domino
dicente non coinquinari hominem iis escis, quae ingrediuntur
in eum ; et ipse carnibus abstinendum tamquam ab inmundis
escis monere et docere non cessat. et tamen sensit. quantam
plagam sibi infligeret et quanto ictu repercussus se ipse
sauciaret. ne quis enim eum interrogaret et diceret: quomodo
ergo prohibetis carnibus uesci, si dominus dicit, sicut tu ipse
commemoras: nihil est ingrediens in hominem coinquinans
eum, sed ea, quae procedunt de eo. coinquinant?
uoluit quasi adhibere medicinam sine causa in mortifero uul-,
nere. sic enim posuit ipsum euangelicum testimonium. in
euangelio. inquit, dicit ad turbam dominus: audite et intellegite,
nihil est ingrediens in hominem coinquinans
eum et cetera. quod ergo commemorauit dominum hoc ad
turbam dixisse. nihil aliud ostendit. nisi non se ignorantia.
sed malitia fecisse quod fecit, ut postea diceret auditoribus
suis ad turbam dominum ista locutum esse, non ad paucos
sanctos. quales se ipsi uideri uolunt, ut, quoniam suos auditores
tamquam adhuc inmundos permittunt carnibus uesci.
sibi autem quasi iam mundis consceleratum et nefarium esse
arbitrantur, hoc etiam dominum sensisse uideatur, quod non
paucos sanctos, sed turbas ista docuerit.s o hominem pessimum,
securum de neglegentia generis humani ad occultandas deceptiones
suas! non enim credebat aliquem existere, qui arriperet
euangelium (et consequentia legeret et inueniret hominem
carnibus GTCSVb 8 sentit b 9 reporcussys P2 repercuss?
Fortassis aliquis eorum dicat: edissere ergo, quid significet
caro porci et cameli et leporis et milui et corui et ceterorum.
a quibus abstinendum in lege praecipitur. nolo. quia
longum est. sed fac me non posse, numquid propterea nullus
potest ? et sunt iam uolumina innumerabilia, in quibus ista
exposita sunt. nobis tamen ad hos refellendos satis est, quod
eas obseruationes umbram esse futurorum non ego, sed apostolus
dicit. cum etiam uetat seruiliter obseruari, sed tamen
aliquid significare declarat dicens: nemo ergo uos iudicet
in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae
aut sabbatorum, quod est umbra futurorum.
illa itaque futura, quae in illis obseruationibus significabantur,
posteaquam per dominum legum Christum uenerunt, ablatae
sunt seruiles obseruationes, sed earum interpretationes
om. V 4 quo] quotlfe 6 adparetPI 7 nephas V 8 existimant<S'F&
QT (rl 11 audienti P au<lientib'q ; Ib' m. 2 add.) G eum om. GTCSVb
13 c'tj ed (d corr. ex t) F7 15 eos b adstringant P 19 nonquid V
n *
20 iam (s. 1.) G1 21 eos b 25 in neimenia P aut // (in er.)
.
nomeniae G 27 in om. G TCSVb
prophetia est. habes autem eundem apostolum dicentem: spiritum
nolite extinguere. prophetiam nolite spernere:
omnia legite, quae bona sunt. tenete. legenda est ergo
scriptura diuina et spiritus sancti dispensatio cognoscenda et
intuenda prophetia; et reicienda carnalis seruitus et liberalis
intellegentia retinenda.
De eo, quod scriptum est in deuteronomio: obserua
et sanctifica diem, quem praecepit tibi dominus. sex
diebus laborabis et facies omne opus tuum: septima
uero die sabbati epulare domino deo tuo nullum faciens
opus ipse tu aut filius tuus aut filia tua aut
puer tuus aut puella tua, bos tuus et asinus tuus et
omnia iumenta tua et colonus tuus. sic autem quiescat
seruus tuus et ancilla tua quemadmodum et tu.
memento. quoniam seruus fuisti in Aegypto et eruit
te dominus deus tuus in manu potenti et brachio
excelso. idcirco praecepit tibi dominus custodire
diem septimum. et iterum in genesi scriptum est, quemadmodum
Abrahae de circumcisione loquitur: testamentum
meum custodi. inquit, tu et semen tuum, quod erit
post te. hoc est testamentum meum. quod seruabis
inter me et te et semen tuum; omne masculinum circumcides
in carne praeputii ipsorum: et sit hoc signum
testamenti inter me et uos. octaua autem die
circumcidetis omnes masculos in gente uestra, ut
etiam dominatum et comparatum circumcidatis praeter
alienigenam: et hoc erit testamentum in gente
C dicentemtem V 3 extinguere] spernere GTCSVb
spernere] extinguere GTCSVb 9 sex] sed C 11 deo om. V
13 aut asinus b tuus om. 8 et omnia] omnia TS 14- quiescet
TS 15 tua om. P 16 egypto P 20 habrahae V abrail b circoncisione
V 21 tu et semen] et tu et semen V 23 omnem V
de
masculum C 26 circumcides Vb circumcitis P2
suum, perdet animam suam de media plebe,
quia testamentum meum dissoluit. haec omnia uerba
ueteris testamenti. ut eis de nouo testamento aduersetur.
proponit Adimantus et contraria esse adfirmat ea quae dominus
in euangelio dicit de proselyto: uae uobis, scribae
et pharisaei hypocritae, qui circumitis mare et terram.
ut faciatis unum proselytum; et cum feceritis,
erit filius gehennae multo plus quam estis uos. quasi
uero propterea dominus proselytum dicit filium gehennae. quia
circumciditur et sabbatum obseruat, et non potius quia Iudaeorum
perditos mores et eorum prauam conuersationem cogitur
imitari. non qua obseruant praecepta legis, sed qua faciunt
contra legem. quod alio loco de his apertissime dicit. ubi ait,
quod reiciunt mandatum dei, ut suam constitutionem confirment.
quia, cum lex praeceperit honorari patrem et matrem,
instituerunt ipsi, quomodo exhonorentur parentes. et item cum
eis dicit: uae uobis, scribae et pharisaei, qui habetis
claues regni caelorum nec ipsi intratis nec alios
permittitis intrare. uel cum alio loco praecepit audientibus,
ut dictis scribarum et pharisaeorum obtemperarent, facta uero
eorum non imitarentur. ait enim: super cathedram Moysi
sedent; quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere
nolite: dicunt enim et non faciunt. quo loco et
22 Mattll. 23, 2 sq. V circumcidit P 8 haec-testamenti (unc. nibric.) P
h
6 dicit in euangelio TCSVb proselito CV 7 ypocritae P* ypocrite V
e
hypocrite C 8 proselitum CV et] nt P 9 iehenne r uos
estis r 10 dicat Tel 11 circumditur r 12 perditos mores et
eorum] om. GTCSVb cogatur T 18 quia TC sed qua ln 14hiis V
18 ue PC i clauem GTCSVb 20 loco (s. I.) G'1
18 \ clauem GTCST'b 20 loco (s. I.) Gj
praecepit P preceperit b 21 die/tis (i er.) P phariseorum et
scribarum GTCSVb 22 super om. PGb cathedram (in ras.) P
24 et ante non s. I. P
tamen cauendos et fugiendos esse mores eorum, qui legi,
quam acceperant, non obtemperabant, apertissime ostendit.
istis autem peruersitatibus suis faciebant, ut cum aliquis gentilis
ad legem eorum transisset. id est factus esset proselytus,
haberet mores eorum et fieret filius gehennae multo plus
quam ipsi essent. dabant enim magnam operam, ut Iudaeus
fieret aliquis ex gentibus et Iudaeum factum cogebant suos
mores pessimos imitari.
Neque illud. quod de apostolo tamquam contrarium commemorat,
potuit animaduertere Adimantus omnino non esse
contrarium, quia totus eius oculus non ad inquisitionem, sed
ad reprehensionem scripturae intentus erat. commemorat enim
dicentem apostolum: circumcisus quis uocatus est? non
adducat praeputium. in praeputio quis uocatus est?
non circumcidatur, quia praeputium nihil est et circumcisio
nihil est, sed obseruatio praeceptorum dei.
quid enim manifestius quam hoc apostolum praecipere, ut
unusquisque, sicut uocatus erat, sic maneret? aduenientibus
enim rebus, quarum erant umbrae illae obseruationes, id actum
est. ut ostenderetur in ipsis umbris non esse spem ponendam,
sed in ipsis rebus, quas illae umbrae significabant esse uenturas.
id est Christum et ecclesiam. et propterea illa iam
omnia inania erant: nec tamen ea tamquam noxia remouenda,
sed tamquam superflua contemnenda apostolus praecipit, ut
si quis Iudaeus Christo credidisset, propter offensionem suorum
non prohiberetur manere in ipsis superfluis, nec tamen
ex i corr.) P 3 non, optemperabant om. P
apertissime :: Ostenditis autem P 4 aliqui Pl gentilis] genti uf V
5 legem] legem (in marg. aX fidem) b 8 ex] de V 11 aduertere GTCSVb
adimantus manicheus GTCSVb 14 quis] aliquis b 15 in praeputium P
praepntio (o ex u fact. et uirg. er.) G 16 circumcisio nihil est (w
marg.) G- �20 ille V 22 ille umbre V 27 manere] remanere BY.
(post superfluos leg.)
Et quod dicit: dies obseruatis et sabbata et sollemnitates;
timeo uos, ne frustra laborauerim in uobis
non quidem sic scriptum est, ut Adimantus ponit. non enim
nominat ibi sabbatum apostolus. dicit enim: dies obseruatis
et annos et tempora; timeo uos, ne frustra laborauerim
in uobis. sed puta esse de sabbato dictum. numquid et nos
non dicimus ista non esse obseruanda, sed illa potius, quae
his significantur ? illi enim ea seruiliter obseruabant non intellegentes,
ad quarum rerum significationem et praenuntiationem
pertinerent. et hoc in eis culpat apostolus et in omnibus,
qui seruiunt creaturae potius quam creatori. nam nos quoque
et dominicum diem et pascha sollemniter obseruamus et quaslibet
alias Christianas dierum festiuitates. sed quia intellegimus,
quo pertineant, non tempora obseruamus, sed quae
illis significantur temporibus. Manichaei autem sic ea
V 4 mandatorum GTCSVb 5 et om. SV abscindantur
TCSVb 6 hoc om. GTCVb dicit—euangelio om. S 7 contrium
P 9 illi om. GTCSVb 10 circoncisionis V 13 solempnitates C
sollempnitates V 15 nno quidem om.GTCSVb sic.s.l.P, sicut S
18 putat TCSVb tputa (t m. 2 add.) G nonquid V 20 hiis V
22 et ante hoc om. GTCSVb 24 solempniter CY celebramus GTCSVb
26 pertęneant P 27 repręhendunt P
his interrogantur secundum opinionem sectae suae, omnia
conantur exponere, ut non ipsa tempora, sed res, quarum illa
signa sunt, obseruare uideantur. quas quidem res fabulosas
esse atque falsissimas aliis locis ostenditur. nunc ad hoc dictum
est, ut ore suo cogantur fateri posse talia rationabiliter
celebrari. et ideo circumcisionem carnis et recte inpositam
semis et recte a liberis intellectam esse manifestum est. repudiamus
ergo eam carnalem cum apostolo et adprobamus
eam spiritalem cum apostolo; et sabbati quietem non obseruamus
in tempore, sed signum temporale intellegimus et ad
aeternam quietem, quae illo signo significatur, aciem cordis
intendimus. repudiamus itaque temporum obseruantiam cum
apostolo, temporalium signorum intellegentiam tenemus cum
apostolo; duorumque testamentorum differentiam sic probamus,
ut in illo sint onera seruorum, in isto gaudia liberorum:
in illo cognoscatur praefiguratio possessionis nostrae, in isto
teneatur ipsa possessio. interpretatur apostolus sabbatum ad
Hebraeos, cum dicit: remanet igitur sabbatismus populo
dei. interpretatur etiam circumcisionem, cum dicit de Abraham:
et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae
fidei. apostolicam itaque interpretationem spiritaliter teneo,
carnalem seruitutis obseruationem libertate contemno utriusque
testamenti auctorem deum uenerans, qui et ueteri homini
fugienti tamquam dominus obposuit quod timeret, et nouo
redeunti tamquam pater aperuit quod amaret.
V 5 esse (s. I.) P 8 intellectam a liberis C 9 cum
apostolu-repudiamus itaque in tnarg. V 10 (et 12) quietam V
12mentis GSVb 13 obseruationem G TOSVb 14 et temporalium GTCS Vb
De eo, quod scriptum est in exodo : si aure
audieris uocem meam et facies quaecumque praecipio
tibi, odero odientes te et contristabo contristantes
te; praecedet te angelus meus et adducet te
ad Amorrhaeos et Pherezaeos et Chananaeos et Iebusaeos
et Gergesaeos; et occidetis illos. deos eorum
ne adoraueritis neque feceritis opera ipsorum, sed
euersione euertetis eos et delete eorum memoriam.
his uerbis de ueteribus libris ita commemoratis tamquam contrarium
obponit Adimantus, quod in euangelio scriptum est
dicente domino: ego autem dico uobis, diligite inimicos
uestros. benedicite, qui uobis maledicunt, et benefacite
iis, qui uos oderunt. et orate pro iis, qui uos persequuntur.
quo loco primo illud uidendum est, quod satis
esse debuerit homini uolenti quasi contraria monstrare, quod
de occidendis inimicis in uetere lege scriptum esse commonuit.
dominus enim de inimicis diligendis utique de hominibus
praecepit; quos per nostram patientiam et caritatem ad salutem
posse conuerti et quiuis intellegit et exemplis saepissime demonstratum
est. quid ergo sibi uult, quod adiungenda consequentia
putauit, ubi scriptum est: deos eorum ne
1 in exodo scriptum est GTCSVb 2 audieritis V facies (I feceris
tu
a m. rec.) P 3 odien P te om. CVb 4 pręcedetque b meus
om. CV 5 ammoreos PGS ammoreum CTVb ferezeos PCSVG
h
pherezaeum Tb cananeos P VC cananęos G chananaeum Tb iebuseos P
iebusaeum T hiebusaQ b gebuseos C zebuseos V iubesaeos G 6 gergeseos
P gergesseos C gergesaeos G gergesaeum Tb et om. P
occidetis (ex occideris) P 7 eorum b 8 euertetis (corr. ex
euertitis) P euertite CSG eos] et debiles eos T illos GSVb 9 hiscommemoratis
(unc. rubric.) P 12 benedicite] benefacięų.te C benefacite
S qui] his qui TCb uobis] uos P benefacite] benedicite C
di T
benefycite V 13 hiis V his Pb nobis oterint S persequęntur P
pereecuntur S 14 loco] loco (in marg. ai scito) b illud primum V
15 debuerit esse V uolente C 16 ueteri (i corr. ex e) Gb 19 conuertit
V intelleget (it corr. in et) P
euertite eos et delete eorum memoriam, nisi quia et
deos gentium Manichaei cogunt diligere? et quod in euangelio
dominus ait: diligite inimicos uestros, non solum ad homines,
sed ad daemonia quoque uel etiam ad simulacra pertinere
arbitrantur. quod si ita est. quis non istam detestetur
amentiam ? si autem non hoc arbitrantur, iste plurimum errauit,
qui superstitiones gentium euertendas esse praeceptas in uetere
testamento commemorare uoluit, cum in nouo quod scriptum
est de inimicis diligendis tamquam contrarium uellet obponere.
Nos autem neque illud, quod de hostibus hominibus
occidendis in ueteribus libris illi populo dictum est contrarium
esse dicimus huic praecepto euangelico, quo nobis ut inimicos
nostros diligamus dominus iubet, quandoquidem illa inimicorum
interfectio carnali adhuc populo congruebat, cui lex tamquam
paedagogus data erat. sicut apostolus dicit. hi uero.
qui tunc in illo populo sancti et spiritales homines erant
paucissimi, sicut Moyses, sicut prophetae, quo animo facerent
illam inimicorum interfectionem, utrum eos, quos interficiebant,
diligerent, multum latet indoctos et inpios, qui diligunt
caecitatem suam; qui quoniam non sunt idonei uidere ista,
mole potius auctoritatis urgendi sunt. quid enim est quod
dicit apostolus: ego quidem absens corpore, praesens
autem spiritu iam iudicaui quasi praesens eum, qui
sic operatus est, in nomine domini nostri Iesu Christi
congregatis nobis et meo spiritu cum potentia domini
nostri Iesu tradere huiusmodi satanae in interitum
carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu? quid
P illos l'CSYb memoriam eorum P 5 etiam P
6 si om. C detestatur CVb 8 ueteri (e corr. in i) G 9 scribtum P
11 hostibus] honest//is (ex honestibus corr.) P hominibus om. b
16 his Cb is V 19 et utrum GTCSVb 21 ydonei Y 22 urgendi]
arguendi CVb 26 meo] in eos V 27 nostri om. GTCSVb eiusmodi
GTCSVb sathane Cb 28 ut spiritus-carnie (infra text. add.) P
inuidiose uentilant, nisi interitum carnis? sed quia exposuit
apostolus, quo animo faceret, satis declarauit in aliquem inimicum
uindictam cum caritate posse procedere. et tamen hic
etiam alio modo fortasse interitus carnis, qui fit per paenitentiam,
potest intellegi. ipsi autem legunt scripturas apocryphas,
quas etiam incorruptissimas esse dicunt, ubi scriptum est
apostolum Thomam maledixisse homini. a quo per inprudentiam
palma percussus est, ignorante quis esset, maledictumque
illud continuo uenisse ad effectum. nam cum ille homo, quoniam
minister conuiuii erat. ut adportaret aquam, exisset ad
fontem. a leone occisus et dilaniatus est. quod ut manifestaretur
ad aliorum terrorem, canis manum eius intulit mensis, .
ubi conuiuabatur apostolus. atque ita cum causa quaereretur
a nescientibus eisque panderetur in magnum timorem et
magnum honorem apostoli eos esse conuersos; atque hinc
euangelii exordium commendandi extitisse. si uellet aliquis
dentes Manichaeorum in ipsos conuertere, quam mordaciter
ista reprehenderet! sed quia et ibi non est tacitum, quo animo
factum sit. uidetur dilectio uindicantis. sic enim in illa scriptura
legitur. quod deprecatus fuerit apostolus pro illo. in quem
temporaliter uindicatum est, ut ei parceretur in futuro iudicio.
si ergo tempore noui testamenti, quo maxime caritas commendatur,
de poenis uisibilibus diuinitus iniectus est carnalibus
timor, quanto magis tempore ueteris testamenti hoc congruisse
illi populo intellegendum est, quem timor legis tamquam
paedagogi cohercebat ? nam haec est breuissima et apertissima
differentia duorum testamentorum, timor et amor:
1 habebat P enim habet CTb interfectio P 2 exposuit] ut
r r
posuit T' 3 satisfaceret declarauit P 6 apo/riQas Pa apocryfas G
apochriphas C apogriphas V 11 uenisset V 13 eius om. b
t
16 a4que P hinc om. V 17 hinc extitisse r 18 conuertere in
ipsos V 19 reprehenderent G repręhenderet P tacitum non est b
20 etenim TCSVb 24 penis r 25 congruit sed CV congruit Sed b
27 pedagngico«ercebat (h er.) G coercebat PSb
tamen unius dei misericordissima dispensatione prolatum atque
coniunctum. et in uetere scriptura tacetur animus uindicantium,
quia paucissimi spiritales diuinis reuelationibus quid facerent,
nouerant, ut populus. cui terror utilis erat, seuerissimo imperio
domaretur. ut quemadmodum uidebant dari in manus suas
interficiendos inimicos inpios cultoresque simalacrorum, sic
ipsi formidarent in manus inimicorum suorum dari, si dei
ueri iussa contemnerent et ad cultum idolorum atque inpietates
gentium laberentur. nam et in ipsos similiter peccantes
non dissimiliter uindicatum est. sed omnis haec temporalis
uindicta infirmos animos terret. ut enutritos sub disciplina
erudiat et a sempiternis atque ineffabilibus subpliciis possit
auertere, quia plus timent carnales homines, quod in praesenti
deus uindicat. quam illud, quod futurum minatur.
Potest ergo esse dilectio in uindicante. quod unusquisque
in filio suo probat, cum eum in mores pessimos defluentem
seuerissima coherctione constringit et tanto magis, quanto magis
eum diligit, atque hoc modo corrigi posse arbitratur. non
autem occidunt filios, quos diligunt homines, quando eos corrigere
uolunt, quia multi hanc uitam pro magno bono habent
et totum, quare uolunt educare filios suos, in hac uita sperant.
fideles autem atque sapientes homines, qui credunt esse aliam
uitam meliorem et quanta possunt ex parte nouerunt nec
ipsi uindicant occidendo, cum filios suos uolunt corrigere,
quia in hac uita eos posse corrigi credunt; deus autem qui
nouit, quid cuique tribuat, uindicat occidendo in quos uoluerit
siue per homines siue occulto rerum ordine, non quia eos
odit, in quantum homines sunt, sed in quantum peccatores
sunt. nam in ipsis ueteribus libris legimus dictum deo: et
b 7 inimicos interficiendos
V simulachrorum C 8 suorum om. V 9 contempnerent
TCV ydolortl Y 10 laborentur C 18 seuissima P
c p. y
eoertioneP cohercitione CV coercitione GTSb 20 corrig$reP 22 edpcao
.
re P 28 adque P
poenas siue per praemia iustitia moderante disponit. nonne
apostolus Paulus christianis fidelibus loquebatur, cum diceret:
probet autem se homo et sic de pane edat et sic de
calice bibat. qui enim manducat et bibit indigne iudicium
sibi manducat et bibit non diiudicans corpus
domini. propterea in uobis multi infirmi et aegri
et dormiunt sufficientes. si autem nos ipsos diiudicaremus,
non utique diiudicaremur. dum iudicamur
autem, a domino corripimur, ne cum hoc mundo
damnemur ecce manifestum deum cum dilectione corrigere
non solum infirmitatibus et aegritudinibus sed etiam mortibus
temporalibus eos, quos non uult damnare cum mundo.
Adtendant haec isti et uideant, quomodo potuerint et
inpiae gentes dari in manus populi quamuis adhuc carnalis,
tamen unum deum colentis, ut ab eo interficerentur ; cum in
eo tamen populo si qui essent spiritales, sine alicuius odio
intellegerent dispensationem dei, et quomodo non sit contrarium,
quod dominus nobis in euangelio praecepit, ut diligamus
inimicos nostros, de quibus tamen promittit ipse uindictam,
cum de illo iudice similitudinem inducit, qui cotidianas interpellationes
uiduae mulieris petentis, ut se uindicaret, quamuis
esset iniustus nec deum timens nec homines reuerens, tamen
sustinere non potuit et audiuit eam, ne ulterius taedium pateretur:
ex cuius conparatione multo magis deum, qui est
benignissimus atque iustissimus, dixit uindicare filios suos de
inimicis eorum. huic isti audeant obicere quaestionem et
1 horum P orO (e corr. ex h) G 2 penae V 4 pane G* paue
illo SCVb sic. om. Tb 5 indigne (8. l.) 02 7 domini om. G,
(8. l. m. 2) P 8 nosmet
Quam uindictam sine odio nondum apostoli animo ceperant,
quando irati eis, a quibus non recipiebantur hospitio,
quaesiuerunt de domino, utrum uellet eos petere ignem de
caelo, sicut Helias fecerat, quo igne homines inhospitales consumerentur.
tunc respondit eis dominus dicens eos nescire,
cuius spiritus filii essent et quod ipse liberare uenisset, non
perdere, quoniam illi animo inimico perdere cupiebant eos,
quos uolebant igne consumi. postea uero cum inpleti essent
spiritu sancto et perfecti facti essent, qui iam possent etiam
inimicos diligere, acceperunt potestatem uindicandi, quia iam
sine odio poterant uindicare. qua potestate et Petrus apostolus
usus est in eo libro, quem isti non accipiunt, quoniam manifeste
continet paracleti aduentum, id est consolatoris sancti
2 illps P 4 dampnando V isti V 5 calumpniosa V 6 intellegant
eius TSYb 11 tradit P manducanti V 17 cęperant P
20 sicut (in marg.) G 22 ipsi V uenissent V 23 illo CV animo
inimico] animico V illos V 25 quia C 27 et om. GTCSVb
29 paracliti V paracljti PG
ascendisset in caelum. consolator enim tristibus mittitur
secundum illam eiusdem domini sententiam: beati lugentes
quoniam ipsi consolabuntur. ipse etiam dixit: tunc lugebunt
filii sponsi, cum ab eis ablatus fuerit sponsus.
in illo ergo libro, ubi apertissime spiritus sanctus, quem dominus
consolatorem promiserat, uenisse declaratur, legimus
ad sententiam Petri cecidisse homines et mortuos esse uirum
et uxorem. qui mentiri ausi erant spiritui sancto. quod isti
magna caecitate uituperant, cum in apocryphis pro magno
opere legant et illud, quod de apostolo Thoma commemoraui,
et ipsius Petri filiam paralyticam factam precibus patris et
hortulani filiam ad precem ipsius Petri esse mortuam, et respondent.
quod hoc eis expediebat, ut et illa solueretur paralysi
et illi moreretur: tamen ad preces apostoli factum esse non
negant. quis autem illis dixit "non expediebat gentibus inpiis
interfici". quas traditas esse diuinitus in manus populi Iudaeorum
inridentes mirari se fingunt cum autem illa non odio
sed bono animo apostoli fecerint. unde isti conuincunt animos
uirorum spiritalium, qui in illo populo fuerunt, quod eos
oderant, qui per ipsos diuina iustitia de hac uita iubebantur
auferri V conpescant potius temeritatem suam et non decipiant
inperitos, quibus aut non uacat legere aut nolunt legere aut
peruerso animo legunt et non intendunt et misericordiam et
seueritatem dei utriusque testamenti litteris commendari. nam
4 etiam] autem S dicit Tb tun C(c m. 2 adscr.) G 5 ablatus
fuerit ab eis sponsus b 10 apocrifls (corr. ex arporfisis P) SCVP
ou
apócrJfis G magn» 62 11 Upere (o m. 3 add.) P, om. GTCSVb
12 paraliticam filiam V paralyticam-hortulani fil. om. S precibus P
13 ortulani PC V /ortulani (h er.) G 14 ill// (corr. ex illtl) P paralisi C V
d
16 quis] quid V 20 qups P3 21 per] ppter b iubebantur) uidebantur
(in marg. al. iubebat) b 22 co*pescant G Cppescant Pl
s
et om. V 23 legere nolunt V 24 a<Jtendunt 02 attendunt TCSVb
25 ueritatem C
in ueteribus libris legitur : domine deus meus, si feci
istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi
retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis
meis inanis? quis hoc diceret, nisi qui sciret hoc deo
placere, ut malum pro malo nemo reddat? sed hoc perfectorum
est, ut non oderint in peccatoribus nisi peccata, ipsos
autem homines diligant; et cum uindicant. non uindicent acerbitate
saeuitiae, sed moderatione iustitiae, ne ipsa relaxatio
peccati plus noceat peccatori quam poena uindictae. nec
tamen hoc fecerunt iusti homines nisi auctoritate diuina, ne
quis arbitretur passim sibi esse permissum necare quem uelit
aut iudicio persequi aut poenis quibuslibet adfligere. aliquando
autem aperte ponitur in scripturis ipsa diuina auctoritas, aliquando
autem occultatur. ut et manifestis lector instruatur
et exerceatur obscuris.
Certe inimicum et persecutorem suum nimis ingratum
et nimis infestum Saul regem accepit Dauid in potestatem,
ut ei faceret quod uellet; et elegit parcere potius quam
occidere. non enim erat iussus occidere sed neque prohibitus;
immo etiam diuinitus audierat se inpune facere quicquid uellet
inimico; et tamen tantam potestatem ad mansuetudinem contulit.
dicatur mihi quem timuit, cum interficere noluit. nec
hominem possumus dicere timuisse, quem acceperat in potestatem,
nec deum. qui dederat. ubi ergo nec difficultas fuit
occidendi nec timor, dilectio pepercit inimico. ecce Dauid ille
bellator inpleuit praeceptum Christi. quod accepimus, ut diligamus
inimicos. atque utinam hoc imitar.ntur isti, qui
1 dilectione/,' ut (non er.) G1 nonne] non G, om. TCSVb 8 acerbi-
tate (b ex u corr.)PHr'1 18 iudrcio om. P 18 infectum P acctpit G*
accipit C potestate b 19 et om. P, (tn. 2 B. I. adscr.) G 20 era P
De eo, quod in deuteronomio scriptum est: si aure
audieris uocem domini dei tui, benedictus es in agro
tuo, benedictus es in prato tuo, benedictus fructus
uentris tui et fructus terrae tuae et generationes
iumentorum tuorum et armentum boum tuorum et
grex ouium tuarum; benedictus es in introitu tuo et
egressu. huic capitulo illud dicunt in euangelio esse contrarium:
si quis uult me sequi, abneget semet ipsum
sibi et tollat crucem suam et sequatur me. quid enim
prode est homini, si totum mundum lucretur, animae
autem suae detrimentum patiatur? aut quam dabit
homo commutationem pro anima sua? sed ex illa regula
ostenditur non esse contrarium, qua notum esse iam debet
carnali adhuc populo congruenter carnalia et temporalia
(ex qua m. 2) G qua P3 6 dederit GT'G'SYb nesciret
a
deus Vb 8 ęt 01 9 nota deo V 10 illi om. CVb 11 dispensationS
b 13 homines (s. l. m. 2) P saulis regis l'b malitiam PJ
20 tuorum C in 8. I. G 21 hnic-enangelio (unc. rubric.) P 24 prodę
tm
est (m. 2 del.) P prodest GTCSVb 25 quid G2 27 qUlła. (i er.) G
omnis et superior et inferior. certe enim ipse Adimantus
posuit testimonium de euangelio, ubi dominus ait: nolite
iurare neque per caelum, quia thronus eius est. neque
per terram, quia scabellum est pedum eius. quod
quidem et in ueteribus libris scriptum est: caelum mihi
thronus est, terra scabellum pedum meorum. quid ergo
mirum, si bona throni sui dat spiritaliter sibi seruientibus et
bona scabelli pedum suorum dat carnaliter sibi seruientibus,
cum spiritus superior sit et caro inferior, sicut superiora sunt
caelestia et inferiora terrestria? quamquam illa omnia, id est
ager et pratum et fructus uentris et fructus terrae et iumentorum
et armentum boum et grex ouium possint etiam spiritaliter
intellegi. sed nunc ad rem non pertinet ista tractatio.
si autem in ipso nouo testamento, cuius praemium et hereditas
ad nouum hominem pertinet, tamen et dominus iisdem
ipsis, quos uult esse rerum temporalium contemptores, ut in
euangelio sibi seruiant, promittit multiplicationem earundem
rerum in hoc saeculo dicens. quod accipient in hoc saeculo
centies tantum, in saeculo autem uenturo uitam aeternam,
sicut etiam in uetere scriptura dicitur: fideli homini totus
mundus diuitiarum est. unde exultat apostolus dicens:
quasi nihil habentes et omnia possidentes: si ergo in
nouo testamento praeter aeternam possessionem, quae promittitur
sanctis, huius quoque possessionis, quae transitura
est, multiplicatio non subtrahitur et tanto fit uberior, quanto
contemptius possidetur, quanto magis in uetere testamento
carnalis populi praemia talia esse debuerunt ipso tamen uno
17, 16 23 II Cor. 11, 10 P 5 pedum est V 6 scribtum P 7 tronus G
rm
18 armentQnpm Pl 16 tamen] cQ b isdem PG hisdem C hiisdem Y
18 pmittit b 20 uenturo] futuro CVb 21 in uetere om. Y 22 exult;t 02
uitt
24 nouo] nolluo (no in marg.) P 25 hs G1 27 ueteri TCSVG*b
ipso
,28 $IJPf9!9 02 tamen] tantil b
moderante et administrante ?
Sed ne in solis noui testamenti libris ista arbitrentur
esse contempta, audiant prophetam abicientem talem felicitatem
et ad unum dominum deum confugiendum esse cantantem.
ita enim dicit: de gladio maligno erue me et exime me
de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est
uanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. quorum
filii ipsorum uelut nouellae constabilitae in
iuuentute sua. filiae eorum compositae et ornatae
sicut similitudo templi. cellaria eorum plena et eructantia
ex hoc in hoc. oues eorum fecundae multiplicantes
in exitibus suis: boues eorum crassae. non
est ruina saepis nec exitus neque clamor in plateis
eorum. beatum dixerunt populum, cui haec sunt;
beatus populus, cuius dominus deus eius. adtendant
ergo, quomodo inrideatur ista felicitas in hominibus inpiis
et tota beatitudo in deo solo inconcussa figatur. illi enim
dicunt beatum populum, cui haec sunt: sed beatus populus,
cuius dominus deus ipsius. quod autem etiam illud contrarium
esse putauerunt huic loco ueteris testamenti, quod dominus
ait: omnis, qui confusus fuerit me aut uerba mea in
gente ista adultera et peccatrice, et filius hominis
confundetur illum, cum uenerit in gloria patris sui
et laude sanctorum angelorum suorum, quid pertineat ad
contemptum rerum temporalium non uideo. quod si propterea
2 amministrante O2 aministrante V 3 istaj isti OTCSVb 4 haec
.1
esse GTCVb hoc esse S 6 exipne P1 9 nouelle constabilite V 10 fllie V
11 sicut) ut S uelut TCVb et om. OTCSVb 16 cuius ęşt P
eius] ipsius (8. I.) P, (in ras.) T 18 solo deo V 20 cuius
est GTCSVb ipsius] eius b 22 confessus C in me P uerbis
a a
meis P nerby mers Gs 24 confundet b gloriA. P gloriam 02 25 et
om. P laudem P laudem G2 angelorum suorum om. GTCSV
p
86 contemtum G . quod si] nisi quod b pertinet propterea r
confiteri aut erubescat aut timeat, quid habent, quod dicant?
cum et nos dicimus ista esse munera dei, ut tamen sint infima
et in conparatione salutaris confessionis non solum amittenda.
sed ultro etiam proicienda, carnalibus tamen haec amantibus
et nondum capientibus promissa caelestia, ne ab idolis et daemonibus
ista peterent, utiliter a domino deo esse pollicita.
De eo, quod scriptum est in lege: ego sum, qui
diuitias do amicis meis et paupertatem inimicis. huic
sententiae illud obponunt, quod domiuus dicit: beati pauperes
spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum
et: uae uobis diuitibus, quia percepistis consolationem
uestram. sed cur nolunt et alia in euangelio contueri? ubi
enim scriptum est: beati pauperes spiritu. quoniam
ipsorum est regnum caelorum, ibi sequitur: beati mites.
quoniam ipsi hereditate possidebunt terram. ecce habent
amicos dei hereditate terrae diuites fieri. cum autem ad
tantam egestatem diues ille redigitur, ut ab eo paupere, quem
neglexerat, digito breui in aqua tincto arenti linguae suae
humorem stillari deprecetur, intellegant, quomodo fiant pauperes
inimici dei, et id esse cognoscant. quod in lege scriptum est:
ego sum. qui diuitias do amicis meis et paupertatem
inimicis.
Nam istas diuitias temporales et in uetere scriptura esse
contemptas et superius docui et innumerabilibus locis, qui
legere uoluerit inueniet. unde est etiam illud: melius modicum
iusto super diuitias peccatorum multas et illud:
CV 3 cum et nos om. GTCSVb ista esse] ita esse S
e
ita esse ista OTCVb ut inde rh b 7 Płterent P* 9 inimicis
O
meis b 12 ue V nf 0 16 (hereditabnnt) possidebunt V 18 eg. 02
h
20 amorem PJ deprecetur P pauperes fiant V 28 inimicis meis b
ln
24 illas V ueteri Gtb 25 in numeralibus C in innnmerabilibus TV
26 melius est G TCSVb
et illud: iudicia dei uera iustificata in id ipsum desiderabilia
super aurum et lapidem pretiosum multum
et illud: beatus uir. qui inuenit sapientiam, et inmortalis,
qui uidet prudentiam. melius est enim illam
mercari quam auri et argenti thesauros; pretiosior
est autem lapidibus optimis, non resistit illi ullum
malum; bene nota est omnibus adpropinquantibus ei
et eis. qui considerant eam diligenter. omne autem
pretiosum non est illi dignum et illud: propter hoc
optaui. et datus est mihi sensus. et inuocaui, et uenit
in me spiritus sapientiae. et praeposui illam regimoniis
et sedibus, et honestatem nihil esse duxi ad
conparationem ipsius. nec conparaui illi lapidem
pretiosum, quoniam omne aurum in conparatione
illius arena est exigua et tamquam lutum aestimabitur
argentum ad illam. haec isti si aut legerent aut non
inpie legerent. uiderent omnia in utriusque testamenti scripturis
et ad expetendum et ad fugiendum et ad sumendum et
ad reiciendum sibi concordantia et suis gradibus ordinata.
De eo, quod scriptum est in lege: si ambulaueritis
in lege et praecepta mea custodieritis, dabo pluuias
tempore suo et producet terra fructus suos et arbores
poma et uindemiae tuae messibus succedent et satio
uindemiis: et saturabimini et sedebitis in pace in
terra uestra et dormietis et non erit, qui uos terreat;
21 Leu. 26, 3 sqq. C iuditia PV semetipsa CVb 3 pratiosum P
6 pratiosior P 7 autem] enl b restitit V 11 uenit] inuenit P
12 regnis b regimoniis T (in marg. add. alii: cerimoniis) 13 dudPGCSVb
h ad
16 ipsius CV harena P arena GIG 17 ęţ illa G* ab illa P iati]
v
illi V 23 producet (e corr. ex i) P fructgs P suos fractus Y
24 uintemie Y succedunt P succedent (u in e corr.) G satio] satiabi
bimini P 25 uintemiis Y saturamini PG*
inimicos uestros, et cadent ante uos in gladio;
et insequentur quinque ex uobis centum et centum
ex uobis persequentur decem milia et concident inimici
uestri ante uos in gladio; et ueniam et benedicam
uos et multiplicabo uos et disponam uos. manducabitis
uetus, quod inueterauit, et proicietis uetus
ante nouum. iam neminem oportet postulare a nobis, ut
haec ostendamus quam congruenter illi populo deus promiserit.
multa enim de hac re diximus. et cui parua sunt, nimis tardus
est. sed tamen quod etiam huic loco de nouo testamento dicunt
esse contrarium illud uidelicet, quod dominus ait: nolite
portare aurum neque argentum neque nummos in
zonis uestris, non peram in uia neque duas tunicas
nequs calciamenta neque uirgam; dignus est enim
operarius mercede sua, quid mirum si haec euangelistis
donauerit ? numquid in hoc ministerium populus Iudaicus
uocabatur? quae tamen omnia spiritaliter perscrutanda sunt,
ne ipse dominus hominibus inpiis contra sua praecepta fecisse
uideatur, qui etiam loculos habebat, quibus ad necessarium
uictum pecunia portabatur. nisi forte dicturi sunt in zonis
habere pecuniam peccatum esse. in loculis autem non esse
peccatum. non autem ista iussa, sed permissa esse apostolis
ex hoc intellegitur, quod apostolus Paulus manibus suis operatus
uictum quaerebat non abusus ea potestate, sicut ipse
loquitur, quam dominus euangelistis dedit. quod enim
I Cor. 4, 12; I Thess. 2, 9; II Thess. 1, 8 sq. PSV persequemini (corr. ex quimini) G 3 sequentur C
bo
4 persequimini V decim P 6 et multipl. uos om. C multiplica P
post multo nos legitur in V et benedicam uos. 7 inueterabit F
8 iam-nobis (unc. rubric.) P 9 illiJ illa C 11 quod] quid P
d
huicl hoc P 12 illum P* 17 donauerat CVb nonquid V numfu
quid ergo b 19 a P5 22 pecuniam (dupl. scr.) V
nisi fiat peccatum est.
Addunt etiam de illo diuite, cui deus dixerat: stulte,
hac nocte a te animam tuam expetam; quae autem
praeparasti, cuius erunt? et dicunt non minus huic capitulo
legis esse contrarium, cum in isto inanitas inrisa sit
uanae laetitiae, quia incerta illa pro certis habuit, populo
autem Israhel certam faciebat illam pollicitationem omnipotentia
pollicentis. unde etiam apostolus Paulus ad Timotheum
scribens de diuitibus saeculi huius, quos nouerat in ecclesiae
membris habere suum locum, ita loquitur: diuitibus huius
saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in
incerto diuitiarum, sed in deo uiuo. qui praestat nobis
omnia abundanter ad fruendum: benefaciant, diuites
sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent,
thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut
a d prehendant ueram uitam. quis hic non intellegat non
esse culpabile habere ista, sed amare et spem in eis ponere,
ea praeferre aut etiam conferre ueritati, iustitiae, sapientiae,
fidei, bonae conscientiae, caritati dei et proximi, quibus omnis
anima pia diues est in secretis suis coram oculis dei ? sed ut
diligatur deus, qui diligentibus se ista cuncta inuisibilia et
aeterna largitur, id est se ipsum his omnibus plenum donat
dilectoribus suis, ut ergo ipse diligatur, illo etiam tempore,
quo carnalis anima, carnis uidelicet adfectibus inplicata, nisi
terrena et temporalia desiderare non nouit, persuadendum illi
1 facere non licet TCVb 4 ac S ac 02 a te (a. I.) P om. GSCVb
«xpecta S 7 quia] qui TCSVb qui ige$rt$in l$.etita? incerta sqq. G*
9 etiam om. GTCSVb scribens ad timotheum TCSb 10 de om. CVb
saeculi huius V 12 in om. C 14 habandanter PV abundanter
(h er.) G benefatiant V 17 hic] hoc P 19 ea] et ea GTCSVb
aut etiam conferre om. C ueritati (ti in ras.) P 20 caritati (e
corr. in i) P omnis] omnibus TCSVb omnib' (corr. ex omnis) G
22 et inuisibilia TSb 25 qui P carnalis (in marg.) Y 26 terrena
et Rcripsi: terrerent P, om. CGSTVb
utilissime creditur. hoc populo Israhel factum est per illas
pollicitationes, quas inperitissime miseri derident, ut etiam in
ipsis infimis rebus, quoquomodo possent, deum diligere adsuescerent,
quamuis plus ibi operaretur timor. quae tamen
omnia dona temporalia figurae sunt donorum aeternorum et
illa de inimicis uictoria praesignat uictoriam de diabolo et
angelis eius.
Et quod isti adiecerunt quasi contrarium ueteri testamento,
quod apostolus loquitur deum non pugna et dissensione,
sed pace delectari. sciant talem deum praedicari in scripturis
illis, cui pacem suam nemo possit auferre, non qualem ipsi
praedicant; qui timens, ne inrueret bellum religionibus suis,
membra sua longe misit, ut peregrina bella tolerarent et
postea liberari atque purgari uicta et inquinata non possent.
in natura uero humana, quae peccato in inferiora defluxit, ita
deus pace delectatur. ut non relinquat libramenta iustitiae
nec pacem, quam diligit, uelit calcari a peccantibus,. sed amari
a certantibus, adprehendi a uictoribus. et ea carnalibus figurata
promittere spiritalibus aperta monstrare.
De eo, quod scriptum est in deuteronomio: maledictus
omnis, qui in ligno pependerit. licet saepe a Manichaeis
ista quaestio uentilata sit, non uideo tamen. quid habeat huic
sententiae contrarium, quod ex euangelio Adimantus obponen*
dum putauit, ubi dominus ait: si uis perfectus esse, uende
omnia quae possides et diuide pauperibus et tolle
11 cf. I Cor. 14. 33 21 Deut. 21, 23 25 Matth. 19, 21; 16, 24
1 est illi V deus dat GTCSVb 2 creditur (itur in ras.) P
■« Ctt*
est] est G tsse CVb 3 pollitiones C 4 quoquo] quo GTCSVb
5 plus] prius CV pi' b (in mg. ai prius) ibi (ex sibi corr.) G ope-
retur GTCSVb 6 aetemorum om. P 7 uictoria om. P 9 et]utP
t
10 disflentione b 14 menbra C bella (in marg.) V 15 adque P
et] ęt P 17 non om. b libra menta P 18 calcari (i ex e corr.) P
pcccwtf peccantibus (corr. m. 2) G 19 a om. V adpręhendi P
21 deutero nomio P 22 licet—sit (unc. rubric.) P a] om. P
camqa*
26 quae] puae Pl quaecumque TCVb
12*
nominat, nihil adtendit esse contrarium ei, quod dictum est:
maledictus omnis, qui in ligno pependerit. quasi uero
talem crucem potest quisque tollere et sequi dominum; sed
illa tollitur, cum sequimur dominum, de qua dicit apostolus:
qui autem Tesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt
cum passionibus concupiscentiis. tali enim cruce
uetus homo, id est uetus uita perimitur, quam de Adam
traximus, ut quod in illo fuit uoluntarium, in nobis fieret
naturale. quod ostendit apostolus dicens: fuimus et nos
aliquando natura filii irae sicut et ceteri. si ergo uetus
uita de Adam, unde et nomine ueteris hominis uetus uita
signatur, quid absurdum habet, quod in ueterem hominem
maledictum prolatum est, quem dominus suspendit in ligno,
quia ex ipsa successione mortalitatem gestauit de uirgine
Maria mortaliter natus, habens carnem non peccatricem, sed
tamen similitudinem gerentem carnis peccati, quia mori poterat
et mors de peccato. unde est etiam illud: scientes quia
uetus homo noster simul confixus est cruci cum illo
ut euacuetur corpus peccati. non ergo dominus per linguam
Moysi famuli dei, sed mors ipsa meruit maledictum
quam dominus noster suscipiendo euacuauit. mors itaque illa
pependit in ligno, quae per mulierem ad hominem serpentina
persuasione peruenit. unde etiam serpentem ad significationem
ipsius mortis Moyses in heremo exaltauit in ligno. et quoniam
a mortiferis cupiditatibus per fidem sanamur crucis domini
qua cruce mors ligno suspensa est, propterea qui serpentum
morsibus uenenabantur, conspecto serpente, qui fixus erat
atque exaltatus in ligno, continuo sanabantur. huic sacramento
ipse dominus adtestatus est dicens: sicut enim Moyses
29 cf. Num. 21, 9 30 Ioh. 3, 14 om. GTCSVb 18 peccato est GTCSVb
etiam est TC 19 confixus (corr. ex crucifixus) P 21 dci (R. I.) P
p rr
24 suasione P 28 uene, abantur S
filium hominis. suscipiendo autem ignominiosissimum apud
homines mortis genus dominus noster Iesus Christus, hoc est
mortem crucis commendauit nobis dilectionem suam, ut merito
apostolus diceret accendens nos ad eius caritatem: Christus
nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis
male dictum. scriptum est enim: maledictus omnis,
qui pendet in ligno, ut non solum nullam mortem, sed
etiam nullum mortis genus christiana libertas sicut Iudaica
seruitus formidaret.
De homine, quem lapidari deus iussit, quia sabbato inuentus
est ligna colligere. dominus in euangelio, ubi hominis manum
aridam sanauit die sabbati, diuinum opus fecit, non humanum;
nec ab otio recessit qui iussit et factum est. et ideo non est
simile hoc factum ligna colligenti, quod facere cum inuentus
esset homo die sabbati, iussu dei lapidatus est. de seruili
autem obseruatione sabbati et de uindicta temporalis mortis
iam multa dicta sunt. sicut enim tempore caritatis bonitas,
sic tempore timoris seueritas dei maxime commendatur. et
cum adhuc non oporteret ante aduentum domini nudare populo
legitimarum sacramenta figurarum, non inuitabantur illi homines
significata intellegere, sed iussa cogebantur inplere;
nondum enim deo inhaerebant per spiritum, sed per carnem
legi seruiebant. miror autem, quod isti plangunt hominem
lapidatum dei praecepto, quia contra iussum legis ligna collegit,
et non plangunt arborem arefactam uerbo Christi, quae
contra nullum praeceptum fecerat, cum talem animam arboris
esse credant, qualem hominis.
26 cf. Matth. 21, 1 sqq. C 5 ad] in GTCSVb 8 pępendet (e corr. ex i
m: 2) G 11 qui GTCSJô 12 dominus—sanauit (tme. rubric.) P
wd
20 'uentum P 21 illi homines om. GTCSVb 24 legis P 25 lapidatum
hominem Tb iussa b 26 arborem] ficulnei (in marg.) C
arefaotam fieulneil b
De eo, quod scriptum est: mulier tua sit ut uinea
frondescens et filii tui ut nouellae oliuarum in circuitu
mensae tuae et uidebis filios filiorum tuorum;
et scies, quia hoc modo benedicitur homo, qui timet
dominum. hoc per prophetam figurate dictum ad significationem
ecclesiae pertinere Manichaei non intellegunt et putant
contrarium esse, quod in euangelio domiuus de spadonibus
ait, qui se ipsos castrant propter regnum caelorum. sed nos
iam et de uiro et de uxore et de spadonibus, quantum satis
fuit, in tertio capitulo disseruimus.
De eo, quod scriptum est apud Salomonem: imitare formicam
et intuere diligentiam eius, quia ab aestatis
tempore usque hiemem colligit sibi alimonias. neque
hoc intellegunt Manichaei spiritaliter esse accipiendum et
putant praeceptum esse, ut thesaurizemus in terra aut etiam
curemus haec horrea, quae sine ullo praecepto multum homines
inplere festinant. et ideo illud Adimantus ex euangelio dicit
aduersum esse huic sententiae, ubi dominus ait: nolite cogitare
de crastino. sed neque hoc intellegunt ad id pertinere,
ut temporalia non amemus neque timeamus, ne nobis desint
necessaria, et propter ipsa conquirenda uel deo uel hominibus
seruiamus. nam si hoc ideo dictum est, ut non seruetur panis
in crastinum, magis hoc inplent uagi Romanorum, quos pasgiuos
appellant, qui annona cotidiana satiato uentre aut donant
statim, quod restat, aut proiciunt, quam uel domini discipuli,
qui etiam cum ipso domino caeli et terrae in terra ambulantes
loculos habebant, uel Paulus apostolus, qui omnium terrenorum
contemptor sic tamen gubernauit ea, quae praesenti uitae erant
18 Matth. 6, 34 P sit utj sicnt Vb 2 nouella TCV 5 per (8. I.) P
et ad OTCSVb 9 de (ante ui.) om. P 10 tercio P 12 astatis P
eetatis S 13 Mqote P usque ad GTCSVb hyemem V 15 aut]
ut G V ętiam P 16 orrea P 24 cothidiana V 26 terram V ambun
lantes (t in tm.) P 28 erat P
fidelis habet uiduas, sufficienter tribuat illis, ut non
grauetur ecclesia, quo ueris uiduis sufficere possit.
sed tamen illud de formica ita positum est, ut, quemadmodum
illa aestate colligit unde hieme pascatur, sic unusquisque
christianus in rerum tranquillitate, quam significat aestas,
colligat uerbum dei, ut in aduersitate et tribulationibus, quae
hiemis nomine significantur, habeat unde spiritaliter uiuat.
non enim in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei.
si autem hoc eos mouet, quod in terra condit formica quod
colligit, irascantur etiam illi thesauro, quem dominus in agro
dicit inuentum.
De eo, quod scriptum est in Osee: da illis uentrem
uacuum et ubera arida; mortifica semen uentris ipsorum,
ne pariant. et haec prophetica locutio est utique
figurata. nam et uentrem non carneum intellegunt in euangelio,
cum legunt: flumina aquae uiuae fluent de uentre eius.
et ubera quaedam habebat apostolus, cum diceret: lac uobis
potum dedi, non escam et iterum: factus sum paruulus
in medio uestrum, tamquam si nutrix fouens filios
suos. et Galatas ad earn alia declinantes iterum parturit, donec
Christus in eis formetur. et ideo huic propheticae sententiae
non repugnat, quod Adimantus posuit ex euangelio, quod in
resurrectione a mortuis neque nubent neque uxores
ducent neque morientur, sed sunt ut angeli dei. nam
hoc est utique quod accipiunt etiam spadones, de quibus
13 Osee 9, 14 17 loh. 7, 38 18 I Cef. 3, 2. 19 I Thess. 2, 7
22 cf. Gal. 4, 19 23 Matth. 22, 30 (in tnarg. adscr.) P 4 ita] ita (s. I.) P sic SV 5 illa
liieme
colligit unde gstate pascatur sic P in hieme b 7 in om. C
b
8 iemis P 11 dicit in agro V 18 oaee P 15 et-figurata (unc,
rvbric.) P loquutio
De eo, quod scriptum est in Amos propheta: si fieri
potest, ut ambulantes duo in uia minime se agnoscant,
et leo sine praeda ad catulum suum reuertatur;
si decidet auis sine aucupe in terram, si tendunt
muscipulam sine causa, ut nihil capiant; si dabit
sonum tuba in ciuitate, ut plebs non terratur: ita etiam
malum aliquod in ciuitate non perpetratur, quod dominus
non faciet. malum hoc loco non peccatum, sed poena
intellegenda est. dupliciter enim appellatur malum: unum quod
homo facit. alterum quod patitur; quod facit. peccatum est;
quod patitur, poena. de poenis ergo loquebatur propheta, cum
hoc diceret. diuina enim prouidentia cuncta moderante et
gubernante ita homo male facit. quod uult. ut male patiatur,
quod non uult. sic autem isti accusant prophetam ista dicentem,
quasi in euangelio non legerint: nonne duo passeres
Tb 2 mqui4 P 3 non] ne b
Wt in P 4 promittit P 5 intellegant (u in a corr.) P 6 apostolus
dicit Y mambres] iambres GTCS iambres et iamnes V 9 ipsorum V
v
11 arida ubera V 12 sej si C speculo P 17 acupe P 18 musoipultl
G 20 non om. P 21 faciet (ex at corr.) P 23 patitur
pena C quod-poena om. CVb 26 ita homo male sqq. P1 fecit C Vb
ut om. P 27 sio] si G
uoluntate patris uestri? ita ergo deus malum facit, quod
non ipsi deo malum est, sed eis. in quos uindicat. itaque
ipse, quantum ad se pertinet, bonum facit. quia omne iustum
bonum est, et iusta est illa uindicta. et ideo non est contrarium,
quod Adimantus obicit dixisse dominum: arbor bona
fructus bonos facit; mala autem arbor malos fructus
facit. quamuis enim malum sit gehenna damnato. iustitia
tamen dei bona est et ipse fructus est ex arbore bona. ille
autem malis peccatorum suorum thesaurizauit sibi iram in
die irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique
secundum opera sua. quamquam duae istae arbores manifestissime
in similitudine duorum hominum positae sint, id est
iusti et iniusti, quia nisi quisque uoluntatem mutauerit, bonum
operari non potest. quod in nostra potestate esse positum alio
loco docet, ubi ait: aut facite arborem bonam et fructum
eius bonum: aut facite arborem malam et fructum
eius malum. illis enim hoc dicit. qui putabant se bona
loqui posse. cum essent mali, hoc est bonos fructus facere,
cum essent arbores malae. sic enim et subiungit: hypocritae,
quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? mala
ergo arbor fructus bonos facere non potest: sed ex mala fieri
bona potest, ut bonos fructus ferat. fuistis enim aliquando
tenebrae, inquit, nunc autem lux in domino. tamquam
si diceret: fuistis aliquando arbores malae et ideo tunc non
poteratis nisi malos fructus facere; nunc autum lux in
domino, id est iam facti arbores bonae date fructus bonos;
PtY sine patris uestri uoluntate GTCSVb 2 uestri/ (s er.) P
7 (Ws) fructgs P1 8 malum om. C dampnato V 9 illa P
10 thesanrizat GTCSVb 12 istae duae TCSb 14 et eniusti (s. I.) P
20 esset b ypocritae P hypochrytae G hipocritae V 21 mali
sitis Tb 23 bona om. C potest bona V 24 inquit apostolus TVb
25 et ideo non poteratis tunc GTeSJô 27 iam] etiam GSVCb et
iam T facti estis b facte V datę C
enim luminis est in omni iustitia et ueritate — probantes
quid sit beneplacitum domino. nam in ipso
euangelii capitulo, si non studio maliuolentiae fureret Adimantus,
potuit aduertere, quomodo dicatur deus malum facere.
ibi enim ait dominus, quod etiam iste commemorauit: omnis
arbor, quae non facit fructus bonos, excidetur et in
ignem mittetur. haec sunt mala, quae deus facit, id est
peccatoribus poenas, quod in ignem mittet arbores, quae in
malitia perseuerantes fieri bonae noluerint, cum hoc ipsis
arboribus malum sit. deus autem, ut saepe dixi, non dat
fructus malos, quia iustitiae fructus est uindicta peccati.
De eo, quod in Esaia propheta scriptum est: ego sum
deus, qui facio pacem et constituo mala. etiam hoc
eadem regula soluitur. non enim reprehendit Adimantus, quod
dixit deus : facio pacem. sed quod dixit: constituo mala.
cum Paulus apostolus haec duo similiter uno in loco etiam
latius tractauerit dicens: uides ergo bonitatem et seueritatem
dei: in eos quidem, qui ceciderunt, seueritatem,
in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate;
alioquin et tu excideris, et illi si non permanserint
in incredulitate, inserentur. potens est enim deus
iterum inserere illos. in hoc sermone apostolico satis
adparet bonitas dei, secundum quam dixit Esaias: ego sum
deus, qui facio pacem, et seueritas, secundum quam dixit:
constituo mala. simul etiam ostendit in nostra potestate
esse, ut uel inseri bonitate ipsius uel excidi seueritate mereamur.
non est ergo Esaiae contrarium euangelium, sicut putat
uel potius putari cupit Adimantus, ubi dominus ait: beati
GTCSVb 5 possetGTGSVb 7 fructuV 11 det P
13 (et 28) isaia (e in i corr. m. 2) G quod scriptum est in ysaia V
14 quia P 15 repręhendit P 17 paulus] om. V 18 lacius C
24 ysaias V 27 excindi P ex/ci//di G eiscindi S 28 est] om. 08
ergo est b yaaiae V
parte debuit agnoscere etiam Esaiam scire filios dei esse
pacificos. quia per eum dixit deus: ego sum. qui facio
pacem. sed cum in alia parte ad male intellegendum oculum
figit, in altera se ipse caecauit. quodsi uellet alius similiter
caecus dicere bonum esse uetus testamentum, ubi dominus
dicit: nolo mortem peccatoris. quantum ut reuertatur
et uiuat. malum esse autem nouum testamentum, ubi dicit
Christus: ite in ignem aeternum. qui praeparatus est
diabolo et angelis eius: nonne in foueam cadens omnes,
qui se sequerentur, indoctos et scripturarum ignaros in inperitiae
caecitatem geminata malitia secum pariter praecipitaret?
qui autem oculo pio legit, et in nouo testamento inuenit, quod
isti accusant in uetere. et in uetere, quod laudant in nouo.
De eo, quod scriptum est in Esaia: et factum est in
eo anno, quo mortuus est Ozias rex: uidi dominum
sedentem in sede altissima; et plena erat domus
gloriae ipsius et in circuitu Seraphim stabant senas
alas habentes, et binis quidem operiebant faciem
ipsius, binis uero pedes. huic loco illud obponit Adimantus,
quod ait apostolus: regi autem saeculorum inuisibili
honor et laus in saecula. in qua quaestione quaerendum
est, quid ei uisum fuerit uel in illa uisione Esaiae binas alas
praetermittere, quibus uolabant Seraphim dicentes: sanctus,
sanctus, sanctus dominus deus sabaoth, uel in apostoli
uerbis non totum dicere. nam ita dixit apostolus: regi autem
saeculorum inuisibili, incorruptibili, soli deo honor
om. V 4 cum ad male intellegendum alia parte V in
om. GSVb 5 flxit GTCSVb excaecauit T 6 dicit deus GTCSVb
8 autem om. C autem esse TVSb dixit V 11 in om. YCb, 8. l. Gl
u a
12 germiii«nte P geminaijti G geminante S V germinante TCb 13 legit
(i eorr. ex e) P 14 et in uetere om. C 15 ysaia C in] om. GTCSVb
16 deum P 18 gloriaę G
Nam multa genera uisionis in scripturis sanctis inueniuntur:
unum secundum oculos corporis; sicut uidit Abraham
tres uiros sub ilice Mambre et Moyses ignem in rubo et
discipuli transfiguratum dominum in monte inter Moysen et
Heliam et cetera huiusmodi. alterum secundum spiritum, quo
imaginamur ea, quae per corpus sentimus; nam et ipsa pars
nostra cum diuinitus adsumitur, multa ei reuelantur non per
8 ibi magnum Y 5 uiuit C 6 responderent V illis P 8 nol.
u
nisset b 11 prophe P se (s. I.) P 13 possint GTCSb dicunt]
si dicunt GTCS Vb 14 calumpniantur CY 16 quij quia C 19 rursus
dicit b .20 corporis P esse (ante uisib.) s. I. P 25 ylice V
manbrę C rubeo b 27 helyam r spiritum om. GCSV
quorl VSb 28 imaginantur C pars ipsa GTCSVb 29 t'il om. GTCSYb
his similia: sicut uidit Petrus discum illum submitti e caelo
cum uariis animalibus. ex hoc genere est etiam istud Esaiae,
quod inperitissime inpii reprehendunt. non enim deum forma
corporea circumterminat, sed quemadmodum figurate. non
proprie multa dicuntur, ita etiam figurate multa monstrantur.
tertium autem genus uisionis est secundum mentis intuitum.
quo intellecta conspicitur ueritas atque sapientia: sine quo
genere illa duo, quae prius exposui, uel infructuosa sunt uel
etiam in errorem mittunt. cum enim ea, quae siue corporeis
sensibus siue illi parti animae. quae corporalium rerum
imagines capit, diuinitus demonstrantur, non solum sentiuntur
his modis sed etiam mente intelleguntur, tunc est perfecta
reuelatio. ex hoc tertio genere est illa uisio, quam commemoraui
dicente apostolo: inuisibilia enim dei a constitutione
mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.
hac uisione ut uideatur deus per pietatem fidei
et per actionem dei morum optimorum corda mundantur. quid
enim profuit Balthasari regi. quod manum scribentem ante
oculos suos in -pariete conspexit? cui uisioni quia non potuit
adiungere mentis aspectum, quaerebat adhuc uidere, quod
uiderat. tali autem acie luminis, qua ista intelleguntur, Danihel
praeditus mente uidit, quod ille uiderat corpore. rursus illa
parte animi, quae imagines corporum capit, uidit somnium
Nabuchodonosor rex: et quoniam non habebat idoneum oculum
mentis ad melius uidendum, quod uiderat, id est ad intellegendum
quod uiderat, ideo ad interpretandum uisum suum
aspectum quaesiuit alienum, eiusdem scilicet Danihelis: cui
4 quod 8. I. m. 2 G 5 figuratae G2 6 propriae G1 8 q<J P couci
t
spiciuntur TCSYb conspiuntur G a4que P 9 expoBui] posui b ye)
. :
eti»™ (del. m. 2) P 10 ea om. C in ea V corporei P corporis GTC
14 uisio illa GTCSVb 17 ut om. GTCSYb uideatur G uidetur
TCSVb per] cum per TCSVb, (s. I. m. 2) G 18 actionem] agniti-
1K
onem GTCSVb 19 balthari P 22 acie praeditus daniel luminis
qua V 24 qua b 25 nabugodonosor C ydoneum V
somnium sibi ut diceretur exegit. Danihel autem reuelante
sancto spiritu. et quid ille uidisset in somnis ea parte uidit,
qua corporum capiuntur imagines. et quid significaret mente
conspexit. non est autem propheta dei ueri et summi, qui
oblata diuinitus uisa uel solo corpore uel etiam illa parte
spiritus uidet, qua corporum capiuntur imagines, et mente
non uidet. sed plerumque in scripturis sic posita inueniuntur,
quemadmodum uisa sunt. non etiam quemadmodum intellecta
sunt. ut mentis uisio, in qua totus fructus est. exercendis
lectoribus seruaretur. sed ex multis, quae aperte sunt scripta,
manifestatur nobis. quomodo illa intellexerint. quae sic in
libris posuerunt. quomodo figurate illis demonstrata sunt. ad
duo enim genera illa uisionis pertinent figuratae demonstrationes;
ad mentis autem. id est ad intellegentiae uisionem
simplex et propria pertinet reuelatio rerum intellectarum atque
certarum. omnia tamen haec genera mirificis et ineffabilibus
distributionibus exhibet atque moderatur sanctus spiritus
summae incommutabilisque sapientiae. sed isti miseri sunt. qui
calumniantur prophetae dicenti. quod deum uiderit. obicientes
apostolicam sententiam, ubi inuisibilem dixit. si enim alter obiciat
huic apostolico uerbo euangelicum uerbum, quoniam dominus
ait: beati mundicordes, quoniam ipsi deum uidebunt,
quomodo respondebunt posse inuisibilem uideri? uerbo enim
premunt inperitos et quatenus inuisibilis deus dictus sit,
etsi cognoscunt, cognosci timent. tanta est pernicies animorum,
qui cum uincere hominem uolunt, ab errore uincuntur.
(in ras.) P sompnium CY ut sibi TCb S spiritu] dei spiritu
GTCSVb sompnis C 5 ueri dei Tb 8 scribturis P 13 fignrate P
n
demonstrata sunt illis V 14 uisiones (es ex is) G pertinet P demonstrationes]
dęmones G V temones S 16 proprie b 18 spiritus sanc- .
tus TCSVb 19 incommutabilisqnę P 20 niderit (rit inras.) P uidit Y
21 enim om. C 22 quoniam] quo GTCVb 23 mundi corde VS
27 couincunt b Exp. contra adimanttl manichetl fol. 112 P Eiplicit liber
mantlum
aurelii augustini adueraus qnęstiones XXvili adimanri amen (mantium
m. 2) fol. 31G Explicit lib' scl augustini contra questiones adimanti CT