The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Unum uerum deum omnipotentem, ex quo omnia, per
quem omnia. in quo omnia, et rogaui et rogo, ut in refellenda
et reuincenda haeresi uestra, Manichaei. cui et uos fortasse
inprudentius quam malitiosius adhaesistis, det mihi mentem
pacatam atque tranquillam et magis de uestra correctione
quam de subuersione cogitantem. quamquam enim dominus
per suos seruos regna subuertat erroris, ipsos tamen homines,
in quantum homines sunt, emendandos esse potius quam perdendos
iubet. et quicquid diuinitus ante illud ultimum iudicium
uindicatur, siue per inprobos siue per iustos siue per
nescientes siue per scientes siue occulte siue palam: non ad
interitum hominum, sed ad medicinam ualere credendum est;
quam qui respuerint, extremo subplicio praeparantur. quapropter
cum in hac uniuersitate rerum alia sint, quae ualent
ad corporalem uindictam, sicut ignis et uenenum et morbus
et cetera huiusmodi, alia, quibus apud se ipsum non molestiis
corporis sui, sed cupiditatum suarum laqueisan imus puniatur,
sicut est damnum, exilium, orbitas, contumelia et his similia;
quaedam uero non sint cruciamenta, sed quasi fomenta
2 Anreli augustini/ad interrogata sim/pliani (ci a. m. 1) lib. II explicit
incipit aduersus epis. quae.. (2 litt. er.) funda/menti dicitur ddira
mentis plenam/manichei (litt. uncial.) fol. 49 P Incipit contra epistulam
fundamenti manicheorum (lift. uncial.) fol. 30 H. Incipit (om. T) liber/
sci (om. B) aurelii (om. TL) augustini eontra epistolam fundamenti
(om. JR) manicheorum (manichei B, om. L) fol. 178 TR fol. 105 L
m
4 per quem omnia om. P 6 heresis (corr. m. 1) P manichei i C
pro ae semper) T et om. SV 7 imprutentius S maletiosius S
tetS 9 supuersione T 12 quidquid (sic semper) P ultimum illud b 13 improbosJP
14 g$scientes V occuItaeP 16 supplicio P K H 17 quumP
19 semetipsum b molestia V 20 cupiditatem JP alaqueis t 21 sicuti
HTSVb contumelias P hiis (sic ubique) V 22 sunt Vb
disputationes et quaecumque sunt alia: horum omnium quaedam
etiam per malos nescientes operatur summa dei iustitia,
quaedam autem per scientes bonos. nostrum igitur fuit eligere
et optare meliora, ut ad uestram correctionem aditum haberemus,
non in contentione et aemulatione et persecutionibus,
sed mansuete consolando, beniuole cohortando, leniter disputando.
sicut scriptum est: seruum autem domini non
oportet litigare, sed mitem esse ad omnes, docibilem,
patientem, in modestia corripientem diuersa sentientes.
nostrum ergo fuit uelle has partes expetere; dei
est uolentibus et petentibus donare, quod bonum est.
Illi in uos saeuiant. qui nesciunt, cum quo labore uerum
inueniatur et quam difficile caueantur errores; illi in uos
saeuiant, qui nesciunt, quam rarum et arduum sit carnalia
phantasmata piae mentis serenitate superare; illi in uos saeuiant,
qui nesciunt, cum quanta difficultate sanetur oculus
interioris hominis, ut possit intueri solem suum — non istum,
quem colitis caelesti corpore, oculis carneis et hominum et
pecorum fulgentem atque radiantem, sed illum, de quo dictum
est per prophetam: ortus est mihi iustitiae sol, et de
quo dictum est in euangelio: erat lumen uerum, quod
inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum
—: illi in uos saeuiant, qui nesciunt, quibus suspiriis
et gemitibus fiat. ut ex quantulacumque parte possit intellegi
deus; postremo illi in uos saeuiant, qui numquam tali errore
decepti sunt, quali uos deceptos uident.
(in ras. ta s. I.) H, om. TVLb exhortationes HVS
2 talia HTRSVLb omnium horum V 3 etiam] illa P ętiam T
4 autem om. VLT 5 additum V 7 beneuole R beniuoleque
hortando VLb 8 scribtum PH 10 patientem in MM. JP 11 nrS partes has V
partes] om.L etpetereb
Ego autem. qui diu multumque iactatus tandem respicere
potui, quid sit illa sinceritas, quae sine inanis fabulae
narratione percipitur; qui uanas imaginationes animi mei uariis
opinionibus erroribusque conlectas uix miser merui domino
opitulante conuincere: qui me ad detergendam caliginem mentis
tam tarde clementissimo medico uocanti blandientique subieci;
qui diu fleui, ut incommutabilis et inmaculabilis substantia
concinentibus diuinis libris sese mihi persuadere intrinsecus
dignaretur; qui denique omnia illa figmenta, quae uos diuturna
consuetudine inplicatos et constrictos tenent, et quaesiui curiose
et adtente audiui et temere credidi et instanter, quibus potui,
persuasi et aduersus alios pertinaciter animoseque defendi:
saeuire in uos omnino non possum, quos sicut me ipsum illo
tempore ita nunc debeo sustinere et tanta patientia uobiscum
agere. quanta mecum egerunt proximi mei, cum in uestro
dogmate rabiosus et caecus errarem.
Ut autem facilius mitescatis et non inimico animo uobisque
pernicioso mihi aduersemini, illud quouis iudice inpetrare me
oportet a uobis, ut ex utraque parte omnis adrogantia deponatur.
nemo nostrum dicat iam se inuenisse ueritatem; sic
eam quaeramus, quasi ab utrisque nesciatur. ita enim diligenter
et concorditer quaeri poterit, si nulla temeraria praesumptione
inuenta et cognita esse credatur. aut si hoc a
uobis inpetrare non possum, saltem illud concedite, ut uos
tamquam incognitos nunc primum audiam, nunc primum discutiam.
iustum puto esse, quod postulo, hac sane lege
T 2 inanis (is s. l. a m. 1) T 3 imagines
T 4 que om. V collectas P Pfltyi merui V 8 continentibus
V 10 consuetudo H implicatos P curiosae H 11 attendpte
V attente P 12 animosaque T 13 quos] quod H 14 pacientia
T 16 docmate P 17 ut inimico b animo om. b
18 spernicioso V illud om. TRVLb iudicem P impetrare P
impetrari SCTR me impetrare b 19 a nobis oportet TSC oportet
om. L a] et a T arrogantia P 22 praesumtione P
23 creditur HT ante hoc add. H et aut ex 24 impetrare P,
om. L possumus
In catholica enim ecclesia, ut omittam sincerissimam
sapientiam, ad cuius cognitionem pauci spiritales in hac uita
perueniunt, ut eam ex minima quidem parte, quia homines
sunt, sed tamen sine dubitatione cognoscant — ceteram quippe
turbam non intellegendi uiuacitas, sed credendi simplicitas
tutissimam facit — ut ergo hanc omittam sapientiam, quam
in ecclesia esse catholica non creditis. multa sunt alia, quae
in eius gremio me iustissime teneant. tenet consensio populorum
atque gentium; tenet auctoritas miraculis inchoata, spe
nutrita, caritate aucta, uetustate firmata; tenet ab ipsa sede
Petri apostoli, cui pascendas oues suas post resurrectionem
dominus commendauit, usque ad praesentem episcopatum successio
sacerdotum; tenet postremo ipsum catholicae nomen.
quod non sine causa inter tam multas haereses sic ista
ecclesia sola obtinuit. ut cum omnes haeretici se catholicos
dici uelint, quaerenti tamen alicui peregrino, ubi ad catholicam
conueniatur, nullus haereticorum uel basilicam suam uel
domum audeat ostendere. ista ergo tot et tanta nominis
christiani carissima uincula recte hominem tenent credentem
in catholica ecclesia, etiamsi propter nostrae intellegentiae
tarditatem uel uitae meritum ueritas nondum se apertissime
ostendat. apud uos autem, ubi nihil horum est, quod me inuitet
ac teneat, sola personat pollicitatio ueritatis: quae quidem
PH 5 pauci (s er.) H pauca Tl 6 eum L parte
quidem V quia (s. I. uel qua) R 9 facit] tenet V ergo (8. I.) H
omittam hanc T 11 consentio V confessio (s. l. uel consensio) JR
13 aucta uetustate om. P aucta s. I. T firmata (pr. a s. l.) T
15 episcopatum (um s. I.) T 16 postremo] proximum H postremll T
17 hereaes PHT 18 optinuit HV 19 peregrino alicui HTCSVb 20 perueniatur
P heretichorum Phereticorum HT 21 audet HP tanti T
christiani nõi. b 22 clarissima (1 s. I. a m. 2) H clarissima VSCL
1 aut
tenent (em er.) H 24 apertisaim*e (a er.) H 25 aput P 26 ac B
ueritatis pollicitatio Vb
praeponenda est illis omnibus rebus, quibus in catholica teneor;
si autem tantummodo promittitur et non exhibetur, nemo me
mouebit ab ea fide, quae animum meum tot et tantis nexibus
christianae religioni astringit.
Uideamus igitur, quid me doceat Manichaeus, et potissimum
illum consideremus librum, quem Fundamenti epistulam
dicitis, ubi totum paene, quod creditis, continetur. ipsa enim
nobis illo tempore miseris quando lecta est, inluminati dicebamur
a uobis. certe sic incipit: Manichaeus apostolus
Iesu Christi prouidentia dei patris. haec sunt salubria
uerba de perenni ac uiuo fonte. iam cum bona patientia,
si placet, adtendite, quid quaeram. non credo esse istum
apostolum Christi. quaeso, ne suscenseatis et male dicere incipiatis.
nostis enim me statuisse nihil a uobis prolatum
temere credere. quaero ergo, quis sit iste Manichaeus. respondebitis:
apostolus Christi. non credo; quid iam dicas aut
facias, non habebis. promittebas enim scientiam ueritatis, et
nunc quod nescio cogis, ut credam. euangelium mihi fortasse
lecturus es et inde Manichaei personam temptabis adserere. si
ergo inuenires aliquem, qui euangelio nondum credit, quid
faceres dicenti tibi: non credo? ego uero euangelio non crederem,
nisi me catholicae ecclesiae conmoueret auctoritas.I
quibus ergo obtemperaui dicentibus: crede euangelio, cur eis
non obtemperem dicentibus mihi: noli credere Manichaeis ?
elige, quid uelis. si dixeris: crede catholicis, ipsi me monent,
ut nullam fidem adcommodem uobis; quapropter non possum
T 2 pmonenda (s. I. i pponenda) H omnibus illis b
3 et non] nec T 5 religionis HTHCSVLb 6 K H toceat Y
manicheus (e pro ae semper) PH 7 quam HLb 9 inluminati]
uo
inclinati TLb inclinatis V dicentibus V dicebamus 6 10 a uobis] ab$is
(corr. tn 1) P amen b 12 perhenni VT 13 attendite P istum esseHCb
16quero T quial qui (d er.) H iste] ille b 18 fatias V promittebat
V 19 fortasse mihi b 20 temtabis P tentabis Hb asserere P
21 inuenires (s s. I. a m. 1) H inuenirem b 23 commoueret P cõmoneret
b 24 credite b quur P 26 quid (i corr. ex o) H ipsi
(corr. ex ipse) H mouent T 27 accomodem P
credere, non recte facies per euangelium me cogere ad
Manichaei fidem, quia ipsi euangelio catholicis praedicantibus
credidi. si autem dixeris: recte credidisti catholicis laudantibus
euangelium, sed non recte illis credidisti uituperantibus Manichaeum,
usque adeo me stultum putas, ut nulla reddita ratione,
quod uis credam, quod non uis. non credam? multo enim
iustius atque cautius facio, si catholicis quoniam semel credidi,
ad te non transeo, nisi me non credere iusseris, sed
apertissime ac manifestissime scire aliquid feceris. quocirca si
mihi rationem redditurus es. dimitte euangelium. si ad euangelium
te tenes, ego me ad eos teneam, quibus praecipientibus
euangelio credidi, et his iubentibus tibi omnino non
credam. quodsi forte in euangelio aliquid apertissimum de
Manichaei apostolatu inuenire potueris, infirmabis mihi catholicorum
auctoritatem, qui iubent, ut tibi non credam: qua
infirmata iam nec euangelio credere potero. quia per eos illi
credideram. ita nihil apud me ualebit, quicquid inde protuleris.
quapropter si nihil manifestum de Manichaei apostolatu in
euangelio reperitur, catholicis potius credam quam tibi. si
autem aliquid inde manifestum pro Manichaeo legeris, nec
illis nec tibi: illis, quia de te mihi mentiti sunt; tibi autem.
quia eam scripturam mihi profers, cui per illos credideram,
qui mihi mentiti sunt. sed absit. ut euangelio ego non credam.
illi enim credens non inuenio, quomodo possim etiam tibi
credere; apostolorum enim nomina, quae ibi leguntur. non
inter se continent nomen Manichaei. in locum autem traditoris
Christi quis successerit, in apostolorum actibus legimus: cui
28 Act. 1, 26 V 7 multo] Efl stulto T 8 atque] et b 10 manifestissime
ac apertissime HCSTb aliquid scire T 12 ego om. V
me om. VL ad eos me Tb 13 tibi 8. I. T 18 aput P
ualebis b 19 nichil (sit: Bempar) T 20 repperitur PH 21 autem
om. T inde aliquid b 28 scribturam P 24 ante sed K H ego
euangelio b 25 non credens T 28 quis] qui HTVb
I
utramque scripturam similiter mihi catholica commendat auctoritas.
in eodem etiam libro de uocatione atque apostolatu
Pauli uulgatissimam tenemus historiam. lege mihi iam, si
potes, in euangelio, ubi Manichaeus apostolus dictus est, uel
in aliquo alio libro, cui me iam credidisse confiteor. an illud
lecturus es, ubi spiritum sanctum paracletum dominus promisit
apostolis ? de quo loco uide, quot et quanta sint, quae
me reuocent et deterreant, ne Manichaeo credam.
Quaero enim, cur epistulae huius principium sit: Manichaeus
apostolus Iesu Christi, et non sit: paracletus
apostolus Iesu Christi. si autem missus a Christo paracletus
Manichaeum misit, cur lego: Manichaeus apostolus Iesu
Christi, et non potius: Manichaeus apostolus paracleti? si
dicis ipsum esse Christum, qui est etiam spiritus sanctus,
contradicis ipsi scripturae, ubi dominus ait: et alium paracletum
mittam uobis. si autem ideo Christi nomen recte
positum putas, non quia ipse est Christus, qui et paracletus,
sed quia eiusdem sunt ambo substantiae, id est. non quia
unus est, sed quia unum sunt, poterat et Paulus dicere:
Paulus apostolus dei patris, quia dixit dominus: ego et pater
unum sumus. nusquam hoc dicit, sed nec quisquam apostolorum
patris se apostolum scribit. quid sibi ergo uult ista
nouitas ? nonne uobis uidetur nescio quam redolere fallaciam ?
certe si nihil interesse arbitratus est, cur non uarie in aliis
epistulis apostolum Christi se nominat, in aliis paracleti? sed
Y 8 libro etiam HCVS 4 hytOtt
storiam Y 6 aliaquolibro (corr. m. 1) P iam me HTCSV an]
lam b 8 quot] quod P 9 et] me T roanicheo H 10 quur P
12 li-potius w. 14 om. T si-misit (ita ras.) H 18 manicheum H
14 paracliti T 15 dices H 16 scribturae H scripturae ipsi T
paraditum T (i pro e semper) 17 christi nothe ideo b 19 quia non b
22 numquam P dicitur V 28 apostolum se b 25 nihil (corr. ex
nil m. 2) H quur P 26 epistulis (u in ras.) H
nec semel. quid hoc esse causae arbitramur, nisi quia illa
superbia, mater omnium haereticorum, inpulit hominem, ut
non missum se ab paracleto uellet uideri, sed ita susceptum,
ut ipse paracletus diceretur? sicut Iesus Christus homo non
a filio dei, id est uirtute et sapientia dei. per quam facta
s:mt omnia, missus est, sed ita susceptus secundum catholir-am
fidem, ut ipse esset dei filius, id est in illo ipso dei
sapientia sanandis peccatoribus adpareret: sic se ille uoluit ab
spiritu sancto, quem Christus promisit. uideri esse susceptum.
ut iam cum audimus Manichaeum spiritum sanctum, intellegamus
apostolum Iesu Christi, id est missum a Iesu Christo,
qui eum se missurum esse promisit. singularis audacia ista
et ineffabile sacrilegium!
Sed tamen quaero, cum pater et filius et spiritus sanctus
nobis etiam confitentibus non dispari natura copulentur, cur
hominem susceptum ab spiritu sancto Manichaeum non putatis
turpe natum ex utroque sexu praedicare, hominem autem
susceptum ab unigenita sapientia dei natum de uirgine credere
formidatis? si caro humana, si concubitus uiri, si uterus
mulieris non potuit inquinare spiritum sanctum, quomodo
potuit uirginis uterus inquinare dei sapientiam? Manichaeus
ergo iste, qui sancto spiritu et euangelica lectione gloriatur.
necesse est uobis concedat aut missum se esse a sancto
spiritu aut susceptum. si missus est, paracleti se apostolum
dicat; si susceptus, concedat ei hominem matrem, quem suscepit
unigenitus filius dei, si ei, quem suscepit spiritus sanctus,
concedit et patrem. credat uirginitate Mariae uerbum dei non
H dei filio b quem T 8 ipse om. V illo om. T 9 appareret P
ab] a HTCSVb 11 ut iam] etiam P utinam H iam om. VLT
quum P cum iam audiuim\' b 13 audatia T 15 K H quero T
qufl P 16 copuletur P quur P 17 putat T 22 uterus uir.
ginis VHCSb sapientiam dei V 23 post qui add. de HTCSVb apiritu
sancto b 24 nobis T spiritu sancto SVCb 25 paracliti V
26 Busceptus est b homini TSVCLb 27 dei <m. HTCSVb 28 concedat
b uirginitati P
non potuisse pollui ut credamus hortatur. quodsi dixeritis
non in utero uel ante uterum, sed iam natum Manichaeum
ab spiritu sancto esse susceptum, sufficit, ut fateamini habuisse
carnem de uiro et femina procreatam. cum enim uos non
timeatis uiscera et sanguinem Manichaei de humano concubitu
uenientem et intestina fimo plena, quae illa caro /jestabat, et
his omnibus non credatis contaminatum esse spiritum sanctum,
a quo illum hominem susceptum esse creditis: cur ego uterum
uirginalem et intacta genitalia reformidem et non potius
credam sapientiam dei in ipsis maternis uisceribus homine
suscepto inmaculatam sinceramque mansisse ? quapropter quoniam
siue missum siue susceptum a paracleto se Manichaeus
uester adfirmet, nihil horum poterit obtinere, ego iam cautior
neque missum eum credo neque susceptum.
Nam quod addidit dicens: prouidentia dei patris,
quid aliud ambiuit Iesu Christo nominato. cuius se dicit
apostolum, et deo patre, cuius prouidentia missum se dicit
a filio, nisi ut spiritum sanctum ipsum esse tertium crederemus?
sic enim scribit: Manichaeus apostolus Iesu Christi
prouidentia dei patris. spiritus sanctus nominatus non est,
qui maxime debuit ab eo nominari, qui nobis apostolatum
suum paracleti promissione commendat, ut euangelica auctoritate
inperitos premat. quod cum a uobis quaeritur, respondetis
utique Manichaeo apostolo nominato sanctum spiritum
paracletum nominari, quia in ipso uenire dignatus est. quaero
ergo, sicut superius dicebam, quare exhorreatis, cum dicit
H T C SVLb 3 post utero 3 litt. eras. T
4 a STCSVb 5 procreatum V quum P 6 post timeatis add. T dicere
I l
9 quur P 10 gentilia (corr. m. 1) P genetalia V post genitalia add.
ita T, (8. I.) R 12 immaculatam P sincerissimamque T 14 affirmet
P nichil V optinere P 17 ambibit P quuins P 18 apostolum
in ras.) H quuius P 19 tertium esse b 21 prouidentia
(ui 8. I.) H 22 debuit] destitit HT ę.ąęQ ab eo V 23 commendant V
24 imperitos P premat imperitos V pmat T quum P responditis
P 25 nominato (to 8. I.) T spiritum sanctum SCVTb
26 K H 27 exhorreatis (h 8. I.) H
uirgine, cum uos eum, in quo spiritum sanctum uenisse praedicatis,
natum de femina uiro mixta nihil horreatis. quid ergo
aliud suspicer nescio, nisi quia iste Manichaeus, qui per
Christi nomen ad inperitorum animos aditum quaerit, pro ipso
Christo se coli uoluit. hoc unde coniciam, breuiter dicam.
cum saepe. a uobis quaererem illo tempore. quo uos audiebam,
quae causa. esset, quod pascha domini plerumque nulla, interdum
a paucis tepidissima celebritate frequentaretis nullis
uigiliis, nullo prolixiore ieiunio indicto auditoribus, nullo denique
festiuiore adparatu, cum bema uestrum. id est diem, quo
Manichaeus occisus est, quinque gradibus instructo tribunali
et pretiosis linteis adornato atque in promptu posito et obiecto
adorantibus magnis honoribus prosequamini: hoc ergo
cum quaererem, respondebatur eius diem passionis celebrandum
esse, qui uere passus esset; Christum autem, qui natus
non esset, neque ueram, sed simulatam carnem humanis oculis
ostendisset, non pertulisse, sed finxisse passionem. quis non
gemescat homines. qui se christianos dici uolunt, timere, ne
polluatur ueritas de uirginis utero, et de mendacio non timere ?
sed ut ad rem redeam, quis non suspicetur, cum diligenter
adtenderit, ideo negari a Manichaeo Christum natum esse de
femina et humanum corpus habuisse, ne passio eius, quod
totius iam orbis festissimum tempus est. ab eis, qui sibi
credidissent, celebraretur et non tanta deuotione diem mortis
TSCRb esse om. b 2 quum P
5 imperitorum P animum P additum V xpo ipso Tb 7 sepe T
a (s. I.) H audiebam (i «. I.) H 8 pascha e§§$t V domini
Fortasse dicas mihi: quando ergo uenit a domino promissus
paracletus? hic ego si non haberem aliud. quod crederem,
facilius eum adhuc uenturum expectarem quam per
Manichaeum uenisse concederem. nunc uero cum in actibus
apostolorum manifestissime sancti spiritus praedicetur aduentus,
quae me necessitas cogit haereticis tam periculose et tam
facile credere? in libro enim memorato sic scriptum est:
primum quidem sermonem fecimus de omnibus. o Theophile,
quae coepit Iesus facere et docere in die, qua
apostolos elegit per spiritum sanctum et praecepit
praedicare euangelium. quibus praebuit se uiuum
post passionem in multis argumentis dierum, uisus
est eis per dies quadraginta et docens de regno dei,
quomodo conuersatus sit cum illis et praeceperit eis,
ne discederent ab Hierosolymis, sed sustinerent pollicitationem
patris, quam audistis, inquit ex ore meo\'
quoniam Iohannes quidem baptizauit aqua, uos autem
spiritu sancto incipietis baptizari: quem et accepturi
estis non post multos dies istos usque ad pentecosten.
illi quidem cum uenissent, interrogabant eum dicentes:
domine, si hoc in tempore repraesentaberis,
VT 2 pro om. SVCL per b frequentabatur (abatur
in ras.) H 4 festum (u sup. e) H cĮę(>ę"(>"ţ esse solebat V 5 K H
uenit (T m ras.) H 8 concedere T 9 praedicetur (prae s. I. a
m. 2)
Clarificatio enim domini nostri apud homines resurrectio
est a mortuis et in caelum ascensio. scriptum est autem in
ipso euangelio
datus, quia Iesus nondum erat clarificatus. si ergo
propterea nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus,
clarificato Iesu necessario statim datus est. et propter
ipsam geminam clarificationem, secundum hominem et secundum
deum, bis datus est etiam spiritus sanctus: semel, postquam
resurrexit a mortuis, cum insufflauit in faciem discipulorum
dicens: accipite spiritum sanctum; et iterum,
post asiam add. et HVTCb frygiam P phrigiam T
pamphiliam PT egyptum H 2 regionem HVTb cirenen T quirenen P
Haec sunt, inquit, salubria uerba ex perenni ac
uiuo fonte; quae qui audierit et isdem primum crediderit,
deinde, quae insinuant. custodierit, numquam
erit morti obnoxius, uerum aeterna et gloriosa uita
fruetur. nam profecto beatus est iudicandus, qui hac
diuina instructus cognitione fuerit, per quam liberatus
in sempiterna uita permanebit. et haec, ut uidetis,
pollicitatio est, nondum exhibitio ueritatis: et uos quoque
animaduertere facillime potestis isto uelamine quoslibet errores
fucari posse, ut inperitorum animis per ornatam ianuam latenter
inrepant. si enim diceret: haec sunt pestifera uerba ex uenenoso
fonte; quae qui audierit et isdem primum crediderit,
(corr. ex tractatis) V 4 interspiritales H 5 ante
sed K H a (s. l.) H disceda b 6 ego uos HVTb 12 aut]
autem S uestros libros oSs b 13 non (s. l.) H 14 arrogantia P
imponatur P 15 exibeatur P 16 lumine Z\'1 17 posteriora (in rtU.) T
18 inquid H perhenni fonte ac uiuo T 19 isdem TPH hiadem Vb
21 uerOetift b 25 exibitio P 26 animaduertite P facillime om. P
27 fugari 2\' imperitiorumHiinperitorum P animis] armisP 29 hisdeni T
uerum poenali et aerumnosa morte adficietur — nam
profecto miser est iudicandus, qui hac inferna inplicatus inperitia
fuerit. per quam demersus in sempiternis cruciatibus
permanebit —: si ergo hoc diceret, uerum diceret, sed libro
huic nom solum nullum conciliaret lectorem, sed omnes,
quorum in manus incidisset, in maxima odia concitaret.
quamobrem ad consequentia transeamus nec nos ista decipiant,
quae possunt esse bonis et malis, doctis et indoctis uerba
communia. quid ergo sequitur?
Pax. inquit, dei inuisibilis et ueritatis notitia sit
cum fratribus sanctis et carissimis, qui mandatis
caelestibus credunt pariter atque deseruiunt. ita sit,
ut dicit. nam et ista benigna et acceptissima optatio est.
tantum meminerimus haec et a bonis doctoribus et a deceptoribus
posse dici. itaque si nulla nisi talia diceret, omnibus
legendum et amplectendum esse concederem. nec illa, quae
ad hoc sequuntur, inprobauerim; adiungit enim: sed et dextera
luminis tueatur et eripiat uos ab omni incursione
maligna et a laqueis mundi. et omnino quicquid
in huius epistulae principio scriptum est, donec ueniatur ad
causam, nolo reprehendere, ne in rebus minoribus multum
operis consumatur. iam ergo euidentissimam pollicitationem
hominis uideamus.
De eo igitur, inquit, frater dilectissime Pattici,
V 2 pęllali T penali V erumpnosa V erumnosa T
afficietur P 3 implicatus P imperitia P 4 demersus om. b 5 ergo
hoc] haec ergo H hoc ergo TR uerum diceret (in marg.) V Ii sed
etia b 7 in quorum manus b cocitaret T 10 igitur b 11 inquid H
noticia T 12 k\'mis T 13 credunt caelestibus Vb sit ut] sicut V L
16 dici posse b 18 adhocj adhuc HVTCSb secuntur H 19 incursatione
HTVCSLb 20 atque b et ante omnino add. m. rec.) H,
om. TRVCLb quippe quicquid
Unde si tibi uidetur, inquit, ausculta prius, quae
fuerint ante constitutionem mundi et quo pacto proelium
sit agitatum, ut possis luminis seiungere naturam
ac tenebrarum. iam incredibilia et omnino falsa
proposuit. quis enim credat ante constitutionem mundi ullum
proelium fuisse commissum? et tamen si esset credibile,
modo nos non credere. sed cognoscere uelimus. nam qui dicit
om. VL est b adeae P eue V 3 idem PTRY, om. b
prolati % jH 5 relationibusque
Haec quippe, inquit, in exordio fuerunt duae
\'Śubstantiae a se diuisae. et luminis quidem impe*
rium tenebat deus pater in sua sancta stirpe perpetuus,
in uirtute magnificus, natura ipsa uerus,
aeternitate propria semper exultans, continens apud
se sapientiam et sensus uitales. per quos etiam duodecim
membra luminis sui conprehendit; regni uidelicet
proprii diuitias adfluentes. in unoquoque autem
membrorum eius sunt recondita milia innumerabilium
et inmensorum thesaurorum. ipse uero pater in sua
laude praecipuus, magnitudine inconprehensibilis
copulata sibi habet beata et gloriosa saecula neque
numero neque prolixitate aestimanda, cum-quibus
idem sanctus atque inlustris pater et ge-nitor degit
nullo in regnis eius insignibus aut indigente aut in\'fimo
constituto. ita autem fundata sunt- eiusdem
splendidissima regna supra lucidam et beatam terram.
ut a nullo umquam aut moueri aut concuti possint.
ante aud. om b 3 cophensamque T
4 quum P 5 cogeret HTVCS cogerent b 9 pacientia T 11 hec T
12 sese HTVSCLb ig luminis H 15 exultans semper b aput P
16 quem P 17 luminis (es in is corr.) H conpveluendit (a ertls.) H
comprehendit PT uidelicet] scilicet Y 18 afluentes P 20 tensauroram
P 21 incdphensibilis T inconprehesibilis P 22 habet sibi h
24 sanctus om. T 25 nullo etia b inflrmo P infimo b (in marg. Q1.
in fumo) 26 fundaftita Y v7 splendidissima (di alt. s. l.) H 28 possent b
Haec mihi unde probaturus est, aut haec ipse unde cognouit?
noli me terrere paracleti nomine. primo quia non
credere incognita, sed certa cognoscere accessi a uobis ipsis
factus timidior. uos enim nostis, temere credentibus quam
uehementer insultare soleatis, praesertim cum ipse, qui iam
coepit incerta narrare, plenam ac firmam scientiam paulo ante
promiserit
Deinde quoniam, si mihi fides imperanda est, magis
me terret illa scriptura, ubi lego uenisse spiritum sanctum
et apostolos inspirasse, quibus eum dominus se missurum
esse promiserat. quapropter aut ea, quae dicit, proba mihi
uera esse, ut ostendas, quae non possum credere, aut eum,
qui dicit, proba mihi spiritum sanctum esse, ut credam, quae
non potes ostendere. ego namque catholicam fidem profiteor
et per illam me ad certam scientiam peruenturum esse praesumo;
tu uero, qui fidem meam labefactare conaris, certam
scientiam trade, si potes, ut id, quod credidi, temere me
credidisse conuincas. duo sunt, quae mihi profers: unum,
cum dicis spiritum sanctum esse, qui loquitur, et alterum,
cum dicis manifesta esse, quae loquitur. utrumque abs te
sine ulla dubitatione cognoscere debui; sed non sum auarus,
unum horum doce. ostende hunc esse spiritum sanctum, et
credam uera esse, quae dicit, etiamsi nesciam; aut ostende
uera esse, quae dicit, et credam spiritum sanctum esse,
etiamsi nesciam. numquid aequius aut beniuolentius tecum
agi potest? sed tu nec hoc nec illud uales ostendere. nihil
aliud elegisti nisi laudare, quod credis, et inridere, quod credo.
cum igitur etiam ego uicissim laudauero, quod credo et quod
HVL 5 quum P 6 ogpit T 9 terreret HTV teneret CSb
scribtara H 11 dicis b 15 pernentunun esse om. YLT eeee om. b
17 quodq: (d 8. I.) H 18 K H Capiti T 19 quum P 20 quum P
21 tebni V 23 quae] qm V dicis V etiamsi nesciam OA L 24 dicisiF
25 equins V benenolentius Y 26 nalens H 27 delegisti V telegisti
L egisti (tn marg.) b credam JB1 28 quum P cum-credo
tilł marg.) V.
faciendum, nisi ut eos relinquamus, qui nos inuitant certa
cognoscere et postea imperant, ut incerta credamus et eos
sequamur, qui nos inuitant prius credere, quod nondum ualemus
intueri, ut ipsa fide ualentiores facti, quod credimus,
intellegere mereamur, non iam hominibus, sed ipso deo intrinsecus
mentem nostram inluminante atque firmante ?
Et quoniam quaesiui, unde mihi probet, nunc quaero, unde
ipse cognouerit. si dicit sibi esse spiritu sancto reuelatum
suamque mentem diuinitus inlustratam, ut ea, quae dicit,
certa et manifesta cognosceret, ipse significat, quid intersit
inter cognoscere et credere. ipse enim cognoscit, cui apertissime
ista monstrantur; eis autem, quibus haec narrat, non
cognitionem insinuat, sed credulitatem suadet. cui quisquis
temere consenserit, Manichaeus efficitur, non certa cognoscendo,
sed incerta credendo, quales nos inperitos adulescentulos
aliquando decepit. debuit ergo non nobis polliceri scientiam
neque manifestam cognitionem neque ad id. quod quaeritur,
sine ulla ambiguitate peruentionem, sed dicere potius sibi esse
ista monstrata, illos autem, quibus narrantur, credere sibi
debere, quae nesciunt. sed si hoc diceret, quis non ei responderet:
si ergo incognita crediturus sum, cur non ea potius
credam, quae iam consensione doctorum indoctorumque celebrantur
et per omnes populos grauissima auctoritate firmata
sunt? hoc ille metuens ne sibi diceretur, offundit nebulas
inperitis, primum pollicens rerum certarum cognitionem, postea
et incertarum imperans fidem. cui tamen si hoc dicatur, ut
saltem uel sibi haec doceat esse monstrata, similiter deficit
V 3 QQS incerta V et] ut HT 5 credidimus HT
7 nostram (m s. I. a m. 1) T iirmante atque illuminante b 8 nunc]
non P 12 inter om. P 13 monstrantur (alt. n s. I.) H
naraset V 14 quisquis] inquis 8 15 cognoscendo b (tn Margo al.
suadedo) 16 imperitos P 17 tecepit VL 18 queritur P 19 ampiguitate
F1 sibi ista esse Rb 21 dicere. tuuis non e* (i eras.) repm
ponderet (corr. m. 1) P 26 imperitis P et postea HVTCSLb
tantamque superbiam?
Quid? si non solum incerta, sed etiam falsa esse. quae
dicit. deo et domino nostro mihi opitulante monstrauero. quid
infelicius ista superstitione inueniri potest., quae non modo
non exhibet scientiam, quam promittit, atque ueritatem, sed
ea dicit, quae uehementer sunt scientiae ueritatique contraria?
quod in sequentibus manifestius adparebit. ita enim dicit:
iuxta unam uero partem ac latus inlustris illius ae
sanctae terrae erat tenebrarum terra profunda et inmensa
magnitudine. in qua habitabant ignea corpora.
genera scilicet pestifera. hic infinitae tenebrae ex
eadem manantes natura inaestimabiles cum propriis
fetibus; ultra quas erant aquae caenosae ac turbidae
cum suis inhabitatoribus; quarum interius uenti
horribiles ac uehementes cum suo principe et genitoribus.
rursum regio ignea et corruptibilis cum suis
ducibus et nationibus. pari more introrsum gens caliginis
ac fumi plena, in qua morabatur inmanis princeps
omnium et dux habens circaseinnumerabiles principes,
quorum omnium ipse erat mens atque origo: haeque
fuerunt naturae quinque terrae p\'estiferae.
. Si aerium uel etiam aetherium corpus diceret esse naturam
dei, profecto inrideretur ab omnibus. qui sapientiae ueritatisque
naturam per nulla spatia locorum distentam atque diffusam
sine ulla mole magnam et magnificam nec in parte minorem
et in parte maiorem, sed per omnia aequalem summo patri.
nec aliud habentem hic et aliud alibi, sed ubique integram.
b cap. 15 incipit: Quis ferat sqq. b 3 si om. L 4 K H
5 supersticione T 6 exibet VP sed] et T 7 ueritatique suijt H
8 insequentibus H apparebit P 9 uero unam V 11 habitant TVb
12 hinc HTCSVLb infinite T 13 manantes (a s. exp. e add.) V
14 foetibus H 16 cum suo (in marg.) V 17 rursus V 18 introraus
V 19 immanis P 21 haecquae H hecque L heeque V 22 terre T
23 aeretl b etherium V etherefl b 26 ulla om. TVLb 27 etl
nec T nec et S, om. HVCL
intueri ualent.
Sed quid dicam de ueritate atque sapientia, quae omnes
potentias animae superat. cum ipsius animae natura, quae
mutabilis inuenitur, nullo modo locorum spatia quadam mole
sua occupet.? quicquid enim qualibet crassitudine est, non
potest nisi minui per partes habendo aliud hic et aliud alibi.
minor est enim digitus quam tota manus et minor est digitus
unus quam duo et alibi est iste digitus. alibi ille, alibi cetera
manus. quod non solum in molibus corporum articulatis uidemus,
sed etiam terrae pars ista non est ibi, ubi illa, quia
suum locum quaeque obtinet; et pars umoris minor minore
et maior maiore loco est; et alia pars est circa fundum, alia
circa oras poculi. similiter aeris partes suos quaeque inplent
locos. nec fieri potest, ut aer, quo inpletur haec domus,
simul secum in eadem domo habere possit etiam illum aerem,
quem uicini habent. lucisque ipsius alia pars infunditur per
hanc fenestram, alia per illam, et maior per maiorem, per
minorem autem minor. nec omnino potest esse aliquod corpus
siue caeleste siue terrestre siue aerium siue umidum, quod
non minus sit in parte quam in toto: neque ullo modo possit
in loco huius partis simul habere aliam partem, sed aliud
hic et aliud alibi habens per quaelibet spatia locorum distanti
et diuidua, uel potius, ut ita dicam, sectili mole distenditur.
animae uero natura, etiamsi non illa eius potentia consideretur,
qua intellegit ueritatem, sed illa inferior, qua continet
corpus et sentit in corpore, nullo modo inuenitur locorum
spatiis aliqua mole distendi. nam singulis sui corporis
H 8 K H oês aig potentias b i quum P
6 occupetur V quitquid V est] distenditar b 7 partem TVLb
8 enim om. V 9 unus digitus HTVCS 10 immobilib\' H
in mobilibus VLTR articulis TVLR 11 ibi est HTVCSL
12 humoris b 14 horas HVT quaeque] quoq: Hb 19 aliquid T
20 aereum YLb humidumPfe 21 potest T 22 partis (s 8. l. a m. 2) H
25 K H KapitulG T de animf natura add. in mg. manu saec. VIIII P
26 qua I quam P qua] quo P 28 spaciis T
pars eius in digito est et maior in brachio, sicut ipse digitus
brachio minor est, sed ubique tanta est, quia ubique tota est.
cum enim tangitur digitus. non per totum corpus sentit, et
tamen tota sentit. totam enim tactus ille non latet; quod
non fieret. nisi tota praesto esset. nec sic tota praesto est,
cum tangitur digitus et sentit in digito. ut ceterum deserat
corpus et sese ad unum illum locum. in quo sentit, adglomeret.
sed cum tota sentit in digito manus, si alius locus
tangatur in pede. nec ibi desinit tota sentire. atque ita in
singulis distantibus locis tota simul adest. non unum deserens.
ut in altero tota sit, neque ita utrumque tenens. ut aliam
partem hic habeat et alibi aliam. sed sufficiens exhibere se
singulis locis simul totam, quoniam tota sentit in singulis
satis ostendit se locorum spatiis non teneri.
Quid? si eius memoriam cogitemus non rerum intellegibilium,
sed harum corporearum. quam et bestiae habere
sentiuntur — nam et per loca nota sine errore iumenta
pergunt et cubilia sua bestiae repetunt. et canes dominorum
suorum corpora recognoscunt et dormientes plerumque in murmurant
et in latratum aliquando erumpunt. quod nullo
modo possent, nisi in eorum memoria uisarum rerum uel per
corpus utcumque sensarum uersarentur imagines — quis digne
cogitet, ubi capiantur istae imagines. ubi gestentur uel ubi
formentur? si enim non possent esse maiores quam nostri
corporis quantitas teneret. diceret aliquis intra ipsa sui corporis
spatia. quibus et illa concluditur. has imagines animam
figurare atque seruare. nunc uero cum perexiguam terrae
partem occupet corpus. inmensarum regionum et caeli ac
terrae imagines animus uoluit. quibus cateruatim discedentibus
2 et om. P B est post tanta om. TVb 4 quumP
6 presto (bis) P sic] si V 7 quum P ut-digito (in mg.) V 8 agglomeret
P agglortiat V 9 quum P 15 spaciis T 16 Quod si l,
17 quam] cuum P 19 cubicula b 20 murmurant Tb 22 uel] et V
26 qlitas T\' tenet HVTCSb diceret forte aliquiB b 27 spatia ts s.
I a m. 2, H spacia T concludit T 28 quum P 30 qtoruatini Tx
diffusum esse per locos, quia maximorum locorum imaginibus
non quasi capitur. sed potius eas capit, non sinu aliquo, sed
ni potentiaque ineffabili, qua licet eis et addere quodlibet et
detrahere et in angustum eas contrahere et per inmensa expandere
et ordinare. ut uelit, et perturbare et multiplicare et ad
paucitatem singularitatemue redigere.
Quid iam de illa loquar potentia. qua intellegitur
ueritas, qua istis ipsis, quae de corporis sensu haustae figurantur.
imaginibus sese pro ueritate obponentibus magna
uiuacitate resistitur? qua uidetur aliam uerbi gratia ueram
esse Karthaginem, aliam, quam cogitans fingit et pro suo
arbitrio tota facilitate conmutat, ex eadem uenire facilitate
innumerabiles mundos, in quibus Epicuri cogitatio innumerabiliter
peregrinata est, et, ne multa consecter, ex eadem
uenire facilitate istam terram lucis per spatia infinita diffusam
et quinque antra gentis tenebrarum cum habitatoribus suis.
in quibus Manichaei phantasmata ueritatis sibi nomen ausa
sunt usurpare. quid est ergo haec potentia. quae ista discernit?
profecto quantacumque sit, et his omnibus maior est et sine
ulla tali rerum imaginatione cogitatur. huic inueni spatia, si
potes. hanc diffunde per locos, hanc infinitae molis tumore
distende. profecto si bene cogitas, non potes. quicquid enim
tale tibi occurrerit, iudicas ipsa cogitatione secari posse per
partes facisque ibi aliam partem minorem, aliam maiorem.
quantum placet; illud autem ipsum, quo ista iudicas, cernis
esse supra ista, non loci altitudine, sed potentiae dignitate.
HTVCSb 2 defusum H locos (os in ras. ex um fact.) H
imaginibus (in ras.) H 4 quia i/1 ei (s er.) P quolibet C
9 quia b istis ipsis (istis ip in ras.) H sensus H 10 opponentibus P
11 quia b gratiam P 12 cartaginCm V carthaginem HCSb cathaginem
b 18 commutat-facilitate s. /. add. T uenire mundos b
i
17 cum] quum P 18 fantasmata V ausą. (corr. m. 1) P 19 ergo
est b haec] ista Vb ista] haec b 20 ante profecto add. quae HTVCSLb
quanta b 21 spacia (sic semper c pro t) T 22 infinite T 24 tibi
tale HTCSb
Quare si animam totiens mutabilem siue uariarum
uoluntatum turba siue adfectibus pro rerum copia uel inopia
sese flectentibus siue ipsis innumerabilibus ludis phantasmatum .
siue obliuione et memoria siue doctrina et inperitia: si ergo
animam, ut dixi, his atque huiusmodi motionibus totiens
mutabilem sentis non diffundi extendique per locos, sed omnia
talia spatia potentiae uiuacitate superare, quid de ipso deo
cogitandum aut existimandum est. qui supra omnes rationales
mentes inconcussus atque incommutabilis manens tribuit, quod
cuique tribuendum est? quem facilius eloqui audet anima
quam uidere, et quem tanto minus eloquitur, quanto sincerius
uidere potuerit. qui tamen, si, ut Manichaeorum phantasmata
perstrepunt, locorum ex una parte determinato, ex aliis inmenso
spatio tenderetur, quantaelibet in eo particulae et
innumerabilia frusta alia maiora, alia minora pro cogitantis
arbitrio metirentur, ut bipedalis in eo uerbi gratia pars octo
partibus minor esset quam decempedalis. id enim necesse est
contingat omnibus naturis, quae per talia spatia diffusae ubique
totae esse non possunt, quod in ipsa anima non inuenitur
et ab eis, qui haec considerare non ualent, deformiter de illa
et turpiter creditur.
Uerumtamen cum carnalibus animis fortasse non sic
agendum est, sed descendendum est potius ad eorum cogitationes,
qui naturam incorpoream et spiritalem cogitando persequi
uel non audent uel nondum ualent, ita ut nec ipsam
cogitationem suam eadem cogitatione considerent et inueniant
eam nullo locorum spatio de ipsis locorum spatiis iudicantem.
H animA si b toties HT 2 noltktatom T affectibus P
3 phantasmatum (matum add. a corr.) H fantasmatum V 4 sub
obliuione V subobliuione (ob s. I. a m. 2) H 5 atque huiusmodi
om. VL 8 super b \' 9 tribuens VL 12 fantasmata P
15 frusta (s. l..i. partes) H, (r ante s er.) T frustra V 16 mentirentur V
18 diffuse T 19 tote T inueniret (ret inras.) H, VL inueniri R
20 et) sed b, OJIl. HTCR cons. haec non ual. b de] te VL
23 est ante sed om. V potius est V 24 persequi] potius sequi
HTVCSLb 27 nullo om. Hb spatio (o in ras.) H spatia b
iuxta quam partem aut iuxta quod latus. sicut Manichaeus
dicit. inlustris illius ac sanctae terrae erat tenebrarum
terra. dicit enim: iuxta unam partem ac latus, nec
dicit, quam partem uel quod latus. dextrum an sinistrum.
sed quodlibet eligant, illud certe manifestum est non dici
unum latus. nisi ubi est alterum latus. ubi autem uel tria
uel plura sunt latera, aut figurae ambitus intellegitur undique
terminatus aut, si ex aliqua parte in inmensum patet, ex iis
tamen. quae latera dicuntur, necesse est finiatur. dicant ergo,
ex alio latere uel ex aliis lateribus quid adiungebatur terrae
lucis, si ex uno latere erat gens tenebrarum V non dicunt;
sed cum premuntur, ut dicant, infinita esse dicunt alia latera
terrae illius, quam lucis uocant. id est per infinita spatia
distendi et nullo fine cohiberi. nec intellegunt iam non esse
latera, quod quibusuis tardis ingeniis apertissimum est; tunc
enim essent latera. si finibus suis terminarentur. quid ad me,
inquit, si non sunt latera? sed cum diceres "iuxta unam
partem ac latus," aliam quoque partem siue partes et aliud
latus siue latera cogebas intellegi. nam si unum tantum latus
erat, tantum iuxta latus dici debuit, non "iuxta unum latus."
sicut in nostro corpore recte dicimus esse aliquid iuxta unum
oculum, quia est alter oculus, aut iuxta unam mamillam,
quia est altera. si autem dicamus iuxta unum nasum aut iuxta
unum umbilicum, cum alius non sit, et a doctis et ab indoctis
ridebimur. sed non te uerbis premo; fortassis enim unum quasi
unicum appellare uoluisti.
1 K fl descendamus (muss. I) T 2 autj ut (corr. m. 1 uel. paulo
rec.) P et HVTeSL\'1 5 sinixtrum P 9 in
Quid erat ergo iuxta illud latus terrae. quam inlustrem
ac sanctam uocas? terra, inquit. tenebrarum. quid? de ista
terra saltem concedis, quod corporea erat. necesse est te hoc
dicere, quandoquidem omnia corpora inde adseris originem
ducere. quid ergo ? quaeso. quamuis tardi, quamuis carnales
homines, ne hoc quidem aliquando animadueritis. quod lateribus
sibi iungi utraque ista terra non posset. nisi esset utraque
corporea? cur ergo nobis dicebatur nescio qua caecitate peruersis
tenebrarum tantum terram fuisse uel esse copoream,
illam uero, quae terra luminis diceretur, incorpoream et spiritalem
credi oportere? expergiscamur aliquando homines boni
et saltem admoniti. quod facillimum est. adtendamus duas
terras sibi lateribus non posse coniungi. nisi utrumque sit
corpus.
Aut si ad ista etiam crassi et tardi sumus. quaero. utrum
et ipsa terra tenebrarum unum latus habuerit et cetera infinita
sicut terra lucis. non ita credunt; timent enim. ne deo uideatur
aequalis. dicunt ergo illam per profundum inmensam
. et per longum. sursum uersus autem supra illam spatia infinitae
inanitatis adfirmant. et ne ipsa uel simplum, terra
autem luminis duplum tenere uideatur, angustant eam a duobus
etiam lateribus. tamquam si unus panis — sic enim, quod
dicitur, facilius uideri potest — in quadras quattuor decussatim
formetur. in quibus tres sint candidae, una nigra; modo
de tribus candidis tolle distinctionem et fac illas et sursum
b illud] aliud Hb 2 inquis b tenebrarum (arum
in ras.) H 3 hoc te V 4 asseris P 5 ducere (in ras; u ex i fact.
uicl.) 11 7 possit
Uerumtamen si ita est, adparet terram tenebrarum a
terra lucis duobus lateribus tangi; et utique si duobus tangitur,
duobus etiam tangit. certe iuxta unum latus erat
terra tenebrarum.
Deinde quam foeda figura terrae lucis adparet. tamquam
fissa ungula nigro quodam cuneo subter artato, iliac tantum
finita. qua finditur. hians etiam et patens desuper interposito
inani, quicquid a superficie terrae tenebrarum sursum uersus
inmensum est. quam deinde melior ipsius terrae tenebrarum
figura ostenditur, si quidem illa findit. haec finditur; illa inseritur,
haec interpatet: illa in se nulli inanitati dat locum.
haec ab inferiore tantum parte laxa non est, qua hostili cuneo
subinpletur. indocti ergo homines et auari cum maiorem
honorem tribuunt multitudini partium quam unitati. ut sex
partes darent terrae lucis, tres deorsum uersus. tres sursum
uersus, maluerunt penetrari terram lucis quam penetrare. tali
enim figura etsi conmixtam negant. penetratam tamen negare
non possunt.
Confer nunc non spiritales catholicae fidei uiros. in
quibus quantum in hac uita animus potest, cernit substantiam
naturamque diuinam nullis locorum spatiis tendi, nullis liniamentorum
dimensionibus figurari, sed confer carnales et
HTC 4 esse om. H TVeSLh post tenebrarum sequitur
in b: sic ab eis creditur sedj ad
Deinde uolo mihi dicatur, quoniam lego deum patrem
et supra lucidam beatamque terram fundata regna eius, utrum
H relinquerint H relinquerent 1\' poterint h
$praecelsum] pcipuum b auctoris (u 8. I.) T 3 eum dicqnt Hb
figuratae P 4 de diuinis mysteriis b misteria H 5 illum b 6 esse
missurO J uenturfl V 7 allegorias et tigaras b quae talia] qlia VL
8 enodatae H manifestaeque P manifestaeq\'** H 9 interpretationes
ad quas b interpraetationes P 14 fulturas ] fissuras b 15 dei
natura V 6 sicuti HTVb 18 imaginibus T 19 fixa VLT
23 non inueniens] non inuenirem H ctl ft inuenirein T 24 hyatum V
25 potuit b 26 K H qfi b
regna eius et terra. quod si ita est, iam non quasi aliam
naturam, quod quasi corpus sit dei, cuneus ille gentis tenebrarum
diffindit et penetrat — quod quidem ipsum esset ineffabili
deformitate turpissimum — sed ipsam omnino naturam
dei cuneus ille terrae tenebrarum diffindit et penetrat. rogo,
cogitate ista, homines estis, rogo, cogitate ista et fugite taliumque
phantasmatum sacrilegia dilaniatis, si fieri potest, pectoribus
de fide uestra eradicate atque propellite. an dicturi estis
non unius eiusdemque naturae illa tria esse, sed alterius
patrem, alterius regna. alterius terram, ut suas naturas atque
substantias habeant singula diuersas et excellentiae gradibus
ordinatas ? quod si uerum est, non duas, sed quattuor
naturas Manichaeus praedicare debuerat. si autem unam naturam
habet pater et regna, terra uero sola diuersam, tres
naturae fuerant praedicandae. aut si propterea duas dicere
maluit, quia terra tenebrarum non pertinet ad deum, quaero,
quomodo ad deum lucis terra pertineat. si enim et naturam
habet diuersam et non eam genuit neque fecit, non ad eum
pertinet et in alieno regna eius locata sunt. aut si propterea
pertinet, quia uicina est, pertineat et terra tenebrarum, quae
terram lucis non modo uicinitate contingit, sed etiam penetratione
dissulcat. si autem genuit eam, non eam credi oportet
diuersam habere naturam. quod enim genuit deus, hoc oportet
credi esse, quod deus est, sicut de unigenito filio in catholica
creditur. itaque ad illam fugiendam et detestandam turpitudinem
uos necessitas reuocat, ut non terram quasi aliam et
2 non iamHTCSV 3 quodj quae TSb gentis]
terraeF 4 diftunditW 6 illf b terrae om. T Capitultl T 7 cogitapte H
i
12 singulas SV diuersfs (corr. m. 2) H,TB et om. HVTCSb
14 praedicare manicheus tebuerat V 16 (et 20) propter ea H 17 non
om. b quaero a I. a fA. 2 T 18 pertineat terra b 19 et non eam]
et si eam V 20 regno H 22 penetratione (corr. ex peuetr.) H
penitratione T 24 quod enim] quod si eam CVL oporteret (t
a. I. m. 2 add.) H oporteret CVL 27 uos] nos Sb et] atque b
quodsi non genuit, sed fecit eam deus, quaero, unde fecerit.
si de se ipso, quid aliud est genuisse? si de aliena aliqua
natura, quaero, utrum bona an mala. si bona, erat ergo aliqua
natura bona, quae non pertinebat ad deum: quod nullo modo
dicere audebitis. si autem mala, non ergo gens illa tenebrarum
sola natura mala erat. an forte iam inde adsumpserat partem
aliquam deus, quam in terram lucis conuerteret et super illam
sua regna stabiliret? de tota ergo id fecisset, ut iam olim
mala natura nulla esset. quodsi non de aliena substantia
fecit terram lucis. restat, ut eam de nihilo fecerit.
Quare si uobis iam persuadetur posse aliquid boni
omnipotentem deum de nihilo facere, uenite in catholicam et
discite omnes naturas, quas fecit et condidit deus, excellentiae
gradibus ordinatas a summis usque ad infimas, omnes bonas,
sed alias aliis esse potiores, easque factas esse de nihilo,
cum deus artifex per sapientiam suam potentialiter, ut ita
dicam, operaretur, ut posset esse, quod non erat, et in quantum
esset, bonum esset; in quantum autem deficeret, se non
de deo genitum, sed ab ipso de nihilo factum ostenderet.
quid enim uos teneat, si consideretis, non inuenitis, cum
terram luminis, quam describitis, neque hoc esse, quod deus
est, possitis dicere, ne in ipsam dei naturam foeditas quadrae
illius inartetur; neque de illo genitam, ne nihilominus hoc,
quod deus est, cogatur intellegi et ad eandem deformitatem
redeat; nec alienam ab illo, ne in alieno regna eum posuisse
et non duas, sed tres naturas dicere urgeamini; neque ab
eodem de aliena factam substantia, ne aut bonum aliud fuerit
. praeter deum, aut malum praeter gentem tenebrarum. remanet
b 2 deus om. T 8 quam genuisge b 6 illa gens b
gens] mens R 7 sola. natura. (m er.) H aasumserat P 9 regna
ana B TVLOSb 10 substancia T 11 nichilo (ch$emper) T
13 catholica P 14 fecit deus et condidit b 16 alias] alia T 17 quum P
18 rosset Hl \'aO ipso] eo V 21 tenet VL inuenietiB b quum P
23 in om. PTVSRb ipsa tei naturf SV foeditate P fedi-
tas CTBSV 26 redeatis P regnaHl regnQ T 28 factaPflt aliutP
et non uultis credere. quodsi magnum aliquod bonum,
quod tamen illo ipso esset inferius, deus ex nihilo facere
potuit. potuit etiam, quia bonus est et nulli bono inuidet,
facere alterum bonum, quod illo priore esset inferius; potuit
et tertium, cui secundum praeponeretur, et deinde usque ad
infimum bonum naturarum factarum ordinem ducere, donec
uniuersitas earum non numero indefinito incerta difflueret.
sed certo terminata consisteret. aut si nec de nihilo istam
luminis terram deum fecisse uultis fateri, non erit exitus.
quo tantas turpitudines et tam sacrilegas opiniones euadatis.
Aut uidete certe, quoniam liberum est carnali cogitationi
phantasmata qualia libuerit opinari, ne forte possitis aliam
quamcumque formam huic coniunctioni duarum terrarum inuenire.
ne tam detestabilis et auersanda rerum facies animo
occurrat, terram scilicet dei, siue Sit eiusdem naturae, qua
deus est, siue diuersae, in qua tamen dei regna fundata sint,
ita ingenti mole per inmensum iacere, ut per infinitum porrectis
et apertis membris iaceat. quibus foedissime atque
turpissime ab inferiore parte recipiat etiam ipsum inmensae
magnitudinis inartatum illum cuneum terrae tenebrarum. sed quicquid
aliud inueneritis figurae. quo duae istae terrae sibi
coniungantur, delere profecto Manichaei litteras non potestis:
non dico alias, quibus expressius ista descripsit — fortassis
enim quia paucioribus notae sunt. minus periculi habere uideantur
istas ipsas, de quibus nunc agitur, epistulae fundamenti,
quae fere omnibus, qui apud uos inluminati uocantur,
solet esse notissima. hic quippe ita scribitur: iuxta unam uero
partem ac latus illius inlustris ac sanctae terrae erat
tenebrarum terra profunda et inmensa magnitudine.
V 2 et] aut si T aliquodj aliquid P aliud S
alipuod magnum HTVSCb 6 tercium T 8 deflueret b 9 aut] et T
9 ni*hilo (c er.) H 12 camali-libuerit om. T 14 formam quamcllque
b 16 qua] cuius SeVLT 17 diuerse T 19 fedissirrio T
2U inferiori b l3 coiungautur b 24 expressius] apertius V describit T
describsit P 2b note T 28 unam om. T 30 terrern H\'
Quid expectamus amplius? tenemus enim, quod iuxta
latus erat. quomodo libet iam fingite figuras et qualialibet
liniamenta describite, moles certe illa inmensa terrae tenebrarum
aut recto latere adiungebatur terrae lucis aut curuo
aut tortuoso. sed si tortuoso, et illa sancta terra tortuosum
habet latus; nam si ipsa rectum habet latus et tortuoso
huius latere tangitur, interpatent cauernae quaedam profundae
per infinitum inanes nec iam supra terram tantum tenebrarum
inanitas erat, sicut audire solebamus. quod si ita est, quanto
melius erat, ut se aliquanto longius terra luminis remoueret
atque illa inanitas tanta interesset, ne omnino posset a tenebrarum
terra ulla ex parte contingi! immo etiam tantum
spatium pateret inanis profunditatis, ut si qua gentis illius
oreretur inprobitas, etiamsi temere transilire in illam uellent
principes tenebrarum — quoniam nec uolare posunt corpora,
\' nisi aere corporeo subportentur —, per illud inane praecipitati
et, quia infinitum deorsum uersus esset, ad nullum aliquando
fundum peruenientes, etiamsi semper possent uiuere,
numquam tamen, dum deorsum semper feruntur, possent
nocere. si autem curuo latere adiungebatur, terra quoque
lucis curuo eam sinu deformiter recipiebat. aut si introrsus
ista quasi specie theatri curua erat, curuam terrae luminis
partem tali sinu receptam non minus deformi copulatione
amplectebatur. aut si ista curuum habebat latus et illa rectum,
non ex toto eam latere adtingebat. et utique melius erat,
sicut supra dixi, ut nulla ex parte contingeret tantumque
inane interesset, ut et iusto interuallo utramque terram
b 3 inmensae HTVCSb inmensa post tenebrarum
n T terrae om. T 6 rectum habeat b 7 profunde T 8 iam
om. TVLb 10 longius (i ex e corr. m. 1) H 11 nec T 13 inanes Hl
14 oreretur Hl oriretur HiL in illam transilire b 16 corporea H
praecipitatet (corr. m. 1) P praecipitati (ti in ras.) H pcipitatę b 17 uersum
b 19 numquam] ndqd1 VL 21 aut siJ).ţ prorsus ita H1 aut si
tum tortuosus ista S intorsus V 22 curua (u sup. exp. e scr. m. 1) H
23 sinu tali CV deformi om. T copulatione] copulatione P1; man.
paulo rec. o in u
Quid faciam cum errore peruersis et consuetudine inplicatis
miserrimis animis? non enim sciunt isti homines.
quid loquantur, cum haec loquuntur; non enim adtendunt.
rogo, nemo uos urget, nemo in certamen premit, nemo praeteritis
insultat erroribus, nisi qui diuinam misericordiam expertus
non est. ut careret erroribus, tantum id agamus, ut
aliquando finiantur. intuemini paululum sine animositate et
amaritudine — omnes homines sumus, non nos, sed errores
et falsitates oderimus — quaeso, intuemini paululum. deus
misericordiarum, adiuua intuentes et uerum quaerentibus interius
lumen accende. quid enim intellegimus, si non
T 6 quidve (v s. 1. a m. 2) H 7 simus C aliquis]
aliqui H, om. TRSCVLb dirumpat Yb dirrumpat P 9 utrivsque
(v s. Z. a m. 2) H 10 post separarentur add, m. rec. s. 1. loco in P
12 illinc] inde HTVSCLb 13 etiamsi nulla] etiam sine ulla PTCSVLb
14 in unam pulchritudinem om. THSCVLb quum P 15 et]
ac HTCSb 17 possit. Non inuenio CSVL 18 errore tanto b 19 in
animis miserrimis V 20 locuntur HT 21 nemo enl b praemit PT
22 erroribus] hominib\' T\' 25 nos H1 uos Hab 26 odimus b 28 si
non intellegimus (s. I. m. 1) H om. P
si placide modesteque accipitis, rectum latus terrae tenebrarum,
quod recto lateri terrae lucis adiungitur, si quispiam
deprauaret, nullamne illi pulchritudinem adimeret. necesse est
fateamini, si latrare nolitis, non solum ei, si deprauetur,
pulchritudinem auferri, sed eam etiam pulchritudinem, quam
cum recto latere terrae luminis potuit habere communem.
hanc ergo auferens et de recto prauum faciens, ut discordaret,
quod concordabat, et abhorreret, quod congruebat, numquid
aliquam inde auferret substantiam? sic ergo discite non substantiam
malum esse, sed sicut in corpore conmutatione formae
in deterius amitti speciem uel potius minui et foedum dici,
quod pulchrum antea dicebatur, et displicere corpus, quod
ante placuerat: sic in animo rectae uoluntatis decus, quo pie
iusteque uiuitur, conmutata in deterius uoluntate deprauari;
quo peccato effici animam miseram, quae honestate rectae
uoluntatis beatitatem obtinebat, nulla addita detractaue substantia.
Deinde etiam illud cogitate, quia etsi concedamus aliis
causis latus terrae tenebrarum malum esse, quod obscurum,
quod tenebrosum uel si quid aliud dici potest, non tamen in
eo, quod rectum est, malum est. sicut ergo concedo esse in
eius colore aliquid mali, sic necesse est et uos concedatis
esse in eius rectitudine aliquid boni. nefas est itaque hoc
quantumcumque boni est alienare ab artifice deo, a quo esse
omne bonum, quod in quacumque natura est, nisi credimus,
perniciosissime erramus. quomodo ergo ille et summum malum
esse dicit hanc terram, in cuius lateris rectitudine inuenio,
quantum ad corpus adtinet, non paruae pulchritudinis bonum,
V 2 modestaque T 3 latere T 4 adimereT Jx
6 ei] et Tb 6 pulcritudinem H etift eam V 9 numquid] nonquidTF
nunquid b 10 diacite] malum discite (malum m. 2 add.) Y
11 cõmutationê b forme T 12 fędum T 14 recte H 15 iustaeque
P 16 recte T 21 quid] quod P aliquid b 22 ergo ego T
esse om. T in eius colore esse b 23 dolore T 25 bona b
alienari P 26 credamus b 28 dicit esse V cuius] quuius P
alienam, cum id ipsum bonum, quod in illa inuenimus, cui
alii tribuendum sit nisi auctori bonorum omnium. non inueniamus?
sed malum erat, inquit, etiam illud latus. puta malum
esse: deterius esset certe, si non rectum, sed distortum esset.
quomodo est igitur summum malum, quo potest aliquid cogitari
deterius ? deinde necesse est aliquid boni sit. quo carendo
fit res quaecumque deterior; carendo autem rectitudine fieret
latus illud deterius: inest ergo illi boni aliquid, rectitudo. et
numquam mihi dices, unde inest, nisi ad eum te contuleris.
a quo siue magna siue parua, omnia tamen bona esse fateamur.
sed iam a lateris huius consideratione transeamus ad alia.
Habitabant, inquit, in illa terra ignea corpora,
genera scilicet pestifera. cum dicit "habitabant," animata
utique atque uiuentia uult intellegi. sed ne de uerbo
calumniari uelle uideamur, adtendamus istos omnes habitatores
terrae illius, quemadmodum in quinque genera uiua distribuat.
hic infinitae, inquit, tenebrae ex eadem manantes natura
inaestimabiles cum propriis fetibus; ultra quas
erant aquae caenosae ac turbidae cum suis inhabitatoribus;
quarum interius uenti horribiles et uehementes
cum suo principe et genitoribus. rursum regio
ignea et corruptibilis cum suis ducibus et nationibus.
pari more introrsum gens caliginis ac fumi plena.
in qua morabatur inmanis princeps omnium et dux
habens circa se innumerabiles principes, quorum
om. H obtimo T paenitas H 2 quum P 3 tribuendum
(tr tn ras.) H 4 puto CVL 5 esset] gga H sed istorum Hl
6 igitur est b igitur om. V aliquid (d in ras.) H cogitari deterius
deinde necesse est aliquid (s. I. a m. 1 add.) H cogitare V 10 non
qua V dicis HTVLb inest (corr. ex mest) H est T 12 K H
Capitultl T iam] etiam TMCSVLb a om. VLST 13 habitant HSL
inquid P 14 genere b scilicet genera V 16 calumpniari VT
17 in s. I. H 18 hinc VL natura P1 19 inestimabiles T
f«etibus (o er.) H 20 cenosae T turbide T 25 et omnium
dux S
naturae quinque terrae pestiferae. animaduertimus quinque
naturas quasi partes unius naturae, quam uocat terram
pestiferam. hae sunt autem: tenebrae, aquae,. uenti, ignis.
fumus; quas quinque naturas sic ordinat, ut exteriores ceteris
sint tenebrae, a quibus numerare incipit. intra tenebras aquas
constituit; intra aquas uentos; intra uentos ignem; intra
ignem fumum. et habebant istae quinque naturae sua quaeque
genera inhabitatorum suorum, quae nihilominus quinque sunt.
quaero namque, utrum unum genus habitantium fuerit in
omnibus quinque naturis, an diuersa genera, sicut naturae
ipsae diuersae sunt. diuersa fuisse respondent et de aliis
libris ita docent, quod tenebrae serpentes habuerunt; aquae
natantes, sicut sunt pisces; uenti uolantes, sicut sunt aues;
ignis quadrupedes, sicuti sunt equi, leones et cetera huiusmodi;
fumus bipedes, sicuti sunt homines.
Quis igitur ista ordinauit? quis distribuit atque distinxit?
quis numerum, qualitatem, formas, uitam dedit ? haec
enim omnia per se ipsa bona sunt nec inuenitur, unde cuique
naturae nisi ab omnium bonorum deo auctore tribuantur. non
enim sicut chaos describere, uel quo modo insinuare etiam
poetae solent informem quandam materiem sine specie, sine
qualitate, sine mensuris, sine numero et pondere, sine ordine
ac distinctione confusum nescio quid atque omnino expers
omni qualitate, — unde illud quidam doctores graeci
uocant — non ergo sic isti hanc quam uocant terram
om. P atque] et HCSb origo (ri 8. I. m. 2) H haecque H
hecque 6 heque T 3 uocantft 4 aquae] atqueH
Sed ista, inquit, genera quinque illas naturas
inhabitantia saeua erant atque pestifera. quasi ego in
eis saeuitiam pestemque laudauerim. ecce, ego tecum uitupero,
quae in illis mala esse criminaris, lauda tu mecum, quae in
illis bona ipse commemoras: ita uidebis bona malis permixta
te uelle constituere pro summo et extremo malo. uitupero
ibi tecum pestem, lauda ibi mecum salutem; non enim genera
illa uel gigni uel nutriri uel inhabitare illam terram sine
aliqua salute potuissent. uitupero ibi tecum tenebras, lauda
ibi mecum fecunditatem; tenebras enim dicis „inaestimabiles.
et addis tamen "cum propriis fetibus," quamquam
tenebrae non sunt corporeae totumque hoc nomen lucis absentia
est, sicut nuditas carere uestitu et inanitas uacare corporis
plenitudine; ac propterea tenebrae nihil gignere potuerunt,
quamuis terra potuerit tenebrosa, id est carens luce
aliquid gignere. sed interim hoc omittamus. fetus tamen ubi
PT èliniant H collinifh: b 3 distingunt
(sting in ras.) H distinguunt TVCSb 4 ac infecundas VSCLb
et infecundas TR 5 eisdeque b 6 inhabitatioibus b adcomodas HTRb
7 uita P hec T bonae numerare Hl 8 bonorum omnium T
d
in om. b 12 inhabitantiassaeuerant H* ante saeua add. m.
saec. Vn.
Quod etiam in ipso fumi principe inmanitatem solam
aduertisti, quam uituperares, nonne debuisti adtendere cetera,
quae te in eius naturae laudem cogerent? habebat enim animam
et corpus, illam uiuificantem, hoc uita inspiratum, cum
illa regeret, hoc obtemperaret; illa praeiret, hoc subsequeretur;
illa contineret, hoc non difflueret; illa moueret in numeros,
hoc numerosa membrorum conpagine constabiliretur. nonne
te ad laudem mouet in hoc uno principe uel pax ordinata
uel ordo pacatus? quod autem de uno dictum est, hoc de *
ceteris intellegi licet. sed enim erat in alios ferus et inmanis.
non hoc laudo, sed tanta illa, quae non uis adtendere. quae
1 propria T l intransitus H 2 inuolatuH 4 opportunamqueP 5 et
nnnte
post nascentibus om. T mimeris (corr. m. 2) T 10 dicit b 15 generandi
(i 8. exp 0 a m. 1) H 17 habtotoribus (aut habrotoribus) to-ro in
ras. H 18 tribuat
Nam ille Manichaeus, sicut uoluit naturas, quas hic
didicit, ordinare in phantasmatibus suis uelut in gente tenebrarum,
omnino falsus esse conuincitur. primo quia tenebrae
nihil possunt gignere, ut dictum est. sed non, inquit, tales
P 2 cre**dit (di del. m. 1) P cum] qt1 P 3 quibusdam]
quiddam (d pr. add. m. 2) H 4 sicut HTVSC sicuti-fabricatis om. H
6 beatissime HP sed] sed et H 7 in imo] immo T comparantur
P 10 tenet] habet V K H 12 nota sunt not b nobis nota
sunt V sunt om. 8 enim (s. I. add. m. 1 sup. etii) H 14 quadrupedia
(r 8. esep. n a m. 1) H 15 expetis Hl 18 sicidt dicimur
auribus pcipere silentia non quia est aliquid sed b non om. T
20 caeterae P etift b 21 quia om. T est om. T 22 abalienata JET
**alienat (ab er.) P 25 didicit] dicit TBSCVb phantaamatis HVS
26 falsum P 27 tales inquit b
doces? an forte tam uerbosus doctrinae pollicitator cogis, ut
credam? sed fac me credere. illud tamen scio, quod si non
habebant aliquam speciem, sicut istae non habent, nihil generare
potuerunt; si autem habebant, meliores erant. tu autem
cum dicis non fuisse tales, quasi peiores aliquas credi cupis.
posses dicere etiam silentium, quod sic est auribus ut tenebrae
oculis, aliqua ibi surda uel muta animalia genuisse, ut, cum
tibi diceretur non esse aliquam naturam silentium, responderes
"sed non tale silentium, quale hic nosti," ut omnino quod
uelles, diceres eis, quos semel, ut tibi crederent, decepisses.
quamquam id, quod eum induxit, ut in tenebris serpentia
nata esse confingeret, in ipsis quidem primordiis nascentium
potuit bene animaduerti. sed sunt serpentes, qui tam acute
uident et sic praesentia lucis exultant, ut grauissimum testimonium
contra eum dicere uideantur. deinde in aquis natantia
facile fuit hic discernere et ad illa transferre phantasmata; sic
et in uentis uolantia, quoniam huius crassioris aeris inpulsus,
in quo aues uolitant, uentus dicitur; in igni uero quadrupedia
unde illi fingere in mentem uenerit, nescio. et tamen
non frustra hoc dixit, sed parum adtendit et errauit nimis.
hanc enim solent rationem reddere, quod quadrupedes edaces
sint et in concubitum multum ferueant. sed multi homines
edacitate sua superant quemlibet quadrupedem, qui certe
bipedes sunt, quos non ignis, sed fumi esse filios dicit. anseribus
uero non facile quicquam edacius inuenitur; quos siue
in fumo ponat, quia bipedes sunt, siue in aquis, quia natare
amant, siue in uentis, quia pennati sunt, et interdum uolant:
T nosti] non sui P 2 an** (te er. m. 2) H 4 spgm t
fatiem V faciS LT iste T isti b 5 TU/// aut H 7 sic est] si
cessat P 8 animalia (anim in ras.) H 10 silentium om. CVSL
post silent.
Sed illo genere magis urgendi sunt, ut intellegant, si
possunt, quam uere in catholica dicatur omnium naturarum
esse auctorem deum. quo de genere superius agebam, cum
dicerem: uitupero tecum pestem, caecitatem, caenositatem
turbidam, horribilem uehementiam, corruptibilitatem, inmanitatem
principum et his similia; lauda tu mecum speciem,
distinctionem, ordinationem, pacem, unitatem formarum, mem-
\'brorum congruentias et numerosas parilitates, uitalia spiramenta
et nutrimenta, temperamentum salutis, regimen et
moderamen animae famulatusque corporum, similitudinem
concordiamque partium in singulis naturis uel quae habitabant
uel quae habitabantur et cetera huiusmodi. sic enim intellegunt,
si tamen sine pertinacia uelint adtendere, iam et bona
et mala se miscere, cum loquuntur de illa terra, ubi solum
et summum malum fuisse crediderunt, itaque, si tollantur illa,
quae mala enumerata sunt, bona illa, quae laudata sunt, sine
ulla uituperatione remanere; si autem bona ipsa tollantur,
nullam remanere naturam. ex quo iam uidet, qui potest uidere,
omnem naturam, in quantum natura est, bonum esse,
quia ex una eademque re, in qua et ego, quod laudarem, et
ille, quod uituperaret, inuenit, si tollantur ea, quae bona
sunt, natura nulla erit; si autem tollantur ea, quae displicent,
H (sed supra m. corr. clementissimo
sinu editos) 3 ita] ista L. 5 phantasmatis Hl phantasmatibus
TBH4 7 K H 9 quo de genere ed. Maur: quo* genere (d er.) P
quo genere HTVGSL quo-dicerem om. b quum P 18 unitatem
post pacem ed. Maur: om. lib. b 14 ac parilitates T 17 parcium T
habitabant—quae otn. T 19 uolunt T et om. T 20 quum P
locuntur H 21 post fuisse eras. se in P ante itaque K H Capitulfl T
22 malenumerata P ante sine add. uidentur T 28 remanet b
et turbidae, remanent aquae purae atque tranquillae; tolle de
aquis partium concordiam, non erunt aquae. si ergo malo illo
adempto manet natura purgatior, bono autem detracto non
manet ulla natura, hoc ibi facit naturam, quod bonum habet;
quod autem malum, non natura, sed contra naturam est. tolle
de uentis horrorem et nimium inpetum, qui tibi displicet,
potes cogitare uentos lenes atque moderatos; tolle de uentis
partium similitudinem, qua eorum corpus in unitatem continuatur
et sibi pacatur, ut corpus sit, nulla suberit natura,
quam cogites. longum est persequi cetera; sed manifestum
est eis, qui nullo studio partium iudicant, cum istae naturae
commemorantur, adiungi eis quaedam, quibus displiceant;
quae cum detrahimus, naturae meliores manent. unde intellegitur
eas, in quantum naturae sunt, bonas esse, quia cum eis
uicissim omne, quod bonum habent, detraxeris. naturae nullae
erunt. animaduertite etiam, qui recte uultis iudicare, illum
quoque principem inmanem; cui si auferatur inmanitas, adtendite
quanta laudabilia remanebunt: conpago corporis, membrorum
hinc atque inde. congruentia, formae unitas et pax
contextarum inter se partium, animae regentis et uegetantis
famulantisque et uegetati corporis ordo et dispositio. quae
omnia si auferantur, et si qua forte minus enumeraui, nulla
prorsus natura subsistet.
Sed fortasse dicatis illa mala de talibus naturis non
posse auferri et ideo naturalia debere accipi. non nunc quaeritur,
quid possit uel non possit auferri, sed certe non paruum
lumen est ad intellegendum omnes naturas, in quantum naturae
sunt. bonas esse, quod sine illis malis cogitari bona
om. HTVCSLb sint] non sint CVLb cenose T 2 turbide T
de] te V 3 parciam T sic b 5 ulla] illa b natura T 6 contra
natura P 7 uentUs T 8 uentosgleneijt (corr. m. 2) H 11 cętera
prosequi b 12 est om. TVL cogitant uel iudicant V quum P
15 quum P 16 omne om. VL 17 K H Kap T etiam] eiam (i er.) P
19 compago PTSCM compagini corporibus V 24 subsistit HTVLb
25 fortesse Hl dicetis b
potest. nam sine turbatione caeni possum aquas cogitare,
sine pace autem continuatarum partium nulla species corporis
animo occurrit, aut ullo modo sentiri potest. ac per hoc nec
illae caenosae aquae sine isto bono esse potuerunt, quo bono
fiebat, ut aliqua natura corporea posset esse. nam quod dicitis,
quod illa mala de naturis talibus non possunt auferri, respondetur,
quod et illa bona de naturis talibus non possunt auferri.
cur ergo istas res propter mala, quae auferri non posse arbitramini,
mala naturalia uocare uultis, propter ea bona uero, quae
auferri non posse conuincimini, bona naturalia uocare non uultis?
Restat, ut quaeratis — nam ipsa solet esse uox ultima —
unde sint illa mala, quae mihi quoque displicere dicebam.
respondebo fortasse. si uos prius dixeritis, unde sint illa bona,
quae uos quoque laudare cogimini, si absurdissimi cordis esse
non uultis. sed quid ego istud quaeram, cum utrique fateamur
omnia, quaecumque et quantacumque bona sunt, ab uno esse
deo, qui summe bonus est ? resistite ergo uos ipsi Manichaeo,
qui tot et tanta bona, quae commemorauimus iusteque laudauimus,
pacem concordiamque partium in unaquaque natura,
salutem ualentiamque animantium et cetera, quae repetere
iam piget, ita in terra conmenticia tenebrarum esse arbitratus
est, ut ab illo deo, quem bonorum omnium fatetur auctorem,
alienare conaretur. non enim ea bona uidit, dum hoc solum
adtendit, quod displiceret, tamquam si quispiam leonis fremitu
exterritus et eum intuens trahentem ac dilaniantem pecorum
aut hominum corpora, quaecumque adprehendisset, puerili
quadam infirmitate animi tanto timore percelleretur, ut solam
feritatem leonis intuens atque saeuitiam, cetera eius neglegens
omnino atque praeteriens naturam illius animantis non tantum
1 possint HTb 5 aquae caenosae SVb 7 respondetur-auferri om. T
10 uultis] non uoltisL ,propter-uultis om. L ea om.HTVCa 11 auocare
H uo P ugltisJBT 12 K H Kap T 16 quum P 18 BummaeP
resistit-ET1 resistitis T 19 iustaeque P 20 parcium T 23 ut om. P
auctorem fatetur V 27 comphendisset V appraehendisset PT 29 eius
cm. T neglegens (nec corr. in neg) H 30 natura P
quanto timidius; at si edomita feritate duci leonem
mansuetum uideret, praesertim si numquam antea fuisset de
illa bestia territus, tunc uacaret securo atque intrepido leonis
pulchritudinem considerare atque laudare. de quo ego nihil
dicam, nisi quod ad rem maxime pertinet, fieri posse, ut aliqua
natura offendat ex aliquo et in totam nascatur odium, cum
manifestum sit multo meliorem esse speciem uerae ac uiuae
bestiae, etiam cum terret in siluis, quam imitatae atque
simulatae, cum in pariete picta laudatur. hoc ergo errore
ille nos non decipiat nec caecos faciat ad considerandas naturarum
species, cum quaedam in eis ita reprehendit, ut omni
ex parte cogat displicere, quod omni ex parte reprehendere
non potest. atque hoc modo animum ad aequum iudicium
conponentes quaeramus iam, unde sint cum illis bonis mala,
quae me quoque inprobare dicebam. quod facilius uidebimus,
si in unum nomen potuerimus cuncta conferre.
Quis enim dubitet totum illud quod dicitur malum
nihil esse aliud quam corruptionem ? possunt quidem aliis
atque aliis uocabulis alia atque alia mala nominari, sed quod
omnium rerum malum sit, in quibus mali aliquid animaduerti
potest, corruptio est. sed corruptio peritae animae inperitia
uocatur; corruptio prudentis inprudentia; corruptio iustae iniustitia;
corruptio fortis ignauia; corruptio quietae atque
tranquillae cupiditas uel metus uel tristitia uec iactantia;
deinde in corpore animato corruptio sanitatis dolor et morbus;
corruptio uirium lassitudo; corruptio quietis labor; deinde in
ipso solo corpore corruptio pulchritudinis foeditas; corruptio
rectitudinis prauitas; corruptio ordinis peruersitas; corruptio
T *domita (e er.) P duci] dulcs b 8 mansuetumque b an-
te HTR 4 secure b intrepide b õlaudere P quo] qua HT 7 ex]
in V aliqua T tottl b quum P 8 uerae] ferae VL uere T
9 quum P 10 qQ P 12 ita] ista H rephendit TP 18 repraehendere P
14 adae ctt Hl equum V 16 improbaturum b 18 quid Tl 23 iusti-
tiae HTJR, CSb 24 fortitudinis b quietis (in ras.) H, TBSCb 25 tranquilli-
tatis HTMVSb 28 ipso om. TVCSL solo] lo (add. m. 1) P loco Hb
corporeo H corporis b foeditas-rectitudinis om. P fęditas T
et difficile et harum rerum, quas commemoraui, et aliarum
innumerabilium omnes corruptiones nominatim enuntiare, cum
etiam multae, quae dicuntur in corpore, possint et in anima
dici et innumerabilia sint, in quibus propria uocabula corruptio
teneat. uerumtamen uidere iam facile est nihil nocere corruptionem,
nisi quod labefacit naturalem statum, et ideo eam
non esse naturam, sed contra naturam. quodsi non inuenitur
in rebus malum nisi corruptio et corruptio non est natura,
nulla utique natura malum est.
Sed si hoc forte intellegere non ualetis, illud adtendite,
quod omne, quod corrumpitur, bono aliquo minuitur, quia si
non corrumperetur, incorruptum esset; si uero etiam non
posset omnino corrumpi, incorruptibile esset. necesse est
autem, ut siue incorruptio siue incorruptibilitas bonum sit,
si malum est corruptio. sed nunc de incorruptibili natura
nulla quaesito est; de his agitur, quae possunt corrumpi
quae dum non corrumpuntur, incorrupta dici possunt, incor- .
ruptibilia non possunt. illud enim solum incorruptibile proprie
dicitur, quod non tantum non corrumpitur, sed etiam nulla
ex parte corrumpi potest. incorrupta ergo quaecumque sunt
et tamen corrumpi possunt, cum corrumpi coeperint, eo ipso
bono minuuntur, quo incorrupta erant, et magno quidem bono,
quia magnum malum est corruptio; et quamdiu in eis augeri
corruptio potest, tamdiu habent bonum, quo minuantur. quapropter
naturae illae, quas in terra tenebrarum fuisse confingit.
aut poterant corrumpi aut non poterant. si non poterant, incorruptibiles
erant, quo bono superius nihil est. si poterant,
aut corrumpebantur, aut non corrumpebantur; si non corrumpebantur,
incorruptae erant, quod uidemus dici sine magna
laude non posse; si autem corrumpebantur, minuebantur illo
axwtHTb
w
7 labefęcit P1 8 K H 12 quia (i 8. l.) T 16 si om. P natura
incorruptibili b 22 cęperint T 24 et quamdiu-corrnptio om. P
25 ininiantur JBT1 26 in tenebrarum terra Vb 30 dici post laude legitwr
in b 31 de illo
Sed quoniam quaesiuimus, quid esset malum, neque
hoc naturam, sed contra naturam esse cognouimus, consequenter
quaerendum est, unde sit: quod ille si fecisset, minus
fortasse in has tanti erroris angustias laberetur. praepropere
quippe ac praepostere quaesiuit, unde esset, quod primo non
quaesierat, quid esset; et ideo nullo modo potuerunt quaerenti
occurrere nisi uana phantasmata, quibus difficile animus carnalibus
sensibus multum pastus exuitur. dicet ergo aliquis
non iam certare, sed non errare desiderans: unde est ista
corruptio, quod quasi generale malum rerum bonarum, sed
tamen corruptibilium esse conperimus? qui talis quaerit, cito
inuenit magno ardore uerum petens et constanti perseuerantia
pulsans pie. per homines enim commemoratio aliqua signis
uerborum fieri potest; docet autem unus uerus magister,
ipsa incorruptibilis ueritas, solus magister interior: qui etiam
exterior factus est, ut nos ab exterioribus ad interiora reuocaret,
et formam serui accipiens, ut surgentibus eius sublimitas
innotesceret, iacentibus humilis adparere dignatus est.
in eius nomine subplices simus et per eum misericordiam
patris inplorantes ista quaeramus. primo enim breuissime
responderi potest quaerentibus, unde corruptio est, cum dicitur:
ex eo, quod hae naturae, quae corrumpi possunt, non
de deo genitae, sed ab illo de nihilo factae sunt: quas quo-
Diam bonas superior ratio demonstrauit, nemo potest recte
om. HTVCSLb 5 sed contra om. V sed-naturam
i
om. L 6 querendum T 7 haberetur (corr. m. rec.) P prepropere T
ftidti
8 quacsTjijt T 9 poteraT b 11 exsuitur H, (s exp. m. 1) P
12 certa re Hx est (8. I. m. 2) H 13 rerum malarum rerum bonarum r
15 inueniet HTVCSb 16 pie pulsans b 17 autem] enim T unus om. T
C*
19 interiore uocaret Hl uocaret T reuoret (corr. m. saec. YIIII) P
20 eius subl. surg. innot. b sullimitas CYR 22 nomine om. Y 28 ista]
ita H K H 26 illo] eo b 27 ratio superior b nemo-dicere om. L
ea fecisset" oportet intellegat summum bonum ipsum esse,
qui fecit haec bona.
Quid mali, inquis, fieret, si et ista fierent summe bona?
et tamen si quis ex nobis quaereret accepto et credito deo
patre summo bono, si esset aliud summe bonum, unde esse
nobis pie uideretur, nullo modo recte responderemus nisi de
deo patre, qui summe bonus est. quod ergo de illo est,
meminerimus natum de illo esse, non ab eo factum de nihilo,
et ideo et hoc summe, id est incorruptibiliter bonum esse,
uidemusque iniuste flagitari, ut tam summe bona sint, quae
fecit de nihilo, quam summe bonus est, quem de se genuit:
quem nisi unum genuisset, non id, quod ipse est, genuisset,
quia ipse unus est. quapropter unico quidem filio, per
quem facta sunt a patre omnia bona de nihilo, inperite atque
inpie fratres quaeruntur, nisi ex eo, quod in homine adparere
dignatus est. nam ideo et unigenitus in scripturis et primogenitus
dicitur: unigenitus a patre, primogenitus ex mortuis.
et uidimus, inquit, gloriam eius tamquam unigeniti a
patre, pleni gratia et ueritate, et Paulus dicit: ut sit
ipse primogenitus in multis fratribus.
Quodsi dixerimus "non iam essent ista bona, quae de
nihilo facta sunt, sed tantummodo dei natura esset", inuidebimus
tantis bonis et uox inpia est, iniuriam putare non hoc
esse, quod deus est, et ideo nolle esse aliquod bonum, quoniam
ei praeponitur deus. quaeso, patere, natura animae rationalis,
aliquanto minus te esse quam deus est, et tanto minus,
b fecisse dett VL summa, bona, (m utrimque
er.) PjHTJtVC 2 ea]
Quapropter quamuis sit malum corruptio et quamuis
non sit a conditore naturarum, sed ex eo sit, quod de nihilo
factae sunt, tamen etiam ipsa illo regente et gubernante
omnia, quae fecit, sic ordinata est, ut non noceat nisi naturis
infimis ad subplicium damnatorum et exercitationem admonitionemque
redeuntium, ut inhaereant deo incorruptibili maneantque
incorrupti, quod unum est bonum nostrum, sicut per
prophetam dicitur: mihi autem inhaerere deo bonum est.
neque illud dixeris: non faceret deus naturas corruptibiles.
in quantum enim naturae sunt, deus fecit; in quantum autem
corruptibiles, non deus fecit; non est enim ab illo corruptio,
qui solus est incorruptibilis. si haec capis, gratias age deo;
si non capis, quiesce et noli temere nondum intellecta damnare
subplexque illi, qui lumen est mentis, adtende, ut intellegas.
cum enim dicitur "natura corruptibilis," non unum, sed duo
nomina dicuntur. item cum dicitur "deus fecit" de nihilo,
non unum, sed duo nomina audimus. redde ergo istis singulis
illa singula, ut cum audis naturam, ad deum pertineat, cum
audis corruptibilem, ad nihilum, ita tamen, ut ipsae corruptiones,
quamuis non sint ex dei arte, in eius tamen potestate
sint disponendae pro rerum ordine et meritis animarum. ideo
recte dicimus ab illo esse praemium atque subplicium. ita
enim non fecit corruptionem, ut possit corruptioni eum dare,
qui corrumpi meruerit, id est qui se ipse coeperit peccando
corrumpere, ut cruciantem sentiat corruptionem inuitus, qui
blandientem commisit uolens.
Non enim in uetere testamento tantum scriptum est:
ego facio bona et condo mala, sed euidentius in nouo,
2(eo) sit] ista JfTft 3 facte T sintF 5 dampnatorum TV ammonitionemque
PY 6 Ihergdo b inhereant TP maneant b 10 fecit
deus HTRb 11 non enim est b 14 est om. b metis accedat b
15 quum P dicitur enl HT 16 quum P de] ex b 17 audiuimus Tb
18 quum P 19 ipse T 21 disponende T 23 non om. b (in mg. af. non)
24 meruit Vb ipsum Vb ceperit T peccando] pdicando Tx 25 sentiapt
H corrup. sentiat V 26 blandientem illicita oblectatione
concupiscentift uolens comisit b 27 ueteri b 28 et ante ego in P
et amplius non habent, quid faciant, sed eum
timete, qui cum corpus occiderit, habet potestatem
animam mittere in gehennam. uoluntariae autem corruptioni
addi iudicio diuino poenalem corruptionem manifestissime
apostolus Paulus adtestatur, cum dicit: templum enim dei .
sanctum est, quod estis uos; quisquis templum dei
corruperit, corrumpet illum deus. quod si in uetere lege
dictum esset, quibus inuectionibus isti inpetum facerent accusantes
quasi corruptorem deum! quod uerbum metuentes
multi latini interpretes noluerunt dicere „corrUmpet,M sed
dixerunt "disperdet" illum deus, et non deuiantes a re ipsa
offensionem uocabuli deuitarunt. quamquam isti non minus
inueherentur in perditorem deum, si hoc in lege uetere aut
prophetis inuenirent. sed graecis exemplaribus conuincuntur,
in quibus apertissime scriptum est: quisquis templum dei
corruperit. corrumpet illum deus. quod si quis ab eis
quaerat quomodo dictum sit, ne corruptor putetur deus, exponunt
statim "corrumpet" dictum esse: corruptioni tradet,
uel si quo alio modo possunt. quo animo si essent in ueterem
legem, et multa ibi miranda intellegerent et nondum intellecta
non cum odio lacerarent, sed cum honore differrent.
Si quis autem nondum credit ex nihilo esse corruptionem,
proponat sibi haec duo "esse" et "non esse" quasi ex
diuersis partibus intellegendi gratia, ut, cum tardis tardius
ambulemus, deinde uelut in medio constituat aliquid, ut puta
corpus animantis, et quaerat hoc secum, dum formatur illud
HTL 3 quum P o diuino iudicio T 6 paulus
apost. V 8 (et 17) corrumpit V corrumpit H eum b ueteri b
12 dixerunt om. T et non]
Cur ergo, inquis, quod naturae deus dedit, tollit corruptio?
non tollit, nisi ubi permittit deus; ibi autem permittit,
ubi ordinatissimum et iustissimum iudicat pro rerum gradibus
et pro meritis animarum. nam et species uocis emissae praeterit
et silentio perimitur; et tamen sermo noster et praetereuntium
uerborum decessione ac successione peragitur et moderatis
silentiorum interuallis decenter suauiterque distinguitur.
ita sese habet etiam temporalium natururum infima pulchritudo,
ut rerum transitu peragatur et distinguatur morte nascentium.
cuius pulchritudinis ordinem et modos si posset capere
sensus noster atque memoria, ita nobis placeret, ut defectus,
quibus distinguitur, nec corruptiones uocare auderemus; quod
autem in eius pulchritudinis parte laboramus, dum nos fluentia
deserunt temporalia, quae diligimus, peccatorum poenas luimus
et sempiterna diligere commonemur.
Non ergo in hac pulchritudine quaeramus, quod non
accepit; quae ideo infima est, quia quod quaerimus, non
accepit; et in eo, quod accepit, laudemus deum, quia tantum
speciei bonum etiam huic quamuis infimae dedit. nec ei tamen
ut amatores eius inhaereamus, sed ut dei laudatores eam
transgrediamur, ut supra eam conlocati de illa iudicemus,
non ei conexi in illa iudicemur. festinemusque ad illud bonum.
quod nec locis grassatur nec tempore uoluitur et unde speciem
formamque accipiunt omnes locales temporalesque naturae.
ad quod uidendum mundemus cor per fidem domini nostri
1 uides] ut des T 3 qunrP dedit iensHTVCSL 5 iustissimum et
ordinatiMimum V 6 emissa PHVT 7 noster et] noster ex HTVSCRb
peuntium b 8 ac successione om. 8 et om. HSR 11 et]
* T i
nt (corr. m. 1) P 12 cuius s. I. H quuius P 14 aderemus qd H
15 dum] cum b 16 post diligimus add. et HTVCSb pęnas T
17 diligere] diliere Hl 18 queramus T 19 quod] que V ZO qui b
21 huic] fuit P infime T 22 inhereamus PT 23 illa] ea b 24 conneii 8
festinemusque inc. cap. 42 in b festinemus quia P 25 crassatur HVLTb
tempore (m. er.) H 26 formamque om. L
deum uidebunt. non enim eos oculos ad illud bonum cernendum
praeparari oportet, quibus cernitur ista lux diffusa
per locos, et non ubique integra, sed aliam partem hic habens
et alibi aliam. uerum illum aspectum aciemque purgemus,
qua cernitur, quantum in hac uita licet, quid sit iustum,
quid pium; quae sit sapientiae pulchritudo: quae quisquis
cernit, praeponit longe omnium localium spatiorum plenitudini
et sentit, ut ista cernat, non per locorum spatia diffundi
aciem mentis suae, sed incorporea potentia stabiliri.
Cui aspectui quoniam multum sunt inimica phantasmata,
quae de carnali sensu tracta imaginarie cogitatio nostra uersat
et continet, detestemur istam haeresim, quae suorum phantasmatum
fidem secuta et diuinam substantiam per locorum
spatia quamuis infinita uelut informem molem disiecit atque
diffudit et eam ex una parte truncauit, ut inueniret locum
malo, quod uidere non potuit non esse naturam, sed contra
naturam, et ipsum malum tanta specie et formis et pace
partium in singulis naturis uigente decorauit, quia sine his
bonis nullam poterat cogitare naturam, ut ea mala, quae ibi
reprehendit, innumerabilium bonorum copia sepeliantur. sed
huius uoluminis iste sit terminus; in ceteris cetera eius deliramenta
deo permittente atque adiuuante arguentur.
H mundo corde b 3 luiista cernitur T 5 et om. b
aliam alibi HTVR 6 qua] quae Hx quo HYb iustum]
istum Hl 7 sapientie T 8 plenitudinis (s 8. I. a m. 1) H 11 sunt
om. P inimica sunt b 12 carnali (na corr. ex ni m. 2) H imaginaria T
1-3 heresem H haeresem P 14 sequuta P 15 disiecit Pl