The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Dilectissimis fratribus ad nostrae dispensationis curam pertinentibus
Augustinus in domino salutem.
sacrilegum errorem in notitiam manifestam non tam ex nostro
quam ex ipsorum ore producere atque conuincere. unde factum
est, ut ad nonnullos etiam primates eorum litteras daremus
non quidem communicatorias, quibus se iam in praeteritum
indignos a catholica ecclesia dissentiendo fecerunt, nec tamen
contumeliosas sed pacificas, ut nobiscum quaestione discussa,
quae illos ab orbis terrarum sancta communione disrupit,
considerata ueritate corrigi uellent nec maiorum suorum animosam
peruersitatem pertinacia stultiore defenderent, sed ad
fructum caritatis radici catholicae redderentur. sed quoniam
scriptum est: cum his qui oderant pacem eram pacificus,
ita illi respuerunt litteras meas, sicut ipsam pacem,
cui per eas consulebatur, oderunt. nunc uero cum essem in
ecclesia Constantiniensi Absentio praesente et collega meo
Fortunato eius episcopo, obtulerunt mihi fratres epistulam,
quam ad suos presbyteros eiusdem schismatis episcopum dedisse
dicebant, sicut earundem quoque litterarum praetendebat inscriptio.
quam cum legissem, ita miratus sum, quod primis
uerbis suis totam partis suae communionem radicitus amputauit,
ut nollem credere illius hominis esse litteras, quem solet
fama praedicare quod inter eos doctrina atque facundia maxime
4 Donatistarum-errortm] Cresc. II 16, 20. IIII 10, 12 15 Ps.
119, 6-7 0 Incipit liber primus PQ
5 sacrilegium Pml 9 a om. 0 11 dirupit PQ 14 karitatis Q
15 oderunt v, cf. II 88, 195 18 Absentio] Alypio coni. v
cultum ornatumque cognoscerent, mihi persuadere coeperunt
omnino eius esse illud eloquium. ego tamen, cuiuslibet
esset, refellendum putaui, ne, quisquis ea scripsit, aliquid sibi
apud imperitos aduersus catholicam scripsisse uideretur.
Hoc ergo ille primum in epistula sua posuit, dicens quod
eis obiciamus bis baptisma, qui sub nomine baptismi animas
nostras reo lauacro polluimus. quid autem prodest omnia eius
contumeliosa uerba retexere? nam quoniam aliud est documenta
firmare, aliud maledicta refellendo tractare, illud potius attendamus,
quo pacto demonstrare uoluerit nos baptismum non
habere et ideo se non repetere quod iam erat, sed dare quod
non erat. ait enim: conscientia. namque dantis attenditur quae
abluat accipientis. quid si lateat dantis conscientia et fortasse
cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus
ignorat, praesertim cum addat et dicat: nam qui fidem
a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum? ecce stat
non eis potuerunt fidem tradere sed reatum, si, quisquis
fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit sed reatum.
ergo baptizentur a bonis, ut possint fidem percipere, non
reatum.
Sed quomodo et de istis securi erunt, si conscientia dantis
attenditur quae latet oculos accepturi? ita secundum eorum
sententiam fit salus illa spiritalis incerta, dum contra scripturas
sanctas, quae dicunt: bonum est confidere in domino
quam confidere in homine et: maledictus
omnis qui spem suam ponit in homine, spem baptizandorum
auferunt a domino deo et in homine ponendam esse
persuadent. unde fit omnino, ut non incerta, sed prorsus nulla
sit salus, quia domini est salus et uana salus hominis.
itaque quisquis in homine spem posuerit, etiam quem iustum
et innocentem nouit, maledictus est. unde et apostolus Paulus
eos, qui dicebant se Pauli esse, obiurgat et dicit: numquid
Paulus pro uobis crucifixus est aut in nomine
Pauli baptizati estis?
27 I Cor. 1, 18 v 9 cum scelerati 0 cnra
aceforfttis PQ 16 ai om. 0 17 attendit 0 19 damiDam et 20 hominem
Cresc. III 9, 9 20 in homine] in domino Oml
qui uolebant esse Pauli, quae tandem spes eorum est,
qui quaerunt esse Donati? id enim agunt isti, ut origo, radix
et caput baptizati non nisi ille sit a quo baptizatur. ita fit
ut, quoniam plerumque qualis sit baptizator incertum est, incerta
origine, incerta radice, incerto capite spes etiam omnis
incerta sit. et cum fieri possit ita esse conscientiam dantis, ut
scelerata atque maculosa sit et hoc ignoret accipiens, consequenter
fit, ut scelerata origine, scelerata radice, scelerato capite spes
quoque baptizati uana etinanis existat, quippe cum iste in epistula
sua ponat et dicat: omnis res enim origine et radice consistit,
et si caput non habet aliquid nihil est, cumque originem et
qui fidem a
perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum statimque
sacramentum baptismi quisque percipiat, spes ei omnis in
Christo sit, ne sit maledictus qui spem suam ponit
in homine. alioquin si talis quisque in gratia spiritali renascitur,
qualis est ille a quo baptizatur, et, cum manifestus
est qui baptizat homo bonus, ipse dat fidem, ipse origo et
radix caputque nascentis est, cum autem latet perfidus baptizator,
tunc quisque a Christo percipit fidem, tunc a Christo
ducit originem, tunc in Christo radicatur, tunc Christo capite
gloriatur, laborandum est omnibus qui baptizantur, ut
4 llemper-7 caput] Cresc. III 5, 6. IIII 19, 22 9 cf. Rom. 4, 5
13 I Cor. 3, 6-7 16 loh. 15, 5 21 siue a-23 Christo lit] Cresc.
Iin 18, 21 23 Hier. 17, 5 0 12 incrementum scripsi coli. III 42, 51
in credendo fidem codd. v 16 ille potius III 42, 51 23 qui] omnis qui
III 42, 51 30 laborandum est] optandum est v roll. III §§ 52. 54. 56
habuerint, Christus est utique in com parabiliter melior, qui tunc
erit baptizati caput, si perfidus lateat baptizator.
Christus iustificat impium faciendo ex impio chriatianum, sem
per a Christo percipitur fides, semper (Christus) est origo regeneratorum
et caput ecclesiae —, quid habent ponderis illa
uerba, quae uani lectores non attendunt quid intus habeant,
sed tantum quemadmodum sonent? qui autem non aure sola
excipit uoces, sed et mente sententias intuetur, cum audierit:
conscientia dantis attenditur quae abluat accipientis, respondebit:
\'saepe mihi ignota est humana conscientia, sed certus
sum de Christi misericordia\'. cum audierit: qui fidem a perfido
- sumpserit non fidem percipit sed reatum, respondebit: (non
arbor bona bonos fructus
5, 23 19 cf. II 5, 10 23 Matth. 23, 3 25 cf. II 6, 12 27 cf.
Rom. 4, 25 29 cf. Bom. 4, 5 31 Matth. 7, 17. 16. cf. II 6, 12 om. codd. 11 quae scripsi qui codd. v 19 regenwret 0
seminine Oml 26 alius Oml aliud Pml
facit, arbor mala malos fructus facit. numquid
colligunt de spinis uuas? et:
qui baptizatur a mortuo
non ei prodest lauatio eius, respondebit: \'uiuit Christus,
qui tamen ab eis nondum damnatus sit, uolunt appellare
mortuum, sed et manifestum et damnatum, ut quisquis ab eo
baptizatur ipse a mortuo baptizetur et nihil ei prosit lauacrum
eius, quid dicturi sunt de his, quos plenarii concilii sui, sicut
dixerunt, ore ueridico cum Maximiano et ceteris eius ordinatoribus
damnauerunt, Felicianum dico Mustitanum et Praetextatum
Assuritanum, de quibus interim loquor, qui nominantur
inter duodecim Maximiani ordinatores et erectores altaris contra
eorum altare cui Primianus assistit? isti certe ab eis inter
mortuos deputantur. testis est illa concilii eorum uidelicet praeclara
sententia, quae quondam quando apud eos decernenda
quando-ll,
2
reuixerint an adhuc ibi mortui manent. si enim nihilominus
cadauera sunt, nec aliquo modo prodest lauacrum eis
qui ab istis mortuis baptizantur; si autem reuixerunt, quomodo
prodest lauacrum illis, quos, cum exanimes iacerent foris, antea
baptizarunt, si eo modo quo putant intellegendum est: qui.
baptizatur a mortuo quid ei prodest lauacrum eius?
eos enim, quos Praetextatus et Felicianus, cum adhuc Maximiano
communicarent, baptizauerunt, nunc secum non rebaptizatos
cum eisdem baptizatoribus suis, hoc est Feliciano et
Praetextato, intus habent permixtos communioni suae. cuius
facti occasione, ei non suae pertinaciae principatum fouerent,
sed spiritalis suae salutis tam certum exitium cogitarent,
Aegyptiorum—8 litora] Parm. II
10, 20 10 ita quickm-16 ruorberet] Cresc. IIII 24, 31 22 Eccli. 31, 30 Pml si forte eis] cum Grelle, 2 omatescunt Oml
potiua] potias non eam v 3 non om. OtJ, cf. Grelle. III 20, 23
7 exempla Oml 8 littora codd. v (passim) 9 poena] plena Pml
15 rapidus v 18 reoixerant v 26 idem 0 29 euigilate Pml
respirare, si tumore superbiae posito et peruicaciae
furore superato uellent attendere, quam immani sacrilegio
transmarinarum ecclesiarum, quas primaeuas sitas ex sanctis
libris accepimus, baptismus execretur et Maximianistarum,
quos ore proprio damnauerunt, baptismus recipiatur.
filii, quid ante tot annos in Africa gestum sit et tunc nescierunt
et modo nesciunt; unde illos crimina, quae ab eorum \'
parte Afris obiecta sunt, etiamsi uera essent, ignorantes contaminare
non possent. isti autem palam separati atque diuisi,
cum Primiani ordinationi etiam interfuisse dicantur, Primianum
damnauerunt, alium episcopum contra Primianum ordinauerunt,
extra Primianum baptizauerant, post Primianum
rebaptizauerunt cumque suis foris a se baptizatis et intus a
nullo rebaptizatis ad Primianum redierunt. si tanta Maximianistarum
coniunctio Donatistas non maculat, quomodo Afrorum
fama potuit maculare peregrinos? si in pacis osculo sine crimine
coeunt labia quae se inuicem damnauerunt, cur in ecclesiis
ualde eorum iudicio remotissimis trans mare ab eis quisque
damnatus non ut fidelis catholicus osculatur, sed ut paganus
impius exsufflatur? quodsi pacem receptis Maximianistis pro
sua unitate fecerunt, ecce non reprehendimus, nisi quod suo
se iudicio iugulant, ut, cum pro unitate concisionis suae a se
rursus concisa recolligant, ipsam concisionem suam uerae unitati
resarcire contemnant.
baptizatos nemo rebaptizat et rei tanti sceleris, ut eos in concilio
suo antiquis illis auctoribus schismatis, quos uiuos terra
sorbuit, compararent, aut separati non puniuntur aut damnati
in integrum restituuntur, cur non pro unitate Christi, quae toto
terrarum orbe diffusa est, de quo praedictum est quod
PQ 5 exsecretur Ov 24 pr. se om. 0 28 rebaptizatnr
QmJ
ad terminos orbis terrae et quod praedictum est uidetur
ac probatur impleri, cur ergo non pro ista unitate uera et
plenaria lex illius hereditatis agnoscitur, quae de communibus
codicibus personat: dabo tibi gentes hereditatem
tuam et possessionem tuam terminos terrae? —
pro Donati unitate non coguntur reuocare quod disperserunt,
sed ammonentur exaudire quod clamant scripturae —, cur non
intellegunt id secum actum misericordia dei, ut, quoniam
catholicam ecclesiam falsis criminibus accusabant, quorum
quasi contagione nimiam sanctitatem suam contaminari nolebant,
uera et maxima crimina plenarii concilii sui ueridico,
sicut dicunt, ore damnata rursus recipere per Optati Gildoniani
regnum et sibi sociare cogerentur? iam tandem sentiant
quemadmodum ueris suorum sceleribus impleantur, qui in
fratres suos falsa confingunt, quae si etiam uera dixissent,
iam tandem sentire deberent, quanta sint pro pace toleranda,
et pro pace Christi redire ad ecclesiam quae non damnauit
incognita, si pro pace Donati placuit reuocare damnata.
apud eos factum est, ad eos ammonendos corrigendosque
sufficiat. non uetera archiua discutimus, non antiqua
armaria uentilamus, non in longinquas terras nostram probationem
transmittimus, sed sequestramus omnia nostrorum documenta
maiorum, differimus testimonia toto terrarum orbe
clamantia.
adhuc in hac uita et in hac prouincia, qui se disiunxerunt et
a quibus disiuncti sunt, qui altare erexerunt et contra quos
erexerunt, qui damnarunt et qui damnati sunt, qui receperunt
iam tandem-19 damnata] Cresc.
111 25, 28. IIII 39, 46 Om1 4 lei Louan. ex Cresc, III 24, 27 pax codd. 8 admonentur
PQv 11 cantaminare Ov 21 admonendos PQv 22 arcihna
ex arcina m20 23 in scripsi ad PQv, om. 0
non sunt: si haec pro unitate maculant, maculati comprimant
uocem, si haec pro unitate non maculant, correcti auferant
litem.
irrideat, qui usurpato indocte ac mendaciter testimonio quod
scriptum commemorat: qui baptixat-ur a mortuo quid ei
prodest lauatio eius? conatur nobis ostendere, quatenus traditor
ambo uitam baptismi non
habent, et qui numquam penitus habuit et qui habuit et amisit.
Quidquid autem de Iuda traditore criminose sibi dicere
uisus est, ad nos quid pertinet, qui neque ab eis probamur
traditores neque, si aliquorum ante nos in nostra communione
defunctorum traditio probaretur, etiam ipsa nos improbata
et displicens nobis aliqua ex parte macularet? si enim ipsi
damnatis a se criminibus et receptis non maculantur, quanto
minus nos auditis et improbatis maculari poterimus! quantumlibet
ergo in traditores inuehatur, totidem uerbis eos et a me
deputet accusari. sed sane distinguo, quia ille apud me arguit
eum, quem iam olim defunctum mea cognitio non iudicauit,
ego eius lateri cohaerentem ostendo, quem a se damnatum uel
certe sacrilego schismate separatum sine ulla honoris eius
deminutione suscepit.
Nequissimus, inquit, traditor nobis legem, seruantibus
persecutor et carnifex extitisti. si legem seruauerunt
posuit dicentem dominum Iudaeis: ideoque mitto ad uos
prophetas et sapientes et scribas, et ex illis occidetis
et crucifigetis et flagellabitis? nam si se ipsos
de ueneno aspidum sub labiis eorum et alia quae dicta sunt
in eos, qui uiam pacis non cognouerunt, si uere isti uellent
dicere, ipsi potius sunt, quando eorum baptismum, in quos
per concilii sententiam ista dixerunt, propter pacem Donati
receperunt et baptismum ecclesiae Christi toto orbe diffusae,
3, 7 13. 17 Sententia concilii Bagaiensis 17 Pe. 13, 3 25 cf. II 15, 34 Pv timent, sed cauent ne (om, quam) 00 7 clamor
eorum Qml 8 immerito PQI) 9 opilatum PQ 14 uenenati-texerit
(mi. 0 alueus scripsi alnus Pv alius Q 15 in aspidum membra
om. O 27 quos scripsi quo codd. v
Christi repudiant. qui ergo sunt potius pseudoprophetae qui
ueniunt in uestitu ouium, intus autem sunt lupi rapaces?
utrum hi, qui uel nesciunt in catholica malos et eis innocenter
communicant uel eos, quos de area dominica, priusquam uentilator
adueniat, segregare non possunt, pro pace tolerant unitatis,
an hi, qui ea quae in catholica reprehendunt in schismate
faciunt et, quae in unitate toleranda eaque incerta fugere se
fingunt, in sua praecisione manifesta et a se ipsis damnata
recipiunt?
ex fructibus eorum cognoscetis eos. ergo
fructus consideremus. obicitis traditionem: hanc ipsam multo
probabilius nos uobis obicimus. et ne per multa curramus,
in eadem Constantiniensi ciuitate Siluanum episcopum maiores
uestri in ipso exordio sui schismatis ordinauerunt. iste cum
adhuc esset subdiaconus, manifestissimus traditor municipalibus
gestis expressus est. si et uos aduersus maiores nostros
aliqua documenta profertis, aequa condicio postulatur, ut aut
utraque uera aut utraque falsa esse credamus. si utraque uera
sunt, uos estis sine dubio schismatis rei, qui crimina uos
fugere in totius orbis communione finxistis, quae in ipsa particula
uestrae concisionis habebatis. si autem utraque falsa
sunt, uos estis sine dubio schismatis rei, qui propter falsa
crimina traditorum immani separationis crimine maculamini.
quodsi a nobis aliqua et a uobis nulla uel a nobis uera et a
uobis falsa proferuntur, non est discutiendum quam penitus
uestra ora claudantur.
atque superaret, etiamsi nos nulla uel falsa, uos autem
ergo-po 19, 13 praecidistis] III 58, 70 29 cap. 22] cf. Creac. IIII 58, 70 et 7 hi] ii v 13 obicis Oml quos obicis Om2PQ, cf. III 58, 70
14 nos uobis scripsi eis ipsis codd. v, cf, III 58, 70. Crese, III 72,
84. IIII 55, 65 16 ordinarunt
tempore flammis traditum perhibetur: nunc undecumque
prolatum est recitetur. certe in exordio promissionum testatoris
id inuenitur Abrahae dictum: in semine tuo benedicentur
omnes gentes, et hoc quid sit uerax interpretatur
apostolus: in semine, inquit, tuo quod est Christus,
nullius traditio fidem dei euacuauit. communicate omnibus gentibus
et tunc uos testamentum a pernicie flammarum conseruasse
gloriamini. si autem non uultis, quae pars potius credenda
est quod testamento institerit exurendo, nisi quae non
uult consentire prolato? quanto enim certius sine aliqua temeritate
sacrilega ille traditoribus successisse iudicatur, qui nunc lingua
persequitur testamentum, quod illi flamma persecuti perhibentur!
Obicitis persecutionem: respondent uobis frumenta dominica:
\'aut iuste factum est aut palea nostra fecit.\' quid ad
haec dicitis? obicitis quod baptismum non habeamus: respondent
uobis eadem frumenta dominica formam sacramenti etiam
intus quibusdam nihil prodesse, sicut Simoni mago baptizato
nunc-recatetur) Creac. IIII 60, 72 17 Gen.
22, 18 19 Gal. 3, 16 31 cf. Act. 8, 13-24 PQ, cf. III 58, 70 3 obtnmescatis v 6 probare] firmare
codd., cf. III 58, 70 et Crellc. 1. c. ut om. Pml 11 exsecrabili (J"
21 pernici Oml 2*
inesse illis tamen discedentibus hinc probari, quia redeuntibus
non restituitur. numquid igitur nisi impudentissime poteris
aduersus ista frumenta clamare et dicere pseudoprophetas
uestitos pellibus ouium, intus autem lupos rapaces, quandoquidem
malos in unitate catholica uel non nouerunt uel pro
unitate tolerant quos nouerunt?
tyrannicas in ciuitatibus et maxime in fundis alienis dominationes,
omitto furorem circumcellionum et praecipitatorum
ultro cadauerum cultus sacrilegos et profanos, bacchationes
ebrietatum et sub uno Optato Gildoniauo decennalem totius
Africae gemitum; omitto ista, quia sunt in uobis quidam qui
haec sibi displicere ac semper displicuisse proclament. sed
ea se dicunt, quia comprimere non possunt, pro pace tolerare;
ubi se iudicio suo condemnant, quia, si amarent pacem, non
discinderent unitatem. nam quae tanta dementia est pacem in
ipsa pace uelle relinquere et eam in dissensione uelle retinere?
itaque propter eos, qui mala eiusdem partis Donati, quae omnes
uident et reprehendunt, fingunt se non uidere, usque adeo ut
etiam de ipso Optato dicant: \'quid fecit? quis eum accusauit?
quis conuicit? ego nescio, nou uidi, non audiui\' — propter
hos ergo, qui se manifesta ignorare confingunt, exorti sunt
Maximianistae, in quibus eis oculi pateant et ora claudantur:
aperte se separant, aperte altare contra altare erigunt, aperte
in concilio sacrilegi et uiperae et ueloces ad effundendum
sanguinem et Dathae et Abiron et Corae comparandi appellantur
et asperis uerbis detestati damnantur, aperte recipiuntur
rursus in honoribus suis cum baptizatis suis. hi sunt fructus
nihil prodellBe-3 reetituitur] Cresc. IIII 62, 76 4 cf. II 16, 36 Oml 2 probari scripsi probatpr codd. v, cf. Cresc.
I. c. quia] quod v 3 numquidj nnmquam v 4 ista
iste in epistula sua posuit, dumtaxat quae in ea parte ad quam
peruenimus potui repperire; prodant etiam reliquam partem,
ne forte ibi sit aliquid quod refelli non possit. haec autem, quae
domino adiuuante respondimus, ammoneo caritatem uestram
ut non solum petentibus detis, sed etiam non petentibus ingeratis.
respondeant si quid uolunt, et si nobis nolunt, saltem
ad suos litteras mittant, quas tamen nobis occultari non iubeant.
quod si faciunt, apertissime fructus suos produnt, quibus lupi
rapaces induti pellibus ouium demonstrentur, qui occulte insidiantur
ouibus nostris et aperte pastoribus respondere formidant.
nos eis tantummodo schismatis crimen obicimus, quo
penitus omnes inuoluti sunt, non quorundam eorum crimina,
quae sibi quidam eorum displicere respondeant. ipsi uero si
nobis aliena crimina non obiciant, non habent quod obiciant,
et ideo se ab scelere schismatis defendere omnino non possunt,
quia siue propter falsa et a se conficta siue etiam propter
uera sed tamen paleae crimina se ab area dominica et ab
innocentia frumentorum toto orbe crescentium nefaria direm,
ptione separarunt.
quae interposuit refellantur. qua in re nobis non displicetnisi
quia pestilentiosissimum et perniciosissimum errorem, id
est Manicheorum haeresem, omnino leuissima et prope nulla
reprehensione culpauit, quem ueritatis fortissimis documentis
catholica expugnat. hereditas enim Christi in omnibus gentibus
constituta aduersus omnes exheredatas haereses tuta est. sed
sicut ait dominus: quomodo potest satanas satanan
sicut-p, 22, 2
euertere] Crelc. III 78, 90 Marc. 3, 23
conuictus error iste superetur nec ullis (ass)ertionibus qualiscumque
rationis, sed sola impudentia pertinaci resistere audeat
ueritati, tamen, ne memoriam uestram documentorum oneret
multitudo, hoc unum Maximianistarum factum tenete, hoc in
eorum fronte configite, hoc eis ad comprimendas dolosas linguas
in ora coartate, hoc tamquam tridenti te u uelut tricipitem
bestiam eorum calumniam trucidate. traditionem obiciunt,
persecutionem obiciunt, falsum baptisma obiciunt: de solis
Maximianistis ad omnia respondete. quod enim maiores eorum
tradiderunt sanctos codices flammis, occultum esse arbitrantur:
sed cum (sacrilegium schismatis crimen superet traditionis,
Maximianistas) sacrilegio schismatis inquinatos in suis honoribus
receperunt. hoc certe occultare non possunt. item persecutiones
uiolentissimas, quas quibuslibet ubi potuerint faciunt,
occultas esse arbitrantur: sed cum spiritalis persecutio persecutionem
superet corporalem, Maximianistas, quos ipsi corporaliter
persecuti sunt et de quibus ipsi dixerunt: ueloces
pedes eorum ad effundendum sanguinem, in suis
honoribus receperunt. hoc certe occultare non possunt.
occultam esse arbitrantur: sed cum dicant baptismum non
habere quotquot praeter communionem unius ecclesiae baptizantur,
Maximianistas cum eis, quos extra istorum communionem
in schismate baptizarunt, in suis honoribus receperunt.
hoc certe occultare non possunt.
\'At haec,* inquiunt, pro pace non maculant et bonum est
rigorem seueritatis ad misericordiam flectere, ut denuo rami
20 cf. p. 17, 19 Cresc. I. c. 3 kiTii PQ 4 asaertionibus temptaui,
qf. e. gr. p. 30, 16; erroribus
XX VIIII. 31.Haec, fratres, cum impigra mansuetudine agenda
et praedicanda retinete: diligite homines, interficite errores,
sine superbia de ueritate praesumite, sine saeuitia pro ueritate
certate, orate pro eis quos redarguitis atque conuincitis. pro
talibus enim propheta deum deprecatur dicens: imple facies
eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, domine.
quod quidem iam fecit dominus, ut eorum facies ignominia
Maximianistarum apertissime impleret; superest ut norint
salubriter erubescere. ita enim nomen domini quaerere poterunt,
a quo perniciosissime auersi sunt, dum pro eo suum
nomen extollunt, uiuatis et perseueretis in Christo et multiplicemini
atque abundetis in caritate dei et in inuicem et in
omnes, dilectissimi fratres.
inueneramus satis nos respondisse meminerunt qui ea legere
uel audire potuerunt. sed quia postea tota est a fratribus inuenta
atque descripta missaque nobis, ut uniuersae respondeamus, non
erat defugiendum hoc officium stili nostri, non quia ille nouum
Primis partibus] cf. I 19, 21. 25, 27 22 totcaJ
cf. III 50, 61 Oinl 14 potuerunt 0 18 fratres] add. Finit responsio Augustini
episcopi catholici contra Petilianum et partem illius epistolae. incipit
eiusdem Aurelii Augustini summi sancte religionis assertoris uera et firma
responsio contra totam epistolam ipsius Petiliani perfidi episcopi Donatistarum
disputata et elucidata sub distinctionibus nominum Oeiplicit liber
primus sancti augustini episcopi contra petilianum et partem epistole
illius. Incipit secundus eiusdem contra totam epistolam ipsius petiliani
sub distinctionibus nominum PQ 24 difugiemlum P diftugiendum Q
est; sed propter tardiores fratres, qui ea quae alicubi legerint
ad omnia paria referre non possunt, ita morem geram eis qui
me omnino ad singula respondere compellunt, ut quasi alternis
sermonibus in praesentia disseramus. uerba ex epistula eius
ponam sub eius nomine et responsionem reddam sub meo nomine,
tamquam, cum ageremus, a notariis excepta sint. ita
nemo erit qui me aliquid praetermisisse aut propter indiscretas
personas se non potuisse intellegere conqueratur; simul etiam
ut idem ipsi Donatistae, qui coram nobiscum disserere nolunt,
per litteras quas suis ediderunt ita non effugiant respondentem
sibi ad singula ueritatem, tamquam nobiscum faciem ad faciem
colloquantur.
Ab ipso exordio epistulae suae Petilianus dixit: Petilianus
episcopus dilectissimis fratribus compresbyteris et diaconibus
ministris per diocesim nobiscum in sancto euangelio
constitutis: (gratia uobis et pax a deo patre nostro et domino
lesu Christo.
Augustinus respondit: Agnosco apostolicam salutationem.
uideris quid dicas; unde tamen didiceris quod dicis aduerte.
sic salutat Paulus Romanos, sic Corinthios, sic Galatas, sic
Ephesios Colossenses Philippenses Thessalonicenses. quae igitur.
dementia est cum his ecclesiis nolle communicare pacis salutem,
in quarum epistulis didicisti pacificam salutationem?
Bis baptisma nobis obiciunt hi qui
sub nomine baptismi animas suas reo lauacro polluerunt,
quibus equidem obscenis sordes cunctae mundiores sunt, quos
peruersa munditia aqua sua contigit inquinari.
Augustinus respondit: Nec aqua nostra inquinamur nec
uestra mundamur, sed aqua baptismi, in nomine patris et filii
et spiritus sancti cum datur alicui, nec nostra nec uestra est,
Pml 10 iidem v 11 effugient 0 12 facie ad faciem PQ"
15 cum presbyteris per comp. PQ 16 dioecesim v 19 respondit] R P
21 galathas PQ 22 colosenses PQ 23 his ex iis Om2 24 didioiatis
Q 25 ii v 29 A VG. s Q (passim) 31 spiritu Oml
spiritum sicut columbam descendentem et manentem
super eum, hic est qui baptizat in spiritu
sancto.
Conscientia namque dantis Conscientia
quae abluat accipientis.
Augustinus respondit: De conscientia Christi ergo securi
sumus. nam si quemlibet hominem ponas, incerta erit accipientis
mundatio, quia incerta conscientia est abluentis.
Na-m qui fidem a perfido sumpserit
non fidem percipit sed reatum.
Augustinus respondit: Non est perfidus Christus, a quo
fidelis homo fidem percipit, non reatum. credit quippe in eum
qui iustificat impium, ut deputetur fides eius ad iustitiam.
Omnis res enim origine et radice
consistit et, si caput non habet aliquid, nihil est, nec quicquam
bene regenerat, nisi bono semine regeneretur.
Augustinus respondit: Quid te pro Christo uis opponere,
sub quo te non uis ponere? ille est origo et radix caputque
nascentis, de quo non timemus sicut da homine quolibet, ne forte
sit fictus et pessimus et de origine pessima oriamur, de pessima
radice surgamus, pessimo capiti conformemur. quis enim homo
de homine securus sit, cum scriptum sit: maledictus omnis
qu i spem suam ponit in homine? semen autem quo regeneramur
uerbum dei est, id est euangelium, unde apostolus dicit:
in Christo enim Iesu per euangelium ego uos
genui. qui tamen etiam non caste annuntiantes euangelium
annuntiare permittit et in hoc gaudet, quia, etsi non caste
annuntiabant sua quaerentes, non quae Iesu Christi, castum
tamen erat quod annuntiabant. et dixerat dominus de quibusdam
talibus: quae dicunt facite, quae autem faciunt
27 cf. Phil. 1, 16. 18 29 cf. Phil. 2, 21 31 Matth. 23, 3 Louan. qui codd. v 7 ergo christi PQ 10 Petit. dix. Q
(passim) 17 regenerat] regeneret Oml 23 secrus Oml
caste annuntiatur quod castum est, etiam ipse annuntiator,
quia uerbo consociatur, credentem congenerat; si autem ipse
non regeneretur, castum tamen sit quod annuntiat, nascitur
credens non ex ministri sterilitate, sed ex ueritatis fecunditate.
Quae eunt ita sint, fratres, quae
potest esse peruersitas, ut qui suis criminibus reus est alium
faciat innocentem, dicente domino Iesu Christo; arbor or bona
fructus bonos facitarbor mala malos fructus facit.
numquid colligunt de spinis uuas? et iterum: omnis
homo bonus de thesauro cordis sui profert
bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui
profert mala?
Augustinus respondit: Omnis homo, etiamsi non sit suis
criminibus reus, alterum non facit innocentem, quia non est
deus. alioquin si ex innocentia baptizantis expectatur ut fiat
innocentia baptizati, tanto erit quisque innocentior, quanto innocentiorem
a quo baptizetur inuenerit, et tanto ipse minus erit
innocens, quanto et ille a quo baptizatur; et si forte contra
aliquem tenet odium qui baptizat, hoc et illi qui baptizatur
imputabitur. ut quid ergo miser currit ad baptismum? ut ei
dimittantur peccata sua an ut imponantur aliena? an sicut
nauis mercatoris alia ponat, alia suscipiat? arborem autem
bonam et fructum eius bonum et arborem malam et fructum
eius malum homines solemus intellegere et opera eorum, sicut
consequenter ostenditur in uerbis quae tu quoque commemorasti:
bonus homo de bono thesauro cordis sui profert
bona, et malus homo de malo thesauro cordis
sui profert mala. cum autem dei uerbum praedicat aut
dei sacramentum ministrat, non de suo, si malus est,
6 Quae cu,n-18 profert mala] Cresc. III 11,14 8 Matth. 7, 17. 16
10. 27 Mattb. 12, 35 Om2 v annuntiet (sic!) Oml regeneratetur PQ 5 steritate
0 9 fructus malos P 29 nerbum dei PQ aut om. PQv
30 non de—ministrat om. PQ
est: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere
nolite. dicunt enim quae dei sunt, faciunt autem quae sua
sunt. nam si ita est, ut dicis, id est fructus baptizantium
ipsi baptizati existimantur, magnum malum Africae denuntiatis,
si tot Optati pullulauerunt quotquot baptizauit Optatus.
Et iterum: qui baptizatur
a mortuo non ei prodest lauatio eius, non mortuum
corpus exanime nec hominis funus dure porrectum adseruit
esse baptistam, sed dei non habentem spiritum qui mortuo
comparatur, sicut alio loco discipulo manifestat. euangelio
protestante ait discipulus eius: domine, permitte mihi
sepelire patrem meum; ait illi Iesus: sequere me, et
sine mortuos, mortuos suos sepeliant. pater discipuli
non erat bapti:atus, paganum paganis addixit. nisi hoc de
infidelibus dixerit, mortuus mortuum non potest sepelire.
mortuus igitur quidem non aliqua morte, sed uita sua percussus.
nam qui sic uiuit ut reus sit, uita mortua cruciatur.
a mortuo igitur baptizari hoc est mortem sumpsisse, non
uitam. agendum nobis et dicendum est, quatenus traditor
uita mortuus habeatur, mortuus est ille qui baptismo uero
nasci non meruit, mortuus est ille similiter qui iusto baptismo
genitus mixtus est traditori. ambo uitam baptismi non habent,
et qui numquam penitus habuit et qui habuit et amisit.
dicit enim dominus Iesus Christus: aduenient in eum
septem spiritus nequiores et erit homo ille deterior
priore.
Augustinus respondit: Diligentius quaere quomodo dictum
et quomodo intellegendum sit testimonium quod de
12, 45 Q 3 enim] autem 0 6 baptitizauit 0 9 dure om.
PQs aseernit PQv 10 habentem spiritum] habet christum
Quam sit autem falsum quod dicis: ambo uitam baptismi
non habent, et qui numquam penitus habuit et qui
habuit et amisit, hinc licet aduertas, quod, qui baptizati apostatant
Act. 1, 26 Qml 12 quia] qui 0 20 sit] sic Pml 21 spiritus]
christus 0 ut om. 0 28 nequiori Oml
hominibus tradidisti. qui si legem diligeres, ut iuuene# Machabaei,
pro dei legibus necareris, si nex dici hominum potest
quos moriendo pro domino perficit immortales; quorum tinus
scilicet fratrum tyranno sacrilego hac fidei uoce respondit:
t\'lt quidem, scelerate et impie, de praesenti uita
nos perdis; rex autem mundi, qui regnat in aeternum
et regni eius non erit finis, mortuos nos pro
suis sanctis legibus in aeternae uitae conuersationem
resuscitabit. si hominis mortui testamentum
flammis incenderes, nonne falsarius punireris? quid te ergo
futurum est, qui sanctissimam legem dei iudicis incendisti?
ludam facti uel in morte paenituit: te non modo non paenitet,
etiam etiam nequissimus traditor nobis legem seruantibus
persecutor et carnifex extitisti.
Augustinus respondit: Uide quid intersit inter uestras
maledicas uoces et nostras ueridicas assertiones. adtende paululum.
ecce exaggerasti crimen traditionis et inuidiosissimis
uerbis uelut copiosus inuentor Iudae nos perdito comparasti.
ad hoc tibi ego cum breuissime respondero: (non feci quod
dicis, non tradidi; falsa obicis, numquam id probabis,\' nonne.
omnis iste uerborum ingentium fumus repente dilabitur? an
forte probare conaberis? hoc ergo prius faceres et deinde in
nos tamquam in conuictos quo uelles cumulo inuectionis insurgeres.
ecce una uanitas: audi alteram.
Tu ipse, cum de praedicta Iudae damnatione loquereris,
dixisti: ecce qua?itus est spiritus prophetarum, ut cuncta futura
pro praesentibus uiderit, ut ante plurima saecula nascitarus
traditor damnaretur, et non uidisti eadem prophetia
Inter multa tuae inuectionis uerba dixisti: si hominis
mortui testamentum flammis incenderes, nonne falsarius puni\':.
reris? quid te ergo futurum est, qui sanctissimam legem dei
incendisti incendisti? haec dicens non attendisti quod te utique
His ergo criminibus saeptus
esse uerus episcopus non potes.
Augustinus respondit: Quibus criminibus? quid docuisti,
quid ostendisti? etsi ostendisses crimina nescio quorum, quid
hoc ad semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes?
Si apostoli persecuti sunt aliquem
aut aliquem tradidit Christus?
Augustinus respondit: Possem quidem dicere ipsum satanan
omnibus malis hominibus esse peiorem, cui tamen tradidit apostolus
hominem in interitum carnis, ut spiritus saluus
sit in die domini Iesu, itemque alios de quibus dicit:
quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare.
et dominus Christus flagellatos expulit de templo improbos
mercatores, ubi etiam conexum est testimonium scripturae
codd. (passim) 8 parcere 0 10 quicquid codd. (passim)
25 aathanan PQ satanam v 29 sathanae P sathane (h s. t ml) Q 31 connexum
v
apostolum traditorem, Christum persecutorem. possem ista
dicere et te in non paruos aestus mittere, ut non querelas
eorum qui patiuntur, sed animum eorum qui faciunt quaerere
cogereris. sed hinc noli laborare; non ea dico, sed dico ad
semen Abrahae quod est in omnibus gentibus non pertinere,
si quid non recte uobis factum est fortasse a palea dominicae
segetis, quae nihilominus est in omnibus gentibus. uos ergo
reddite rationem separationis uestrae, sed prius attendite quales
habeatis quos uobis obici non uultis, et uidete quam inique
faciatis, cum aliena facta nobis obicitis, etsi ea quae dicitis
probaretis. ita nulla erit ratio separationis uestrae.
At enim aliqui dicent: filii non
sumus traditoris. eius est aliquis filius cuius facta sectatur.
hi enim certissimi filii sunt idemque parentibus similes, quos
non ista caro nec sanguis, sed mores et facta parentibus
consimiles genuerunt.
Augustinus respondit: Paulo ante nihil contra nos dicebas,
nunc iam coepisti dicere aliquid et pro nobis. haec enim
propositio tua in eo te tenet, ut, si nos hodie cum quibus agis
non conuiceris traditores et homicidas et si quid aliud criminaris,
quidquid tale ostenderis in eis qui nos tempore praecesserunt,
omnino nobis obesse non possit quorum enim
dissimilia facta habemus, eorum filii esse non possumus. et
uide quo te commiseris. si aliquem forte etiam nostrae aetatis
hominem et nobiscum uiuentem de aliquo tali reatu forte conuiceris,
nullo modo praeiudicat omnibus gentibus quae in
semine Abrahae benedicuntur, a quibus tu te separando sacrilegus
inueniris. ita, quod fieri non potest, nisi omnes qui
ubique sunt noueris omniumque mores et facta non solum
didiceris, sed etiam demonstraueris tam mala esse quam dicis,
Pml 13 filii traditoris eius non sumas. est aliquis filius PQ
19 iam] etiain v 26 conainceris Oml 28 sacrilegas om. PQ
quos parentes, quibus eos probes esse consimiles. nec te aliquid
adiuuabit, si etiam demonstrare potueris eos qui tales
non sunt cum eis qui tales sunt sumere sacramenta communia,
primo quia uos ipsos respicere debetis, cum quibus ea celebretis,
quibus detis, a quibus sumatis et uobis eos obici nolitis.
deinde, si filii sunt Iudae, qui diabolus inter apostolos
fuit, quicumque facta eius imitantur, cur non filios apostolorum
dicamus qui non facta sua cum talibus, sed domini sacramenta
communicant, sicut apostoli dominicam cenam cum illo
traditore sumpserunt, ideo uobis longe dissimiles, quod hominibus
unitatem seruantibus hoc obicitis quod conscissa unitate
uos facitis?
De se ipso Iudaeis dicit (Dominus
christus: si non facio facta patris mei. nolite milii
credere.
Augustinus respondit: lam supra respondi; hoc et uerum
est et pro nobis contra uos est.
Falsidicos et mendaces sic identidem
obiurgat: filii diaboli estis; et ab initio enim
ille accusator fuit et in ueritate lion stetit.
Augustinus respondit: Non solemus legere: ille accusator
fuit, sed: ille homicida fuit. quaerimus autem unde
fuerit diabolus homicida ab initio et inuenimus, quod primum
hominem occiderit non gladium stringendo aut aliquam uim
corporaliter inferendo, sed persuadendo peccatum et a paradisi
felicitate deiciendo. quod tunc paradisus, hoc nunc ecclesia.
diaboli ergo filii sunt qui homines ab ecclesia seducendo inter-
Sciunt. sicut autem per uerba dei nouimus ubi sit plantatus
paradisus, sic per uerba Christi ubi sit ecclesia didicimus:
per omnes, inquit, gentes, incipiens ab Hierusalem.
ab isto uniuerso ad partem quamlibet quisquis separat
Oml 2 probes scripsi probus codd. v cumsimiles Oml
24 diabolns faerit Q
quod ipse posuisti, ut de diabolo diceres: ille accusator
fuit e t in ueritate non stetit, uide in quos conueniat.
Tertio quoque similiter persecntorum.
dementiam hoc nomine appellat: progenies uiperaram,
quomodo fugietis iudicium gehennae?
ideoque mitto ad uos prophetas et sapientes et
scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis et flagellabitis
synagogis uestris, donec ueniat super
nos omnis sanguis iustus, quem effudistis in
terra a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem
Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter
teniplum et altare. numquid uere carnaliter filii sunt
uiperarum ac non magis mente serpentes et trilingui malitia
tactuque mortifero et spiritu ueneni flagellantes? uere uiperae
facti sunt qui insontibus populis mortes morsibus uomuerunt.
Augustinus respondit: Haec si dicam de talibus esse
dicta quales uos estis, respondebitis: \'proba.\' quid enim? tu
probasti? aut si eo putas probari quia dicuntur, non opus est
eadem repetere. recita illa ipsa tibi et a nobis in uos: ecce
et ego probaui, si hoc est probare. et tamen disce quid sit
probare. neque enim extrinsecus quaero documenta, ut uos
uiperas probem. ecce id ipsum uipereum est non habere in
ore firmamentum ueritatis, sed uenenum maledictionis, sicut
scriptum est: uenenum aspidum sub labiis eorum. et
quia hoc passim a quolibet in quemlibet dici potest, quasi
quaereretur quorum, continuo subiecit: quorum os maledictione
et amaritudine plenum est. cum ergo talia dicitis
v (gr, Į1tl zffi ji;ç) 17 sunt filii v 19 flagrantes PQx
uerç PQ 23 quia] quo v 27 est om. PQ 31 subicit PQ
quorum etiam multi nec Caeciliani nec Donati nomen
audierunt, nec auditis in silentio respondentes: \'non ad nos
pertinet quidquid dicitis, non uidimus, non fecimus, quid loquamini
penitus ignoramus: uos qui nihil aliud uultis quam
dicere quod probare omnino non potestis, quid aliud quam os
uestrum maledictione et amaritudine plenum est? iam uide
utrum uos possitis ostendere non esse uiperas, nisi ostenderitis
omnes christianos omnium gentium traditores esse et
homicidas et non esse christianos. immo uero etiamsi potestis
singulorum hominum per totum orbem diffusorum uitas et
facta nosse et ostendere, tamen antequam id faciatis, cum
temere ista iactatis, os uestrum uipereum est, os uestrum
maledictione et amaritudine plenum est. ostendite iam, si
potestis, quem prophetam, quem sapientem, quem scribam
occiderimus et crucifixerimus et flagellauerimus in synagogis
nostris. attendite, quanto labore impenso nullo modo probaturi
sitis, quod Donatus et Marculus prophetae fuerint aut sapientes
aut scribae, quia non fuerunt. quod etsi possetis, quid faciatis,
ut ostendatis a nobis occisos quos nec nos ipsi nouimus, quanto
minus orbis terrarum cui uenenoso ore maledicitis? aut unde
potestis ostendere animum nos habere consimilem interfectoribus
eorum, quos nec saltem ab aliquibus interfectos potestis ostendere?
attendite haec omnia, uidete utrum aliquid horum uel
de orbe terrarum uel orbi terrarum probare possitis, cui tamen
quia maledicere non quiescitis, in uobis uera ostenditis quae
de illo falsa iactatis.
Porro si nos uelimus probare uos esse interfectores
prophetarum, non imus longius, ut per loca singula colligamus,
quas furiosi uestri principes circumcellionum et ipsae cateruae
uinulentorum atque insanorum non tantum ediderint ab initio
v 5 qui] que Oml 7 uestram Pml uidete v 8 nonI
nos Morelius 17 probatari sitis] probastis v 18 fuerit Oml 19 aut
om. 0 29 non imus (unus Q) longius] nimis longum sit v 30 cercicelionum
0 cercicellionum P circellionum Q 31 uinolentorurn OmSPQr.
proximo ago. proferantur eloquia diuina quae uersantur in
manibus et nostris et uestris: eos teneamus interfectores prophetarum
quos contradictores inuenerimus linguis prophetarum.
quid ocius dici potest, quid citius ostendi potest? mitius ageretis
traiciendo ferrum per uiscera prophetarum quam quod
lingua interficere conamini uerba prophetarum. dicit propheta:
commemorabuntur et conuertentur ad dominum
uniuersi fines terrae. ecce agitur, ecce impletur; uos
autem non solum contra id quod dicitur aures incredulas
clauditis, sed etiam contra id quod iam geritur linguas furiosas
exeritis. audiuit Abraham dictum: in semine tuo benedicentur
omnes gentes et credidit et deputatum est illi
ad iustitiam. uos uidetis factum et reclamatis et non uultis
deputari uobis ad iniustitiam quod recte deputaretur, etiamsi
nondum factum, sed tantummodo dictum non crederetis. immo
non solum non uultis uobis deputari ad iniustitiam, sed
etiam si quid pro hac impietate patimini, deputari uobis
uultis ad iustitiam. aut si non sunt istae persecutiones prophetarum,
quia non fiunt ferro sed uerbo, quae fuit causa ut
diuinitus diceretur: filii hominum, dentes eorum arma
et sagittae et lingua eorum gladius acutus? sed
quando colligam ex prophetis omnibus omnia testimonia ecclesiae
toto orbe diffusae, quae omnia contradicendo interficere
et extinguere conamini? sed ligati estis, quia in omnem
terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae
uerba eorum. uerumtamen unum illud commemorabo ex
ore domini qui testis est testium: oportebat, inquit, impleri
omnia quae scripta sunt in lege et prophetis
et psalmis de me. quae sunt haec, ipse
21 Ps. 56, 5 25 Ps. 18, 5 28 Luc. 24, 44 add. et v desistant Pv 2 elequia 0 5 otius Q doctius v
13 illi] ei PQ 15 nobis deputari PQ iniustitiamj iustitiam 0
30 sint Po
scripturas, et dixit eis: quoniam sic scriptum
est et sic oportebat Christum pati et resurgere a
mortuis, et praedicari in nomine eius paenitentiam
et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus
ab Hierusalem, ecce quod scriptum est in
lege et prophetis et psalmis de domino; ecce quod de se et
de ecclesia ipse dominus aperuit se ostendens, illam promittens.
uos autem his tam manifestis testimoniis resistentes et
ea, quia delere non potestis, deprauare conantes quid faceretis,
si inueniretis membra prophetarum, qui sic saeuitis in eloquia
prophetarum, ut nec dominum audiatis impletorem manifestatorem
expositorem prophetarum? nam quantum potestis, etiam
ipsum caeditis, quando et ipsi non ceditis.
De uobis quoque Dauid (in) persecutores
haec dicit: sepulchrum patens est guttur
eorum; linguis suis dolose agebant; uenenum
aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione
et amaritudine plenum est; ueloces pedes eorum
ad effundendum sanguinem; contritio et infelicitas
in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt;
non est timor dei ante oculos eorum. nonne cognoscent
omnes, qui operantur iniquitatem, qui deuorant
plebem meam sicut cibum panis?
Augustinus respondit: Sepulchrum patens est guttur
eorum, unde mendaciorum mortes exhalant; os enim quod mentitur
occidit animam. si autem nihil est uerius quam id quod
dixit Christus, ecclesiam suam per omnes gentes incipientem
ab Hierusalem, nihil est mendacius quam id quod dicitis \'in
parte Donati\'. linguae autem dolosae sunt eorum, qui cum
facta sua nouerint non solum se dicunt iustos esse homines
Lnc. 24, 47 . mg. 0 9 hie tam] istam Oml 15 in addidi, cf. p. 29, 18
persecutoribua Pm2v 26 exalant codd. 27 animum P 31 nouerunt PQ
qui iustificat impium et quod sit iustus et iustificans. iam de
ueneno aspidum et ore maledictione et amaritudine pleno satis
diximus. ueloces pedes autem ad effundendum sanguinem etiam
Maximianistas habere dixistis; testis est plenarii uestri concilii
sententia totiens gestis proconsularibus et municipalibus allegata.
illi autem neminem, quantum audimus, corporaliter occiderunt.
intellexistis ergo etiam spiritali caede animarum sanguinem
fundi gladio schismatis, quod in Maximiano damnastis.
uidete ergo si non sunt pedes uestri ueloces ad effundendum
sanguinem, cum praeciditis homines ab unitate orbis terrarum,
si hoc in Maximianistis recte dixistis, quia praeciderunt aliquos
a parte Donati. itane nos uiam pacis non cognouimus, qui
studemus seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, et uos
eam nostis, qui sermoni Christi quem habuit post resurrectionem
cum discipulis suis tam pacifico, ut inde inciperet
dicens: pax uobiscum, ita resistitis, ut nihil aliud quam
hoc ei dicere conuincamini: \'tu quod dixisti de unitate omnium
gentium falsum est, nos quod dicimus de crimine omnium
gentium uerum est\'? qui dicerent ista, si esset timor dei ante
oculos eorum? uidete itaque, si non ista cotidie dicendo plebem
dei diffusam toto orbe terrarum tamquam cibum panis dentibus
finire conamini.
Monet etiam dominus Christus:
cauete a pseudoprophetis; ueniunt ad uos in uestit-n
ouium, intus autem sunt lupi rapaces. ex
fructibus eorum cognoscetis eos.
Augustinus respondit: Si abs te quaeram, quibus nos
fructibus lupos rapaces esse cognoscatis, dicturus es crimina
aliena nec in eis quorum esse dicuntur umquam probata. si
autem tu a me quaeras, quibus fructibus uos potius esse lupos
17 lob. 20, 19 25 Matth. 7, 16—16 idem quod quomodo 23 cf. II32,
72 extr. 25 uenient
Sic sic, improbe persecutor
quocumque te uelamine bonitatis obtexeris, quocumque nomine
pacis bellum osculis geras, quolibet unitatis uocabulo hominum
genus inlicias, qui hactenus fallis ac decipis, uere dia-
boli filius es, dum moribus indicas patrem.
Augustinus respondit: Haec a nobis in uos dicta esse
reputa et, ut noueris in quos potius conueniant, quae superius
dixi commemora.
Nec adeo mirum quod tibi
nomen episcopi inlicite assumis. haec est uera diaboli consuetudo,
ita demum decipere, si sibimet uindicet uocabulum
sanctitatis, apostolo praedicante: nec mirum est, inquit,
si ipse satanas trans figurat se uelut angelum
lucis et ministros suos quasi ministros iustitiae.
nec mirum est ergo quod te falso episcopum uocas. nam et illi
angeli perditi, amatores uirginum mundanarum, qui carnem
corrumpendo corrupti sunt, licet diuinis exuti uirtutibus angeli
esse desierint, nomen tamen retinent angelorum seseque semper
Augustinus respondit: Uideris quemadmodum testimonia
scripturarum posueris uel quomodo intellexeris: nihil ad rem
de qua nunc agitur. ad hoc enim certe ista omnia dixisti, ut
Don. 13, 33 21 I Cor. 15, 9 0 14 multis] multi PQ 15 prodierunt scripsi perdiderunt
codd. v perierunt coni. v 16 non in illis Ov 17 non addidi,
cf. Âug, Contra epist. Manich, 5, 6 at] aut Ov
Iubet nobis dominus Christus:
cum nos persecuti fuerint homines in ciuitate
ista, fugite in alteram; quodsi in ea uos persequentur,
fugite in aliam. amen enim dico nobis, non
consummabitis ciuitates Israhel, donec ueniat
filius hominis. si de Judaeis et pagauis nobis praemonet,
tu qui christianum te memoras dira farta gentilium non
debes imitari, an sic deo seruitis, ut uestris manibus occidamur
erratis erratis, si hoc creditis miseri; nam non habet
deus carnifices sacerdotes.
Augustinus respondit: Fugere de ciuitate in ciuitatem
a facie persecutionis non haereticis uel schismaticis praeceptum
siue permissum est, quod estis uos, sed praedicatoribus
euangelii, cui resistitis uos. quod ut facile probemus, nunc
certe in ciuitatibus uestris estis et nemo uos persequitur. prodeundum
ergo uobis est et reddenda ratio separationis uestrae.
iubet-18 aliam] huc usque pertinebat
epistalae Petiliani pars prima, cai Aagustinas libro primo respondit; cf.
III 50, 61 16 Matth. 10, 23 Oml possunt Qml 8 orbe terrarum v
18 enim (fdp) scripsi amen Oml, del. Om2, om. PQv, cf. Gaud. 118, 19
nobis om. Q 19 israel codd. v 20 paganis et iudeis PQ 26 hereticos Oml
uiolentiae persecutionis, sic debet et ueritas cedere falsitati.
proinde si persecutionem patimini, quare non dimittitis ciuitates
in quibus estis, ut impleatis quod ex euangelio commemoratis?
si autem non patimini persecutionem, quare nobis
respondere non uultis? ant si timetis forte, ne cum responderitis
persecutionem patiamini, quomodo ergo imitamini eos
praedicatores quibus dictum est: ecce mitto uos sicut
oues in medio luporum, quibus item dictum est: nolite
timere eos qui corpus occidunt, animam autem non
possunt occidere? et quomodo non facitis contra praeceptum
Petri apostoli qui ait: parati semper ad responsionem
omni poscenti uos rationem de fide et spe
uestra? postremo quare per uiolentissimas turbas etiam ultro
improbi estis ecclesiis catholicis ubi potueritis, quod innumerabilibus
exemplis res ipsa indicat? sed dicitis uos loca uestra
defendere et resistitis fustibus et caedibus quibuscumque potueritis.
quare ibi non audistis uocem domini dicentis: ego
autem dico uobis non resistere malo? aut si fieri
potest, ut aliquando recte per uim corporalem resistatur uiolentis
nec ideo praeceptum uioletur quod audimus a domino: ego
autem dico uobis non resistere malo, cur non etiam
hoc fieri potest, ut per ordinatas et legitimas potestates de
sedibus, quae inlicite usurpantur uel ad iniuriam dei retinentur,
pius expellat impium et iustus iniustum? neque enim eo
modo persecutionem passi sunt pseudoprophetae ab Helia quomodo
ipse Helias a rege iniquissimo, aut quia flagellatus est
dominus a persecutoribus, propterea passionibus eius comparandi
sunt quos ipse de templo flagellatos eiecit. restat ergo
ut nihil aliud requirendum esse fateamini nisi utrum iuste an
5, 39 26 cf. III Reg. 18 om. 0 7 patimini 0 8 ecce om. 13 rationem (Xoyov)
om. Ov 19 aut] au Oml aut si aliquando fieri potest ut recte P
27 helyas Q nequissimo Pv
si hoc inuentum fuerit quod impie feceritis, non miremini si
non desunt ministri deo per quos flagellemini, quia persecutionem
patimini non a nobis, sed sicut scriptum est ab ipsis
factis uestris.
Clamat rursus de caelo dominus
Christus ad Paulum: Saule saule. quid me pe rseq ueris?
durum est tibi contra stimulum calcitrare. Saulus
tunc dictus est, ut ei postmodum baptisma componeret
nomen. uobis ergo non durum est Christum totiens persequi
in sacerdotibus suis, domino ipso clamante: nc tetigeritis
christos meos. sanctorum computate tot funera, et uiuarem*
cem Christum totiens occidistis. postremo si sacrilegus non,
sis, sanctus esse non potes homicida.
Augustinus respondit: Defendite uos ipsos a persecutione,
quam passi sunt a uestris qui cum Maximiano se a uobis
separauerunt, et illic inuenietis defensionem nostram. si enim
dicitis non uos fecisse, gesta proconsularia et municipalia recitamus.
si dicitis recte uos illis fecisse, cur ipsi talia pati non
uultis? si dicitis: sed nos schisma non fecimus\', hoc ergo
quaeratur et, antequam constet an ita sit, nemo persecutores
accuset. si dicitis etiam schismaticos persecutionem pati non
debaisse, quaero utrum et de basilicis, in quibus insidiantur
ad seducendos infirmos, expelli per ordinatas potestates non
debeant. si dicitis nec hoc debere, reddite prius Maximianistis
basilicas et sic nobiscum agite. si dicitis debere, quaerite iam
quid pati debeant a potestatibus ordinatis, qui eis resistendo
dei ordinationi resistunt. unde aperte apostolus dicit: non
enim sine causa gladium portat; uindex est enim
in iram ei qui male agit. quodsi omnino diligenter ueritate
tractata hoc inuentum fuerit, ut nec per iudicia publica
13, 2 23 Rora. 13, 4 Pml 12 tot computate Pml 18 uos non PQ 26 queri
etiam 0
fallaciarum suarum pellantur, et dixeritis uobis displicere, quod
Maximianistas a quibusdam uestris ista perpessi sunt, cur
non liberius de toto agro domini, id est de toto mundo, clamant
frumenta dominica: (nec ad nos pertinet quod zizania
uel quod palea nostra committit, quia displicet nobis\'? si uobis
sufficere ad purgationem fatemini, quoniam quidquid mali fit
a uestris displicet uobis, quare uos ergo separastis? hinc enim
uos accusat ipsa uestra defensio. si enim propterea uos ab
iniquis partis Donati non separatis, quia unusquisque sarcinam
suam portat, cur ab iniquis orbis terrarum quos putatis aut
fingitis uos separastis? an ut sarcinam schismatis omnes pariter
portaretis?
Et tamen quaerimus a uobis, quos uestrum a nostris
probetis occisos. nullam quidem legem ab imperatoribus datam
ut occideremini recolo. illi autem, de quibus maximam inuidiam
facere soletis, Marculus et Donatus, ut moderatius dixerim,
incertum est utrum se ipsi praecipitauerint, sicut uestra
doctrina non cessat cotidianis exemplis, an uero alicuius potestatis
iussu praecipitati sint. si enim incredibile est magistros
circumcellionum solitas mortes sibimet intulisse, quanto incredibilius
potestates Romanas insolita supplicia iubere potuisse!
itaque de hac re, quam nimis inuidiosam putatis, si uerum
est quod dicitis, quid hoc pertinet ad dominicum triticum?
palea quae foras uolauit paleam quae intus remansit accuset;
non enim tota poterit nisi uentilabro ultimo separari. si autem
est falsum, quid mirum si palea tamquam leui flatu dissensionis
ablata etiam dominicum triticum falsis criminationibus
insectatur? quapropter de omnibus talibus inuidiosis criminibus
hoc uobis frumentum Christi, quod per agrum, id est per
PQv 4 uberius codd. 12 fingatis Qml eeparatie
P 14 tamen] cum v 20 sunt Oml post incredibile est in P
deleta sunt: maluisse quanto incredibilius 21 cercicellionum
Ergo, ut diximus, dominus
Christus clamauit ad Paulum: Saule Saule, quid me
persequeris¥ durum est tibi aduersus stimulum
calcitrare, dixit autem Paulus: quis es, domine? eique
responsum est: ego Christus Naxarenus, quem tu
persequeris. et ille tremens ac stupens dixit: domine,
quid me uis facere? et dominus ad illum: surge et
intra in ciuitatem, et dicetur tibi quid te oporteat
facere. et interpositis: surrexit autem Saulus a terra
apertisque oculis suis nihil uidebat —
Augustinus respondit: Nec persecutorem nec traditorem
probas quem uis denuo baptizare. et si probas aliquem, non
est tamen denuo baptizandus persecutor et traditor, si iam
om. Q 17 a] de PQv 18 interpunctionem correxi 20 batisino
Pml 25 scamf Q 28 peccator persecutor Pml 29 iis v
baptizari oportuit, quia numquam tali baptismo tinctus fuit.
itaque nihil habet simile ad causam, quam nobiscum agitis,
quod de Paulo interponere uoluisti. sed si hoc non interposuisses,
puerili declamationi locum non inuenisses ubi diceres:
o ultrix furoris caecitas, solo baptismo recessura! quanto enim
fortius in uos exclamandum est: (o ultrix furoris caecitas, quae
non Paulo comparata, sed Simoni, nec accepto baptismo recedit
a uobis!\' nam si persecutores ab eis quos persequuntur baptizandi
sunt, Primianus a Maximianistis baptizetur, quos instantissime
persecutus est.
At enim constanter opponitis:
dixit apostolis Christus: qui semel lotus est non habet.
causam nis\'i pedes lauandi, sed est mundus totus!
si uerba ista plene discutias, subsequentibus obtineris. sic
namque locutus est dicens: qui semel lotus est non habet
causam nisi pedes lauandi, sed est mundus
totus; et uos mundi estis, sed non omnes. hoc autem
dixit propter Iudam qui eum fuerat traditurus. quisquis ergo
traditor factus es, baptismum perdidisti. denique postquam
ipse damnatus est traditor Christi apostolus, undecim sic
plenius confirmauit: iam uos mundi estis propter sermonem
quem locutus sum uobis; manete in me, et
ego in uobis. et iterum his undecim dixit: pacem meam
do uobis, pacem meam dimitto uobis. cum haec ergo
damnato ut diximus traditore apostolis undecim dicta sint,
uos quoque traditores similiter pacem et baptismum non
habetis.
Augustinus respondit: Si ergo perdidit baptismum traditor,
quisquis a uobis baptizatus postea traditor factus fuerit,
si redire ad uos uoluerit, denuo baptizetur. quod si non facitis,
15, 3-4 24 Ioh. 14, 27 PQ 8 non-Simoni om. PQ 9 a 8.1. 0 persecuntur
Q 10 quos om. Oml 21 Christi, apostolos v 31 ad UOB redire v
si quia
ergo traditor factus es, baptismum perdidisti. si enim perdidit,
Quodsi nos bis baptismum
facere dicitis, immo uos facitis qui occiditis baptixatos. non,
quia baptixatis, hoc dicimus, sed quia unumquemque, dum
Augustinus respondit: Primo cito respondemus quia non
uos occidimus, sed ipsi uosmet ipsos uera morte occiditis, cum
uos ab unitatis uiua radice praeciditis. deinde si omnes qui
occiduntur sanguine suo baptizantur, omnes latrones iniqui
impii scelerati, qui damnati feriuntur, martyres habendi sunt,
quia suo sanguine baptizantur. si autem non baptizantur sanguine
suo nisi qui occiduntur propter iustitiam, quia ipsorum
est regnum caelorum, uide sis prius esse quaerendum propter
del. Q nanque del. P sic autem ipse quoque v, cf. sic
namque p. 48, 15 4 a] ab Q 12 baptismo v quo PQv 14 bibere potestisl
bibetis (irtsodt) Q quidem meum (del.) bibetis quem ego bibiturus
sum P baptismo v 15 quo PQv 17 occidistis Om1 non bis scripsi
nobis 0 bis PQv . 29 uide sis scripsi uidiatia codd. v, cf. uide potiusp. 57,27
antequam facta defendantur? quid perstrepit lingua,
antequam probetur uita? si schisma fecisti, impius es; si impius
es, ut sacrilegus moreris, cum pro impietate puniris; si
ut sacrilegus moreris, quomodo tuo sanguine baptizaris? an
dicis: \'non feci schisma\'? hoc ergo quaeramus: quid ante clamas
quam probas?
An dicis: \'etsi sacrilegus sum, a te occidi non debeo\'?
alia quaestio est de atrocitate facti mei quod numquam ueraciter
demonstras, alia de baptismo sanguinis tui unde te mendaciter
iactas. nam neque occido te nec probas te ab aliquo
occidi nec, si probes, ad me pertinet quicumque te occiderit,
siue secundum potestatem legitime sibi a domino datam iuste
fecerit siue sicut messis dominicae palea cupiditate aliqua mala
scelus admiserit: sicut ad te non pertinet qui recentibus temporibus
cum intolerabili potentatu etiam militibus sibi comitantibus,
non quia timebat aliquem sed ut ab omnibus
timeretur, uiduas oppressit, pupillos euertit, aliena patrimonia
prodidit, aliena matrimonia separauit, res uendendas
innocentium procurauit, uenditarum pretia cum dominis plangentibus
diuisit. ex me ista dicere uidear, si non tacito nomine
agnoscitur de quo dicam. quae si uera sunt, sicut ad uos ista
non pertinent, ita nec quidquid dicis ad nos, etiamsi uera
diceres. si autem falsa fama de illo collega uestro iusto et
innocente mentita est, nullo modo etiam famae credendum est,
quae de innocentibus tamquam de traditoribus codicum uel
tamquam de interfectoribus hominum seminata est. huc accedit,
quia ego illum commemoro qui uobiscum uixit, cuius natalicia
tanta celebratione frequentabatis, cui pacis osculum inter
sacramenta copulabatis, in cuius manibus eucharistiam
qui recentibm temporibus seqq.] cf. cap. 35, 82 v 4 cum pro—moreris om. PQ 5 quomodo]
add. ergo PQ 6 dicitis 0 11 occido scripsi occidi codd. v, cf. p. 50, 23
13 sibi scripsi siue 0, om. PQv 15 ammiserit 0 16 intollerabili Pml
potentu Q 21 dicere ista P 27 uc Oml 30 eucaristiam Oml
tantos Africae gemitus surdas libera uoce offendere timebatis;
quem nescio quis uestrum quia uel ex obliquo urbanissime
tetigit, ut ei diceret quod comitem haberet deum, ingenti laude
ferebatur. tu autem illos nobis obicis cum quibus non uiximus,
quorum faciem non uidimus, quorum aetate uel pueri uel
fortasse nondum nati eramus. quae est ista tanta iniquitas
atque peruersitas uelle nobis imponere sarcinas ignotorum,
cum uos portare nolitis amicorum? clamat scriptura diuina:
uidebas furem et concurrebas cum eo. si te non contaminauit
quem uidisti, cur mihi obicis quem uidere non potui?
an dicis: \'non cum eo concurri, quia facta eius displicebant
mihi\'? sed nempe ad altare accedebas cum eo. age iam, ut
te defendas, discerne ista et dic aliud esse concurrere in peccatum,
sicut concurrerunt duo seniores castitati Susannae insidiantes,
aliud cum fure accipere domini sacramentum, sicut
apostoli cum Iuda etiam primam illam cenam acceperunt. faueo
defensioni: sed cur non attendis quanto facilius in hac tua
defensione absolueris gentes et terminos terrae qua hereditas
Christi diffunditur? si enim potuistis furem uidere et cum
fure uiso sacramenta communicare (et) tamen peccatum non
communicare, quanto minus potuerunt remotissimae nationes
cum Afris traditoribus uel persecutoribus, etiamsi uera diceretis
et ostenderetis, mala facta habere communia, quamuis
cum eis tenerent sacramenta communia! an dicis: \'ego illum
episcopum uidi, furem uero illum non uidi\'? dic quod uis:
etiam huic faueo defensioni, et in hac absolutus est a uestris
criminationibus orbis terrarum. si enim uobis licuit cogniti
hominis ignorare uitam, cur totus mundus ignotos ignorare
non sinitur? nisi forte Donatistis licet nescire quod scire nolunt,
gentibus non licet nescire quod scire non possunt.
An dicis: \'aliud est furtum, aliud traditio uel
Q 11 car] cui Pml ,17 cgnam Q 18 de.fensioni P
19 defessione P 21 et addidi 24 malefacta v 27 faueto Pml
ostendere. adtende compendium. si te ille non fecit furem, quia
tibi non placet furtum, quis potest facere traditores aut homicidas
eos quibus displicet siue traditio siue homicidium? prius
igitur confitere te esse quidquid mali fuit Optatus quem noueras,
et uel sic mihi obice quidquid mali fuerunt quos ego non
noueram. nolo mihi dicas: (sed illa magna sunt, ista parua\'.
prius enim oportet fatearis ipsa parua de te, non ut ego quoque
fatear, sed ut uel sinam te dicere nescio quae magna de
me. Optatus quem noueras fecit te furem, quia collega tuus
fuit, an non fecit? responde unum de duobus. si dicis: \'non
fecit\', quaero (quare) non fecerit: quia nec ipse fuit, an quia
nescis, an quia tibi displicuit? si quia nec ipse fuit, multo
magis illos de quibus nos arguitis tales fuisse quales dicis
credere non debemus. si enim de Optato non est credendum
quod et christiani et pagani et Iudaei, postremo et nostri
et uestri dicunt, quanto minus credendum est quod uos de
aliquo dicitis! si quia nescis, respondent tibi omnes gentes:
\'multo magis nos nescimus quidquid de illis obicis nobis\'. si
quia tibi displicuit, eadem tibi uoce respondent: quamuia numquam
probaueris, talia tamen displicent nobis\'. si autem dicis:
\'ecce me furem fecit Optatus ille quem noueram. quia collega
meus fuit et cum illo ad altare accedere solebam cum ista
committeret, sed non curo, quia leue est peccatum, te autem
illi traditorem homicidamque fecerunt\', respondeo non me concedere,
ut ego quoque traditor et homicida factus sim peccatis
alienis, quia tu te alieno peccato furem factum esse confessus
es; neque enim iudicio nostro, sed ore tuo fur factus es. nos
enim dicimus unumquemque sarcinam suam portare, sicut apostolus
testis est; tu uero non quia furtum fecisti uel (in) furtum
consensisti, sed quia id quod alius fecit ad te pertinere
Oml 12 quare addidi, om. 0 cnr mpplcuerunt PQv fece-
rit] fecit v ipse fur fnit v 14 arguitis scripst argnistis vodd. v
26 sum Pml 30 in addidi furto Pm2v, cf. index \'conaentio\'
nam sicut apostolus ait, cum de cibis loqueretur: scio et
confido in domino Iesu quia nihil commune per
ipsum; sed ei qui existimat aliquid commune esse,
illi commune est, eadem regula dici potest aliena peccata
non pertinere ad eos quibus displicent, sed si quis existimat
ad se pertinere, pertinent ad eum. quapropter tu nos non tenes
traditores nec homicidas, etiamsi aliquid tale probes de his
qui nobiscum sacramenta communicant; te autem, etiamsi tibi
displiceat quidquid fecit Optatus, furem tamen tenemus non
per calumniam nostram, sed per sententiam tuam. et ne putes
hoc leue esse, apostolum lege dicentem: neque fures regnum
dei possidebunt. qui autem regnum dei non possidebunt,
non erunt utique ad dexteram inter illos quibus dicetur:
uenite benedicti patris mei, percipite regnum
quod uobis paratum est ab origine mundi. si ibi non
erunt, ubi erunt nisi ad sinistram, inter illos ergo quibus
dicetur: ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo
et angelis eius? frustra ergo te securum facis leue
putando peccatum, quod a regno dei separat et in ignem mittit
aeternum. quanto melius ad ueram confessionem confugies et
dices: \'unusquisque nostrum proprium onus portabit et a tritico
paleam uentilabrum ultimum separabit!\'
Sed uidelicet times ne statim tibi dicatur: (cur ergo,
dum aliis aliena onera conamini imponere, ausi uos estis ante
ultimum uentilabrum a totius mundi dominica segete separare?\'
itaque uos, quibus displicent facta uestrorum, dum cauetis
ne uobis obiciatur schisma quod omnes fecistis, etiam peccatis
uos implicatis quae uos non fecistis, et dum timet uir disertus
Petilianus, ne mihi liceat dicere non me esse talem qualem fuisse
25, 41 22 cf. Gal. 6, 5 cf. Matth. 3, 12 Qml 6 ad eoe non pertinere v quia] quid Dinl 8 omicidas
Oml iis v 9 etiamsi tibi] etiam sibi 0 14 dicitur Pm2
23 palea 0 29 timet uir scripsi timetur codd. timet v, cf. uir diserte
cap. 98, 226 et Cresc. III 55, 61. 71, 83. IIII 11, 13
nouit Optatum. an tu non es talis qualem ilium fuisse Africa
tota conclamat? nec nos ergo tales sumus, quales illos quos
nobis obicitis uel error uester suspicatur uel furor infamat
uel ueritas probat; multo minus talia sunt per omnes gentes
frumenta dominica, quae istorum nec nomen audierunt. nulla
igitur causa est, cur tanto scelere separationis et sacrilegio
schismatis pereatis. et tamen si quid pro hac tanta impietate
diuino iudicio patiamini, etiam baptizari uos uestro sanguine
dicitis, ut parum sit quod diuisi non compungimini, nisi etiam
puniti gloriemini.
At enim in eodem perduratis:
(qui semel lotus est non habet causam nisi pedes
lauandi.* semel est quod habet auctorem, semel est quod
ueritas firmat.
Augustinus respondit: Baptismus in nomine patris et
filii et spiritus sancti Christum habet auctorem, non quemlibet
hominem, et Christus est ueritas, non quilibet homo.
Nam cum reus falsa committas,
bis baptisma ego non facio quod semel ipse non facis.
Augustinus respondit: Nec reos nos probas et, si reus
baptismo falso baptizat, non habent uerum baptismum quotquot
ab eis baptizantur, qui apud uos non solum manifesti,
sed etiam occulti iam rei sunt. si enim rem dei dat qui baptismum
dat, cum iam deo reus est quomodo rem dei dat, si
reus uerum baptismum non dat? sic enim expectatis, ut et
nobis reus sit, quasi quod daturus est uestrum sit.
Nam si ueris falsa permisceas,
isdem saepe uestigiis uerum falsitas imitatur. sic sic hominem
simulat naturae pictura uerumque coloribus exprimit falsa
facies ueritatis. sic sic speculi nitor uultum rapit, ut reuocet
Augustinus respondit:
homine
absit quidem ut dominicum frumentum, quod per totum agrum,
id est
saeculi, inter zizania crescere iussum est, uestris maledictis
interisse credatur. uerumtamen et in ipsis zizaniis, quae usque
in finem non colligi sed tolerari praecepta sunt, et in ipsa
palea, quae non nisi ultimo uentilabro tota separabitur, audet
quisquam dicere falsum esse baptisma quod in nomine patris
et filii et spiritus sancti datur et sumitur? quos testimonio
grauidatarum femicarum conuictos uel collegas uel presbyteros
uestros ab honore deponitis — quandoquidem ista exempla ubique
non desunt —, quaero, antequam conuincerentur, utrum fallaces
fuerint an ueraces. respondebis utique: fallaces). cur ergo uerum
baptismum et habebant et dabant? cur in eis diuinam ueritatem
. non corrumpebat humana fallacia? nonne uerissime
scriptum est: sanctus enim spiritus disciplinae effugiet
fictum? fictos ergo istos cum sanctus spiritus fugeret,
cur apud eos baptismi ueritas erat, nisi quia spiritus
hominis fallaciam, non ueritatem sacramenti fugiebat? porro
OmSPQv (ocnlis dativm tsl) \' 4 umbrae tcripti umbra eodd. c
5 imago, res scripti imagines codd. v 6 adeo] ideo « 9 animus OQ
14 usque ad messem v 19 quiaque v 21 gfanidatnrura Oml 25 diuinum
Pml 28 spiritus sanctae Q .
a fallacissimo baptizatore acceptum, idem habet) quod ueraces
habent. unde te oportet aduertere sermonem tuum potius
esse pigmentis puerilibus coloratum, et ideo qui neglecto
uerbo uiuo fucis talibus delectatur, ipse amat pro ueritate
picturam. 1
At enim dicit apostolus Pau-
lus: unus deus, una fides, unum baptisma. unum
nos profitemur; nam certum est eos qui duo existimant insanire
.
Augustinus respondit: In nos ista dicitis, sed insaniendo
nescitis. illi enim dicunt duo baptismata, qui aliud existimant
habere iustos, aliud iniquos, cum neque istorum neque illorum
sit, sed sit Christi, in utrisque unum, quamuis ipsi non
sint unum, sed id quod est unum isti habeant ad salutem,
illi ad perniciem.
Uerum ut aliquid comparem,,
solem geminum uideri furiosis, licet nubes caerulea saepe
concurrat eiusque decolor facies splendore percussa, dum radii
solis ab eadem redeunt, quasi proprios radios emittere uideatur,
sic sic in fide baptismatis aliud est quaerere imagines,
aliud agnoscere ueritatem.\'
Augustinus respondit: Quid loqueris, quaeso? quando
nubes caerulea radios solis percussa repercutit, numquid furiosis
quasi duo soles apparent ac non omnibus qui intuentur?
cum autem furiosis ita uidetur, solis ipsis uidetur. sed ei
molestum non est quod ammoneo, uide potius, ne forte talia
dicere et sic loqui furiosum sit. nempe tamen hoc dicere uoluisti,
iustos habere ueritatem baptismi, iniustos autem imaginem.
si ita est, audeo dicere imaginem fuisse in illo uestro cui non
smtentiam expleui, cf. p. 56, 11. 58, 14
2 quod] add. non PQ 13 istorum] iustorum 0 18 uidere fariosi Om1
26 cum antem—ipsis uidetur om. PQ 27 admoneo OQ ne forte
potins Qrnl 29 insto 0 ymaginem P
te uel in illo qui hoc in eum eleganter emisit, quando ei
dixit: cui comes est deus. et discernite illos quos uterque
baptizauit et in aliis approbate baptismum uerum, ab aliis
autem excludite imaginem et introducite ueritatem.
Sed ut haec minora discurram,
numquid ius dicit qui non est curiae magistratus, aut
id quod dixerit ius est, cum priuati persona publica iura
perturbet? an non magis reus non modo non prodest, sed
cum eo quod conficit falsarius obtinetur?
Augustinus respondit: Quid, si iste priuatus atque falsarius
legem imperatoris alicui det, nonne ille, cum contulerit
cum eis qui hanc habent et ipsam esse inuenerit, non attendit
& quo acceperit, sed quid acceperit? falsarius quippe quando
ex sua falsitate dat aliquid, falsum est; quando autem alienum
uerum ab aliquo datur, etiamsi a falsario detur, quamuis ille
uerax non sit, uerum est tamen quod datur.
Aut si quisquam carmina sacerdotis
memoriter teneat, numquid inde sacerdos est, quod ore
sacrilego carmen publicat sacerdotis?
Augustinus respondit: Ita istud dicis, quasi modo quaeramus
quis sit uerus sacerdos et non quid sit uerum baptisma.
ut enim sit quisque uerus sacerdos, oportet ut non solo sacramento,
sed iustitia quoque induatur, sicut scriptum est: sacerdotes
tui induantur iustitia. qui autem solo sacramento
sacerdos est, sicut fuit pontifex Caiphas, persecutor unius et
uerissimi sacerdotis, quamuis ipse non sit uerax, quod dat
tamen uerum est, si non det suum sed dei, sicut de ipso
Caipha dictum est: hoc autem non a se dixit, sed cum
, esset pontifex prophetauit. et tamen, ut eo quoque
simili utar quod ipse posuisti, si audias ab aliquo uel profano
0 22 quia] quid PQ quid]
quia 0 quod PQ 26 caiphas pontifex P 31 prophano Q
numquid potes ei dicere: (non est uera., quamuis ipse non
solum uerus non sit, sed etiam nullus sacerdos sit, cum apostolus
Paulus quoddam testimonium uerum esse dixerit Cretensis
nescio cuius prophetae, qui inter prophetas dei non
computabatur? ait enim: dixit quidam ex ipsis proprius
eorumproplieta:Cretensessempermendaces, malae
bestiae, uentres pigri. testimonium hoc uerum est.
si ergo apostolus nescio cuius alienigenae testimonium, quia
uerum comperit, etiam ipse adtestatus est, cur nos, apud quemlibet
inuenerimus quod Christi est et uerum est, etiamsi ille
apud quem inuenitur peruersus et fallax est, non discernimus
uitium quod homo habet et ueritatem quam non suam sed
dei habet, et dicimus: \'sacramentum hoc uerum est,\' sicut
ille ait: testimonium hoc uerum est? numquid ideo
dicimus: \'etiam ipse homo uerax est\', quia dicimus: \'sacramentum
hoc uerum est\'? sicut et apostolus numquid ideo
prophetam illum inter prophetas dei computauit, quia quod
in eo uerum inuenit uerum esse firmauit? similiter idem apostolus,
cum apud Athenas esset, inter aras daemonum animaduertit
aram quandam in qua scriptum erat: ignoto deo, et
hoc testimonium ad illos in Christo aedificandos assumpsit, ita
ut hoc commemoraret in sermone suo atque subiungeret: quem
uosignorantes colitis hunc uobis nos adnuntiamus.
numquid quia uel inter idolorum aras uel a sacrilegis erectam
aram illam repperit, propterea quod in ea uerum erat damnauit
aut respuit, aut propter uerum quod in ea legerat etiam sacrilegia
paganorum sectanda esse persuasit? consequenter autem
cum ipsum etiam dominum illis ignotum, sibi autem notum
etiam illorum notitiae, sicut congruere iudicabat, insinuare
uellet, ait inter cetera: et quidem non longe positum
Pml 8 uentris PQ 9 testimonio PQu 13 et
om. PmlQ 14 hoc sacramentum P 24 annuntiamus OQ 25 ydolorum
P 26 reperit v
mouemur et sumus, sicut et quidam secundum uos
dixerunt numquid etiam hic, quia inuenit apud sacrilegos
testimonia ueritatis, aut propter ista illos approbauit aut propter
illos ista damnauit? uos autem necesse est ut semper
erretis, quamdiu propter hominum uitia dei sacramenta uiolatis
aut nos propter dei sacramenta, quae in uobis uiolare
nolumus, etiam uestri schismatis sacrilegium assumere putatis.
Omnis enim potestas ex deo
est, non in homine potestatis, sieut Pontio Pilato respondit
dominus Iesus Christus : non haberes in me potestatem
nisi esset tibi desuper data, et iterum dicente Iohanne:
non potest homo facere quicquam nisi ei datum
fuerit e caelo. doce igitur, traditor, simulandi mysteria
quando acceperis potestatem.
Augustinus respondit: Tu doce potius, uniuersus orbis
terrarum, qua diffusa est hereditas Christi, et illa tot gentium
multitudo, ubi apostoli ecclesias fundauerunt, quando baptizandi
amiserit potestatem. numquam docebis, non solum quia
eos calumniaris, non doces traditores, sed quia, etiamsi docueris,
non potest quorumlibet malorum scelus siue ignotorum
sine fallacium siue ut zizania uel palea tolerandorum euertere
promissa dei, ut non in semine Abrahae benedicantur omnes
gentes; a quibus promissis uos alienos facitis, qui cum omnibus
gentibus communionem unitatis habere non uultis.
Licet enim unum sit baptismum,
tribus tamen est gradibus consecratum. dedit aquam Iohannes
sine nomine trinitatis, sicut ipse professus est dicens: ego
uos baptixo in aqua paenitentiae; alius ueniet qui
fortior me est, cuius non sum dignus calciamenta
portare; ipse uos baptixat in spiritu sancto et igni.
Augustinus respondit: Tu es ille maledicus conuiciator,
non ueridicus disputator. nonne aliquando desines talia dicere,
quae si non probas ad neminem pertinent, si autem probas
ad unitatem orbis terrarum, quae in sanctis tamquam in frumentis
est, omnino non pertinent? si placeat et nobis pro
maledictis maledicta reponere, possumus et nos forte diserte
conuiciari, possumus dicere: crepitantibus flammis, sed
nullo modo mihi sonat diserte quod dicitur inepte; possumus
et nos dicere: ieiunis apicibus aestuans, sed scriptorum
nostrorum apices nolumus, cum ab aliquo sano leguntur, suco grauitatis ieiunos iudicari et ipsum in eis, dum nullis
sententiis utilibus pascitur, superuacaneo laborare ieiunio. ecce
Pv 3 paraclitns OP paraclytus Q 12 igitorl
ergo P uero v 14 spiritum sanctum v 18 reorum] add. in v
20 mendicus P 26 possumus] add. et nos v 31 ieiuno Pml
flammis furoris ardere. si responderis: \'quid ad nos?\',
cur et tu cum obieceris quos uolueris non uicissim audies:
\'et nos nescimus\'? si responderis: (non probabis\', cur non tibi
orbis terrarum respondeat uicissim: (nec uos probatis? paciscamur
ergo, si placet, ut nec tu nobis malos obicias quos
putas nostros nec uobis ego uestros. ita uidebis hoc pacto
tam iusto placito atque firmato nihil te habere quod obicias
semini Abrahae in omnibus gentibus. atque tibi ego plane
inuenio magnum quod obiciam: cur ergo uos impie separastis
a semine Abrahae quod est in omnibus gentibus? hoc certe
quemadmodum defendas non habes. purgamus enim nos utrique
a criminibus alienis; hoc autem, quod omnibus gentibus
quae in semine Abrahae benedicuntur non communicatis, et
magnum crimen est (et) non quorundam uestrum, sed omnium.
Et tamen nosti et commemoras sanctum spiritum ita
uenisse, ut illi quos tunc impleuerat linguis omnibus loquerentur.
quid sibi uolebat illud signum atque prodigium? cur
modo ita datur spiritus sanctus, ut nemo cui datur linguis
omnibus loqui possit, nisi quia omnes gentes credituras ac sic
in omnibus linguis futurum euangelium illud tunc miraculum
portendebat? quod et in psalmo tanto ante praedictum est:
non sunt loquelae neque sermones quorum non
audiantur uoces eorum. hoc propter eos dictum est qui
sancto spiritu accepto linguis erant omnibus locuturi. sed quia
id ipsum in omnibus gentium linguis futurum euangelium et
corpus Christi per totum orbem terrarum linguis omnibus personaturum
significabat, secutus ait: in omnem terramexiuit
sonus eorum et in fines orbis terrae uerba
eorum. hinc fit ut ecclesia uera neminem lateat. unde est
illud quod in euangelio ipse dicit: non potest ciuitas
tibi] ibi 0 ego tibi v 10 aos ergo v
15 et addidi, cf. p. 32, 12 16 spiritum sanctum Pv 25 spiritu
sancto Qv 26 gentibus 0 gentibus et v
psalmo conectitur: in sole posuit tabernaculum suum
— id est in manifestatione, sicut in Regnorum libris legimus
dictum: quod tu in occulto fecisti, patieris in sole
—, et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo
suo exultauit ut gigas ad currendam uiam:
a summo caelo egressio eius — ecce habes aduentum
domini in carne — et occursus eius usque ad summum
eius — ecce habes resurrectionem et ascensionem — nec
est qui se abscondat a calore eius: ecce habes aduentum
spiritus sancti quem in linguis igneis misit, ut feruorem
caritatis ostenderet, quam profecto non habet qui cum
ecclesia, quae in omnibus linguis est, non seruat unitatem spiritus
in uinculo pacis.
Iam uero quod unum quidem baptismum esse dixisti,
sed tamen tribus gradibus consecratum, ipsaque tria sic personis
singulis dispertitus es, ut aquam Iohanni, spiritum sanctum
domino Iesu Christo et ignem tertium paracleto desuper
misso tribueris, quantus error sit parumper aduerte. eo quippe
ductus es ut ita sentires, quia Iohannes ait: ego quidem
baptizo in aqua, qui autem post me uenit maior
me est; ipse uos baptizat in spiritu sancto et igni,
nec considerare uoluisti non tria tribus singillatim esse coaptata,
aquam Iohanni, spiritum Christo, ignem paracleto, sed
tria haec ad duos potius pertinere, unum ad Iohannem et
duo cetera ad dominum. neque enim dictum est: \'ego quidem
uos baptizo in aqua, qui autem post me uenit maior me est,
cuius non sum dignus calciamenta portare; ipse uos baptizat
in spiritu sancto, qui autem post illum uenturus est paracletus
ipse uos baptizat in igni\', sed: ego quidem, inquit,
Q 9 eius] celi Q 12 karitatis Q
18 paraclito O (jpasmm) paraclitum Pml paraclyto Q (passim) 19 missum
Pml 23 sigillatim PQ 25 pro ad] a 0 27 est me P 28 calceamenta
v 30 igne v
e t igni. unum sibi tribuit, illi duo. uides ergo quemadmodum
te fefellit numerus. adhuc attende. unum dixisti
baptismum tribus gradibus consecratum, aqua, spiritu sancto
et igni, et tres personas per singula posuisti, Iohannem ad
aquam, Christum ad spiritum, paracletum ad ignem. si ergo
aqua Iohannis ad eundem pertinet cuius unitas commendatur,
non debuerunt baptizari iubente Paulo apostolo quos compererat
baptizatos a Iohanne; iam enim habebant aquam ad eundem,
sicut dicis, baptismum pertinentem. restabat ut spiritum
et ignem acciperent, quia defuerant Iohanni, ut compleretur
baptismus tribus, ut asseris, gradibus consecratus. cum uero
auctoritate apostolica iussi sunt baptizari, satis declaratum est
aquam illam Iohannis non pertinere ad baptismum Christi, sed
pro necessario tempore alterius dispensationis fuisse.
Postremo quid tibi uisum est, ut, cum probare uoluisses
spiritum sanctum a Christo datum et adhibuisses ex euangelio
testimonium, quod resurgens a mortuis insufflauit in faciem
discipulorum dicens: accipite spiritum sanctum, ad
ultimum illum ignem, qui cum baptismo nominatus est, in
linguis igneis quae paracleto ueniente demonstratae sunt uelles
ostendere? dixisti enim: ipseque ignis paracletus crepitantibus
flammis ardescens in apostolos superuenit, quasi alius sit spiritus
Sed ut plene discutiam baptismum
trinitatis, dixit apostolis suis dominus Christus: ite,
baptixate gentes in nomine patris et filii et spiritus
sancti, docentes eas seruare omnia quaecumque mando
uobis. quem doces, traditor? quem condemnas? quem doces,
traditor? quem occidis? postremo quem doces? an quem feceris
homicidam? quomodo ergo baptizas in nomine trinitatis?
patrem deum dicere non potes. nam cum dixerit dominus
Christus: beati pacifici, quia filii dei uocabuntur, tu
qui parem animi non habes deum non habes patrem. quo-
Augustinus respondit: Certe proposueras plene discutere
baptismum trinitatis et intentos nos multum feceras; sed scilicet,
quod uobis facillimum est, quam cito ad solita maledicta
uertisti. hoc reuera copiose facis. proponis enim tibi quos
uis, in quos inueharis quantum uis; in qua magna sermonis
latitudine uno breuissimo uerbo quod dicitur \'proba\' in artissimas
coartaris angustias. hoc enim tibi dicit semen Abrahae, in
quo cum omnes gentes benedicuntur non curant cum a te maledicuntur.
sed tamen, quia de baptismo agis, quem tunc putas
esse uerum cum in homine iusto est, falsum autem cum in
homine iniquo est, ecce et ego secundum tuam regulam si
discutiam baptismum trinitatis, copiosius ut arbitror potero
dicere, quod non habeat deum patrem cui comes est deus, nec
Christum suum credat nisi pro quo passus est, nec spiritum
sanctum habeat qui longe diuerso modo linguis igneis miserabilem
Africam incendit. quomodo ergo habet baptismum aut
quomodo dat in nomine patris et filii et spiritus sancti? certe
iam aduertis posse in homine iniquo esse uel ab homine iniquo
dari baptismum non iniquum sed iustum et uerum, non
quia illius est, sed quia dei est. et ego tibi de isto nil calumnior,
quod tu de nescio quibus orbi terrarum facere non
Ov 2 nonnullis Oml nec] ne Onú 5 uobis deus Pml
6 uere nascimini Ov 7 non om. PQ, cf. p. 67, 24 12 cito] add.
te v 16 coarteris 0 18 tunc] tu PQ 23 spiritum-miserabilem
om. PQ 25 habet scripsi habent codd. v 26 dant v 29 nil (i
s, I., 1 a m2) 0 nihil Pv 80 orbis Om2
illud uero nescio quomodo tolerari possit, quod non solum
hominibus sanctis de hominibus iniquis calumniamini, sed
etiam ipsi sancto baptismati, quod in quolibet iniquo necesse
est ut sanctum sit, crimen ex contagione peccatorum hominum
comparatis, ut tale dicatis esse baptisma, qualis est ille a quo
habetur uel datur uel sumitur. porro si talis fit homo, qualis
fuerit ille cum quo accedit ad sancta, et talia fiunt ipsa sacramenta,
quales fuerint homines in quibus sunt, sufficit sanctis
hominibus ad solacium cum sancto baptismo communiter a
uobis falsum crimen audire. uos tantum uidete quemadmodum
uestro ore damnemini, si et sobrii uestri ex contagione ebriosorum
uestrorum ebriosi sunt et misericordes uestri ex raptorum
contagione raptores sunt et, quidquid apud uos in malis
hominibus inuenitur, hoc coguntur esse qui non sunt, et ipse
baptismus in omnibus immundis uestris immundus est et pro
ipsius immunditiae diuersitate diuersus est, si talis esse cogitur,
qualis est ille a quo habetur et datur. haec utique falsa
sunt et ideo nobis nihil obsunt, cum ea dicitis in nos nec
respicitis uos; uobis autem obsunt, quia cum ea falsa dicitis
in nos non cadunt, sed quia ea uera putatis in uos recidunt.
Nam si illos apostolis lieuit
baptixare quos p>aenitentiae baptismo lohannes abluerat, mihi
uos baptixare sacrilegos non licebit?
Augustinus respondit: Ubi est ergo quod supra dixeras
non alium baptismum fuisse Iohannis, alium Christi, sed unum
baptismum tribus gradibus consecratum, quorum trium graduum
aquam lohannes, spiritum Christus, ignem paracletus
dedit? cur ergo aquam repetiuerunt apostoli in eis quibus iam
Iohannes aquam dederat pertinentem ad unum baptismum tribus
gradibus consecratum? cernis certe quam sit necessarium,
ut sciat quisque quod loquitur.
Ov 9 sancti Oml 10 solatium codd. v 11 falsum bis
Oml 14 quicquid
Neque enim spiritus sanctus
in quemquam manus impositione pontificis poterit inseri, nisi
aqua purae conscientiae praecesserit generatrix.
Augustinus respondit: In his paucis uerbis tuis duo sunt
errores. et unus quidem ad quaestionem quae inter nos discutitur
non ualde pertinet, sed te imperitiae coarguit. nam in centum
uiginti homines sine cuiusquam manus impositione, in Cornelium
uero centurionem et eos qui cum illo erant etiam priusquam
baptizarentur spiritus sanctus aduenit. alter autem error
in his uerbis tuis totam causam uestram penitus perimit. dicis
enim aquam purae conscientiae praecedere oportere generatricem,
ut spiritus sanctus consequatur. proinde aut omnis aqua in
nomine patris et filii et spiritus sancti consecrata purae conscientiae
est — non propter eos a quibus ministratur uel a quibus
accipitur, sed propter illum qui hunc baptismum inmaculatus
instituit —, aut si aquam purae conscientiae non facit
nisi pura conscientia et ministrantis hominis et sumentis,
quid agitis de his quos inuenitis ab eis baptizatos, qui nondum
proditi conscientiam maculosam gerebant, praesertim si inter
ipsos baptizatos aliquis existat, qui se fateatur malam cum
baptizaretur habuisse conscientiam, quod per illam forte occasionem
ad aliquod flagitium peruenire noluisset? cum ergo
uobis fuerit manifestatum nec illum qui ministrauit nec illum
qui accepit baptismum puram habuisse conscientiam, denuo
baptizandum esse censebitis? nequaquam hoc dicturus, nequaquam
facturus es. baptismi ergo puritas a puritate uel inmunditia
conscientiae siue dantis siue accipientis omnino distincta
est. aude ergo iam dicere purae conscientiae fuisse fraudatorem,
raptorem, pupillorum et uiduarum oppressorem, coniugiorum
separatorem, patrimoniorum alienorum proditorem uenditorem
diuisorem. aude etiam dicere purae conscientiae fuisse illos
quos talibus temporibus defuisse difficile est, si qui forte non
fraudatorem cet.) cf. p. 51, 15 sqq. 7 uiginti quinque Qml 9 altera Oml 18 hia] iis v 20 ipsos]
istos Pv 22 aliquot Pml 23 nec illum qui accepit baptismum nec
illum qui ministrauit P
amicitias terrenas conciliandas et cupiditates terrenas satiandas
ab illo ut baptizarentur ambierunt. porro si hos purae conscientiae
fuisse non audes dicere, si quos ex eo numero reppereris
baptizatos, da eis quam non acceperunt aquam purae
conscientiae; quod si non facis, desine aduersus nos iactare
quod non nosti, ne cogaris aduersus uos respondere quod nosti.
Qui utique spiritus sanctus
in uos uenire non potuit, quos non uel paenitentiae baptismus
abluit, sed paenitenda, quod uerum est, aqua polluit traditoris.
Augustinus respondit: Traditores quidem non solum nos
non probatis, sed nec patres uestri patres nostros probare potuerunt.
qui si probati essent, non utique patres nostri essent
secundum tuam superiorem assertionem, quorum non essemus
facta sectati, nec tamen propter eos a consortio diuelleremur
unitatis et a semine Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes.
uerumtamen si alia est aqua Christi et alia est aqua traditoris,
quia non fuit traditor Christus, cur non alia sit aqua Christi
et alia sit aqua raptoris, quia nec raptor utique fuit Christus?
baptiza ergo tu post raptorem tuum et baptizabo ego post
traditorem nec meum nec tuum aut, si chartis prolatis credendum
est, et meum et tuum, si autem communioni orbis
terrarum magis quam parti Donati, non meum sed tuum. meliore
uero et saniore sententia, quia secundum apostolicam
uocem unusquisque nostrum proprium onus portabit, nec
ille raptor uester est quotquot non estis raptores, nec quisquam
traditor aut noster aut uester est quotquot non sumus traditores.
et ideo nos sumus catholici, qui secundum istam sententiam
non deserimus unitatem, uos uero haeretici, qui propter
quorundam hominum crimina seu uera seu falsa non uultis
tenere cum Abrahae semine caritatem.
chartia] actis et gestis
25 Gal. 6, 5 OPmlv 9 uel om. P 14 assertionem
superiorem Qml 21 cartia PQ 28 catholici aumus PQ
Sed ut haec ab apostolis
facta praeluceant, eorum Actibus edocemur, sicut scriptum
est: factum est autem dum Apollo esset Corinthi,
Paulus perambulatis superioribus partibus uenit
Ephesum, et cum inuenisset quosdam discipulos,
dixit illis: si spiritum sanctum accepistis credentes?
at illi dixerunt: sed neque si est spiritus sanctus
audiuimus. dixitque Paulus: in quo ergo baptixati
estis? et responderunt dicentes: Iohannis baptismo.
ait autem Paulus: Iohannes baptizauit baptismo
paenitentiae, plebi dicens in eum qui uenturus esset
post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum Christum
dominum nostrum. quo audito baptixati sunt in nomine
domini nostri Iesu Christi; et cum imposuisset
illis manus Paulus, uenit spiritus sanctus super
illos; loquebantur autem uariis linguis et prophetabant.
et erant omnes uiri fere duodecim. si igitur illi
sunt baptizati ut sanctum spiritum reciperent, cur non uos,
si sanctum uultis spiritum sumere, post uestra mendacia
neram percipitis nouitatem? qui si male hoc facimus, quare
nos quaeritis? aut certe si crimen est, Paulum primitus con...
demnate: qui utique Paulus quod iam fuerat abluit, nos
autem in nobis quod nondum est baptixamus. non enim uos,
ut saepe iam diximus, uero baptismate tinguitis, sed inani
uocabulo falsi baptismatis infamatis.
Augustinus respondit: Paulum non accusamus qui dedit
hominibus baptismum Christi, quia non habebant baptismum
Christi, sed baptismum Iohannis secundum ipsorum responsionem;
qui interrogati, in quo baptizati essent, responderunt: \'baptismo
Iohannis\', qui ad baptismum Christi non pertinet nec eius
pars ulla uel gradus est. alioquin aut tunc iterabatur aqua
om. 0 fort. recte, cf. index s. u. datiuus 8 chorinti 0 4 peragratis
PQ 18 Bpiritum sanctum PQv 24 tingitis v 80 ad
om. Oml
perficiebatur, minus perfectus est modo, quia non datur illa
quae per Iohannem dabatur. quodlibet autem horum impium
et sacrilegum est opinari. dedit ergo Paulus baptismum Christi
eis, qui non baptismum Christi habebant sed Iohannis.
Cur autem illo tempore necessarius fuerit baptismus
Iohannis qui nunc iam necessarius non est, et alibi diximus
et nunc ad rem quae inter nos agitur non pertinet, nisi tantummodo
ut uideatur, quod Iohannis baptismus alius fuit, Christi
autem alius; sicut alius fuit ille baptismus in quo patres nostros
dicit apostolus baptizatos in nube et in mari, quando per
Moysen Rubrum Mare transierunt. lex enim et prophetae usque
ad Iohannem Baptistam sacramenta habebant praenuntiantia
rem futuram; nostri uero temporis sacramenta uenisse testantur
quod illa uenturum esse praedicabant. Iohannes itaque omnium
praecedentium proximus Christi annuntiator fuit. et quia omnes
superiorum temporum iusti et prophetae cupiebant uidere completum
quod reuelante spiritu futurum esse cernebant — unde
et ipse dominus dicit: quoniam multi iusti et prophetae
cupierunt uidere quae uidetis et non uiderunt,
et audire quae auditis et non audierunt —,propterea
lohannes amplius quam propheta dictus est et in natis mulierum
non habuisse maiorem, quia prioribus iustis praenuntiare
tantum Christum concessum est, huic autem et praenuntiare
absentem et uidere praesentem, ut huic inueniatur patuisse
quod illi cupierunt. et ideo sacramentum baptismi eius adhuc
ad praenuntiationem Christi pertinet sed plane nouissimam, quoniam
usque ad ilium fuerunt praenuntiationes primi aduentus
domini, cuius aduentus modo annuntiationes sunt, iam non
praenuntiationes. sed dominus humilitatis uiam docens sacramenta
quae hic inuenit praenuntiationis suae suscipere dignatus
est non ad suae purgationis adiutorium, sed ad nostrae
19 Matth. 13, 17 22 cf. Luc. 7, 26. 28 add. tuic Oml 6 illo] eo PQ 7 nunc etiam iam Pml
13 praenuneiari 0 25 hnic] hinc PQ potuisse codd.
suscipere debemus ea quae illum iam uenisse testantur,
quando ipse suscipere non dedignatus est quae illo uenturo
figurabantur. et Iohannes ergo, quamuis proximus et infra
unum annum coaetaneus, tamen cum baptizaret uenienti praeibat
Christo. propter hoc de illo dictum est: ecce mitto
angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit
uiam tuam, et ipse praedicabat dicens: uenit fortior me
post me. sic ergo circumcisio octaui diei quae patribus data
est praenuntiabat iustificationem nostram in expoliatione carnalium
concupiscentiarum per resurrectionem domini, quae
post septimum id est sabbati diem octauo die id est dominico
facta est, qui dies tertius post sepulturam eius occurrit;
eandem tamen praenuntiantem circumcisionem carnis infans
Christus accepit. et quemadmodum pascha quod a Iudaeis
celebrabatur in occisione agni praenuntiabat domini passionem
et transitum de hoc mundo ad patrem, et ipsum tamen pascha
quod erat in eadem praenuntiatione idem dominus cum discipulis
celebrauit, quando ei suggesserunt dicentes: ubi uis
paremus tibi pascha? Sic et baptismum Iohannis qui erat
in proxima eius praenuntiatione etiam ipse suscepit. sed sicut
aliud est carnis circumcisio Iudaeorum, aliud autem quod
octauo die baptizatorum nos celebramus, et aliud est pascha
quod adhuc illi de oue celebrant, aliud autem quod nos in
corpore et sanguine domini accipimus, sic alius fuit baptismus
Iohannis, alius est baptismus Christi. iliis enim uentura ista
praenuntiabantur, istis completa illa praedicantur; et quamuis
illa Christus acceperit, nobis tamen necessaria non sunt, quia
ipsum qui per haec annuntiabatur accepimus. recenti autem
aduentu domini quisquis illa accepisset, opus ei erat ut etiam
his inbueretur; quisquis uero his imbutus esset, non opus
erat ut retrorsus in illa cogeretur.
Pml 2 fort. deberemus 3 illura uenturum figurabant PQv
9 sicj si Oml 10 expoliatione scripsi -em codd. v 28 sunt non Pmt
Quapropter nolite de Iohannis baptismo caliginem facere.
cuius causa et ratio siue ista sit quam exposui siue alia melior
certiorque reddatur, illud tamen manifestum est alium fuisse
baptismum Iohannis, alium Christi, et illum Iohannis baptismum
appellatum, quod et istorum quos commemorasti responsio
declarat et sermo ipsius domini ubi ait Iudaeis: baptismus
Iohannis de caelo est an ex hominibus? iste
autem baptismus non dicitur Caeciliani nec Donati nec Augustini
nec Petiliani, sed baptismus Christi. nam si inpudentes
nos putas, quia post nos neminem uolumus baptizari, cum uideamus
post Iohannem fuisse homines baptizatos, qui utique incomparabiliter
maior est nobis, numquid forte Iohannes et
Optatus aequales sunt? ridiculum uidetur et tamen puto quod
non eos aequales, sed maiorem credatis Optatum: post Iohannem
quippe apostolus baptizauit, uos baptizare post Optatum
neminem audetis. an quia Optatus in unitate uestra fuit? iam
hoc quibus praecordiis sustineri possit ignoro, si amicus comitis
cui comes erat deus in unitate dicitur fuisse et amicus sponsi
praeter unitatem. quodsi Iohannes maxime in unitate fuit et
non solum Optato, sed omnibus uobis et omnibus nobis longe
excellentior et maior fuit et tamen post eum Paulus apostolus
baptizauit, quare uos post Optatum non baptizatis? nisi forte
in has angustias uos coartat caecitas uestra, ut dicatis Optatum
dare potuisse spiritum sanctum, Iohannem non potuisse.
quod si non dicitis, ne ab ipsis etiam insanis uestra rideatur
insania, quid responsuri estis, cur post Iohannem baptizandi
fuerint homines, post Optatum autem nemo baptizandus sit,
nisi quia illi baptismo Iohannis fuerant baptizati, quicumque
autem Christi baptismo baptizantur, siue per Paulum baptizentur
siue per Optatum, nihil distare inter istorum et illorum
baptismum, cum tantum distet inter Paulum et Optatum?
amicua] Optatus comitis] Gildonis 18 cf. ad
p. 66, 22 0 11 homines om. PQ 18 fuisse dicitur v 20 omnibus
nobis et omnibus uobis v 21 maor O 24 pr. posuisse Oml
30 distare] distat v
Iam uero quod eleganter uobis dicere uidemini: si male
hoc facimus, quare nos quaeritis?, nonne aliquando recordamini
Si uos tenere catholicam
dicitis, catholicos illud est quod Graece dicitur unicum siue
totum. ecce in toto non estis, quia in parte cessistis.
Augustinus respondit: Et ego quidem Graecae linguae
perparum assecutus sum et prope nihil; non tamen impudenter
dico me nosse
\'secundum totum\', unde catholica nomen accepit dicente ipso
domino: non est uestrum scire tempora quae pater
posuit in sua potestate, sed accipietis uirtutem
spiritus sancti superuenientem in uos, et eritis
mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et
Samariam et usque in totam terram. ecce unde catholica
uocatur. sed ita clausis oculis offenditis in montem, qui
ex paruo lapide secundum prophetiam Danielis creuit et impleuit
uniuersam terram, ut nobis dicatis quod in parte cesserimus
et in toto non simus, quorum communio uniuerso
orbe diffunditur. sed quemadmodum, si mihi diceres quod ego
sim Petilianus, non inuenirem quemadmodum te refellerem, nisi
ut aut iocantem riderem aut insanientem dolerem, hoc mihi
nunc faciendum esse uideo; sed quia iocari te non credo, uides
quid restet.
Sed non est pars tanebrarum
cum luce nec pars amaritudinis cum melle; non est
pars uitae cum morte, non est pars innocentiae cum reatu,
non est pars aquae cum sanguine nec amurcae pars cum
oleo, licet sit faeculenta cognatio, sed cuncta reproba defluent.
ipsa est sentina uitiorum dicente Iohanne: ex nobis exie-
Augustinus respondit: Haec uerba iactare et nihil probare
quid est nisi delirare? attendis zizania per mundum et
triticum non adtendis, cum per totum utraque iussa sint crescere.
attendis semen maligni quod in tempore messis separabitur,
et non attendis semen Abrahae in quo benedicuntur
omnes gentes. quasi uero uos iam sitis massa purgata et mel
sincerum et eliquatum oleum et aurum purum uel ipsa species
dealbati parietis. ut enim de uitiis ceteris taceam, numquid
ebriosi partem faciunt sobriorum aut deputantur auari in parte
sapientium? si mansueti homines lucis uocabulum tenent, furor
circumcellionum ubi nisi in tenebris deputabitur? cur ergo per
tales baptismus datus apud uos ualet et per quoslibet in orbe
terrarum idem Christi baptismus non ualet? cernis nempe ad
illud uos esse ab orbis terrarum communione separatos, ut
non quidem sitis omnes ebriosi nec omnes auari nec omnes
uiolenti, sed omnes haeretici ac per hoc omnes impii et omnes
sacrilegi.
Quod autem uniuersum orbem terrarum christiana societate
gaudentem Macari partem uocatis, quis hoc sano cerebro
diceret? sed quia uos de parte Donati esse dicimus, quaeritis
Macari] cf. Ps. c. part. Don. u. 144 sqq. 157 sqq.
9 Prou. 2, 22 12 cf. Mattb. 13. 24—30. 36. 43 15 cf. Gen. 22, 18 0 6 macarii Om2 macharii PQ (pastim per ch) esse
nostra 8. I. m2 0 7 similitudine scripsi similitudinem codd. v, cf. p. 70,
24 maculant codd. 12 delerare 0 14 in om. v 16 uos modo iam P
22 orbem codd. 29 macarii Om2
nominatis nescio quem, si forte in Africa cognitum, in
aliis autem orbis partibus ignotum. quapropter ecce respondet
uobis uniuersum semen Abrahae ab uniuersa terra: \'Macarium
istum, de cuius parte nos dicitis, omnino non nouimus\'. respondete
uicissim non uos nosse Donatum. sed et si partem Optati
uos esse dicamus, quis uestrum potest dicere nescire se Optatum
nisi forte facie, sicut nec Donatum? sed gaudetis uidelicet
de nomine Donati; numquid et de nomine Optati? quid ergo
uobis prodest Donatus, cum uos omnes coinquinarit Optatus?
quid uobis prodest sobrietas Donati, cum circumcellionum
ebriositate polluamini? quid uobis prodest secundum uestram
opinionem innocentia Donati, cum Optati rapacitate maculemini?
hic enim est error uester, ut amplius putetis ualere
iniquitatem hominis ad alium contaminandum quam iustitiam
hominis ad alium purificandum. itaque si duo pariter diuina
sacramenta communicent, unus iustus alius iniquus, sed ita
ut nec iste illius iniquitatem nec ille huius imitetur iustitiam,
non dicitis ex hoc fieri ambos iustos sed ambos iniquos, ita
ut et illud sanctum quod pariter sumunt inmundum fiat et
amittat propriam sanctitatem. ubi sibi inuenit tales aduocatos
iniquitas, quibus delirantibus ita uictrix putetur? ut quid ergo
uobis plauditis de nomine Donati in tantae peruersitatis errore,
ubi non Petilianus esse meretur quod Donatus, sed ipse
Donatus esse cogitur quod Optatus? dicat autem domus Israhel:
pars mea dominus, dicat semen Abrahae in omnibus gentibus:
dominus pars hereditatis meae. nouit enim quomodo
dicat (Caiphas) in euangelio gloriae beati dei. nam et
uos per sacramentum quod in uobis est, sicut Caiphas domini
persecutor, nescientes prophetatis. quod enim Graece [om. PQ 3 ignoratum PQ 6 parte 0 fort. (de) parte 10 cumquinarit
Oml 12 ebrietate Qv 20 pr. et om. P 23 tanto v 25 israel
codd. v 26 domine 0 27 domine codd. 28 Caiphas addidi, cf. Ioh. I. c.
et p. 58, 26 sqq. 29 cayphas
Paulus quoque apostolus clamat:
nolite uigum ducere cum infidelibus; quae enim participatio
iustitiae cum iniquitate, aut quae societas
luminis cum tenebris? quae autem conuentio Christi
ad Belial, aut quae pars fideli cum infidele?
Augustinus respondit: Uerba apostoli agnosco, sed quid
te adiuuent omnino non uideo. quis enim nostrum dicit esse
participationem iustitiae cum iniquitate, etiamsi iustus et iniquus,
sicut ludas et Petrus, pariter sacramenta communicent?
ex una quippe re sancta ludas sibi sumebat iudicium, Petrus
salutem, sicut tu, si dissimilis eras, cum Optato sacramentum
sumebas et raptor sicut ille non eras. an rapina iniquitas non
21 II Cor. 6, 14-15 - om. PQ 8 hoc est esse Pml 13 periisse v 24 fidelis PQ
infideli PQlJ
iustitiae tuae cum illius iniquitate, quando ad unum accedebatis
altare?
Et iterum docuit ne schismata
nascerentur: dico autem uobis, quia unusquisque uestrum
dicit: ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo,
ego uero Cephae, ego autem Christi. numquid diuisus
est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro
nobis, aut in nomine Pauli baptixati estis?
Augustinus respondit: Mementote qui haec legitis: Petilianus
ex apostolo ista commemorat. quando enim crederetis
sic eum pro nobis contra se dicere?
Si rudibus, si iustis Paulus
haec dixit. ego nobis iniustis haec dico: numquid diuisus est
Christus, ut nos ab ecclesia scinderetis?
Augustinus respondit: Uereor ne quisquam in hoc
opere meo scriptorem arbitretur errasse et illic fecisse \'Petilianus
dixit\', ubi debuit facere \'Augustinus respondit\'. sed
uideo quid egeris: quasi praeoccupare uoluisti, ne nos ista
diceremus. sed quid fecisti nisi ut bis dicantur? si ergo sic
te delectat audire quae sunt aduersus uos ut ea dicantur, audi
illa, peto, a me, Petiliane: numquid diuisus est Christus, ut
uos ab ecclesia scinderetis?
Numquid pro nobis laqueo suo
ludas traditor mortuus est aut eius uos moribus tinguitis,
cuius facta sectantes raptis thesauris ecclesiae nos Christi
heredes potestatibus saeculi uenumdatis?
Augustinus respondit: Non pro nobis Iudas, sed Christus
mortuus est, cui dicit ecclesia toto orbe diffusa: respondeam
exprobrantibus mihi uerbum, quoniam in
uerba tua speraui. cum ergo audiam uerba domini
P 19 ita 0 25 tingitia v
27 uenandatiB Q 31 super speraui Pml
Iudaeam et Samariam et usque in totam terram et
per prophetam: in omnem terram exiit sonus eorum
et in fines orbis terrae uerba eorum, malorum commixtio
corporalis me nulla perturbat, si noui dicere: suscipe
seruum tuum in bono, non calumnientur mihi superbi.
non ergo curo uanum calumniatorem, quia idoneum
teneo promissorem. si autem de rebus uel locis ecclesiasticis
quos tenebatis et non tenetis querimini, possunt et Iudaei se
iustos dicere et iniquitatem nobis obicere, quia locum in quo
impie regnauerunt modo christiani possident. quid ergo indignum,
si ea quae tenebant haeretici secundum parem domini
uoluntatem catholici tenent? ad omnes enim similes, id est
ad omnes impios et iniquos illa uox domini ualet: auferetur
a uobis regnum dei et dabitur genti facienti iustitiam.
an frustra scriptum est: labores impiorum iusti
edent? quapropter magis mirari debetis, quod adhuc tenetis
aliquid quam quod aliquid amisistis. sed neque hoc miremini;
paulatim enim cadit paries dealbatus. respicite tamen Maximianistas,
quae loca tenebant et quibus inde agentibus et expugnantibus
pulsi sint. et si haec pati iustitia est et facere
iniquitas, aude loqui, si potes, primo quia uos fecistis, illi
passi sunt, deinde quia secundum regulam iustitiae huius tu
inferior inueniris. illi enim per iudices a catholicis imperatoribus
expulsi sunt de locis antiquis, tu autem nec per ipsorum
imperatorum iussa de basilicis expelleris unitatis. unde,
nisi quia minoris meriti es non solum ceteris collegis tuis
sed etiam istis ipsis, quos certe ut sacrilegos plenarii concilii
uestri ore damnastis?
16 Ps. 104, 44 om.) 0 exiuit v, cf. p. 38, 26 et Ep. c. Don.
8, 21 6 bonmn Pv 7 ydoneum P 9 quos] quas 0 quae v 15 dei
om. P 17 magis s. I. 0 21 sunt Pml 24 aj non a PQ 25 de]
ex v 27 quia nisi quia Otnl
Nos enim, ut scriptum est,
baptismo nostro Christum induimus traditum, uos uestro contagio
Iudam induitis traditorem.
Augustinus respondit: Possem et ego dicere: (uos
uestro contagio Optatum induitis proditorem raptorem oppressorem
separatorem*. sed absit ut cupiditas reddendi maledicti
me in aliquam prouocet falsitatem; nec uos enim illum induitis
nec nos istum. itaque si quisquam ad nos ueniens in nomine
Optati se baptizatum esse respondeat, et baptizabitur in
nomine Christi, et uos quotquot a nobis uenientes baptizastis,
si in nomine Iudae traditoris se baptizatos dixerant, non reprehendimus
quod fecistis. si autem in Christi nomine baptizati
erant, non uidetis quanto errore arbitremini uarietate humanorum
uitiorum diuina sacramenta uariari aut uitae cuiusquam
sordibus pollui?
Sed si istae sunt partes, nihil
nobis praeiudicant nomina eompartis. duae namque uiae
sunt, una angusta qua pergimus, altera est impiis qua peribunt;
et tamen longe discernitur uocabuli aequalitas, ne uia
iustitiae consortio nominis maculetur.
Augustinus respondit: Timuisti comparatam multitudini
uestrae multitudinem orbis terrarum et ad paucitatis laudem
per angustam uiam gradientis te conferre uoluisti. utinam
non ad eius laudem, sed ad ipsam uiam te contulisses! profecto
perspiceres eandem paucitatem in ecclesia esse omnium
gentium, sed paucos dici iustos in comparatione multorum
iniquorum, sicut in comparatione paleae possunt pauca grana
dici uberrimae segetis, quae tamen per se ipsa in massam
redacta implent horreum. nam sicut in tribulationibus amissorum
locorum, sic etiam in paucitate, si in his putas esse
iustitiam, te ipsi Maximianistae superabunt.
22 cf. Mattb, 7, 14 scripri mei non 0 me ad PQx induiti 0 8 quisque
Omlv 17 compartis] cum paucis PQ 23 gradientis scripsi gradientem
codd, v
Primo psalmo Dauid beatos
et impios separat, non partes scilicet faciens, sed ab omnibus
impiis separans sanctitatem: beatus uir qui non abiit in
consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit
— ad uiam iustitiae redeat, qui errauerat ut periret —
Augustinus respondit: Quis non in scripturis discernat
haec duo genera hominum? sed uos maledici paleae crimina
etiam frumentis obicitis et, cum sola palea sitis, solum frumentum
uos esse iactatis. prophetae autem ueridici utrumque
hoc genus ante uentilationem, quae in die iudicii futura est,
permixtum esse dicunt per totum mundum, id est per totum
agrum domini. uerumtamen admoneo ut istum primum psalmum
Graece legas: ita non audebis pro crimine obicere orbi terrarum
partem Macarii, quia forte intelleges cuius Macarii sit pars
in omnibus sanctis, qui per omnes gentes benedicuntur in semine
Abrahae. quod enim scriptum est Latine \'beatus uir\', Graece
habet
si malus fuit, nec in hac sorte est nec huic sorti obest; si
0 13 proicit PQrJ 14 execet Pml 15 exsurgent
v 16 concilio Pv 18 in om. 0 27 qui scripsi quae codd. v,
cf. Cresc. IIII 61, 74 28 latine scriptum est
Nostri autem baptismatis
laudes idem psalmographus decantauit: dominus pascit me
et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocauit.
super aquam refectionis educauit me:, animam
meam conuertit. deduxit me super semitas iustitiae
propter nomen suum. nam et si ambulauero in medio
umbrae mortis —
Augustinus respondit: Iste psalmus de his loquitur, qui
bene suscipiunt baptismum et sancto sancte utuntur. non enim
uerba ista etiam ad Simonem magum pertinent, qui tamen
eundem sanctum baptismum accepit; et quia eo sancte uti
noluit, non ideo illum inquinauit aut repetendum talibus docuit.
sed quia Goliae commemorationem fecisti, attende illum de
ipso Golia psalmum et uide, quia in cantico nouo deuictus est
— ibi enim dicitur: deus, canticum nouum cantabo
tibi, in psalterio decem chordarum psallam tibet
uide, utrum ad hoc canticum pertineat qui orbi terrarum
non communicat. alibi enim dicitur: cantate domino canticum
nouum, cantate domino omnis terra. omnis
ergo terra, in cuius unitate non estis, cantat canticum nouum,
0 6 anima Oml 9 persequutor Q 10 domine
om. P 11 me conaolata sunt PQ 12 golia Oml Dauid oleo scripsi
dolio Oml oleo Om2PQv loricatus scripsi loricatas Oml loricata
OmSPQv 20 symonem codd. 21 qui 0 24 depictus v 26 cordarum
Q 28 non om. 0
me et nihil mihi deerit et cetera. non sunt haec uerba
zizaniorum, quamuis usque ad messem in una segete tolerentur;
non sunt uerba paleae, sed tritici, quamuis eadem pluuia
simulque nutriantur, eadem area simulque triturentur, donec
ultimo uentilabro ab inuicem segregentur, quae duo utique
communiter unum habent baptismum, quamuis non sint unum.
sed etsi pars uestra esset ecclesia dei, certe fatereris istum
psalmum non ibi pertinere ad furiosas cateruas circumcellionum.
aut si et ipsi per semitas iustitiae deducuntur, quare negatis
eos comites uestros esse, cum uobis obiciuntur, quamuis plerumque
paucitatem concisionis uestrae non uirga et baculus
dei, sed fustes eorum consolentur, quibus uos et aduersus
leges Romanas tutos esse arbitramini; in quos incurrere quid
est aliud quam ambulare in medio umbrae mortis? sed non
timet mala cum quo dominus est. certe tamen non audebis
dicere etiam istorum furiosorum esse uerba quae in hoc psalmo
cantantur, et tamen habere eos baptismum non solum confitemini,
sed etiam profitemini. non dicunt ergo ista nisi qui
aqua sancta reficiuntur, sicut omnes iusti dei, non qui ea male
utendo subuertuntur, sicut magus ille a Philippo baptizatus,
et tamen ipsa in utrisque una atque sancta est. non dicunt
ista nisi qui ad dexteram pertinebunt, sed tamen eadem pascua
sub uno pastore et oues et hirci pascuntur, donec ut debita
recipiant segregentur. non dicunt ista nisi qui de mensa domini
uitam sumunt sicut Petrus, non iudicium sicut ludas,
et tamen ipsa utrique fuit una, sed non utrique ualuit ad
unum, quia ipsi non erant unum. non dicunt ista nisi qui oleo
sancto etiam in spiritu beatificantur sicut Dauid, non qui in
solo corpore consecrantur sicut Saul, et tamen, cum ambo
unum sumpsissent, non eis impar sacramentum, sed impar
meritum fuit. non dicunt ista nisi qui calicem domini in uitam
PQ 3 tolerantur Oml 5 tribulentur codd. 12 paucitate
0 15 immedio 0 18 eos habere PQ 19 erga 0 24 hyrci P
et bibunt, sicut apostolus ait, et tamen utrisque non
unis calix ille unus est, inebrians ad capessenda caelestia
martyres, non ad funestanda praecipitia circumcelliones. memento
ergo sacramentis dei nihil obesse mores malorum hominum,
quo illa uel omnino non sint uel minus sancta sint,
sed ipsis malis hominibus, ut haec habeant ad testimonium
damnationis, non ad adiutorium sanitatis. saltem quippe ipsa
uerba ultima psalmi huius considerare debuisti et propter eos,
qui baptismo accepto apostatant, intellegere non ab omnibus
qui sanctum baptismum accipiunt posse dici: ut inhabitem
in domo domini in longitudinem dierum, et tamen
siue permanentibus siue lapsis, cum ipsi non sint unum, baptismus
unus est, et cum ipsi non utrique sancti sint, baptismus
in utrisque sanctus est, quia et apostatae, si redeant, non
quasi eum amiserint baptizantur, sed quod in se permanenti
iniuriam fecerint humiliantur.
Ac ne uos sanctos esse dicatis,
primum id assero, quia qui non fuerit innocens non
habet sanctitatem,
Augustinus respondit: Ostende nobis tribunal ubi sedisti,
ut ante te staret orbis terrarum, et quibus oculis non
dico conscientias omnium, sed uel actus inspexisti et discussisti,
ut eum perdidisse innocentiam iudicares. ille qui raptus
est usque in tertium caelum dicit: sed neque ego me
ipsum diiudico, et tu de uniuersa terra qua hereditas Christi
dilatatur audes ferre sententiam? deinde si satis absolutum
tibi uidetur quod dixisti: qui non fuerit innocens non habet
sanctitatem, quaero, si non habebat Saul sacramenti sanctitatem,
Nam si legem perfidi nostis,
sine iniuria ipsius legis hoc dixerim: hanc et diabolus nouit.
namque domino deo in causa lob iusti quasi iustus ita de
lege respondit, sicut scriptum est: dixit dominus diabolo:
respexisti in puerum meum lob, quia non est similis
illi in terra, homo sine malitia, uerus dei cultor,
abstinens se ab omni malo, perseuerans in simplicitate:
tu autem petisti ut omnem rem illius perderes
sine causa. et respondit diabolus et dixit domino:
corium pro corio, et omne quodcumque habuerit homo
pro anima sua dabit. ecce legaliter loquitur qui nititur
contra legem. et iterum dominum Christum sermonibus suis
sic ausus est adtemptare, sicut scriptum est: assumpsit
diabolus Iesum in sanctam ciuitatem, et statuit eum
super pinnam templi, et dixit ei: mitte te deorsum;
Augustinus respondit: Possem quidem quaerere abs
te, in qua lege scripta sint uerba quae diabolus dixit, cum
sanctum uirum Iob apud deum criminaretur, si hoc mihi esset
propositum demonstrare, legem, quam dicis diabolum nosse,
te ipsum non nosse; sed quia non inde inter nos quaestio est,
Pml 16 nititur] nitur Q 18 attentare PQv 23 ait
Iesus om. 0 sed iterum 0
legis peritum, quasi nos dicamus omnes qui uerba legis nouerunt
iustos esse. quid ergo te adiuuet quod de diabolo commemorare
uoluisti, non uideo, nisi forte ut nobis ueniret in
mentem, quomodo ipsum diabolum uos imitemini. sicut enim
ille contra latorem legis proferebat uerba legis, sic et uos
uerbis legis accusatis homines quos ignoratis, ut dei promissis
quae in ipsa lege conscripta sunt resistatis. deinde uellem
mihi diceres, confessores illi uestri quando se ipsos praecipitant,
cui ducunt martyrium, utrum Christo qui talia suggerentem
diabolum reppulit, an potius ipsi diabolo qui talia
Christo facienda suggessit. duae sunt maxime uiles atque usitatae
mortes eorum qui se ipsos interimunt, laqueus et praecipitium.
tu certe dixisti in primis partibus huius epistulae:
laqueo traditor periit, laqueum talibus dereliquit. hoc ad nos
omnino non pertinet; neque enim ueneramur nomine martyrum
eos qui sibi collum ligauerunt. quanto autem nos probabilius
in uos dicimus: \'magister traditoris diabolus praecipitium
Christo suadere uoluit et repulsus est\'! quid ergo dicendi sunt
quibus hoc suasit et auditus est? quid enim nisi inimici Christi,
amici autem diaboli, discipuli seductoris, condiscipuli traditoris?
spontaneas enim mortes ab uno magistro utrique didicerunt,
ille laqueum, isti praecipitium.
Sed ut uestra singula destruamus,
si sacerdotes uos dicitis, sic a domino deo dictum est per
prophetam: ultio domini super falsos sacerdotes,
Augustinus respondit: Quaere potius quid uerum dicas,
non unde maledicas, et quid doceas, non quid obicias.
Si cathedram uobis miseri uindicatis,
ut superius diximus, habetis illam profecto quam
Augustinus respondit: Et haec non uides non aliqua
esse documenta, sed uana conuicia. hoc enim est illud quod
paulo ante dixi: uerba legis dicitis, sed in quos dicatis non
attenditis, sicut diabolus uerba legis dicebat, sed cui diceret
non agnoscebat. ille caput nostrum sursum ascensurum deorsum
uolebat deicere, uos autem corpus eiusdem capitis, quod
per totam terram diffusum est, ad exiguam partem uultis redigere.
certe ipse paulo ante dixisti nos legem nosse et legaliter
loqui, sed in actibus erubescere. dicis quidem ista nihil
probans; sed etsi de aliquibus probares, de his ceteris non
praescriberes. uerumtamen si omnes per totum orbem tales
essent quales uanissime criminaris, cathedra tibi quid fecit
ecclesiae Romanae in qua Petrus sedit et in qua hodie Anastasius
sedet, uel ecclesiae Hierosolymitanae in qua Iacobus
sedit et in qua hodie Iohannes sedet, quibus nos in catholica
unitate conectimur et a quibus uos nefario furore separastis?
quare appellas cathedram pestilentiae cathedram apostolicam?
si propter homines quos putas legem loqui et non facere,
numquid dominus Iesus Christus propter Pharisaeos, de quibus
ait: dicunt enim et non faciunt, cathedrae in qua sedebant
ullam fecit iniuriam? nonne illam cathedram Moysi commendauit
et illos seruato cathedrae honore redarguit? ait enim:
cathedram Moysi sedent. quae dicunt facite, quae
autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non
faciunt. haec si cogitaretis, non propter homines quos infamatis
blasphemaretis cathedram apostolicam cui non communicatis.
sed quid (id) est aliud quam nescire quid dicere
et tamen non posse nisi maledicere?
23, 3 26 Matth. 28, 2-3 8. I. 0 10 terram totam Q diffum (sic) Q 17 ihero-
Bolimitane Q 19 connectimur v 30 id addidi
Si sacrificia uos facere iudicatis,
(de uobis quippe nequissimis deus ipse sic dicit: facinorosus,
inquit, qui sacrificat mihi uitulum quasi canem
occidat, et qui ponit similaginem quasi sanguinem
porcinum fundat —
Augustinus respondit: Nos dicimus tale cuique fieri
sacrificium, qualis accedit ut offerat et qualis accedit ut sumat,
et eos de sacrificiis talium manducare qui ad illa tales accedunt,
quales et illi sunt; itaque si offerat deo malus et accipiat
inde bonus, tale cuique esse qualis quisque fuerit, quia
et illud scriptum est: omnia munda mundis. per hanc
sententiam ueridicam et catholicam etiam uos Optati sacrificio
non estis polluti, si facta eius displicebant uobis. nam utique
panis illius panis luctus erat, sub cuius iniquitatibus Africa
tota lugebat, sed panem luctus omnibus uobis communem
omnium uestrum malum schismatis facit. nam secundum concilii
uestri sententiam Felicianus Mustitanus humanum sanguinem
fudit. dixistis enim, cum eos damnaretis: ueloces pedes
eorum ad effundendum sanguinem. uide ergo
quale sacrificium offerat quem sacerdotem habetis, cum eum
sacrilegum damnaueritis, et si hoc uobis nihil obesse arbitramini,
rogo uos, uanitas calumniarum uestrarum quid oberit
orbi terrarum.
Si precem domino facitis aut
funditis orationem, nihil uobis penitus prodest. uestras enim
debiles preces cruenta uestra conscientia uacuat, quia dominus
deus puram magis conscientiam quam preces exaudit
domino Christo dicente: non omnis qui dicit mihi <do-
Augustinus respondit: Ista omnia si et nos in uos
dicamus, nonne qui nos audierit insanos potius litigatores
quam christianos disputatores, si ipse sanus est, iudicabit?
non ergo reddimus maledictum pro maledicto. seruum enim
domini non oportet litigare, sed esse mitem ad omnes,
docibilem, in modestia corripientem diuersa sentientes.
si ergo uobis obiciamus eos qui mala apud uos cotidie
perpetrant, inepte litigamus alios ex aliis accusantes; si autem
uos admonemus, ut, sicut illa uobis non uultis obici, sic nobis
non obiciatis aliena, in modestia uos corripimus, sed si aliquando
resipiscatis.
Si uero forte, quod nescio,
daemonia pellitis, nec id uobis proderit, quia nec fidei uestrae
nec meritis cedunt ipsa daemonia, sed in nomine domini Iesu
Christi pelluntur.
Augustinus respondit: Gratias deo, quia tandem confessus
es posse ualere inuocatum nomen Christi ad aliorum salutem,
etiamsi a peccatoribus inuocetur. hinc ergo intellege,
cum Christi nomen inuocatur, non obesse aliorum saluti aliena
peccata. nos autem quomodo inuocemus nomen Christi, non
tuo iudicio nobis opus est, sed ipsius qui inuocatur a nobis;
solus enim potest nosse quo corde inuocetur. ex eius tamen
uerbis certi sumus ab omnibus gentibus eum salubriter inuocari
quae benedicuntur in semine Abrahae.
Etsi prorsus uirtutes et mirabilia
faciatis, propter uestram nequitiam nec sic uos dominus nouit
Augustinus respondit: Agnoscimus uerba domini. hinc
et apostolus ait: si fidem habeam ita ut montes transferam,
caritatem autem non habeam, nihil sum. hoc
ergo quaerendum est, quis habeat caritatem; inuenies non essenisi
eos qui diligunt unitatem. nam de exclusione daemonum
et de potentia miraculorum, quoniam plerique talia non faciunt
-et tamen ad regnum dei pertinent, plerique autem faciunt et
non pertinent, nec nostri nec uestri debent gloriari, si qui
forte ista possunt; quandoquidem nec apostolos, qui uere ista
salubriter atque utiliter poterant, uoluit dominus gaudere de
talibus, quando eis ait: nolite in hoc gaudere quod
daemonia uobis subiecta sint, gaudete autem quod
nomina uestra scripta sunt in caelo. quapropter ista
quae ex euangelio posuisti et ego tibi possem dicere, si te
uiderem signorum uirtutes operantem, et tu mihi, si talia me
facientem uideres. non ergo nobis dicamus quae possunt et
ex alia parte dici, et remotis ambagibus, quoniam ubi sit
ecclesia Christi quaerimus, ipsum qui eam suo sanguine redemit
audiamus dicentem: eritis mihi testes in Hierusalem
et in totam Iudaeam et Samariam et usque in
totam terram. huic ecclesiae, quae per totam terram diffunditur,
quisquis non communicat cui non communicet uides, si
cuius ista uerba sint audis. quid est autem dementius quam
sacramentis domini communicare et uerbis domini non communicare?
hi utique dicturi sunt: in nomine tuo
30 Uattb. 7, 22 (cf. Nestlei adnot) Oml 8 hoc] hic v 15 potrant Oml gadere Oml
19 quae om. Pmi 20 operantes ut uid. Pml 21 et om. Q 22 et
om. P 24 ihertm Q
eius et sanguinem in sacramento manducant et bibunt et membra
eius toto orbe diffusa in euangelio non agnoscunt et ideo
in eis in iudicio non computantur.
Quod etsi, ut ipsi putatis, domini
legem pure sequimini, de ipsa lege sanctissima lega-\'
liter disputemus. dicit apostolus Paulus: bona est lex, si
quis ea legitime utatur. lex ergo quid dicit? non occides.
quod semel fecit Cain parricida; uos fratres saepius occidistis.!
Augustinus respondit: Similes uobis esse nolumus.
nam non desunt quae dicantur, sicut et tu ista dicis, et quae
sciantur, nam tu ista nescis, et quae ostendantur, nam tu ista
non ostendis.
Dictum est: non moechaberis
unusquisque uestrum si carnaliter castus sit, spiritaliter
moechus est, quia adulterat sanctitatem.
Augustinus respondit: Possunt haec in quosdam ueraciter
dici et nostros et uestros, qui si utrisque nostrum displicent
nec nostri nec uestri sunt. sed tu, quod in quosdam
dicis et nec in ipsis probas, pro eo uis accipi acsi probaueris
non in aliquibus qui degenerant a semine Abrahae, sed in.
omnibus gentibus quae benedicuntur in semine Abrahae.
Dictum est: falsum testimonium
non reddes. cum regibus saeculi nos uestra tenere
mentimini, nonne falsa conflatis?
Augustinus respondit: Si non sunt nostra quae tenetis,
nec illa erant uestra quae a Maximianistis recepistis. quodsi
propterea illa uestra erant, quia illi sacrilegum schisma fecerunt
non communicando parti Donati, attende quae loca teneatis
et cuius hereditati non communicetis, et cogitate non
22 cf. Gen. 22, 18 23 Ex. 20, 16 Qml 8 ea om. 0 9 caim P 12 ista ta nescis v
14 mecaberis 0 18 utrique Oml 26 nostra sunt PQ 28 uestra
erant illa Qml fecerunt] fuerunt 0 v
illo dictum est: dominabitur a mari usque ad mare et
a flumine usque ad terminos orbis terrae. quo utique
flumine, nisi ubi baptizatus est et ubi super eum columba
descendit magnum caritatis et unitatis indicium? uos autem
huic unitati non communicatis et adhuc loca unitatis tenetis
et inuidiam nobis de regibus saeculi facitis, cum per iussa
proconsulum de locis partis Donati schismaticos uestros expuleritis.
non sunt haec uerba per inane uolantia: homines
uiuunt, ciuitates testantur, gesta proconsularia et municipalia
recitantur. sileat aliquando uox calumniosa obiciens reges saeculi
uniuersae terrae, per quorum proconsules non potuit parcere
concisa concisae. cum ergo dicimus quod nostra teneatis,
non ostendimur falsum testimonium dicere, nisi nos ostendatis
in ecclesia Christi non esse, quod quidem dicere non cessatis,
sed ostendere numquam ualebitis; immo uero cum hoc dicitis
non iam nobis, sed ipsi Christo falsi testimonii crimen obicitis.
nos quippe in ecclesia sumus quae ipsius testimonio praenuntiata
est et ubi suis testibus attestatus est dicens: eritis
mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et
Samariam et usque in totam terram. uos autem falsos
testes non solum hinc ostendimus, quia huic ueritati resistitis,
sed etiam in ipso iudicio quo cum Maximiani schismate conflixistis.
si enim secundum le,;;em Christi agebatis, quanto congruentius
secundum eam constituunt aliquid christiani imperatores,
si possunt secundum eam iudicare pagani proconsules!
si autem in adiutorium etiam terreni imperii leges assumendas
putastis, non reprehendimus. fecit hoc Paulus, cum aduersus
iniuriosos ciuem Romanum se esse testatus est. sed quaero
quibus terrenis legibus sit statutum, ut Maximianistae locis
pellantur. nullas omnino repperies. sed uidelicet legibus quae
v 5 inditium ex initium ut uid. P 14 ostendimus O
20 iherim Q 22 hinc om. PQ 25 aliqui Ov 26 secundum om. 0
31 reperies v
latae sunt illos expellere uoluistis, aduersus infirmos tamquam
potentiores praeualuistis. unde illi, quia nihil potuerunt, innocentes
se dicunt tamquam sub leone lupus. tamen legibus
aduersus uos latis profecto aduersus alios nisi per falsum testi-monium
non uteremini. si enim ueraces sunt illae leges, cedite
etiam uos locis quos tenetis; si autem fallaces sunt, cur per\'
eas alios exclusistis? quid quod et ueraces sunt et uos per
illas alios nisi fallaciter non possetis expellere? ut enim eis
seruirent iudices, haereticos expellere uoluerunt, unde uos
priores expellere debuerunt; sed uos catholicos esse dixistis,
ut uobis parcerent leges per quas alios premebatis. uideris
quid uobis apud uos ipsos uideamini: illis tamen legibus non
estis catholici. cur ergo aut eas ueraces falso testimonio
fefellistis aut eas fallaces ad opprimendos alios usurpastis?
Dictum est: non concupisces
rem proximi tui. uos nostra diripit-is, ut pro uestris
habeatis.
Augustinus respondit: Et quaecumque unitas possidebat
non nisi nostra sunt, qui non secundum calumnias
hominum, sed secundum uerba Christi, in quo benedicuntur
omnes gentes uniuersae terrae, in unitate consistimus nec
propter malos, quos a frumentis dominicis ante iudicii uentilationem
separare non possumus, nos a societate tritici
segregamus, et si qua iam concisi possidere coepistis, quia
uobis ablata nobis dominus dedit, non ideo concupiscimus
aliena, quia illius imperio cuius sunt omnia facta sunt nostra
et iuste nostra sunt; uos enim his utebamini ad praecisionem,
nos ad unitatem. alioquin et primo populo dei possent illi
obicere alienae rei concupiscentiam, qui diuina potestate ab
eorum facie, quia ea terra male utebantur, expulsi sunt, et
ipsi Iudaei, a quibus ablatum est regnum secundum uerba
om. Oml 25 separamus v 28 is Oml
alienae rei concupiscentiam, quia ecclesia Christi possidet ubi
persecutores Christi regnabant. et post omnia cum uobis ipsis
dictum fuerit: \'res alienas concupiscitis, quia Maximianistas
de basilicis eiecistis\', quid respondeatis non inuenitis.
Qua igitur lege uos christianos
ostenditis, cum legi contraria faciatis?
Augustinus respondit: Litigare uis, non disputare.
Dicit autem dominus Christus:
qui fecerit et sic docuerit, maximus uocabitur in
regno caelorum. sic autem uos miseros damnat: qui resoluerit
unum ex his mandatis, minimus uocabitur in
regno caelorum.
Augustinus respondit: Ubi forte aliter dicis testimonia
scripturarum quam sese habent et ad rem quae inter nos agitur
non pertinet, non nimis curo; ubi autem impediunt quod
tractamus, nisi ueraciter proferantur, non te arbitror succensere
debere, si quemadmodum scriptum sit te commemoro.
ecce hoc quod modo posuisti non ita scriptum est, sed ita
potius: qui soluerit unum de mandatis istis minimis
et docuerit sic, minimus uocabitur in regno caelorum;
qui autem fecerit et sic docuerit, magnus
uocabitur in regno caelorum. et continuo secutus ait:
dico enim uobis, quia nisi abundauerit iustitia
uestrasuper scribarum etPharisaeorum, non intrabitis
in regnum caelorum. alibi enim Pharisaeos ostendit
et arguit. quoniam dicunt et non faciunt. hos ergo et hic
significauit, cum diceret: qui soluerit et sic docuerit,
id est docuerit uerbis quod soluerit factis; super quos abundare
praecepit iustitiam nostram, ut faciamus et sic doceamus.
et tamen nec propter illos Pharisaeos, quibus nos non per
P 16 pr. non om. 0 22 qui autem-caelorom om. PQ
24 habnndanerit 0 29 quod] quos Oml habundare 0 30 prae-
cipit PQ
deseri cathedram Moysi, in qua utique figurabat suam.
dicens quippe illos cathedram Moysi sedentes dicere et non
facere monet tamen populos facere quae dicunt et non facere
quae faciunt, ne cathedrae sanctitas deseratur et propter pastores
malos gregis unitas diuidatur.
Et iterum: omne peccatum
quod peccauerit homo extra corpus est; qui autem
peccauerit in spiritu sancto, non ei remittetur nec
in hoc saeculo nec in futuro.
Augustinus respondit: Et hoc non ita scriptum est et
uide quantum te fefellerit. apostolus ad Corinthios scribens
ait: omne peccatum quodcumque fecerit homo extra
corpus est; qui autem fornicatur in corpus suum
peccat. hoc autem aliud est et aliud illud quod dominus in
euangelio dixit: omne peccatum et blasphemia dimittetur
hominibus; qui autem peccauerit in spiritum
sanctum, non remittetur ei nec in hoc saeculo nec
in futuro. tu autem coepisti ex apostolo sententiam et eam
tamquam una sit ex euangelio terminasti; quod te non credo
fraude sed errore fecisse. neutra enim ad rem pertinet et cur
haec dixeris, quoquo modo dixeris, omnino non uideo. nisi
forte quia, cum superius dixisses damnatos esse a domino
qui resoluerint unum ex mandatis, considerasti quam multos
habeatis non unum sed multa mandata soluentes, et ne tibi
obiceretur, uoluisti per transitum subinducere differentiam
peccatorum, aliud esse soluere aliquod mandatum unde uenia
facilis possit accipi, aliud autem peccare in spiritum sanctum,
quod non remittetur neque in hoc saeculo neque in futuro.
timens itaque contagia peccatorum hoc tacere noluisti et rursus
timens profunditatem quaestionis excedentem uires tuas
Cor. 6, 18 16 Matth, 12, 81-32 23 p. 95, 11 v 21 pertinent Pml 22 et quoquo Ov 29 remit-
tatur PQ
solent perturbatione aliqua festinantes peruerse se
uestire aut calciare, nolueris attendere uel quid ad quod pertineat
uel ubi et quemadmodum scriptum sit. quale sit autem
illud peccatum quod non dimittetur nec in hoc saeculo nec
in futuro, usque adeo nescitis, ut, cum in ipso nos esse credatis,
remissionem tamen eius per uestrum nobis baptismum
promittatis. quod unde fieri potest, si tale peccatum est ut
non dimittatur neque in hoc saeculo neque in futuro?
Diuina uero mandata quibus
reb-usimplf!tis? dicit dominus Christus: beati pauperes
spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. uos
persequendi malitia furoris diuitias exhalatis,
Augustinus respondit: Dicite ista potius eircumcellionibus
uestris.
Beati mansueti, quoniam
ipsi possidebunt terram. uos igitur non mansueti terram
et caelum pariter perdidistis.
Augustinus respondit: Iterum atque iterum audite
dominum dicentem: eritis mihi testes in Hierusalem et
in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam
terram. cur non ergo illi perdiderunt terram et caelum, qui,
ut non communicent uniuersae terrae, contemnunt uerba sedentis
in caelo? nam de uestra mansuetudine non tuae uoces, sed
circumcellionum fustes interrogentur. dicturus es: \'quid ad
nos pertinet?\' quasi nos ista dicamus, nisi ut hoc respondeatis.
ideo enim ad uos pertinet schisma uestrum, quia pertinere
ad uos peccatum non uultis alienum, nec tamen ob aliud uos
a nobis separastis, nisi dum nobis obicitis crimen alienum.
Po caltiare Q 4 quem modum Oml sit scriptum Qml
5 neque—neque v 11 impletis rebus Pml 13 exalatis Oml 14 potius
om. P cercicelionibus Oml circuncellionibus Q, item lin, 25 per n
17 immansueti PQv 20 iherfm Q 24 mansutudine 0 25 cercicellionum
Oml
Beati qui lugent, quoniam
ipsi consolabuntur. uos, nostri carnifices, lugentes facitis,
non lugetis.
Augustinus respondit: Considerate paululum quam
multis et quantum luctum dederint (deo laudes* armatorum
uestrorum. dicite iterum: \'quid ad nos?\' et ego iterum dicam:
<et tu quod dicis quid ad nos, quid ad orbem terrarum, quid
ad eos qui laudant nomen domini a solis ortu usque ad occasum,
quid ad omnem terram quae cantat canticum nouum,
quid ad semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes?\'
ergo ideo ad uos pertinet sacrilegium schismatis, quia non ad
uos pertinent facta mala uestrorum, et hinc intellegitis nec ad
orbem terrarum pertinere, etiamsi ea probaretis, facta eorum
propter quos inde uos separastis.
Beati qui esuriunt et sitiunt
iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur, uobis
haec iustitia est, ut nostrum sanguinem sitiatis.
Augustinus respondit: Quid tibi dicam, tu homo, nisi
quia calumniosus es? esurit quidem uos et sitit unitas Christi,
quae utinam uos absorbeat! haeretici non eritis.
Beati misericordes, quoniam
ipsi misericordiam consequentur. uos quando
misericordes appellem, cum poenas iustis ingeritis? an communionem
nequissimam, dum animas inquin(l.tls?
Augustinus respondit: Nec uos iustos probatis nec
nos poenas ingerere uel iniustis, et tamen, sicut est plerumque
crudelis fallax adulatio, sic semper misericors iusta correptio.
nam inde est illud quod non intellegitis: emendabit me
iustus in misericordia et arguet me. hoc enim cum
de asperitate misericordis correptionis dixisset, continuo subiunxit
de lenitate perniciosae adulationis et ait: oleum autem
deo laudes] cf. cap. 84, 186 extr. 8 cf. Ps.
112, 3 9 cf. Ps. 95. 1 10 cf. Gen. 22, 18 15 Matth. 5, 6 21 Matth.
5, 7 28. 31 Ps. 140, 5 P 19 quidam Pml 23 nn-r P 28 inde scripsi
unde codd. v
attende quo uoceris et unde reuoceris. nam unde nosti, quo
in te animo sit quem saeuum putas? sed quolibet sit, unusquisque
sarcinam suam portat et apud nos et apud uos. sed
sarcinam schismatis quam omnes portatis abicite, ut sarcinas
uestras bonas in unitate portetis et eos qui malas portant, si
possitis, misericorditer emendetis, si non possitis, pacifice toleretis.
Beati qui puro sunt corde,
quoniam ipsi deum uidebunt, quando deum uidebitis,
qui immunda malitia cordis geritis caecitatem?
Augustinus respondit: Quare hoc dicis? an forte nos
ignorata quae homines dicunt obicimus omnibus gentibus et
manifesta intellegere nolumus quae deus praedixit de omnibus
gentibus? haec est magna caecitas cordis et, si nec ipsam in
uobis agnoscitis, haec est maior caecitas cordis.
Petilianus dixit: Beati pacifici, quoniam ipsi
filii dei uocabuntur. uos pacem scelere fingitis et bello
quaeritis unitatem.
Augustinus respondit: Non pacem scelere fingimus, sed
pacem ex euangelio praedicamus, cum quo si pacem habueritis,
et nobiscum habebitis. dominus resurgens et se non
solum intuendum oculis, sed etiam contrectandum manibus
discipulorum praebens inde coepit: pax uobiscum, inquit.
et quomodo esset tenenda pax ipsa, sequentibus uerbis aperuit.
ibi enim aperuit eis sensum, ut intellegerent scripturas,
etdixiteis: quoniam sic scriptum est et sic oportebatChristum
pati et resurgere tertiadie, etpraedicari
in nomine eius paenitentiam et remissionem
peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab
26 Luc. 24, 45—47 Chn2PQ 4 suam om. O 17 quoniam] quia Or; ipsi
om. PQ, ef. p. 100, 25 23 contectandum (sic) manibus discipnlorum
manibus P 26 apperuit 0 29 penitenitentiam Q
dissentietis. nam si bello quaerimus unitatem, non potuit laudari
praeclarius bellum nostrum, quandoquidem scriptum est:
diliges proximum tuum tamquam te ipsum et iterum
scriptum est: nemo umquam carnem suam odio habet,
et tamen caro concupiscit aduersus spil\'itumet spiritus
aduersus carnem. quodsi nemo carnem suam odio habet
et tamen aduersus carnem suam concupiscit, ecce bello unitas
quaeritur, ut corpus castigatum seruituti subiciatur. quod autem
spiritus facit aduersus carnem non odio, sed dilectione belligerans,
hoc spiritales faciunt aduersus carnales, ut, quod agunt erga se,
agant et erga illos, quia diligunt proximos tamquam se ipsos.
sed bellum spiritalium est illa in caritate correptio, gladius
eorum sermo dei est. ad tale bellum tuba apostolica concitantur
cum magno impetu personante: praedica uerbum,
insta oportune importune, argue, hortare, increpa,
in omni longanimitate et doctrina. ecce non agimus
ferro sed uerbo, uos autem nec respondetis uera et accusatis
falsa, non corrigitis uestra, obicitis aliena. dicit Christus uerum
testimonium de orbe terrarum, dicitis uos aduersus Christum
falsum testimonium contra orbem terrarum. nos autem si uobis
potius quam Christo crederemus, pacifici essemus: quia Christo
potius quam uobis credimus, pacem scelere fingimus. et
haec cum dicatis atque faciatis, audetis insuper commemorare:
beati pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur.
Cum dicat apostolus Paulus:
obsecro uos, fratres, ego uinctus in domino ut digne
ambuletis uocatione qua uocati estis, cum omni humilitate
et mansuetudine, cum patientia, sustinentes
Augustinus respondit: Haec si non tantum diceretis
sed et audiretis, etiam cognita mala propter pacem sustine
retis, non propter dissensionem incognita fingeretis, uel quia
postea didicistis propter unitatem Donati sustinere mala notissima
et famosissima Optati. quae ista dementia est? tolerantur
cogniti, ne concisio iterum concidatur, et infamantur incogniti,
ne in ipsa integritate maneatur.
Uobis dicit propheta: pax pax,
et ubi est pax?
Augustinus respondit: Tu nobis hoc dicis, non propheta;
tibi ergo respondemus. si quaeris ubi sit pax, aperi oculos et
uide de quo dictum sit: auferens bella usque ad fines
terrae. si quaeris ubi sit pax, aperi oculos ad illam ciuitatem
quae non potest abscondi super montem constituta, aperi
oculos et ad ipsum montem et eum tibi Danihel demonstret
ex paruo lapide crescentem et implentem uniuersam terram.
tibi autem cum dicit propheta: pax pax, et ubi est pax,
quid demonstrabis? an partem Donati, ignotam innumerabilibus
gentibus quibus notus est Christus? non est ipsa quae non
potest abscondi, et unde, nisi quia non est super illum montem
constituta. ipse est enim pax nostra, qui fecit
utraque unum, non Donatus, qui fecit de uno duo.
Beati qui persecutionem
patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est
regnum caelorum. uos beati non estis, sed beatos martyres
facitis, quorum scilicet animabus caeli repleti sunt corporum.
Augustinus respondit: Plane si non dictum esset: beati
qui persecutionem patiuntur propter iustitiam,
sed dictum esset: \'beati qui se ipsos praecipitant\', implerent
caelum martyres uestri. sane de corporibus eorum multos terrarum
flores uidemus, sed sicut solet dici: (flos cinis).
Cum ergo falsando mandata
beati non sitis, uos diuinis sententiis Christus dominus condemnat:
uae autem uobis, scribae et Pharisaei hypocritae,
quia eluditis regnum caelorum ante homines;
uos enim non intratis, et neque introeuntes sinitis.
uae uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quoniam
circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum,
et cum factus fuerit, facitis eum filium gehennae
du plicius quam uos. Úae uobis, scribae et Pharisaei
hypocritae, quia decimatis mentam et anethum
et cyminum, et relinquitis quae grauiora sunt legis,
iudicium et misericordiam et fidem; haec autem oportebat
fieri et illa non omittere, duces caeci, liquantes
Augustinus respondit: Dic mihi utrum aliquid dixeris,
quod in uos uicissim ore maledico et contumelioso similiter
0 10 ypocrite (-te) codd., item infra 11 quia-
13 hypocritae om. PQ clauditis 0m2v 13 quoniam] quia v 14 proselitum
Q, item p. 103, 6 17 quia. (btl) scripsi qui codd. v mentem
Oml mentham v anetum PQ 18 ciminum PQ 20 obmittere 0
22 ypochrite Q 26 ypocrisi 0 ypochrisi Q-
inueniet qui uoluerit haec in uos non per uana conuicia, sed
per uera testimonia posse dici. uerumtamen quia ex occasione
praetermittendum non est, certe antiquus populus dei circumcisionem
pro baptismo habebat. quaero ergo, si quem fecissent
isti in quos tanta dicuntur Pharisaei proselytum, qui si eos imitaretur,
Sicut dictum est, filius gehennae fuisset duplo quam illi,
utrum, si corrigeretur et uellet imitari Simeonem Zachariam
Nathanahelem, iterum ab eis circumcidendus iudicaretur. quod
si ridiculum est dicere, quamuis more atque ore uaniloquo
talibus nos comparetis, quare post nos baptizatis? quodsi uos
tales estis, quanto nos uerius et melius post uos non baptizamus,
sicut nec illi quos nominaui post pessimos Pharisaeos
circumcidi debebant! deinde cum tales sederint cathedram
Moysi cui dominus honorem seruauit, quare uos propter eos,
quos istis siue iuste siue iniuste comparatis, cathedram apostolicam
blasphematis?
Sed nos christianos ista non
terrent. quod enim estis male facturi, a domino Christo habemus
ante mandatum. mitto, inquit, uos sicut oues in
medio luporum. lupinam rabiem uos implestis, qui non
aliter ecclesiis insidias facitis aut paratis, quam lupi ouilibus
inhiantes pernicie semper atque impetu, suffectis sanguine
faucibus, iram anhelantem respirant.-
Augustinus respondit: Uellem in uos dicere istam sen*
tentiam, sed nollem istis uerbis; nimis inepta uel potius insana
sunt. illud autem opus erat, ut certis aliquibus documentis,
non uanissimis maledictis nos lupos esse ostenderetis?,
nos autem oues. nam cum et ego dixero: (nos sumus oues, uos
autem lupi, ideone putas interesse aliquid, quia tu illa uerbis
Pntl 7 filios 0 faisse 0 11 nos post Pm1 18 quos
bis Pml 14 cathedia codd. 19 Christo domino v 21 impletis PQv
22 oniliua Om1 ouibus Q 23 perniciem 0 24 suspirant Pml
30 inpi autem Pml
dominus, quod uelis nolis nosti, ait in euangelio: quae sunt
oues meae uocem meam audiunt, et sequuntur me.
multae sunt de diuersis rebus uoces domini. uerum exempli
gratia, si quispiam dubitaret utrum in corpore idem dominus
resurrexerit, et recitarentur eius uerba dicentis: palpate et
uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet
sicut me uidetis habere, si et his auditis ad credendum
resuscitatum corpus eius nollet adquiescere, non utique inter
oues domini deputaretur, quia uoce eius audita non sequebatur.
sic et nunc, quoniam quaestio est inter nos ubi sit
ecclesia, cum ex ipso euangelii loco, ubi post resurrectionem
suum corpus etiam palpandum dubitantibus praebuit, consequentia
uerba recitamus, ubi futuram ecclesiae latitudinem
demonstrauit dicens: quoniam sic scriptum est et sic
oportebat Christum pati et resurgere tertia die,
et praedicari in nomine eius paenitentiam et re
missionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus
ab Hierusalem, et uos omnibus gentibus ubi
haec completa sunt communicare non uultis, quomodo estis
oues huius pastoris, cuius auditis uocibus non solum non
sequimini, uerum etiam repugnatis? et oues quidem uos non
esse hinc docemus, esse autem lupos audite unde doceamus.
iam enim quia ubi sit ecclesia uerbis ipsius apparet, manifestum
est ubi sit ouile Christi. ab hoc igitur ouili certissimis
uerbis domini demonstrato et expresso quicumque non dico
per falsa, sed quod manifestum est per incerta hominum crimina
oues segregant et ab unitatis atque caritatis uita ereptas
et alienatas necant, nonne ipsi sunt lupi rapaces ? at enim et
ipsi dominum Christum laudant et praedicant. hi sunt ergo de
0 8 bebere Q 9 recitatum Oml 10 uocem eius auditam
Om2PQv, ef. lin. 21 13 etialn] et P disputantibus Q dubitantibus
prebuit. disputantibus P 17 predicare P 22 obsequimini v
25 ergo PQ 29 negant 0
sunt lupi rapaces. ex fructibus eorum cognoscetis
eos. ouina pellis est in Christi laudibus, lupinus fructus in
maledicis dentibus.
0 miseri traditores! impleri
quidem scripturam sic decuit, sed in uobis hoc doleo, quod
partes malitiae uos implere meruistis,
Augustinus respondit: Possem ego magis dicere: (0
miseri traditores\', si mihi placeret, immo si iustitia suaderet
omnibus uobis obicere quorundam facta uestrorum. quod ergo
ad omnes uos pertinet \'o miseri haeretici\', cetera iam uerba
tua ego dixerim. scriptum est enim: oportet et haereses
esse, ut probati manifesti fiant inter uos. impleri
ergo scripturam sic oportuit, sed in uobis hoc doleo, quod
partes malitiae uos implere meruistis.
Nobis autem dominus Christus
contra ue-slra feralia patientiam simplicem innocentiamque
mandauit, quid enim dicit? mandatum nouum do uobis,
ut diligatis inuicem, quomodo dilexi uos, et: in hoc
scient omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem
habueritis in inuicem.
Augustinus respondit: Nisi haec uerba longe a uestris
moribus aliena in sermonis uestri superficiem transferretis,
quomodo uos ouina pelle tegeretis?
Paulus quoque apostolus cum
persecutiones immensas ab omnibus gentibus pateretur, a falsis
fratribus pertulit grauiores, sicut (de) se ipse testatur,
frequenter afflictus periculis ex gentibus, periculis ex genere,
periculis a falsis fratribus, quique iterum dicit: imitatores
Augustinus respondit: Certe isti sunt falsi fratres, de
quibus alio loco idem apostolus ita conqueritur, Timothei
praedicans germanam sinceritatem: neminem, inquit, habeo
unanimem, qui germane de uobis sollicitus sit;
omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi.
utique de his loquebatur, qui tunc quando illam scribebat
epistulam cum illo erant; non enim omnes qui erant ubicumque
christiani sua quaerebant, non quae Iesu Christi. de his
ergo, ut dixi, haec ingemuit, quos eo tempore cum ista scriberet
secum habebat. quos enim alios tangit, cum alibi dicit:
foris pugnae, intus timores, nisi eos quos tanto uehementius
quanto interius metuebat? si ergo uelles imitari Paulum,
intus esses falsorum fratrum tolerator, non foris innocentium
calumniator.
Nam qualis fides in uobis
est quae non habet caritatem, Paulo ipso dicente: si linguis
hominum loquar et angelorum scientiam habeam,
caritatem autem non habeam, ita sunt tamquam aeramentum
tinniens aut cymbalum concrepans. aut si
habuero prophetiam et nouerim omnia sacramenta et
omnem scientiam, et si habuero omnem fidem ita ut
. montes transferam, caritatem autem non habeam,
nihil s-um. et si distribuero omnem substantiam meam
pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, cari.
tatem autem non habeam, nihil mihi prodest?
Augustinus respondit: Hoc est quod paulo ante dixi
pelle te ouina contegi uelle, ut, si fieri potest, prius te ouis
mordentem sentiat quam praesentiat uenientem. nonne ista
73, 164 extr. PQv 21 autem om. Q 24 pr. omen Q 30 te om. 0
31 uenienientem Qml
ueritate conuincere? an ideo arma ista nostra non erunt, quia
uos ea praeoccupare conamini? prorsus haec iacula uiua sunt:
undecumque iactentur, agnoscunt quos perimant. si a nobis
missa fuerint, in uobis haerebunt, si a uobis mittuntur, in uos
retorquentur. his enim nos apostolicis uerbis commendantibus
eminentiam caritatis uobis solemus ostendere, quomodo non
prosit hominibus, quamuis in eis sint uel sacramenta uel fides,
ubi caritas non est, ut, cum ad unitatem catholicam uenitis,
intellegatis quid uobis conferatur et quantum sit quod minus
habebatis — caritas enim christiana nisi in unitate ecclesiae
non potest custodiri — atque ita uideatis sine illa nihil uos
esse, etsi baptismum et fidem teneatis et per illam etiam
montes transferre possitis. quodsi haec et uestra sententia est,
non in nobis detestemur et exsufflemus uel dei sacramenta
quae nouimus uel ipsam fidem, sed teneamus caritatem, sine
qua et cum sacramentis et cum fide nihil sumus. tenemus
autem caritatem, si amplectimur unitatem, amplectimur autem
unitatem, si eam non per uerba nostra in parte confingimus,
sed per uerba Christi in unitate cognoscimus.
Et iterum: caritas magnanima
est et benigna, caritas non aemulatur, non agit
perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit
quae sua sunt —
Augustinus respondit: Quotiens tibi dicturus sum:
haec si non probatis ad neminem pertinent, si autem probatis
ad nos non pertinent, sicut nec ad uos quae uestri cotidie
committunt per scelera furiosorum, per luxurias uinolentorum,
per caecitatem praecipitatorum, per tyrannidem raptorum? quis
non uideat uerum esse quod clamo? sed nunc si esset in te
caritas, congauderet ueritati. quam enim eleganter sub pelle
ouina dicitur: caritas omnia tolerat, omnia sustinet!
ubi autem uentum fuerit ad examen, lupini dentes operiri
non possunt. cum enim caritas te propter id quod dictum est:
sustinentes inuicem in dilectione, studentes seruare
unitatem spiritus in uinculo pacis, etiamsi qua
mala intus nosses, cogeret non eis quidem consentire, sed
tamen ea si prohibere non poteras sustinere, ne propter malos
uentilabro ultimo separandos nunc a bonorum societate pacis
uinculum abrumperes, foras uento leuitatis excussus paleae
crimen obicis tritico et, quae fingis de malis, per contagionem
ualere et in bonis affirmas et, cum dominus dixerit: ager
est hic mundus, messis autem est finis saeculi,
cum de frumentis et zizaniis dixisset: sinite utraque crescere
usque ad messem, tu laboras uerbis tuis, ut frumenta
iam per totum agrum defecisse et ad exiguam particulam
uestram remansisse credantur, dum uis ut habeatur
Christus mendax, tu autem uerax. et loqueris quidem contra
conscientiam tuam. neque enim uere quisquam quoquo modo
intuens euangelium audet in animo suo dicere per tot[as] gentes,
in quibus paene una uoce respondetur (amen) et cantatur
alleluia, non esse christianos. et tamen ne pars Donati, quae
orbi terrarum non communicat, errare uideatur, si quae tibi
angelus de caelo, qui posset intueri uniuersum orbem, diceret
extra communionem uestram nusquam esse innocentes et bonos,
13, 30 27 cf. Tob. 13, 22. P 7 cumgauderet Oml 10 te 8. 1, 0 13 conseutirea
Om1 26 iu anin o suo audet PQ tot scripsi totas codd. v
HO orbem terrarum P dicere Oml
te dixisse antequam cognosceres gloriareris. quomodo est ergo
in te caritas quae non gaudet super iniquitate? sed noli falli:
sunt per agrum, id est per mundum, usque ad finem saeculi
crescentia frumenta dominica. Christus hoc dixit, Christus est
ueritas. sit in te caritas et congaudeat ueritati. contra euangelium
etsi angelus de caelo euangelizauerit, anathema sit.
Postremo quae est ratio
persequendi? uos, miseri, interrogo, si putatis forsitan uos
aliqua legis auctoritate peccare,
Augustinus respondit: Qui peccat, non peccat legis
auctoritate, sed contra legis auctoritatem. quia uero interrogas,
quae sit ratio persequendi, uicissim te interrogo, cuius sit
uox in psalmo dicentis: detrahentem [secreto] proximo
suo occulte, hunc persequebar. quaere itaque persecutionis
uel causam uel modum et noli tanta imperitia generaliter
malorum persecutores reprehendere.
Ego uero e contra respondco
Iesum Christum neminem persecutum, et cum aliquae sectae
apostolis eidem suggerentibus displicerent —
Augustinus respondit: Cur non dicis multa liberius te prolaturum
de tuo, quae in scripturis non inueniuntur? si enim
de scripturis sanctis uelis testimonia proferre, numquid ea quae
non inueneris proferes? uestra autem mendacia quam multa sint
in uestra potestate est. ubi enim scriptum est quod posuisti
uel quando aut domino illud suggestum est aut a domino illud
responsum est? multi in nomine tuo manus imponunt et nobis-
om. PQ 6 cumgaudeat Oml 13 te s. I. 0 14 secreto deleui
15 occulte del. 0m2, om. PQv 18 ego] ecce PQ 19 ihesura Q 23 dimitt..
(ras. 2—3 litt.) 0 25 uerum dicis multo uberius codd. v, emendnui
cum non sunt numquam filio dei quisquam discipulorum
dixit. unde nec illud ab eo responderi potuit: dimittite illos;
si contra uos non sunt, pro uobis sunt. sed est quiddam simile
sanctus uero apostolus paulus
haec dicit: quoquo modo, inquit, Christus annuntietur
.
Augustinus respondit: Contra te loqueris, sed tamen,
quia pro ueritate loqueris, si eam dilexeris, pro te fit quod
loqueris. quaero enim abs te, de quibus hoc dixerit apostolus
Paulus. recolamus hoc paululum, si placet. quidam, inquit,
per inuidiam et contentionem, quidam uero per
bonam uoluntatem Christum annuntiant; quidam
ex caritate, scientes quia in defensionem euangelii
positus sum, quidam uero et per contumaciam
Christum annuntiant, non caste, existimantes tribulationem
suscitari uinculis meis. quid enim,
dumomnimodo, siue occasione siue ueritate, Christua annuntietur? et
in hoc gaudeo; sed et gaudebo.
uidemus istos rem quidem sanctam et castam et ueram non
tamen caste annuntiasse, sed per inuidiam et contentionem,
sine caritate, sine castitate. certe paulo ante laudes caritatis
aduersus nos dicere uidebaris ex apostoli testimonio, quia, ubi
caritas non est, quidquid fuerit nihil prodest: ecce in istis
caritas non est et tamen erat Christi praedicatio, de qua se
gaudere dicit apostolus; neque enim malo illorum gaudet, sed
bono nominis Christi. in ipso quippe caritas erat quae non
gaudet super iniquitate, congaudet autem ueritati. inuidia
porro quae in illis erat diabolicum malum est; hac enim et
cecidit et deiecit. hi ergo tam mali, quos sic arguit apostolus,
in quibus erat tantum bonum de quo gaudet apostolus, ubi
erant, intus an foris? elige quod uolueris. si intus, ecce nouerat
eos Paulus et eum tamen non polluebant. sic uos non
polluerent in unitate orbis terrarum de quibus nescio qua
seu uera dicitis seu falsa confingitis. quare ergo uos separastis,
quare sacrilegio scelerati schismatis peremistis? si autem
foris erant, ecce et in eis qui foris sunt et utique ad uitam
aeternam, quia caritatem non habent et unitatem non tenent,
PQ fit] ait Ov 19 sic dicit Pv 20 charitas
P 21 gaudet om. 0 cumgandet Oml 22 hac] haec P
27 qua Oml quae cet. v 30 jrr. et 8. l. 0
quorum praedicationem apostolus propter ipsam nominis sanctitatem,
quamuis illos detestetur, gaudendo confirmat. recte
ergo ipsi nomini non facimus iniuriam, cum ad nos ueniunt
qui foris erant, sed ipsos corrigimus, illud honoramus. uos
itaque uidete quam nefarie in eis, quorum facta sicut uidetur
arguitis, etiam sacramentum nominis Christi quod in eis sanctum
est exsufflatis. et tu quidem istos quos commemorauit
apostolus, sicut uerba tua indicant, foris ab ecclesia fuisse
arbitraris. ita cum times a catholicis pati persecutionem, de
qua nobis loquendo facis inuidiam, confirmasti in haereticis
Christi nomen. cui rebaptizando facis iniuriam.
Si igitur tanta potentia
fidei non est aliquibus aduersata, qua tu ratione persequeris,
ut cogas homines inquinari?
Augustinus respondit: Nec persequimur uos, nisi quemadmodum
persequitur ueritas falsitatem, nec ad nos pertinet,
si quis uos aliter persecutus est, sicut nec ad uos quidquid
uestri similiter faciunt, nec uos cogimus inquinari, sed suademus
sanari.
Quodsi cogi per legem aliquem
uel ad bona licuisset, uos ipsi, miseri, a nobis ad fidem
purissimam cogi debuistis. sed absit, absit a nostra conscientia,
ut ad nostram fidem aliquem compellamus.
Augustinus respondit: Ad fidem quidem nullus est cogendus
inuitus; sed per seueritatem, immo et per misericordiam dei
tribulationum flagellis solet perfidia castigari. numquid, quia
mores optimi libertate uoluntatis eliguntur, ideo mores pessimi
non legis integritate puniuntur? sed tamen male uiuendi
ultrix disciplina praepostera est, nisi cum praecedens bene uiuendi
doctrina contemnitur. si quae igitur aduersus uos leges
constitutae sunt, non eis bene facere cogimini, sed male
O 10 arbitrares Oml 19 cogimur
Q 23 conscientias Oml 26 et om. Pml 27 tri lationum 0
nisi amauerit, quod est in libera uoluntate; timor autem poenarum,
etsi nondum habet delectationem bonae conscientiae, saltem intra
claustra cogitationis cohercet malam cupiditatem. qui tamen
aduersus (uos) leges constituerunt, quibus uestra comprimatur
audacia? nonne hi, de quibus dicit apostolus quia non sine causa
gladium portant? ministri enim dei sunt, uindices in iram ei qui
male agit. tota igitur quaestio est, utrum uos non male agatis,
quibus tanti schismatis sacrilegium obicit orbis terrarum;
cuius quaestionis discussione neglecta superflua loquimini et,
cum uiuatis ut latrones, mori uos iactatis ut martyres. et
quia uel ipsas leges uel inuidiam formidatis uel ad resistendum
impares estis non dico aduersus tot homines, sed aduersus
tot gentes catholicas, etiam de mansuetudine gloriamini, quod
ad uestram partem neminem cogitis. isto modo et miluus,
cum pullos rapere territus non potuerit, columbum se nominet
ubi enim potuistis et non fecistis? unde ostendistis quam
plura faceretis, si possetis. quando lulianus uobis Christi
inuidens paci basilicas reddidit unitatis, quae strages a uobis
factae sint, quando uobiscum apertis templis suis etiam daemones
exultabant, quis commemorare sufficiat? bello Firmiano
quae a uobis Rogatus Maurus pertulerit, ipsa Mauritania
Caesariensis interrogetur. tempore Gildoniano, quia unus collega
uester familiarissimus amicus eius fuit, uiderint Maximianistae
quae senserint. nam Felicianum ipsum, qui modo
uobiscum est, si ad ius iurandum liceret prouocare, utrum ad
communionem uestram non inuitum Optatus redire compulerit,
mouere labia non auderet, praesertim si eius faciem populus
Mustitanus intueretur, quo teste illa tunc facta sunt. sed isti,
ut dixi, uiderint quae passi fuerint ab eis, cum quibus Rogato
collega] Optatus Thamngadensis PQ elegerit v 5 aduersus uos scripsi, cf. p. 94, 1. 5. 112,
31. 116, 3. 118, 11 aduersas
Dicit enim dominus Christus:
nemo ad me uenit nisi quem pater attraxerit.
cur autem uos non liberum arbitrium unicuique sequi permittitis,
cum ipse dominus deus liberum arbitrium dederit
hominibus, uiam tamen iustitiae ostendens, ne quis forsitan
nescius deperiret? dicit enim: posui ante te bonum et
malum, posui ante te ignem et aquam: quod uolueris
elige. ex quo uos arbitrio, miseri, uobis non aquam, sed
ignem potius delegistis. sed tamen, inquit, bonum elige,
ut uiuas. qui non uis bonum eligere, uiuere te nolle damnasti
.
Augustinus respondit: Si tibi proponam quaestionem,
quomodo deus pater attrahat ad filium homines quos in libero
dimisit arbitrio, fortassis eam difficile soluturus es. quomodo
enim attrahit, si dimittit ut quis quod uoluerit eligat? et
tamen utrumque uerum est, sed intellectu hoc penetrare pauci
ualent. sicut ergo fieri potest ut, quos in libero dimisit arbitrio,
attrahat tamen pater ad filium, sic fieri potest ut ea,
quae legum cohercitionibus admonentur, non auferant liberum
arbitrium. quidquid enim homo durum et molestum patitur,
ammonetur ut cogitet quare patiatur, ut, si pro iustitia se
pati perspexerit, id ipsum bonum eligat pro iustitia talia
sustinere, si autem uiderit iniquitatem esse pro qua patitur,
se infructuosissime laborare atque cruciari considerans mutet
Dent. 30, 19 2 ipsa Oml si] etsi PQ 4 aliquam Oml 9 uenit ad me v
atraierit Oml 12 iustissime 0 13 dixit Qv 16 elegistis v 17 clamasti
PQ 26 cohercionibua Pml 28 admonetur PQ
ipsa iniquitate multo utique grauius et perniciosius nocitura.
et uos, cum aliquid aduersus uos reges constituunt, ammoneri
uos credite, ut cogitetis quare ista patiamini. si propter iustitiam,
re uera illi persecutores uestri sunt, uos autem beati
qui persecutionem passi propter iustitiam possidebitis regnum
caelorum; si autem propter iniquitatem schismatis uestri, quid
illi nisi correctores uestri sunt, uos autem, sicut ceteri diuersorum
scelerum rei qui poenas legibus pendunt, profecto infelices
et in hoc saeculo et in futuro? nemo ergo uobis aufert
liberum arbitrium, sed uos diligenter attendite quid potius
eligatis, utrum correcti uiuere in pace an in malitia perseuerantes
falsi martyrii nomine uera supplicia sustinere. sic uos
autem alloquitur, quasi (indigna pro iustitia patiamini. quasi)
uero aliquid dignum uestra iniquitate patiamini, cum tanta
indigna faciatis et in tanta impunitate regnetis, ita furiosi, ut
per \'dei laudes. amplius quam bucina bellica terreatis, ita
calumniosi, ut etiam spontanea uestrorum praecipitia nostris
persecutionibus imputetis.
Dicit etiam quasi praeceptor benignissimus: qui non
nis bonum eligere, uiuere te nolle damnasti. ita uero, si
Numquid igitur caedem uel
schismaticis deus iussit inferri? qui si omnino praeciperet,
uos deberetis occidi ab aliquibus Scythis ar barbaris, non
tamen a christianis.
Augustinus respondit: Uestri circumcelliones quiescant,
et nolo nos de barbaris terreas. utrum autem schismatici nos
simus an uos, nec ego nec tu, sed Christus interrogetur, ut
indicet ecclesiam suam. lege ergo euangelium, et respondet
tibi: in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam
et usque in totam terram. quisquis igitur in ecclesia
non inuenitur, iam non interrogetur, sed aut correctus
conuertatur aut correptus non conqueratur.
Neque enim dominus deus
humano sanguine aliquando laetatus est, cum occisorem fratris
Cain in uita carnifice uoluerit permanere.
Augustinus respondit: si occisori fratris deus noluit
inferri mortem, sed relinqui carnificem uitam, uide ne forte
hoc sit quod, cum regis cor in manu dei sit, unde multas ad
uos commonendos et corripiendos leges ipse constituit, nulla
Qv 6 ihertm Q 11 elegisse v 14 scitis P 16 cerciceliones
Oml circuncelliones Q 17 nos (del.) scismatici ncs Q 19 respondebit
Q 23 correptus] correctus (mc) Q 25 fratrem Oml
26 carnificem Oml 30 commouendos Pml
uestrum in pertinaci sacrilegi furoris aura persistunt,
Cain parricidae supplicio, uita carnifice, crucientur. legimus
enim multos a famulo dei Moyse misericorditer interfectos.
nam in eo quod pro eorum nefario sacrilegio sic est dominum
deprecatus, ut diceret: domine, si dimittis illis peccatum,
dimitte; sin autem, dele me de libro tuo, ineffabilis
eius caritas et misericordia satis apparet. numquid ergo
subito crudelis effectus est, cum de monte descendens tot
milia iuberet occidi? considerate itaque, ne forte maiore iracundia
dei per tot leges aduersus uos latas a nullo imperatore
iussi fueritis occidi. an illi fratricidae non, uos comparandos
putatis? audite dominum per prophetam dicentem: ab
ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen
meum in nationibus, et in omni loco incensum
admouebitur nomini meo et hostia pura. magnum
nomen meum in nationibus, dicit dominus omnipotens.
huic fraterno sacrificio, super quod respicit deus,
inuidere uos per calumnias uestras ostenditis et, si quando
audieritis a solis ortu usque ad occasum laudari nomen domini,
quod est uiuum sacrificium de quo dictum est: immola
deo sacrificium laudis, ita concidet uultus uester ut
illius homicidae. sed quia uniuersum orbem interimere non
potestis, odio ipso rei tenemini dicente Iohanne: qui odit
fratrem suum homicida est. et utinam innocens frater
in uestrorum potius circumcellionum tela trucidandus quam
in uestram linguam rebaptizandus incurrat!
Monemus uos ergo, si
libenter audiatis, et si non libenter accipitis admonemus, quia
dominus Christus non occidendi formam sed moriendi christi-
Augustinus respondit: Utinam formam eius sequerentur
martyres uestri! non se praecipitarent, quod ille diabolo suggerente
non fecit. uos autem cum maiores nostros etiam defunctos
falso testimonio persequimini, ubi accepistis hanc
formam? quod nos ignotorum criminibus maculare conamini,
cum uestrorum mala facta notissima uobis obesse nolitis, ubi
accepistis hanc formam? sed nimium superbimus, si de nobis
succensemus, cum aduersus ipsum dominum uos falsum testimonium
dicere uideamus, quandoquidem ille ecclesiam suam
per omnes gentes et promisit et exhibuit et uos contradicitis.
hanc uero formam nec ab ipsis Iudaeis persecutoribus accepistis;
illi enim persecuti sunt carnem ambulantis in terra,
uos euangelium sedentis in caelo. quod euangelium mitius
pertulit saeuientium regum flammas quam uestras patitur
linguas; nam illis incendentibus unitas mansit, uobis loquentibus
manere non potuit. qui uerba domini exusta cupiebant
aboleri, non credebant posse lecta contemni. non ergo illi in
euangelio exercerent flammas suas, si eis contra euangelium
promitteretis linguas uestras. in illa persecutione euangelium
Christi ab aliis saeuientibus quaerebatur, ab aliis metuentibus
prodebatur, ab aliis eruentibus incendebatur, ab aliis diligentibus
abscondebatur, nullis contradicentibus oppugnabatur.
sceleratiores uobis persecutionis partes transacta gentium persecutione
seruastis: qui Christi nomen persequebantur Christo
(non) crediderunt, qui propter Christi nomen honorantur Christo
contradicunt.
Ecce uobis plenissimum
documentum, quod christiano non liceat in pernicie aliena
Augustinus respondit: Cur ergo tali uoce non compescitis
arma circumcellionum? an praeter euangelium uos
loqui arbitremini, si dixeritis: (qui fuste usus fuerit, fuste
morietur\'? date ergo ueniam, quia nec illos, a quibus Marculum
praecipitatum esse querimini, potuerint prohibere maiores
nostri. neque enim scriptum est in euangelio: (qui aliquem
praecipitauerit, praecipitio morietur\'. atque utinam, sicut illa
uel falsa uel transacta sunt, sic istorum ligna cessarent! quamquam
fortasse irascimini, quod legionibus uestris etsi non
legibus, saltem uerbis subtrahimus armaturam, quia eas solis
saeuire fustibus dicimus. uetus quippe ista eorum militia fuit,
nunc autem nimium profecerunt. nam inter uinulenta conuiuia
et cum feminis maritos non habentibus liberam comitandi
uagandi iocandi bibendi pernoctandi licentiam non solum
fustes tornare, sed etiam ferrum uibrare et fundas circumagere
didicerunt. sed cur eis non dicam — quo animo dicam et
quo illi accipiant nouerit deus —: (insani, gladius Petri quamuis
adhuc carnali motu animi, tamen pro Christi corpore in
-corpus persecutoris exertus est; uestra uero arma aduersus
Christum diuisa sunt, corpus eius cui ille caput est, id eat
ecclesia eius, per omnes gentes est. ipse hoc dixit et ascendit
in caelum, quo eum furor Iudaeorum sequi non potuit, et
membra eius in corpore quod ascendens commendauit furor
uester oppugnat. pro istis membris aduersus uos saeuiunt et
uobis resistunt, quicumque in catholica paruae adhuc fidei eo
Pnil 4 teca Q 6 non tali uoce v 7 cercicelionum
Oml circicellionum 0m2 16 militis scripti malitia codd. tI, cf. p. 114, 29
17 uinolenta PQv 19 pemoctcndi Oml 25 eius] uero PQv enim coni.
Engdbreckt cui] caius
Ergo, inquam, mortem
pro fide subeundam constituit quam cuiquam pro communione
faciendam. christianitas enim mortibus proficit. ?nam nemo
fidissimus uiueret, si mors a fidelibus timeretur. dicit enim
dominus christus: si granum tritici cadens in terram
non moriatur, solum remanet; si autem moriatur,
multum faciet fructum.
Augustinus respondit: Uellem scire quis primo de parte
Oml 9 hereticorum Pml 10 illi om. P 14 ructantibna
PQ 17 oderunt PQo, cf. p. 3, 15 18 eis] illis eis 0 (illia fort.
e Uulgata) 21 opugnatur 0 24 facienda
Sed uos spinas atque zizania,
non semina spargitis, cum quibus uos in summo iudicio
deceat concremari. non maledicimus;, sed omnis spinosa conscientia
dei sententia sic tenetur.
Augustinus respondit: Saltem commemoratione zizaniorum
simul tibi et triticum ueniret in mentem, quia utraque
per agrum iussa sunt crescere usque ad messem. uos autem
oculum maliuolentiae in zizaniis acriter figitis et contra sententiam
Christi ea sola per orbem terrarum excepta Africa
creuisse contenditis.
Ubi est quod dicit dominus
Christus: si acceperis alapam, praepara et alteram
maxillam? ubi est illud quod sputa in facie passus est, qui
sputo suo sanctissimo caeci oculos patefecit? ubi est quod
dicit apostolus Paulus: si quis uos in faciem caedit? ubi
est quod iterum diciti: in plagis super modum, in m.ortibus
frequenter, in carceribus abundantius? quae
pertulit memorat, non quae fecit. suffecerat fecit christianae
a Iudaeis haec fieri: cur haec miseri perpetratis?
Augustinus respondit: Itane uero uos accepta alapa
praebetis alteram maxill] am P non istam uobis famam furiosa
uestra agmina per totam Africam cum terribili turpitudine
passim uagantia compararunt. utinam uobiscum paciscerentur
homines, ut saltem secundum ueterem legem oculum pro
31 cf. Dent, 19, 21 codd. 13 ueniet 0 15 maleuolentiae v
17 contempditis (sic) 0 23 supra PQv et Uulg.
erigeretis!
Quid autem uolti;s e.\'it cum
regibus saeculi, quos numquam christianitas nisi inuidos
sensit \' quod ut breuiter doceam, Machabacos fratres re.r persecutus
est; rex quoque tres pueros, cum ipse sacrilegus esset,
flammis nescius religiosis (addixit; rex quaesiuit animam pueri
saluatoris; rex iustissimum Danihelem ferinis morsibus, ut
putabat, obiecit, ipsumque dominum Christum iudex nequissimus
regis occidit. inde est quod apostolus clamat; sapientiam
loquimur inter perfectos, sapientiam non huius
saeculi neque principum huius mundi quae euacuatur;
sed loquimur dci sapientiam in sacramento, quae
fuit abscondita, quam constituit deus ante saecula
in gloriam nostram, quam nemo principum huius
saeculi cognouit; si enim cognouissent, non utique
dominum maiestatis crucifixissent. sed de pristinis
regibus paganis is hoc dictum sit. uos autem huius saeculi imperatores,
quia christiani esse desiderent, non permittitis esse
christianos, cum fuco et nebula uestri mendacii eosdem bona
- mente credentes ad iniquitatem uestram prorsus adducitis,
ut armis suis contra hostes rei publicae praeparatis in christianos
incurrant putentque se suasionibus uestris deo officium
facere, si nos quos odistis occidant, dicente domino Christo:
ueniet, inquit, tempus, ut qui uos occiderit putet se
deo officium facere. nihil igitur interest nobis male docentibus,
utrum reges orbis terrarum pagani, quod absit, an
christiani esse desiderent, cum eosdem contra Christi familiam
non cessatis (armare. nescitis autem aut potius non legistis,
quod crimine hominem occidentis maius crimen est suasoris?
A.ugustinus respondit: Huic loco tam copiose a te
exaggerato atque digesto, ubi de regibus saeculi aduersus nos
inuidiose loquimini, si debite digneque respondeam, uereor ne
me quoque crimineris regum iracundiam in uos concitare
uoluisse. quamquam cum more uestro uniuersaliter in omnes
catholicos huius inuectionis impetu ferens, nec me utique
praetermittis. curabo tamen ostendere, si potuero, te hoc
potius fecisse talia dicendo quam me talibus respondendo. ac
primum uide quemadmodum tibi tu ipse aduerseris. certe
istum locum sic exorsus es: quid autem uobis est cum regibus
saeculi, quos numquam christianitas nisi inuidos sensit? his
Quid, inquis, uobis est cum regibus saeculi, quos
numquam christianitas nisi inuidos sensit? hoc cum dixisses,
An, quia illi quos commemoraui ueterum temporum
fuerunt, ideo tibi eos nihil aduersari arbitraris, quia non dixisti:
<quos numquam iustitia nisi inuidos sensit\', sed dixisti:
quos numquam christianitas nisi inuidos sensit, ex illo fortasse
tempore uolens eos intellegi iustis inuidere, ex quo christiani
appellari coeperunt? quid ergo sibi uolunt exempla
ueterum temporum, quibus hoc quod imprudenter dixisti imprudentius
docere uoluisti? numquid enim Machabaei uel tres
pueri uel Danihel non, antequam Christus in terra nasceretur,
uel egerunt illa uel pertulerunt? deinde, quem paulo ante
commemoraui, cur Iuliano uero christianitatis inuido supplicastis?
cur ab eo basilicas petistis? cur apud eum solam
iustitiam locum habere dixistis? si christianitatis inuidus haec
audit, quid sunt a quibus haec audit? at uero Constantinus,
nequaquam christiani nominis inuidus, sed plane christiano
nomine gloriosus, memor spei quam gerebat in Christo,
pro eius unitate iustissime iudicans acceptari a uobis nec ad
se appellantibus meruit. ambo iam christianis temporibus, sed
codd. 2 autem 8. I. Oml, fort. delendum 4 cercicelionea
Oml 5 obsecro? te quis v 7 isti] istic es Om2PQ
17 christianitatis Pml 22 daniel codd. 23 elegerunt 0 quem scripsi
cum Oml cum ut Om2PQ cur, ut v 24 cur om. v 25 pr. car] cum Pml
cur ad unum eorum sic appellastis, alteri eorum
sic supplicastis? petentibus enim maioribus uestris episcopale
iudicium dederat Constantinus et apud Romam et
apud Arelatum, quorum primum apud eum accusastis, ab
altero ad eum appellastis. si autem, quod uerum est, unus
eorum in Christum crediderat, alter a Christo apostatauerat,
cur christianus consulens unitati contemnitur et apostata fauens
diuisioni laudatur? Constantinus uobis basilicas iussit auferri,
Iulianus restitui: quid horum christianae paci conueniat uultis
nosse? illud fecit qui crediderat in Christum, hoc fecit qui
dimiserat Christum. o quam uelles dicere: male factum est
ut Iuliano ita supplicaretur\'! sed hoc quid ad nos pertinet?
quod si diceres, et in his quidem uerbis tuis catholica uinceret,
ad cuius sanctos toto orbe diffusos multo minus pertinet quidquid
dicitis de quibus uultis, sicut uultis. sed non potes
dicere male factum, ut Iuliano ita supplicaretur. oppilat fauces,
premit linguam domestica auctoritas: Pontius fecit, Pontius
supplicauit, Pontius apostatam iustissimum dixit, Pontius apud
apostatam solam iustitiam locum habere praedicauit. his uerbis
sibi Pontium supplicasse in eodem rescripto suo nominatim
sine ambage ipse Iulianus expressit. extant allegationes uestrae;
non haec incerta fama, sed publica monumenta testantur. an
forte, quia contra unitatem Christi petitioni uestrae aliquid
concessit apostata, uerum putas esse quod dictum est apud
eum solam locum habere iustitiam, quia uero imperatores
christiani, quod ualere arbitrantur ad Christi unitatem, contra
uestram statuunt uoluntatem, christianitatis inuidi appellantur?
sic desipiant omnes haeretici et resipiant ut non sint haeretici.
\'Et ubi\', inquies, \'impletum est quod dominus dicit:
ueniet tempus, ut qui uos occiderit putet se deo
Pml appellatis 0 3 subplicastis 0 5 accusatis 0 8 christianis
Q 10 conuenia Olnl 14 uinceret] add. fides Om2PQ 16 potest 0
18 premit] praemittit Oml 22 Exeant PQ 23 monimenta Pm2
26 solum OPmlQ 27 christiani tatem Q 30 dicit, in mg. m2 uel ait 0
offi cium facere? neque enim hoc de paganis dici potuit,
qui non propter deum, sed propter idola christianos persequebantur.\'
non uidetis, si hoc de his imperatoribus dictum esset
qui gaudent de nomine christiano, hoc eos utique praeeipue
fuisse iussuros, ut occideremini? quod numquam omnino iusserunt,
sed uestri hostili more legibus repugnando poenas
debitas luunt et uoluntarias mortes suas, dum nobis inuidiosas
putant, sibi perniciosas non putant. quodsi de regibus nomen
Christi honorantibus illud a domino dictum esse arbitrantur,
quaerant quid catholica in oriente perpessa sit, quando Ualens
imperabat Arrianus. ecce haberem quo intellegerem impletum
esse quod dominus ait: ueniet tempus, ut qui uos occiderit
putet se officium deo facere, ne sibi ad famae
gloriam haeretici assumerent, si quid aduersus eorum errorem
imperatores catholici praecepissent. uerumtamen tempus illud
post ascensionem domini completum esse reminiscimur: sancta
scriptura huius rei testis omnibus nota est. Iudaei se
putabant officium deo facere, cum apostolos occidebant. inter
hos qui officium deo se arbitrabantur exhibere etiam Saulus
noster, nondum noster, fuit, ita ut hoc inter laudes suas
praeteritas et obliuiscendas enumeret: Hebraeus, inquit, ex
Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, secundum
aemulationem persequens ecclesiam. ecce qui putabat
officium se deo facere, cum faciebat quod mox ipse perpessus
est. nam quadraginta Iudaei coniurauerant ut interficerent
eum, quando fecit hoc tribuno innotescere, ut eorum insidias
armato milite saeptus euaderet. sed nondum erat qui ei diceret:
\'quid tibi est, non cum regibus, sed cum tribunis armisque
regalibus?\' non erat qui ei diceret: <audes per milites
quaerere tuitionem, cum dominus tuus per eos ductus sit ad
om. O famae]
flammam Oml fammam (sic) Om2 17 putabant se v 18 occiderent
Pml 19 arbitrabantur se v 21 ex inqait ex Oml 22 alt. secam
dum Q 25 XL OP
futura iam tunc illa parabantur exempla.
Quin etiam terribiliter proponere ausus es et dicere:
sed ut uetera taceam, in uestris exemplis aduertite imperatores
quam plures ac iudices uestros persecutionem nobis
faciendo perisse. hoc in epistula tua cum legissem, intentissime
Sequeris enim iam et episcopos nominas, quos de traditione
codicum soletis arguere. de quibus et nos solemus
respondere:. \'aut non probatis et ad neminem pertinet, aut
probatis et ad nos non pertinet\'. suam enim sarcinam portauerunt
uel bonam uel malam, et bonam quidem credimus
sed qualemlibet, tamen suam, sicut uestri mali nec ipsi uestram
nec uos ipsorum: sed uestrum omnium communis pessima
sarcina schisma est. haec saepe iam diximus. exhibe igitur non
PQ 3 est 0 4 uetera p. 125,16 caetera codd. v 6 periisse v.
item infra 19 per
Iam illud quam ridiculum sit, qui quoquo modo loqui
nouerunt quantum opinor intellegunt, quod, cum dixisses:
perit Macarius, perit Ursatius cunctique comites uestri dei
pariter uindicta perierunt, tamquam exigentibus (nobis) ut
Quod autem nobis calumniamini dicentes a nobis in
uos ad iracundiam reges saeculi concitari, dum eos non docemus
diuinam scripturam, sed potius malitiam nostram suggerimus,
non puto eos usque adeo surdos esse aduersus ipsa
sanctorum codicum eloquia, ut non potius timeatis ne nouerint
ea. sed uelitis nolitis, intrant ecclesiam et si nos tacemus
lectoribus admouent aurem atque, ut de ceteris taceam, istum
ipsum plerumque psalmum quem tu commemorasti intentissime
accipiunt. dixisti enim, quod eos non doceamus nec eos
uolentes sinamus ut nouerint quod scriptum est: et nunc,
reges, intellegite, erudimini qui iudicatis terram,
seruite domino in timore et exultate ei cum tremore,
apprehendite disciplinam, ne quando irascatur
dominus et cetera. credite et ista cantari et illos
audire, sed utique audiunt et illud superius in eodem psalmo,
quod tu, ni fallor, propterea praeterire noluisti, ne timuisse
intellegereris. audiunt ergo et illud: dominus dixit ad me:
filius meus es tu, ego hodie genui te. pete a me et
dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem
tuam terminos terrae. quo audito utique mirantur
esse aliquos qui huic hereditati Christi contradicunt et eam
ad exiguam partem terrae redigere conantur, mirantesque fortasse
quaerunt propter id quod in consequentibus audiunt:
seruite domino in timore, in quo illi seruire possint, in
quantum reges sunt. omnes enim homines seruire deo debent,
10-12 23 Ps. 2, 7-8 30 Ps. 2, 11 Of) 10 eos scripsi uos codd. v 11 noueritis 0 22 nisi v
uoluisti ex noluisti Oml 28 digere Oml 30 possunt Ornl
donis, quod ille aliud agit in rebus humanis, ille aliud. non
enim auferenda idola de terra, quod tanto ante futurum praedictum
est, posset quisquam iubere priuatus. habent ergo reges
excepta generis humani societate eo ipso quo reges sunt, unde
sic domino seruiant, quomodo non possunt qui reges non sunt.
Ista ergo cum cogitent, audiunt et illud quod de tribus
pueris ipse commemorasti et audiunt sollemnitate mirabili.
tunc enim eadem scriptura maxime in ecclesia cantatur,
quando ipsa festiuitas feruentiores facit etiam eos qui cetero anno
pigriores sunt. quid ergo putatis animi habere christianos
imperatores, cum audiunt tres pueros missos in caminum
ignis ardentis, quia regi ad iniquitatem adorandi simulacri
consentire noluerunt, nisi ut cogitent piam libertatem sanctorum
nec regia potestate nec poenae immanitate posse superari
gaudeantque se non esse ex numero talium regum, qui
contemptores idolorum quasi sacrilegos puniebant? porro autem
cum in consequentibus audiunt eundem regem non solum puerorum,
sed et flammarum deo seruientium tanto miraculo territum
etiam ipsum coepisse deo seruire in timore et exultare
cum tremore et apprehendisse disciplinam, nonne intellegunt
ideo ista esse conscripta et tanta celebritate recitari, ut
et seruis dei, ne ad sacrilegium regibus cedant, et ipsis regibus,
ut ad religionem deo credant, proponantur exempla? uolentes
ergo et isti ex ipsius admonitione psalmi, quem tu quoque inseruisti
scriptis tuis, intellegere et erudiri et seruire domino in
timore et exultare cum tremore et apprehendere disciplinam,
quam intente audiunt quid ille rex postea dixerit. dixit enim
propositurum se decretum omnibus populis quibus imperitabat,
ut, quicumque dixissent blasphemiam in deum Sidrac Misac
3, 29 (96) P 4 priuatur Oml 7 cogitant v 11 quid] qui Pml
15 alt. ne Oml 16 gaudentque v 18 eumdem Q 20 exultate Pml
26 erudire Onr1 30 dixisset PQ sydrac codd. mysac PQ
eum decreuisse cognoscunt, ne blasphemaretur deus temperator
ignium et liberator trium puerorum, profecto cogitant quid decernere
debeant in regno suo, ne in suis fidelibus idem ipse deus
exsuffletur remissor peccatorum et liberator iam totius orbis
terrarum.
Uide itaque, cum aduersus uos aliquid pro unitate
catholica reges christiani constituunt, ne forte in labiis uestris
tamquam scripturarum diuinarum imperitos eos arguatis, in
corde autem uestro satis doctos esse doleatis. quis enim ferat
istam uestram sacrilegam odiosamque fallaciam, in ipso uno
Danihele reges accusare, quia in lacum leonum missus est,
et reges non laudare, quia sublimiter honoratus est, cum etiam
quando missus est magis eum saluum futurum quam moriturum
ipse rex crederet et de illo sollicitus non cenaret?
deinde audetis dicere christianis: quid uobis est cum regibus
saec-ltli, quia Danihel a rege persecutionem passus est, et non
Si haec exempla de Danihele et tribus pueris ego commemorassem,
fortasse resisteres et in haec nostra tempora ex illis
temporibus sumi non debuisse clamares. deo gratias, quod ea
ipse posuisti ad id quidem quod uolebas; sed uides ea potius
ualuisse ad id quod nolebas. an non est ista uestra fallacia, sed
error humanus est? utinam ita sit! emenda ergo. ne timeas,
non inde eris minor; immo uero maioris ingenii est animositatis
flammas confitendo extinguere quam falsitatis nebulas
intellegendo uitare.
Ubi lex dei, ubi christianitas
uestra est, si caedes et mortes facitis ac iubetis?
Augustinus respondit: Ad hoc uide quid dicant coheredes
Christi per totum orbem terrarum. caedes et mortes nec
facimus nec iubemus: et ista facientibus multo soeleratius
saeuitis, qui haec in hominum mentibus contra uitam aeternam
committitis.
Si amicos nos uultis, quare
Pml 4 simulachra Pml noluerant Pm1 7 deum
veram v 22 extinguere confitendo Qml 25 et] ac PQ
inuitos atlrahitis? si autem inimicos fingitis, cur occiditis
inimicos ?
Augustinus respondit: Nec inuitos attrahimus nec occidimus
inimicos, sed quaecumque uobiscum agimus, quamquam
uobis agamus inuitis, ex caritate tamen agimus, ut uolentes
uos corrigatis correctique uiuatis. nam nemo ui(tia) uit(at)
inuitus: et tamen puer ut hoc uolens discat inuitus uapulat,
et hoc plerumque ab homine carissimo. et haec quidem uobis
reges dicerent, si ferirent; ad hoc enim eorum potestas diuinitus
ordinata est. sed cum et isti non feriunt, uos clamatis.
Quae autem ratio est quaeue
inconstantia uanitatis, quod, cum nos falso uocabulo dicatis
haereticos, communionem nostram magnopere cupiatis ?
Augustinus respondit: Si haereticorum communionem magnopere
cuperemus, corrigi uos ab haeretico errore nollemus;
cum autem hoc uobiscum agamus, ne sitis haeretici, quomodo
haereticorum communionem magnopere cupimus? dissensio quippe
uos et diuisio facit haereticos, pax uero et unitas facit catho.licos.
cum ergo inde huc uenitis, desinitis esse quod odimus
et incipitis esse quod amamus.
Eligite tandem de duobus alterum
quid dicatis. si innocentia uobis est, cur nos ferro sectamini?
aut si reos nos dicitis, quid nos quaeritis innocentes?
Augustinus respondit:s o acutissimam complexionem
an potius ineptissimam loquacitatem? nonne ibi proponi solet
ut eligatur alterum de duobus quod respondeatur, ubi utrumque
non potest eligi? nam si mihi proponeres, ut eligerem
alterum de duobus quid dicerem, utrum innocentes an nocentes
simus, uel rursus ex aliis duobus, utrum rei sitis (an non
scripsi uiuit codd. v uult coni, v, cf.
p. 113, 1 bene facere nemo potest nisi legerit, nisi amauerit, quod
Sed, si innocentia uobis est, inquis, cur nos ferro
sectamini? respicite paululum cateruas uestras, quae non antiquo
Postremo, ut saepe iam diximus,
qualis est uestra praesumptio, ut de regibus praesumatis,
dicente Dauid: bonum est sperare in domino quam
sperare in homine; bonum est sperare in domino
quam sperare in principibus!
Augustinus respondit: Nos non speramus in homine,
sed quantum possumus homines admonemus, ut in domino
sperent, nec speramus in principibus, sed quantum possumus
principes admonemus, ut in domino sperent, et si aliquid a
principibus pro utilitate ecclesiae petimus, non in eis tamen
speramus. neque enim et apostolus in illo tribuno sperauit
tamquam in principe, a quo sibi egit ut deductores darentur
armati, aut in ipsis armatis tamquam in hominibus, quorum
multitudine saeptus euasit insidias perditorum. sed nec uos
ipsos, quod ab imperatore basilicae uobis ut redderentur petistis,
arguimus, tamquam in Iuliano principe speraueritis, sed
arguimus, quod de Christi testimonio desperaueritis, a cuius
unitate ipsas basilicas separastis. eas enim iubente inimico
Christi accepistis, in quibus iussa Christi contemneretis, dum
12 alt. eius om. Q 20 sed] et codd. 23 in s. I. 0m2
2o pr. in om. 0 27 inuasit Q
hoc quoque supplicantibus Rogatiano, Pontio,
Cassiano et ceteris episcopis, sed et clericis, accedit
ad cumulum, ut abolitis, quae aduersus eos
sine rescripto perperam gesta sunt, in antiquum
statum cuncta reuocentur, inualidum autem et falsum
quod Christus constituit dicens: eritis mihi testes in
Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et
usque in totam terram. obsecramus uos: corrigimini,
redite ad hanc euidentissimam totius orbis unitatem, ut non
uerbis apostatae Iuliani, sed uerbis saluatoris Christi in antiquum
statum cuncta reuocentur. miseremini animae uestrae.
non iam Constantinum et Iulianum comparamus, ut quam sint
impares demonstremus. non dicimus: (si uos non sperastis in
homine et in principe, cum homini imperatori pagano et apostatae
dixistis, quod apud eum sola iustitia locum haberet —
quibus precibus et rescripto, sicut ibi scriptum est, sicut allegationis
gesta testantur, pars Donati uniuersaliter usa est —,
multo minus nos criminari a uobis debemus, tamquam speremus
in homine et in principe, si quid a Constantino uel a
ceteris christianis imperatoribus nulla sacrilega adulatione petiuimus
aut si quid ipsi non petentibus nobis memores rationis
quam domino reddituri sunt, sub cuius uerbis tremunt cum
audiunt quae ipse commemorasti: et nunc, reges, intellegite
et cetera et alia multa, ultro pro ecclesiae catholicae unitate
constituunt\'. sed taceo de Constantino. Christum et Iulianum
uobis opponimus — parum dico — deum et hominem, filium
dei et filium gehennae, saluatorem animarum nostrarum et
interfectorem animae suae. cur in basilicis possidendis Iuliani
rescriptum tenetis et in ecclesiae pace amplectenda Christi
euangelium non tenetis? clamamus et nos: quae perperam
pag. 127, 6. 129, 25 24 pag. 125, 7. Ps. 2, 10 Pml 4 tumulum Oml 5 sine] siue OP 8 iherusalem PQ
llappostateO in 8.1, Om2 19 criminari nos Qml 30 amplectanda Oml
antiquius eat euangelium Christi quam rescriptum Iuliani, antiquior
est unitas Christi quam pars Donati, antiquiores sunt
ecclesiae preces ad dominum pro unitate Christi quam Rogatiani
et Pontii et Cassiani ad Iulianum pro parte Donati. an
perperam geritur, cum reges prohibent diuisionem, et non perperam
geritur, cum episcopi diuidunt unitatem? perperam geritur,
cum ad defendendam ecclesiam Christi testimonio reges
seruiunt, et non perperam geritur, cum ad negandam ecclesiam
Christi testimonio episcopi contradicunt? obsecramus ergo, ut
non contra euangelium, sed secundum euangelium etiam uerba
ipsius Iuliani, cui sic supplicastis, audiantur et ea, quae perperam
gesta sunt, in antiquum statum cuncta reuocentur.
Uos uos, miseri, appello,
qui persecutionum metu perterriti, dum uestras diuitias, non
animas quaeritis, non tam fidem perfidam traditorum diligitis,
quam contra ipsorum malitiam, quorum uobis patrocinia
comparastis, non aliter quam ut naufragi in fluctibus fluctus
subeunt ruituros atque in magno uitae periculo appetunt
quod timetur, uel ut tyrannicus furor, ut neminem metuaty
uult cum suo periculo uel timeri, sic sic ad arcem malitiae
confugitis, innocentium damna uel poenas sine uestra formidine
spectaturi. si hoc est uitare periculum, fugere sub
ruinam, nec non etiam damnabilis fides est fidem, latroni
seruare. postremo dementis lucri commercium est uestras animas
perdere, ne diuitias amittatis. dicit enim dominus Christus:
si omnem mundum lucri facias et animam tuam
perdas, quid dabis commutationem pro anima tua?
Augustinus respondit: Utilis esset ista exhortatio, fateor,
si ea quisquam in bona causa uteretur. omnino bene
ml OP 4 rogationi P 5 casiani Oml
8 testimoniis PQ 9 geretur Pml 17 patrocinia (alt. a m2) P 18 naufragi*
0 19 ruitnro satque Oml, distinxi ruituros satque Om2PQo
20 uelut codd. v, correxi 22 nostra P 23 si] sed O, fort, sed si
25 luchri Q 27 lucrificias Q 28 quid] quam Pv 29 exortatio 0
qui haec audistis, et nos paululum audite; hoc enim et nos
dicimus, sed attendite quemadmodum. si uobis minantur reges
auferre diuitias, quia Iudaei secundum carnem non estis aut
quia idola uel daemonia non colitis aut quia in nullas haereses
transferimini, sed in unitate catholica permanetis, eligite
potius perire diuitias uestras, ne ipsi pereatis, sed nec aliud
quicquam nec ipsam temporalem uitam saluti aeternae quae
in Christo est praeferatis. si autem reges uobis propterea
damna uel damnationem minantur, quia estis haeretici, terrent
uos illi non crudeliter, sed misericorditer, uos autem non fortiter,
sed pertinaciter non timetis. audite ergo Petrum dicentem:
quae autem gloria est, si peccantes poenas
patimini?, ut neque hic habeatis terrena solacia nec in futuro
saeculo uitam aeternam, sed et hic angustias infelicium
et ibi gehennas haereticorum. uides ergo tu, frater, cum quo
mihi nunc res est, prius te debere ostendere utrum teneas
ueritatem et tunc exhortari homines, ut pro ea tenenda parati
sint carere omnibus quae temporaliter terrent. cum hoc non
ostendas, quia non potes, non quia ingenium deest, sed quia
mala causa est, cur festinas exhortationibus tuis facere homines
et mendicos et imperitos et egentes et errantes et pannosos
et contentiosos et famelicos et haereticos et in hoc saeculo
bona temporalia perdentes et in Christi iudicio mala aeterna
inuenientes? cautus autem filius, qui timendo flagellum patris
recedit a cubili serpentis, nec uapulat nec perit; qui autem
dolores disciplinae prae sua perniciosa uoluntate contemnit,
et uapulat et perit. iam non intellegis, uir diserte, quoniam
qui pro pace Christi omnibus terrenis caruerit, deum habet,
qui autem pro parte Donati uel paucos nummos perdiderit,
cor non habet?
Q 9 proferatis Oml 11 missericorditer Oml 14 ut]
an Oml ac Om2 16 hibi 0 18 uetatem Oml exortari 0 21 exortationibus
0
Nos autem pauperes s-piritu
non diuitiis metuimus, sed diuitias formidamus. nos nihil
habentes et omnia possidentes censum animam credimus nostrisque
poenis et sanguine aeternas diuitias caeli mercamur,
siquidem dominus dicit: qui perdiderit substantiam
suam, centuplum recipiet eam.
Augustinus respondit: Et hoc ad rem pertinet commonere
quemadmodum scriptum est; nam ubi nihil impedit intentionem
meam, si quid de scripturis fallis aut falleris, nihil
curo. non ergo ita scriptum est: qui perdiderit substantiam
suam, sed: qui perdiderit animam suam propter me.
Nos timore dei quo uiuimus poenas
et mortes, quas gladio facitis, non timemus, sed id solum
denique fugimus, quod communione nequissima animas iugu
latis, domino ipso dicente: nolite timere eos qui corpus
occidunt, animam enim occidere non possunt; sed
timete potius eum qui habet in potestatem corpus et
animam mittere in gehennam ignis.
Augustinus respondit: Quod dicis, uos facitis non gladio
uisibili, sed illo de quo dictum est: filii hominum,
dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum
gladius acutus; hoc enim gladio criminatore et calumniatore
orbis incogniti imperitorum animas trucidatis. si autem
communionem nequissimam accusas, ecce ore non meo sed tuo,
ascendas descendas (exeas) intres uerseris tergiuerseris, talis es
qualis Optatus. si autem redis ad cor et inuenies te non esse
talem, non quia tecum sacramenta non communicauit, sed quia
tibi displicuit, absolues orbem terrarum criminibus alienis et
inuenies uos implicatos crimine schismatis.
Uos ergo, qui falsissimo baptismo
codd. est; est Qml 5 ergo] ego Oml 18 in om. v
23 accatus Oml 25 meo non Pm] 26 exeas addidi, cf. III 36, 42
quo iret, qua exiret 30 inneniet 0
unltis lauari quam nasci, non solum uestra delicta non ponitis,
uerum animas uestras reorum criminibus oneratis; ut
enim aqua nocentium a sancto spiritu uacuata est, ita plane
referta est criminibus traditorum. quicumque igitur miser ab
huiusmodi baptixaris, si mendacio carere uolueras, perfunderis
falsitate; si delicta carnis nolebas excludere, reorum accedente
conscientia percipies et reatum; si auaritiae flammam nolebas
extinguere, perfunderis fraude, perfunderis scelere, perfunderis
et furore. postremo si credis, quia accipientis et dantis est
fides, ab eo qui interficit hominem sanguine perfunderis fratris.
ita agitur, ut qui ad baptismum innocens ueneras a baptismo
redeas parricida.
Augustinus respondit: Uellem cum eis sermocinari,
qui uerbis istis lectis uel auditis adclamauerunt; tales enim
non habent aures in corde, sed cor in auribus. legant tamen
iterum et iterum et cogitent et sentiant ea non quid sonent,
sed quid sapiant. primo ut hoc ultimum excutiam, ita ergo
fit, inquis,
Iam cetera superiora, quae nunc refellenda proposuimus,
talia sunt, ut omnino talis quisque baptizatus redire
dicatur, qualis fuerit a quo baptizatur. sed absit ut, quam
delirans ista dicis, tam deliri a te redeant quos baptizas. et
quam belle tibi sonuit quod dixisti: perfunderis fraude, perfunderis
scelere, perfunderis et furore! tu uero nisi furore
Imitamini saltem prophetas, qui
suas animas sacras falso baptismate decipi timue-runt. dixit
namque primitus Hieremias apud impios homines aquam esse
mendacem: aqua, inquit, mendax non habet fidem.
Augustinus respondit: Qui scripturarum ignarus haec
audit nec te credit aut sic errantem, ut nescias quid loquaris,
aut sic fallentem, ut quem fefelleris nesciat quid loquatur,
putat Hieremiam prophetam, cum baptizari uellet, praecauisse,
ne ab hominibus impiis baptizaretur, et sic ista dixisse. quo
enim pertinet quod, antequam hoc testimonium poneres, dixisti:
imitamini saltem prophetas, qui suas animas sacras falso
baptismate decipi timuerunt? quasi Hieremiae temporibus
dixit quoque Dauid: oleum
peccatoris non unget caput meum. quem igitur asserit
peccatorem? me qui tua scelera patior, an te qui persequeris
innocentem?
Augustinus respondit: Ex persona corporis Christi, quae
est ecclesia dei uiui columna et firmamentum ueritatis,
toto terrarum orbe diffusa propter euangelium, quod praedicatur,
sicut dicit apostolus: in omni creatura quae sub caelo
24 Ps. 140, 5 28 I Tim. 8, 15 81 Col. 1, 23 def. 0 P 25 unguet Po 27 innocentes PQ
non intellegis dicit: confirmauit orbem terrae qui non
commouebitur, quem tu peccatis alienis non commotum
esse sed omnino perisse contendis, ex illius ergo persona respondeo:
\'ego non persequor innocentem\'. Dauid autem \'oleum
peccatoris\' dixit; non dixit \'traditoris\', non (turificatoris s), non
persecutoris), sed \'peccatoris*. quid ergo facturus es secundum
intellectum tuum? uide primum, utrum non sis ipse peccator.
nolo mihi dicas: non sum traditor, non sum turificator, non
sum persecutor\'. nec ego quidem, si domino placet, aliquid
horum sum, nec orbis terrae qui non commouebitur. sed dic,
si audes: \'non sum peccator\'. ille quippe ait: oleum peccatoris.
quidquid enim in te uel leuis peccati fuerit inuentum.
unde ostendis non pertinere ad id quod dictum est: oleum
peccatoris? quaero enim utrum ores oratione dominica; si
enim non oras ea oratione qua dominus orare discipulos docuit,
unde aliam didicisti pro maioribus meritis tuis excedentem
merita apostolorum? si autem sic oras, ut ille magister docere
dignatus est, quomodo dicis: dimitte nobis debita
nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris?
neque enim de illis peccatis hoc petimus, quae nobis in baptismo
dimissa sunt. ergo ista uerba orationis aut non te permittunt
esse dei deprecatorem aut aperiunt peccatorem. eant nunc
et osculentur tibi caput qui abs te baptizati sunt, quorum capita
oleo tuo perierunt. sed tu uide quid sis uel quid de te sentias. itane
uero Optatus, quem pagani Iudaei christiani nostri uestri per Afr icam
totam furem raptorem proditorem oppressorem separatorem
et illius, quem quidam uestrum eius dixit comitem deum, non
amicum, non clientem, sed satellitem clamant, non fuit uel
qualiscumque peccator? quid ergo facient, quibus unxit capita
reus criminis capitalis? nonne et ipsi uobis capita osculantur,
de quorum capitibus per uestrum intellectum tam male
PQ 6 tharifioatoris PQfI (pllUim per h) 23 e.ant P def. 0 scripsi eorum PQ hunc v
potius caput sanandum est ita delirantibus? \'quid ergo\', inquies,
\'dixit Dauid?\' quid me interrogas? ipsum interroga; superiore
uersu tibi respondebit: emendabit, inquit, me iustus in
misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris
non impinguabit caput meum. quid planius, quid
apertius? malo me, inquit, misericordi obiurgatione sanari
quam blanda adulatione, tamquam mihi caput ungatur, decipi
atque peruerti. sub aliis uerbis ipsa sententia est alibi scripturarum:
meliora sunt uulnera amici quam uoluntaria
oscula inimici.
Unguentum uero concordiae
sic in fratribus laudat: ecce quam bonum et quam iucundum
habitare fratres in unum. tamquam unguentum
in capite, quod descendit in barbam, barbam
Aaron, quod descendit in oram uestimenti eius; sicut
ros Hermon, quod descendit super montes Sion.
quoniam ibi mandauit dominus benedictionem et uitam
usque in saeculum. sic, inquit, ungitur unitas, sicut
uncti sunt sacerdotes.
Augustinus respondit: Uerum dicis. nam illud sacerdotium
in figura corporis Christi habebat unctionem, quod unitatis
compage fit saluum. nam et ipse Christus a chrismate
appellatur, id est ab unctione. hunc Hebraei dicunt Messiam,
quod uerbum Punicae linguae consonum est, sicut alia Hebraea
permulta et paene omnia. quid est ergo in illo sacerdotio
caput, quid barba, quid ora uestimenti? quantum donat dominus
ut intellegam, caput est ipse saluator corporis, de quo apostolus
dicit: et ipse est caput corporis ecclesiae. per
enang. Ioh. tractat. 15, 27 29 Col. 1, 18. def. 0 P 4 me inquit P 6 piDgllabit Q 7 malim, inquit, me v
8 unguatur PQ 18 iocundum PQ 15 barbam aemel PQ 16 horam Q
17 quod] qui Pv, cf. Roensch, It.5 p. 271 super] in Po \' montes
scripgi montem PQc, qf. p. 155, 9 eyon PQ 23 crismate PQ
24 messyam PQ
sunt fortes in ecclesia eius et adhaerent ori eius, ut sine
timore praedicent ueritatem, ab ipso Christo tamquam a capite
sanctum descendit unguentum, id est sanctificatio spiritalis.
ora uestimenti haec datur intellegi quae in capite uestimenti
est, qua uestientis caput ingreditur. per hanc significantur
perfecti fideles in ecclesia; in ora namque perfectio est. et
utique meministi dictum esse cuidam diuiti: si uis esse
perfectus, uade uende omnia quae possides et da
pauperibus, et habebis thesaurum in caelis, et ueni
sequere me. tristis quidem ille discessit neglector perfectionis,
elector defectionis. sed numquid ideo defuerunt, in quos
unitatis unguentum tali rerum terrenarum dimissione perfectos
tamquam in oram uestimenti a capite descenderet? nam exceptis
apostolis et qui cum eis erant praepositis atque doctoribus, quos
eminentiores et fortiores in barba intellegimus, lege in Actibus
apostolorum et uide, qui rerum suarum uenditarum pretia
ad pedes apostolorum ponebant, et nemo dicebat aliquid
proprium, sed erant eis omnia communia, et distribuebatur
unicuique sicut cuique opus erat, et erat illis
anima una et cor unum in deum. nempe ita scriptum esse
cognoscis. agnosce ergo bonum et iucundum fratres habitantes in
unum, agnosce barbam Aaron, agnosce oram uestimenti spiritalis.
interroga ipsam scripturam, ubi coeperint ista fieri; inuenies in
Hierusalem. de hac ora uestis per omnes gentes unitas tota contexitur.
hac intrauit caput in uestem, ut indueretur Christus
uarietate orbis terrarum, quia in hac ora uestimenti apparuit
uarietas ipsa linguarum. cur ergo ipsi capiti, unde illud
unitatis descendit unguentum, id est amoris fragrantia spiritalis,
cur, inquam, ipsi capiti resistitis testanti et dicenti: praedicabitur
in nomine eius paenitentia et remissio
20 ibid. 32 30 Luc. 24, 47 Pml 19 illis P et Uulgata 22 iocundum PQ def. O PQ 29 fraglantia PQ 30 resistis PQ
Hierusalem, et in hoc unguento sacramentum chrismatis
uultis interpretari, quod quidem in genere uisibilium signaculorum
sacrosanctum est sicut ipse baptismus, sed potest esse
et in hominibus pessimis in operibus carnis uitam consumentibus
et regnum caelorum non possessuris et ideo nec ad
barbam Aaron nec ad oram uestimenti eius nec ad ullam
contextionem uestis sacerdotalis pertinentibus? ubi enim positurus
es quae apostolus enumerat manifesta opera carnis:
quae sunt, inquit, fornicationes, immunditiae, luxuriae,
idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, con- tentiones,
aemulationes, animositates, dissensiones,
haereses, inuidiae, ebrietates, comesationes
et his similia; quae praedico uobis sicut praedixi,
quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt?
sequestro fornicationes, quae latenter admittuntur; immunditias
interpretare ut uolueris, sequestro et ipsas; illic
ponamus et ueneficia, quia nemo est palam confector datorque
uenenorum; sequestro et haereses, quia hoc uultis; idolorum
seruitutem nescio utrum debeam sequestrare, quandoquidem
apostolus ibi ponit auaritiam quae publice insanit. his ergo
sequestratis nulline apud uos luxuriosi, nulli auari, nulli pertinaciter
inimicitias exercentes, nulli contentiosi, aemuli, animosi,
dissensionibus studentes, inuidi, ebriosi, comesationibus
uacantes? nulline apud uos tales unguntur et in his uitiis
noti manifestique moriuntur? si nullos dicis, quoniam studio
contentionis aperte mentiris, uide ne de talibus ipse sis. si
autem ab huiusmodi remotus es non corporis separatione, sed
uitae dissimilitudine, et tales turbas circum altaria uestra
gemens conspicis, quid dicemus, quia oleo sancto uncti sunt 30
et, sicut apostolus liquida ueritate confirmat, regnum dei non
P iherim Q 3 uult PQ 9 es quae apostolua] pergit 0
13 commessationes PQ 16 ammittuntur 0 19 hoc] et hoc P 24 commessationibus
PQ 25 uitiis] intus (i. e. apud uos) PQv 28 es] cst Pml
sacrilega iniuria facienda est, ut ibi eos ponendos arbitremur?
absit. discerne ergo uisibile sanctum sacramentum, quod esse
et in bonis et in malis potest, illis ad praemium illis ad
iudicium, ab inuisibili unctione caritatis, quae propria bonorum
est. discerne ista, discerne; discernat te deus a parte Donati
et in catholicam reuocet, unde te illi catechumenum abreptum
mortiferi honoris uinculo ligauerunt. iam ros Hermon super
montes Sion quomodolibet abs te accipiatur, non estis in montibus
Sion, quia non estis in ciuitate super montem constituta,
quae certum signum hoc habet quod abscondi non potest.
nota est ergo omnibus gentibus; pars autem Donati ignota
est pluribus gentibus, non est ergo ipsa.
Uae igitur uobis, qui uiolando
quod sanctum est rescinditis unitatem, propheta dicente: si
peccauerit populus, orabit pro illo sacerdos; si au tem
sacerdos peccauerit, quis orabit pro eo?
Augustinus respondit: Et uidebar paulo ante, cum de
oleo peccatoris disputaremus, ungere tibi frontem, ut diceres,
si auderes, utrum ipse peccator non esses. ecce dixisti illud.
o scelus, o monstrum! quia enim te sacerdotem asseris, quid
aliud per hoc propheticum testimonium nisi te omnino sine
peccato esse dixisti? nam si habes peccatum, quis pro te orabit
secundum intellectum tuum? ita enim uos miseris plebibus
uenditatis, commemorantes ex propheta: si peccauerit
populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos
peccauerit, quis orabit pro eo?, ut uos sine peccato
Ac ne se uindicet a delicto qui
laicus est, hoc interdicto tenetur: ne communices peccatis
alienis.
Augustinus respondit: Erras ut dicitur toto caelo per
superbiam, dum non uis communicare orbi terrae per humilitatem.
nam neque hoc laico dictum est et nescis quemadmodum
dictum sit. ad Timotheum apostolus cum scriberet, hoc
monebat eundem ipsum Timotheum, cui alio loco dicit: noli
Act. 14, 22 18 I Ioh. 2, 1-2 25 I Tim. 5, 22 31 I Tim. 4, 14 Q
est per impositionem manuum presbyterii; et multis
aliis documentis ostenditur quod non erat laicus. quod autem.
ait: ne communices peccatis alienis, consensu et placito
intellegi uoluit. unde statim subiciens quomodo id agat:
te ipsum, inquit, castum custodi. neque enim et ipse
Paulus communicabat peccatis alienis, quia falsos fratres de
quibus gemit in unitate corporali tolerabat, aut communicauerunt
furto et sceleri Iudae praecessores eius apostoli, quia
cum eo iam domini uenditore et a domino demonstrato sacrosanctam
cenam communicauerunt.
Hac itemque sententia ipse
apostolus comparat conscientiae malae consortes: et qui faciunt
ea, inquit, et qu\'i consentiunt talia facientibus
digni sunt morte.
Augustinus respondit: Quomodolibet ea dixeris, non
curo; uera sunt haec, et hoc est quod catholica docet, multum
interesse inter consentientes quibus haec placent et tolerantes
quibus haec displicent. illi enim palea fiunt, dum paleae
sequuntur sterilitatem; illi triticum (cum) sint, expectent, ut
segregentur, Christum uentilatorem.
Uenite ergo ad ecclesiam, populi,
et aufugite traditores, si cum isdem perire non uultis.
nam ut facile cognoscatis, quod, cum ipsi sint rei, de fide nostra
optime iudicent, ego illorum infectos baptizo, illi meos,
quod absit, recipiunt baptizatos. quae omnino non facerent,
ni in baptismo nostro culpas aliquas agnouissent. uidete ergo
quod damus quam sanctum sit, quod destruere metuit sacrilegus
inimicus.-
Augustinus respondit: Contra istum quidem errorem..
multa iam diximus et in hoc opere et alibi. sed quia ita
v 20 secuntur P triticum cum sint scripti
triticu sint Om] triticum sunt Om2PQv 28 hisdem Om2PQ iisdem v
non uultis perire P 25 obtime 0 28 sit sanctum v sacralegus Qml
ut ad hoc tibi terminandam putares epistulam, quo
quasi recentius in animis legentium remaneret, breuiter respondeo.
sic approbamus in haereticis baptismum non haereticorum
sed Christi, sicut in fornicatoribus, immundis, luxuriosis, idololatris,
ueneficis, inimicitiarum retentoribus, contentiosis, ae
mulis, animosis, dissensionum studiosis, inuidis, ebriosis, comesatoribus
et his similibus approbamus baptismum non eorum
sed Christi. omnes enim isti, inter quos et haeretici positi
sunt, sicut apostolus dicit, regnum dei non possidebunt et
ideo ad sinistram partem cum diabolo pertinebunt. nec ideo
putandi sunt esse in Christi corpore, quod est ecclesia, quia
sacramentorum eius corporaliter participes fiunt. illa enim et
in talibus sancta sunt et eis indigne tractantibus et sumentibus
ad maius iudicium ualebunt; ipsi autem non sunt in illa
ecclesiae compage, quae in membris Christi per conexum et
contactum crescit in incrementum dei. illa quippe ecclesia in
petra est, sicut dominus dicit: super hanc petram aedificabo
ecclesiam meam; illi autem in harena aedificant,
sicut idem dominus dicit: qui audit uerba mea et non
facit ea, simulabo eum uiro stulto qui aedificat domum
suam super harenam. sed ne putes ecclesiam quae in
petra est in una parte esse terrarum et non diffundi usque ad
fines terrae, audi eius uocem de psalmo gementis inter mala
peregrinationis suae. ait enim: a finibus terrae ad te exclamaui,
cura angeretur cor meum. in petra exaltasti
me; deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis
a facie inimici. uidete quemadmodum a finibus
terrae clamat; non est ergo in sola Africa uel solis Afris,
25 Ps. 60, 3-4 PQ 7 commessatoribus PQ 10 dicit apostolus
v 14 et in eis 0 16 quae] quem Pml conneium t; 18 petra
(ra m2) 0 dicit dominus PQ hedificabo Oml 19 harenam (h
8. L) O 21 similabo PQv 25 clamaui PQv 26 dum PQ 29 fort.
clamet, cf. infra exaltetur et sit
unius mulieris ei Africa mittentibus. uidete quemadmodum
in petra exaltetur; non ergo in ea deputandi sunt omnes qui
aedificant in harena, id est qui audiunt uerba Christi et non
faciunt; qui tamen et apud nos et apud uos habent et tradunt
baptismi sacramentum. uidete quemadmodum spes eius deus
sit pater et filius et spiritus sanctus, non Petrus, non Paulus,
quanto minus Donatus aut Petilianus; non ergo uestrum est
quod destruere metuimus, sed Christi, quod et in sacrilegis
per se sanctum est. nam uenientes a uobis recipere non possumus,
nisi quod uestrum est destruamus; destruimus enim
perfidiam desertoris, non destruimus characterem imperatoris.
proinde tu ipse considera et destrue quod dixisti. ego, inquis,
illorum infectos baptizo, illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos
. tu enim non infectos baptizas, sed, ut tui erroris fraude
te satis indicasti aduersus catholicam ecclesiam pro parte
Donati nec aliquid ualuisse dicere idoneum nec tacere permissum.
quos aestus passus es, quanta cordis tempestate fluctuasti,
cum legisses ea, quibus parti epistulae tuae, quae in
manus meas tunc uenerat, quanta potui breuitate ac perspicuitate
respondi! uidisti enim tanta firmitate roboratam, tanta
luce illustratam quam tenemus et defendimus ueritatem, ut,
quid contra eam dicendum esset, quo conuicta refelleretur,
inuenire non posses. attendisti etiam multorum qui ea legerant
expectationem in te esse conuersam, scire cupientium quid
diceres, quid ageres, qua euaderes, quo ex tantis angustiis
quibus te dei uerbum circumuallarat erumperes. hic tu, qui
debueras contempta opinione uanorum pergere in ueram sanamque
sententiam, fecisti quod de talibus scriptura praedixit:
dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem
magis quam loqui aequitatem. proinde si et ego
tibi uellem pro maledictis maledicta rependere, quid aliud
quam duo maledici essemus, ut hi qui nos legerent alii detestatos
abicerent sana grauitate, alii suauiter haurirent maliuola
uoluptate? ego quando cuique uel dicendo uel scribendo respondeo,
etiam contumeliosis criminationibus lacessitus, quantum
mihi dominus donat, frenatis atque contritis uanae indignationis
aculeis auditori lectoriue consulens non ago, ut efficiar
homini conuiciando superior, sed errorem conuincendo salubrior.
Si enim qualecumque cor habent qui ea quae scripsisti
considerant, quid tibi profuit ad causam, quae inter nos de
communione catholica uel de parte Donati agitur, quod relicto
negotio quodammodo publico priuata quadam simultate
litteras] Petiliani epistulam alteram; cf. cap. 50, 61 6 parhl
cf. I 19, 21. 25, 27. II 1, 1. III 14, 16. 42, 51 17 Ps. 51, 5 om. PQ 20 duo om. PQ ii v 21 maleuola
uoluntate v 25 acculeis Oml consulere Oml 26 conuincendo
om. OInl 27 quae] quod Oml
homo ille sit causa quae inquiritur? tam male existimasti, non
dicam de christianis, sed de ipso genere humano, ut non crederes
posse tua scripta in manus aliquorum uenire prudentium,
qui se a personis nostris tollerent et quaestionem potius
quae inter nos uerteretur inquirerent nec qui uel quales essemus,
sed quid pro ueritate uel contra errorem diceremus
adtenderent? horum iudicium tibi reuerendum fuit, horum
reprehensio praecauenda, ne te arbitrarentur nihil inuenisse
quod diceres, nisi tibi proponeres cui quoquo modo malediceres.
sed uidelicet quorundam leuitate atque uanitate, qui
libenter audiunt lites iurgantium disertorum, ut, cum attendunt
quam eloquenter conuicieris, non intueantur quam ueraciter
conuincaris, simul et illud opinor egisti, ut occupatus
mea defensione susceptam causam etiam ipse desererem atque
ita hominibus non ad disputantium, sed ad litigantium uerba
conuersis obscuraretur ueritas, quam dilucescere atque innotescere
formidatis. ego itaque contra tale consilium quid agam,
nisi mea potius defensione neglecta rem teneam, de qua intentionem
meam nullus meus criminator excutiat? domum dei
mei, cuius decorem dilexi, praeconio seruientis uocis extollam.
me uero humiliabo et abiciam; elegi enim abiectus esse in
domo dei mei magis quam habitare in tabernaculis haereticorum.
a te ergo, Petiliane, sermonem parumper auertam et ad
eos conaertam, quos a me maledictis tuis es conatus auertere.
quasi hoc ego moliar, ut homines ad me conuertantur et non
potius mecum ad deum.
me iratior quam consideratior Petilianus euomuit. prius uos
apostolicis uerbis alloquar, quae certe, qualiscumque ipse
sim, uera sunt: sic nos existimet homo quasi
OQ 6 uerterentur Oml nee] ne P 11 quorumdam
Qv 12 discretorum 0 15 desereres Pml 29 irascior (s del.) Q
\'hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis
quis inueniatur. mihi autem minimo est ut a uobis
iudicer autab humano die; sed neque ego me ipsum
iudico. iam quod sequitur etsi mihi non audeo coaptare, ut
dicam: nihil enim mihi conscius sum, fidenter tamen
in conspectu dei dico: nihil eorum, quibus Petilianus tempus
uitae meae, posteaquam in Christo baptizatus sum, criminatus
est, mihi conscius sum. nec tamen in hoc iustificatus
sum; qui autem diiudicat me dominus est. itaque
nolite ante tempus quicquam iudicare, donec ueniat
dominus et illuminet abscondita tenebrarum
et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus
erit unicuique a deo. haec autem, fratres, transfiguraui
in me, ne supra quam scriptum est unus
pro altero infletur aduersus alterum. itaque nemo
glorietur in homine; omnia uestra sunt, uos autem
Christi, Christus uero dei. iterum dico: nemo glorietur
in homine, saepius repeto: nemo glorietur in homine.
si quid in nobis laudabile aduertitis, ad illius laudem
referte, a quo est omne datum optimum et omne donum
perfectum; desursum est enim, descendens a
patre luminum, apud quem non est immutatio nec
momenti obumbratio. quid enim habemus quod non accepimus?
si autem accepimus, non gloriemur quasi non acceperimus.
et in his omnibus, quaecumque in nobis bona nostis,
imitatores nostri estote, si tamen nos Christi; si autem aliqua
mala in nobis uel suspicamini uel creditis uel uidetis, retinete
illud dominicum, quo securi eius ecclesiam non propter mala
1, 17 24 cf. I Cor. 4, 7 27 cf. I Cor. 4. 16 28 cf. Act. 25, 18 PQml 3 minimo (slç JXotyioTov) Otnl minimum
cet. v 4 diiudicer Om2v 7 conspectutu Oml horum PQ 8 xpo
(sic) Q 14 tranafiguraui fratres Qml 17 omnia enim v 22 desursum,
4. I. ml uel super 0
facere putatis aut nostis, nolite facere. non enim tempus est*
purgandi me uobis, cum mea causa neglecta rem uobis salubrem commendare susceperim,
ut nemo glorietur in homine;
maledictus enim omnis qui spem suam ponit in
homine. hoc praecepto dominico et apostolico retento atque
seruato etiam me in mea causa, sicut inimicus existimari
cupit, deficiente et oppresso uictrix erit causa cui seruio.
si enim firmissime tenueritis quod exhortor et satago, maledictum
esse omnem qui spem suam ponit in homine, ut
nemo glorietur in homine, aream dominicam propter paleam,
quae uel nunc uento superbiae percussa uolat uel ultima
uentilatione separabitur, nullo modo deseretis nec domum
magnam propter uasa facta in contumeliam refugietis nec
propter malos pisces in litore separandos per disrupta retia
exibitis nec propter haedos pastore diuisuro ad sinistram
ponendos bona unitatis pascua relinquetis nec propter commixta
zizania uos a tritici societate, cui caput est granum
illud mortificatum et multiplicatum et quae per mundum simul
usque ad messem crescit, nefaria discissione separabitis; ager
est enim mundus, non Africa, messis finis saeculi,
non tempus Donati.
ad quid aliud datas, nisi ut nemo glorietur in homine et ne
quis pro altero inflatus aduersus alterum diuidatur, dicens:
ego sum Pauli, cum utique non Paulus crucifixus sit pro
uobis nec in nomine Pauli, quanto minus in nomine Caeciliani
uel cuiusquam nostrum baptizati sitis, ut discatis, quamdiu
palea cum frumento trituratur, quamdiu pisces mali cum bonis
3, 12 14 cf. n Tim. 2, 20 15 cf. Matth. 13, 47-48 16 cf. Matth.
25, 32—33 18 cf. Matth. 13, 24-40 20 Mattb. 13, 38 21 ibid. 39
26 I Cor. 1, 12 cf. I Cor. 1, 13 0 12 pr. uel om. PQ percusso Oml 15 dirapta PQ
16 edos 0 17 relinquati9 Oml 28 discitis 0
potius propter bonos commixtionem malorum quam uiolare propter
malos caritatem bonorum. haec quippe commixtio non
aeterna sed temporalis, nec spiritalis sed corporalis est. in
qua non errabunt angeli, quando colligent malos de medio
iustorum, et mittent in caminum ignis ardentis. nouit
enim dominus qui sunt eius, et si ab iniquis ad tempus
corporaliter non potest, recedat tamen ab ipsa iniquitate
omnis qui nominat nomen domini. licet enim a malis
interim uita, moribus, corde ac uoluntate separari atque discedere,
quae separatio semper oportet custodiatur. corporalis
autem separatio ad saeculi finem fidenter patienter fortiter
expectetur, propter quam expectationem dictum est: sustine
dominum, uiriliter age; confortetur cor tuum et
s 1.1 s ti n e dominum. maxima quippe palma tolerantiae est
inter subintroductos falsos fratres sua quaerentes, non quae
Iesu Christi, dilectionem non sua quaerentium, sed quae Iesu
Christi, nulla turbulenta et temeraria dissensione turbare nec
unitatem sagenae dominicae ex omni piscium genere congregantis,
dum ad litus, id est ad finem saeculi ducitur, superbe
nefaria contentione disrumpere, cum se putat quisque aliquid
esse dum nihil sit, atque ita se ipsum seducit et sufficere uult
ad populorum christianorum separationem suum uel suorum
iudicium, qui malos quosdam communione sacramentorum
christianae religionis indignos se apertissime nosse dicunt, de
quibus tamen quidquid nosse se dicunt uniuersae ecclesiae,
quae per omnes gentes sicut est praedicta diffunditur, persuadere
non possunt. et cum istorum quasi quos nouerunt refugiunt
communionem, illius deserunt unitatem, cum potius
deberent, si esset in eis caritas omnia sufferens, ne se a bonis
Phil. 2, 21 21 cf. Gal. 6, 3 30 cf. I Cor. 13, 7 Qtnl 10 separare Pml 17 sua P suam OQv
19 omnium PQ 20 littua v 21 dirumpere PQ cum] cu Oml
22 dum] cum Qu 23 suorum] eorum PQ 26 se om. PQ
poterant, ipsi in una gente tolerare quod nouerant. unde etiam
non discussa causa, in qua documentis grauissimis conuincuntur
calumniati innocentibus, probabilius creditur traditionis
crimina falsa finxisse, qui non dubitauerunt longe sceleratius
crimen nefariae diuisionis admittere, quia, etsi uerum esset
quidquid de traditione iactarunt, tamen consortium chriatianorum,
quos usque ad extrema terrae diuina scriptura commendat,
propter hoc quod ipsi scierunt, illi autem nescierunt,
relinquere nullo modo debuerunt.
disciplina, ut permittatur quisque facere quod uelit sine ulla
correptione et quadam medicinali uindicta et terribili lenitate
et caritatis seueritate. nam ubi erit illud apostoli: corripite
inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos,
patientes estote ad omnes. uidete ne quis
malum pro malo alicui reddat? cum hoc utique subiecit:
uidete ne quis malum pro malo alicui reddat,
satis ostendit non esse mali pro malo redditionem corripere
inquietos, quamuis pro culpa inquietudinis reddatur poena
correptionis. non ergo malum est correptionis poena, cum
sit malum culpa; neque enim ferrum est inimici uulnerantis,
sed medici secantis. fiunt ista in ecclesia et ille spiritus
interioris lenitatis ardet zelo dei, ne uirgo casta uni uiro
desponsata Christo in aliquibus suis membris, sicut Eua seducta
est serpentis astutia, corrumpatur a castitate quae
est in Christo. uerumtamen absit a seruis patris familias,
ut immemores sint praecepti domini sui et sic aduersus zizaniorum
multitudinem flagrantia sanctae indignationis ignescant,
ut, cum ea uolunt ante tempus colligere, simul eradicetur
et triticum. cuius peccati isti rei tenerentur, etiamsi uera
mg. Ov 6 amittere Oml ammittere 0m2 12 ut] et v
14 caritatea Pml 19 mali ex malum Oml,v malam PQ 26 ac a
castitate 0 30 ut] et v
quoniam simul non solum ab iniquis, quorum societatem uelut
euitabant, sed etiam a bonis fidelibus in omnibus gentibus
constitutis, quibus ea quae se nosse dicebant probare non
poterant, impia praesumptione separati sunt secumque multos,
apud quos aliqua auctoritate praeualebant et qui minus intellegere
poterant unitatem ecclesiae toto orbe diffusae pro alienis
peccatis nullo modo esse deserendam, traxerunt in eandem
perniciem, ut, etiamsi ipsi scirent uera crimina quibusdam se
obicere, eo modo periret infirmus in eorum scientia, propter
quem Christus mortuus est, dum offensus malis alienis
interimebat in se bonum pacis quod habebat cum fratribus
bonis, qui partim talia non audierant, partim non discussa et
non probata temere credere formidauerant, partim iudicibus
ecclesiasticis, ad quos trans mare tota causa perducta est,.
qualiacumque illa essent, pacifica humilitate reliquerant.
huiusmodi sceleris et erroris exemplum subditi domino quanta
potestis uigilantia praecauete. quantalibet doctrinae ac famae
luce praefulgeat lapidemque se esse iactet pretiosum, quisquis
uos trahere uoluerit post se ipsum, mementote quod illa mulier
fortis et una uni amabilis uiro suo, quam in ultimo Prouerbiorum
scriptura sancta describit, pretiosior est lapidibus pretiosis.
nemo dicat: \'illum sequar, quoniam ipse me christianum
fecit\' aut: ilium sequar, quoniam ipse me baptizauit\'. neque
qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui
incrementum dat deus; et deus caritas est, et qui
-manet in caritate in deo manet et deus in illo manet.
nullus etiam praedicans nomen Christi et gestans ac
ministrans sacramentum Christi sequendus est contra unitatem
27 I Ioh. 4, 16 0 23 sancta scriptura PQv
27 karitas 0
semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero;
unusquisque enim proprium onus portabit, onus
uidelicet reddendae rationis, quia unusquisque nostrum
pro se rationem reddet. non itaque amplius inuicem
iudicemus. nam quantum attinet ad onera mutuae
caritatis, inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis
legem Christi. qui enim putat se esse aliquid
cum nihil sit, se ipsum seducit. sufferamus ergo
inuicem in dilectione, satis agentes seruare unitatem spiritus
in uinculo pacis, extra quam quisquis colligit non cum Christo
colligit, quisquis autem non cum Christo colligit spargit.
de quacumque alia re, quae pertinet ad fidem uitamque uestram,
non dicam nos nequaquam comparandi ei qui dixit: licet si
nos, sed omnino quod secutus adiecit: si angelus de
caelo uobis annuntiauerit praeterquam quod in
scripturis legitimis et euangelicis accepistis, anathema
sit. haec uobiscum et cum omnibus quos Christo lucrari
cupimus actitantes atque inter cetera sanctam ecclesiam, quam
in dei litteris promissam legimus et sicut promissa est in
omnibus gentibus reddi cernimus, praedicantes ab his, quos
ad eius pacificum gremium attrahi cupimus, pro actione gratiarum
flammas meruimus odiorum, quasi nos eos in ea parte
ligauerimus, pro qua non inueniunt quid loquantur, aut nos
mandauerimus tanto ante prophetis et apostolis, ut in libris
suis nulla testimonia ponerent, quibus pars Donati ecclesia
Christi esse doceatur. et nos quidem, carissimi, cum falsa
crimina audimus ab eis, quos offendimus praedicando eloquia
ueritatis et erroris uaniloquia conuincendo, habemus, sicut
Eph. 4, 2-3 12 cf. Matth. 12, 30 15 Gal. 1, 8-9 Om2 (passim) 9 ergo] ego Pml 15 fort.
dicam (si) nos 18 legalibus PQv 22 iis v 28 kmi codd. 30 abemus
Om1
me criminantur testimonium conscientiae meae non stat contra
me in conspectu dei, quo nullus oculus mortalis intenditur,
non solum contristari non debeo, uerum etiam debeo gaudere
et exultare, quia merces mea multa est in caelis. neque enim
intuendum est quam sit amarum, sed quam falsum quod audio
et quam uerax pro cuius nomine hoc audio et cui dicitur:
unguentum effusum est nomen tuum. et merito fragrat
in omnibus gentibus, cuius odorem isti qui nobis maledicunt
in una Africae particula conantur includere. cur itaque
feramus indigne quod nos infamant, qui gloriae Christi sic
detrahunt, quorum parti contentionique inimicum est quod de
illius ad caelos ascensione et de nominis eius tamquam unguenti
effusione tanto ante praedictum est: exaltare super
caelos, deus, et super omnem terram gloria tua?
uaniloquia proferentes ab inimicis gloriae Christi acerba obprobria
sustinemus: dicant quod uolunt, dum ille nos exhortetur
dicens: beati qui persecutionem patiuntur propter
iustitiam, quia ipsorum est regnum caelorum. beati
eritis, cum uos persecuti fuerint et maledixerint
nobis et dixerint omne malum aduersum uos mentientes
propter me. quod ait superius propter iustitiam,
hoc repetiuit quod ait postea propter me, quia
factus est nobis sapientia et iustitia et sanctificatio et redemptio,
ut, quemadmodum scriptum est, qui gloriatur in domino
glorietur. qui cum dicat: gaudete et exultate, merces
enim uestra multa est in caelis, si, quod dictum est
propter iustitiam et propter me in bona conscientia
teneo, quisquis uolens detrahit famae meae, nolens addit
4 cf. Mattb. b, 12 8 Cant. 1, 2 14 Ps. 56, 12 19 Matth
5, 10-11 25 cf. I Cor. 1, 30-31 27 Matth. 5, 12 0 ati abundissimam? si in] sin Oml 7 audio hoc
Qml 8 fraglat codd. 13 ad] an Oml 15 gloriam tuam Pml
17 opprobria OQ 18 exortetur 0 25 sapientie Oml
edocuit et non etiam suo firmauit exemplo. sequere sanctarum
scripturarum fidem: inuenies Christum resurrexisse a
mortuis, ascendisse in caelum, sedere ad dexteram patris.
sequere criminationes inimicorum: iam putabis eum de sepulcro
furatum esse a discipulis. quid ergo nos, quantum ipse
donat, defendentes domum eius ab inimicis eius aliud sperare
debemus? si patrem familias Beelzebub uocauerunt,
quanto magis domesticos eius! si ergo toleramus, et
conregnabimus; si autem non aurem solam percutit iracundia
criminantis, uerum etiam conscientiam mordet ueritas criminis,
quid mihi prodest, si me continuis laudibus totus mundus
attollat? ita nec malam conscientiam sanat laudantis praeconium
nec bonam uulnerat conuiciantis opprobrium. nec sic
tamen decipitur spes uestra quae in domino est, etiamsi forte
in occulto tales sumus, quales nos putari cupit inimicus,
quia non eam posuistis in nobis nec umquam hoc audistis a
nobis. securi ergo estis, qualescumque nos simus, qui dicere
didicistis: in domino sperans non mouebor et: in deo
sperabo, non timebo quid faciat mihi homo et eis,
qui uos ad hominum superborum terrenas altitudines seducere
moliuntur, respondere nostis: in domino confido. quomodo
dicitis animae meae: transmigra in montem sicut
passer?
placet, quantumcumque per nos et ubicumque praedicatur,
et quia eam quantulocumque nostrae linguae ministerio libenter
auditis, etiam de nobis bene benigneque sentitis, securi estis, qualescumque
nos simus, quia in illo spes uestra est quem uobis ex
illius super uos misericordia praedicamus: uerum etiam quicumque
nostra dispensatione etiam sacramentum sancti baptismi
25, 1. 55, 11 22 Ps. 10, 2 PQ 8 familia belzebub Oml 10 cumregnabimns Oml
12 quod Pml 15 nostra Q 16 simus PQm2v 19 mouebor] infirmabor
PQ domino Q 20 eis] ei Oml
Christo baptizati estis. non itaque nos, sed Christum induistis, nec
uos interrogaui utrum ad me conuerteremini, sed ad deum uiuum,
nec utrum in me crederetis, sed in patrem et filium et spiritum
sanctum. quodsi ueraci animo respondistis, saluos uos fecit
non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio,
non conseruus, sed dominus, non praeco, sed iudex. neque
enim uere, sicut Petilianus inconsiderate dixit, conscientia
dantis uel quod addidit:
qualescumque nos simus, securi estis qui deum patrem et
eius ecclesiam matrem habetis. quamuis enim simul haedi cum
ouibus pascantur, non stabunt ad dexteram; quamuis simul
palea cum tritico trituretur, non intrabit in horreum; quamuis
simul pisces mali cum bonis intra retia dominica natent, non
mittentur in uascula. nemo glorietur nec in homine bono, nemo
bona dei fugiat nec in homine malo.
15 cf. Matth. 23, 2 16. 17 Matth. 28, 3 19 cf. Matth. 7, 16 (h, 7 cumseruus 0 9 eancta Om2PQ 11 sanctum
om. PQ 13 ei] ei esse Oml 15 accipiatur OPml 17 uera codd.
dicerent Om1 29 pr. nemo enim Pml
negotio praesenti suffecerint. quae si catholica dilectione retinetis,
cum sitis unus grex de uno pastore securus, non nimis
curo, quod mihi uel congregali uestro uel certe cani uestro
conuiciatur quilibet inimicus, dummodo me magis pro uestra
quam pro mea defensione latrare compellat. qua tamen si
opus esset ad causam, breuissima facillimaque uterer, totum
scilicet uitae meae tempus, antequam perciperem baptismum
Christi, quantum ad meas cupiditates erroresque attinet, cum
omnibus improbans et detestans, ne in eius temporis defensione
meam gloriam quaerere uiderer, non illius qui me per
gratiam suam et a me ipso liberauit. unde illam uitam meam
cum uituperari audio, quolibet animo id faciat qui hoc facit,
non usque adeo sum ingratus ut doleam; quantum quippe
ille accusat uitium meum, tantum ego laudo medicum meum.
quid ergo iam de illis praeteritis atque abolitis malis meis
defendendis laborem, de quibus Petilianus multa quidem falsa
dixit, sed plura uera non dixit? de tempore autem uitae meae,
quod est post baptismum, uobis quicumque me nostis superfluo
loquor ex his, quae nota esse hominibus possunt; hi uero,
qui me non nouerunt, non ita iniqui esse debent in me, ut
magis de me credant Petiliano quam uobis. nam si laudanti
amico credendum non est, nec inimico detrahenti. restant ea
quae occulta sunt hominis, ubi sola conscientia testis est,
quae testis esse apud homines non potest. in his me Petilianus
Manicheum esse dicit, loquens de aliena conscientia;
hoc ego me non esse dico, loquens de mea conscientia. eligite
cui credatis. uerumtamen quoniam nec ista breui ac facili mea
defensione opus est, ubi quaestio non de qualiscumque unius
hominis merito, sed de sanctae ecclesiae ueritate uersatur, ad
uos etiam mihi plura dicenda sunt, quicumque in parte Donati
Petiliani quae in me scripsit maledicta legistis, quae ab illo
PQ 6 qua] quia Pml 10 hominibus Oml 20 iis v
27 esse non Qml mea] me Pml 28 ueruntamen Oml 29 qualicumque
PQ 31 quicunque Oml
Christianae uiscera non haberem.
excussa simul cum terra et palea introrsum traho, iniuriam
resilientis pulueris suffero uel, cum domini mei oues perditas
diligenter inquiro, spinosarum linguarum uepribus laceror?
obsecro uos, deponite paululum studia partium atque inter
me et Petilianum cum aliqua aequitate iudicate. ego ecclesiae
causam uolo ut noueritis, ille ut meam. ad quid aliud, nisi
quia testibus mei?, quos in causa ecclesiae constanter adhibeo,
non audet dicere ne credatis — prophetae sunt enim et apostoli
et ipse prophetarum et apostolorum dominus Christus —, de me
autem quidquid dicere uoluerit, homini aduersus hominem et
uestro aduersus alienum facile creditis? et si quos uitae meae
testes adhibuero, quid magnum est, ut dicat non eis esse credendum
et hoc uobis cito persuadeat, praesertim quoniam
quisquis pro me ullum uerbum fecerit inimicus parti Donati
ac per hoc uester continuo deputabitur? regnat itaque Petilianus;
quando in me quaelibet conuicia iaculatur, ei omnes
acclamatis et plauditis. hanc sibi inuenit uincibilem causam,
sed iudicibus uobis; nec testem nec argumentum requirit, cui
hoc solum est probare quod dicit, quia ei quem maxime odistis
copiosissime maledicit. nam quoniam diuinae scripturae testimonia
cum pro ecclesia catholica tam densa et tam clara
recitantur, uobis dolentibus remanet mutus, elegit materiam
ubi uobis fauentibus loquatur et uictus. uerum si miliens
tantum talia uel etiam sceleratiora dicat in me, mihi sat est
ad rem quam nunc ago, quod, qualiscumque in ea sim, tamen
ecclesia pro qua loquor inuicta est.
granum si bonus. non est huius areae uentilabrum lingua
alt. si] sed Ov 3 grana] gratia Pml 11 credetis Prnl enim
sunt Qv 16 quoniam] quando v 21 requireret Oml requiret 0m2v
26 si miliee Morelius similans OQ simulans Pv 27 tantum Morelim
statum Ov statim PQ
dixerit, nullo modo frumentis eius praeiudicat, quidquid autem
in ipsa frumenta maledictorum calumniarumque iactauerit,
fides eorum exercetur in terris, merces augetur in caelis. sanctis
enim dei seruis sancteque deo militantibus non aduersus
Petilianum atque huiusmodi carnem et sanguinem, sed aduersus
principatus et potestates et rectores talium tenebrarum —
quales sunt omnes aduersarii ueritatis, quibus utinam dicamus:
fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino
—, hanc ergo militiam militantibus seruis dei quaecumque
ab inimicis conuicia criminosa dicuntur, quae apud maliuolos
et temere credulos malam famam faciant, arma sinistra
sunt; etiam his diabolus expugnatur. cum enim per bonam
famam probamur, utrum nos in superbiam non extollamus, et
per malam famam probamur, utrum inimicos eos ipsos a quibus
nobis confingitur diligamus, per arma iustitiae dextra et
sinistra diabolum uincimus. quae cum apostolus commemorasset
dicens: per arma iustitiae dextra et sinistra,
continuo tamquam exponens quid dixerit: per gloriam,
inquit, et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam
et cetera talia, gloriam scilicet et bonam famam numerans
in armis dextris, in sinistris autem ignobilitatem et infamiam.
quamlibet disertus conuiciator in me Petilianus existat, numquid
moleste ferre debeo, quod mihi armorum sinistrorum
faber sollertissimus procuratus est? opus est ut his in adiutorio
domini mei peritissime* dimicem et eis illum feriam, contra
quem inuisibiliter pugno, qui peruersissima et antiquissima
astutia callide intendit et agit, ut propter haec Petilianum
Oml dixerit uere Pml 2 nullo bis Oml eius om. Q
11 imicis Oml maleuolos v 12 tremere Pml 18 diabolus his P
16 configitur PQ dextera v 18 a dextra Om2P dextera v 22 dexteris v
26 quod] quia v 27 paratus v 29 peruersissime Pml 30 agit ut] agitur 0
CO8 uestros, implere non possim. quod a me auertat eius
misericordia qui me dilexit et tradidit se pro me, ut pendens
in cruce diceret: pater, ignosce illis, quia nesciunt
quid faciunt, meque de Petiliano et talibus inimicis meis
dicere doceret: \'domine, ignosce illis, quia nesciunt quid loquuntur).
remoto ab animis uestris omni studio partium inter me et
Petilianum aequi iudices sitis, ostendam uobis non eum respondisse
scriptis meis, ut intellegatis, quia ueritatis inopia
coactus sit causam relinquere et in hominem, qui eam sic
egit, ut respondere ille non posset, quae potuit maledicta iactare.
quamquam tanta manifestatione clarent quae dicturus
sum, ut, etiamsi studio partium et odio mei uestrae mentes a
me alienentur, tantummodo si utraque legatis, certe apud
uosmet ipsos in cordibus uestris uerum me dixisse fateamini.
Ego enim respondens primae parti scriptorum eius, quae
tone in manus meas uenerat, praetermisso conuicioso et sacrilego
multiloquio, ubi ait: bis baptisma nobis obiciunt hi qui sub
nomine baptismi animas suas reo lauacro polluerunt, quibus
equidem obscenis sordes cunctae mundiores sunt, quos peruersa
munditia aqua sua contigit inquinari, illud quod sequitur
me inflatus et iratus effudit, et uidete utram quaerenti mihi
responderit, unde sit abluendus qui accipit baptismum, cum
I 1, 2 25 lib. I 2, 8 1 fort. quo 2 miaericordia eius PQ 8 ae otn. Oml semet
ipsum v ut om. 0 5 et] et de PQ 6 quid] quod OQ loquntur
Oml 8 impetrauero PQv 18 illi Q 20 hi] his 0 ii v 21 lauachro
PQ 25 nanque Oml 80 accepit v
uos, quaerite attente, omnes excutite paginas, omnes dinumerate
uersiculos, omnia uerba uersate, omnes syllabae enucleate
et dicite mihi, si inueneritis, ubi responderit, cum dantis polluta
conscientia est, unde sit eius abluenda qui hoc accepturus
ignorat.
Quid enim ad rem pertinuit, quia uerbum addidit, quod
a me diceret fuisse subtractum, atque ita se scripsisse contendit:
conscientia namque sancte dantis attenditur quae abluat
accipientis? nam ut noueritis non a me fuisse subtractum,
me tamquam dialecticum criminetur, immo non me, sed
ipsam dialecticam uelut mentiendi artificem in populare iudicium
ream deuocet et in eam quamlibet fragosissimo strepitu
aduocati forensis ora distendat. dicat quidquid uult apud imperitos,
unde stomachentur docti, illudantur indocti. me propter
rhetoricam Tertulli oratoris, a quo accusatus est Paulus,
PQ 4 conscientia polluta v 5 est] est et 0 11 aditum
Oml 13 respondeSrit (sic) 0 15 conscientia maculosa PQ et
s. I. 0 16 respondere Om2PQ nec hominem scripsi neminem codd.
v; cf. p. 180, 25: uidete hominem uagari qua potest,
in ea, quae prorsus ignorat uel in quibus potius abutitur
ignorantia plurimorum, et ex confessione cuiusdam feminae,
quod catechumenam se dixerit Manicheorum quae sanctimonialis
in catholica fuerit, quod ei placet de illorum baptismo
dicat et scribat, nesciens aut nescire se fingens non illic ita
appellari catechumenos, tamquam eis baptismus quandoque
codd. ob] ab 0 4 exageret Om1
10 pr. ei Q 11 ante confitentem interpunxit v hylariter 0 12 nomine
et Oml 15 fauente add. Erasmus snbornante coni. Engelbrecht
20 uel ipsius oblitus Pm1 22 multiloquio Pml 23 in ea] mea Q
25 catechuminam ex catechuminum (h a. I.) 0 cathecuminam PQ
sanctemonialis Oml 26 baptimo Oml 27 illic ita] illicite PQ
28 catechuminos (h a. I.) 0 cathecuminos PQ
uidelicet tamquam meliora et maiora praecepta obseruare non
possunt, quae obseruantur ab eis, quos electorum nomine
discernendos et honorandos putant. me etiam presbyterum
fuisse Manicheorum uel falsus uel fallens mirabili temeritate
contendat, uerba quarti libri Confessionum mearum, quae per
se ipsa et de multis ante et postea dictis manifestissima sunt
legentibus, sub quo ei uidetur intellectu proponat atque arguat,
furem me denique uerborum suorum, quod duo subtraxerim,
tamquam eis repositis uictor exultet.
uel recognoscere poteritis, impetum quidem linguae suae quo
libuit ambitu iactationis exercuit, nusquam tamen dixit, unde
abluatur accipientis conscientia, cum maculosam dantis ignorat.
at ego inter strepitum uel post strepitum eius grandem
et nimis ut putat ipse terribilem lente ut dicitur et bene hoc
ipsum repeto, ut uel respondeat his exposco: (si conscientia
sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde est abluendus,
qui maculosam conscientiam dantis ignorat?\' et per
totam eius epistulam ad hoc non inuenio aliquid dictum.
omnia quae dixit in te ad hoc ualere uoluit, ut te deformaret
ac per te illos quibus communicas, ne ulterius alicuius momenti
esse te existiment uel ipsi uel hi, quos ad uestram
communionem traducere niteris. ceterum ex quo proposuit
uerba epistulae tuae, ex illo considerandum est utrum nihil
ad illa responderit.\' ita ergo faciamus: ex ipso prorsus loco
scripta eius consideremus. excepto ergo prooemio, quo uolui
animum praeparare lectoris et pauca eius uerba prima
Oml 6 tertii v libri mei Pml 7 ipse
Oml antea Pml 12 uel] et Om1 15 ego] ergo Pml eius
grandem vel post strepitum P 16 ut putat et putat Oml bene]
lene Morehus 17 ut vel] nt PQ et ut v respondeat his scripsi
respondeatis eodd. v 18 est om. 0 21 iam scripsi nam codd. v
24 ii v 28 uoluit 0
\'conscientia namque dantis attenditur quae
abluat accipientis.\' quid si lateat dantis conscientia
et fortasse maculosa sit, quomodo poterit accipientis
abluere conscientiam, si, quemadmodum
dicit, conscientia dantis attenditur quae abluat
accipientis? si enim dixerit ad accipientem non
pertinere quidquid mali latuerit in conscientia
dantis, ad hoc ualebit fortasse illa ignorantia, ut
de conscientia baptizatoris sui non possit nesciens
maculari. sufficiat ergo, ut alterius (conscientia)
maculosa cum ignoratur non maculet; numquid
autem etiam abluere potest? unde igitur abluendus
est qui accipit baptismum, cum dantis polluta
conscientia eat et hoc ille qui est accepturus ignorat,
praesertim cum addat et dicat: \'nam qui fidem
a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum\'?
proposuit. uideamus ergo utrum refellerit, utrum omnino
responderit. addo enim uerba quae me subtraxisse calumniatur
et eadem ipsa sic repeto uel etiam breuius — addendo enim
haec duo uerba etiam ad breuitatem propositionis huius me
plurimum adiuuit -: si conscientia sancte dantis attenditur quae
abluat accipientis et qui fidem sciens a perfido sumpserit non
fidem percipit sed reatum, unde abluitur accipientis conscientia,
cum maculosam dantis ignorat et cum fidem nesciens
sumit a perfido? rogo unde abluitur: dicat nobis, non eat in
aliud, non obtendat nebulas imperitis, postremo saltem multis
et anfractuosis circuitibus interpositis et peractis tandem
0 11 conscientia om. codd. 15 consientia Ptnl 22 uel]
ut Om2v etiam om. P 27 maculosa Oml ignor Oml 29 obtendat]
add. nobis Q
maculosa perfidi baptizantis occulta est, si conscientia sancte
dantis attenditur quae abluat accipientis et qui fidem sciens a
perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum. nesciens enim
sumit a perfido non habente conscientiam sancte dantis, sed
maculosam et occultam. unde ergo abluitur, unde percipit
fidem? si enim nec tunc abluitur nec tunc percipit fidem, cum
baptizator perfidus et maculosus occultus est, cur eo postea
prodito atque damnato non denuo baptizatur, ut abluatur fidemque
percipiat? si autem illo perfido et maculoso occulto iste
abluitur et percipit fidem, unde abluitur, unde percipit, ubi
non est conscientia sancte dantis quae abluat accipientis? hoc
dicat, ad hoc respondeat: unde abluitur, unde percipit, si
conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis et
haec ibi non est, quando baptizator maculosus et perfidus
latuit? nihil ad hoc responsum est omnino.
facit nebulosum atque uentosum, ut ueritatis serenitas
obscuretur, et fit summa inopia copiosus non uera dicendo,
sed maledicta inania uomendo. tenete sane intentissime atque
fortissime quid debeat respondere, id est unde abluatur accipientis
conscientia, cum maculosa dantis occulta est, ne forte
hoc uobis e manibus flatus eius excutiat uosque ipsi sermonis
turbidi caliginosa tempestate rapiamini, ut uel (quo) discessum
uel quo redeundum sit omnino nesciatis, et uidete hominem
uagari qua potest, dum pro negotio quod suscepit stare non
potest. uidete quam multa dicat non habendo quod dicat. dicit
me labi lubricum, sed teneri, nec adstruere nec confirmare quod
8. I. 0 unde ergo percipit PQv 10 et maculoso] maculoso
et codd. 16 respondendum codd. 20 uomendo scripsi non emendo
codd. v, cf. p.162, 28 sq. et Cresc. III 53, 59: cum multa in eos horrenda
uomnisset 23 nobis Pml excutias Oml 24 calignosa Oml quo
addidi 27 dicit] dici Oml 28 adstruere scripsi destruere codd. v
quae uera sunt credere, sed facere ut altius dubia suspicentur;
dicit me Academici damnabile ingenium habere Carneadis;
conatur etiam insinuare, quid Academici sentiant de falsitate
uel fallacia sensus humani; etiam in his omnino quid loquatur
ignorans dici ab eis asserit niues nigras esse cum albae sint
nigrumque argentum, turrem rotundam uel teretem uideri cum
longa sit, remum in aqua fractum cum sit integer. et hoc
totum propterea, quoniam, cum dixisset: \'conscientia dantis\' uel
\'sancte dantis attenditur quae abluat accipientis\', contra ego
dixi: quid si lateat dantis conscientia et fortasse
maculosa sit? istae sunt niues nigrae et argentum nigrum
et turris rotunda pro longa et remus in aqua fractus pro
integro? rem quippe dixi quae putari possit. et esse non possit,
ut lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit.
Et sequitur se et clamat: quid est quid si), quid est
\'fortassis\', nisi incerta et inconstans haesitatio dubitantis, de
qua ille tuus ait:
quid si nunc redeo ad illos qui aiunt: quid si nunc
caelum ruat?
\'fortasse* usque adeo sunt intolerabilia, ut propter illa exci.
tentur olim dormientes Academici et Carneades et Pilus et
Furius et Protagoras et niues nigrae et ruina caeli et cetera
similiter insana et absurda, remoueantur de medio. neque enim
re uera sine his non potest dici quod uolumus. ecce sufficit,
quod paulo post ita positum est et ab ipso ex meis litteris interpositum:
unde igitur abluendus est qui accipit baptismum,
cum dantis polluta conscientia est et hoc
ille qui est accepturus ignorat? nempe hic non est
\'quid si\' et \'fortasse*. respondeatur ergo. adtendite, ne forte
in eo quod sequitur ad hoc respondeat: sed ego te, inquit,
cauillantem ad fidem credendi constringo, ne ulterius euageris.
quid argumentis stultitiae a(d)uertis erroribus uitam? quid
fidei?: rationem de rebus irrationalibus turbas? hoc uno uerbo
te teneo et conuinco. haec Petilianus dixit, non ego. ista ex
omnino non impedit inquisitionem meam qua ille uehementer
urgetur, utrum ita dicam: si conscientia dantis attenditur,\'
an uero ita: si conscientia sancte dantis attenditur
quae abluat accipientis, unde igitur abluendus est qui accipit
baptismum, si dantis polluta conscientia est et hoc ille
qui est accepturus ignorat?\' illud autem alterum quod additur
\'sciens\', ut non dicatur: nam qui fidem a perfido
sumpserit,\' sed: gui fidem sciens a perfido sumpserit non
fidem percipit sed reatum,\' fateor, tamquam deesset, me nonnulla
dixisse quorum iacturam facile patior, quoniam magis
moram meae facilitati afferebant quam adiutorium facultati.
quanto enim expeditius, quanto plenius et breuius sic interrogo:
si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis
et qui fidem sciens a perfido sumpserit non fidem
pereipit sed reatum, unde abluitur quem latet non sancte
dantis maculosa conscientia, et unde ueram percipit fidem qui
PQ, cf. calnmniatar p. 179, 21. 184, 5 2 cui] cur 0
5 sed em. Pml 9 achademica PQ 12 qaae] qui OQv 14 sine om. Q
23 nam om. Qv 27 facilitati] facultati PmlQ facultati] falsitati Pmg.-В
baptismi patebit, ibi totum quod quaeritur elucebit, sed si
dicatur, non si tempus maledicendo finiatur.
calumniatur uel additis gloriatur, nihil interrogationem
meam impedire perspicitis, cui quid respondeat ille non inueniens,
ne tamen taceat, irruit identidem in personam meam,
dicerem recedens a causa, si omnino accessisset ad causam.
quippe quasi de. me agatur et non de ecclesiae uel baptismi
ueritate, ideo me dicit subtractis illis duobus uerbis argumentatum,
ut quasi conscientiae meae non obsit, quod inquinatoris,
ut dicit, mei sacrilegam ignoraui conscientiam. quod si ita
esset, uerbum illud quod positum est \'sciens\' additum mihi
potius prodesset et obesset ablatum. si enim me ita defendi
uoluissem, ut baptizatoris mei putarer ignorasse conscientiam,
pro me locutum acciperem Petilianum, quando non utcumque
ait: (qui fidem a perfido sumpserit\', sed: qui fidem sciens a
perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum,\' ut hinc
ego non me reatum, sed fidem percepisse iactarem, quia
dicerem: \'non ego sciens a perfido accepi, sed homo conscientiam
dantis hominis ignoraui\'. uidete itaque et numerate,
si potestis, quanta superflua loquatur ad unum (ignoraui ?
quod me proponit dixisse, cum hoc omnino non dixerim, quia
nec de me agebatur, ut dicerem, nec aliquid criminis in eo
qui me baptizauit apparuit, ut eius me ignorasse conscientiam
pro mea defensione cogerer dicere.
proponit sibi quod non dixi et auocat homines ab intentione
debiti sui, ne id quod respondendum est exigatur. interponit.
saepe: ignoraui, inquis et respondet: sed si ignorares et quasi
conuincit, ne mihi liceat dicere: \'ignoraui\'. commemorat
Oml 14 si] qui 0 defendi potius P 15 uolnisset 0
30 inquam OmSPQv ..
contra ecclesiam dei fecisse affirmat quae ignorare non possem,
eo quod Afer sim et aetate paene iam senex, cum, sicut audio,
Mensurius in communionis unitate defunctus sit, antequam
se scinderet pars Donati, causam uero Caeciliani legerim quod
ad Constantinum ipsi detulerint et ab episcopis, quos ille imperator
iudices dederat, et semel et iterum, et ab ipso rege
illis ad eum appellantibus etiam tertio fuerit absolutus. Macarius
uero et Taurinus et Romanus quidquid uel iudiciaria
uel executoria potestate aduersus eorum obstinatum furorem
pro unitate fecerunt, secundum leges eos fecisse constat,
quas idem ipsi causam Caeciliani ad imperatoris iudicium
deferendo contra se ferri exerique coegerunt.
Inter multa etiam prorsus ad rem non pertinentia dicit
Messiani proconsulis sententia me fuisse percussum, ut ex
Africa fugerem, et propter hoc falsum, quod si non ipse confinxit,
certe maliuolis fingentibus maliuole credidit, quam multa
alia falsa consequenter non utcumque dicere, sed etiam scribere
mira temeritate non timuit, cum ego Mediolanum ante Bautonem
consulem uenerim eique consuli calendis Ianuariis laudem in
tanto conuentu conspectuque hominum pro mea tunc rhetorica
professione recitauerim et ex illa peregrinatione iam post Maximi
tyranni mortem Africam repetiuerim, Manicheos autem Messianus
proconsul audierit post consulatum Bautonis, sicut dies
gestorum ab eodem Petiliano insertus ostendit. quae si dubitantibus
uel contra credentibus probare necesse esset, multos
possem claros in saeculo uiros testes locupletissimos adhibere
totius illius temporis uitae meae.
moras et facimus? numquid hinc inuenturi sumus, unde
sit accipientis abluenda conscientia qui maculosam dantis
cal. Ian.]
anni 385 22 post Maximi mortem] i. e. post a. 387 Pml 3 affer PQ 10 furorem obstinatuiu Qml
12 iMLem v 14 prororsus Q non om. PQ dicit om. Q 20 kalendis
Q 21 rethorica PQ 25 insertur 0 31 conscintia Q
quod sibi Petilianus cum ex epistula mea tamquam ad
respondendum proposuisset, quidquid uoluit aliud locutus eat
quam id quod causa poscebat. quotiens dixit: si ignorares,
quasi ego dixerim quod numquam dixi, mei baptizatoris me
ignorasse conscientiam, et aliud nihil egisse uisus est ore
maledico, quam ut me mala eorum, apud quos baptizatus et
quorum communioni sociatus sum, non ignorasse conuincere
uideretur, satis utique intellegens, quia ignorantia me non faceret
reum! ecce ergo si ignorarem, sicut totiens repetiuit, procul
dubio ab eis omnibus malis innocens essem. unde ergo abluerer,
qui conscientiam non sancte dantis ignorans criminibus
eius impediri minime possem, unde perciperem fidem, qui
nesciens a perfido baptizarer? non enim frustra si ignorares
totiens repetiuit, nisi ne me putari sineret innocentem,
quod ne respondere cogatur copiosissime alienatur,
unde abluatur accipientis conscientia qui maculosam dantis
ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat
accipientis, et unde percipit fidem qui nesciens baptizatur a
perfido, si quisquis fidem sciens a perfido sumpserit non
Oml 16 indicane op 18 diea Oml
30 inde 0
in me sine ulla sana consideratione iactauit, adhuc attendamus,
ne forte hoc quod exposcimus in consequentibus dicat. libet
autem intueri quam garrulus ea proposuerit, quasi facillime
conuulsurus et euersurus: sed ad illud, inquit, tui phantasmatis
argumentum, quo quemcumque baptistam uerbis tibi pingere
uisus es, redeamus. imaginari enim te ueri similia decuit,
qui non uides ueritatem. haec uerba sua prolocutus est Petilianus
quod damnat diuina sententia ueracissime ac manifestissime
clamans: maledictus omnis qui spem suam ponit in
homine. hoc est quod apertissime prohibet sancta humilitas
et caritas apostolica clamante Paulo: nemo glorietur in
homine. hoc est quod in nos inanium calumniarum et acerrimorum
maledictorum crebrescit impetus, ut quasi euerso
homine nulla spes remaneat eorum, quibus uerbum dei et
sacramentum pro dispensatione nobis credita ministramus.
respondemus eis: quo usque apponitis super hominem?
respondet eis catholica ueneranda societas: nonne deo subicietur
anima mea? ab ipso enim salutare meum;
etenim ipse est deus meus, susceptor meus, non
emigrabo. nam quae alia causa fuit istis emigrandi de
domo dei, nisi quia uasa facta in contumeliam, sine quibus
illa usque ad diem iudicii non erit, finxerunt se ferre non
posse, cum tamen hoc magis ipsi fuisse et aliis calumniose
obiecisse gestis atque conscriptis tunc rebus appareant. de
quibus in contumeliam factis, ne propter illa de domo magna,
quae magno patri familias una est, perturbatus emigret, dicit
dei seruus et bonus fidelis uel fidem in baptismo percepturus
quod paulo ante commemoraui: n onne deo subicietur anima
mea? deo utique, non homini; ab ipso enim salutare
meum, non ab homine. iste autem, ne saltem tunc deo daret
abluendum mundandumque hominem, quando maculosa conscientia
non sancte dantis occulta est et fidem nesciens
19 cf. II Tim. 2, 20 26. 27 Ps. 61, 2 scripsi respondit codd. v 15 nonne om. OQ 22 fort.
de quibus (uasis) 28 ne] non v
hoc, inquit, tibi breuiter dico: et tu
baptistam discutere et ab eo discuti debuisti.
abluatur accipientis conscientia, cum maculosam non sancte
dantis ignorat, si conscientia sancte dantis attenditur quae
abluat accipientis, et unde accipiat fidem qui nesciens a perfido
baptizatur, si quisquis fidem sciens a perfido sumpserit
non fidem percipit sed reatum; et ille mihi respondet discutiendum
esse et baptizatorem et baptizandum. et ad hoc probandum,
unde quaestio nulla est, adhibet exemplum Iohannis,
quod eum discusserint, qui ab eo quaesierunt quem se esse
diceret, quod ipse quoque discusserit eos quibus ait: generatio
uiperarum, quis uobis ostendit fugere ab
ira uentura? quid hoc ad rem, quid hoc ad causam? deus
Iohanni perhibuerat testimonium excellentissimae sanctitatis
prophetia praeclarissima praecedente, et quando conceptus et
quando natus est. quaerebant autem illi iam credentes esse
sanctum, quemnam se diceret esse sanctorum uel utrum ipse
esset sanctus sanctorum, quod est Christus Iesus. tanta quippe
gratia illi habebatur, ut continuo crederetur quidquid de se
ipse dixisset. si autem hoc exemplo asseritur quilibet nunc
discutiendus esse baptista, quidquid de se quisque dixerit
credendus erit. quis est autem fictus quem fugit utique, sicut
scriptum est, sanctus spiritus, quin de se optime credi uelit
atque id agat quibus uerbis potuerit? iam ergo cum fuerit
interrogatus, quisnam sit, et responderit se esse dei fidelem
dispensatorem nec cuiusquam criminis macula pollutam habere
conscientiam, haec erit tota discussio, an etiam mores eius et
uita diligentius intuenda est? ita sane. sed non hoc scriptum
est fecisse illos, qui Iohannem in deserto Iordanis interrogauerunt
quis esset.
3, 7 28 cf. Sap. 1, 5 bis Q 8 reatnr (sic) 0 18 a uentura ira PQ et UuJg.
20 gratia om. Otnl 22 se om. Oml 24 spiritus sanctus PQv quin]
qui OQ
pertinet. magis apostolica illa sententia satis hanc incutit curam,
ubi ait: probentur primum, et sic ministrent
nullum crimen habentes. quod cum sollicite ac de more
utrobique paene ab omnibus fiat, unde tam multi reprobi
post tempus gestae dispensationis huius inuenti sunt, nisi quia
et humana diligentia plerumque fallitur et nonnulli primum
boni in deterius commutantur? quae cum tam crebro accidant,
ut dissimulare aut obliuisci neminem sinant, quid est quod
contumeliose nos breuiter docet Petilianus a baptizando discutiendum
esse baptistam, quoniam quaerimus, unde sit accipientis
abluenda conscientia, cum maculosa non sancte dantis
occulta est, si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat
accipientis? quia intellego te, inquit, ignorare ordinem sacramenti,
hoc tibi breuiter dico: et tu baptistam discutere et
ab eo discuti debuisti.s o respondere! circumstat eum in tam
Et ubi est, inquit, quod addidi (sciens), ut non dice-
PQ 15 brebuiter 0 19 detecti Pm2 28 breuiter
dfeontiesda *** baptiata 0, correxi breuiter diaoatiettdm eseet baptist*
PQv 24 qua] quia Pml 28 et om. 0
rem: \'qu.i fidem a perfido sumpse\'ritJ, sed: (qui fidem scietis aperfido
sumpserit non fidem percipit sed reatum\'? percepit ergo
Quoduultdeum de duobus adulteriis apud uos conuictum et
abiectum a nostris esse susceptum? quid ergo? sine huius
praeiudicio dixerim, qui causam suam bonam uel probauit uel
persuasit: tales apud uos nondum detecti cum baptizant, quid
ab eis accipitur, fides an reatus? non utique fides, quia non
habent conscientiam sancte dantis quae abluat accipientis, sed
nec reatus propter illud additum uerbum: nam qui fidem (sciens\'
a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum; ab istis
uel ne hoc respondere non potuisse deprehensus appareat, per
nostras contumelias inaniter euagari criminantem et nihil probantem
et, ubi forte conatur pro causa quasi pugnaciter resistere,
ubique facillime superari, ad hoc tamen unum omnino
nihil respondere quod quaerimus, si conscientia sancte dantis
attenditur quae abluat accipientis, unde abluendus sit qui
Oml 8 quid] quod Q 8 aditum Oml nam qui]
namque Oml 16 pr. nec om. Oml 18 ratum] reatum OPmU
uel reatum PmlQ 24 petilianus Oml 26 criminanantem Q 30 accipiat
scripst accipiebat codd. v
ille qui est accepturus ignorat: his enim uerbis ex epistula
mea commemoratis proposuit me interrogantem et se ostendit
nihil respondentem. cum enim dixisset ea, quae iam recolui
et in quibus eum ostendi ad id quod interrogaui non respondisse,
cumque magnis angustiis coartatus coactus esset dicere
discutiendum esse baptistam a baptizando, baptizandum a
baptista, cumque id exemplo Iohannis, si forte inueniret neglegentissimos
uel imperitissimos auditores, adstruere temptauisset,
adhibuit alia testimonia de scripturis ad rem non pertinentia,
quod Philippo eunuchus dixerit: ecce aqua; quid
prohibet me baptixari? —
monuisse, ne omni spiritui credatur, sed probentur spiritus
si ex deo sunt, quasi ad hoc adhibeatur ista diligentia, ut
nunc ante tempus frumentum a palea separetur, ac non potius
ne frumentum a palea decipiatur, aut uero etiam spiritus
mendax si aliquid ueri dixerit, ideo negandum est, quia hoc
detestandus spiritus dixit. quod quisquis arbitratur, tam demens
est, ut forte contendat Petrum non debuisse dicere: tu es
Christus filius dei uiui, quia tale aliquid iam daemonet»
dixerant. cum ergo baptismus Christi siue per iniquum siue
per iustum ministratus nihil aliud sit quam baptismus Christi.
ab homine cauto et bono fideli iniquitas hominis est uitanda,
non dei sacramenta damnanda.
In his certe omnibus non respondet Petilianus, si conscientia
sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde
sit abluendus qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia
est et hoc ille qui est accepturus ignorat. collega
eius a Thubursicubure quidam Cyprianus cum turpissima femina
in lupanari deprehensus et Primiano Carthaginis oblatus
atque damnatus est. iste quando baptizabat, antequam detectus
et abiectus esset, non utique habebat conscientiam sancte dantis
quae ablueret accipientis. unde igitur abluti sunt, qui hodie
illo damnato non utique rursus abluuntur? non erat necesse
ut hominem nominarem, nisi ne Petilianus iterum diceret:
quis est iste aut unde prosiluit? cur istum baptistam uestri
non discusserunt, sicut Iohannes Petiliano ita sentiente discussus
est? an et discusserunt, quantum homines hominem potuerunt,
sed astuta fictione latitantem diu non inuenerunt?
non est oleum peccatoris? an, quod catholica dicit et
Matth. 8, 29. Marc. 1, 24. Luc. 8, 28 25 pag. 187, 18 v; aut Petiliaum aut Augustinus aut.uterque
errauit 12 fldeli bono
Nihil ergo ad hoc respondens, quod ab eo tam instanter
inquiritur, deinceps etiam sibi loquendi latitudinem comparans:
cum haec, inquit, et prophetae et apostolus caute timuerint,
qua fronte tu dicis, quod bene credentibus sanctum est baptisma
peccatoris? quasi ego uel quisquam catholicus peccatoris
illud uenit obiectum, quod Maximianistarum baptismum quos
damnauerant susceperunt, quamuis in huius propositione quaestionis
suis uerbis quam meis uti maluerit - neque enim nos
30 cf. Ifb. I 11, 12 0 4 Spiritos enim eanctua v 13 latitu Omi 31 quaestionifi
propositione v
solum peccatorum, sed nullorum omnino hominum dicimus, quia
eum Christi esse cognoscimus; ita quippe proposuit: at enim
pertinaciter asse-lteras, inquit,
propter Sodomitarum crimen abiectum et in locum eius alterum
constitutum et rursus ipsi nostro collegio redditum
nesciens quid loquatur, nec ille, quem apud uos paenitentem
fuisse commemorat, quocumque modo eorum causae defendi
siue possint siue non possint, aliquid praeiudicant ecclesiae
dei, quae per omnes gentes diffunditur et crescit in mundo
usque ad messem. in qua si uere mali sunt quos accusatis,
non iam in illa, sed in paleis eius sunt, si autem boni sunt,
cum eos iniquis criminationibus infamatis, ipsi uelut aurum
probantur uobis paleae similitudine ardentibus, alienis tamen
peccatis non maculatur ecclesia, quae secundum fidelissimas
prophetias toto terrarum orbe dilatata finem saeculi tamquam
litus expectat, quo perducta careat piscibus malis, cum quibus
intra eadem dominica retia, quamdiu separari ab eis impatienter
non debuit, naturae incommoditas ferri potuit innocenter.,
nec propterea tamen ecclesiastica disciplina neglegitur a constantibus
et diligentibus et prudentibus dispensatoribus Christi,
ubi crimina ita manifestantur, ut nulla possint probabili ratione
defendi. extant innumerabilia documenta in eis, qui uel
episcopi uel alterius huiuscemodi gradus clerici fuerunt et
nunc degradati uel pudore in alias terras abierunt uel ad uos
ipsos aut ad alias haereses transierunt uel in suis regionibus
Pbml 10 ipso 0 ipsi (alt. i in ras.) P 14 dei
om. PQ 17 infamatis] inflamamini Oml 18 in paleae similitudine
0m2 in p. similitadinem PQt. 21 littus Pv 30 aut] ut Pml
ut, si eam Petilianus refrenata paululum maledicendi temeritate
cogitaret, nequaquam caderet in tam aperte falsam uanamque
sententiam, qua dicendum nobis putaret: nemo uestrum
est innocens, ubi reus nemo damnatur.
— uix enim alicubi deest hoc genus hominum —, quo
appareat iniquos praepositos ac ministros et in catholica ecclesia
solere damnari, Mileuitanum Honorium de proximo potuit
intueri. de Splendonio uero, quem diaconum in catholica damnatum
et a se rebaptizatum presbyterum fecit, cuius in Gallia
damnationem ad nos a fratribus missam collega noster Fortunatus
ibidem apud Constantinam publice legendam proposuit
et quem postea idem Petilianus horrendas eius insidias expertus
abiecit, de hoc ergo Splendonio quando non potuit com- 5
moneri, quemadmodum mali et in catholica degradentur? miror
in quo temeritatis praecipitio cor habebat, cum ista dictaret,
ubi ausus est dicere: nemo uestrum est innocens, ubi reus
nemo damnatur. quamobrem permixti corporaliter, separati
trecentorum et decem concilii sententia damnati, eodem
concilio tot proconsularibus, tot gestis municipalibus allegato
codd. (sed quorum et ea referri posse ad documenta equidem nego)
6 in diuersis v 13 apud conatantinam ibidem Qml 20 ecclesiam Oml
21 damnantur consideratione P 24 baptismo christi PQ 30 proconsularibus
edd. uett. proconsulibus codd. v
et ciuitatum auxilia proturbati, rursus a uobis cum eis, quos
extra communionem uestram baptizauerant, sine ulla baptismi
quaestione suscepti et honorati, quid respondeatis non inuenitis.
sententia quippe uincimini non uera sed uestra, qua contenditis
in eadem communione sacramentorum alios aliorum
perire criminibus et talem quemque esse, qualis est homo a
quo fuerit baptizatus, si nocens, nocentem, si innocens, innocentem.
quae si uera sunt, ut alios innumerabiles omittam,
Maximianistarum certe, quorum scelus usque ad illorum similitudinem,
quos uiuos terra sorbuit, in tam numeroso concilio
uestri exaggerarunt, uos crimina perdiderunt. si autem Maximianistarum
crimina uos non perdiderunt, falsa sunt quae ita
sentitis et multo minus nescio qua non probata crimina Afrorum
orbem terrarum perdere potuerunt. ac per hoc, sicut
scribit apostolus, unusquisque suam sarcinam portat
et nullius est baptismus Christi nisi Christi et frustra promittit
Petilianus ex hoc, quod de Maximianistis intendimus, in
secundo libro se esse dicturum, nimis male sentiens de cordibus
humanis, quasi non intellegant eum non habere quid
dicat.
in Maximiani communione ministrauerunt, illorum fuit, cur a
uobis in eis quos baptizauerunt tamquam Christi susceptus
est? si autem uere Christi est, sicuti est, nec eis prodesse
posset qui eum cum scelere schismatis habuissent, quid uos
potestis dicere praestitisse illis, quos cum eodem baptismo
om. PQ 9 quae si ucra sunt lUlque ad pag. 200, 27 non
fidem percipit eed reatom in O paulum mutata repetuntur post inter me
cap. 59 sub fin.; aignaui Ob obmittam Obml 10 maximianistrarum
Pml 11 obsorbuit Ob 14 sentis OPQ qua Oml quae OmHObPQv
non om. Ob 16 seribitj dicit Q 19 ae Ob om. eet. v 20 quidj
quod ObQ, fort. recte 22 pretexatus Pml 23 communionem Obml
27 potestis Ob potuisse cet. v dicere] dicitis Om.2PQv praestare PQv
diuisionis non cogerentur sancti lauacri sacramentum
accipere quasi non haberent, sed sicut erat antea perniciosum,
ita illis iam utile esse inciperet quod haberent? aut si hoc
eis in uestra communione praestitum non est, quia nec praestari
tale aliquid schismaticis apud schismaticos posset, hoc
tamen uobis in catholica communione praestatur, non ut baptismum
accipiatis quasi desit uobis, sed ut ipse quem accepistis
prosit uobis. omnia quippe sacramenta Christi non ad salutem,
sed ad iudicium habentur sine caritate unitatis Christi. sed
quia non uera, sed uestra sententia est per nescio quorum
baptismum traditorum perisse Christi baptismum de orbe terrarum,
merito non inuenitis quid respondeatis de recepto baptismo
Maximianistarum.
Uidete itaque et uigilantissime mementote, quemadmodum
Petilianus nec ad ea ipsa responderit quae sibi ita proponit,
unde aliquid loqui uideatur. illud autem olim dimisit
omnino nec nobis dicere uoluit, quia utique non potuit, nec
usque ad finem uoluminis sui aliquando dicturus est, quod ex
primis partibus epistulae meae quasi refellendum commemorauit.
additis quippe etiam duobus uerbis, quae me subtraxisse
quasi fortissima sua munimenta iactauit, nihilominus immunitus
iacet, non inueniens quid respondeat, cum quaeritur, si
conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis,
unde sit eius abluenda conscientia, qui pollutam conscientiam
non sancte dantis ignorat, et si qui fidem sciens a perfido
sumpserit non fidem percipit sed reatum, unde fidem accepturus
sit, non reatum, qui nesciens baptizatur a perfido. ad hoc
Obml esset incipere Ob 6 tale aliquid Ob, om.
cet. v scismatis apud scismaticos
Deinceps perrexit ore maledico in uituperationem monasteriorum
et monachorum, arguens etiam me, quod hoc genus
uitae a me fuerit institutum; quod genus uitae omnino quale
sit nescit uel potius toto orbe notissimum nescire se fingit.
inde asserens me dixisse Christum esse baptistam subiecit
etiam quaedam uerba ex epistula mea, quasi hoc ex mea sententia
dixerim, quod ex uestra et ipsius dixi, et copiosissima
atrocitate inuectus est quasi in me qui hoc dixerim, cum illa
quam reprehendit non sit mea sed ipsius et uestra sententia,
quod paulo post dilucide, quantum ualuero, demonstrabo.
deinde conatus est nos docere multis et superfluis uerbis, quod
non Christus baptizet, sed in eius nomine baptizetur simul et
patris et filii et spiritus sancti, deque ipsa trinitate dixit uel
quod uoluit uel quod potuit, Christum esse medium trinitatis.
inde de nomine Simonis et Bar Iesu magorum ingessit nobis
quas eum libuit contumelias, inde Optati Thamugadensis causam
pedetemptim suspendens, ne illius perfunderetur inuidia,
non se nec suos de illo iudicare potuisse et in eo ipso nos
insimulans, quod meis ille suggestionibus pressus sit.
monens, ne decipiantur a nobis, et nostros dolens, quod eos
peiores quam fuerant fecerimus. his igitur diligenter consideratis
atque discussis, quod ex ea ipsa epistula quam scripsit
satis dilucide apparet, Petilianus non respondit omnino ad hoc
quod in epistula mea primitus posui, si, quemadmodum dicit,
conscientia dantis uel potius, ut addam quod magnum firmamentum
putat, si conscientia sancte dantis attenditur quae
12 infra cap. 45, 54 sqq. 8. I. Oml 8 perereiit Oml 5 institum Oml 6 orbe bis
01111 15 deque) de qua
Nunc iam, obsecro, paucis animum intendite, ut uobis
quid timuerit, ut ad hoc non responderet, euidenter ostendam
et quod obscurare conatus est in lucem proferam. poterat
utique nobis quaerentibus, unde abluendus sit qui accipit baptismum,
cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui
est accepturus ignorat, facillime respondere: \'a domino deo\'
et omnino fidentissime dicere: \'prorsus deus abluit accipientis
conscientiam, quando maculosam non sancte dantis ignorat\'.
sed homo, qui iam sectae uestrae intentione coactus fuerat
mundationem accipientis in conscientia dantis ponere, quippe
qui dixerat: conscientia namque dantis uel sancte dantis attenditur
quae abluat accipientis, timuit, ne melius homo baptizari
mea, contra quam scribendo nihil dixit, euidentissime positum
est, et quid ibi egerit, quaeso, parumper aduertite et, quamuis
om. uml conscientia polluta v 4 angustias PQ 7 respoudere
0 22 nesciret fugeret PQ nesciret om. Oml, add. mg. m2
27 putant 0 30 dixi modo Qml
quia enim priore epistula sua, cuius primis partibus, quae
solae in manus nostras tunc uenerant, primo responderam, ita
spem baptizandi hominis in homine baptizandi posuerat, ut .
diceret: omnis res enim origine et radice consistit, et si caput
non habet aliquid, nihil est, quia ergo haec Petilianus diierat,
responderem, puto quia et dilucide et ueraciter posui. haec
etiam nunc commemoraui, illud insinuans atque commendans,
ut omnino spes nostra non sit in homine deumque Christum
mundatorem iustificatorem hominum esse credamus credentium
in eum qui iustificat impium, ut deputetur fides eorum ad
iustitiam, siue ille homo sit sanctus qui ministrat baptismum
siue impius et fictus quem fugiat spiritus sanctus. tum deinde
subdidi, si aliter esset, quanta consequeretur absurditas, et dixi
quod et nunc dico: alioquin si talis quisque in gratia
spiritali renascitur, qualis est ille a quo baptizatur,
et, cum manifestus est qui baptizat homo bonus,
ipse dat fidem, ipse origo et radix caputque
nascentis est, cum autem latet perfidus baptizator,
tunc quisque a Christo percipit fidem, tunc a
Christo ducit originem, tunc in Christo radicatur,
tunc Christo capite gloriatur, optandum est ab omnibus
qui baptizantur, ut baptizatores perfidos
1, 5 22 lib. I 6, 7—7, 8 I 5, 6 11 omnis om. v, deest I 6, 7 20 tunc Q
23 a qao ille Pml 29 optandum est ab] laborandum est I 6, 7
est utique incomparabiliter melior, qui
tunc erit baptizati caput, si perfidus lateat baptizator.
quod si dementissimum est credere — semper
enim Christus iustificat impium faciendo ex
impio christianum, semper a Christo percipitur
fides, semper Christus est origo regeneratorum
et caput ecclesiae —, quid habent ponderis illa
uerba, quae uani lectores non attendunt quid intus
habeant, sed tantum quemadmodum sonent? haec
tunc dixi, haec in illa mea epistula scripta sunt.
quae
eum ita sint, fratres, quae potest esse peruersitas, ut qui suis
criminibus reus est alium faciat innocentem, dicente domino
Iesu Christo: arbor bona bonos fructus facit, arbor
mala malos fructus facit. numquid colligunt de spinis
uuas? et iterum: omnis homo bonus de bono thesauro
cordis sui profert bona, et omnis homo malus
de thesauro cordis sui profert mala, quibus uerbis
cum quisque occultus malus est qui baptizat, tunc non esse
fructum eius illum quem baptizat, sed fructum Christi, continuo
subieci, quam uesanus error etiam istam sententiam consequatur,
et repetiui illud, licet aliis uerbis, quod paulo ante
dixeram: si, cum occulta est arbor mala, quicumque
ab illa fueritbaptizatus non de illa, sed deChristo
nascitur,- sanctius iustificantur qui baptizantur
ab occultis malis quam qui baptizantur a manifestis
bonis. Petilianus ergo his tam uehementibus coartatus
angustiis tacuit superiora, ex quibus ista pendebant, et
haec absurda, quae illius consequuntur errorem, ita commemorauit
in responsione sua, quasi haec ego ex mea sententia
dixerim, quae ideo dicta sunt, ut attenderet, quantum mali
sequeretur eius sententiam, et eam mutare cogeretur. hanc
ergo fraudem audientibus uel legentibus faciens et omnino
desperans legi posse quae scripsimus coepit in me grauiter
et petulanter inuehi, tamquam ego sensissem optandum
esse omnibus qui baptizantur, ut baptizatores perfidos habeant
et ignorent eos, quoniam, quamlibet bonos habuerint,
Christus est incomparabiliter melior, qui tunc erit baptizati
caput, si perfidus lateat baptizator; item tamquam ego sensissem
sanctius iustificari eos, qui baptizantur ab occultis malis
quam qui baptizantur a manifestis bonis, cum haec mirabilis
insania ideo a me commemorata sit, quia illos necessario
sequitur, qui cum Petiliano sentiunt sic esse hominem baptizatum
ad baptizatorem suum, quemadmodum est fructus ad
arborem de qua nascitur, bonus de bona, malus de mala.
om. Oml malus malam P 8 subiecit Oml 29 illo 0
esse hominem baptizatum, quando ab occulto malo baptizatur,
quoniam non eum audent rebaptizare, coguntur respondere
tunc eum non esse fructum occulti illius mali, sed esse
fructum Christi, ac per hoc sequitur eos quod nolunt et quod
sentire dementis est, quia, si homo tunc est fructus hominis
baptizatoris sui, quando a manifesto bono baptizatur, cum uero
baptizatur ab occulto homine malo, tunc non ipsius fructus
sed Christi est, sanctius iustificantur qui baptizantur ab
occultis malis quam qui baptizantur a manifestis bonis.
ego senserim, satis in me grauiter ac uehementer inuehitur, ipse
utique demonstrat ea ipsa grauissima inuectione sua, quantum
nefas sit ista sentire, ac per hoc quidquid propter hanc sententiam
in me dixisse uideri uoluit, in se ipsum dixisse inuenitur,
qui talia sentire conuincitur. ibi enim ostendit, quanta ui
ueritatis superatus sit, ubi alium exitum non inuenit, nisi ut
me sensisse fingeret sibi quod ipse sentit. quemadmodum si
illi quos apostolus arguit, quia dicebant non esse resurrectionem
mortuorum, eundem apostolum accusare uellent, quoniam
dixit: neque Christus resurrexit, et inanem esse praedicationem
apostolorum, inanem etiam fidem credentium falsosque
inueniri testes aduersus deum, qui dixissent quod
suscitauerit Christum, hoc mihi Petilianus facere uoluit desperans
legi posse quae scripsi, quibus respondere non potuit.
et putari se respondisse magnopere concupiuit. sed quemadmodum
si quisquam illud fecisset apostolo, recitato uniuerso
ipso loco ex eius epistula redditisque superioribus uerbis, ex
quibus ista pendere quisquis legit intellegit, omnis illa calumniosa
reprehensio in frontem reprehendentium relideretur, sic
redditis ex epistula mea superioribus, dum me Petilianus
Qml 3 non] non ad Oml audent eum r 11 petiltatras
tribuens P 17 aeritates Oml 18 sibi scripgi siue codd., om. v
27 quispiam PQ 29 iste Pml quisque Q 31 dum om. Oml
impetu retorquentur.
Apostolus enim redarguens eos, qui negabant resurrectionem
mortuorum, ista absurditate corrigit quae inuitos sequitur
talia sentientes, ut, dum exhorrent quod nefas est dicere,
corrigant quod ausi sunt credere. proinde ita dicit: si resurrectio
mortuorum non est, neque Christus resurrexit;
si autem Christus non resurrexit, inanis
est praedicatio nostra, uana est et fides uestra;
inuenimur et falsi testes dei, qui testimonium
diximus aduersus deum quia suscitauit Christum,
quem non suscitauit, ut, dum timent dicere
Christum non resurrexisse et cetera mala ac nefaria quae
sequuntur, corrigant quod stulte infideliterque dixerunt, non
esse resurrectionem mortuorum. si ergo tollas quod in
capite ratiocinationis huius (est) positum: si resurrectio
mortuorum non est, male cetera dicta sunt et apostolo tribuenda
sunt; si autem reddas unde pendent et in exordio constituas:
(si) resurrectio mortuorum non est, recte
consequentur: neque Christus resurrexit et: inanis
est praedicatio nostra, inanis est et fides uestra
et cetera quae conexa sunt, et haec omnia ab apostolo bene
ac prudenter dicta sunt, quoniam quidquid mali habent illis
imputandum est, qui negabant resurrectionem mortuorum. sic
etiam in epistula mea tolle quod positum est: si talis
quisque in gratia spiritali renascitur, qualis est
ille a quo baptizatur, et, cum manifestus est qui
baptizat homo bonus, ipse dat fidem, ipse origo
0 4 asurditate Oml 5 exorent Om] 6 credere
om. Oml dici Oml 8 non reBurrexerit P 9 et om. PQ 10 inuenimur]
add. autem v qui codd. quoniam v, cf. p. 207, 22-23
falsosque testes et qui dixissent 16 est om. codd.; fort. posuit scrib.
pro positu 19 si
mortuorum negabant, nullo modo se defenderent a tantis malis,
quae ad eos redarguendos conexuit apostolus dicens: neque
Christus resurrexit et nefanda similiter cetera, nisi
mutarent sententiam et faterentur esse resurrectionem mortuorum,
sic etiam uos, si non uultis uobis imputari quod ad
Pml tunc] add. cum Pml 6 optandum est om. 0
7 habebant Oml 13 habent codd. 16 et] aut I 8, 9 24 potuisse Oml
eos qui baptizantur ab occultis malis quam qui baptizantur a
manifestis bonis, mutate sententiam et eorum spem qui baptizantur
nolite in homine ponere. nam si ponitis, uidete quid
dicam, ne hoc aliquis iterum supprimat et dicat me sensisse,
quod ad uos redarguendos corrigendosque commemoro. uidete
quid dicam, unde pendeat quod dicturus sum: si eorum spem
qui baptizandi sunt in homine a quo baptizantur ponitis, si
baptizatorem hominem, sicut scripsit Petilianus, originem et
radicem et caput eius qui baptizatur constituitis, si arborem
bonam bonum hominem baptizantem, fructum autem eius
bonum eum qui fuerit ab ipso baptizatus accipitis, admonetis
ut quaeramus a uobis, qua origine oriatur, qua radice pullulet,
cui capiti subnectatur, de qua arbore nascatur quem
malus baptizat occultus. ad hanc quippe inquisitionem pertinet
etiam illud, cui non respondisse Petilianum saepissime commendaui,
unde abluatur qui accipit baptismum, cum maculosam
conscientiam non sancte dantis ignorat. hanc enim conscientiam
dantis uel sancte dantis uult esse originem radicem
caput semen arborem, unde existat, unde propagetur, unde incipiat,
unde germinet, unde nascatur sanctificatio baptizati.
in uestra communione non rebaptizatis, etiam cum eum constiterit
ab aliquo baptizatum, qui propter occultam nequitiam
iam sancte dantis conscientiam non habebat, quid responsuri
estis nisi a Christo aut a deo, quamuis et Christus deus super
omnia sit benedictus in saecula, aut ab spiritu sancto, cum
et ipse sit deus, quia haec trinitas unitas deus? unde Petrus
cum dixisset homini: ausus es mentiri spiritui sancto,
continuo secutus adiunxit, quid esset spiritus sanctus, et ait:
non es mentitus hominibus, sed deo. postremo etiamsi
Pm1 14 nascitur 0 16 res rcspondisse Oml 18 ignorant
Pml enim] etiam OQ 25 d (del.) iam 0 28 unitas] unus c
conscientiam non sancte dantis ignorat, uidete quia sancti
homines cum in aeternam uitam resurrexerint, tunc de illis
dictum est quod erunt aequales angelis dei. quisquis ergo
et ab angelo abluitur, melius abluitur quam si abluatur ab
hominis qualicumque conscientia. cur ergo non uultis ut dicatur
uobis: (si tunc abluit homo, quando manifestus bonus est,
cum autem occultus homo malus est, quoniam non habet conscientiam
sancte dantis, non iam ipse, sed deus aut angelus
abluit, sanctius iustificantur qui baptizantur ab occultis malis
quam qui baptizantur a manifestis bonis\'? quae sententia si
uobis displicet, quoniam re uera displicere omnibus debet, illa
tollite unde nascitur, illa corrigite unde religatur; illa enim non
praecedant et ista non sequitur.
conscientia sancte dantis
attenditur quae abluat accipientis, ne dicatur uobis: \'quando
non respondisse manifestum est et, ubi respondere conatus
est, magis ostendit quod non potuerit respondere, quid de illis
partibus meorum scriptorum loquar, quibus nec respondere
temptauit, quae omnino non attigit? quae tamen qualia sint
Oml 9 et 10 laoacliro PQ 10 in uerbo—
lin. 18 inutilia faciat extant in fragmento Ob post uerba eiusdem fragmenti
non fidem percipit sed reatum
Pars quippe epistulae quam scripsit ad suos a capite
usque ad eum locum, ubi dicit: hoc nobis dominus imperat:
cum uos persecuti fuerint homines in ciuitate ista,
fugite in aliam; quodsi et in ea uos persequuntur, fugite
in aliam, primum uenit in manus nostras; huic respondimus.
At uero ego quae posui pro ecclesiae catholicae assertione
ista sunt: quod ad baptismum attinet, ne id, quod
gratia dei regeneramur mundamur iustificamur, danti homini
tribuatur: bonum est confidere in domino quam confidere
in homine, et: maledictus omnis qui spem
suam ponit in homine, et quia domini est salus et
uana salus hominis et quia neque qui plantat est
aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat
deus et quia ille in quem creditur iustificat impium,
ut deputetur fides eius ad iustitiam. propter ipsius
uero ecclesiae unitatem, quae in omnibus gentibus dilatatur,
cui uos non communicatis, haec testimonia posui de Christo
esse praedicta, quia dominabitur a mari usque ad
mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae,
et: dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem
tuam terminos terrae, et quod testamentum
dei factum ad Abraham pro nostra, hoc est catholica communione,
recitetur, ubi scriptum est: in semine tuo benedicentur
omnes gentes, quod semen interpretatur apostolus
dicens: et semini tuo quod est Christus. unde apparet
in Christo non solum Afros aut Africam, sed omnes gentes
habituras benedictionem, per quas catholica dilatatur ecclesia,
tanto ante promissum. et quod palea cum frumentis sit usque
ad ultimam uentilationem, ne quisquam per calumnias criminum
alienorum sacrilegium suae separationis excuset, quod
reliquerit et deseruerit omnium gentium communionem, et ne
propter malos dispensatores, hoc est praepositos, societas
3. 7 11 Rom. 4, 5 15 Ps. 71, 8 17 Ps. 2, 8 20 Gen. 22, 18
22 Gal. 3, 16 om. 0 15 praedicata OmlQ 16 usque] tesque P
22 appparet 0 25 promissa Om2 promissam PQv 26 nec Oml
27 quod] qa (sic) Oml 28 pr. et] uel v
facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt
enim et non faciunt. haec ille testimonia de scripturis
sanctis a me posita nec ostendit quemadmodum aliter accipi
deberent, ut non ea pro nobis neque contra uos esse ostenderet,
nec omnino attingere uoluit, immo id egit tumultu
conuiciorum suorum, ut, si fieri posset, haec a me dicta nulli
omnino ueniret in mentem, qui post epistulam meam lectam
etiam ipsius legere uoluisset.
pro se tractare conatus est, quale sit parumper attendite.
dixisti enim, inquit: apostolus Paulus eos, qui dicebant
se apostoli Pauli esse, obiurgat et dicit: (numquid
Paulus pro uobis crucifixus est aut in nomine Pauli
baptixati estis?\'\' quapropter si errabant illi et nisi
corrigerentur perirent, qui nolebant esse Pauli, quae
tandem spes eorum est, qui noluerunt esse Donati?
id enim agunt isti, ut origo et radix et caput baptixati
non nisi ille sit a quo baptixatur. haec uerba et
et radix et caput baptizati non nisi ille sit a quo baptizatur,
et hoc a me non inaniter nec pueriliter nec insipienter
dictum est, primordia epistulae ipsius quibus tunc respondi
recensete, et uidebitis. immo uero me commemorante diligenter
Qml 15 relictius Oml 16 pro
nobis paulus Pml 19 diuiduntur OmJ 23 nobis 0 25 nobis 0
28 capud Oml
conscientia, inquit, sancte dantis attenditur quae
abluat accipientis. nam qui fidem sciens a perfido sumpserit
non fidem percipit sed reatum. et tamquam diceretur ei \'unde
ueniat, quod, cum apostoli sententiam uelut exponeret, ait:
qui dixit: ego plantaui, Apollo rigauit, sed deus Úwrementum
dedit, quid aliud dixit nisi: (ego hominem in
Christo catechumenum feci, Apollo baptixau-it, deus quod
fecimus confirmauit\'? quare ergo non addidit Petilianus quod
intenderet tamquam ea uerba apostoli quae nos obieceramus
iterum retractare, noluit haec ponere quae dixeram ego, sed
alia, in quibus posset utcumque humana inflatio respirare.
nam ut eius, inquit, apostoli dicta quae nobis obieceras iterum
replicemus, dixit: quid est enim Apollo quidue
Paulus? ministri eius cui credidistis. quid aliud uerbi
gratia dicit omnibus nostris nisi: quid est Donatus Carthaginis,
quid Ianuarianus, quid Petilianus, nisi ministri eius cui
credidistis*? hoc ego apostoli testimonium non posui, sed illud
euangelici, si bonus est, consocius fit euangelii, si autem
malus est, non ideo dispensator non est euangelii. si enim bonus
est, uolens hoc facit, si autem malus, hoc est sua quaerens, non
quae Iesu Christi, inuitus hoc facit propter alia quae requirit.
uidete tamen quid idem apostolus dixerit: si ergo uolens hoc
facio, inquit, mercedem habeo, si autem inuitus,
dispensatio mihi credita est, tamquam diceret: (si bonus
bonum annuntio, etiam ipse peruenio, si autem malus, bonum
annuntio). numquid enim dixit:\' si inuitus facio, dispensator non
ero\'? annuntiauit Petrus et ceteri boni, inuitus ludas, tamen
cum ipsis missus annuntiauit. illi mercedem habent, huic
dispensatio credita est. qui autem omnibus illis annuntiantibus
euangelium perceperunt, non a plantatore uel rigatore, sed ab
eo qui incrementum dat mundari et iustificari potuerunt.
neque enim dicturi sumus Iudam non baptizasse, cum adhuc
inter discipulos fuerit, quando fiebat quod scriptum est: ipse
non baptizabat, sed discipuli eius. aut quia nondum
Christum tradiderat, qui loculos habebat et ea quae mittebantur
auferebat et qui pecuniae custos innocens esse non
potuit, dispensator tamen gratiae sine accipientium damno fuit,
aut si non baptizauit, certe fatemini quia euangelizauit. quodsi
hoc minimum et leue ducitis, uidete quid de ipso Paulo apostolo
sentiatis qui dixit: non enim misit me Christus
baptizare, sed euangelizare. huc accedit, quia incipit
esse potior Apollo, qui baptizando rigauit, quam Paulus, qui
euangelizando plantauit, cum sibi officium patris erga Corinthios
ob hoc uindicet nec eis, qui post illum ad eos uenerant,
12, 6 26 I Cor. 1, 17 alt. non om. 0 8 uidete scripsi uide codd. v 11 etiam] et P 12 enim
e. I. P non om. 0 17 potuerunt et iustificari Ov 20 baptizat codd.
aut] an Pv 22 et qui pecuniae custos om. PQ non om. PQ 30 uendicet
P
habeatis in Christo, sed non multos patres; in
Christo enim Iesu per euangelium ego uos genui.
eis dicit: ego uos genui, quibus alio loco dicit: gratias
deo, quod neminem uestrum baptizaui nisi Crispum
et Gaium et Stephanae domum. genuerat itaque
illos non per se, sed per euangelium. qui etiamsi sua quaereret,
non quae Iesu Christi, et inuitus hoc faceret sine sua
mercede, tamen pecuniam dominicam dispensaret, quam licet
malus non malam nec inutilem bene accipientibus faceret.
de baptismo dicendum est, quod ita pertinet ad euangelium,
ut sine illo quidem ad regnum caelorum nemo perueniat, sed
si accedat sacramento iustitia! qui enim dixit: nisi quis
renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in
regnum caelorum, idem ipse dixit: nisi abundauerit
iustitia uestra super scribarum et Pharisaeorum,
non intrabitis in regnum caelorum. forma sacramenti
datur per baptismum, forma iustitiae per euangelium: alterum
sine altero non perducit ad regnum caelorum. uerumtamen perfecte
baptizare etiam minus docti possunt, perfecte autem
euangelizare multo difficilioris et rarioris est operis. ideo
doctor gentium plurimis excellentior euangelizare missus est,
non baptizare, quoniam hoc per multos fieri poterat, illud per
paucos, inter quos eminebat. et tamen legimus eum aliquot
locis dixisse euangelium meum, \'baptismum\' autem \'meum\'
numquam dixit, sed nec- cuiusquam per quem ministratus est.
nam solus ille baptismus quem dedit Iohannes dictus est
baptismus Iohannis. hoc praecipuum uir ille dispensationis
suae munus accepit, ut lauacri praecursorium sacramentum
etiam illius diceretur per quem dispensabatur; baptismus
3, 5 16 Matth. 5, 20 23 cf. I Tim. 2, 7 26 II Tim. 2, 8. cf. De
bapt. V 14, 16 om. Q 16 habundauerit OQ 21 autem] etiam PQ
22 difficillioris Pml 25 aliquibus V
scripturis testimonia quod contra nos non essent non praetermiserim
demonstrare, ipse quae posui partim omnino non attigit,
partim quae tractare uoluit nihil aliud se quam exire inde
non potuisse monstrauit, non diu hortandi estis uel admonendi.
ut uideatis quid tenere, quid cauere debeatis. sed forte in
sanctarum scripturarum testimoniis talis apparuit, in his uero
documentis quae inter homines de ipso schismate gesta sunt,
aliquid ualuit. immo uero et in his, quamquam post diuina
testimonia superfluo requirantur, quid commemorauit aut quid
probauit? qui cum fuisset grauiter in traditores inuectus et
multa in eos etiam de sanctis libris testimonia proclamasset,
nihil tamen dixit unde nos ostenderet traditores. ego autem
commemoraui Siluanum Cirtensem, cui quibusdam interpositis
etiam ipse successit, cum adhuc esset subdiaconus, gestis
municipalibus expressum esse traditorem. contra hoc ille
mutire nil ausus est. et profecto uidetis, quanta eum necessitudo
compellebat ad respondendum, ut uidelicet prodecessorem
suum et non solum consocium, sed ut ita dicam etiam
Oml ante non faciens del. non facit P 9 baptismus Pml
14 quod] que 0 quam v 24 proclaraasBe Oml 25 nos] eos v 27 subdieconus
Pml 29 eum quanta Pml 30 praedecessorem OmSPQv
cum totam causam uestram ibi constituatis, ut traditores
appelletis eos, quos traditoribus communionis tramite
successisse uel fingitis uel putatis. qui ergo ipsius causae
uestrae necessitate, etiam si Rusiccadiensem uel Calamensem
uel cuiuslibet alterius ciuitatis aliquem de parte uestra gestis
municipalibus demonstratum dicerem traditorem, omni modo
eum defendere cogeretur, de suo prodecessore conticuit. unde,
nisi quia hic non inuenit quam caliginem offunderet, unde
saltem homines mente tardissimos et somnolentissimos falleret?
quid enim diceret, nisi falsa de Siluano ista iactari? sed recitamus
gesta, et quando factum sit et quando etiam Zenophilo
consulari allegatum sit. quibus quomodo ille resisteret saeptus
undique optima causa catholicae, uestra autem pessima? unde
ista uerba commemoro ex illa epistula mea, cui per hanc
quam nunc refello uideri uoluit respondisse, utique ut uideatis
quam inuicte positum sit, contra quod ille nihil tutius
inuenire potuit quam silentium.
posuisset, ubi dominus ait: uenient ad uos in
uestitu, ouium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
ex fructibus eorum cognoscetis eos, ego respondi et dixi:
Cum enim de traditoribus et a nobis contra uestros et
a uobis contra nostros documenta proferuntur — si tamen
et a uobis aliqua proferuntur, quae usque ad hunc diem omnino
nescimus; neque enim ea Petilianus suis litteris inserere praetermitteret,
qui tam diligenter contra me partes gestorum,
quae ad causam pertinent, commemorandas inserendasque curauit
—, uerumtamen, ut iam dicere coeperam, si et a nobis
et a uobis talia proferuntur, profecto aut utraque uera sunt
aut utraque falsa aut nostra uera et uestra falsa aut nostra
falsa et uestra uera. plus quid dicatur, non inuenitur.
communione catholicae est, quia, si utraque uera sunt, propter
homines quales et uos habebatis communionem orbis terrarum
deserere minime debebatis; si utraque falsa sunt, propter
nulla crimina traditionis cauendum erat crimen atrocissimum
diuisionis; si nostra uera et uestra falsa sunt, olim quid
dicere non habetis; si uestra uera et nostra falsa sunt, falli
potuimus cum orbe terrarum de hominum iniquitate, non fidei
ueritate. non enim debuit attendere semen Abrahae in omni
gente diffusum, quid uos nosse diceretis, sed quid iudicibus
probaretis. unde scimus, quid egerint quos uestri maiores
accusauerunt, etiamsi uera eis obiciebantur, ut uel cognitoribus
causae uel certe ecclesiae ubique diffusae, quae non nisi
cognitorum sententias debebat attendere, non illa uera sed
falsa putarentur? non ideo deus absoluit, quidquid hominum
sceleris ut homines nosse non possint; neminem tamen recte
Oml 11 tamen om. PQ iam ut PQ iam fort. delendum,
qf. p. 196, 7. 236, 12 12
Antequam finirem libros de trinitate et libros de Genesi
ad litteram, inruit causa respondendi litteris Petiliani Donatistae,
quas aduersus catholicam scripsit, quam differre non
potui, et scripsi in hanc rem tria uolumina, quorum primo
primae parti epistulae ipsius, quam scripsit ad suos, quia non
tota in nostras manus uenerat, sed prior parua pars eius,
quanta potui celeritate et ueritate respondi. etiam ipsa epistula
est ad nostros, sed ideo inter libros habetur, quia ceteri duo
in eadem causa libri sunt. postea quippe inuenimus totam
eique tanta diligentia respondi, quanta Fausto Manicheo, uerba
scilicet eius sub eius nomine prius ponens particulatim et
sub meo per singula responsionem meam. sed prius, quod
scripseram, antequam totam repperiremus, peruenit ad Petilianum
et iratus respondere conatus est in me potius dicens,
quidquid eum libuit, in causa, uero omnino deficiens. quod
cum possit conlatis utriusque nostrum scriptis facillime aduerti,
tamen propter tardiores hoc ipse respondendo demonstrare
curaui. sic est additus eidem operi nostro liber tertius.
Hoc opus in primo libro sic incipit: Nostis nos saepe
uoluisse; in secundo autem sic: