The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Augustinus episcopus dilectissimis fratribus ad nostrae
dispensationis curam pertinentibus: salus quae in Christo est
et pax unitatis et caritatis eius sit uobiscum et integer spiritus
uester et anima et corpus in diem domini nostri Iesu
Christi seruetur.
episcopi perparuam epistulae partem in manus nostras
aliquando uenisse eique particulae quod responderim scripsisse
me ad dilectionem uestram. sed cum postea tota et plena
nobis a fratribus qui ibi sunt mitteretur, placuit ei ab exordio
respondere, tamquam praesentes ageremus, quemadmodum
semper scitis nos cum eis agere uoluisse, ut sine studio contentionis,
quid uel ab ipsis uel a nobis dicatur, collata disputatione
omnibus appareret. in multorum enim manibus illam
epistulam esse didicimus, qui etiam multa ex illa memoriter
tenent, aliquid uerum aduersus nos eum dixisse arbitrantes.
sed nunc si legere uoluerint quae respondimus, profecto
intellegent quid sibi abiciendum et quid tenendum sit. neque
enim illa nostra sunt, sicut ipsi possunt considerare, si uelint
sine studio partium iudicare; nam de scripturis sanctis ita
sunt omnia prolata et probata, ut ea negare non possit nisi qui
illarum scripturarum se inimicum esse profitetur. sed de illo
opere nostro uideo quid possint dicere illius tam malae causae
pertinacissimi defensores, me uidelicet absentis epistulae respondisse,
ubi uerba mea ille non audiret quibus continuo
2 salus et cet.) cf. Petil. I 29, 31 extr.
6 cf. Petil. I 1, 1 10 cf. Petil. II 1, 1 0, inscriptio ml
deleta in U aagastinas contra donatistas
utrum apud nos an apud illos. quae utique una est quam
maiores nostri catholicam nominarunt, ut ex ipso nomine
ostenderent quia per totum est; \'secundum totum\' enim xa$\'
sicut dicit apostolus: pro corpore eius, quae est eccles
i a. unde utique manifestum est eum, qui non est in membris
Christi, christianam salutem habere non posse. membra uero
Christi per unitatis caritatem sibi copulantur et per eandem
capiti suo cohaerent, quod est Christus Iesus. totum igitur,
quod annuntiatur de Christo, caput et corpus est. caput est ipse
unigenitus Iesus Christus filius dei uiui, ipsesaluatorcorporis,
qui mortuus est propter delicta nostra et resurrexit
propter iustificationem nostram, corpus eius ecclesia de qua
dicitur: ut exhiberet sibi gloriosam ecclesiam, non
habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi.
inter nos autem et Donatistas quaestio est ubi sit hoc corpus,
id est ubi sit ecclesia. quid ergo facturi sumus? in uerbis
nostris eam quaesituri an in uerbis capitis sui domini nostri
Iesu Christi? puto quod in illius potius uerbis eam quaerere
debemus, qui ueritas est et optime nouit corpus suum; nouit
enim dominus qui sunt eius.
Quae sint autem uerba nostra, in quibus eam quaeri non
oportet, aduertite et uidete etiam ibi quid intersit inter nostra
9 cf. Petil. II 38, 91. Gaud. II 2, 2 12 Col. 1, 24 18 Eph. 5. 28
19 Rom. 4, 25 21 Eph. 5, 27 27 cf. I Ioh. 5, 6 II Tim. 2, 19 077 12 apostolus dicit JIv 22 haiusmodi Hv 23 ubi
-id est om. II 29 sint] si Oml eam] eum 0 .
nolumus. quidquid nobis obicimus inuicem de traditione codicum
diuinorum, de turificatione, de persecutionibus, uerba
nostra sunt. et in talibus quidem nos hunc tenemus modum,
ut uel utraque uera esse deputentur, siue quae a nobis siue
quae ab ipsis dicuntur, uel utraque falsa, uel nostra uera et
sua falsa, uel nostra falsa et sua uera, et in his omnibus
nullum crimen esse orbis christiani, cui nos communicamus,
ostendimus. si enim uera sunt crimina et quae a nobis in
illos et quae ab ipsis in nos dicuntur, faciamus quod ait apostolus:
do nan tes nobis met ipsis sicut et deus in Christo
donauit nobis, ut maligni homines nec illi, qui forte
fuerunt uel sunt apud nos, nec illi, qui uel fuerunt uel sunt
apud illos, impediant concordiam nostram et uinculum pacis,
uno eorum scelere correcto, quod se frustra separauerunt ab
unitate orbis terrarum, cum tales haberent. si autem utraque
falsa sunt, siue quae nos illis siue quae illi nobis. obiciunt
uel de traditione uel de persecutione innocentium, nullam
uideo litis causam, nisi quia est causa ut illi se corrigant,
qui se sine causa separauerunt. quodsi nos uera dicimus, quoniam
gesta quae proferimus et litteris imperatoris, ad quem
tunc et primo scripserunt et postmodum appellauerunt, et totius
orbis communione firmamus, quae autem illi dicunt ideo
falsa esse conuincuntur, quia ipsis temporibus, cum eadem
quaestio uersaretur, optinere causam suam minime potuerunt,
maior in eis apparet sacrilegae animositatis furor et animarum
innocentium persecutio, quam si solo schismatis crimine tenerentur.
et illa quidem tribuant non omnibus sed quibus uoluerint
suorum; schisma tamen crimen est omnium. porro si
11 Eph. 4, 32 21 cf. Creac. III 71, 82 29 crimen est omnium] cf.
Petil. II 8, 20. 82, 73 eitr. H inaicem obicimus llv 5 deputent Onxlll an deputemuв?
cf. credamus Petit. I 21, 23 6 dicitur Oml 7 hiis II (passim)
13 apud nos-uel sunt om. 0 illi om. v 25 obtinere TIv
et falsa quae obiciuntur a nobis, nec sic purgantur a
crimine schismatis; ad quosdam quippe illa pertinere possunt,
non ad uniuersum orbem christianum. quem si contagione
perisse arbitrantur — omitto dicere quam multa sancti bono
pacis etiam cognita mala in hominum congregatione tolerauerint
—, illud dico: isti ostendant quomodo eorum contagione
non perierint, quos sacrilegos incestatores consecratae pudicitiae
feminarum inter se latere siue latuisse uel modo nesciunt
uel aliquando nescierunt. profecto dicturi sunt hoc ipso se
non contaminatos, quod nescierunt. quomodo ergo contaminatus
est orbis, qui adhuc nescit, an uera sint ista quae dicunt?
putemus nobis modo probata, modo demonstrata: quid agimus
de tot gentibus? deseruntur nescientes; ergo deseruntur innocentes
et, cum illud sit nullum crimen illorum, hoc esse
incipit sceleratissimum nostrum. an currere debemus et eos
docere quod scimus? ut quid hoc? si, ut innocentes sint, innocentes
sunt etiam dum nesciunt; non enim mala facta hominum
cognoscendo sed cognitis non consentiendo, de incognitis
autem non temere iudicando innocentiam custodimus.
ac per hoc, ut dixi, innocens est orbis terrarum, qui crimina
quae ab istis in quosdam dicuntur, etiamsi uera dicuntur,
ignorat; ab his autem innocentibus qui se ipsos separauerunt,
eodem ipso crimine separationis et schismatis innocentiam
perdiderunt. et modo nos docent uera se dicere in quosdam,
ut ab eis nos separent, in quos non habent uera quae
dicant.
Hoc enim eis dicit orbis terrarum, quod quidem sermone
breuissimum est, sed robustissimum ueritate: Afri nempe inter
se episcopi confligebant. si finire inter se obortam dissensionem
bono pacis] cf. index s. u. bonus Oml multi 77 sancti om. 77 9 siue] uel v 12 nescit
adhuc Ibnlv dicuntur v 15 nullum 8. I. IItn2 17 si ut] sicut OII
18 malefacta v 20 custodiamus 0 25 dicere ex docere Jlml 27 dicunt
77
qui male contenderent hi, qui bonam causam habebant,
in communione orbis terrarum per unitatis uinculum permanerent,
restabat utique ut episcopi transmarini, qua pars maxima
diffundebatur ecclesiae catholicae, de Afrorum collegarum
dissensionibus iudicarent, illis uidelicet instantibus, qui malae
ordinationis crimen aliis obiciebant. hoc si factum non est,
culpa eorum est a quibus fieri debuit, non orbis terrarum qui
non ad se perlata nesciuit. si autem factum est, quid peccauerunt
ecclesiastici iudices, qui crimina, etiamsi uera et ad se
delata, sibi tamen non probata damnare nullo modo debebant?
numquid eos mali polluere poterant, qui eis manifestari non
poterant? si autem manifestati sunt eis et aliqua uel segnitia
uel coniuentia tales a communione remouere noluerunt et peruerso
iudicio pro eis etiam dixerunt sententias, quid peccauit
orbis terrarum, qui causam illam malos iudices habuisse
nesciuit et eos bene iudicasse credidit, de quibus iudicare
non potuit? sicut enim reorum scelus, si iudices latuit, non
eos utique contaminauit, sic et iudicum scelus, si aliquod fuit,
quia orbem terrarum latuit, eum profecto contaminare non
potuit. his igitur innocentibus innocenter communicamus hodieque
- nescientes, quae tunc acta sint. quapropter etiamsi uera
esse quae in quosdam dicunt hodie didicerimus, nulla causa
est, cur ab innocentibus qui haec nesciunt recedamus et transeamus
ad eos, qui propterea crimine schismatis omnes implicati
sunt, quia id fecerunt quod nos facere suadent, ut non
exemplo apostolorum toleremus malos, sed exemplo haereticorum
deseramus bonos. sed faciamus orbem terrarum, quod fieri
non potest, hodie nobiscum ad liquidum posse cognoscere uera
esse quorundam scelera, quos isti criminantur: numquid ex hoc
innocentior fieri poterit quam erat antequam nosset? sicut
0 6 stantibus 0 crimen malae ordinationis llv
10 ecclesiasti Onil 14 cohibentia 0 conhibentia Tl 17 bene] male ll-v
non credidit llv 20 quia] quid OmJ quod Om2 29 nobis eum llml
haec dico\', sed audiamus: haec dicit dominus\'. sunt certe
libri dominici, quorum auctoritati utrique consentimus, utrique
cedimus, utrique seruimus: ibi quaeramus ecclesiam, ibi discutiamus
causam nostram. hic forte dicturi sunt: \'quid quaeris
in libris quos ignibus tradidisti?\' ad hoc respondeo: cquid
times ne legantur hi libri, si eos ab ignibus custodisti?1 eos
certe ille tradidisse credatur, qui eis lectis non consentire
conuincitur. aut si forte isti libri ita designant traditorem suum,
sicut designauit dominus ludam, legant in eis nominatim et
expresse uel Caecilianum uel ordinatores eius eorundem librorum
futuros fuisse traditores, et si non eos anathemauero,
ipse cum eis iudicer tradidisse. sed neque nos in eis libris
inuenimus Maiorini ordinatores designatos esse traditores, quamuis
haec aliunde recitemus. auferantur ergo illa de medio, quae
aduersus nos inuicem non ex diuinis canonicis libris, sed aliunde
recitamus. quodsi nolunt ut auferantur, uideant quia, et
si utraque uera sunt, nulla fuit causa separationis illorum, ut
eos fugerent quos habebant, et si utraque falsa sunt, nulla fuit
causa separationis illorum, ut eos fugerent quos in nullo
ut dicere coeperamJ cf Petil. III 58, 71 25 cf. Optat. I 15 OII 5 tamen scripsi tam OTlv 10 et ipai uincuntur
ibi v 12 haec haec dicis 0 15 credimus II 18 hi om. II isti v
23 anathematizauero Ov 28 nolint v
nulla fuit causa separationis illorum, quia potius se corrigere
atque in unitate permanere debebant, et si nostra falsa sunt
et illa uera sunt, nulla fuit causa separationis illorum, quia
innocentem orbem terrarum, cui haec demonstrare uel noluerunt
uel non potuerunt, deserere non debebant.
Quaerat fortasse aliquis et dicat mihi: Ccur ergo ista uis
auferri de medio, quando communio tua, etiamsi proferantur,
inuicta est?\' quia nolo humanis documentis, sed diuinis oraculis
sanctam ecclesiam demonstrari. si enim sanctae scripturae
in Africa sola designauerunt ecclesiam et in paucis
Romae Cutzupitanis uel Montensibus et in domo uel patrimonio
unius Hispanae mulieris, quidquid de chartis aliis aliud
proferatur, non tenent ecclesiam nisi Donatistae. si in paucis
Mauris prouinciae Caesariensis eam sancta scriptura determinat,
ad paucis transeundum est. si in paucis Tripolitanis
et Byzacenis et prouincialibus, Maximianistae ad eam peruenerunt.
si in solis orientalibus, inter Arrianos et Eunomianos et
Macedonianos et si qui illic alii sunt requirenda est. quis
autem possit singulas quasque haereses enumerare gentium
singularum? si autem Christi ecclesia canonicarum scripturarum
diuinis et certissimis testimoniis in omnibus gentibus
designata est, quidquid attulerint et undecumque recitauerint
qui dicunt: ecce hic est Christus, ecce illic, audiamus
potius, si oues eius sumus, uocem pastoris nostri dicentis:
nolite credere. illae quippe singulae in multis gentibus ubi
ista est non inueniuntur, haec autem quae ubique est etiam
ubi illae sunt inuenitur. ergo in scripturis sanctis canonicis
eam requiramus.
16 cf. 19, 51. Cresc. IIII 58, 69 24. 26 Matth. 24, 23 Om2v illa] illorum IIv 4 illa] illorum v 12 cutsupitanis
JI 18 quicquid 77 (passim) aliud] aliquid JI 15 Caesar..:
ensis v 18 et macedonianos et eunomianos Jlml 24 eat om. II.
dei filius et corpus eius ecclesia, sponsus et sponsa, duo
in carne una. quicumque de ipso capite a scripturis sanctis
dissentiunt, etiamsi in omnibus locis inueniantur in quibus
ecclesia designata est, non sunt in ecclesia. et rursus quicumque
de ipso capite scripturis sanctis consentiunt et unitati
ecclesiae non communicant, non sunt in ecclesia, quia de
Christi corpore, quod est ecclesia, ab ipsius Christi testificatione
dissentiunt. uerbi gratia qui non credunt Christum in carne uenisse
de uirgine Maria ex semine Dauid, quod apertissime scriptura
dei loquitur, aut non in corpore ipso resurrexisse, in quo
crucifixus et sepultus est, etiamsi per omnes terras inueniantur
per quas est ecclesia, non utique sunt in ecclesia, quia
ipsum caput ecclesiae non tenent, quod est Christus Iesus,
nec in aliqua diuinarum scripturarum obscuritate falluntur,
sed notissimis et apertissimis earum testimoniis contradicunt.
item quicumque credunt quidem quod Iesus Christus, ita ut
dictum est, in carne uenerit et in eadem carne, in qua natus
et passus est, resurrexerit et ipse sit filius dei, deus apud deum
et cum patre unum et incommutabile uerbum patris, per quod
facta sunt omnia, sed tamen ab eius corpore, quod est ecclesia,
ita dissentiunt, ut eorum communio non sit cum toto
quacumque diffunditur, sed in aliqua parte separata inueniatur,
manifestum est eos non esse in catholica ecclesia. quapropter quoniam
cum Donatistis quaestio nobis est non de capite, sed de corpore,
id est non de ipso saluatore Iesu Christo, sed de eius
ecclesia, ipsum caput de quo consentimus ostendat nobis corpus
suum de quo dissentimus, ut per eius uerba iam dissentire
desinamus. ille est autem unigenitus filius et uerbum dei,
et ideo nec prophetae sancti uera loqui potuissent, nisi ab
ipsa ueritate, quod est uerbum dei, manifestaretur eis quod
1 alt. capad O 2 deus 0 3 a] ab IIv 8 eclesia II 17 Christus
leaus IIv 19 reaurrexit O 20 uerbum] unum uerbum 0 24 quoniam]
quia llv 27 ostendant Ilml 30 et ideo 8. I. Ilm2
per prophetas sonuit uerbum dei, deinde per se ipsum, cum
uerbum caro factum est et habitauit in nobis, deinde
per apostolos quos misit ad se praedicandum, ut esset salus
usque ad fines terrae. in his igitur omnibus quaerenda est
ecclesia.
quos uolunt et ad quod uolunt maledici plerumque conuertunt,
multa etiam propter exercendas rationales mentes figurate
atque obscure posita per aenigmatis imaginem uel ambiguitatis
ancipitem sensum fallaci aliquando interpretationi consonare et
conuenire creduntur, hoc etiam praedico atque propono, ut quaeque
aperta et manifesta deligamus; quae si in sanctis scripturis
non inuenirentur, nullo modo esset unde aperirentur clausa et
illustrarentur obscura. uerbi enim gratia uidete, quam facile
sit uel nobis in eos dicere uel illis in nos, quod ait dominus
Pharisaeis: similes estis monumentis dealbatis, quae
a foris apparent hominibus speciosa, intus uero
plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia.
sic et uos aforis quidem apparetis hominibus iusti,
intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
haec siue in illos a nobis siue ab eis in nos dicantur, nisi
prius probetur manifestissimis documentis, qui sint, qui cum
sint iniusti iustos se esse confingant, conuiciante magis leni..
tate quam conuincente ueritate dici quis mediocriter sanus
ignoret? aliter quippe illa dominus in Pharisaeos dicebat tamquam
dominus, id est cognitor cordis et humanorum omnium
secretorum et testis et iudex; nos autem prius debemus inuenire
et ostendere quid arguamus, ne ipsi potius grauissimo
crimine insanae temeritatis arguamur. sane si ante docuerint
cf. Petil. II 72, 161 27 cf. Dan. 13, 42 nf1 10 imagines v ambiguitatem 0
13 diligamns 0 14 clause Oml 17 fariseis 77 . 21 ypocrisi 0
iniquita Ontl 24 esse] ipsos 77 26 fariseos 77 30 argaamas 0
scripturarum uerbis nos reprehendi atque contundi; item si
nos eos tales esse docuerimus, erit similiter in potestate nostra,
quibus dominicis increpationibus iam demonstratos conuictosque
feriamus.
Sic et illa interim seponenda sunt, quae obscure posita
et figurarum uelaminibus inuoluta et secundum nos et secundum
illos possunt interpretari. est quidem acutorum hominum
diiudicare atque discernere, quis ea probabilius interpretetur,
sed nolumus in has ingeniorum contentiones in ea causa, quae
populos tenet, nostram disputationem committere. nulli nostrum
dubium est per arcam Noe salua rerum gestarum fide, ut
deletis peccatoribus domus iusti a diluuio liberaretur, etiam
ecclesiam fuisse figuratam; quae forte humani ingenii coniectura
uideretur, nisi Petrus apostolus hoc in epistula sua
diceret. sed quod ille ibi non dixit, si quis nostrum dicat,
propterea cuncta animalium genera ibi fuisse, quia in omnibus
gentibus futura praenuntiabatur ecclesia, fortasse Donatistis
aliud uideatur et aliter hoc interpretari uelint. similiter et ipsi
aliquid obscure uel ambigue positum si pro sua sententia
interpretentur, si nobis pateat aliud inde dicere quod pro nobis
sonat, quis erit finis? nam quidam eorum episcopus cum hic
apud Hipponem, sicut audiuimus, sermonem in populo faceret,
dixit eandem arcam Noe ideo bituminatam intrinsecus, ne aquam
emitteret suam, ideo etiam extrinsecus, ne admitteret alienam.
ad hoc utique ualere uoluit hanc interpretationem, ne baptismus
uel extra ecclesiam posse exire credatur uel qui
extra datus fuerit acceptetur. uisus est aliquid dicere et
OmfJ ita Omlllv 3 nostra om. II 8 cautorum 0 10 quae
populos] quam populus II 15 hoc Petrus apostolus IJv epistola 0
(pauim) 19 hoc a.
Nempe scriptum est in libro Iudicum: et dixit Gedeon
ad dominum: quoniam tu saluum facies Israhel in
manu mea quemadmodum locutus es, ecce ego pono
uellus lanae in area, et si factus fuerit ros in uellere,
in omnem uero terram siccitas, sciam quoniam
saluum facis in manu mea Israhel sicut locutus
es. et factum est sic. et diluculo uigilauit Gedeon
in crastinum et expressit uellus, et decucurrit
Cor. 18, 7 22 Iud. 6, 36-40 4 emittit (e in ras. 2 litt.) JI 9 signi significaret Oml 10 absorde 77
multo om. 0 13 poste te II 14 pr. in om. v 15 area bituminata.o
18 alt. et om. Ov 21 ecclesiam 0 23 israel 0 (saepe) 24 quemadmodum
8. ras. 2 litt. Hm2 (ju,it fort. sicut ut lin. 27; ov tporcov Gr.)
ad dominum: non irascatur furor tuus in me, domine,
et loquar adhuc semel et temptabo adhuc
semel in uellere: fiat siccitas in uellere tantum,
in omnem autem terram fiat ros. et fecit deus sic
in nocte illa, et facta est siccitas in uellere tantum,
super omnem autem terram ros. non uideo quid
hic aliud figuratum et praenuntiatum sit, nisi ut aream intellegamus
orbem terrarum, locum autem uelleris populum Israhel.
nouimus enim illam quondam gentem diuini sacramenti gratia
tamquam caelesti rore perfusam, cuius muneris per omnes in
circuitu gentes, quia eo carebant, tamquam siccitas fuit. erat
autem apud illum populum hoc munus in uellere, hoc est in
uelamine et quasi nube secreti, quia nondum fuerat reuelatum.
nunc autem uidemus orbem terrarum iam reuelato rore saginari
per euangelium domini nostri Iesu Christi, quod tunc in
illo tegmine figurabatur, illam uero gentem amisso sacerdotio
quod habebat, quia in scripturis non intellegit Christum, tamquam
in sicco uellere remansisse. nec in talibus tamen rerum
figuris, quamuis non uideam quid hic aliud possit intellegi, uolo
quaeramus ecclesiam. prorsus quae alicuius uel talis interpretationis
indigent interim seponamus, non quia falsa sunt, quae
hoc modo de talibus tamquam inuolucris interpretando soluuntur,
sed quia uel interpretem quaerunt, nolo in eis nostra
ingenia comparentur, sed aperta ueritas clamet luceat, in obturatas
aures irrumpat, dissimulantium oculos feriat — nemo in
eius latebris quaerat falsae suae sententiae locum —, omnem
conatum contradicendi confundat, omnem frontem impudentiae
elidat.
(ea mala) faciem dissimulantium feriunt Jlml intelligamus OJI (passim) 10 quandam 0
12 tanquam II mg. ml fuit] erat IIv 13 alt. hoc] id II" id—uelamine
8. I. IIm2 14 nube «Cftpst nubes 0 in nube IIv 15 reuelato
t. I. JIm2 16 euuangeliurn II f passim) 19 tamen in talibus Jlml
21 alicuius uel talis in ras. JIm2 23 interpretanda 0 25 clamet et II
27 eis Ov 28 impudentiae scripsi, cf. Cresc. II 28, 35 impudentis codd. 9
iuraui, dicit dominus, propter quod fecisti uerbum
hoc et non pepercistifilio tuo amantiseimo propter
me, nisi benedicens benedicam te et implendo implebo
semen tuum tamquam stellas caeli et tamquam
harenam quae secus oram maris est, et here ditate possidebit semen tuum
ciuitates aduersariorum,
etbenedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
quia obaudisti uocem meam. quid ad haec dicitis? an
Iudaeorum nobiscum peruersitate contenditis, ut dicatis in solo
populo nato ex carne Abrahae intellegendum semen Abrahae?
sed Iudaei Paulum apostolum non legunt in synagogis suis,
quem uos legitis in conuenticulis uestris. quid ergo dicat
apostolus audiamus — quaerimus enim iam quemadmodum
intellegendum sit semen Abrahae —: fratres, inquit, secundum
hominem dico. tamen hominis confirmatum
testamentum nemo irritum facit aut superordinat.
Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius.
non dicit et seminibus\' tamquam in multis, sed
tamquam in uno \'et semini tuo\', quod est Christus.
ecce in quo semine benedicuntur omnes gentes, ecce testamentum
dei, aperite aures: hominis, inquit, confirmatum
testamentum nemo irritum facit aut superordinat.
quare uos irritum facitis testamentum dei dicendo nec in omnibus
gentibus esse completum et perisse iam de gentibus in quibus
erat semen Abrahae? quare superordinatis dicendo in nullis
terris heredem permanere Christum, nisi ubi potuerit coheredem
habere Donatum? non inuidemus alicui. legite nobis hoc
15 Gal. 3, 15-16Ou memet Uv 5 alt. tanquam in ras. Ilm2 6 arenam
Ov ora 0 7 aduersariorum in ras. JIm2 (ex aduersorumf)
9 adhuc 0 11 abraae utroque loco II 12 legunti Oml 13 dicit
0 19 tamquam] quasi II 20 est Christus om. Oml 23 irritum
(ir ita rfłs.) II 26 abraae II (passim sine h) 27 eredem Oml permanere
a. l. JIm2 potuit Ov 28 aliqui Oml
litteris. legite et credimus, sicut nos uobis legimus et
de Genesi et de apostolo, quia in semine Abrahae, quod est
Christus, benedicuntur omnes gentes.
Audite hoc idem testamentum ad Isaac etiam filium
Abrahae: facta est autem fames supra terram praeter
famem quae ante facta est in tempore Abraham.
abiit autem Isaac ad Abimelech regem Philistinorum
in Gerara. et apparuit illi dominus et dixit:
noli descendere in Aegyptum, habita autem in terra
quam tibi dixero, et habita in terra hac, et ero
tecum et benedicam te. tibi enim et semini tuo
dabo omnem terram hanc et statuam ius iurandum
meum quod iuraui Abraham patri tuo et ampliabo
semen tuum tamquam stellas caeli et dabo tibi
et semini tuo omnem terram hanc, et benedicentur
in semine tuo omnes gentes terrae, pro his quae
obaudiuit Abraham pater tuus uocem meam et
seruauit praecepta mea et iustitias meas et legitima
mea. respondete ad ista. semen quippe Abraham hoc
idem semen est et Isaac, quod est Christus. quomodo enim
uenerit Christus ex tribu Iuda in carne per uirginem, quis
quoquo modo christianus ignorat?
Audite hoc idem testamentum ad Iacob: et exiit lacob
a puteo iurationis et profectus est in Charram. et
deuenit in locum et dormiuit in loco illo, quoniam
solis occasus erat. et sumps it lapidem ex lapidibits
loci et posuit ad caput suum et dormiuit in loco
illo. et uisum uidit; et ecce scala stabilita super
terram, cuius caput pertingebat ad caelum, et
IIv et Uulg. 7 Abrahae v 8 filistinorum II 9 illi] ei H
et Uulg. 14 meum] mecum
Legite nobis de scripturis canonicis eos tradidisse diuinos
codices, quos nominatim accusatis. legite tam aperta quam
sunt ista, quae uobis de Genesi legimus. non a uobis quaerimus
quid lapis ille significet, quem Iacob sibi ad caput posuit
cum dormiret, quid scala stabilita super terram, cuius caput
pertingebat ad caelum, quid angeli dei ascendentes et descendentes
per illam. requirant ista prudentiores atque doctiores
et in populo pacato eloquantur, ubi non obstrepat improba
contradictio, de obscuritate sacramenti et aenigmate lectionis
armans impudentiam suam. non desunt corda fidelium, quae
commemoret dominus ex euangelio, ubi ait, cum uidisset
om. II super eam s. I. II 5 eam om. II 7 affiricum 77
13 deus IIv 14 derelinquam in ras. IIm2 17 nonj nono Oml 24 dcscendentes
et ascendentes II 27 contraditio Oml 29 commemorat
Om2 cum a. I. Hm2 uidisset in ras. Hm2 Israheliten scripni
israhelite 0 iarahelitam 77
ipse dictus est Israhel; non desunt ergo quos inde ipse commemoret
dominus. ibi quippe ait: uidebitis caelum apertum
et angelos dei ascendentes et descendentes
super filium hominis, id est super semen Abrahae in
quo benedicuntur omnes gentes. sed haec non inculco recusantibus.
ecce quod audite: erit semen tuum sicut harena
terrae et multiplicabitur supra mare et in africum
et in aquilonem et in orientem; et benedicentur in
omnes tribus terrae et in semine tuo. date mihi 10
hanc ecclesiam, si apud uos est. ostendite uos communicare
omnibus gentibus, quas iam uidemus in hoc semine benedici.
date hanc aut furore deposito accipite non a me, sed ab illo
ipso in quo benedicuntur omnes gentes. haec de primo legis
libro commemorasse suffecerit; plura innotescent sine impia
contentione et cum pia dilectione legentibus.
sunt testimonia ecclesiae per omnes gentes toto terrarum orbe
diffusae! unde pauca commemorabo, plura relinquens otio diligentiae
cum dei timore legentibus. accipiamus per os Esaiae
sancti diuina responsa et eius ora tamquam dei oracula sciscitemur.
sileant humanarum contentionum animosa et perniciosa
certamina. inclinemus aurem uerbo dei, dicat Esaias ubi
ecclesiam sanctam deo reuelante praeuiderit, ut in uerbis
futura dicentis iam nunc praesentia uideamus: repleta est,
inquit, uniuersa terra, ut cognoscant dominum, ut
aqua multa operiat mare. et erit in illa die radix
Iesseet quiexurget principium habere in nationes,
in eum gentes sperabunt. radicem Iesse Christum esse
ex semine Dauid secundum carnem natum nullus quoquo modo
in ras. UmS scalas (as in ras.) IIm2 2 ipse 8. I. Hm2
dictus in ras. llm2 alt. ipse om. II commemorat 0m2 4 descentea 0
5 abraam II 7 arena Omlv 8 affricam Ilml, affricum llm2 14 libro
legis II 20 isaiae Ov (passim per i) 26 cognoscat v 28 eianrget IIfJ
qui hoc testimonio in litteris suis utitur. item dicit:
germinabit et florescet Israhel et replebitur orbis
terrarum fructu eius. Israhel nempe filius fuit Isaac,
nepos Abraham, cui promissum est quod in semine eius benedicerentur
omnes gentes, quod semen Christum interpretatur
apostolus. uenit autem Christus ex semine Abraham per Isaac
et per Israhel et deinceps, sicut generationes ad ortum Christi
pertinentes euangelista contexit qui ergo uult contra disputare,
contradicat euangelio, neget ex semine Israhel uenisse Christum,
ut possit negare quod Esaias dicit: germinabit et
florescet Israhel et replebitur orbis terrarum
fructu eius. item dicit: ego deus primus et in his
quae aduenient ego sum. uiderunt gentes et timuerunt
fines terrae. hoc est quod alibi scriptura dicit:
primus et nouissimus, ut sit A et Q, quae sunt litterae
in signo Christi omnibus notae. pro eo enim, quod ibi est
nouissimus, hic positum est: et in his quae aduenient
ego sum. huic ergo manifestationi contradicunt qui nolunt
credere, immo qui nolunt iam uidere compleri quod sequitur:
uiderunt gentes et timuerunt fines terrae. item
paulo post: Iacob puer meus, suscipiam illum. Israhel
electus, suscepit eum anima mea. dedi spiritum
meum in illum: iudicium gentibus proferet.
non clamabit neque cessabit neque audietur foris
uox eius. harundinem quassatam non confringet et
linum fumigans non extinguet, sed cum ueritate
proferet iudicium. refulgebit et non confringetur,
donec ponat in terra iudicium, et in nomine eius
4:1, 4-5 16 Apoc. 22, 13 22 Esai. 42, 1-4 in TlU. Ilm2 8 pertinentes christi Jlml 9 euuangelista
77 (passim) 15 fines terrae in mg. 77 dicit scriptura 77
16 alta II CD 077 17 eo 8. 1. 77 20 compleri uidere 77ml 27 post
sed ras. (iudiciQ?) in II 28 iudicium in tng. 77 confundetur 77
et in euangelio positum est. qui audet contradicat, qui
autem non audet speret in eum cum gentibus et ab unitate
gentium in eum sperantium non recedat aut si recesserat
redeat, ne pereat.
Item dicit Esaias: et nunc sic dicit dominus, qui
finxit me in utero seruum sibi, ut congregem Iacob
et Israhel ad eum. appropinquabo illum et honorabor
coram domino et deus meus erit mihi uirtus.
et dixit mihi: maximum tibi erit hoc, uocari te
puerum meum, ut constituas tribus Iacob et prolem
Israhel conuertas. et posui te in testamentum
generis, in lucem gentium, ut sis salus usque
ad fines terrae. et paulo post: sic dicit, inquit, dominus
Israhel: tempore aptissimo exaudiui te
et in die salutis adiuui te. certe ista uerba cum
commemorasset apostolus Paulus, non nisi in christianis
ostendit impleri. conexuit enim dicens: ecce nunc tempus
acceptabile, ecce nunc dies salutis. audiamus
ergo quid Esaias adiungat: dedi te, inquit, in testamentum
gentium, ut incolas terram et possideas
hereditatem deserti. et interpositis deinde conectit et
dicit: ecce isti a longinquo uenient, hi autem ab
aquilone et mari, alii autem ex terra Persarum.
exulta, caelum, et in laetitia esto terra. emittant
montes iocunditatem, quoniam misertus est deus
populi sui et humiles populi sui allocutus est.
dixit autem Sion: dereliquit me dominus et deus
oblitus est mei. numquid capiet obliuio mulierem
filii sui uel potest fieri ut non misereatur foetus
18 II Cor. 6, 2 20 Esai. 49, 8 28 Esai. 49, 12-17 0 8 honorabo 0 11 constituat Oml iacob
in ras. II 18 connexuit 0JIm2v 20 et dedi II, cf. p. 251, 3 22 connectit
v 26 iucanditatem v 30 uel] ut Oml
me tamen tui nullo modo obliuio capiet, dicit
dominus. ecce super manus meas descripsi muros
tuos, in conspectu etiam meo es in perpetuum et
breui aedificaberis ab his a quibus euersa es. cum
igitur per apostolicam uocem non sinamur hoc de populo Iudaeorum*
Iudaeorum, sed de christianorum intellegere, quid intellecturi
sumus in eo, quod ait hoc loco Esaias: et breui aedificaberis
ab his a quibus euersa es, nisi reges terrae, qui
primo persequebantur ecclesiam, post adiuturos eam tanto
ante praedictum? sed quia multi eorum in suis iniquitatibus
morituri erant, adiungit et dicit: et qui desolauerunt te
discedent a te. deinde quia omnes gentes adiungerentur
ecclesiae, sequitur et dicit: circumspice ubique oculis
tuis et uide uniuersos. uiuo ego, dicit dominus.
omnes hos indues te et dispones eos ut ornamentum
nouae nuptae, quoniam quae deserta fuerunt
in te et corrupta et /lilapsa, nunc in maxima artura
erunt per eos qui commorantur istic; longe a
te efficiantur qui te transuorabant. dicent enim
in aures tuas filii tui quos amiseras: angustia
nobis est in isto loco; facito itaque nobis etiam
nunc locum in quo commoremur. tu uero dices in
corde tuo: quis generauit mihi istos, cum sciam
esse me sine filiis et uiduam? quis ergo istos educauit
mihi? ego enim derelicta fui sola, hi autem
mihi ubi erant? sic dicit dominus: ecce tollam
innationes manus meas et in insulas signum meum
et adducam filios tuos in sinu; filias etiam tuas
superuraeros portabunt, et erunt reges educatores
bis Otnl 3 tuos maros 0Jlm2v 10 eam] ecclesiam per
comp. 0 13 discedunt
Sed ad manifestiora ueniamus. certe sacratissimas nuptias
in scripturis nouimus sponsum et sponsam Christum et ecclesiam.
utrumque scribit Esaias, ne forte in eorum aliquo erremus,
quod cui acciderit utrumque amittit, quia de hoc coniugio
in sacramento dictum est, sicut testatur apostolus:
erunt duo in carne una. sic ergo prior ipse describitur.
53, 1 15 Esai. 52, 9-10 29 Eph. 5, 31 3 eligent 0 8 matura 0 10 hoc autem II brahio O 14 auditni.*
II brahium 0 16 ierusalem OII (passim) 19 natioonea 77
20 ultima v intima 011 21 sordus JI ut his v 22 niai-Ioquatur
om. Ov 24 manifestatiora JZ 26 descripsit J7 describit v 27 ammittit
Oml 29 ipse prior ipse discribitur II
Iudaei, ne longum sit omnia commemorare, hoc paululum
aduertite: peccata, inquit, eorum ipse portabit; ideo
(ipse) hereditate possidebit multos et fortium partietur
spolia. propter quod tradita est in mortem
anima eius et inter iniquos deputatus est et ipse
peccata multorum sustinuit et propter iniquitates
nostras traditus est. haec de domino nostro Iesu Christo
tanto ante praedicta et prophetata fatemini. hic ergo sponsus
ut quid traditus est ad mortem, ut quid inter iniquos deputatus
est? tanta humilitate celsitudinis suae quid egit, quid
adquisiuit? quis ita surdus est ut haec non audiat, quis ita
obtunsus ut non intellegat, quis ita caecus ut non uideat?
ideo, inquit, ipse hereditate possidebit multos et
fortium partietur spolia. propter quod tradita est
in mortem anima eius et inter iniquos deputatus
est quid est, haeretici, quod de paucitate gloriamini, si propterea
dominus noster Iesus Christus traditus est ad mortem,
ut hereditate multos possideret? et qui sunt hi multi uel
quam late occupant terram? quae sequuntur audiamus.
Praenuntiato sponso et expresso procedat et sponsa in
uerbis Esaiae. legamus eam in ueritate paginarum sanctarum
et agnoscamus in orbe terrarum. hoc testimonium de sancta
ecclesia praedictum etiam Paulus apostolus posuit; non est
quo fugiat contentiosa tergiuersatio haereticorum: laetare,
sterilis, inquit, quae non paris, erumpe et exclama
quae non parturis, quoniam multi filii desertae
magis quam eius quae habet uirum. ubi est,
Ov 2 memorare Ilv 3 et peccata 1lo 4 ipse add.
Engelbrecht, cf. lin. 14 et p. 252, 2 posidebit
Unde autem multos filios esset habitura, consequenter adiungit
et ait: dixit enim dominus: dilata locum tabernaculi
tui et aularum tuarum, fige - noli parcere -,
longos fac funiculos tuos et palos tuos confirma.
adhuc in dextram et in sinistram extende. et semen
tuum gentes possidebit et ciuitates desertas inhabitabis.
ne timeas, quoniam praeualebis, neque
Otnl 8 cODstitutam (am in ras. m2) II 11 quomo Oml
21 magis-uirum om. II 25 deus 0 26 (pelles) aularum tuarum
Lou. cum Uulg. 27 palos] clauoa II 28 dexteram II alt. in om. II
aeternam obliuisceris, ignominiae uiduitatis tuae
non eris memor. quoniam ego dominus qui facio
te, dominus nomen illi, et qui liberauit te deus
Israhel uniuersae terrae uocabitur. ecce quo usque
iussa est extendere funiculos, donec deus eius Israhel uniuersae
terrae uocetur. de illa quippe et ei dicitur alio loco per
eundem prophetam: propter Sion non tacebo et propter
Hierusalem non quiescam, donec prodeat sicut
lux iustitia mea. saluatio autem mea sicut facula
ardebit et uidebunt omnes gentes iustitiam tuam
et reges honorem tuum. et uocabit te nomine tuo
nouo quod dominus uocabit illud, et eris corona
pulchritudinis in conspectu domini et diadema
regni in manu dei tui, et iam non uocaberis derelicta
et terra tua non uocabitur deserta. tu enim
uocaberis uoluntas mea et terra tua orbis terrarum.
quid dici manifestius adhuc exigendum est? ecce ex uno propheta
quam multa, quam clara! et tamen resistitur et contradicitur
non cuiquam homini, sed spiritui dei et euidentissimae
ueritati, et tamen ab eis, qui nomine christiano gloriari uolunt,
gloriae Christi ipsius inuidetur, ne ista, quae tanto ante de
illo praenuntiata sunt, credantur inpleri, cum iam non praenuntiantur,
sed ostenduntur uidentur tenentur. iam uero si de
omnibus prophetis ecclesiae praesignatae, quam sicut legimus
cernimus, testimonia colligere in hanc unam epistulam uelim,
uereor, ne ipse uidear iudicare pauca esse quae tam multa
sunt, ut ex isto solo Esaia si omnia congregare uellem, modum
debiti sermonis excederem.
8. I. IIm2 3 non I non II 4 deus] dfis II 5 tfri 72
12 pr. et om. 0 nomini II 13 quod om. 0 uocabit Engelbrecht
uocanit OIIv 22 de illo s. I. IIm2 23 post sunt eras. de illo in II
25 eignatae II 26 unam om. 77 epistolam 011 28 isaie 0
et nunc iam compleri cum magno gaudio uideamus. et
prius illud ipsum, quod Petilianus in epistula sua quo ore
posuerit nescio, audiant et indicent: dominus dixit ad me:
filius meus es tu, ego hodie genui te. postula a me et
dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem
tuam fines terrae. quis enim christianus umquam dubitauit
Quis tam deuius et absurdus est a diuinis eloquiis, qui
non ipsum euangelium recognoscat, dum cantatur ille psalmus
ubi scriptum est: foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt
omnia ossa mea. ipsi uero considerauerunt
et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta
mea et super uestimentum meum miserunt
sortem, quando etiam cum hoc factum euangelista narraret,
huius testimonii memor fuit? quid autem huius crucis pretio,
quid tantae celsitudinis tanta humilitate, quid illo innocentissimo
et diuino sanguine comparatum est nisi quod illic in
consequentibus dicitur: commemorabuntur et conuertentur
ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt
in conspectu eius uniuersae patriae gentium,
quoniam domini est regnum et ipse dominabitur
gentium? nonne apostolus de praedicatoribus noui
21, 17-19. Ioh. 19, 24 24 Pe. 21, 28—29 add. ergo JIv 5 es tu] est 0 postola 77 pete Petil. 7 fines]
terminos Petii. 8 pdictum, nota -e s. ct 0 (fort. uoluit praedieatam)
14 absordns 77 -eloquiis (s eras.) 0 15 cam Ov 16 pedes meos
v, cf. Petii. II 8, 19. Cresc. III 64, 72 22 ante tanta eras. quid.. JI
24 commorabuntnr 77 26 gent*»» Oml
exiit sonus eorum et in fines orbis terrae
uerba eorum? de quo alio nisi de Christo intellegitur:
deus deorum dominus locutus est et uocauit terram
a solis ortu usque ad occasum. ex Sion species
decoris eius? cuius nisi Christi uox est: dormiui conturbatus?
et unde conturbatus, sequitur et dicit: filii
hominum, dentes eorum arma et sagittae et lingua
eorum machaera acuta. quorum nisi eorum qui clamauerunt:
crucifige crucifige? ut quid hoc totum? cui bono,
cui lucro? audi quid sequatur: exaltare super caelos,
deus, et super omnem terram gloria tua. ecce habes
Christum in passione dormisse et resurrectione super caelos
ascendisse. et unde gloria eius super omnem terram, nisi quia
ecclesia eius per omnem terram? in his duabus sententiis
breuissimis uos, haeretici, totum quod inter nos agitur interrogo.
exaltare, inquit, super caelos, deus, et super
omnem terram gloria tua: cur dominum Christum exaltatum
super caelos praedicatis et eius gloriae super omnem
terram non communicatis?
Psalmus septuagesimus et primus \'in Salomonem\' titulatur.
sed quia ita dicta sunt, quae in illum regem temporalem
et postea grauiter peccantem conuenire non possunt, etiam
contra ipsos Iudaeos de Christo esse praedicta inuictissime
defenduntur. nullus autem hoc christianus negat; talia enim
dicta sunt, de quibus dubitari non possit quod ad Christum
pertineant. ibi etiam dicuntur haec, ubi agnoscatur ecclesia
toto orbe diffusa omnibus etiam regibus Christo subiugatis:
et dominabitur, inquit, a mari usque ad mare et a
flumine usque ad terminos orbis terrae, a flumine
23, 21 11. 17 Pe. 56, 6 28 cf. De ciu. dei 17, 8 29 Ps. 71, 8 v, cf. Petil. II 14, 33. 43, 102 5 ex sjon 0 exion 77
8 sagitta 77 19 terram omnem 77 21 et om. 77r salemonem 77
25 de (s. I.) hoc IJm2
de caelo manifestauit. deinde sequitur: coram illo decident
Aethiopes et inimici eius terram lingent
reges Tharsis et insulae munera offerent, reges
Arabum et Saba dona adducent. et adorabunt eum
omnes reges terrae, omnes gentes seruient ei. et
paulo post: et benedicentur in eo omnes tribus terrae,
omnes gentes magnificabunt eum. benedictus
dominus deus Israhel, qui fecit mirabilia solus,
et benedictum nomen gloriae eius in aeternum et
in saeculum saeculi, et replebitur gloria eius
omnis terra. fiat, fiat. ite nunc, Donatistae, et clamate:
non fiat, non fiat. uicit uos dei uerbum dicens: fiat, fiat.
ecce manifestata est in psalmis ecclesia toto orbe diffusa,
super quam requiescit gloria regis eius. unde et ipsa regina
est sponsa eius, de qua ei dicitur in quadragesimo quarto
psalmo: adstitit regina a dextris tuis in uestitu
deaurato, circumamicta uarietate, et ad eam
ipsam exhortandam continuo diuinus sermo dirigitur: audi,
filia, et uide et inclina aurem tuam et obliuiscere
populum tuum et domum patris tui, quoniam concupiuit
rex speciem tuam, quia ipse est deus tuus.
adtendite, unde coeperit alloqui sponsam Christi diuina prophetia:
audi, inquit, filia, et uide. uos autem nec audire
uultis haec praedicta nec uidere completa, et tamen et auditis
et uidetis inuiti. audite ergo quid paulo post ei dicitur, audite
hoc ex pagina diuina quomodo praenuntietur et uidete in omni
terra quomodo compleatur: pro patribus tuis, inquit, nati
sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem
terram. quam multa praeteream de hac re testimonia
17 Ps. 44, 10 19 Pa. 44, 11-12 28 Ps. 44, 17 uel lingunt 0 6 terrae om. Ov, cf. Grese. III 64, 72 10 et
in eaeculum saeculi om. Hml et Uulgata 14 manifesta OIIm2 24 fili
Oml 25 audistis et uidistis II 26 inuitis Oml
epistulam nolo cui responderi flagito.
ex lege et prophetis et psalmis de Christi ecclesia quae toto
orbe diffunditur, cui malunt repugnare peruersi quam communicare
correcti? quid, inquam, dicturi sunt? utrum haec falsa
esse an obscura? sed falsa esse non audent dicere; premuntur
enim mole tantae auctoritatis. haec ergo cum uera esse fateantur,
impleri non posse contendunt; quasi aliud sit prophetiam crimine
falsitatis arguere quam dicere quae praenuntiauit non posse compleri;
hoc est enim dicere non esse prophetiam, sed potius pseudoprophetiam.
et cum quaeris ab eis, cur haec impleri non possint,
respondent: quia homines nolunt. cum arbitrio quippe libero.
inquiunt, homo creatus est, et si unit credit in Christum, si
non uult non credit; si uult perseuerat in eo quod credit, si
non uult non perseuerat. et ideo cum coepisset per orbem terrarum
crescere ecclesia, noluerunt homines perseuerare et defecit
ex omnibus gentibus Christiana religio excepta parte Donati.
pateant, audiamus hinc et ipsius uerbi uocem ore propriae
carnis expressam. certe cum post resurrectionem praeberet se
etiam contrectandum atque palpandum manibus dubitantium
discipulorum et cum accepisset coram illis et manducasset
quod ei porrexerant, dixit eis: isti sunt sermones quos
locutus sum ad uos cum adhuc essem uobiscum,
quia oportebat adimpleri omnia scripta in lege
Moysi et prophetis et psalmis de me. de quo autem
nisi de illo scripta sunt, quae nos quoque commemorauimus
ex lege et prophetis et psalmis, sicut per singula demonstraui?
cum ergo ipse dicat qui ueritas est: oportebat adimpleri
omnia, quomodo isti negant, nisi quia ueritati inimici sunt?
si autem obscura esse adhuc dicunt, et hinc ipsum caput
audiamus uerissimum demonstratorem corporis sui. cum enim
dixisset: quia oportebat adimpleri omnia scripta
in lege Moysi et prophetis et psalmis de me, tamquam
quaereremus, utrum in eo quod dixit (de me\' illic
intellegenda esset ecclesia propter id quod scriptum est:
erunt duo in carne una, ut non solum de capite, uerum
etiam de corpore certa diuina oracula teneremus, sequitur euangelista
et dicit: tunc aperuit illis sensum, ut intellege.
rent s scripturas, et dixit illis: quoniam sic scriptum
. est et sic oportebat Christum pati et resurgere a
mortuis tertia die. hic ipsum caput ostenditur, quod etiam
24, 45-46 om. Oml noluisset] uoluisset v 2 noluisset] uoluisset Hv
3 quia] add. et Hf) 10 isti-quos in ras. Jlm2 17 quia s. l. Hm2
inimi Om] sunt inimici Hml 18 hunc Ilml 20 quae scripta sunt Ilml,
cf. p. 260, 9 21 Moysi
Dicant ea testimonia, quae posui de lege et prophetis
et psalmis, obscura esse et figurate dicta etiam aliter posse
intellegi — quamquam et in eis egerim, quantum potui, ut nec
hoc audeant dicere —, sed ecce dicant: numquid et hoc obscure
dictum aut aenigmatis uelamento inumbratum est, quod ipse
Christus dixit: quia sic scriptum est et sic oportebat
Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari
in nomine eius paenitentiam et remissionem
peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab
Hierusalem? si obscurum est: dormiui conturbatus,
numquid obscurum est: quia oportebat Christum pati?
si obscurum est: exaltare super caelos, deus, numquid
obscurum est: et resurgere tertia die? item si obscurum
est: super omnem terram gloria tua, numquid obscurum
est: et praedicari in nomine eius paenitentiam
et remissionem peccatorum per omnes gentes? si
obscurum est: deus deorum dominus locutus est et
uocauit terram a solis ortu usque ad occasum,
numquid obscurum est: praedicari in nomine eius paenitentiam
et remissionem peccatorum per omnes
gentes? sic enim terra uocata est a solis ortu usque ad
occasum, quemadmodum ipse ait: non ueni uocare iustos,
22 ibid. 25 Ps. 49, 1 30 Matth. 9, 13 OJIv (passim) 7 eam] etiam 0 meis Jlrng. ml
12 pr. hoc
Hic iam quisquis dixerit Hierusalem non illam uisibilem
ciuitatem intellegendam, sed figurate positam, ut
0 9 impleri v 24 suos s. I. Um2
31 spiritualiter IIv.
terris peregrina, potest dicere etiam illud figurate dictum:
quia oportebat Christum pati et resurgere tertia
die, quod quisquis dixerit nec quoquo modo christianus habendus
est. sicut ergo illud proprie positum est, ita et quod
adiunctum est de omnium gentium ecclesia incipiente ab
Hierusalem. exposuit enim dominus haec de se dicta esse in lege
et prophetis et psalmis, et utique ipsa expositio non potuit
esse figurata; alioquin non esset expositio. deinde cum Hierusalem
figurate posita et spiritaliter intellecta uniuersam ecclesiam
significet, quomodo uniuersa ecclesia incipit ab uniuersa
ecclesia, tamquam Hierusalem incipiat ab Hierusalem? manifestum
est ergo proprie positum de illa ciuitate, unde etiam
coepisse probatur ecclesia, etiam atque etiam ipso manifestante
et nullam insidiarum latebram calliditati haereticae relinquente.
sic enim sequitur et dicit: et uos testes horum, et ego
mitto promissionem meam super uos; uos autem
sedete in ciuitate, quoad usque induamini uirtute
ex alto. in qua utique ciuitate sedere eos iussit, quoad usque
induerentur uirtute ex alto, id est sancto spiritu, quem se
missurum esse promiserat, ab ea ciuitate coepturam praedixit
ecclesiam. si autem non eam putant esse Hierusalem, audiant
quod sequitur: produxit autem illos usque Bethaniam,
et leuauit manus suas et benedixit illos. et factum
est, cum benedixisset illos, discessit ab eis. et
ipsireuersi sunt cum gaudio magno in Hierusalem,
et fuerunt semper in templo laudantes deum. ecce
ubi ostenditur illa ciuitas in qua eos sedere iussit, donec
induerentur uirtute ex alto.
om. (J 10 spiritualiter JIv 12 incipiat] incipit O,
om. IJml fort. recte 15 nullum
Quid ad haec dicunt, qui christianos se superbissime
dicunt et Christo apertissime contradicunt? nos hanc ecclesiam
tenemus, contra istas diuinas uoces nullas humanas riminationea
admittimus. mouet enim nos plurimum, quod dominus
noster, cui non credere sacrilegum et impium est, nouissimis
uerbis suis, quae habuit in terra, haec primitiuae ecclesiae
documenta salubria et nouissima dereliquit. his enim dictis,
mox ascendit in caelum, praemunire uoluit aures nostras
aduersus eos, quos procedentibus temporibus exsurrecturos
esse praedixerat et dicturos: ecce hic est Christus, ecce
illic, quibus ne crederemus ammonuit. nec ulla nobis excusatio
est, si crediderimus contra uocem pastoris nostri tam
claram, tam apertam, tam manifestam, ut nemo uel obtunsus et
tardus corde possit dicere: non intellexi ? . quis enim non intellegat:
sic oportebat pati et resurgere tertia
die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et
remissionem peccatorum in omnes gentes,, incipientibus
ab Hierusalem? quis non intellegat: eritis mihi
testes in Hierusalem et tota Iudaea et Samaria et
usque in totam terram. his dictis eleuatus est, et nubes suscepit eum et uide runt eum euntem in caelum?
quid hoc est, rogo? cum uerba nouissima hominis morientis
audiuntur ituri ad inferos, nemo eum dicit esse mentitum. et
impius iudicatur heres qui forte illa contempserit. quomodo
ergo effugiemus iram dei, si uel non credentes uel
21 Act. 1, 8-10 Jlml 3 esset peruentura 77 8 noster] noster ait 77.
qui om. uerba 9 haec primitiuae—10 dereliquit 10 dereliquid
Sed praedictam demonstrauimus ecclesiam in uerbo
dei sponso eius, siue per legem et prophetas et psalmos siue
per os proprium, ab Hierusalem coepturam et peruenturam
usque ad terminos orbis terrae. quomodo autem coeperit ab
Hierusalem et in omnes gentes inde diffusa fructificet, in
eodem uerbo dei etiam per apostolos demonstratur, sicut
scriptum est in Actibus apostolorum, quod iam commemoraui,
dixisse dominum: eritis mihi testes in Hierusalem et
in totaludaea et Samaria et usque in totam terram.
deinde sequitur: haec cum dixisset, uidentibus illis
1, 8 30 Act. 1, 9-15pr. et s. I. II domini nostri Jl 2 pr. et I. I. U
9 sequuntur IIv 10 se ouem eius IIv 17 deus nobis llv reuelauit
OII 19 non possint latrare Hml 25 et om. 0 diffusa 01». 0,
cf. Cresc. IIII 54, 64: in ceteras gentes se fructificando diffudit ecclesia
Iam per alias gentes quemadmodum ierit, quod etiam
ipse Petrus praedixerat ubi ait: nobis est promissio et
filiis nostris et omnibus qui longe sunt, quoscumque
aduocauerit dominus deus noster, deinceps uideamus.
narrantur enim consequenter ea quae tunc gesta sunt
Hierosolymis usque ad passionem Stephani diaconi, ubi etiam
Saulus commemoratur consentiens occisioni eius. qua completa
ita deinde narratur: facta est autem in illa die persecutio
magna in ecclesia quae erat in Hierosolymis;
omnesque dispersi sunt in regionibus Iudaeae et
Samariae exceptis apostolis qui remanserunt Hierosolymis.
uidete quemadmodum deinceps impleatur quod
per ordinem dominus dixerat: eritis mihi testes in Hierusalem
et in tota Iudaea et Samaria et usque in
tot a m terram. iam in Hierusalem factum erat: sequebatur
in Iudaea et Samaria, propter quod illi dispersi sunt in regionibus
Iudaeae et Samariae. hoc enim de illis mox dicitur:
at illi qui dispersi erant transeuntes per ciuitates
et castella euangelizabant uerbum dei. quia uero
Jlv uestris JIv 4 plurimis (tcXEWOIV) om. 0 5 praua
mg. II 7 die s. Z. Om2 8 coeptum] coepta v, cf. 12, 32 e:dr.: quomodo
coeptum sit ab Hierusalem itura] itur in Oml, itur 0m2 9 praesignatum]
add. est v 12 uobis JIv 13 uestris JIv 16 estiam Oml
19 alt. in om. II 20 iudae 0 29 domini II qui Om2
reppulistis illud et indignos uos iudicastis
uitae aeternae, ecce conuertimur ad gentes. sic
enim praecepit nobis dominus: posui te lumen
gentibus, ut sis in salutem usque in extremum
terrae. et sequitur dicens: audientes autem gentes
perceperunt uerbum dei, et crediderunt quotquot
erant destinati in uitam aeternam. ecce et hic commemoratum
est testimonium ex propheta Esaia quod et nos
posuimus, ut sit salus usque in extremum terrae.
stolorum tempora crediderunt et accesserunt ecclesiae, illae
ipsae solae, quas in sanctis litteris, in Actibus et in epistulis
apostolorum et in Apocalypsi Iohannis inuenimus, quas utrique
amplectimur et quibus utrique subdimur, dicant istae
nobis quemadmodum Africana seditione perierint. has enim
accepimus non ex conciliis contendentium episcoporum, non
ex disputationibus nouiciis, non ex forensibus uel municipalibus
gestis, sed ex litteris sanctis canonicis. Antiochena ecclesia,
ubi primo appellati sunt discipuli christiani, quomodo
potuit Afrorum perire criminibus? quis tam uehemens africus
tam longe potuit ablatam spargere pestilentiam, ubi nec nomina
eorum, per quos ortum est uel de quibus ortum est
hoc malum, nota esse potuerunt, Athenis lconio Lystris?
quis deleuit ecclesias apostolico labore fundatas? in extremis
epistulae ad Romanos dicit idem apostolus doctor gentium:
audacius autem scripsi uobis ex parte, tamquam
II 37, 46. Post gesta 4, 4 19 cf. Act. 11, 2B 27 Rom. 15, 15-19 0 2 iudicastia (pr. s 8. I. mJ) 0 3 uita aeterna
JIv conaertimua nos 0 corr. ml 5 extremis Om] 6 autem] enim O
8 in] ad H 13 et in] et 11 in v epistolis 0 15 istae scripri istis
Oml isti OmSIIv 16 affricana 11 18 nouitiis Ollv 19 antiochene Oml
. 20 primum Rv apellati 011 21 affricus 11 24 Listris v 25 quis]
quid 0 deluit Om]
mihi a deo, ut minister sim Christi Iesu in genti.
bus, consecrans euangelium dei, ut fiat oblatio
gentium acceptabilis, sanctificata in spiritu sancto.
habeo ergo gloriam in Christo Iesu ad deum;
non enim audeo quicquam eorum loqui quorum non
perfecerit Christus per me in obaudientiam gentium,
uerbo et opere, in potestate signorum et
prodigiorum, in uirtute spiritus sancti; ita ut ego
ab Hierusalem et in circuitu usque in Illyricum
repleuerim euangelium Christi. quaerite, Donatistae,
si nescitis, quaerite ab Hierusalem per terrena itinera in circuitu
usque in Illyricum quot mansiones sint: si tot ecclesias
computemus, dicite quemadmodum per Africanas contentiones
perire potuerunt. ad Corinthios, ad Ephesios, ad Philippenses,
ad Thessalonicenses, ad Colossenses uos solas apostoli epistulas
in lectione, nos autem et epistulas in lectione ac fide et
ipsas ecclesias in communione retinemus. iam uero Galatia
non una ecclesia est, sed in ea regione innumerabiles. Corinthios
autem uidete quemadmodum salutauerit: Paulus apostolus
Iesu Christi per uoluntatem dei et Timotheus
frater ecclesiae dei quae est Corinthi cum
sanctis omnibus qui sunt in uniuersa Achaia. quot
putatis esse ecclesias in uniuersa Achaia? fortasse ubi sit
Achaia nescitis et de tam incognita prouincia tanta caecitate
iudicatis, ut eam criminibus Afrorum perisse dicatis. nonne
plena sunt florentissimis ecclesiis omnia loca quae Petrus
nominat, Pontus Cappadocia Asia et Bithynia? quid? Iohannes
Oml 6 quidquam Ov 7 oboedientiam II 10 illiricum
0, item lin. 13 13 quod 0 si s. l. TIm2 15 potuerint II
16 tessalonicenses II colosenses IIml 17 pr. et om. II 23 quotuniuersa
Achaia om. 0 24 Achaia sit v 28 nominauit v post
Pontus v add. Galatia, de qua tamen Attg. et Cresc. II 37, 46 et Post
gesta 4, 4 tacet et
Si autem aliunde clamas uel recitas, nos post uocem
pastoris nostri per ora prophetarum, per os proprium, per ora
euangelistarum nobis apertissime declaratam uocem uestram
077 Smymae v Pergamo Om2v thiatirae 011 Tiathyrae
v filadelfiae OJl 6 affrica 77 7 manifestas 77 tam om. 0
10 est] sit Ih 11 eas] ea Oml 15 spiritus sanctus per scripturas
suas 77 16 spiritus sanctus., 20 eis] ecclesia 77 27 aliad declamas
(de 8. I. tnl) 77 28 proprium] priorum (pri ita ras. m2) n 29 aoces
uestras TIv
oues meae, inquit pastor caelestis, uocem meam audiunt
et sequuntur me. uox eius de ecclesia non est obscura.
quisquis ab eius grege errare non uult. hanc audiat, hanc
sequatur. fidelissimus dispensator eius, doctor gentium in fide
et ueritate, quia ipse in eo loquebatur, haec dicit: miror
quod sic tam cito transferimini ab eo qui uos uocauit
in gratia Christi in aliud euangelium, quod
non est aliud; nisi aliqui sunt conturbantes uos et
uolentes conuertere euangelium Christi. sed licet
si nos aut angelus de caelo uobis euangelizauerit
praeterquam quod euangelizauimus uobis, anathema
sit. sicut praediximus, et nunc iterum dico,
si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod
accepistis, anathema sit. euangelizata est nobis ecclesia
per totum orbem terrarum futura. hoc in lege et prophetis
et psalmis esse praenuntiatum ipse dominus testificatus est,
qui eam coepturam ab Hierusalem et per omnes gentes permanaturam
esse praedixit, testes sibi futuros in Hierusalem
et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram, cum
iam in caelum ascenderet, praenuntiauit. haec uerba facta
secuta sunt: quomodo coeptum sit ab Hierusalem et deinde
processum in Iudaeam et Samariam et inde in totam terram,
ubi adhuc crescit ecclesia, donec usque in finem etiam reliquas
gentes ubi adhuc non est obtineat, scripturis sanctis
testibus consequenter ostenditur. quisquis aliud euangelizauerit,
anathema sit.
ecclesiam et in parte Donati in sola Africa remansisse dicit.
(at sequuntur) 077 4 hanc-hanc scripsi hunc-hunc Ollv
6 quia] qua 0 8 gratiam v (Gr. Iv x®PlTl) 12 uobis s. l. Ilm2
18 permansuram 77 19 fort. <et) testes 23 et inde in ras. 0 et
(Onl. inde) 77 donec v 24 adhuc ubi Jlmi donec] et inde v 28 de]
dicat de Jlml dicit de Ilm2v cetero 77 (passim) 29 affrica 77
non sit anathema.
Lego, inquit. nam Enoch unus inter omnes homines
placuit deo et translatus est et postea toto mundo aquarum
inundatione deleto solus Noe cum coniuge et filiis et nuribus
suis in arca meruit liberari. adiungunt etiam de Loth, quod
Hoc ideo de Iuda et Israhel commemorandum arbitratus
sum, maxime ut admoneantur isti non obesse iustis in medio
impiorum constitutis, quidquid in ipsos populos propter impiorum
multitudinem dicitur, ut desinant colligere testimonia,
quaecumque siue per prophetas siue per os domini siue per
euangelistas in zizania uel paleam orbis terrarum dicta inueniuntur.
plerumque enim sermo diuinus impias turbas ecclesiae,
quae nec in ecclesia deputantur, tamen propter sacramenta,
quae cum sanctis communiter habent, quia inest in eis quaedam
forma pietatis cuius uirtutem negant, sicut ait apostolus:
habentes formam pietatis, uirtutem autem eius abnegantes,
sic redarguit, tamquam omnes tales sint et nullus
bonus omnino remanserit. inde quippe admonemur in suo quodam
numero eos dici omnes, id est omnes filios gehennae,
quo eos deus pertinere praesciuit. isti ergo uel imperite uel
fallaciter agentes colligunt de scripturis talia, quae uel in
malos bonis usque in finem permixtos uel de uastatione prioris
populi Iudaeorum dicta repperiuntur, et uolunt ea detorquere
in ecclesiam dei, ut tamquam defecisse ac perisse de toto orbe
uideatur. desinant ergo talia proferre, si respondere huic epistulae
uolunt. neque enim nos ita dicimus per totum orbem
a. 395 factam 21 II Tim. 3, 5 Ov 7 haeresim Om2v orbem 77 13 quicquid 77
16 zizaniam 77 19 in om. 77 24 dicit 77 28 reperiuntur OmOv
dicamus ac non etiam malos et eos multo plures, ut in eorum
comparatione pauci sint, cum per se ipsos ingentem numerum
faciant.
malorum cum bonis in eadem communione sacramenti,
sicut ludas ab initio malus inter bonos undecim conuersatus
est, et de bonorum paucitate propter malorum plurium comparationem
et rursus de bonorum multitudine per se ipsam
considerata. ex quibus, ne longum faciam, pauca commemoro.
est in Canticis canticorum, quod de sancta ecclesia dictum
omnis christianus agnoscit: sicut lilium in medio spinarum,
ita proxima mea in medio filiarum. unde appellat
spinas nisi propter malignitatem morum, et easdem unde filias
nisi propter communionem sacramentorum? uidet etiam Ezechiel
signatos quosdam, ne cum malis pariter interirent,, de
quibus ei dicitur: qui gemunt et maerent peccata et
iniquitates populi mei quae fiunt in medio eorum.
populum suum non diceret, quem solis illis illaesis perire mox
iubet, nisi eum populum qui eius sacramenta gestabat. dicit
et dominus de superseminatis zizaniis: sinite utraque crescere
usque ad messem, id est triticum et zizania, et ipse
interpretatur messem finem esse saeculi, agrum uero, ubi utrumque
seminatum est, mundum esse. oportet itaque usque in
finem saeculi crescere utrumque per mundum. unde iam non
permittuntur isti suspicari aut asserere quod dicunt, defecisse
omnes bonos de mundo, ut in sola parte Donati remanerent.
conantur enim contra apertissimam sententiam domini dicentis:
ager est mundus et: sinite utraque crescere usque ad
13, 38. 30 O, add. etiam v 8 plurimam 77 12 in medio spinarum
in ras. Tlm2 15 hiezechiel 0 hic Ezechiel v 16 pariter om. II
22 zizaniam 0 26 deserere II omnes bonos defecisse llv 29 hic
mundus 0JIm2v, cf. 15, 38. 24, 70. Gaud. II 4, 4
apertissima de commixtione bonorum et malorum intra eandem
sacramentorum communionem et conexionem, quam dominus
ipse et ponit et exponit: simile est, inquit, regnum caelorum
sagenae missae in mare, quae congregat omnia
genera piscium; cum autem esset impleta, eduxerunt
eam ad litus et sedentes elegerunt optimos in uasa
sua, malos autem foras miserunt. sic erit in consummatione
saeculi: exient angeli et separabunt malos
de medio iustorum et mittent eos in fornacem ignis;
ibi erit fletus et stridor dentium. nulla ergo malorum
commixtio terret bonos, ut propterea uelint tamquam retia
rumpere et a congregatione unitatis exire, ne homines non
pertinentes ad regnum caelorum in sacramentorum consortio
patiantur, quandoquidem, cum ad litus, id est ad finem saeculi,
uentum fuerit, fiet debita separatio non humana temeritate,
sed diuino iudicio.
De paucitate autem bonorum ipse dominus apertissime
dicit: intrate per angustam portam. quam lata et spatiosa
uia quae ducit ad interitum, et multi sunt qui
pergunt per illam; quam angusta porta et arta uia
quae ducit ad uitam, et pauci sunt qui ingrediuntur
per illam. istos paucos Donatistae se putant esse et ideo
dicunt perisse orbem terrarum, se autem in hac paucitate
quam laudauit dominus remansisse. qui quando comparantur
cum eis, longe pauciores Rogatistas aut Maximianistas obicimus
qui se ab eis separauerunt, si existimant sibi de paucitate
esse gloriandum. uerumtamen hanc paucitatem in comparatione
multitudinis malorum esse a domino commendatam.
multitudinem autem bonorum, cum per se ipsa consideratur.
addidi 2 malorum et bonorum JlfJ 3 connexionem Ov
5 mari ll, cf. Boensch, It. 2 p. 406 9 exibunt II 10 mittunt 0
fornacem] caminum Jlv 20 uia] add. est Ov 30 ipsam v
repperiantur. unde enim ipsum semen Abrahae sicut
stellae caeli et sicut arena maris promittitur nisi propter
innumeram multitudinem, cum dicat apostolus ideo dictum esse:
in Isaac uocabitur tibi semen, quia non filii carnis,
sed filii promissionis deputantur in semen? unde multi
filii desertae magis quam eius quae habet uirum?
unde multi ab oriente et occidente uenient et recumbent cum
Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum;
filii autem regni ibunt in tenebras exteriores,
hoc est impii Iudaei? unde dicit apostolus: ut mundaret,
inquit, nos sibi populum abundantem, aemulatorem
bonorum operum? unde Apocalypsis milia milium dicit esse
sanctorum ecclesiae filiorum? ecce ipsi dicuntur multi qui
dicuntur et pauci. quare, nisi multi per se ipsos considerati,
pauci autem in comparatione iniquorum?
De nobis, inquiunt, dictum est: erunt primi
qui erant nouissimi. ad Africam enim euangelium postmodum
uenit et ideo nusquam litterarum apostolicarum
scriptum est Africam credidisse. de orientalibus autem et
ceteris gentibus, quae in sanctis libris commemorantur fidem
recepisse Christianam, dictum est: erunt nouissimi qui
erant primi, quia recessuri erant a fide. nonne ista est
Item dicunt de apostasia orbis terrarum dictum esse
quod ait dominus: filius homini:s ueniens putas inueniet
fidem in terra? quod nos intellegimus dictum uel
Uerumtamen istos miror non adtendere quid dicant, cum
uelut pro se commemorant quod ait dominus: filius hominis
16 II Petro 2, 8 18 II Tim. 3, 12 20 Pe. 118, 158 21 II Tim. 3, 18
24 Matth. 13, 30. 38. 39 28 Luc. 18, 8 0 6 detenuit 27 7 tangitur Jbnl 8 clamani Ilml, cf.
De bapt. I 4, 5. Petil. II 108, 241 18 in Christo pie niuere
Scriptum est, inquiunt, in Canticis canticorum
sponsa, id est ecclesia, dicente ad sponsum: annuntia mihi,
quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in
Potest et alio modo intellegi: ubi pascis, ubi cubas
in meridie. ipsius enim uox est in psalmis ex persona Moysi
famuli dei: dexteram tuam notam fac mihi et eruditos
corde in sapientiam; in illis enim meridies dicitur propter
ingentem sapientiae lucem et ingentem caritatis ardorem.
unde quendam cum exhortaretur spiritus dei ad bona opera
per prophetam, hoc illi etiam promittit: et tenebrae tuae
sicut meridies erunt. sed si aliquis mundi locus intellegendus
esset quod dictum est in meridie, tamen ipsa uerba,
sicut dixi, quae omnia unam faciunt interrogationem, nullo
5, 14 14 cf. Petil. II 38, 91 pag. 75, 15 15 cf. Dan. 2, 34—35
20 Ps. 89, 12 24 Esai. 58. 10 in ras. longiore IIm2 (fuit et incognita) 3 grege Oml
ne forte om. 77 latens in ras. Jlm2 et incognita s. I. Jlm2 4 non]
no Oml 9 alt. oues om. JI opera Oml 13 qui] quia 77
14 orbe«*****esse 77 17 ingens in ras. 77 21 sapientia 0m2v 26 tamen]
add. in 0
sententiam; et si tamquam quaerenti, ubi pasceret et
ubi cubaret, de terreno loco responderetur in meridie, non
continuo Africam accipere deberemus. Africa enim in parte
quidem meridiana mundi est, sed ad africum, non ad austrum,
ubi uere meridies est. ibi enim sol facit medium diem, sub
qua caeli plaga potius Aegyptus inuenitur. si ergo sponsus
ab sponsa tamquam de loco familiarius dilecto et cubili quodam
suo secreto interrogatus responderet esse in meridie,
multo probabilius ecclesia catholica in his membris suis hoc
agnosceret, quae sunt in Aegypto in milibus seruorum dei,
qui per heremum sancta societate uiuunt, perfectionem praecepti
euangelici studentes tenere quo dictum est: uis esse
perfectus? uade uende omnia quae habes et da pauperibus,
et habebis thesaurum in caelis, et ueni sequere
me. quanto enim melius ibi secretius pascere et cubare,
id est requiescere, filius dei diceretur quam in turbis inquietis
furiosorum circumcellionum, quod malum Africae proprium
est! nam de Aegypto ita Esaias prophetat: illo die erit
altare domini in regione Aegyptiorum et titulus ad
fines eorum domino, et erit in signum in aeternum
domino in regione Aegyptiorum, quoniam clamabunt
ad dominum aduersus eos qui eis pressuram faciebant,
et mittet illis dominus hominem qui saluos eos faciet,
iudicans seruabit eos. et cognitus erit dominus Aegyptiis,
et timebunt Aegyptii dominum in illo die
et facient sacrificia et uota promittent domino et
reddent. et feriet dominus Aegyptios plaga et sanabit
19, 19-22 6 ibi] ubi Jl 12 eremum v 13 tenere om. 0 quod J7 perfectus
esse f), cf. Petil. II 104, 239 16 enim 8. I. Oml acubare U
17 di quam (om. ceretur) II 18 cercicelionum Om1 circucellionum Om2
circuncellionum II (passim) 19 illa v 20 regionem Oml 22 regionem
0 24 illis] eis II 25 seruauit 0 26 aegytii H in om. II
die illo Hml 28 aegiptiios (stc) in ras. Hm2
exaudiet illos et sanabit illos. quid ad haec dicunt? quare
non communicant ecclesiae quae praedicta est Aegyptiorum?
aut si praefiguratione prophetica Aegyptus mundum significat,
quare non communicant ecclesiae orbis terrarum?
Proinde perscrutentur scripturas et contra tam multa
testimonia, quibus ostenditur ecclesia Christi toto terrarum
orbe diffundi, uel unum proferant tam certum et tam manifestum
quam illa sunt, quo demonstrent ecclesiam Christi
perisse de ceteris gentibus et in sola Africa remansisse tamquam
ab alio initio, non ab Hierusalem, sed a Carthagine, ubi
primo episcopum contra episcopum leuauerunt. si autem uelimus
intellegere Donatum principem Tyri, quia Tyria Carthago cognominata
est, quae in eum per Ezechielem prophetantur? ubi eum
maxime designat quod ei dicitur: ostendam tibi quia homo
es et non deus. isti enim de huius magis quam de dei
nomine gloriantur, et cum solus deus sine peccato sit et
sacerdos ille qui interpellat pro nobis, quia et de ipso dictum
est: qui est super omnia deus benedictus in saecula,
isti Donati imitatores ita se uolunt sine peccato uideri, ut
etiam iustificatores hominum se asserant et suum oleum quod
non sit oleum peccatoris. merito dicitur principi Tyri: dixisti
(deus sum\', es autem homo et non deus, cui etiam dicitur:
numquid tu melior quam Danihel? confitetur enim Danihel
peccata sua et peccata populi sui. isti autem pertinentes ad principem
Tyri ideo se dicunt orantes audiri pro peccatis populi, quia
ipsi sine peccato sunt. merito dicitur principi Tyri: numquid
tu melior quam Danihel? ecce nos possumus inuenire aliquid
proprium, et hoc maximum malum a capite Africae, id
140, 5 22 Ezech. 28, 9 24. 27 Ezech. 28, 3 cf. Dan. 9, 20 Ibng.m2 2 pr. illos (8. scr. uel eos) O eos IIv et
sanabit illos (eos v) om. II 3 non om. 0 8 alt. tam om. Jlml
10 tamquam] propagandam coni. v 13 tyria 077 Tyrus v nominata Tlml
20 sine peccato se uolunt Of) 28 melior]
Sed quam non permittantur saltem quaerere aliquid, quo
probent esse praedictum deficientibus a fide christiana ceteris
gentibus in sola Africa ecclesiam remansuram, attendant illud,
quod saepe commemoraui, utraque crescere usque ad messem
et agrum esse mundum, messem finem saeculi, non nobis, sed
ipso domino interpretante parabolam suam. est et aliud euidentissimum
quod eis omnino auferat laborem quaerendi, unde
probent ecclesiam mundo perdito ad solos Afros redactam.
potest enim aliquid esse et non inueniri. non esse autem et
inueniri non potest. desinant ergo quaerere quod inuenire non
poterunt, non quia occultum est, sed quia non est. sunt enim
adhuc nonnullae gentes in quibus nondum est euangelium
praedicatum; necesse est autem impleri omnia quae de Christo
et ecclesia praedicta sunt. oportet ergo et in eis praedicari,
quod cum impletum fuerit, tunc erit finis.
quod dominus ait: praedicari in nomine eius paenitentiam
et remissionem peccatorum in omnes gentes,
incipientibus ab Hierusalem, sed postea ceteris deficientibus
solam Christo Africam remansisse, cum adhuc illud implendum
sit, nondum impletum? cum autem impletum fuerit,
ueniet finis. sic enim dominus ait: et praedicabitur hoc
euangelium regni in uniuerso orbe in testimonium
om. llv 6 quamuis Tlm2 quod Jlml 7 proban tesse Oml
probet esse Om2 9 commemoraui in ras. Tlm2, post hanc uoc. sinite
8. I. m2 10 et agram-messem om. 0 11 et om. JI 16 poterant Oml
enim] autem 0 19 post pr. et eras. de in II 20 quod-finis om. Ov,
cf. Cresc. III 64, 71. Gaud. II 5, 5 extr. 22 eiua] christi
Nisi forte hoc restat hominum insaniae, ut dicant non
ex illis ecclesiis, quae fundatae sunt per apostolorum labores,
adimpleri praedicationem euangelii in omnibus gentibus. sed illis
pereuntibus et earum reparationem ex Africa futuram per partem
Donati et residuarum gentium adquisitionem. puto quod ipsi
etiam rideant cum hoc audiunt, et tamen nisi hoc dicant, quod
erubescunt si dicant, non habent omnino quod dicant. sed quid
ad nos nemini inuidemus. hoc nobis legant de scripturis sanctis.
et credimus; hoc, inquam, nobis ex canone diuinorum librorum
legant, tot cinitates, quae usque ad hodiernum diem baptismum
per apostolos sibi traditum tenuerunt, propter Afrorum sibi incognita
crimina perisse a fide Christi et denuo baptizandas esse a
parte Donati, atque inde ceteris gentibus. quae nondum audierunt,
praedicandum euangelium. hoc nobis legant — quid morantur,
quid tergiuersantur, quid impediunt salutem gentium? -, legant
hoc et cum ipsa lectione nouos apostolos mittant ad tot gentes
rebaptizandas et ad residuas baptizandas.
Sed plane uideant, cum ad Colossenses uenerint, quomodo
ibi uel legant uel audiant ad eos epistulam datam, ubi
eis dicit apostolus: gratias agimus deo patri domini
nostri Iesu Christi semper pro uobis deprecantes, audientes
fidem uestram in Christo Iesu et dilectionem
quam habetis in omnes sanctos propter spem quae
reposita est uobis in caelis, quam ante audistis in
uerbo ueritatis euangelii quod peruenit in uos, sicut
in omni mundo est fructificans et crescens sicut et
Oml 4 impleta H 8 et om. Ov 10 quod erubescunt
om. Jlml 11 si dicant om. Ollml, cf. p. 293, 26 quod] quid Ilml
12 legant nobis hoc II 15 traditum] consignatum IIv cognita 0
17 inde] in 0 23 epistolam Ov 24 grascias 0
dei in ueritate. haec enim uerba conueniunt cum euangelio
ubi dictum est: simile est regnum caelorum homini seminanti
bonum semen in agro suo, et postea exponitur
ager esse hic mundus. sicut enim hoc ex quo seminatum est
crescere praedictum est usque ad messem, ita et apostolus
dicit: in omni mundo fructificans et crescens sicut et
in uobis, ex qua die audistis. crescit autem usque in finem,
quia usque ad messem; messis enim est finis saeculi.
dicent ergo non solum Colossenses ad quos data est, sed
etiam ceteri omnes apud quos legitur haec epistula, ubi per
apostolicas litteras constat bonum semen esse. seminatum et
iam tunc crescere et fructificare coepisse: \'quid nobis affertis
noui? numquid iterum seminandum est bonum semen, quando
ex quo seminatum est crescit usque ad messem si dicitis
perisse in illis locis quod erat per apostolos seminatum et
ideo esse rursus ex Africa seminandum, respondebitur: legite
nobis hoc ex diuinis oraculis\'. quod profecto legere non potestis,
nisi prius ostenderitis falsum esse quod scriptum est,
semen illic ante seminatum crescere usque ad messem.
et quia nullo pacto sibi diuina eloquia contradicunt, nullo
modo in eis inuenietis, quod contra hoc tam manifestum
recitare possitis. restat ergo ut non ex diuinis libris, sed ex
uobis ista dicatis. proinde dignissime respondebitur: anathema
sitis\'. tenent enim ecclesiae apostolico labore fundatae, cum
quanta cura sibi praedictum sit: si quia uobis euangelizauerit
praeterquam quod accepistis, anathema sit.
manifeste cognoscitur incipiens ab Hierusalem et per alias
gentes crescens, donec omnes occupet usque in finem saeculi,
18. 30 26 Gal. 1, 9 om. 0 4 et om. U 5 hoc] hic U est om. II 8 die 8. 1. 0
alt. in] ad
Nempe haec omnia, quae iam diu commemoro, regalibus
litteris et ecclesiasticis et municipalibus et proconsularibus
gestis facta recitamus. tamen, o Donatistae, si uos teneretis
ecclesiam toto orbe diffusam, quae manifestissimis canonicarum
scripturarum testimoniis designata et expressa est, nihil aduersus
uos omnia ista ualere deberent, quia neque uobis
paleae crimina praeiudicarent, si uos in ea triticum essetis,
18 cf. Sententia concilii Bagaiensis JJ 8 apud se 0111. 0 9 ipsae scripgi ipri 011\'1 et
ab om. II 14 sasceptas Oml 16 Uagaitana (h, 17 acceperant II
18 dampnati (i in ras.) II 20 est christi Ilml 23 dia commemoro
in raa. JIm2 25 tenereti Oml tenetis Ilml 29 eam 0
segetis aliquid praeiudicaretis, quod ita in agro domini
seminatum est, ut crescat usque ad messem, id est quod ita
in mundo seminatum est, ut crescat usque in finem saeculi.
eo ergo modo si forte, quod adhuc nobis numquam probastis,
aduersus paleam nostram talia documenta gereretis, nos autem
aduersus uos tanta ista quae commemoraui non haberemus,
etiam sic nihil frumentis nostris toto orbe diffusis omnino
praeiudicaret, quidquid in eorum paleam quamuis uerissimum,
quamuis manifestissimum, quamuis probatissimum diceretis.
proinde remoueantur omnes moratoriae tergiuersationes. quidquid
de peccatis hominum falsum obicitur, conueniatur conscientia
et non obiciatur; quidquid de peccatis hominum etiam
uerum obicitur et uel probari non potest uel cum debuit probari
non potuit, non obiciatur; quidquid de peccatis hominum
et uerum et probatum obicitur nec tamen ad frumenta quae
inter paleam latent, sed ad ipsam paleam, quae in fine separabitur,
pertinet, non obiciatur. haec enim et nos multo copiosius
et probabilius obicere possumus, non ea inanitate qua
illi, ut in eis causam nostram constituamus, sed ut eis ostendamus
non ideo nos nolle talibus fidere, quia non inuenimus
talia quae dicamus, sed ne tempus rebus necessariis utile in
rebus non necessariis conteramus. quod propterea illi faciunt,
quia robusta et firma ueritate subnixa documenta, quibus
causam suam tueantur, inuenire non possunt et uolunt uideri
aliquid dicere, dum tacere erubescunt et inania loqui non
erubescunt. remotis ergo omnibus talibus ecclesiam suam
demonstrent, si possunt, non in sermonibus et rumoribus
Afrorum, non in conciliis episcoporum suorum, non in litteris
quorumlibet disputatorum, non in signis et prodigiis
fallacibus, quia etiam contra ista uerbo domini praeparati et
»
0 6 gerretis Oml 7 tanta 8. I. IIm2 8 nihil a. I.
Um2 9 quicquid
Quisquis ergo huic epistulae respondere se praeparat,
ante denuntio, ne mihi dicat: \'illi codices dominicos ignibus
tradiderunt, illi simulacris gentium sacrificauerunt, illi nobis
iniquissimam persecutionem fecerunt, et uos eis in omnibus
consensistis*. breuiter enim respondeo quod saepe respondi:
aut falsa dicitis aut, si uera sunt, non ad frumenta Christi,
sed ad eorum paleam pertinent ista quae dicitis\'. non inde perit
ecclesia, quae ultimo iudicio uentilata istorum omnium separatione
purgabitur. ego ipsam ecclesiam requiro, ubi sit quae
audiendo uerba Christi et faciendo aedificat super petram et
audiendo et faciendo tolerat eos, qui audiendo et non faciendo
aedificant super harenam; ubi sit triticum quod inter zizania
crescit usque ad messem, non quid fecerint uel quid faciant
ipsa zizania; ubi sit proxima Christi in medio filiarum malarum
sicut lilium in medio spinarum, non quid fecerint uel
faciant ipsae spinae; ubi sint pisces boni qui, donec ad litus
perueniant, tolerant pisces malos pariter inretitos, non quid
fecerint uel quid faciant ipsi pisces mali.
25 cf. Matth. 13, 47—48 8. I. Hm2 2 in ipsius bis Oml uniue om. II 6 uel
figurate s. I. IIm2 10 epistolae Ov 11 domini quos 0 ignibus dominicos
Iltnl 17 ultimo] optimo JJ 18 purgabitur 1Img.tnS ergo IIinl
19 et faciendo 8. l. Jlm2 21 arenam Ov 22 ipsa zizania uel faciant Ihnl
alt. quid
ecclesiam uel in sola Africa perditis tot gentibus retinendam
uel ei Africa in omnibus gentibus reparandam atque adimplendam,
et sic ostendat, ut non dicat: \'uerum est, quia hoc
ego dico aut quia hoc dixit ille collega meus aut illi collegae
mei aut illi episcopi uel clerici uel laici nostri, aut ideo uerum
est, quia et illa et illa mirabilia fecit Donatus uel Pontius
uel quilibet alius, aut quia homines ad memorias mortuorum
nostrorum orant et exaudiuntur, aut quia illa et illa ibi contingunt,
aut quia ille frater noster aut illa soror nostra tale
uisum uigilans uidit uel tale uisum dormiens somniauit\'. remoueantur
ista uel figmenta mendacium hominum uel portenta
fallacium spirituum. aut enim non sunt uera quae dicuntur
aut, si haereticorum aliqua mira facta sunt, magis cauere debemus,
quod, cum dixisset dominus quosdam futuros esse fallaces,
qui nonnulla signa faciendo etiam electos, si fieri posset,
fallerent, adiecit uehementer commendans et ait: ecce praedixi
uobis. unde et apostolus admonens: spiritus autem,
inquit, manifeste dicit quia in nouissimis temporibus
recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus,
doctrinis daemoniorum. porro si aliquis in haereticorum
memoriis orans exauditur, non pro merito loci, sed
pro merito desiderii sui recipit siue bonum siue malum. spiritus
enim domini, sicut scriptum est, repleuit orbem
terrarum, et: auris zeli audit omnia, et multi irato deo
exaudiuntur, de qualibus dicit apostolus: tradidit illos deus
in concupiscentias cordis illorum, et multis propitius
deus non tribuit quod uolunt, ut quod utile est tribuat. unde
24, 25 18 I Tim. 4, 1 23 Sap. 1, 7 25 Sap. 1, 10 26 Rom. 1, 24 a. I. Jlm2 7 pr. et om. JIv 11 somnianit
dormiens Jhnl 18 autem om. Ov 19 inquit om. 77, cf. 24, 70
21 et doctrinis v, cf. 23, 65. 24, 70 23 recepit thnl siun malum siue
bonum 77 24 enimj autem 77 25 audiuit Jlml deo irato 77
27 eorum 0 et Uulg.
quem sibi datum dicit a quo colaphizaretur, ne magnitudine
reuelationum extolleretur: propter quod ter dominum rogaui,
ut auferret eum a me. et dixit mihi: sufficit tibi
gratia mea; uirtus in infirmitate perficitur. nonne legimus
ab ipso domino deo nonnullos exauditos in excelsis montium
Iudaeae, quae tamen excelsa ita displicebant deo, ut et
reges qui ea non euerterent culparentur et qui euerterent
laudarentur? unde intellegitur magis ualere petentis affectum
quam petitionis locum. de uisis autem fallacibus legant quae
scripta sunt, et quia ipse satanas transfigurat se tamquam
angelum lucis et quia multos seduxerunt somnia
sua, audiant etiam quae narrent pagani de templis et diis
suis mirabiliter uel facta uel uisa, et tamen dii gentium
daemonia, dominus autem caelos fecit. exaudiuntur ergo
multi et multis modis non solum christiani catholici, sed et
pagani et Iudaei et haeretici uariis erroribus et superstitionibus
dediti. exaudiuntur autem uel ab spiritibus seductoribus,
qui tamen nihil faciunt nisi permittantur, deo sublimiter atque
ineffabiliter iudicante quid cuique tribuendum sit, siue ab
ipso deo uel ad poenam malitiae uel ad solacium miseriae
uel ad admonitionem quaerendae salutis aeternae. ad ipsam
uero salutem ac uitam aeternam nemo peruenit nisi qui habet
caput Christum. habere autem caput Christum nemo poterit
nisi qui in eius corpore fuerit, quod est ecclesia, quam sicut
ipsum caput in scripturis sanctis canonicis debemus agnoscere.
non in uariis hominum rumoribus et opinionibus et factis et
dictis et uisis inquirere.
Nemo mihi ergo haec opponat qui mihi respondere
II 5 nam uirtus v 6 raontibus O 7 excelsa otn. 0
et om. JI 11 tamquam] in Ilml, cf. Petil. II 18, 40 18 spiritalibus
Ilml 19 qui tamen] quita Oml atque ineffabiliter om. 0
20 retribuendum H, cf. p. 295, 28 21 solatium Ollmlv 22 pr. ad
eras. in II ad dampnationem 0 29 ergo om. II
communionem Donati non esse ecclesiam Christi, quia quidam,
qui apud eos episcopi fuerunt, diuina instrumenta ignibus
tradidisse gestis ecclesiasticis et municipalibus et iudicialibus
conuincuntur, aut quia in iudicio episcoporum, quod ab imperatore
petiuerant, causam suam non obtinuerunt, aut quia
prouocantes ad ipsum imperatorem etiam ab ipso contrariam
sibi sententiam meruerunt, aut quia tales sunt apud eos circumcellionum
principes, aut quia tanta mala committunt circumcelliones,
aut quia sunt apud eos, qui se per abrupta
praecipitent uel concremandos ignibus inferant, quos ipsi sibimet
accenderunt, aut trucidationem suam etiam inuitis hominibus
terrendo extorqueant et tot spontaneas et furiosas mortes, ut
colantur ab hominibus, appetant, aut quod ad eorum sepulcra
ebriosi greges uagorum et uagarum permixta nequitia die noctuque
se uino sepeliant flagitiisque corrumpant. sit ista omnis
turba palea eorum nec frumentis praeiudicet, si ipsi ecclesiam
tenent. sed utrum ipsi ecclesiam teneant, non nisi de diuinarum
scripturarum canonicis libris ostendant, quia nec nos propterea
dicimus nobis credi oportere quod in ecclesia Christi sumus,
quia ipsam quam tenemus commendauit Mileuitanus Optatus
uel Mediolanensis Ambrosius uel alii innumerabiles nostrae
communionis episcopi, aut quia nostrorum collegarum conciliis
ipsa praedicata est, aut quia per totum orbem in locis sanctis,
quae frequentat nostra communio, tanta mirabilia uel
exauditionum uel sanitatum fiunt, ita ut latentia per tot annos
corpora martyrum, quod possunt a multis interrogantes audire,
Ambrosio fuerint reuelata et ad ipsa corpora caecus multorum
annorum ciuitati Mediolanensi notissimus oculos lumenque
receperit, aut quia ille somnium uidit et ille in spiritu
Ibnl 8 circumcelionam Oml 9 circumceliones
Oml 10 abruta 0 18 de om. II 20 simus OIIm2, c/. p. 287, 27.
293, 21 27 audiri
Legimus in Actibus apostolorum dictum de quibusdam
credentibus, quod cotidie scrutarentur scripturas. an haec ita
se haberent. quas utique scripturas nisi canonicas legis et
prophetarum? huc accesserunt euangelia, apostolicae epistulae,
Actus apostolorum, Apocaiypsis Iohannis. scrutamini haec
omnia et eruite aliquid manifestum, quo demonstretis ecclesiam
uel in sola Africa remansisse uel ex Africa futurum esse
ut impleatur quod dominus dicit: praedicabitur hoc euangelium
in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus,
et tunc ueniet finis. sed aliquid proferte, quod non
egeat interprete, nec unde conuincamini quod de alia re dictum
sit et uos illud ad uestrum sensum detorquere conemini.
uidetis enim unicum illud, quod proferre consuestis: ubi
16 cf. Act. 17, 11 23 Matth. 24, 14 28 Cant. 1, 6 0 iniret 77 parte Om2 sine ut—Donati
om. 0 3 manifestatur catholica lItJ 6 corpus suum 77r 14 he
Om2 15 documenta] hec documenta 0 17 cottidie 77 19 epistolae Ov
20 apocalipsis II 22 utrumque affrica 77 23 euangelium] add. regni
r, cf. p. 300, 7 et Creac. III 64, 71
eiusdem loci uerbis longe aliud indicat quam uos putatis, et
si hoc sonaret quod uultis, Maximianistae uos in eo uincerent.
magis enim meridies prouincia Byzacium Tripolis, ubi illi
sunt quicumque sunt, quam Numidia, ubi uos praepolletis. ita
ergo ipsi germanius et distinctius possunt de meridie gloriari,
ut eos excludere ab hac sententia non possitis, nisi in illis
uerbis uerum sensum et catholicum teneatis, ostendentes eis\'
secundum quattuor angulos orbis terrarum ab austro magis
quam ab africo esse meridiem, secundum figuratas autem
scripturarum locutiones perfectam mentis illuminationem feruoremque
maximum caritatis uocari meridiem, unde scriptum
est: et tenebrae tuae tamquam meridies erunt. aliquid
ergo proferte quod non contra uos uerius interpretetur, sed
quod interprete omnino non egeat, sicut non eget interprete:
in semine tuo benedicentur omnes gentes, quia semen
Abrahae Christum non ego sed apostolus interpretatur; sicut
non eget interprete: tu enim uocaberis uoluntas mea
et terra tua orbis terrarum, quia ei dicitur quam nemo
christianus nisi ecclesiam Christi intellegit; sicut non eget
interprete: commemorabuntur et conuertentur ad dominum
uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu
eius uniuersae patriae gentium, quoniam ipsius est
regnum et ipse dominabitur gentium, quia in eo psalmo
dicitur, ubi passio domini etiam teste euangelio declaratur;
sicut non eget interprete: quia oportebat Christum pati
et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius
paenit\'entiam et remissionem peccatorum in omnes
18 Esai. 62, 4 21 Ps. 21, 28-29 25 cf. Matth. 27, 35. Ioh. 19, 23
26 Luc. 24, 46-470 byzantiom Jl 7 in s. I. 0 9 quatuor OJIv angeloa
Oml 10 affrica (sic) R 14 ergo om. Jlml 18 uolaptas 0
21 conaertantar Oml 27 eius 8. I. JIm3 28 in Jlml per 0Jlm2v
cf. p. 259, 17. 263, 20. 288, 23. cap. 22, 63
An adhuc dicitis: si apud uos est ecclesia, ut quid nos
ad eius pacem persequendo compellitis? aut si mali sumus,
quid nos quaeritis? et si xixania sumus, sinite nos crescere
usque ad messem? quasi nos, quibus modis possumus, aliud
si cogitetis et intellegatis prius non omnem persecutionem
esse culpabilem; alioquin non laudabiliter diceretur: detrahentem
proximo suo occulte, hunc persequebar. nam
cotidie uidemus et filium de patre tamquam de persecutore
suo conqueri et coniugem de marito et seruum de domino et
colonum de possessore et reum de iudice et militem uel prouincialem
de duce uel rege, cum illi plerumque ordinatissima
potestate sibi homines subditos per terrores leuium poenarum
a grauioribus malis prohibeant atque compescant, plerumque
autem a bona uita et a bonis factis minando et saeuiendo
deterreant. sed cum a malo et illicito prohibent, correctores
et consultores sunt, cum autem a bono et licito, persecutores
et oppressores sunt. culpantur etiam qui prohibent a malo,
si modum peccati modus cohercitionis excedat. item iure culpandi
sunt, qui turbide atque inordinate in eos cohercendos
insiliunt, qui nulla sibi lege subiecti sunt.
Proinde circumcellionum uestrorum inordinatas licentias
et superbas insanias iuste reprehendimus, etiam cum aliquibus
100, 5 22 cf. pag. 116, 4 sqq. om. 0 4 sunt.] simul 0, om. 77 sic] si Om2
5 in om. 77 8 drachma v 11 quaerela 77ml 14 proximo sno occulte]
secreto proximo suo 77 et Uulg. 15 cottidie 77 17 pronnincialem Oml
19 leniorum TIv 25 cohertionis 0 cupandi 0 26 tubide Oml
28 circumcelionum Oml
illicitis illicite deterrere non est bonum. cum uero et innocentes
uel causa incognita uel iniquissimis inimicitiis persequuntur,
quis eorum sceleratissima latrocinia non perhorrescat?
at uero quod Maximianistarum furorem legibus publicis
cohercendum putastis, ut eos per iussa iudicum et exsecutionem
officiorum et auxilia ciuitatium pulsos de basilicis
quas tenebant ad considerationem sui sceleris urgeretis, non
reprehendimus, nisi quia hoc in eis insectati estis quod ipsi
fecistis, immo multo leuius quam fecistis. illi enim aduersus
partem Donati, uos autem aduersus orbem terrarum et
aduersus eius uerba, qui ecclesiam suam incipientem ab Hierusalem
per omnes gentes commendauit, sacrilegae dissensionis
altare erexistis. porro si Maximianistae iussionibus iudicum
aduersus se impetratis illicite et furiose resistere auderent,
nonne ipsi sibi iudicium adquirerent dicente apostolo: qui
enim resistit potestati dei ordinationi resistit; qui
autem resistunt ipsi sibi iudicium adquirunt. principes
enim non sunt timori bono operi sed malo? cum
ergo eorum malum opus existeret, quod uos per ordinatas
potestates cohibere conabamini, si uellent illi pro ipso malo
opere suo peiore opere legibus aduersari, numquid a uobis
et non a se ipsis, quidquid eis mali accideret, paterentur? .
quemadmodum quicumque uoluisset dicere blasphemiam in
deum Sidrac Misac Abdenago et secundum edictum regis cum
domo sua disperderetur, numquid hoc ab ipsis tribus uiris,
quibus de igne liberatis rex commotus illud edixerat, aut uero
etiam ab ipso rege, ac non potius a se ipsis illa digna mala
paterentur? si etiam quadraginta illi Iudaei, qui Paulum
et Petil. II 92, 206 extr. Hml 4 sceleratissima om. 77 perhorreacit 77
6 coercendum Ov exsequutionem 0 7 ciuitatum Om2JIv 8 urfUeretis
II 15 aduersum II 16 dicentes Oml 18 autem jx ras. llm2
25 eydrac 0 sedrac II Sidrach, Misach et 11, cf. PeIiZ. II 92, 211.
Gaud. I 19, 20 27 illud
Quapropter et uos sine tumultu animi, sine turbulenta
contentione, sine amaritudine odiorum considerate diligenter
ea, quae contra uos reges nostrae communionis constituunt,
qua çausa patiamini, et si uos in ecclesia Christi esse inueneritis,
gaudete et eiultate, quia merces uestra multa
est in caelis. uos enim tamquam martyres coronamini, illi
autem tamquam persecutores martyrum iudicantur. si autem
uos contra ecclesiam Christi altare erexisse et a christiana
unitate, quae toto orbe diffunditur, sacrilego schismate separatos
esse et corpori Christi, quod est ecclesia toto orbe diffusa,
et rebaptizando et blasphemando et quantum potestis oppugnando
aduersari sancta et canonica scriptura conuincit, uos
impii atque sacrilegi, illi autem, qui uos pro tanto scelere
tam leuiter damnorum admonitiionibus uel locorum uel honorum
uel pecuniae priuatione deterrendos cohercendosque decernunt,
ut cogitantes quare ista patiamini sacrilegium uestrum cognitum
fugiatis et ab aeterna damnatione liberemini, et rectores
diligentissimi et consultores piissimi deputantur. hanc uobis
dilectionem debent christiani catholici imperatores, ut sacrilegia
uestra et propter cbriatianam mansuetudinem non pro
merito punienda decernant et propter christianam sollicitudinem
non omnino inpunita dimittant. hoc in eis deus operatur,
cuius misericordiam etiam in his molestiis de quibus conquerimini
non uultis agnoscere. nos autem, quantum in nobis
est, quantum dominus donat atque permittit, nec ipsas leges
lenissimae cohercitionis aduersus uos mouemus, nisi ut
8. I. JI 5 diligenter considerate Ilml 12 sacrilogo.
(s eras.) II 13 corpore 0 14 rebaptizando. H 17 leniter v
18 coercendosque Oo 21 nltores II (correctores et consultores p. 301, 22)
22 debet II iimperatores II 23 raansuetudinem christianam 0
25 demittant II 26 cumqaeriimni Oml 29 coercitionis Ov
timore eligere quid teneant uel sequantur. a uestris terroribus
libera praestetur, ut, si aliquid uestri in nostros uiolenter
fecerint, tunc uos, quos tamquam obsides in fundis et in
ciuitatibus habemus, non qualia uestri faciunt patiamini, sed
per ordinata iudicia subiecti legibus damno pecuniario uapuletis.
quod si uobis graue uidetur, uestri uobis parcant et
quiescant; si autem in uos non quiescendo illi saeuiunt qui
uel sub uobis uel uobiscum sunt, quid de nobis conqueramini
non habetis, qui in uestra uel uestrorum potestate posuimus,
ut etiam sectantes haeresem uestram nulla damna patiamini,
si nullas catholica siue a uobis siue a uestris uiolentias patiatur.
quodsi aliquae factae fuerint uobis inuitis et compescere
non ualentibus, misericorditer ipsis damnis et iuste admonemini,
quales habeatis a quibus uos contaminari non putatis,
atque hinc intellegere cogimini, quam inanes calumnias ecclesiae
Christi toto orbe diffusae faciatis, neque iam nobis obiciatis
quod persequimur uos, sed uestris potius, si et nos
suis uiolentiis infestari et uos publicis legibus malunt conteri
quam se a solito furore sedari. si quid sane a nostris christianae
caritatis modum uotumque non custodientibus odiose
et perniciose patimini, non esse illos nostros cito dixerim, sed
aut futuros si se correxerint, aut in fine separandos si in
malitia perdurarint; nos tamen nec propter pisces malos retia
rumpimus nec propter uasa in contumeliam facta domum
magnam deserimus. quodsi uos quoque illos, a quibus talia
catholica patitur, non esse uestros eadem regula dicitis, probate
animum uestrum, corrigite errorem, amplectimini
tamquam obsides] cf. Petil. II 83, 184 extr. 24 cf. Matth.
13, 47 25 cf. II Tim. 2, 20 28 cf. Eph. 4, 3 77 7 nobia parcant v 8 nos v 9 quod v, cf.
22, 63
Quamobrem si nullo interprete indigent canonicarum
scripturarum testimonia, quae commendant ecclesiam in totius
orbis communione consistere, et separationi uestrae in Africa
constitutae ex eisdem libris nulla talia potestis inuenire suffragia,
nec iuste de persecutionibus conquerimini, quas grauiores
ipsa perpetitur quo latius diffunditur, ac fide et spe et
caritate omnia tolerat non tantum talia, qualia uestri circumcelliones
et eorum similes ubi possunt membris eius infligunt,
sed omnia uariarum iniquitatium scandala per uniuersum
mundum scatentia, de quibus dominus exclamauit: uae mundo
ab scandalis. grauius enim persequitur filius patrem male
uiuendo quam pater filium castigando, et grauius ancilla Sarram
persecuta est per iniquam superbiam quam eam Sarra per
debitam disciplinam, et grauius dominum persequebantur propter
quos dictum est: zelus domus tuae comedit me quam
eos ipse, cum eorum mensas euertit et eos flagello de templo
expulit.
uestrum iam placet in medium proferamus? ecce, inquiunt,
uos tenetis ecclesiam. quomodo nos suscipitis, si ad uos
transire uoluerimus? breuiter respondeo: \'sic uos suscipimus,
Quapropter quando plures quam Iohannes dominus baptizabat,
sicut in euangelio scriptum est, ubi subiecit euangelista:
quamuis ipse non baptizabat sed discipuli eius, cum
tantum distaret inter Petrum et ludam, nihil tamen distabat
inter baptismum qui dabatur per Petrum et qui dabatur per
ludam. illud enim quod per eos dabatur unum erat, cum ipsi
non essent unum, et illud Christi erat, illorum autem unus
ad membra Christi, alter ad partem diaboli pertinebat. cum uero
Iohannes Baptista et Paulus apostolus unum essent, quia uterque
sponsi amicus erat, tamen, quia non erat unus baptismus qui dabatur
a Iohanne et qui dabatur a Paulo, iussit Paulus Christi
baptismo baptizari eos, qui baptismo Iohannis fuerant baptizati.
itaque ille baptismus Iohannis dictus est, qui autem per Paulum
datus est non est dictus baptismus Pauli, sed: iussit eos,
inquit, baptizari in Christo. ecce unum sunt Iohannes et
Paulus, et non unum dant; ecce non sunt unum Petrus et
ludas, et unum dant; at uero Petrus et Paulus et unum sunt
et unum dant. Abraham et Cornelius ex fide iustificati unum
sunt, et non unum sacramentum acceperunt, itemque Cornelius
et Simon magus non sunt unum, et unum sacramentum acceperunt;
at uero Cornelius et ille spado, quem Philippus in
itinere baptizauit, et unum sunt et unum sacramentum acceperunt.
cum ergo unum est sacramentum, nec diuersi datores
nec diuersi perceptores faciunt, ut non sit unum quod unum est.
Isti autem, dum uolunt hominum esse quod Christi
est, res falsissimas et absurdissimas persuadere conantur, ut
6 et Act. 10 23. 25] cf. Act. 8 alt. in illiej in malis v 5 quando 8. ras. 3 litt. JIm2 20 ecce
non sunt—21 unum dant om. 0 23 idemque OmlH 24 Bjmon 0
29 cam 77 30 absordissimas 77
illud, quod dominus ait de homine et opere hominis: arbor
bona bonos fructus facit et arbor mala malos fructus
facit, isti ad hoc detorquere conantur, ut a bono baptizatus
bonus sit et a malo baptizatus malus sit. unde sequitur eos,
etiamsi nolint, ut a meliore baptizatus melior sit et ab inferiore
baptizatus inferior sit. ex quo fit ut illi, quos ante domini passionem
non ipse Iesus baptizabat, sed discipuli eius, multo sanctius
nascerentur, si ab ipso baptizarentur. quis enim uel cogitare
possit, quantum intererat inter ipsum et discipulos eius a
quibus baptizabantur? ergo inuidit eis sanctiorem generationem,
quos a discipulis suis sese hic constituto maluit baptizari?
quod utique quisquis credit insanus est. quid ergo dominus
eo ipso demonstrare dignatus est nisi suum esse quod daretur,
per quemlibet daretur, et se baptizare, de quo amicus ille
sponsi dixerat: hic est qui baptizat, per cuiuslibet manus
ministri baptizaretur qui credidisset in eum? dicit etiam Paulus:
gratias deo quod neminem uestrum baptizaui nisi
Crispum et Gaium, ne quis dicat quod in nomine meo
baptizaui. et iste ergo credatur inuidisse hominibus meliorem
sanctificationem, si, quanto melior erat, tanto melius poterant
baptizari qui ab illo baptizarentur? immo uero ad hoc
ipsum uigilauit cautissimi et fidelissimi dispensatoris intentio,
ne quisquam ideo sanctius se baptizatum putaret, quod a
ministro sanctiore baptizaretur, et quod domini erat seruo
tribueret.
Cum igitur boni et mali dent et accipiant baptismi
sacramentum nec regenerati spiritaliter in corpus et membra
Christi coaedificentur nisi boni, profecto in bonis est illa
Eph. 2, 22 3 et om. Ih fructus malos 77 6 nolunt 77 8 baptizat 0
11 baptizabatnr 0 eia om. Oml 12 se 77 18 domino 0 21 quantam
H, ef. Gresc. IIII 10, 12 27 dant Oml 28 regenenarati 0
spiritualiter Olfo
proxima mea in medio filiarum. in his est enim qui aedificant
super petram, id est qui audiunt uerba Christi et faciunt,
quia et Petro confitenti se Christum filium dei sic ait:
et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. non
est ergo in eis qui aedificant super harenam, id est qui audiunt
uerba Christi et non faciunt. ipse enim dixit: qui audit
uerba mea haec et facit ea, similabo eum uiro sapienti,
qui aedificat domum suam super petram, et
ibidem paulo post: qui audit, inquit, uerba mea haec et
non facit ea, similabo eum uiro stulto, qui aedificat
domum suam super harenam. qui ergo compage caritatis
incorporati sunt aedificio super petram constituto et lilio inter
spinas candenti, ipsi utique possidebunt regnum dei; qui autem
super harenam aedificant uel in spinis deputantur, quis dubitauerit
quod regnum dei non possidebunt? nihil utique talibus
prodest baptismi sacramentum, nec tamen propter eorum instabile
fundamentum sterilemque malitiam etiam sacramento quod
habent ulla iniuria facienda est.
quam scripsit ad Galatas, sine studio contentionis aduertite,
quam recte fiat, ut haereticum corrigentes errorem, si sacramentum
hoc habent quod habere debuerunt, illud accipiant
quod eis deerat, non improbetur et blasphemetur quod inerat:
manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes,
immunditiae, luxuriae, idolorum seruitus,
ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes,
animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates,
comesationes et his similia, quae praedico
25 Gal. 5, 19-21 Oml 2 quia Otnl 6 arenam Ov (passim) 8 et 10 haec om. Jl
11 eum] eo 0 18 et om. 0 16 dei 8. I. 0 17 prodest in ras. Um2
eorum om. 0 18 etiam om. R sacramenta Oml 19 ulla s. I. E
20 illo] uno 0 loco illo v epistola Ov 29 comessationes Hv
dei non possidebunt. omnes itaque isti non sunt in lilio
nec super petram; inter hos autem et haeretici positi sunt.
cur ergo uos, ut omittam cetera, non baptizatis post ebriosos
luxuriosos inuidos, qui regnum dei non possidebunt et ideo in
petra non sunt et, quia in petra non sunt, procul dubio in
ecclesia non deputantur, quia super hanc petram, inquit,
aedificabo ecclesiam meam, et nos uultis ut baptizemus
post haereticos, qui inter easdem spinas regnum dei non possessuras
enumerati sunt et quibus similiter sacramenta insunt,
quando eadem sunt, sed non prosunt, quia, cum illa recta sint,
ipsi peruersi sunt?
Haec sine pertinacia considerantes atque cogitantes facile
potestis intellegere id in quoque corrigendum esse quod prauum
est, quod autem rectum est approbandum, et hoc dandum esse
quod deerit, quod autem inerit agnoscendum. ueniens itaque
haereticus, ut catholicus fiat, errorem corrigat proprium, non
Christi uiolet sacramentum, accipiat uinculum pacis quod non
habebat. sine quo illi prodesse non poterat baptisma quod
habebat: utrumque enim necessarium est ad regnum dei adipiscendum,
et baptismus et iustitia. et in contemptore quidem
baptismi Christi non potest esse iustitia, baptismus autem et
in eo qui iustitiam non habet potest esse, sed non potest
prodesse. sicut enim ueritas dixit: si quis non renatus
fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum,
ita eadem ueritas dixit: nisi abundauerit iustitia
uestra super scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis
in regnum caelorum, ut non baptismus solus, sed
etiam iustitia perducat ad regnum, cui autem uel utrumque
uel unum defuerit, illuc peruenire non possit. quapropter cum
dicatur haereticis: \'iustitia uobis deest, quam sine caritate ac
IIH 21, 28. Petil. III 56, 68 Ioh. 8, 5 26 Matth. 5, 20 I. 0 5 possidebant IIml impetra 0 13 conside Om1
14 in om. O in quoque 8. I. Tlm2 16 fort. deerat-inerat; cf. p. 308,
24 19 quo] quod
Dicat mihi nunc haereticus: \'quomodo me suscipis?\'
cito respondeo: (sicut suscipit ecclesia, cui Christus perhibet
testimonium. numquid tu melius potes nosse, quomodo suscipiendus
sis, quam saluator noster, medicus uulneris tui?\' hic
forte dicis: \'lege mihi ergo quemadmodum Christus suscipi
iusserit eos, qui ab haereticis transire ad ecclesiam uolunt\'.
hoc aperte atque euidenter nec ego lego nec tu. si enim
haereticus esset Iohannes et in nomine patris et filii et spiritus
sancti baptizaret, post cuius baptismum iussit Paulus
homines baptizari, tu obtineres quod dicis ita, ut contra quid
dicerem non haberem. rursus si Petrus in nomine patris et
filii et spiritus sancti ab haereticis baptizatus fuisset, cui
dominus ait: qui lotus est semel non habet necessitatem
iterum lauandi, ego obtinerem quod dico ita, ut tu
contra quid diceres non haberes. nunc uero cum in scripturis
non inueniamus aliquos ad ecclesiam transisse ab haereticis
et sicut ego dico aut sicut tu dicis esse susceptos, puto si
aliquis sapiens extitisset, cui dominus Christus testimonium
25 Ioh. 13, 10 v confitentur 0 arbitrantur J1 13 mihi a. I. II 15 potest
Oml 17 ergo mihi II 24 et spiritus sancti om. J7 baptiszatus
Oml 27 haberet Oml 30 iesus christus JI
modo dubitare deberemus id facere quod ille dixisset, ne non
tam ipsi quam domino Christo, cuius testimonio commendabatur,
repugnare iudicaremur. perhibet autem testimonium
Christus ecclesiae suae. ecce euangelium lege ubi ait: oportebat
Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari
in nomine eius paenitentiam et remissionem
peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem.
quomodo ergo suscipit ista ecclesia per omnes
gentes, incipientibus ab Hierusalem, remotis omnibus ambagibus
et tergiuersationibus sic suscipiendus es. quod si non
uis, non mihi aut cuiquam hominum, qui te uult ita suscipere,
sed ipsi saluatori contra salutem tuam perniciosissime reluctaris,
qui te sic suscipiendum esse non uis credere quemadmodum
suscipit illa ecclesia, quam testimonio suo commendat
ille, cui fateris nefarium esse non credere.
At enim dixit Hieremias: farta est mihi ut
aqua mendax non habens fidem. non de hac aqua dixit
Sic et illic facitis ubi scriptum est: ab aqua aliena
abstine te et de fonte alieno ne biberis. putatis enim
Unde et illud, quod similiter non intellegitis, quod
scriptum est: bibe aquam de tuis nasis et de puteorum
tuorum fontibus, et fons aquae tuae sit tibi proprius
et nemo alienus communicet tibi, et non superfluant
tibi aquae foras, et in plateis tuis discurrant aquae
tuae, non uisibilem baptismum, quem possunt habere et alieni,
Quod ergo aperte audimus: nolite omni spiritui
credere, sed probate spiritum qui ex deo est, hoc figurate
audimus: ab aqua aliena abstine te et de fonte alieno
ne biberis. et quod aperte audimus: caritas dei diffusa
est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui
datus est nobis, hoc figurate audimus: fons aquae tuae
sit tibi proprius et nemo alienus communicet tibi.
multa enim munera dei possunt habere et alieni, non solum
ista communia cum lapidibus et arboribus, sicuti est esse et
uigere, nec solum communia cum pecoribus, sicuti spirare
sentire, sed etiam maiora iam hominum propria, sicuti est
ratio, locutio, artes utiles innumerabiles et alia multa. ipsa
etiam quae domui dei data sunt nonnulla ex eis habent alieni,
4, 1 20 Prou. 5, 16 21 Rom. 5, 5 28 Prou. 5, 17 0 12 in cordibus bis Oml 16 corinthi Oml 18 audiuimnfl
0 19 spiritum-est] spiritus si ex deo sint v 27 uidere Jlml
eommnnia om. Jlml sicut 77
noui uos, etiam cum dixerint: in nomine tuo prophetauimus
et uirtutes multas fecimus, quia etsi habeam,
inquit, prophetiam et sciam omnia sacramenta et omnem
scientiam. et si habuero omnem fidem ita ut
montes transferam, caritatem autem non habeam,
nihil sum. hoc est ergo donum spiritus sancti proprium
sanctorum, unde nemo communicat alienus. hoc deest omnibus
malignis et gehennae filiis, etiamsi Christi baptismo baptizentur,
sicut Simon fuerat baptizatus. hoc deest etiam haereticis;
hoc accipiunt, cum correcti ueniunt et unitatis uinculum sinceriter
amplectuntur. quod si non acciperent, etiam habentes
baptismum Christi non erant possessuri regnum Christi, quia
non introierant ad fontem illum proprium aquarum discurrentium
in plateis sanctorum et foras non excurrentium, quo
fonte caritas dei diffusa est in cordibus nostris per
spiritum sanctum qui datus est nobis. desinite itaque
illa testimonia commemorare, quae aut non intellegitis aut
pro nobis contra uos esse intellegitis. quodsi ambigue posita
et pro nobis et pro uobis possent interpretari, nihil utique
adiuuarent causam uestram, quia et nos, si talibus uti uellemus,
innumerabilibus uteremur, quae causam nostram nihil
similiter adiuuarent. sed plane talia malam causam uel moras
faciendo sustentant.
Ecce, inquiunt, de corpore domini aqua profluxit
. et quid te hoc adiuuat o haeretice?
Iam sufficiat; desinite talibus agere. omnia, quae huiusmodi
protuleritis, aut pro nobis sunt aut, ut multum causae
nostrae minuam, incertum est pro quibus sint; sed libenter in
opertis immoramini, ne fateri aperta cogamini. ecce ecclesia
rogo: quid patimini? ecce ecclesia tot manifestissimis sanctarum
scripturarum testimoniis commendata et expressa, praedicta
et demonstrata: sicut audiuimus, ita et uidimus.
quid tergiuersaris quomodo suscipiaris? cur detrectas sic suscipi,
quomodo illa suscipit, cui testimonium perhibet qui
mentiri non potuit? doce scripturas canonicas aperte dixisse
baptizandum esse in catholica ecclesia, qui apud haereticos in
nomine patris et filii et spiritus sancti fuerit baptizatus. quodsi
hoc docere non potes, illud doce, huic communioni tuae, id
est parti Donati, ubi hoc didicisti, apertum aliquod et manifestum
testimonium a scripturis canonicis perhiberi, et fatebor
ad te esse transeundum nec aliter esse suscipiendos haereticos
quam sicut suscipit ecclesia in qua es, quia tali testimonio
declarata est. quid aestuas, quid perturbaris? non inuenis in
scripturis canonicis, quod a te iustissime exigimus. nam quod
dicere soletis: ubi pascis, ubi cubas in meridie, uides
quale sit et quam pro te non sit. noli ergo talia quaerere,
Ov 3 non om. Oml qua om. JR 5 foras de corpore
eius Hml eius] eis Oml 11 protuleritis (tis in ras.) II 12 minuant 0
19 docet Oml 20 babtizandum IhnJ ecclesia catholica 77 24 a
OIR. 0 fateor 77 27 inueni 0
sunt partibus meridianis, diceret de se esse dictum:
montes Sion, latera aquilonis, ciuitas regis magni.
nam utique ciuitas regis magni non est nisi ecclesia, et hoc
potius indubitanter sonat ecclesiam quam illud: ubi pascis,
ubi cubas in meridie. sed fortasse illo testimonio Marcion
haereticus uteretur, qui dicitur Ponticus fuisse, quae partes
ad aquilonem sunt. rursus si in occidente esset pars Donati.
diceret de se esse dictum: iter facite ei qui ascendit
super occasum; dominus nomen est illi. fortassis enim
sublimius esse diceret: ascendit super occasum quam:
cubat in meridie. haec mystica sunt, operta sunt, figurata
sunt; aliquid manifestum, quod interprete non egeat, a uobis
flagitamus.
Ego itaque sic te suscipio, quemadmodum suscipit semen
Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes. hoc forte
obscurum esset, nisi Paulus aperuisset semen Abrahae, quod
est Christus. sic te suscipio, quemadmodum suscipit illa
sterilis, cuius multi filii magis quam eius quae habet
uirum — quod obscurum esset, nisi Paulus dixisset ipsam esse
ecclesiam matrem nostram, cui dictum est: dominus qui
eruit te ipse deus uniuersae terrae uocabitur, cui dictum
est: terra tua orbis terrarum —, sicut suscipit regina
illa, de qua in psalmis dicitur: adstitit regina a dextris
tuis, et cui dicitur: pro patribus tuis nati sunt tibi filii:
constitues eos principes super omnem terram. postremo,
ne multa commemorem, sic te suscipio, sicut suscipit ecclesia
per omnes gentes, incipiens ab Hierusalem, sicut suscipit
ecclesia, quae testis est Christo in Hierusalem et in tota Iudaea
et Samaria et usque in totam terram. ille enim te suscipit,
17 Gal. 3, 16 19 Esai. 54, 1 20 cf. Gal. 4, 26-27 21 Esai. 54, 5
23 Esai. 62, 4 24 Ps. 44, 10. 17 28 cf. Luc. 24, 47 29 cf. Act. 1, 8 11 24 astitit 11x 27 ne multa bis Om1 28 ne conicicu
incipientibus, cf. p. 261, 6 ecclesia incipiente ab Hierusalem 30 in] ad v
illa dubitaret, ostendit. sic te suscipio, quemadmodum suscipit
triticum seminatum in agro, quod cum zizaniis crescit
usque ad messem; hi sunt enim filii regni, ager autem
est mundus, messis est finis saeculi. dominus exposuit,
euangelium est; uerba domini sunt, manifesta sunt. possem
tibi dicere: \'sic te suscipio, quemadmodum et uos suscepistis
quos Praetextatus et Felicianus a uobis damnati extra uestram
communionem baptizauerunt, cui rei quid contradicas omnino
non habes\'. sed hoc potius dicam, quod et aduersus ipsos
Maximianistas inuictissime ualeat, qui uos in duobus praecipue
testimoniis, quibus imperitissime (et) tamen creberrime uti
soletis, omnino uicerunt, et de paucitate et de meridie. hoc
ergo dicam, quod uos omnes, tamquam pariter contra nos
insurgatis, extinguat: \'sic uos suscipimus, si corrigi uultis,
quemadmodum suscipit ecclesia, quam dominus Iesus dixit ab
Hierusalem coepturam et in Actibus apostolorum legimus inde
coepisse et per omnes gentes ituram et in Actibus apostolorum
legimus per multas isse, antequam ueniret in Africam,
et per omnes ituram, antequam ueniat finis, quia ipse dominus
ait: praedicabitur hoc euangelium in omnibus gentibus,
et tunc ueniet finis\'. ecce purgamenta eius: quoniam
abundauit iniquitas, refrigescet caritas multorum.
ecce frumenta eius: qui autem perseuerauerit usque in
finem, hic saluus erit. ubi hic Africa nominata est in parte
Donati? ecce iterum frumenta eius: ut scias, inquit apostolus,
quemadmodum te oporteat in domo dei conuersari,
quae est ecclesia dei uiui, columna et firmamentum
ueritatis. et sine dubio magnum est pietatis sacramentum
quod manifestatum est in carne,
24 Matth. 24, 13 26 I Tim. 3, 15—16 addidi 14 quanquam Om2 19 affricam
II 20 omnes gentes v 23 abundabit 11 28 columpna 0, item
p. 318, 7 29 et sine-sacramentum in
Quid ergo pluribus teneam? qui respondere cogitat huic
epistulae, scrutetur scripturas et aut manifestum de Africa,
uel in qua sola uel ex qua sola est pars Donati, proferat
testimonium — quod ideo proferre non potest, quia illis tam
manifestis, quae a nobis prolata sunt, repugnare scriptura non
potest —, aut, si suarum suspicionum uel criminationum uel
calumniarum sectatores credulos quaerit et uult traducere in
aliud euangelium, quod non est aliud, atque annuntiare nobis
praeterquam quod accepimus, etsi angelus de caelo esset, anathema
esset, quoniam et diabolus, qui propterea de caelo
cecidit, quia in ueritate non stetit, si anathema fuisset homini,
quando ei praeterquam quod a domino deo acceperat annuntiauit,
primi parentes carnis nostrae nec in poenam mortis
incidissent nec de loco felicitatis exissent.
praeceptum pastoris, qui animam suam posuit pro
ouibus suis et nunc glorificatus et exaltatus sedet ad dextram
dei patris, corde fidelissimo et firmissimo retinete dicentis:
quae sunt oues meae uocem meam audiunt et sequuntur
me. audistis eius uocem manifestissimam non solum per
10, 11. 15 29 Ioh. 10, 27 6 alt. et om. II 12 epistolae Ov 16 si om. 0 crimina Oml
21 anathe j fuisset (om. ma) II 25 epistolam Ov 27 ad] a 0 deiteram
IIv 28 dei om. 0 et firmissimo om. 0
commendantis ecclesiam suam futuram, et ea quae praedixit
quemadmodum ex ordine consecuta sint in Actibus et
litteris apostolorum, quae diuinarum scripturarum canonem
complent, legendo perspicitis. non est obscura quaestio, in qua
uos fallant quos ipse dominus praedixit futuros atque dicturos:
ecce hic est Christus, ecce illic, ecce in deserto, quasi
ubi non est frequentia multitudinis, ecce in cubiculis, quasi
in secretis traditionibus atque doctrinis. habetis ecclesiam ubique
diffundi et crescere usque ad messem, habetis ciuitatem,
de qua ipse qui eam condidit ait: non potest ciuitas abscondi
super montem constituta. ipsa est ergo quae non
in aliqua parte terrarum, sed ubique notissima est. haec temporales
aliquando etiam in suis frumentis patitur tempestates,
ut in quibusdam locis non cognoscantur; sed tamen etiam
illic latent. neque enim falli potest diuina sententia, quoniam
crescunt usque ad messem.
Itaque et in aliis gentibus saepe nonnulla membra ecclesiae
praeualentibus haeresum et schismatum seditionibus pressa
atque obumbrata sunt et tamen, quia inerant, paulo post nullo
dubitante claruerunt, et in ipsa Africa post illud Secundi Tigisitani
apud Carthaginem seditiosum turbulentumque concilium,
ubi et a femina nobili Lucilla operata corruptio postea iudicialibus
gestis commemorata est, cum inde litterae paene per
totam Africam, qua ecclesiae Christi iam germinauerant, missae
fuissent, creditum est litteris concilii — neque enim aliter
oportebat — et quasi uisa sunt per aliquam partem agri frumenta
dominica defecisse; nullo modo autem defecerant, quae
uere frumenta erant praedestinata atque seminata et alta radice
feraciter germinantia. salua enim conscientia litteris concilii
crediderant; neque enim ab hominibus de aliis hominibus
. Optat. I 15 sqq. om. 77 7 tert. ecce s. I. Hm2 15 etiam om. 77 22 sedioeum
0 23 corrutio Oml postea a 0 24 per p Om1
sed posteaquam illi furiosa pertinacia usque ad dissensionem
sacrilegam contra totum orbem christianum contentionem obstinatissimam
perduxerunt atque innotuit bonis fidelibus, quos
a Caeciliano alienauerat falsa criminatio, uiderunt se, si in
illa communione persisterent, non iam de quodam homine uel
de quibusdam hominibus, sed de ecclesia toto terrarum orbe
diffusa prauum habere iudicium, et maluerunt Christi euangelio
quam collegarum concilio credere. itaque illis relictis
mox ad catholicam pacem multi et episcopi et clerici et populi
redierunt, quod et antequam facerent in tritico deputabantur.
tunc enim non faciebant, cum aduersus homines male sibi a
collegis insinuatos, non aduersus ecclesiam dei, quae in cunctis
gentibus crescit, illa eorum contradictio nitebatur. itaque et
in Africa triticum, quod filius hominis seminauerat, triticum
mansit et ex illo usque adhuc creuit et crescit et deinceps
usque ad messem fructificabit et crescet sicut in omni mundo.
Nonnulli etiam bonae uoluntatis per carnalem caliginem
etiam post confirmatum contra ecclesiam dei malignorum
furorem in illa dissensione diutius errauerunt, tamquam si
adhuc mollia conculcarentur frumenta et radice uiua herbae
uigor attereretur. etiam ipsa tamen frumenta sua nouerat deus,
quamuis ut reuiuiscerent arguenda et increpanda. non enim
eo modo dictum est Petro: redi post me, satanas, quo
modo dictum est de Iuda: unus ex uobis diabolus est.
quidam quoque et apertissimae ueritati malo studio contradixerunt.
illi uero eradicati uel praecisi erant, sed non permanentes
in infidelitate, sicut de quibusdam ramis fractis
Ov 3 contentioue obstinatissima Ollv, correxi;
cf. Petil. I 1, 1 animosam peruersitatem pertinacia Btoltiore defenderent
Uos autem, innitentes tot euidentissimis testimoniis
legis prophetarum psalmorum, ipsius domini et apostolorum
de sancta ecclesia toto terrarum orbe diffusa, exigite ab istis,
ut ostendant ex Africa, quod attinet ad partem Donati, aliqua
manifesta de canonicis libris testimonia. neque enim, sicut
iam dixi, ullo modo fieri posset, ut ecclesia, sicut dicunt et
quod absit, tam cito ex tot gentibus peritura tot testimoniis
tam sublimiter et tam indubitanter praedicaretur et de ista,
quam uolunt suam, quae usque in finem sicut contendunt
permansura fuerat, taceretur. mementote enim quid illi diuiti
MftpNt et OIIv 5 apertissime 011 12 sollempnitas 0
20 scarrilitate 0 25 ex] dAx parjpartem 0 30 sua IIv 31 faerant
Oml
aliquem ex mortuis mitti uellet: habent illic, inquit, Moysen
et prophetas. et cum ille diceret non eos credituros,
nisi ad eos isset aliquis mortuorum: si Moysen, inquit, et
prophetas non audiunt, nec si quis ex mortuis resurrexerit
credent. dixit Moyses, quod in semine Abrahae
benedicentur omnes gentes; dixerunt prophetae: tu uocaberis
uoluntas mea et terra tua orbis terrarum, et:
commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi
fines terrae. his et talibus tam manifestis praenuntiationibus
ecclesiam demonstrantibus isti credere noluerunt
surrexit dominus a mortuis, dixit in nomine suo praedicari
paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes .
gentes, incipientibus ab Hierusalem. illi, qui Moysi et
prophetis non crediderant, nec domino resurgenti a mortuis
crediderunt; quid restat, nisi ut diuitis illius tormenta sortiantur?
quae uos fugientes, dum adhuc tempus est, antequam de
hac uita emigretur, diuinis eloquiis constanter inhaerete, ut
nec in uita conturbemini et post hanc uitam quod semini
Abrahae promissum est accipere mereamini.
9 PI. 21, 28 12 Lac. 24, 47 16 cf. gehennas haereticorum Petil. II
98, 226 II resurrexerlt] desinit II nulla subscriptione addita 6 ad
credent adnotatum est in v: Reliqua deerant in editionibus Amerb. et
Eraami 20 mereamini] add. Amen v Explicit epistula Aurelii Augnatini
episcopi ad catholicosMM (fratrei?) 0