The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
cum se ipsum in ecclesia quibusdam sibi adiunctis perditis
incendere minaretur, uiro spectabili tribuno et notario Dulcitio,
cui piissimus imperator leges suas exsequendas cura perficiendae
unitatis iniunxit, agenti, ut oportebat, cum furentibus mansuete
et prius ad eundem Gaudentium litteras pacificas danti
duas rescripsit epistulas, unam breuiorem et perlatoribus,
sicut indicat, festinantibus festinatam, alteram uero prolixiorem,
in qua. secundum scripturas se respondisse diligentius
arbitratur. ita ergo scripta eius opitulante domino institui
refutare, -ut etiam qui sunt ingenio tardiores ad omnia me
respondisse non dubitent. nam prius uerba eius ponam, deinde
nostra subiungam non sic, quemadmodum feci, cum Petiliani
litteris responderem. ibi enim per loca singula, quando uerba
ipsius inseruntur, positum est Petilianus dixit, quando
autem mea uerba redduntur, Augustinus respondit. unde
mihi, tamquam mentitus fuerim, calumniatus est, dicens
quod numquam mecum comminus disputauerit; quasi propterea
non dixerit quod scripsit, quia hoc non in uerbis eius
audiui sed in litteris legi, aut ego ideo non responderim,
quia non eo praesente locutus sum, sed scriptis eius uicissim
scribendo respondi. quid faciamus hominibus, qui tale cor
Habent aut eos, quibus sua scripta innotescere cupiunt, tale
A 2 Tba-
mugadensia v, ut Parm. II 4, 8; at cf. Retract. II 85 (59), Tamogadiensi
Cresc. III 29, 33, Tamtigadensis epist. 108, 5, Tamugadi It. Ant. p. 34,
Tamogaziensis NoLprou. Num. 77 3 quibusdam-4 spectabili om. A
9 altera A uero om. fv 17 autem et uerba om. fv 19 cominus Afv
20 alt. non om. d 21 audiui* A 24 sua om. f scripta sua v
et, quando ponimus uerba Gaudentii, non dicamus \'Gaudentius
dixit>, sed uerba epistulae\', et quando respondemus, non dicamus
\'Augustinus respondit\', sed sed haec responsio\'. sic ergo
incipiamus refellere Gaudentii epistulam priorem atque breuiorem.
Uerba epistulae: Honorabili ac nimium nobis, si sic
uolueris, desiderando Dulcitio tribuno et notario Gaudentius
episcopus. ad haec responsio: Non debemus etiam ista discutere,
Religionis tuae scripta percepi per
eos, quos et moribus et instituto suo cunctis caros esse manifestum
est. ad haec responsio: Neque hoc discutiam, quomodo
In quibus tam multa, inquit, a
tua dignatione dicta sunt, quae nunc interim conticesco. sed
quoniam ingenii tui acumen minus aduertit, quod nos in
eodem scripto nec innocentes plenos nec reos asserere potuisti.
Quodsi criminosos, inquit, existimas,
fugienda est uobis damnanda societas. ad haec responsio:
Si uero innocentes putas, inquit.
quod etiam ipse dixisti, persecutores nos in fide Christi
constituti sustinere gaudemus. ad haec responsio: Consideraui
In hac autem ecclesia, inquit, in
qua dei nomen et Christi, eius! ut etiam ipse dixisti, in
ueritate semper est frequentatum, nos aut uiui, quamdiu
deo placuerit, permanemus aut, ut dignum. est dei familia,
intra dominica castra uitae exitum terminamus, sub ea
scilicet condicione, quia, si uis fuerit operata, tunc id poterit
cuenire. nemo enim tam demens est, ut nullo impellente
festinet ad mortem. ad haec responsio: Neque hoc in tribuni
Eos autem qui nobiscum sunt,
inquit, testem deum facio eiusque omnia sacramenta, quod
exhortatus sum et impensissime persuasi, ut, qui haberet
uoluntatem egredi, securus publice fateretur. nec nos enim
inuitos retinere possumus, qui didicimus ad dei fidem nullum
esse cogendum. ad haec responsio: Cur autem non te
(et alia manu:) Opto te incolumem
in rei publicae actibus florentem et a christianorum inquietudine
recedentem. ad haec responsio: Possumus eum et nos
Honorabili et omni
affectu desiderando Dulcitio Gaudentius episcopus. ad haec
Solent sibi, inquit, sola fama noti
cupere aut inserto inuicem aspectu uerba miscere aut incogniti
saltem non horrere praesentiam. tua uero censura, quod
Sed quoniam praeterita die, inquit,
ne epistulari responso siluissem, propter moram portantium
certa quaeque strictim ac breuiter intirnaui, nunc mihi dignationis
tuae scriptis sacrosanctae legis diuinae uerbis est
respondendum. dominus dicit: innocentem et iustum non
occides et purgatione non purgabis reum. certum est
igitur in dei iudicio pari crimine parique reatu esse deuinctos,
qui reum absoluerit et qui occiderit innocentem. si ante
communionem rei erant a te nominatus Gabinius uel ceteri
fideifragi in malo illi lapsu. consortes, secundum dei uoces
absolui minime debuerunt. si autem tamquam innocentes
uel sancti recepti sunt, quare in ea fide permanentes, unde
uelut sanctos accipitis, occiditis innocentes? ad haec responsio:
uester, et alii quam plurimi, qui ex uobis ad nos considerata
catholica ueritate transierunt, non ideo tibi uideantur a uestra
contagione non fuisse purgati, quia non sunt a nobis rebaptizati.
hi enim, qui nondum baptizati sunt, a peccatis omnibus
in catholica ecclesia lauacro regenerationis abluuntur,
in eis autem, qui hoc sacramentum non ad auxilium, sed ad
iudicium foris accipiunt, quia nec in desertore uiolamus
characterem regium, fit illud sicut scriptum est: caritas
cooperit multitudinem peccatorum.eccequemadmodum
possunt, quos non oportet baptizari, ipsa catholicae unitatis
caritate mundari, ut non incipiat eis inesse intus quod et foris
inerat, sed incipiat eis prodesse intus quod foris oberat. non
itaque a uobis accipimus uelut sanctos — ad nos enim transeundo
sanctificantur, qui manendo apud uos sancti esse omnino
non possunt — nec uos innocentes occidimus, quos etiam
reos uiuere uolumus.
et nobis obicis deum dixisse: innocentem et iustum non
occides, si innocens et iustus es, quare te occidis? nos te
Nam de sancto Emerito, inquit,
Caesariensi falsa ad nos pro merito fama peruenit. quod si
(sic) esset, audi apostolum dicentem: si exciderunt a fide
quidam illorum, numquid infidelitas illorum fidem
apostolica consolari. non propter Emeritum, qui non potuit
plus facere pro uobis, quam quod non inueniens, quid loqueretur
pro uobis, non tamen discessit a uobis, sed propter
alios, qui uestro errore derelicto in societatem catholicam
inmutati in melius aggregantur, commemorasti propterea
dixisse apostolum: si quidam illorum exciderunt a
fide, numquid infidelitas illorum fidem dei euacuauit?
absit. re uera hoc restat, ut excidisse dicantur a fide
Fugam mihi, inquit, quasi ex
lege persuades, sed factor legis tantum debet audiri, quia
Paulus apostolus dicit: non auditores legis iusti sunt
apud deum, sed factores legis iustificabuntur. nam
audi et dominum dicentem, quia pastor bonus animam
suam ponit pro ouibus suis, mercenarius autem et
cuius non sunt oues propriae, uidet lupum uenientem
et fugit et lupus rapit eas et dispergit. ad haec responsio:
auditores legis et non factores apud deum iustos
negauit: ab hominibus, quando uerum dicunt, audiri non prohibuit,
ne, sicut tu, loqueretur contra dominum suum dicentem
de quibusdam: quae dicunt facite, quae autem
faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt.
uides quemadmodum Christus etiam per homines auditores
ac praedicatores legis et non factores alios eam tamen audire
praecepit et eius esse factores; et tu dicis: factor legis tantum
debet audiri., et uolens redarguere quasi persecutorem
Deinde, inquit, quae loca erunt,
quae in hac persecutionis procella undique perturbatos tranquillitati
seruandos tamquam in portum recipiant sacerdotes,
quando dominus dixerit: cum uos persequi coeperint in
hac ciuitate, fugite in aliam [ciuitatem]. tute tunc
fugiebant apostoli, quia neminem pro eis proscribi iusserat
imperator. nunc uero christianorum receptores proscriptionibus
territi pericula formidantes non solum non recipiunt, uerum
etiam uidere timent quos tacite uenerantur. ad haec responsio:
Per opificem, inquit, rerum
omnium dominum Christum omnipotens deus fabricatum
Datum est igitur homini, quando creatus est, liberum
arbitrium, sed ut, si esset male faciens, fieret patiens. denique
illi primi homines, cum peccassent, morte damnati sunt, et
priusquam mors eis extrema etiam corporis suppleretur, in
exilium de paradiso missi sunt. mitiora in uos constituit
imperator propter mansuetudinem christianam: exilium nobis
uoluit inferre, non mortem. sed uos homines docti, considerantes
quid debeatur merito et quid minus sit in supplicio,
non de iudicio illius, sed de uestro additis mortem. nolite
perire in aeternum, dum uobis hoc tempore ad offendendum
deum concedi ab hominibus uultis liberum arbitrium. audi
apostolum et habebis magnum compendium, quo tibi regia
potestas nocere non possit: bonum fac, et habebis laudem
ex illa. ex illa et ante nos iusti habuerunt laudem, non solum
qui regibus religiosis fideliter paruerunt, uerum etiam qui
reges impios pro dei ueritate aduersarios pertulerunt: illi
laudem obauditionis, (isti laudem passionis), utrique tamen
ex illa, sed bonum faciendo, non potestatibus resistendo. quod
autem uos facitis, non solum bonum non est, sed grande
malum est, unitatem Christi pacemque conscindere, contra
promissa euangelica rebellare et aduersus eum de quo dictum
est: dominabitur a mari usque ad mare et a flumine
usque ad terminos orbis terrae, hoc est aduersus
uerum et summum regem christianorum, tamquam ciuili bello
christiana signa portare. sufficiat ergo uobis ad occasionem
correctionis, quod pro tam magnis malis uestris longe mitiora
et minora recipitis, si non uobis ultro quod imperator non
fv 11 considantes J 13 aditis f 15 uult J 21 isti
laudem passionis add. mg. v, om. LIft 31 recipitis scripai recipis A recepistis
fv pr. non] nobis J ultio A non imperator fv c (del.) n J
arbitrium uobis ab hominibus uelle concedi, ne in ipsius dei
manus infelicius incidatis. nam et maiores uestri iudicauerunt
in huiusmodi iniuriis dei liberum hominis arbitrium non relinquendum
a regibus inpunitum, quia, licet haberent causam
malam, Caecilianum tamen episcopum persequendo usque ad
imperatoris Constantini iudicium perduxerunt.
Nostram uero fidem, inquit, quam
dominus Christus apostolis dereliquit, solae nobis istae persecutiones
gratissimam reddunt. felices, inquit, eritis, cum
uos persecuti fuerint homines et maledixerint et
dixerint aduersus uos omne nequam propter filium
hominis. gaudete et exultate, quia merces uestra
multa est in caelis; sic enim persecuti sunt et prophetas
qui ante uos fuerunt patres eorum. si tantum
solis apostolis dictum est, usque ad ipsos fides habuit praemia,
et quid proderat postea credituris? unde constat omnibus
dictum. deinde dicit apostolus Paulus: qui uolunt in
Christo sancte uiuere, persecutionem patiantur
necesse est. hoc autem in euangelio dominus dixit: ueniet
hora, ut omnis qui interficit uos putet se uictimam
dare deo. sed haec facient, quia non cognouerunt
patrem neque me. ad haec responsio: Recte ista dicerentur
Et nos confitemur, ut dicitis, non solis apostolis esse
dictum: beati eritis, cum uos persecuti fuerint
homines. ad omnes enim hoc pertinet, non qui post illos
quamlibet persecutionem passi sunt siue patiuntur siue qui
passuri sunt, sed qui propter iustitiam, sicut et ipsi. nam
hoc paulo superius dixerat: beati qui persecutionem
patiuntur propter iustitiam, quia ipsorum est regnum
caelorum; deinde ista subiunxit, quae commemorare
et frustra uobis usurpare uoluistis. frustra enim beatitudinem
istam pertinere ad uos putatis, quando in uobis iustitiam,
cui praemium debeatur, non demonstratis. quin immo e contrario
etiam pro iniquitate patimini, minus ab aliis, plus a
def. J addidi 7 hanc—commendauit delenda censeo 8 fidem addendum
esse cens. v, om. fv 30 primi debeatis
omnes, qui in Christo pie uiuere uolunt, persecutionem
patiantur necesse est, non quidem ille dixit: \'necesse
Porro si persequi tantummodo ille dicendus est, qui
dolore aliquo excruciat seu uult tenere ut excruciet, non tibi
uideatur excruciator cordis leuior esse quam corporis, et considera,
qualem persecutionem patiebatur qui dicebat in psalmo:
uidi insensatos et tabescebam. hanc persecutionem
Loth iustus patiebatur in Sodomis etiam priusquam in domo
eius angeli hospites eius, cum homines putarentur, a Sodomitis
appeterentur ad stuprum. iustus enim eos tam publice
turpes et ante suae domus iniuriam sine magno cordis cruciatu
uidere non poterat.
apostolus Paulus, dicens: quis infirmatur et ego non
infirmor? quis scandalizatur et ego non uror?
30 II Cor. 11, 29 def. J f 24 Lot v 27 iniuriam) ianuam non bene coni. v
cum dolore animi uos uidemus habere sacramenta Christi et
separari a membris Christi et rebellare contra pacem Christi.
sed quamdiu in hoc corpore uiuitis, spes nobis aliqua de
nobis datur; cum uero iam in illa dissensione morimini, multo
amarius uos dolemus. iam porro quando uos ipsos necatis
uel irruendo armis alienis uel praecipitiis et submersionibus
et ignibus uestris, satis dici non potest quanto nos maerore
crucietis. plus quippe impius Absalon patrem sanctum Dauid
extinctus quam rebellis afflixit. uiuum namque eum comprehendi
cupiebat, ut qui malitia grassabatur paenitentia sanaretur.
erat ergo ille persecutor patris non solum populum dei diuidendo
nec solum contra dei legem et contra legitimum patris
regnum arma portando atque bellando, sed multo amplius
persecutus est cor paternum in illa impietate moriendo. denique
illum pater optimus pessimum filium, quem non desperando
non defleuerat uiuum, spe finita fleuit occisum. discite ergo,
quid sit quod apostolus ait: omnes qui uolunt in Christo
pie uiuere persecutionem patientur. si catholicorum
domus Donatistae non diripuissent, si catholicas ecclesias
non incendissent, si catholicorum codices sanctos in ipsa
incendia non misissent, si catholicorum corpora non immanissimis
caedibus afflixissent, si catholicorum membra non praecidissent,
si oculos non extinxissent, si denique catholicos non
crudeliter occidissent, hanc solam nos a uobis grauissimam
persecutionem perpeti uerissime diceremus, quia uidemus
uos insensatos et tabescimus, quia infirmatos et infirmamur,
quia scandalizatos et urimur, quia perditos et lugemus. haec
mala uestra, quae uos in aeternum interitum mittunt, amarius
nos persequuntur quam illa, quae a uobis nostris corporibus
uel rebus uel domibus aut basilicis inferuntur. minus persequimini,
cum in nos saeuitis, quam cum uos peritis. denique
in illa persecutione, qua in nos saeuitis, cum laude gaudemus,
in hac autem, qua uos peritis, si gauisi fuerimus, uobiscum
non possumus; cum uero in hac impietate morimini, maxime
cum uos ipsos horrenda caecitate furoris occiditis, amarissimam
tristitiam nostram illud tantummodo consolatur, quod consolatum
est sanctum Dauid, in unitate scilicet dei populus
congregatus, qui fuit scelerati filii tyrannide diuisus. tolerabilius
enim longe pauciores pertinacissimi uestri suis praecipitiis
uel submersionibus uel ignibus pereunt, quam innumerabiles
populi illis eorum salutem impedientibus incendio cum illis
aeterni ignis ardebunt. numquam igitur ecclesiae Christi defuit
aut deerit, unde secundum apostolum qui uolunt in Christo
pie uiuere persecutionem patiantur, aut impiorum malitiam
sustinendo cum in noxia uiuunt, aut eos dolendo cum pereunt.
ueniet hora, quando qui uos occiderint putent
se officium facere deo aut, sicut tu hoc testimonium
posuisti: putent se uictimam dare deo. non quidem hoc
esse dictum de persecutionibus, quas gentes ecclesiae fecerunt,
manifestum est. diis enim suis plurimis, qui utique non sunt,
deputauerunt se gentiles officium facere, cum hoc facerent
uni deo. unde hoc idem, quod dominus praedixit suis, aut
per Iudaeos impletum est, qui sanctum Stephanum et multos
alios occiderunt, dum putabant se officium deo facere, quoniam
unum uerum deum colere uidebantur, aut etiam nobis,
id est catholicis, dictum est de diuersis haereticis usque quaque
furentibus, qui ubi possunt et quando possunt et quomodo
possunt occidendo catholicos putant se officium deo facere,
maximeque de uobis, qui praecipuum uobis nomen fecistis in
Africa de talibus uictimis. nam si uobis dictum esset, non
utique uos ipsi occideretis, sed expectaretis a nobis potius
occidi, qui putamus nos, ut dicitis, cum id facimus, officium
deo facere. nunc uero cum festinatis ad mortem, ne a nostris
def. J / 13 iu noxia scripsi innoxie It) 14 sit] est f 16 hoc
scripsi hic fo 31 facimus] facitis v
aut de uestro (errore) conuinci. an forte uos estis ad quos
utrumque pertineat, quia, cum occidimini et uos a uobis,
putatis uos officium deo facere et has ei uictimas de uobis
dare? ad uos ergo pertinet, quod sequitur atque abs te commemoratum
est. mox enim dominus adiunxit et ait: sed
haec facient uobis, quia non cognouerunt patrem
neque me. cum itaque uos ipsos occiditis, putantes uos
officium deo facere, nec patrem cognouistis, (quem non audistis
dicentem: non occides, nec filium cognouistis), quem
non audistis dicentem: fugite.
Sed belliferae, inquit, pacis
cruentaeque unitatis se incolas iactant. audiant dominum
dicentem: pacem meam do nobis, pacem relinquo uobis;
non sicut saeculum dat ego do nobis. saeculi enim pax
inter animos gentium dissidentes armis et belli exitu foederatur;
domini Christi pax salubri lenitate tranquilla uolentes
inuitat, non cogit inuitos. ad haec responsio: Uos quidem
non esse cogendos, erratis nescientes scripturas neque uirtutem
dei, qui eos uolentes facit, dum coguntur inuiti. numquid
enim paenitentiam Niniuitae inuiti egerunt, quia hoc rege suo
compellente fecerunt? iam enim propheta iram dei uniuersae
ciuitati eam triduo perambulans praenuntiauerat: quid igitur
opus erat regis imperio, ut humiliter supplicaretur deo, qui
non intuetur ora sed corda, nisi quia erant in eis quidam,
qui nec curarent nec crederent praedicta diuina nisi territi
potestate terrena? ista igitur iussione regiae potestatis, contra
quam uoluntarius fit uester occasus, multis ad salutem quae
(est) in Christo praestatur occasio, qui etsi uiolenter adducuntur
ad cenam tanti patris familias et compelluntur intrare,
intus tamen inueniunt unde se laetentur intrasse. utrumque
enim futurum dominus ipse praedixit et utrumque compleuit.
nam reprobatis quibusdam, qui utique intelleguntur Iudaei,
quia ipsi per prophetas antea fuerant inuitati et ad horam
excusare maluerunt, ait dominus seruo suo: exi in plateas
et uicos ciuitatis, et pauperes ac debiles et
caecos et claudos introduc huc. et ait seruus:
def. J f nostris] uestris nostri f 11 nostris f 24 est
addidi
est. et ait dominus seruo: exi in uias et saepes,
et compelle intrare, ut impleatur domus mea. intellegimus
\'uias\' haereses, schismata \'saepes\'; uiae quippe hoc
loco significant diuersas opiniones, saepes autem peruersas
opiniones. quid ergo miramini, si non corporalis cibi sed spiritalis
fame moritur, quisquis ad istam cenam nec libenter
introductus nec uiolenter impulsus ingreditur?
Odio, inquit, saeculi ga-udemzts.
in eius pressuris non succumbimus, sed laetamur. mundus
hic non potest seruos Christi diligere, qui Christum cognoscitur
non amasse, domino ipso dicente: si saeculum uos
odit, scitote quia me primum odio habuit quam uos.
si me persecuti sunt, et uos persequentur. ad haec
Sed etsi persecutio conquiescat,
inquit, unde martyrum numerus adimpletur, Iohanne dicente:
uidi, inquit, animas occisorum sub ara dei exclamantium
et dicentium: quamdiu, domine, non iudicas et
uindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant
super terram? et acceperunt singuli stolas albas, et
dictum est eis, ut requiescerent adhuc paucum tempus,
donec impleatur numerus fratrum ipsorum qui
incipient interfici sicut et ipsi? ad haec responsio: Si
Quid est autem stultius quam quod putatis prophetiam
istam de martyribus, qui futuri praedicti sunt, non nisi in
18 cf. Matth. 4, 5-6 25 Apoc. 6, 10 def. A ed. Lugdnnensis uestrorum fv, cf. pag. 229, 12 17 et
ipse et f
beatus Iohannes, nulli martyres sint occisi, quo usque exsurgeret
pars Donati, qui si quando alios non possunt se ipsos
occidunt, qui faciunt opera latronum et daemonum et gloriam
sibi uindicant martyrum? quodsi tanto temporis interuallo,
id est a Iohanne usque ad istos, nulli occisi essent martyres
ueri, ut nihil aliud, uel temporibus antichristi diceremus
futuros, in quibus ille martyrum numerus compleretur, nec
tamen istos uel alieni uel sui sanguinis reos accrescere numero
uerorum martyrum crederemus, quibus dictum est ut requiescerent
paruum tempus, donec impleretur numerus fratrum
ipsorum, qui inciperent interfici sicut et ipsi, ab aliis utique,
non a se ipsis sicut isti, et ideo isti non sicut ipsi. possumus
etiam uerissime dicere ipsos quoque Donatistarum temporibus
catholicos quos occidunt ad supplementum illius numeri pertinere.
sed cum post apostolum Iohannem, qui futura illa
conscripsit, tanta strages martyrum interficientibus impiis
usque quaque in tam multis gentibus facta sit, quid sibi
uolunt isti suarum animarum extortores et alienarum tortores,
ut, quod de martyribus sanctis legunt esse praedictum, de
se iactent esse completum? praeparate uos potius, ut uester
sanguis non in eis, qui uos uel comprehendere uel fugere
cupiunt ut uiuatis, sed in uobis potius uindicetur. an forte,
ne hoc fiat, ideo non eum funditis, sed aut praecipitio colliditis
aut unda suffocatis aut in cinerem conuertitis? sed erratis.
uindicabitur in uobis, quocumque modo perimatur a uobis; in
uobis enim (etiam) uindicaretur, si non in ecclesia Christi, sed
in parte Donati ab aliis funderetur. itane uos clamabitis ad
deum, ut uindicet sanguinem uestrum, et exaudiet uos nisi
damnauerit uos? quomodo enim uindicetur, nisi qui eum
ausus est trucidare damnetur? in hac ergo uoce non estis
nisi accusatores uestri, quia uos estis rei sanguinis uestri,
nec deus nisi uos damnabit, quando a uobis uel collisum uel def. J f 5 uendicant f 23 sed] sed ut f 27 etiam
addidi
uel, si hoc elegeritis, effusum sanguinem uestrum uindicabit.
An non ista, inquit, persecutio
est, quae tot milia innocentum martyrum artauit ad mortem?
christiani enim secundum euangelium spiritu prompti, sed
carne infirmi a sacrilega contaminatione caminorum reperto
compendio suas animas rapuerunt, imitati presbyteri Raziae
in Macchabaeorum libris exemplum, nec frustra timentes.
quisquis enim in eorum manus inciderit, non euasit. sed
quantum uelint faciant: quod certum est, dei esse non pos-
. sunt qui faciunt contra deum. ad haec responsio: Apertissime
antea per diuersas mortes ibant et peribant, et nunc in illorum
comparatione quam pauci suis ignibus ardeant? sed si putas
moueri nos oportere, quia isto modo tot milia moriuntur,
quantum existimas nos habere consolationis, quod a tanta
dementia partis Donati, ubi non solum nefariae diuisionis
error, uerum etiam furor iste lex facta est, longe atque
incomparabiliter plura milia liberantur? neque enim isti, qui
pereunt, illorum saltem numero aequantur, qui ex ipso genere
nunc iam tenentur ordine disciplinae colendisque agris amisso
circumcellionum et opere et nomine inseruiunt, seruant castitatem,
tenent unitatem: quanto minus coaequantur isti perditi
numero utriusque sexus non solum puerorum et puellarum,
iuuenum et uirginum, uerum etiam coniugatorum et senum,
quorum innumerabiles ex Donatistarum nefaria dissensione
in pacem Christi ueram et catholicam transeunt! isti quippe,
qui se incendunt, nec tot homines sunt quot loca sunt
populis plena, qui ab exitiali peste erroris illius et furoris def. ? ante more (lin. 3) transponenda uidentur inserebant
f 12 ab aquis f 24 saltem] saluti / 33 qui scripsi quae fv
obsecro, sanum misericordiae potest esse consilium, ut simul
cum illis isti omnes aeternis gehennarum suppliciis seruentur,
ne illi in istorum comparatione perpauci suorum caminorum
ignibus exurantur? ut enim omnes cum Christo uiuant, magnis
conatibus et uotis agendum est; sed si hoc per quorundam
furorem fieri non potest, saltem ut non omnes cum diabolo
pereant laborandum est.
si quid proferre posses pro ista spontaneae mortis sententia
insana, inuenisse te aliquid putas, quia scriptum est in euangelio:
spiritus quidem promptus est, caro autem
infirma, tamquam ideo se quisque occidere debeat, quia
infirmus est ad passiones inter manus persequentium sustinendas..non
potuisti citius dicere falsos martyres uestros ex illorum
esse numero, de quibus scriptum est: uae his qui
perdiderunt sustinentiam, et ad illos prorsus non pertinere,
quibus dominus dicit: in uestra patientia possidebitis
animas uestras. de quibus autem legitur: spiritus
promptus est, caro autem infirma, somno non
uoluntario premebantur, non interitu uoluntario necabantur.
diligenter lege et quid loquaris attende. ubi est quod apostolus
ait: fidelis deus, qui non permittet uos temptari
super id quod potestis, sed faciet cum temptatione
etiam exitum, ut possitis sustinere? itane credendum
non est huic apostolicae ueritati et inimicos debemus nos
ipsos habere, quia inimicos non possumus alios sustinere?
absit hoc a cordibus christianis. plane fideli apostolo, immo
ipsi fideli deo, qui non sinit suos temptari supra quam ferre
possunt, sed facit cum temptatione etiam exitum, ut possint
sustinere, credant catholici, non credant Donatistae, et ne
21, 19 23 I Cor. 10, 13 def. 1 / 3 seruentur] eruantur f 14 punctum post est
habent fv, correxi 16 his scripsi iis fv
desperatur in quibusque passionibus a domino impetranda
patientia et ideo quaeritur compendium caminorum, ubi se
isti non quidem feris, ut ait beatissimus Cyprianus, sed tamen
flammis obiciunt, quos nemo damnauit, non est hoc consilium
sed furor, non est sapientia sed amentia. habeant isti incendia
sua, qui non dicunt de adiutorio domini: quoniam ab ipso
patientia mea.
Certe sanctus Iob, quando a capite usque ad pedes
intolerabili uulnere putrescebat et doloribus excruciabatur
immanibus, hoc uestrum compendium habebat in promptu,
quo se ab huiusmodi uita horrendis calamitatibus plena, in
qua procul dubio manebat, nolebat eripere. potestas utique
aderat, sed iustitia non sinebat. secundum hoc enim dicit:
atque utinam possem me occidere aut rogare alium
ut faceret mihi hoc. negauit se posse iustus, quod per
iustitiam fieri non poterat. eo loquendi modo et apostolus ad
Galatas dicit: testimonium uobis perhibeo, quia, si
fieri posset, oculos eruissetis et dedissetis mihi.
cur enim et hoc fieri non posset, nisi quia iuste fieri nullo
modo posset? sic et dominus, cum per angelos suos iustum
Loth de Sodomis exeuntem urgeret, ut properaret in Segor:
non enim, inquit, potero facere rem, donec tu illo
introeas. non posse se dixit, quod sine dubio poterat per
potentiam, sed non poterat per iustitiam. posset enim patientissimus
Iob, ut nihil aliud, uel cibum uel potum non sumere
atque ita illam uitam aerumnosam horrendamque consumere;
sed hoc iuste facere non posset, quoniam nulli fas est se
ipsum occidere, maxime cum, ut possit uiuere, possit fugere.
an hoc aliquis dubitauerit, quod ille uir sanctus, qui tam
multa in suis doloribus loquebatur, rogare ut hoc sibi fieret
18 Gal. 4, 15 23 Gen. 19, 22 dtf. J scripsi sapientia fv 14 sinebat] desinebat Amerb. deserebat
f 22 Lot v
defuit ad perimendum, et lingua defuit ad rogandum. certe
uel ipsam coniugem suam poterat hoc rogare. quae tamen
ut hoc fieret nec ipsa suggessit, quae illum mori per eius
blasphemiam deo irascente cupiebat, ideoque aliquid in deum
consilio nefando (dicens) tamen ut ipse se occideret ei dicere
non audebat. plus iuris in uos diabolus habet, qui uobis tam
facile persuadet, quod insipienti mulieri persuadere non potuerat,
quam sibi ministram ad decipiendum uirum suis illi
ablatis omnibus reseruauit. dixit itaque se iustus ille non
posse aliquem rogare ut eum interficeret, etiam id ostendens
utique non licere. quod enim non potest iuste, non potest
iustus, quoniam hoc decernendo prius amittit iustitiam, ut,
quod non potest iustus, possit iniustus. sic ergo dixit: atque
utinam possem me ipsum interficere, tamquam diceret
<atque utinam iustum esset\'; tunc enim a iusto fieri posset.
neque enim, ut hoc posset quod non potest nisi iniustus,
iniustitiam sibi optaret, sed si fieri posset, hanc uellet esse
iustitiam. quod fieri quia non potuit, ut haec esset iustitia,
non potuit iustus quod sola faceret iniustitia. ac per hoc non
est iniustum homini iusto optare mortem, quando amarissima
est uita, sed si deus optatam non dederit, non erit iustum
nisi tolerare eam amarissimam uitam. sicut a iusto nec illud
alienum est, ut optet uitam, quando amara mors imminet,
sed cum se uidet eam impetrare non posse, dicit quod nos
in se transfigurans dominus ait: uerum non quod ego
uolo, sed quod tu u i s, pater. haec autem illis dicenda
sunt, quos ad mala gerenda quaerunt qui persequuntur, non
quos ad bona participanda qui diligunt; eis, inquam, dicenda
sunt ista, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, non
qui eam sibi faciunt propter iniustitiam.
Matth. 5, 10 def. A scripsi non fo 4 suggessisset v 6 dicens addidi
exemplis sui sceleris destituti de Machabaeorum libris tamquam
imitandum se inuenisse gloriantur, hoc facere debuit,
quod in eisdem litteris leguntur septem illi fratres etiam
exhortante matre fecisse, ut comprehensus et a lege domini
sui non auersus omne, quod ei applicitum esset, acciperet et
in dolore sustineret et in humilitate sua patientiam haberet.
quocirca humilitatem inter manus inimicorum non ualens
ferre non plane sapientiae, sed insipientiae dedit exemplum
non Christi martyribus, sed Donati circumcellionibus imitandum.
uerumtamen si diligentius consideremus, et ab isto
apparetis alieni. iste quippe, cum iam comprehenderetur ab
hostibus, non habuit liberam fugam. ideo se gladio percussit
et, cum perimere non potuisset, de muro se praecipitauit,
deinde abruptam petram, cum iam uiuere non posset, adhuc
tamen spirans et corpus impetu mouens, currendo licet exsanguis
obtinuit, ubi utraque manu producta sua intestina discerpsit
dispersit occubuit, turba ita circumdatus, ut euadere
non posset, etsi uiuere posset. uos igitur, qui nec dominum
auditis dicentem: fugite nec imitamini Razian, qui uoluit
nec potuit fugere, profecto, quia non habetis illum in praecepto,
nec habetis istum in exemplo. quid quod iste Razias secundum
uestram rationem sine dubitatione culpandus est? dixisti
enim propter euangelicam sententiam, ubi dominus ait: spiritus
quidem promptus est, caro autem infirma,
uos ad caminorum fugisse compendium, quia uidelicet infirmi
estis perferre manus inimicorum, si ab eis comprehensi
fueritis. ergo illius, qui se gladio grauiter uulnerauit, qui
uulneratus murum petiit, qui se inde in ceruicem praecipitem
dedit, qui et postea potuit ad petram currere, in petra stare,
intestina educere carpere spargere, numquid dici potest spiritus
promptus, caro autem infirma? cuius non solum spiritus
204, 6-7 20 Matth. 10, 23 24 Matth. 26, 41; cf. pag. 230, 5 itf. A f 19 uiuere non f deum f 20 Raziam v
credibile sit eum facere uoluisse ac ualuisse quae fecit. itaque
uobis oportet iste displiceat, qui rationem uestrae infirmitatis
sua firmitate perturbat. porro si fugere ualens nec uolens in
domum suam ligna congessisset atque irruentibus inimicis,
ut eum comprehenderent, ignem supposuisset seque cum suis
aedibus concremasset, uobis quidem praebuisset exemplum,
sed sibi adquisisset grande tormentum. nunc autem, quoniam
fugere non ualuit, aliquanto minus est fortasse sui sanguinis
reus, quod sibi intulit mortem, quam comprehenso inimicus
iam fuerat illaturus.
At enim sanctarum scripturarum auctoritate laudatus
est Razias\'. quomodo laudatus? quia fuit amator ciuitatis: hoc
potuit et carnaliter, ciuitatis uidelicet illius terrenae Hierusalem
quae seruit cum filiis suis, non autem illius quae sursum,
liberae matris nostrae. laudatus est, quia continentiam seruauit
in Iudaismo: at haec sibi in comparatione iustitiae christianae
damna et stercora fuisse dicit apostolus. laudatus est, quia
pater Iudaeorum appellabatur : hoc magis est unde et illi
tamquam homini subrepsit humilitatis impatientia, ut prius
mori uellet quam hostibus subici. dictum est, quod elegerit
nobiliter mori: melius uellet humiliter, sic enim utiliter. illis
autem uerbis historia gentium laudare consueuit, sed uiros
fortes huius saeculi, non martyres Christi. dictum est, quod
se uiriliter de muro praecipitauit in turbas: nec nos dicimus
eum hoc fecisse muliebriter. quamquam uos, qui multum
exemplo isto profecistis, etiam feminas uestras hoc facere
docuistis: sed fatemur hoc etiam ipsas non facere muliebriter,
sed uiriliter, non tamen salubriter, quia non fideliter. ad
extremum quod inuocasse dictus est dominatorem uitae ac
spiritus, ut haec illi iterum redderet, id est uitam et spiritum,
nec tunc aliquid poposcit, quo boni discernuntur a malis.
17 cf. Phil. 3, 8 19 cf. II Mach. 14, 37 def. J scripsi enim fv 17 at scripsi et fv
uitae aeternae, sed in resurrectione indicii aeterni.
laudatus est itaque iste Razias amator ciuitatis ut ualde bene
audiens, id est bonae famae, quia pater Iudaeorum appellatus
est et quod continentiam tenuerit in Iudaismo. istam uero
eius mortem mirabiliorem quam prudentiorem narrauit quemadmodum
facta est, non tamquam facienda esset scriptura
laudauit. nostrum est autem, sicut apostolus admonet, omnia
probare, quae bona sunt tenere, ab omni specie mala nos
abstinere.
Et hanc quidem scripturam, quae appellatur Macchabaeorum,
non habent Iudaei sicut legem et prophetas et psalmos,
quibus dominus testimonium perhibet tamquam testibus suis,
dicens: oportebat impleri omnia quae scripta sunt
in lege et prophetis et [in] psalmis de me, sed recepta
est ab ecclesia non inutiliter, si sobrie legatur uel audiatur,
maxime propter illos Macchabaeos, qui pro dei lege sicut ueri
martyres a persecutoribus tam indigna atque horrenda perpessi
sunt, ut etiam hinc populus christianus aduerteret, quoniam
non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram
gloriam quae reuelabitur in nobis, pro quibus passus
est Christus, si tanta patientissime pertulerunt pro lege quam
dedit deus per famulum hominibus illis, pro quibus nondum
tradiderat filium: quamquam et iste Kazias habeat quod
legentibus prosit, non solum ut mens exerceatur recte iudicando
quod legit, uerum etiam ut animus humanus, immo animus
christianus aduerteret, quanta ferenda sint ab inimicis ardore
caritatis, cum a se ipso iste timore humilitatis tanta pertulerit.
sed ardor caritatis de sublimitate descendit gratiae diuinae,
timor autem humilitatis ex amore accidit laudis humanae, et
ideo ille certat per patientiam, hic autem peccat per
36. De doctr. christ. 2, 5. De cura pro mortuis gerenda c. 1 Rom. 8, 18 scripsi esset fv 11 Machabaeorum v 15 alt. in alias deest;
deleui 17 Machabaeos
Proinde quomodolibet accipiatur a uobis huius Raziae
uita laudata, non habet mors eius laudatricem sapientiam,
quia non habet dignam dei famulis patientiam, potiusque huic
uox illa sapientiae, quae non laudis, sed detestationis est, competit:
uae his qui perdiderunt sustinentiam. nam si
laudatorum facta omnia creditis imitanda, numquid melior est
iste Razias quam Dauid? cur ergo eius factum de aliena uxore
appetenda eiusque occidendo marito nullus bonus sibi proponit
(imitandum), sed potius cauendum atque uitandum? numquid
melior est Razias quam Salomon? placetne ergo uobis, ut eius
erga mulieres lasciuiae, quarum seductionibus usque ad templa
idolis fabricanda perductus est, imitandum proponamus exemplum?
numquid melior Razias quam Petrus apostolus, qui ubi
dixit: tu es Christus filius dei uiui, tam beatus a domino
appellatus est, ut claues regni caelorum accipere mereretur,
nec tamen in eo creditur imitandus, ubi mox eodem momento
reprehensus audiuit: uade post me, satanas; non enim
16, 16 31 Matth. 16, 23 def. J coni. v, poterant in textu, item f 19 iis fo 23 imitandum
addidi 30 in eo coni. v ideo fo
haec taceam, quae uoce apertissima sancta ecclesiae scriptura
culpauit, et ea dicam, quae tantummodo ibi narrata atque
conscripta sunt nec de his est in alter(utr)am partem laudis aut
reprehensionis lata sententia, sed quae nobis iudicanda permissa
sunt, numquid melior Razias quam Noe? quis autem illum
uirum, quod iacuit ebrius, laudauerit sobrius? numquid melior
est Razias quam ludas patriarcha? quis tamen eum approbet,
cui placeat, quem non rectissime offendat in illa fornicatione,
quandoquidem non ad suam nurum, quia hoc ignorauit, uerumtamen
ad eam quam meretricem putauit ingressus est? numquid
melior est Razias quam Samson? audete itaque dicere,
si potestis, illud quod in crinibus habuit uirtutis magnum
diuinumque secretum blandienti mulierculae fuisse prodendum.
nam illud quod cum inimicis occidit et se ipsum, quando
super se atque illos deiecit domum, mortem quam mox ab
eis fuerat perpessurus communem uoluit cum illis habere, quia
non posset euadere. quod quidem non sua sponte fecit, sed
hoc spiritui dei tribuendum est, qui usus est eo, ut faceret
quando illi adfuit, quod facere non poterat quando idem spiritus
defuit. sicut Abrahae factum, quando filium uoluit immolare,
quod deo iubente fuit oboedientia, deo non iubente quid
fuisset nisi dementia?
His sacris litteris eruditus beatus Cyprianus in confessione
sua dixit disciplinam prohibere ne quis se offerat. uidete, .
quantum mali faciatis, cum uos uultis occidere, qui essetis
indisciplinati, etiam si uos aliis hoc uobis facere cupientibus
uelletis offerre. fugam praecipit quem uocatis saluatorem, fugam
permittit persecutor: quid ergo sequimini, ut uestris ignibus
pereatis, nisi uestrum furorem? et tamen dicis: an non est
ista persecutio, quae tot milia innocentum artauit ad mortem?
non eos frustra timuisse, quoniam quisquis in nostras
uel nostrorum manus incidit non euasit, quid (non) euaserit
quaero. si mortem, cur eam uobis infertis manibus uestris,
si hanc timetis a nostris? sed manifestum est non de morte
uos dicere. nam quantum cupiamus uos uiuere, etiam ipsi
scitis; ideo nos de uestra morte terretis. proinde si communionem
nostram dicis neminem uestrum qui in manus nostras
incidit euasisse, utinam uerum diceres! ualde quippe feliciter
non euaderent communionem quae offertur a catholicis, ut
euaderent damnationem quae paratur haereticis. sed falsum
esse quod dicis uel ex uestro Emerito cogitare potuisti, qui,
cum uenisset ad nos, facilius est ueritate conuictus quam
communicare compulsus. sunt et alii fama quidem minores,
sed stultitia pares. quisquis enim fuit similis uanitatis, ut
contra manifestissimam ueritatem peruersissima uerecundia
fieret pertinax, cum putari erubescit inconstans, expers a nobis
catholicae communionis abscessit. sed ideo dixisti: quisquis
in eorum manus incidit non euasit, quoniam paucissimos
Sed quoniam prudentiam
tuam, inquit,
Gabinius uero et ceteri, qui hanc ecclesiam cognouerunt
elegerunt tenuerunt, non humanum figmentum, sed diuinum
promissum praedictum et impletum cum fidelibus habere
cupientes, ulterius pro humano figmento ipsas humanas molestias
perpeti noluerunt. qui enim pro ueritate et unitate Christi
non dico res suas, sed istam etiam uitam suam aliis dumtaxat
auferentibus atque interficientibus amiserit, uere fidem habet,
uere spem habet, uere caritatem habet, uere deum habet;
quisquis autem pro parte Donati uel fimbriam uestimenti perdiderit,
cor non habet. quid ergo mirum, si homines sapientes,
def. J f 19 uestra f 23 Gabinius scripsi Gabinus fv
uetustatem proposita sibi esse damna et exilia, considerauerunt,
utrum pro parte Donati contra ecclesiam catholicam, hoc est
pro figmento humano contra opus diuinum, perpeti ista deberent,
et se utique non debere uiderunt atque istam quam uocatis
persecutionem cognouerunt sibi esse correctionis occasionem
et fecerunt quod scriptum est: da sapienti occasionem
et sapientior erit. uides itaque, quam inaniter dixeris
homini, qui ex praecepto piissimi imperatoris sui uestram
correctionem requirit, quod huius prudentiam exsecutoris officium
non decebat. quid enim magis religiosum militantem
decet quam ut in ea causa, in qua perpendit quibusnam uos
uultis esse deceptio, multis ipse fiat corrigendis saluatio?
Ad docendum, inquit, populum
Israel omnipotens deus prophetis praeconium dedit, non
regibus imperauit. saluator animarum dominus Christus ad
insinuandam fidem piscatores, non milites misit. ad haec
Mundanae, inquit, militiae
numquam deus expectauit auxilium, qui solus potest de uiuis
et mortuis iudicare. ad haec reponsio: Non mundanae militiae
Sed hoc non sciunt, inquit,
alienarum rerum incubatores, qui nec deum. audiunt dicentem:
non concupiscas rem proximi tui nec per Salomonem
spiritum sanctum dicentem: tunc stabunt iusti in magna
constantia aduersus eos, qui se angustia uerunt et qui
abstulerunt labores eorum. uidentes turbabuntur timore
horribili et mirabuntur in subitatione insperatae
salutis, dicentes inter se paenitentiam habentes et
per angustiam spiritus gementes: hi sunt quos aliquando
habuimus in derisum et in similitudinem
improperii. nos insensati uitam illorum existimabamus
insaniam et finem illorum sine honore. quomodo
noluistis, etiam hinc uera esse gesta firmatis, in quibus confessis
traditoribus qui tunc primae sedis episcopus in Numidia
fuit Secundus Tigisitanus ignouit et, quibus crimina traditionis
manifesta atque confessa apud Cirtam praesentibus relaxauit,
cum his apud Karthaginem tamquam traditores non conuictos
absentesque puniuit. a quo crimine etiam Secundus ipse obiciente
Purpurio Liniatensi se purgare non potuit, quando ei
dixit idem Purpurius: tu quid egisti, qui tentus es a
curatore et ordine, ut scripturas dares? quomodo
te liberasti ab ipsis, nisi quia dedisti aut iussisti
-dari quodcumque? nam non te dimittebant passim.
hoc autem Secundus etiam in litteris suis ad Mensurium datis,
III 27, 30 om. J 3 ni A 5 unde se f 6 grauidae
om. f se miserunt] demiserunt f 7 etiam] et fv 9 deum uindicaturum
fv 11 et onto f 12 quo] quia fv 15 immittamini 11
20 tigisitanusus J 22 kartaginem A 24 purpur»*»rio (rio eras.) A
Limatensi fv 25 purpurrius J qui] quando fo, cf. Cresc. l. c.
confessus est quod non tradidit, sed quod ad eum peruenerint
a curatore et ordine missi persecutores quos ei Purpurius
Liniatensis obiecit, ut scripturas traderet. quas cum ab illo
peterent, se respondisse: \'christianus sum et episcopus,
non traditor,\' eisque nihil omnino tradere uoluisse. quod
ei uultis ut credamus, cum et uos ipsi quam sit incredibile
uideatis feruente illa persecutione detentum episcopum siue
conuentum, ut scripturas dominicas traderet, nullis traditis
fuisse dimissum. nempe contendebatis non potuisse episcopos
ad ordinandum episcopum ad ciuitatem Cirtensem persecutionis
tempore conuenire. quomodo ergo persecutio illa feruebat, si
potuit episcopus propter scripturas tradendas teneri nullisque
traditis inpune dimitti? et tamen clamabatis, inmanitatem
persecutionis illius temporis describentes, nec duodecim episcopos
ad ordinandum episcopum potuisse in concilium congregari
qui gesta illa conficerent, ubi crimina traditionis inuicem
donauerunt et pro pace ecclesiae iudicanda domino
reliquerunt, cum uos hoc tempore talem persecutionem uos
perpeti dicentes, qualis numquam fuit, id est ut loca uobis
desint, quo confugere atque ubi latere possitis, tamen concilia
faciatis, episcopos ordinetis, etiam in eorum locum, qui suis
ignibus perierunt, iterum tales, qui suis ignibus perire parati
sunt. in concilium autem tantae, ut putatis atque iactatis,
persecutionis tempore amplius etiam quam XXX conuenire
potuistis, ubi et Petilianus fuit, qui persecutionis tempore
nec duodecim conuenire potuisse clamabat.
Porro in ipso concilio statuistis, ut, qui nobis inuiti
communicauerunt uel episcoporum uel presbyterorum, tantum
circiter annos 418-419 tradiderit fv, cf. e. gr. p. 210, 28 qui-secuti sunt et qui-remanserint
4 Limatensisfv ab om. A 5 et ona. f 6 eisque coni. v eique Afv 8 retentum
/ 9 nullisque f 14 clamabitis Anil 17 ubi] nisi f 18 et pro] proque
Iv 19 relinquerunt A 20 dicentes scripsi dicitis A dixistis/i; 21 tamen]
cum It) 29 pr. uel om. v episcopi uel presbyteri / prespiterorum A
ad ueniam pertineant et in suis recipiantur honoribus, ac sic
totas calumniarum uestrarum uires etiam ipsi hoc decreto
uestro penitus amputastis. ubi est enim, quod uestro uaniloquio
etiam eos, qui non fuerunt, dicitis per communionem nostram
fieri traditores, quia scilicet, sicut calumniamini, illi nos inquinauerunt,
qui urgentibus tunc impiis potestatibus libros ecclesiasticos
tradiderunt? cur ergo nunc a crimine absoluitis, quos
nobis communicasse cognoueritis inuitos, si sacrificium non
obtulerint neque sermonem in populo fecerint? quasi illi tunc
primi traditores sub terrore et horrore immanium suppliciorum,
qualia modo uobis omnino nullus ingessit, codices sanctos non
inuiti tradiderint aut sacrificium illic obtulerint aut in populo
sermonem fecerint. uidetis ergo quod, sicut uos istis, quos
uanissime criminamini communione nostra fieri traditores, si
quid inuiti fecerint, potuistis ignoscere, ita etiam maiores uestri
in necessitate multo artiore tradentibus ueris traditoribus eadem
regula ignoscere potuerunt. sed ut damnarent alios absentes et
inauditos, inimicorum Caeciliani factione compulsi sunt, facientes
quod de talibus apostolus dicit: in quo enim alium iudicas,
temet ipsum condemnas; eadem enim agis qui
iudicas.
Quapropter quoniam Donatistae se ipsos occidere semper
amauerunt et ipsi ab initio traditores fuerunt, quid mirum, si
traditoris mortem etiam suos posteros amare docuerunt? sed
uitandae huius similitudinis causa uel numquam uel difficillime
se laqueo necauerunt, frustra omnino. nam ille ludam traditorem
id facere compulit, qui et illum puerum, quem sanauit
om. f honoribus recipiantur fv sic scripsi si A/v 4 anputastis
A 6 impugnauerunt / 10 obtalerunt A 13 post inuiti del.
est fecerint
Qui sunt autem labores uestri, quos a uobis iactatis
auferri? an iniustum est, ut ecclesiae quae fuerunt uestrae,
cum in pacem catholicam transeunt, cum suis rebus transeant?
illis enim ad nos transeuntibus si res earum uultis tenere,
uos procul dubio res alienas uultis auferre. mater autem catholica
uobis dicit, quod quibusdam beatus apostolus dixit: non
enim quaero quae uestra sunt, sed uos. uerumtamen
quomodo uobis non estis ipsi contrarii, quando utrumque nobis
obicitis, et quod res uestras possidere cupiamus et quod uiolenter
uos nobiscum esse cogamus? haec duo quam sint inter
se contraria non uidetis. si enim ad communionem nostram uos
inuitos quaerimus et tenemus, quomodo res uestras desideramus,
quas utique uobis communicantibus habere non possumus?
si autem illas cupimus optinere, quomodo uos quaerimus, ut
eas uobis communicantibus amittamus? sed confitemur uobis:
cupiditas nostra caritas uocatur. haec uos quaerit in nobis,
haec uos inuenire, corrigere atque in unitate Christi consociare
desiderat; ut uestris caminis uos ardere timeamus, huius igne
feruemus; haec nos accendit, ut non solum non concupiscamus
Aml didicistis om. J iam] cum fv 10 iudicabun-
tur A ipsis om. f 18 anne /c 15 illis] his f eorum f 20 alt. quod
8. 1. A 21 uobiscum
cauete itaque, ne forte, dum putatis ad uos pertinere quod
scriptum est: tunc stabunt iusti in magna constantia
aduersus eos, qui se angustiauerunt et abstulerunt
labores eorum, non hoc uobis contingat de laboribus uestris,
sed potius quod alio loco scriptum est: labores impiorum
iusti edent. neque enim stabunt contra uos Maximianistae,
quorum quando potuistis basilicas abstulistis, aut stabunt
contra uos pagani, quorum certe ubi potuistis templa euertistis
et basilicas destruxistis, quod et nos fecimus, aut stabunt
aduersum uos symphoniaci daemoniorum, quorum tibias et
scabella fregistis, quod et nos fecimus. sic nec uos stabitis
aduersum nos. in talibus quippe omnibus factis non rapina
concupiscitur, sed error euertitur. sicut ergo non stabunt
Chananaei aduersum Israelitas, quamuis Israelitae abstulerunt
labores eorum, sed stabit Nabuthaeus aduersus Achab, quia
delictum factum est, non praeceptum, ut labores iusti auferret
iniustus, sic haeretici non stabunt aduersus catholicos, cum
in rebus haereticorum christiani imperii iussa conplentur nec
res eorum a catholicis auferuntur, sed potius inquiruntur
eisque multa, quantum fieri potest, correctis reddenda seruantur,
1 uobiscum A et] ut J 4 arderere A 6 et om. f 8 pecunia]
pocnitentia/ 9 itaque] ergo fo 10 ma*gna. (n eras.) A 13 sed] et I
illud quod fv alio loco] alibi fv 14 maxianiste (ni s. I.) A 17 construxistis
fo post stabunt eras. uid. adstabunt in A 18 aduersus If)
nos symponiaci A 19 scabellas Aml 20 et 22 aduersusfv 23 Nabutbaeus
(NaPooaai) scripsi nabutheus A Naboth ft) nacab d 24 auferet A
ueri martyres exspoliati sunt, uerum etiam aduersus circumcelliones
Donatistarum, quia et ipsi abstulerunt labores eorum.
uerum de his pecuniaribus laboribus facilior causa est, cum
etiam illi, quorum erant, ad pacem catholicam transeunt. ecce
cotidie, si quis ad nos transitum fecerit, reddimus pecuniam
uestem fructus uasa rura tecta uestrorum: uos quomodo nobis
reddituri estis membra nostrorum?
Nempe aliquando expergiscimini et cernitis nec uos
esse de quibus dicatur nec nos a quibus dicatur: hi sunt
quos aliquando habuimus in risum, cum potius uos
habeamus in fletum; nec uos computabimini inter filios dei,
nisi recedentes a parte Donati hanc tenueritis ecclesiam, quam
sicut praedixit exhibet filius dei; nec inter sanctos est sors
uestra, sed inter haereticos. nam quod alios de uobis dicturos
putatis: nos insensati uitam illorum aestimabamus
insaniam, miror quod tam insensati estis, ut ipsi uobis
modo talia non dicatis. sanctis quidem ueris ac fidelibus inmundi
et infideles tunc ista dicturi sunt, eis utique, quos nunc
existimant insanire, quia luxuriis quas uident frui nolunt, dum
quod non uident credunt. sed uos si non uitam uestram, certe
istam quam uobis uultis facere mortem uestram si non existimatis
insaniam, desperatius insanitis. uerba uero illa: ergo
errauimus a uia ueritatis et cetera non erunt quidem
tantum uestra, sed maxime et uestra. erratis enim, quod
manifestum est, a uia ueritatis et iustitiae lumen non lucet
uobis, lassamini a uia iniquitatis et perditionis et ambulatis
II) exspoliatione J etiam bis A 3 donastistarum
Aml 4 pecuniaribus scripsi peniniaribus J pecuniariis 10 5 uerba
ecce cotidie-fecerit in Afo ante cum etiam-transeunt posita huc transtulit
mg. v 6 facit
(et alia manu:) Opto te,
inquit, incolumem ueritate perspecta animum lenire et ab
innocentium exitibus temperare. ad haec responsio: Uos potius
Ad haec autem si respondere aliquid praeparas, lege
etiam illa, quae cum Emerito acta sunt, quibus ipse respondere
non potuit, ne forte tu possis, sicut iam superius ut
experireris ammonui. de causa etiam Maximianistarum cum
illo egimus, de qua a nobis in collatione totiens uobis obiecta
nihil respondistis, quoniam de re manifestissima et recentissima
nihil quod responderetis inuenire potuistis, quomodo
Maximianus, quem multo grauiore quam Caecilianum sententia
percussistis, ita ut diceretis eum Dathae, Chorae et Abiron
Em. 9 1 bene om. A 2 seruet fidem om. A 3 imperatorem f causam
huius.modi (us s. l.) J 4 ut om. J 7 imperalem J pertineant
scripsi pertineat Afl) 10 uero** J 11 parcat fv 16 deorum Jml
satis iam fv 19 profuturum esse deo fv 21 ipse] ille fv 23 experieris
A 24 a om. Aml 26 responderitis v 28 percusisti J
date A Dathan f chore Afv
non polluerit consortes schismatis sui, quibus ut ad uestram
communionem redirent dilationem dedistis, non polluerit Afer
Afros, uiuus uiuos, notus notos, particeps socios, et Caecilianus
polluerit transmarinos, polluerit longe positos, polluerit
ignotos, polluerit nondum natos. inueni, si potes, quid dicas,
quomodo susceperitis honorem Feliciani Mustitani et Praetextati
Assuritani, quos cum Maximiano et aliis decem sine ulla
dilatione damnastis, contra quos, ut eos de basilicis pelleretis,
apud duos uel nisi fallor apud tres proconsules litigastis et,
cum iam in locum Praetextati alium ordinassetis, post tam
longum tempus eos in suis honoribus recepistis. qua iustitia,
qua ratione, qua fronte in honore suo suscipitur Maximianista
damnatus et damnatur orbis terrarum catholicus inauditus?
qua iustitia, qua ratione, qua fronte canendum esse dicitis,
ne uos inquinet Caecilianus olim defunctus uobisque prorsus
incognitus, uestris maioribus iudicantibus semel damnatus,
uestris maioribus accusantibus ter absolutus, et cauendum
non putastis, ne uos inquinaret Felicianus uniuersalis concilii
uestri ore damnatus et ab uniuersis uobis praecipue tui praedecessoris
fauore susceptus? qua iustitia, qua ratione, qua
fronte rescinditis baptismum, quem dant ecclesiae quas laboribus
suis apostoli plantauerunt, cum susceperitis baptismum,
quem Felicianus et Praetextatus per tam longum tempus,
quando contra eos damnatos litigabatis, foris a uestra ecclesia
tradiderunt? si enim, ut soletis male intellegere et nobis
obicere, sic intellegendum est quod scriptum est: qui baptizatur
a mortuo quid proficit in lauacro suo?, inter
om. A 7 murtiani J 8 assurritani A
quos] quod J 9 dampnatis J 10 littigastis J 13 suo om. f
14 dampnator J 16 nobisque J 18 accusantibus om. f iter Aml
19 non om. J 20 dapnatus J uobis om. J 24 praetexatus J
longum om. J 25 dapnatos J 27 est intelligendum fv 28 in om. v
sententia tanto strepitu insonuit: Aegyptiorum admodum
exemplo pereuntium funeribus plena sunt
litora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod
post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam
inueniunt sepulturam. quid ad haec dicturi estis? ecce
mortui baptizant eos quos suscipitis nec morimini, et nobis
tamquam mortuis calumniamini, ut catholicae unitati communicare
nolentes uestris ignibus uere moriamini. responde ad
ista, uacat tibi cogitare quid dicas. saltem in hoc aliquod
tibi beneficium conferamus, ut, dum cogitas quod respondeas,
minus cogites quomodo ardeas. sed nolumus, ut inopia respondendi
lassum illud et quassum, quod dicere consuestis, adhuc
tibi existimes esse dicendum: \'si tales sumus, quare nos quaeritis?\'
respondemus enim: magis uos ecclesia catholica debet
quaerere, quia peristis, si uos Maximianistas perditi perditos
inquisistis. de corde uestro enim nobis dicitis: \'quare quaeritis
tot tantorumque reos criminum?\' sed de libro dei uobis respondemus:
quia caritas cooperit multitudinem peccatorum.
ista dicenda est, quam mihi propterea referre uoluisti, ne,
si tacuisses, diceremus te esse conuictum. sed non hoc est
respondere quod est non tacere. nam si hoc est, respondisti
plane, sed ideo, ut etiam hi, qui de te aliquid possent
Petro 4, 8 /, om. A, cf. II 7, 7 init. 2 egiptiorum J
admodum om. A 5 extortam u Aml ulceribus J 7 morrimini A
11 quod] quomodo fv . 12 minime fv 13 consueuistis fv 14 esse
om. f 17 enim uestro fv 19 quia] qui J peccatorum. Exp* lib. 1\'.
Incipit lib. scd\'s aug\'tini contra gaudentiu epm. J 22 gaudentii A
26 hii A
tamen respondisse, ne taceres. itaque cum caueres, ne uictus
dicereris, fecisti ut ostendereris. ad quod ostendendum tua
ipsa scripta sufficiunt, si ab intellegentibus legantur et meis
diligenti examine comparentur. ut autem scriptis aliis hoc
doceam, quo etiam ingeniis tardioribus satisfiat, aliquanto
prolixior disputatio necessaria est, quam quidem aggrediar, si
opus fuerit dominusque uoluerit.
testimonio beati Cypriani affirmare conatus es, attende paululum,
quam ecclesiam dixerit ille catholicam, cum eius defenderet
unitatem. ecclesia, inquit, domini luce perfusa
per orbem totum radios suos porrigit: unum tamen
lumen est quod ubique diffunditur, nec unitas
corporis separatur. ramos suos in uniuersam terram
copia ubertatis extendit, profluentes largiter
riuos latius expandit: unum tamen caput est et
origo una et una mater fecunditatis successibus
copiosa. quid igitur et uos ipsos fallitis et alios fallere
mendaciis inpudentibus uultis? si huius martyris testimonio
uestra est ecclesia catholica, ostendite illam per orbem totum
radios suos porrigere, ostendite illam per uniuersam terram
ramos suos copia ubertatis extendere. hinc enim et Graeco
uocabulo catholica nominatur; quod enim Graece
Latine \'totum\' uel \'uniuersum\' interpretatur. \'per totum) ergo
siue \'secundum totum\' est
si hoc nosti, quare te nosse dissimulas? si autem ignoras,
quare non prius quam loqueris, quod nescis, eos qui norunt
interrogas? quod si displicet tibi, non Graecam, sed aliquam
linguam inueni, qua doceas / 9 uos om. Af 13 totum orbem fv
17 latius] largius Jf pandit Cypr. codd. WGm2Mm1 et Hartel capud
A 24 holon Jf 26 et 30 catholon Af 27 dismulas J
28 qoqueris Aml
a testimonio Cypriani. ille namque contra te loquitur, qui
uides quid dicat. per orbem totum dicit et per uniuersam
terram porrigi extendique catholicam, Graeco eius nomini ac
definitioni consentiens. tu aliud tenere sentire dicere reperiris
et, dura Cypriano teste inniteris, Cypriano teste mentiris.
luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit, ramos
suos per uniuersam terram copia ubertatis extendit, quae
causa uobis fuerit exeundi cum interrogamini, nihil iustum
inuenitis, prorsus ab hac ecclesia exitum uestrum nulla purgatione
probabilis excusationis abluitis. quid enim dicitis nisi:
\'necessitas compulit, ut iusti relinqueremus iniustos'? respondet
uobis scriptura diuina: filius malus ipse se iustum
dicit, exitum uero suum non abluit. \'exitum\', inquit,
(sum') — utique illum, de quo dicit apostolus Iohannes: ex
no b i sex i e run t — omnino non abluit, non defendit, non
excusat, non purgat. ad iustos enim non pertinet in ecclesia
catholica nisi malos, quos corrigere uel damnare non possunt,
patientissime tolerare, nec propter zizania de dominico agro
nec propter paleam de dominica area nec propter uasa inhonorata
de dominica domo nec propter pisces malos de dominicis
retibus ante tempus exire, ne frustra exitum suum
conentur abluere. has euangelicas sententias si uolueris in
alium sensum qualibet argumentatione conuertere, eidem beato
Cypriano, cuius testimonia adhibes, contradicis, sicut in nostra
conlatione fecistis. nam haec de ista quaestione supradicti
martyris uerba sunt in epistula, quam scripsit ad Maximum
et socios confessionis eius: etsi uidentur, inquit, in
38 sqq. 21 cf. Matth. 3, 12 et II Tim. 2, 20 22 cf. Matth. 13, 47 sqq.
27 cf. Breuic. III 8, 11 29 Cypr. epist. 54, 3 1 significare fv, cf. Farm. II 4, 8 post init. 5 diffinitioni Af aliut A
repereris df 8 inch A 12 probababilis Aml 19 dapnare A 20 tol-
lerare A 21 a.rea A 24 ab*luere A sententias om. A 26 testimonium
fv 28 maximianum A
fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse
in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus.
nobis tantummodo laborandum est ut frumentum
esse possimus, ut cum coeperit frumentum dominicis
horreis condi, fructum pro opere nostro et
labore capiamus. apostolus in epistula sua dicit:
\'in domo autem magna non solum uasa sunt aurea
et argentea, sed et lignea et fictilia. et quaedam
quidem honorata, quaedam inhonorata.\' nos operam
demus et quantum possumus laboremus, ut uas
aureum uel argenteum simus. ceterum fictilia uasa
confringere domino soli concessum estcuietuirga
ferrea data est. esse non potest maior domino suo
seruus nec quisquam sibi quod soli filio pater
tribuit uindicarit, ut se putet aut ad aream uentilandam
et purgandam palam uel uentilabrum iam
ferre posse aut a frumento uniuersa zizania humano
iudicio separare. superba est ista obstinatio
et sacrilega praesumptio quam sibi furor prauus
adsumit. et dum sibi semper quidam plus quam
mitis iustitia deposcit adsumunt, de ecclesia pereunt,
et dum se insolenter extollunt, ipso suo
tumore caecati ueritatis lumen amittunt.
uos in nostra collatione clamasse eique contentionibus
restitisse, quibus asserebatis agrum Christi, de quo ait: ager
est mundus, non esse ecclesiam, sed mundum praeter
13, 38. cf. Breuic. III 8, 10. 9, 15 om. J quoniam cur (cur 8. I.) J esse om. f 5 cum om. J
6 orreis J frumentum J 8 magna autem J 10 quaedam inhonorata
om. J quaedam uero inhonorata fv 13 soli domino Iv 16 uendicarit J/,
cf. 13,14 17 paleam
libeat te perire? quid enim spei remanebit non solum nobis,
6 non legis areana] cf. ad pag. 64, 19 7 cf. Matth. 3, 12 om. fo 4 permixistione Llml tolleranda A disputabamus
scripsi disputantibus Afv 5 emeritis J 6 amoneretur J 11 haereticam
uel schismaticam fv 12 peruerssitatem Llml 15 hic fv 16 ia
bonorum J 19 prohibet J 20 tollerati A
consentimus etiam cognitos malos, si eos nec corrigere possumus
nec punire, pro unitatis uinculo sustinendos, uerum
etiam uobis, quibus ante tempus messis, uentilationis et litoris
placet a malis separatio corporalis, si opinio tua uera est, qua
putas et suis peccatis quemque perire qui facit et alienis qui
utrum facta sint nescit? si enim hoc ita est, profecto et
maiores uestri, qui se, sicut putatis, a cognitis malis separauerunt,
de incognitis perierunt. non solum autem tibi, qui,
cum dicis alienis criminibus perire hominem siue illa scientem
siue nescientem, nullum procul dubio remanere pateris innocentem,
sed etiam ipsi Emerito, qui longe tolerabilius sentiens
in communione sacramentorum alienis peccatis tantummodo
cognitis homines innectit, ab incognitis soluit, multo ueriore
uenerabilis Cyprianus uoce respondit simul crescentia non
perire frumenta zizaniis non extra ecclesiam, sed in ecclesia
constitutis, nec occultis atque incognitis, sed plane notis atque
perspicuis. puto enim quod non in carne, sed in ipsa mente
caecatur, qui contendit latere quod cernitur. cum autem monet
ille beatissimus, ne propter zizania quae in ea sunt ab ecclesia
recedatur, non monet propter illa quae occultantur, sed propter
illa potius quae cernuntur. ipsa enim sunt quae possunt perturbare
cernentes, nisi eos faciat sapientia patientes. nam
quomodo propter occulta nos non debere recedere disceremus,
quae omnino esse nescimus? etsi uidentur, inquit, in
ecclesia esse zizania. \'uidentur\' ait, non \'suspicatione
creduntur\'. et ne quisquam putaret ita dictum \'uidentur esse\',
tamquam non essent, sed esse uiderentur, uerbis consequentibus
quid dixerit aperit: non tamen inpediri, inquit, debet
aut fides aut caritas nos t r a, ... u t quoniam zizania
esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia
Jml 4 mesis J 12 ipsi om. f tollerabilius J
17 incogniitis dml alt. atque] ac fv 18 prospicuis J 19 n quod Aml
20 beatissimus ille 10 29 inquid J
(cernimus). ea quippe etiam illi non operta credebant, sed
aperta cernebant, qui dixerunt patri familias: uis imus et
colligimus ea?, de quibus ditum erat: cum creuisset
herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania.
quibus respondit: non, ne forte, dum uultis colligere
zizania, simul eradicetis ettriticum, et: sinite
utraque crescere usque ad messem. et tamen tu dicis
- ubi quid aliud quam domino contradicis? — sola per
mundum creuisse zizania et toto paene mundo diminuta perisse
frumenta, cum ad aliquas gentes nondum ecclesia crescendo
peruenerit. necesse est autem, ut perueniat et praedicetur
euangelium in uniuerso mundo et tunc ueniat finis, quod
futurum esse dominus sine ulla ambiguitate praedixit.
dictam et non esse sine manifestis malis, propter quos
tamen ammonet non relinquendam. in ea sunt boni per se
ipsos multi, in comparatione autem zizaniorum uel paleae
profecto pauci. non enim praeter illam, sed in illa agitur quod
ipse dominus dicit: quoniam abundauit iniquitas, refrigescet
caritas multorum. sed ibi est et populus ubique
diffusus cui dicitur: qui perseuerauerit usque in finem,
hic saluus erit. qui autem habeant fidem tamquam granum
sinapis, qua montes etiam transferantur, rarissimi omnino
sunt. de tali enim fide dominus dicebat: putas ueniet
filius hominis et inueniet fidem in terra?, non de
apostasia totius orbis, sicut tu peruersissime intellegis.
ecclesia et ideo nos arguis, quod ex haeresibus uenientes, si
V
13, 30 8. 27. 28 cf. Gaud. epist. ad August. 12 cf. Matth. 24, 14
20 Matth. 24, 12 22 Matth. 10, 22 23 cf. Matth. 17, 20 25 Luc. 18, 8 fv, cf. Parm. II 23, 43 17 amonet J 19 illa] ea fv
20 habuudauit J abundabit f 26 inuenit J 27 apostolica (sic) f
totus A
concilia in hac quaestione esse sectanda, cum uos ea neglexeritis,
quando extra uestram communionem baptizatos a damnatis,
contra quos de basilicis excludendos litigabatis, sine
ulla repetitione baptismatis suscepistis. de sententia uero
Cypriani uel collegarum eius, quibus tunc placuit uenientes
ab haereticis baptizari oportere, longum est ut pro merito
disputem. sed istam tu mihi, si potes, breuem solue quaestionem.
quando rebaptizabat Cyprianus ab haereticis uenientes,
ecclesiae Carthaginiensis episcopus, tunc ecclesiae Romanae
Stephanus episcopus in eodem baptismo quem foris acceperant
suscipiebat haereticos, et ambo haec diuersa facientes in unitate
catholica permanebant: dic mihi, utrum illo tempore ecclesia,
quando secundum uos omnium criminum reos sine baptismo
recipiebat per Stephanum et eius innumerabiles toto orbe
collegas, qui eiusdem sententiae participes erant, malorum
contagione perierat an non perierat. neque enim istos malos
poteris dicere occultos, quamuis tu asseras nocere ac mortificare
et occultos. quisquis igitur homicida uel etiam parricida,
adulter incestator idolatres, codicum denique sanctorum non
timidus traditor seu ut traderentur crudelis tortor et uiolentus
extortor et iussu uel manu extremus incensor apud haereticos
baptizatus ad Stephanum et eius socios uenit, secundum uos
sine baptismo exceptus est. cernis igitur omnia hominum
crimina, si uerum est quod de baptismo sentitis, tunc in
ecclesia sine baptismo congregata. responde, utrum his criminibus
in eadem unitate maculatus fuerit Cyprianus, responde,
utrum ecclesia perierit an non perierit. elige quod putaueris.
si iam tunc perierat, Donatum quae peperit? si autem tot in
eam sine baptismo aggregatis perire non potuit; responde
* ■
scripsi baptizare Jfv
10 Carthaginensis Jfo 13 ecclesie J 14 baptismum Jml 19 paricida.
J 20 idololatra fv 21 seu seripsi n in J erns. sed fv
24 bapisrno J 28 non om. J
pars Donati separaret quae dementia persuasit.
Absit autem ut, quoniam beatissimus Cyprianus de baptismo
aliter sensit quam ueritas et antea consuetudine et
postea perspecta diligentius ratione monstrauit, propterea quisquam
nostrum, qui hoc quod ille non sapimus, ei se audeat
anteponere. cetera enim multa et magna eius merita et animus
praecipua caritate plenissimus, per quem cum collegis diuersa
sentientibus pacatissimus mansit, et in unitate ecclesiae passio
gloriosa satis ostenderunt eum fuisse sarmentum in Christi
radice fructuosum, quod pater etiam ab ista reprehensione
purgaret, ut fructum posset adferre maiorem. sic enim ait
ipse Iesus: sarmentum quod in me dat fructum, purgat
illud pater meus ut maiorem fructum adferat,
ostendens etiam in ipsis fructuosis agricolam, qui est in caelis,
aliquid inuenire quod purget. quis enim nostrum Petro apostolo
comparari potest, quamuis numquam gentes iudaizare
coegerimus, quod ille faciebat, quando non recte ingrediebatur
ad ueritatem euangelii? unde a suo posteriore apostolo Paulo
salubri ammonitione correctus utilius posteris humilitatis praebuit
exemplum, quam si nihil in illo existeret corrigendum.
siue occultorum siue etiam manifestorum nec potuit nec poterit
perire contagio, nullas de quibuslibet hominibus calumnias
formidamus. si enim mali sunt, procul dubio eos aut ignorant
boni aut suis indiciis manifestatos ecclesiasticis legibus damnant
aut etiam, si nouerunt eos et non apud se accusatos
neque conuictos damnare non possunt, pro ecclesiae pace non
solum inreprehensibiliter, uerum etiam laudabiliter tolerant
f 8 colHgir- nlacatissimus f 10 sacramentum A
14 fructu J 16 uostruira^/^^^ ulorum J 24 ante caluunias (sic)
(lel. uestras
uestrum. non est hoc uestrum, sed catholicae ecclesiae
quam tenemus, unde illum quando discessistis non quidem
ad salutem, sed ad perniciem uestram uobiscum tulistis. nam
uasa dominica etiam apud alienigenas sancta permanserant,
unde rex, qui eis contumeliose uti ausus est, deo irascente
punitus est, et arca testamenti ab hostibus capta nequaquam
uirtutem suae sanctificationis amisit. si ergo illa sancta, quae
sic tunc apud alienos fuerunt, ut apud suos esse desisterent,
uim tamen sanctitatis nullo modo perdere potuerunt, quanto
magis eam christiana sacramenta non perdunt, quando ita, ut
apud nos etiam maneant, ad haereticos transeunt! hoc est
quod dixi ad te scribens, quod etiam in collatione uobis diximus
idque potius eludendum putastis, quia dissoluere nequiuistis,
quoniam, sicut apostolus ait de quibusdam: ueritatem
20 cf. I Reg. 4-6 26 cf. I 6, 7 et Breuic. III 8, 12 28 Rora. 1, 18 addidi 3 beatus v 4 posuit Af 8 postea quod J 9 et
haereticus ex Cypriano addidi 11 minus f 12 elegere J scis J
13 docmate J 15 hoc ujurm J 17 pernciem J 20 archa J
22 sic] si v alt. aput J 23 pel\'dere-24 non om. J 24 per**dunt J
diuini in iniquitate detinetis erroris humani; quam ueritatem
non uestram propter iniquitatem uestram rescindere utique
non debemus. et quia ipse apostolus de idolatris gentibus
dixisse intellegitur: qui ueritatem in iniquitate detinent,
tu mihi quasi respondens flagitasti ut probarem, quid
de gentilium sacrilegio apostolus non rescindat, quid de eorum
profano ritu non damnet, quasi posset, quod sacrilegum est et
profanum, non rescindere atque damnare, sicut nos schisma
uestrum et haeresim uestram. sententias tamen quasdam
ueritatis, quas de incognito deo quidam gentilium philosophi
tenent, non solum non destruxit apostolus, sed etiam inde
testimonium cum opus esset adhibuit. loquens quippe Athe.
niensibus ait de deo: in illo enim uiuimus et mouemur
et sumus, sicut et quidam secundum uos dixerunt.
hanc illi ueritatem sapientiae, quam beatissimus Paulus non
solum non destruebat, uerum etiam ad illos instruendos adhibebat,
in iniquitate detinebant suae idolatriae, quam doctrina
apostolica machinamentis apostolicis euertebat. ita et nos,
quae in ecclesia catholica uera maiores uestri acceperunt
uobisque tradiderunt, non rescindimus, sed agnoscimus, uestrum
uero sacrilegium aut in uestra conuersione rescindimus aut in
uestra pertinacia detestamur.
nos agitur uno uerbo tribuni satis diligenter exposito omnino
soluisti. cum enim ego dixissem: neque hoc in tribuni
litteris legitur a te in ueritate inuocatum nomen
dei, quia ipsum prorsus uerbum ibi non legeram, tu respondisti:
falleris uel potius fallis, nam uerba tribuni sunt: (neue
29 Gaud. epist. ad August. et 5 in iniquitate] Inlquitate J humani* (s eras.) J 4 non
om. J idololatris fv 8 dapnet J sacrilegium (alt. i s. I.) J
11 cognito J philophi (p eras.) J 16 beatus v 18 detinebat J
idololatriae fo 19 machinamenus J 22 conuersatione Af 28 ubi J
tantum opus, domus domini, ubi a te saepius dei et Christi
eius inuocatum nomen est, per religionem tuam ibidem constitutam
concrematum esse dÜ-atur). intellege, quia in ueritate
religio dicitur, in fallacia superstitio nominatur. quando ego
et tuam uerissimam expositionem quoniam religio est
quam Dulcitius tribunus tenet, profecto religio est qua te
ad nostram communionem praeceptum imperatoris impellit.
unde fit consequens, ut religio sit etiam qua christianus
imperator ad curam suam iudicat pertinere, ne in res diuinas
inpune peccetur, a quo tu non uis curari nisi ea, quae terrena
re publica continentur. unde et regem Niniuitarum oblitus
12 cf. ad pag. 169, 6 13 Esai. 66, 5 J (et sic deinceps) 5 heretiam J 7 maximum Llml
9 uerbo J 14 oderint J 15 destantur J 17 dedisse J 23 nerissimam
hoc tuum fo 25 profecto] profiteor J
haec enim uerba tua sunt ad me: quid, inquis, miseros decipis?
Ionae deus praecepit, prophetam dominus ad populum
misit; nihil tale regi mandauit. aduerte ergo quid scriptum
per deum religionis, deum ueritatis, ut etiam tuus error aliquando
finiatur. ipsa est, frater, ecclesia Christi quae hoc
tempore toto terrarum orbe crescendo dilatatur, continens et
malos et bonos uentilatione ultima separandos. atque ut te ad
extremum illius potius uerbis alloquar, quem testem catholici
nominis adhibere uoluisti, ipsa est quae domini luce perfusa
per orbem totum radios suos porrigit, ipsa est
quae ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis
extendit. proinde etsi uidentur in illa esse
zizania, non tamen impediri debet aut fides aut
caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia
cernimus ipsi de ecclesia recedamus. nobis tantummodo
laborandum est ut frumentum esse possimus,
ut cum frumentum coeperit dominicis horreis con-.
di, fructum pro opere nostro et labore capiamus.
apostolus in epistula sua dicit: \'in domo autem
magna non solum uasa sunt aurea et argentea, sed
et lignea et fictilia. et quaedam quidem honorata,
quaedam inhonorata.\' nos operam demus et
unitate c. 5 19 Cypr. epist. 54, 3 26 II Tim. 2, 20 scripsi amore J timore fv accepit A 3 dat pacem v
6 superstio J superstitio-8 religio om. f 8 imperatoris reprehendis
fv 9 exquendam d 10 tua J 18 copiam J 23 possumus J
25 fructum] frumentum J 29 uero inhonorata fv
simus. ceterum fictilia uasa confringere domino
soli concessum est cui et uirga ferrea data
est. esse non potest maior domino suo seruus nec
quisquam sibi quod soli filio pater tribuit uindicarit,
ut putet aut ad aream uentilandam et purgandam
palam (uel uentilabrum) iam ferre se posse
aut a frumento uniuersa zizania humano iudicio
separare. superba est ista obstinatio et sacrilega
praesumptio quam sibi furor prauus adsumit. et
dum sibi semper quidam plus quam mitis iustitia
deposcit adsumunt, de ecclesia pereunt, et dum se
insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati ueritatis
lumen amittunt. beatissimi Cypriani sunt uerba ista,
non mea; eius uidelicet uerba sunt, quem tu nobis lectissimum
testem catholici nominis in tuorum scriptorum exordio posuisti
et per multa copiosissime commendasti, immo per ipsum,
quoniam uera atque diuina sunt, uerba sunt dei. ecce quod
audi, ecce quod caue, ut adiuuante misericordia saluatoris
simul caritatem catholicam teneamus, simul pacem catholicam
diligamus, simul cum eius frumentis usque quaque crescamus,
simul usque ad finem zizania toleremus, simul in horreo sine
fine uiuamus. uides nempe sine ulla defensione Caeciliani uel
quorumlibet hominum, quos accusandos putatis, catholicam
suo robore ac firmitate consistere, quamuis et Caeciliani causam
conlatio nostra purgauerit et aliorum, de quibus calumniamini,
aut dubia sit criminatio aut iniusta damnatio. sed
ualde stultum est, ut ecclesiae causam diuinis testimoniis
fultam atque munitam in hominum causis ratione exorbitante
Af 6 se putet fv Cypr. 7 paleam Af uel uentilabrum
om. Ao se hoc loco om. fo Cyprsed cxtat in 6 codd. Cypriani
8 a om. J 9 superare f 10 praesuptio A prauos f assumpsit A
11 quidam plus] aliquid amplius / 22 tolleremus A 26 consolatio A
27 iusta A 28 ut] in A 29 minutam A
nec iam separare a sacramentis ecclesiae ualeremus, non tamen
impediri deberet aut fides aut caritas nostra, ut, quoniam et
istos inter zizania esse in ecclesia cerneremus, ipsi de ecclesia
recedere deberemus. si respondere cogitas, noli causam relinquere
et in superuacaneis euagari. ea quae dicta sunt intuere,
ad ea quae dicta sunt non fallaciter eludendo, sed rationabiliter
disputando responde. nam illa prolixa responsione quid egeris
uel potius quam nihil egeris, si necessarium uisum fuerit
dominusque donauerit, opere alio diligentius demonstrabo.
J 4 cernemus d 10 nihil subscriptum in A
Per idem tempus Dulcitius tribunus et notarius hic erat
in Africa executor imperialium iussionum contra Donatistas
datarum. qui cum dedisset litteras ad Gaudentium Tamugadensem,
Donatistarum episcopum, unum illorum septem, quos
in nostram conlationem auctores suae defensionis elegerant,
exhortans eum ad unitatem catholicam et dissuadens incendium,
quo se ac suos cum ipsa in qua erat ecclesia consumere
minabatur, addens etiam, ut, si se iustos putarent, fugerent
potius secundum praeceptum domini Christi quam nefandis se
ignibus concremarent, rescripsit epistulas duas, unam breuem
festinante, ut asseruit, perlatore, aliam prolixam quasi plenius
diligentiusque respondens. has mihi supra memoratus tribunus
existimauit esse mittendas, ut eas potius ipse refellerem. quas
ambas uno libro redargui. qui cum in eiusdem Gaudenti peruenisset
manus, rescripsit, quod ei uisum est, ad me ipsum,
nulla ratione respondens, sed magis se nec respondere nec
tacuisse declarans. quod cum satis possit intellegenter legentibus
et nostra atque ipsius dicta conferentibus apparere, nolui
tamen sine rescripto relinquere, quidquid illud fuit. hinc factum
est, ut hi nostri ad illum duo libri essent.
Hoc opus sic incipit: Gaudentius, Donatistarum Tamugadensis
episcopus.
Cum omnipotentis dei et Christi eius saluatoris nostri uoluntate
ex uniuersis prouinciis Africae uenientes in ecclesia sancta
Bagaiensi concilium gereremus Gamalius Primianus Pontius Secundianus
Ianuarianus Saturninus Felix Pegasius Rufinus Fortunius
Crispinus Florentius Optatus Donatus Donatianus et ceteri numero
trecenti decem, placuit spiritui sancto qui in nobis est pacem
firmare perpetuam et schismata resecare sacrilega ...
.... optata
quidem pacis et concordiae est iuncta germanitas, sicut scriptum
est: iustitia et pax osculatae sunt inuicem. sed ueridica
unda in asperos scopulos nonnullorum naufraga proiecta sunt
membra, Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus
plena sunt litora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod
post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inueniunt sepulturam
....
.... licet enim uiperei seminis noxios partus uenenati
uteri alueus diu texerit et concepti sceleris uda coagula in aspidum
membra tardo se calore uaporauerint, tamen conceptum
uirus euanescenti umbraculo occultari non potuit. nam etsi sero
publicum facinus et parricidium suum feta scelerum uota pepererunt,
quod ante praedictum est: parturiit iniustitiam, concepit
dolorem et peperit iniquitatem. sed quoniam serenum
iam fulget e nubilo nec est confusa criminum silua, cum
ad poenam designata sunt nomina — indulgentia enim antehac
fuerat —, dum clementiae dimittimus lineam, inuenit causa. quos
puniat .....
.... loquamur, carissimi fratres, schismatis causas,
Creac. III 53, 59. IIII10, 12 9 optata-
15 sepulturam] Gresc. IIII16, 18 11 Ps. 84, 11 ueridica-15 sepulturam]
Petil. 110,11 13 Aegyptiorum-15 sepulturam] Petil. II 7, 16.
Gaud. I 39,
nec solum hunc sceleris sui mors iusta
condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena
sacrilegii, de quibus scriptum est: uenenum aspidum sub
labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine
plenum est. ueloces pedes eorum ad effundendum
sanguinem. contritio et infelicitas in uiis eorum, et
uiam pacis non cognouerunt. non est timor dei ante
oculos eorum. nollemus quidem tamquam e proprii corporis
iunctura praecidi. sed quoniam tabescentis uulneris putredo pestifera
plus habet in abscisione solaminis quam in remissione medicaminis,
inuenta est causa salubrior, ne per cuncta membra pe-.
stilens inrepat uirus, ut conpendioso dolore natum decidat uulnus.
.
famosi ergo crimims reos Uictonanum Carcabianensem, Marcianum
Sullectinum, Beianum Beianensem, Saluium Ausafensem, Theodorum
Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem,
Praetextatum Adsuritanum, Saluium Membresitanum, Ualerium
Melzitanum, Felicianum Mustitanum et Martialem Pertusensem,
qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia
glutinarunt, sed et clericos aliquando ecclesiae Carthaginis, qui,
dum facinori intersunt, inlicito incestui lenocinium praebuerunt,
dei praesidentis arbitrio uniuersalis concilii ore ueridico damnatos
esse cognoscite. eos autem, quos sacrilegi surculi non polluere
Cresc. IIII 4, 5. Maximianum-7
uiuis] Cresc. III19, 22. Maximianum-3 excussit] Cresc. III 21,
24. 53, 59. IIII 2, 2 7 nec solum-28 cognoscite]
quanto enim de reorum morte purgamur, tanto de innocentium
reditu gratulamur. ac ne angustum redeuntibus tempus spem
salutis artatae diei pressura subducat, agnoscentibus quibus licet,
manentibus praecedentibus statutis, uniuersis usque in diem octauum
Kt Ianuariarum proxime futurarum agnitionis pandimus
ianuam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta.
quam si quisquam ingredi nequiuerit pigra segnitia, sciat sibi ad
omnes ueniales aditus sua uoluntate uiam esse subductam. manebit
enim circa eos dicta sententia et post praestitutum diem redeuntibus
fixa paenitentia .......
Cresc. IIII 35, 42 4 ac ne—12 paenitentia]
Cresc. III 54, 60. ac ne—10 subductam] Cresc. IIII 38, 45
1 id est Cresc. III 54, 60 2 pudore fidei Cresc. III 54, 60
3 quantum Cresc. IIII 4, 5 6 in] ad Cresc. IIII 4, 5