The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
quorum fallaces tenebrae clara luce discussae sunt, quorum
error apparuit, quorum pertinacia superata est? quid adhuc
uobis iactant uana mendacia? quid adhuc creditis hominibus
uictis? cum uobis dicunt iudicem praemio fuisse corruptum,
quid nouum faciunt? quid aliud omnes uicti facere consuerunt,
qui ueritati consentire nolunt, nisi ut de iudicis iniquitate
mentiantur? quaerite ab eis et ad hoc primum uobis respondeant,
si possunt, quare ausi sunt uenire Carthaginem et in
unum locum nobiscum conlationis gratia conuenire. iam ante
aliquot annos conueneramus eos publice, ut nobis conferentibus
ueritas appareret et dissensio quae nos diuidit de medio tolleretur,
sed ipsam ueritatem refugientes actis responderunt:
in dignum estutin unum conueniant filii martyrum
et progenies traditorum. quare ergo modo nobiscum
conuenire uoluerunt? puto quod non facerent, quod eis uidebatur
indignum, nisi nos cognoscerent non esse progeniem
traditorum. aut certe ipsi nobis respondeant, quare dixerunt:
indignum est ut in unum conueniant filii martyrum
et progenies traditorum et in unum nobiscum postea
conuenerunt. quae res eos coegit facere quod indignum est?
non enim ligati adducti sunt, sed omnino liberi conuenerunt.
si dixerint: \'quia iusserat imperator\', ergo tunc faciunt quod
indignum est, quando iusserit imperator. quid ergo irascuntur
De codicum praescriptionibus cf. Praefatio 1 donatiste post adhuc
s. I. Am2, om. AmlBC 2 quorumj »**orum A clara (c 8. Z.) A
3 apparuit error v pernatia Bml adhuc (u s. I.) A 8 respondeant
uobis b 10 nobiscum] nobis B 11 conueramus Bm] 16 noluerunt
Cml uidebantur Bml
codices enim dominicos persecutoribus dare utique indignum
est; quod cum fecit traditor, non habet crimen, quia
iusserat imperator. hoc dicimus non secundum ueritatem, sed
secundum ipsorum peruersitatem. ipsi enim dixerunt — publica
gesta proclamant —, apud acta dixerunt. non quilibet ignotus,
sed Carthaginiensis episcopus eorum Primianus hoc dixit,
Primianus hoc scriptum magistratui Carthaginis dedit et a
diacono suo dicendum apud acta mandauit: indignum est
ut in unum conueniant filii martyrum et progenies
tradi torum. ecce conuenimus in unum: quid ad ista respondent?
si dicunt (non est indignum\', quare mentiti sunt, quando
indignum esse dixerunt? si dicunt (indignum est\', quod indignum
est quare fecerunt? uno modo se poterunt adserere quod indignum
est non fecisse et in illis Primiani uerbis non fuisse
mentitos, si dicant: \'indignum est quidem ut in unum conueniant
filii martyrum et progenies traditorum, sed nos ideo
uobiscum in unum conuenimus, quia cognouimus uos non esse
progeniem traditorum\'. quod si ita est, quare nobis iam conuenientes
in unum ipsas calumnias obiecerunt, nisi forte ut
etiam nos eos cognosceremus non esse filios martyrum? martyres
enim testes dicuntur. testes autem Christi ueri testes
sunt. isti autem falsi testes inuenti sunt, qui traditionis crimina
et aliena aliis obiecerunt et nec ipsa probare potuerunt.
testimonia non adtenditis? quid adhuc uictis hominibus creditis
et ueritati, quae numquam est uicta, non creditis? ueritas
enim dei, sicut in ipsa etiam conlatione probauimus,
perhibuit testimonium ecclesiae suae per multa documenta
scripturarum sanctarum, per propheticas et euangelicas litteras;
BCb 8 scribtum (t 8. I.) A 11 in unum conuenimus c
13 dicunt inljindignum A 18 progeniem non esse bml non progeniem
esse b tr. 21 nos (s 8. I.) A 24 aliena] alia b 25 adhuc] add.
uictis Bml 27 uicta est b non] nam C 29 suum aecclesiae sue B
30 scribturarum A (et sic semper scribtus, scribsi, suscribsimus) sanctarum
scripturarum b
et fines terrae, quo usque fuerat peruentura. per omnes gentes
futuram ecclesiam suam dominus dicit incipientem ab Hierusalem.
diuina lectio recitatur, quemadmodum coeperit ab
Hierusalem, ubi primum congregatis fidelibus missus est de
caelo spiritus sanctus. diuinae lectiones recitantur, quemadmodum
se ab Hierusalem per uicina et longinqua diffuderit.
expressa sunt nomina locorum, manifestata sunt nomina ciuitatum,
in quibus ecclesia Christi apostolico labore fundata
est, quae loca et ciuitates etiam epistulas ab apostolis accipere
meruerunt; quas epistulas et ipsi in uestris congregationibus
legunt et tamen non communicant eorum locorum et ciuitatium
ecclesiis, quae ipsas epistulas accipere meruerunt, obicientes
eis nescio qua crimina Afrorum, quod eorum contagione perierint,
cum ipsi dixerint in hac ipsa conlatione, quam modo
Carthagini habuimus, quod nec causae causa nec personae
persona praeiudicet.
quod contra Caecilianum profertis, sic non obest absenti
Caeciliano, quemadmodum concilium, quod in causa
Maximiani factum est, ubi damnatus est Primianus, non obest
absenti Primiano\'. protulerunt enim, ubi septuaginta et quod
excurrit episcopi absentem damnauerant Caecilianum, cum
proferantur plus minus centum episcopi partis ipsorum, qui
damnauerant absentem Primianum. quia ergo diximus eis sic
illud non obesse Caeciliano, quemadmodum hoc non obest
Primiano, quoniam contra absentes facta sunt ambo concilia,
173, 7 18 cf. Breuic. 1. c. ABC 2 finis C 3 ierusalem BCbc, item saepius
6 lectio BC diuina lectio recitatur Bm2b 7 peruitia (uitia del. et
in mg. m2 uicina loca)
Bithyniae, Asiae, Cappadociae ceterarumque orientalium regionum,
ad quas beatus Petrus apostolus scribit: (o pars Donati,
non nouimus quid dicatis. quare nobis non communicatis? si
Caecilianus mali aliquid fecit, quod nobis non probatum est
nec demonstratum, tamen si mali aliquid fecit, quare nobis
praeiudicat? si nos audire non uultis, uos ipsos audite dicentes:
nec causae causa nec personae persona praeiudicat.
an usque adeo potest uestra peruersitas, ut haec uerba ualeant,
ne nobis praeiudicet Primianus, et haec uerba non ualeant.
ut nobis praeiudicet Caecilianus?\' clament etiam similiter
Bml quod] quae c orribiles Bml 5 quod
om. Bb 6 tristitia graui perferat (««F tr. mD Ã tristitia perferat
irraoi r 7 lacrimis BCb 8 uoce Bm2b 16 SiJ Sed cr; firvaxoXooaov
est cf. jRs. m. :M!ł et Partn. I 7, 12 init clamant BC clamat b 17 bythmiae
-4 bitliiniie BCb? asye c cappadotiae BC 18 apostolns
petrus b scripsit Bb 19 nobiscuiu b 20 probatum non est c
22 praeiudicaiu bml nos] nos ltnl 24 an adasque adeo BC
!f praeiudicat Bml
Ephesi, Zmyrnae, Thyatirae, Sardis, Philadelphiae, Laudociae,
Pergami, et dicant: (quid uobis fecimus, fratres, qui potius
Donati quam nostrae communionis esse uoluistis? si Caecilianus
peccauit, quamuis et ipsius crimen non potuistis ostendere,
quia, sicut Primianus uester, sic absens etiam iste damnatus
est, uerumtamen qualiscumque ille fuerit, nos nobis
quid fecimus? quare christiani cum christianis pacem habere
non uultis, quare in nobis communia sacramenta rescinditis?
quid nobis fecimus? quare Primiani causa non praeiudicat
parti Donati, nisi quia uerum est quod dixistis: nec causae
causa nec personae persona praeiudicat? quare ergo
causa Caeciliani praeiudicat hereditati Christi, in qua sumus
apostolorum labore plantati? ad unam nostrum scribit apostolus
Iohannes, quod habeat pauca nomina in Sardis eorum, qui non
inquinauerunt uestimenta sua; nec tamen ab eis, qui in ipsa
ecclesia inmundi fuerunt, illorum paucorum uestimenta polluta
sunt, quoniam uerum est quod dixistis, nec causam causae
nec personam praeiudicare personae. quomodo ergo potest
causa et persona Caeciliani praeiudicare nobis? aut si non praeiudicat,
quare separamini a nobis?\' dicant etiam ecclesiae, ad
quas Paulus apostolus scribit, Romanorum, Corinthiorum,
Philippensium, Colossensium, Thessalonicensium — nam de
Galatia et Epheso supra iam dictum est —, dicant ergo et
istae: (litteras ad nos datas, fratres, cotidie legitis, qui uultis
adhuc esse de parte Donati. in ipsis epistulis per nomen pacis
nos apostolus salutauit dicens: gratia uobis et pax a deo
(tr. ml) A ecclesiae orientales septem BCbv
quas] qua A quam BmlC 2 zmirnae A (y s. i), c smirnae BCb
tiatyrae A tiatirae BC tyatirae c philadelfiae B phyladelfiae b lauditiae
BC laodiciae b(v) laoditie c 3 fecimu B 11 partis (s s. i) B
12 persona personae b 13 haereditati A 14 plantati A corr. (ex
pancati?) ad unam nostrum] adhuc b 23 philipensium c colosensium
Bmlb 24 et om. b 25 qui] quid Bm2b 26 epistolis Am2BCbc,
item infra
Dicat etiam catholica ecclesia in ipsa Africa constituta et
per pacem atque unitatem Christi illis omnibus communione
copulata, dicat etiam ipsa: nec mihi Caeciliani causa praeiudicat,
contra quem absentem septuaginta episcoporum est prolata
sententia, quia non praeiudicat ecclesiae, quae toto orbe diffunditur,
in cuius communione permaneo, aut certe praeiudicet
parti Donati causa Primiani, quem sui collegae similiter absentem
numerosiore concilio damnauerunt. si autem ideo non
praeiudicat, quia nec causa causae nec persona personae, multo
magis seruanda est ista iustitia erga unitatem catholicam
Christi, si eam seruari erga se postulat pars Donati\'. hoc
ecclesia catholica in Africa constituta proclamat: \'o pars Donati,
tu ista uerba dixisti, tu ista uerba tua recognouisti, tu istis
uerbis etiam suscripsisti: nec causa causae nec persona
personae praeiudicat. ego inter spiritus olim requiescentium
recito Caecilianum, tu adhuc uides et tecum habes in
corpore Felicianum, a quo Primianus damnatus est. in ipsa
Primiani causa Felicianum damnasti et eum postea, sicut
erat, episcopum Primiano tibique sociasti. si tantum ualet,
v, cf. 19, 25 tam in proximo 4 certe si Bm2b 5 personae
persona cv 6 pecularis c 7 non praeiudicet causa b 8 carthaginiessis
Bml praeiudicat Bb musta ni A, et sic BCb 9 tan Bml
10 aut] ut bv praeiudicat Btnl 17 colligae Am2 22 affrica Bc
27 damnatus est Primianus v 28 Felicianum om. ABCb dam(-p-B)
nati ABCb 29 Primiano] primianri Bml sociati Am1
tibi non praeiudicet hodie tecum uiuentis communio Feliciani,
mihi quomodo praeiudicat olim defuncti memoria Caeciliani?\'
Quid ad ista respondent, qui uobis adhuc iactant inania
et suae saluti, si non se correxerint, nocitura mendacia? quid
adhuc dicunt nos iudicem corrupisse, ut pro nobis sententia
proferretur? numquid et tanti apud uos meriti episcopum
praeclarissimum defensorem corrupimus, ut pro nobis talia
loqueretur? hoc enim agebamus omnibus uiribus, hoc instabamus,
ut Caeciliani causa atque persona, qualiscumque ille
fuerit, ad causam et personam ecclesiae, quam deus suis
sanctis testimoniis roborauit, non pertinere ostenderetur. hoc
agebamus etiam similitudinibus euangelicis, ut causa et persona
zizaniorum non praeiudicaret causae et personae tritici,
quamuis in eodem agro eadem pluuia simul crescerent usque
ad messem, quando separari oporteret; ut causa et persona
paleae non praeiudicaret (causae et) personae frumenti, quamuis
in eadem area simul triturarentur, donec nouissima uentilatione
separarentur; ut causa et persona haedorum non
praeiudicaret causae et personae ouium, quamuis communibus
pascuis utraque pecora permixta seruentur, donec a pastore
summo in iudicio nouissimo alii ad sinistram, alii ad dexteram
segregentur; ut causa et persona piscium malorum non praeiudicaret
causae et personae piscium bonorum, quamuis intra
eadem retia tenerentur in extremo litore separandi, hoc est
in fine maris, quod significat finem saeculi. quibus parabolis
et figuris ecclesia praenuntiata est usque ad finem saeculi
bonos et malos simul habitura, ita ut mali bonis obesse non
Matth. 13, 49 ABCb 4 aduc Bm] 6 iudi||dicem A 7 proferetur BmlC
11 et] atque c et personam om. b 12 roborauit s. I. A roborabit Bml
hoc] add. enim Bml 17 causae et addidi 20 oui//////u//// (m s. alt. ras.) A
21 peccora Bm] 24 eadem intra BC, sed tr. ml 25 littore BCcv
separanda codd. 28 boni malis BmlCc bonis mali Bm2b
ecclesiae tolerantur, si eos prodi aut accusari non oportuerit
aut aliis bonis non potuerint demonstrari, ita sane, ut nec
emendationis uigilantia quiescat corripiendo degradando excommunicando
ceterisque cohercitionibus licitis atque concessis,
quae salua unitatis pace in ecclesia cotidie fiunt secundum
praeceptum apostolicum caritate seruata, qui dixit: si quis
autem non obaudit uerbo nostro per epistulam,
hunc notate, et nolite commisceri cum eo, ut erubescat;
et non ut inimicum existimetis, sed corripite
ut fratrem. sic enim et disciplina seruat patientiam
et patientia temperat disciplinam et utrumque refertur ad
caritatem, ne forte aut indisciplinata patientia foueat iniquitatem
aut inpatiens disciplina dissipet unitatem.
quia nec eorum peccatis consentiendo communicant et ab eis
etsi non corporaliter segregatione, tamen spiritali uitae dissimilitudine
et morum diuersitate discedunt, eo modo oboedientes
praecepto dominico quo ait: discedite inde, et inmundum
ne tetigeritis. nam qui hoc non spiritaliter
obseruandum putant, adrogantia uanitatis in illud incidunt, quod
per eundem prophetam dominus detestatur dicens: qui dicunt
(noli me tangere, quoniam mundus sum\', hic fumus
indignationis meae. hoc episcopi uestri faciendum putauerunt,
quando utrisque nostrum a iudice oblato consessu
nobiscum sedere noluerunt, dicentes scriptum sibi esse ne cum
talibus sedeant, illud utique non spiritaliter, sed carnaliter
intellegentes, quod in psalmo positum est: et cum impiis
Breuic. III 9, 18 28 Ps. 25, 5 \' b 2 oportuerit] potuerit Cml 3 d non (d del.) A
8 obaudiuit BCmlb 17 corporali cv spiritiali C similitudine c
20 spitaliter C (saepius) 22 quid BmlC 23 hi c hic-meae om. b
25 confessu Bm] 26 sibi scriptum b 28 intelligentia BmlC iutellegentias
Bm2
psalmi pariter prohibetur. nam ibi dicit propheta: et cum
iniqua gerentibus non introibo. si ergo, quia nos iniquos
uel nouerant uel putabant, ideo nobiscum sedere noluerunt,
quare, quod similiter prohibetur, nobiscum introierunt
ex parte sancti et ex parte polluti, nisi quia scripturas sanctas
non intellegendo et carnaliter sapiendo etiam ipsam unitatem
dissipauerunt?
Non itaque polluunt mali bonos in eodem agro, in eadem
area, in eisdem pascuis, in eisdem retibus constituti, quia
non eis communicant boni, sed altari et sacramentis dei. communicant
autem malis qui consentiunt factis malorum; scriptum
est enim: non solum qui faciunt ea, uerum etiam
qui consentiunt facientibus.
non iniquitatis communicandae societate appetuntur, ut cum
zizaniis triticum suauem pluuiam pariter bibat, seruet tamen
ubertatem suam nec conuertatur in zizaniorum sterilitatem,
sed utrumque simul usque ad messem crescat, ne forte, cum
colliguntur zizania, eradicetur simul et triticum, nullam cum
bonis habent mali participationem salutis uel perditionis —
quae enim participatio iustitiae cum iniquitate?-,
nullam cum bonis habent mali societatem regni aut ignis
aeterni — quae enim societas luci ad tenebras? —, non
habent mali cum bonis consonantiam uitae ac uoluntatis —
quae enim consonantia Christi adBeliar?—,nonhabent
boni cum malis partem nec in poena criminis nec in praemio
pietatis-quae enim pars fideli cum infideli? — et cum
intra eadem retia, donec ad litus perueniant, pariter diuina
Cor. 6, 15 28 ibid. Bml 6 et om. v 7 etiam om. v 9 110nlloon A
12 factis ex fatientibus C 13 uerum) sed c 16 cum] con Cml
19 crescat usque ad messem b 20 tricum Bml 23 cum malis habent
boni c 26 belial BCbcv 28 infidele BmlCm2
consonant, illi dissonant, isti habent partem cum misericordia,
illi cum iudicio, quoniam misericordiam (et iudicium) cantat
ecclesia domino et qui manducat indigne iudicium non alteri,
sed sibi manducat. de ipso quippe pane et de ipsa dominica
manu et ludas partem et Petrus accepit; et tamen quae
societas, quae consonantia, quae pars Petro cum Iuda, quoniam
nec causa causae praeiudicat nec persona personae?
Siue ergo exeant, de quibus scriptum est: ex nobis
exierunt, sed non erant ex nobis, siue intus esse uideantur,
de quibus beatus Cyprianus apertissime loquitur dicens:
nam etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non
tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra.
ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi
de ecclesia recedamus — quibus uerbis episcopi uestri
nihil omnino ausi sunt respondere, quamuis diu frustra contenderint,
quod non in ecclesia praedicta sint figurata zizania,
quia dixit dominus: ager est hic mundus nec dixit (ager
est ecclesia\'. nos autem mundum pro ecclesiae significatione
positum dicebamus, sicut etiam Cyprianus intellexit, quia per
totum mundum futura praefigurabatur ecclesia. unde illi dicebant
mundum semper in malam significationem positum, et
testimonia de scripturis dabant, quia scriptum est: si quis
dilexerit mundum, non est caritas patris in illo et
cetera talia; nos uero non solum in malam, sed etiam in bonam
significationem mundum in scripturis positum respondebamus
et commemorabamus inter alia etiam illud quod scriptum est:
deus erat in Christo mundum reconcilians sibi,
qui utique non sibi reconciliat nisi ecclesiam —, siue ergo
ep. 54, 3 17 cf. Breuic. III 9, 15 18 Matth. 13, 38 23 I Ioh.
2, 15 28 II Cor. 5, 19 pr. illi] isti v illi dissociantur om. BCb 3 et.iudicium om.
codd., cf. 20, 27 extr. 15 uestri*
unam causam cum eis habet et totius societatis malorum
fit una persona, ac per hoc, cum simul pereunt simulque
damnantur, causa sua et persona sua cuique praeiudicat, non
aliena; cum uero boni et mali idem uerbum dei simul audiunt
et simul dei sacramenta percipiunt et tamen dissimiles habent
actuum suorum causas et dissimiles gerunt uoluntatis diuersitate
personas, eundem cibum sanctum aliis manducantibus
digne aliis indigne, nec causa causae praeiudicat nec persona
personae.
Ac per hoc, quaecumque testimonia diuinarum scripturarum
episcopi uestri commemorare potuerunt, quibus ab
omni malorum hominum permixtione pura praenuntiabatur
ecclesia, non qualis nunc est illis testimoniis praenuntiabatur,
sed qualis post istam mortalitatem in uita aeterna futura est;
et quaecumque testimonia scripturarum posuerunt de filiis,
quos merito parentum, (non) imitando malitiam, unam cum
eis causam habere uoluerunt, [quod] non intellegentes diuina
testimonia secum pugnare cogebant nec utrasque uoces dei
pro diuersitate temporum, causarum personarumque distinguentes
in concordiam redigebant, sed sicut contra nos ipsi, ita
etiam uolebant inter se ipsa diuina documenta pugnare. nec
A ignorantur uel uidentur Bml 3 ntalij mala Cml
4 et] ut v peccatum ex peccati Bm2, et b 5 morietur Bb 7 habet
cum eis v 8 cum hoc Cml simul cum Bb 11 sacramenta dei BC
14 praeiudicat post personae tr. c 16 diuina Bml scripturarum diuinarum
b 22 merita codd. non addidi, cf. supra lin. 4 et Breuic,
III 9, 17 uel malitiam
utrorumque concordiam. nam et illud accipiebamus,
quod in suis litteris commemorauerunt, ecclesiae dictum esse:
nec adiciet ultra per te transire incircumcisus et
inmundus et illud, quod scriptum est: sinite utraque
crescere usque ad messem, sed hoc esse in agro, illud
futurum in horreo. denique et ipsi, qui diu contenderunt
dicentes zizania, quae cum tritico simul crescere usque ad
messem permissa sunt, non in ecclesia, sed in mundo esse
contra intellectum martyris Cypriani, qui dixit: etsi uidentur
in ecclesia esse zizania: non tamen inpediri
debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam
zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia
recedamus, et nolentes consentire mundi nomine ecclesiam
posse significari contra uerba apostoli, qui dixit: deus erat
in Christo mundum reconcilians sibi et contra ipsius
uerba domini, qui dixit: non uenit filius hominis ut
iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum
— neque enim reconciliari deo et saluari per ipsum mundus
potest. nisi mundi nomine intellegatur ecclesia, quae sola per
eum deo reconciliata saluatiir —, tamen in illa similitudine,
quam ex euangelio commemorauimus, quod et boni et mali
pisces, quousque in litore, hoc est in fine saeculi, separentur,
intra eadem permixti retia continentur, uicti euidentia ueritatis
malos in ecclesia usque in finem saeculi permixtos esse.
confessi sunt, sed eos occultos esse dixerunt, quoniam sic a
sacerdotibus ignorantur, quemadmodum pisces intra retia, cum
ep. 54, 3 17 II Cor. 5, 19 19 Ioh. 3, 17 26 cf. Matth. 13, 47—50
28 cf. Breuic. III 8, 10 cml 12 qui] senserunt qui b 14 pr. aut oni. c
nostra om. c ud JBml 18 uerba ipsius c 25 sepa*»rentur A
26 uicti) uiti Bml 27 fine c
quomodo ergo testimonium propheticum, quod in sua responsione
posuerunt, quo ecclesiae dictum est: non adiciet ultra
per te transire incircumcisus et inmundus, ad hoc
tempus pertinere intellegitur, quando ecclesia retibus comparata
est, quibus in mari adhuc positis pisces malos bonis
permixtos uel occultos esse confessi sunt? unde manifestum
est non nisi in futuro saeculo post iudicium nullum incircumcisum
et inmundum per ecclesiam transiturum. o uiolentia
ueritatis. quae suos non in carne, sed in corde torquet inimicos,
ut eam confiteantur inuiti!
distinguenda esse tempora ecclesiae: non eam nunc esse talem,
qualis post resurrectionem futura est; nunc malos habere permixtos,
tunc omnino non habituram; ad illam eius puritatem.
non ad huius temporis permixtionem illa diuina testimonia
pertinere, quibus eam deus praedixit ab omni malorum permixtione
penitus alienam. ecce etiam ipsi ueritate euangelica
non aliud coacti sunt confiteri, qui malos occultos nunc ei
permixtos esse dixerunt. ecce nunc transit per illam licet occultus
inmundus. non est ergo tempus, quod praedictum est
dicente propheta: non adiciet ultra per te transire incircumcisus
et inmundus.nunc ergo transeunt uel occulti.
nam et hoc ipsum, quod ait (non adiciet ultra\', ostendit eos
prius solere transire, sed ultra non transituros. et a nobis
inuidiose requirebant, quomodo potuerit in ecclesia Christi
diabolus seminare zizania, cum ipsi faterentur in ecclesia malos
saltem occultos esse permixtos nec uellent adtendere a diabolo
utique seminatos.
10, 19 I. Am2 intra retia del. Bm2, om. b, cf. p. 111, 6
2 propheticum testimonium b 3 quod bv 8 saeculo s. l. A 13 tempore
Cml 17 permixtionem BmlCml 18 poenitus B 22 prophetam
Bml 25 no**bis (no eras.) B 28 adtendere] permittere B, sed del.
et in mg. adscript. attendere
contra se potius proferebant. si enim dominus propterea
retibus bonos et malos pisces pariter congregantibus ecclesiam
conparauit, quia malos in ecclesia non manifestos, sed
latentes intellegi uoluit, quos ita nesciunt sacerdotes, quemadmodum
sub fluctibus quid ceperint retia nesciunt piscatores,
propterea ergo et areae conparata est, ut etiam manifesti mali
bonis in ea permixti praenuntiarentur futuri. neque enim palea,
quae in area est permixta frumentis, etiam ipsa sub fluctibus
latet, quae sic omnium oculis est conspicua, ut potius occulta
sint in ea frumenta, cum sit ipsa manifesta. de hac autem
areae similitudine, quia et ipsam inter ceteras ex euangelio
posueramus, nihil in litteris suis contra nos scribere potuerunt
nisi Hieremian prophetam dixisse: quid paleis ad triticum?
quod ideo dixit, quia similia non sunt, non quia permixta
esse non possunt, quia in horreo non simul erunt, non
quia in area pariter non triturantur. quamquam Hieremias,
cum hoc diceret, non agebat de populo dei, sed de somniis
hominum et uisionibus prophetarum, quia haec duo nulla
similitudine conparanda sunt, sicut plenitudini tritici inanitas
paleae non potest conparari.-
Temptauerunt sane episcopi uestri negare scriptum in
euangelio, quod areae sit ecclesia conparata, sed mox euangelicorum
uerborum commemoratione conuicti ad id se conuerterunt,
ut etiam ibi dicerent occultos malos significatos, non
manifestos, de quibus scriptum est: ueniet ferens uentilabrum
in manu sua et mundabit aream suam,
26 Matth. 3, 12 Cml 5 intelligit Bml 6 coeperint Aml 8 praenuntiaren
tiarentur Arnl 9 fumentis Cml 10 in ea occulta sint b
11 hic (a 8. i) B 12 qua Bml 13 literis B 14 heremiam B
hieremiam C ieremiam bc(v) paleae c 15 non quia-possunt mg. Bm2
18 cum hoc ageret non dicebat c 21 comparari non potest b 22 temtauerunt
C 23 conparata om. b
igni inextinguibili. uos itaque iudicate, aperite oculos,
aures intendite ueritati. si propterea, sicut ipsi dixerunt, dominus
ecclesiam retibus conparauit, quia non manifestos, sed
latentes in ea malos intellegi uoluit, quos ita non uident
sacerdotes, quemadmodum pisces intra retia sub fluctibus non
uident piscatores, numquid et area sub aqua uel sub terra
trituratur aut certe nocturnis horis, non in sole conteritur aut
in ea rusticus caecus operatur? quanto ergo melius se ipsos
corrigunt quam euangelia sancta peruertunt et ad uanum suae
mentis errorem eloquia dominica detorquere conantur! aut
enim et illa piscium similitudo non propter occultos, sed
tantum propter mixtos in ecclesia malos a domino posita est
aut certe singulis rebus propriae similitudines datae sunt, de
piscibus propter occultos, de area propter manifestos malos,
quod, sicut illi ante litus, sic isti ante uentilabrum bonis in
ecclesia misceantur. ipsi enim nos admonent, ut in area paleam
manifestos in ecclesia malos intellegamus, qui pisces reprobos
intra natantia retia propterea malos occultos intellegi uolunt,
quia, sicut illos nesciunt piscatores, sic istos nesciunt sacerdotes.
cur enim non dicamus: \'sic ergo et palea manifesti
sunt mali, quia in aperto eam uident trituratores\'? sed sicut
illi non possunt ante litoris exitum separari, sic nec illa potest
ante finem debitum uentilari. custodit autem deus innocentiam
sanctorum et fidelium suorum sicut piscium bonorum, sicut
pinguium frumentorum, ut intra ista retia non eis noceant
permixta genera reprobanda et in ista area non eis noceat
permixta palea uentilanda, quia, sicut ipsi dixerunt relegerunt
suscripserunt, nec causae causa nec personae poterit praeiudicare
persona.
BCb et Uulg., cf. Cresc. II 22, 27 5 uidente Cml
7 areae Gml 11 conatur Bml 17 iruarea A aream b 19 propterea
scripai propter codd. v occultos malos bv occulto A uoluit A
21 enim (nim in ras.) A sic] sicut Bm2 23 ante ex an Am2
28 sicut 8. l. B ipse Bml illi c
suscriptione conuinci. ecce quam diligenter actum est
pro salute uestra, ut uerbis nostris suscriberemus, quod fieri
omnino nolebant et ut facerent tandem aliquando pudore conpulsi
sunt. nam exstant uerba eorum, ubi hoc facere recusarunt,
et rursus alia uerba, ubi hoc facere consenserunt quod primo
negauerant; omnia scripta sunt, omnibus suscriptum est. ideo
enim uidebantur nolle suscribere, ut negare se possent dixisse
quod dixerant et de gestis corruptis iudici calumniari. quod
modo quia non possunt, dicunt ipsum esse corruptum, qui ut
contra illos iudicaret non nisi ipsi fecerunt, qui contra se ipsos
pro nobis tanta dixerunt, quae ut negare non possent, etiamsi
coacti et inuiti, suis tamen prosecutionibus suscripserunt. ideo
ergo nolebant suscribere. ut liceret eis per calumniam corruptorum
gestorum negare quod dixerant, et ideo postea instante
iudice consenserunt, quia sentiebant omnibus apparere nihil
se aliud indicare nolendo suscribere, nisi se uerba sua ne sibi
legerentur timere. maluerunt enim prosecutiones suas quibuscumque
nebulis postea defendere quam eas tam cito damnare.
defensione se peius implicent et agant causam nostram et
omnino perimant suam. nam post conlationem, posteaquam
uicti appellare uoluerunt, obiecta sunt eis haec uerba, et ea
conantur peiore sua implicatione defendere, quando ab eis
quid egerint quaeritis. ita enim uos putant cor non habere,
ut non intellegatis eos omni modo esse superatos, quando
uobis ea dicunt quae omnino non dicerent, si aliquid utile
quod dicerent inuenirent. quis enim ferat uictos homines conqueri,
quod nocte contra eos est prolata sententia? quasi non
om. A negarent forte se c 5 eitant BCbc 8 possint v
9 dixefunt c caluminari C 11 illas b iudicare Bml 18 et et cml
15 et ideo-consenserunt om. em] 16 sentiant BmlC aparere BmlC
17 uindicare ABmlCc se s. l. Bm2 19 eis Bml 26 non om. BmlC
27 ea om. BCb non om. BmlC 28 quod ex quid Aml con quaeri A
partem noctis sedere cogantur, aut ideo non est uerum quod
dicitur, quia per noctem dicitur. nec audiunt scripturam clamantem:
per diem mandauit dominus misericordiam
suam et nocte declarauit, et iterum: ad annuntiandam
mane misericordiam tuam et ueritatem tuam
per noctem. aut quod dixerunt nocte uenisse ad dominum
tenendum persecutores, non adtendentes quoniam ipsis nocturnis
horis etiam dominus ueritatem suis discipulis praedicauit,.
nec aduertere uoluerunt quod scriptum est, apostolum Paulum
usque ad medium noctis produxisse sermonem. si haberent
uerum quod dicerent, nox eos impedire non posset. sed sane
tenebrosissimam noctem in suis mentibus patiebantur, quando contra
se ipsos tanta proferebant nec ad ueritatis lucem peruersum
animum corrigebant. et adhuc utique dies erat, quando
nobis forensi more de tempore praescribebant, dicentes causam
lapsam esse et agi iam omnino non posse, nec intellegentes
nihil se hominibus ostendisse nisi quantum timuerint ne ageretur,
ubi eorum peruersitas et catholica ueritas monstraretur.
Romani episcopi Miltiadis, quo purgatus et absolutus
est Caecilianus, etiam ipsum Miltiadem traditorem fuisse dixerunt.
cuius criminationis cum ab eis esset exacta probatio,
gesta prolixissima recitarunt, ubi Miltiadis nomen, quod aliquid
tradiderit, non fuit. et recitauerunt etiam alia gesta, ubi
legebatur Miltiadem misisse diaconos cum litteris Maxenti
8. III 5, 6 22 cf. Breuic. III 17, 34 sq. cv utque Bml 3 audiuit Bml 5 annuntiandum BUbe
et Uulg. 7 quot
si tamen concilium dicendum est, in quo uix undecim uel
duodecim episcopi fuerunt —, unde recitauimus traditores
fuisse quosdam, qui cum Secundo Tigisitano contra Caecilianum
sententias protulerunt, falsum uolentes ostendere dixerunt
persecutionis tempore non potuisse in aliquam domum illos
undecim uel duodecim episcopos congregari, et ut probarent
tempus fuisse persecutionis, protulerunt martyrum gesta, ut
Am2 potusset Bml potuit] potuerit v 4 symones bc
6 alphei codd. 9 de s. l. C 12 cassianus Bml 13 patiturj add.
Am2 in mg : nota 15 herodos
quia ibi dies et consules legebantur, et exigebant a
nobis, ut aliqua ecclesiastica concilia proferremus, ubi dies
recitarentur et consules. ipsi enim Carthaginiense concilium
factum sine die et consule proferebant. dicebant enim etiam
concilium Cypriani consules non habere, ubi tamen legitur
dies, in illo autem ipsorum Carthaginiensi nec dies. nos autem
Bml 11 his] is Bml iis Bm2 hiis b 12 ammoniti c
14 illi om. BCb feri BC 18 et om. BC ce(cae-B)lebrarentur
BCb celebrantur A celebrabantur cv 20 adiu..uerint B 21 nisi qui
Bm2b 22 illi om. b hoc v 23 cirthensibus ABCm2b cirthencibus
Cml 24 exiebant BmJ 26 concili*»um A
illud Cirtense, et diem habere demonstrabamus et consules.
neque enim tunc ad horam antiqua archiua ecclesiastica discutienda
nobis fuerunt, unde ista consuetudo etiam ueterum
fuisse doceretur. nec tamen inanes eis etiam nos calumnias
mouere uoluimus, quare in Cypriani concilio dies inueniretur,
in ipsorum autem non inueniretur, quia illi uanas moras uolebant
innectere, quas nos conabamur (auertere). nam etiam hoc
exigebant, ut de scripturis sanctis ostenderemus alicubi dies
et consules esse conscriptos; quasi episcoporum concilia scripturis
canonicis aliquando fuerint conparata aut possint etiam
ipsi de scripturis sanctis proferre concilium, ubi apostoli iudices
sederint et accusatum aliquem uel damnauerint uel absoluerint.
et tamen respondimus eis etiam prophetas libros suos
praenotatis et definitis commendasse temporibus, quo anno
cuius regis, quoto mense anni, quoto die mensis factum super
eos fuerit uerbum domini, ut ostenderemus, quam inaniter et
calumniose de diebus et consulibus episcopalium conciliorum
quaestiones uanissimas excitarent. fieri enim potest, ut in codicibus
sit ista uarietas, dum alii etiam dies et consules diligentia
maiore describunt, alii tamquam superfluum praetermittunt:
sicut etiam codex, de quo primum legimus iudicium Constantini,
quo inter partes Caecilianum innocentem, illos autem calumniosissimos
pronuntiauit, diem et consulem non habebat, alius
autem, quem contra eorum calumnias postea protulimus, habebat.
qui etiam illic inuidiosissime proclamauerant, quod imperatoris
eras.) C 2 cirthense ABCb monstrabamus BCb
3 oram Bml arciua Ac archiuan Cml 6 mouere**.*** (ritis eras.) C
7 in-inueniretur om. BCb 8 auertere om. codd. euertere mg. Bm2, et b
9 exiebant Bml 10 nesse Cml quasi] quia BCb 11 possint ex
possent Aml possent v 12 iudicis Bml 13 damnauerunt uel absoluerunt
Bml 14 respondemus Am2 15 praeFnotatis Aml temporibus
commendasse b 18 de] di Cml 20 ista sit Cml ueritas ABCb
etiam alii BCb etiam s. 1. Aml 25 horum Bm2 26 qui scripsi quia
codd. v, ef. p. 116, 23
pressa uerba Primiani, ubi dicit, quod parentes eorum nostri
maiores uariis exiliis uexauerunt, et in conlatione probare
conantur accusantibus maioribus suis ab imperatore Caecilianum
exilio esse damnatum. dicunt in litteris suis communionem
suam ecclesiam ueritatis, quae persecutionem patitur.
non quae facit, et conantur ostendere Caecilianum damnatum
iudicio imperatoris persequentibus maioribus suis, et hoc dicunt
factum non per Donatum Casensem, sed per eum, quem prae
ceteris praedicant, Donatum Carthaginiensem. hoc enim scriptis
suis [per suos] modo iactare dicuntur, ubi uicti iudicem accusant,
quia noctem cordis ipsorum nocturna ueritas confutauit.
Donatum illum, illum, inquam, Donatum, quem dixerunt ecclesiae
Carthaginis ornamentum et martyralis gloriae uirum, sic
commendare uoluerunt, ut dicerent, quod apud imperatoris
Constantini cognitionem ipse reum et asseruerit et conuicerit
Caecilianum. ille ergo uir gloriae martyralis apud imperatoris
cognitionem reum constituit et asseruit Caecilianum illamque
cognitionem Caeciliani damnatio consecuta est, illo uiro gloriae
martyralis accusante et instante Caecilianus ab imperatore
in litteris mis] cf. Breuic. III 8, 10
init. 23 cf. Gesta secundae cognitionis cap. 10 Cml aliquit Bml 7 taenebrosa A 11 in actis Bm2b
16 suam esse v ecclesia C 21 per suos deleui, cf. 20, 32 sub fin.
23 alt. illum om. Cml inquandonatum Bml 24 martjrialis cv (passim)
26 asseruit Bm2 assuerit b 28 asseruit et constituit bml 29 uiro ex uero B
eiusdem imperatoris litteras, quibus se inter partes audisse et
iudicasse testatur, ubi Caeciliano absoluto atque purgato illorum
calumnias detestatus est, prolatas de archiuo publico recitauimus.
contra quas omnino quid responderent nihil inuenire
potuerunt et ad eas confirmandas contra se ipsos alia protulerunt.
proinde a maioribus eorum apud imperatorem accusatum
constitit Caecilianum, damnatum autem non constitit,
immo etiam constitit absolutum. sed tamen uel uos uidete,
quantum adiuuerint causam nostram episcopi uestri, qui de
illa uoluerunt etiam falsitate gloriari. si enim Donatus ille uir
gloriae martyralis apud imperatoris cognitionem reum asseruit
Caecilianum et illo uiro gloriae martyralis accusante et instante
Caecilianus ab imperatore damnatus est, respondeant uobis, quando
haec agebantur, quis erat martyr, utrum Donatus, qui hominem
apud imperatorem persequebatur, an Caecilianus, qui illo persequente
ab imperatore damnabatur? ubi est nunc illa definitiua
regula ipsorum communionem Donati esse ecclesiam ueritatis
quae persecutionem patitur, non quae facit? ecce patitur Caecilianus,
Donatus facit: quis eorum est uir gloriae martyralis?
adhuc usque seduci. ueritatem, quae uobis occultabatur, deus
aperire dignatus est, falsitatem. quae uobis offundebatur, deus
confutare dignatus est; tanto eius beneficio quare adhuc estis
ingrati? hoc est nempe, quod uobis saepe dicebant, unde cordis
uestri oculos astuta fallacia caligabant, et adhuc etiam conuicti
inde se iactant, inde nos lacerant, quia nos facimus persecutionem,
ipsi patiuntur. hoc eis remansit omni ex parte
superatis, unde adhuc nebulas faciant imperitis, hinc se quasi
BC concucimus Bml conuincimus Bm2 4 est Olll.
B (an e
Restat ergo uobis errore depulso ecclesiam Christi
(sed in del. mf) AC esse in ecclesia c quia
scripsi quae codd. v 2 non quae facit Bm2bc, cf. 31, 53 post med.
3 uelud Bml 4 caecilianum Bml 5 ut conuictus Caecilianus bm2v
7 pr. facit Bml ille ABmlCc 10 ei A 12 mittissima BmlC
13 permotos Am2 14 pertinatia Bml 15 mollire Bb 16 ostendit
Bml 18 eam om. c ueram esse c 23 et om. c 26 et addidi
27 Restat-121. 2 patitur om. BmlCml
persecutionem patitur. cum enim dixisset dominus: beati
qui persecutionem patiuntur, ne inde se iactent haeretici,
addidit: propter iustitiam. nam quanta mala nostris fecerint
furiosissimi clerici et circumcelliones partis Donati, nostis et
uos. incensae sunt ecclesiae, missi in flammas codices sancti,
incensae etiam priuatae domus, rapti homines de sedibus suis,
et omnibus quae inerant ablatis aut perditis ipsi caesi laniati
excaecati. nec ab homicidio potuit - temperari, quamuis sit
mitius huic luci morientem quam istam lucem auferre uiuenti.
uentum est ad homines. non ut retenti aliquo ducerentur, sed
tantum ut ista paterentur. nec tamen nostros ideo iustificamus.
quia ista perpessi sunt, sed quia pro christiana ueritate, pro
Christi pace, pro ecclesiae unitate perpessi sunt. illi autem
sub tam multis. sub tam seueris legibus et sub tanta ecclesiae
catholicae quam dominus ei tribuit potestate quid tale
patiuntur? si quando enim morte multantur, aut ipsi se occidunt
aut eorum cruentae uiolentiae dum resistitur occiduntur,
non pro communione partis Donati nec pro errore sacrilegi
schismatis, sed pro apertissimis facinoribus et sceleribus suis,
quae more latronum inmani furore et crudelitate committunt.
pro parte autem Donati uix aliquid tale patiuntur, quale Caecilianum
Donato instante passum esse dixerunt.
Aut ergo persecutio non omnis iniusta est aut non est
persecutio dicenda cum iusta est. quapropter aut persecutionem
pars Donati patitur iustam aut persecutionem non patitur,
quia patitur iuste. non autem iuste passus est Caecilianus,
quia innocens probatus et absolutus est. quod quidem
scripsi in ea ABCev eam b, cf. p. 119, 27: inde nos lacerant,
quia nos facimus persecutionem 3 ne inde] ninde Bml non inde C
iactant Bml 6 incensae sae (sae del. m1) A 8 aut (u s. I.) A ut
BmlC et Bm2bc 12 tamen] tantum BCb 16 potestatem A 17 se
om. BCmlb 21 commitunt BC 23 donatum Cml donato instante
cecilianum bml 24 non omnis iusta est Bml non nisi iusta est Bm2b
et ideo maiores suos maximeque Donatum a se tanta
praedicatione laudatum Caeciliano persecutionem fecisse confessi
sunt. illum autem conuictum atque damnatum probare
minime potuerunt, immo etiam, quod nos dicebamus, eum
esse absolutum atque purgatum ipsi quoque multa contra se
ipsos legendo firmarunt. et tamen liberum arbitrium sibi ab
imperatore concessum esse iactant. uicti atque confusi id sibi
etiam nunc flagitabant debere concedi, quod maiores eorum
Caeciliano non concedebant, quem sic apud imperatorem accusarunt,
quem illis accusantibus ab imperatore damnatum isti
etiam mentiri uoluerunt. si uoluntas libera unicuique tribuenda
est, Caeciliano prius tribueretur; si haec non homini iudici
permittenda, sed deo potius dimittenda sunt, Caecilianus apud
imperatorem prius non accusaretur.
obliget somnus, non in profundum sacrilegi erroris adhuc
impia consuetudo demergat; iam consonate paci, cohaerete
unitati, adquiescite caritati, cedite ueritati; ecclesiam catholicam
incipientem ab Hierusalem cognoscite usque quaque
diffundi, cui non communicat pars Donati, cui causa non praeiudicat
Caeciliani. totiens enim purgatus, totiens absolutus
etiamsi non esset innocens, nec causa causae praeiudicat nec
persona personae. haec uerba per orbem terrae uniuersa personat
ecclesia, clamat etiam membrum eius in Africa:
BmlC conf*ssi (e s. ras.) B 7 et tamen liberum
etamen Cml ab om. BCbml 8 imperatorem B contessem Bml
it B, del. m2, om. b 11 accusantibus scripsi accusationibus codd. v
accusatoribus coni. v damnatum mg. B, concessessum in textu, sed
. del. ista
causam causae nec personam praeiudicare personae, ullo modo
post ipsam conlationem defendere potuerunt ac non potius se
multo perplexius implicarunt? sic namque in quibusdam scriptis
suis locuti sunt: causam causae et personam non praeiudicare
personae a nobis, inquiunt,
prophetica et apostolica testimonia, quibus nos uniuersaliter
in illa conlatione respondimus, ostendentes ipsos prophetas
sanctos cum iniquis in uno templo, sub eisdem sacerdotibus,
inter eadem sacramenta uersatos nec tamen a malis fuisse
pollutos, quia nouerant inter sanctum et inmundum non, sicut
isti sentiunt, corporaliter populum diuidendo, sed bene iudicando
et bene uiuendo discernere. et hoc sine intermissione faciebant,
ut in illa domo magna, ubi erant, sicut dicit apostolus-
. alia uasa in -honorem, alia in contumeliam. se ipsos a
talibus morum diuersitate mundarent et essent uasa in honorem,
utilia domino, ad omne opus bonum semper parata. sed
bene quod ipsi ex multis testimoniis, quae litteris suis non
intellegentes inseruerunt, quas in conlatione protulerunt et
legerunt, tamquam praecipuum de Aggaeo propheta testimonium
modo post conlationem uicti commemorarunt. in isto ergo propheta
multo euidentius quod uolumus demonstramus, quia non
corporalis, sed spiritalis contactus, qui fit per consensionem,
ipse polluit homines, quorum causam unam facit ipsa consensio.
Nam quando impios dominus etiam uisibili poena perdere
uoluit, ipse ab eis iustos admonitione separauit, sicut
Noe cum domo sua ab eis, quos diluuio fuerat perditurus, sicut
Loth ab eis, quos igne fuerat consumpturus, sicut populum
Gen. 6-8 29 cf. Gen. 19 C 8 respondemus Am2c 13 discercernere Cml 14 magna
domo bml 15 alt. aliam C 16 in in ras. B 18 ipse c 20 aggeo codd.
(paasim. per e) propheto
Nec ideo tamen dormit ecclesiastica disciplina, ut corripiat
inquietos. neque enim a populo dei separamus, quos
uel degradando uel excommunicando ad humiliorem paenitendi
locum redigimus. et ubi hoc facere pacis et tranquillitatis
ecclesiae gratia non permittimur, non tamen ideo ecclesiae
disciplinam refutamus, sed toleramus quae nolumus, ut perueniamus
quo uolumus, utentes cautela praecepti dominici,
ne, cum uolumus ante tempora colligere zizania, simul eradicemus
et triticum. utentes etiam exemplo et praecepto beati
Cypriani, qui collegas suos faeneratores fraudatores raptores
pacis contemplatione pertulit tales nec eorum contagione factus
est talis. unde et nos, si triticum sumus, eiusdem beati martyris
uerba fidentissime dicimus, quia, etsi uidentur in
ecclesia esse zizania, non tamen inpevdiri debet
aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania
in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus.
haec uerba iustissime ac piissime dicerent maiores nostri.
etiamsi Caecilianum et aliquos coepiscopos eius malos uiderent,
quos tamen ab ecclesia separare non possent propter illos,
quibus mali demonstrari non poterant et eos bonos innocentes
putabant. haec uerba omnino dicerent, hoc omnino sentirent,
ne, cum uellent temere zizania separare, simul et triticum
eradicarent.
Quod ergo iussus est quidam propheta nec panem manducare
nec aquam bibere in Samaria, quo missus fuerat, ut
ep. 54, c. 3 24 cf. III Reg. 13 Bm2b 3 poenitendi B 5 ecclesiae ideo bml 6 disciplinam
Bb, om. ACmlc re Aml, relfutamus Am2 disciplinam refutamus
s. l. Cm2 ideo ecclesiam negligimus v quae] quod v 7 quoj
quod Cmlcml praeceptis BmlC dominici praecepti c 8 ne cum] nec
BCb ne simul BCb 9 beato BmlC 10 cy(ci-Cjpriano BmlCml suas
BmlCtnl feneratores BCbcv 11 contemplationem C 13 uerbis c
15 caritatis BC in ecclesia zizania c 17 uestri Bm2 20 et inDocentes
v (dtoovSsto»? ut 22, 37 beati pacifici, Ep. c. Don. 16, 40 et alibi
boni fideles) 22 nec C zizaniam C 24 iusus Bml
Aegyptiorum, hoc omnino facere debuit quod praeceperat
dominus, cui tunc eo\' modo illos corripere placuit, ut nihil
ibi alimentorum tangeret propheta quem miserat. neque enim
in ecclesia non fit cotidie, quando [eos], quos acrius corripimus,
etiamsi in eorum possessione sumus, nihil cibi apud eos
contingimus, ut sentiant quantum eorum peccata doleamus.
numquid tamen ideo etiam plebis discissio facienda est, ut
sicut mollis herba indiscrete eradicentur infirmi, qui de cordibus
hominum et ignotis factis, etiamsi nobis sint cognita,
iudicare non possunt? nam in ipsa Samaria et Helias et Helisaeus
erant, etsi ipsi in solitudine, non tamen deuiantes sacramentorum
causa, sed quia persecutionem ab impiis regibus
patiebantur. nam illic erant, non utique in solitudine separata,
quae ipse ignorabat Helias, septem milia uirorum qui non
curuauerunt genua ante Bahal. denique inter praecipuos sanctus
habitus Samuhel et grauiter Saulem corripuit et cum eo tamen
ad offerendum domino sacrificium sine excusatione perrexit >
nec peccatorum eius contagione pollutus est, sed omnino
mundus meritorum suorum conseruatione permansit.
Sed istam nobis quaestionem, quamuis euidenter et in
conlatione et modo soluta sit, euidentius tamen soluat Aggaeus,
cuius testimonium prae ceteris legerunt, ut solum adhuc pro
omnibus iactent. arguit dominus per Aggaeum prophetam
populum ex Babylonia residuum, ubi captiuus tenebatur, quod
domum domini neglegerent et suas domos excolerent, et dicit
B construerent Bb constituerent C 2 aegiptiorum BC
praeperat C 4 tanget BmlC quam Bml 5 eos deleui corripimus
in ras. B 6 cibi] ibi cv 7 contagimus Om] 10 etiamsi] si
Bm2 11 helyas et helyseus c 12 deuiantes scripsi deuitandae A
deuitandi BCb deuitandorum cv 15 helyas c 16 genu ABCv, cf.
Ep. c. Don. 13, 33. Cresc. IIII 45, 54 Baal
Nunc ergo adtendite, quid post illam prophetiam, quae
huic populo de Christi temporibus annuntiata est, consequenter
scriptura contexat: quarta et uicensima noni mensis
Bml omnipotens haec dicit BmlCml h. o. d. Bm2Cm2b
haec dicit dominus omnipotens v 2 semel et v 6 addidit bv etiam
om. Bml 7 biesu Cml 9 nun Cml 10 spiritraliter Cml 11 ille populus
scripsi illum populum codd. v 13 pr. et s. l. b ihs A ihus B ihus C
ihesusc 14 iosedech Ac(v) exortatus BC commentatusc 15promptum
A proptu Bml hiis b 17 accecserit B 19 ihsa. iñs B iesu bv iheau c
AproptuBm1 hiis b 17 accecserit B 19 ihsAiħsBiesubviheeuc
fili bcv, cf. p. 129, 25 20 iosedech Ac(v) 22 clementissimus BmlCml
23 populum immundum b 25 illum BmlCml 27 uicesima Bm2Cm2bcv
domini ad Aggaeum prophetam dicens: haec dicit
omnipotens: interroga sacerdotes legem dicens:
si sumpserit homo carnem sanctificatam in summo
uestimenti sui et attigerit summum uestimenti
eius panem aut pulmentum aut uinum aut omnem
escam, si sanctificabitur? et responderunt sacerdotes
et dixerunt: non. et dixit Aggaeus: si tetigerit
inquinatus in animam aliquid horum, si
inquinabitur? et responderunt sacerdotes et dixerunt:
inquinabitur. et respondit Aggaeus et dixit:
sic populus hic et gens haec in conspectu meo,
dicit dominus, et sic opera manuum ipsorum. et
quicumque accesserit illo, inquinabitur propter
praesumptiones eorum matutinas a facie laborum
suorum, et odio habebatis (in portis) arguentes.
quis est iste populus tam inmundus, ut quisquis illo accesserit
inquinetur? numquid ille cui dictum est: praeualesce,
et spiritus meus in medio uestrum? absit ut ille sit.
duo igitur erant, unus inmundus et alter qui ad inmundum
prohibetur accedere, qui exhortabatur praeualescere, quia spiritus
dei erat in medio eorum. si ergo duo erant, ostendantur
et duo templa, unum quo iste, alterum quo ille ingrediebatur;
ostendantur et altaria duo, unum in quo iste, alterum in quo
ille uictimas offerebat; ostendantur et sacerdotes, huius alii
et illius alii, qui pro suo quisque populo separatim sacrificabant.
si autem quisquis hoc adfirmare conatur insanit, sic
erant isti duo populi in uno populo, sub uno sacerdote magno,
unum templum intrantes, sicut erant etiam sub uno Moyse
ABCc dicit dominus bv 9 anima BCbv, cf. Fulg. 16 14 in
illo BCb 16 in portis om. codd., cf. p. 133, 18 17 populus iste b
quiquis BC accecserit Bml 21 exortabatur BC 22 et ostendantur
et cml 23 quo*«.*iste B ingrediebantur ABmlCc 24 in quo iste]
quod iste c alt. in om. c 26 separati Bb 27 si] sic Bm2 insanit
in ras. longiore Bm2 29 mose Aml
dicit apostolus: non in omnibus illis beneplacitum
est deo. neque enim ait: \'in omnibus illis non est beneplacitum
deo\', tamquam omnes displicuerint deo, sed ait: non in
omnibus illis beneplacitum est deo, ergo in quibusdam,
non in omnibus. et omnes sub eisdem sacerdotibus erant
in uno eodemque tabernaculo, in uno eodemque altari hostias
offerebant, et tamen distinguebantur, factis non locis, animo
non templo, moribus non altaribus. sic alii ad alios non accedebant,
ne ab eis inquinarentur, hoc est eorum malis factis
non consentiebant, ne pariter damnarentur. non enim et illos
malos Moyses tantus propheta nesciebat, quorum impia murmura
et horrendas amaritudines cotidie sufferebat. sed istum
nescisse faciamus: numquid et Samuhel Saulem nesciebat, quem
per os eius aeterna sententia damnauerat deus? uerumtamen
et ipsum et sanctum Dauid unum dei tabernaculum intrantes.
inter eadem sacrificia uidebat, sed distincte utique uidebat,
quia distinctos uidebat et unum eorum in aeternum amabat,
alium pro tempore tolerabat. sic et Aggaeus nouerat in uno
populo duos populos unum templum intrantes, sub uno magno
sacerdote uiuentes, et alterum ostendebat inmundum, alterum
ad inmundum accedere prohibebat, et tamen nec illos nec se
ipsum ab eodem templo et ab eisdem altaribus separabat. ergo
spiritalem prohibebat accessum consensionemque factorum,
quod et ipsa uerba clamant, si aures adsint, quas animositas
furiosa non claudat aut strepitus uanae contentionis (non) impediat.
ait enim propheta: omnis qui accesserit illo
inquinabitur. uitium notauit quo accedi prohibuit, non
BCbv 9 ad s. l. A 10 orum Cml 12 moses .
Aml 14 Samuel bv 16 et ipsum] inter ipsum c dauit BmlCml
17 utrumque uiuebat AmlBmlCc distincti Bml, post hoc uoc. 3-4
litt. eras. 18 uiuebat
Ac ne quisquam diceret illum populum, cui primo
dictum est: praeualesce, quoniam spiritus meus praeest
in medio uestrum, paucis interpositis diebus in deterius
commutatum, ut audire mereretur: sic populus iste
et gens ista, omnis qui accesserit illo inquinab :
tur — dies enim ferme nonaginta conputantur inter uerba
illa, quae bona in populum dicta sunt, et ista, quibus eius
inmunditia uitanda praecipitur —, ne quis ergo hoc putaret
bonum illum populum quamuis hoc paruo temporis interuallo
tam pessimum effectum, uidete quid sequitur, adtendite quid
dicatur eo ipso die, hoc est uicensima et quarta noni mensis,
quo die dictum est: sic populus iste et gens ista,
omnis qui accesserit illo inquinabitur. cum enim
hoc dixisset et mala eorum commemorasset, quorum merito
demonstrarentur inmundi, addens etiam et dicens: odio habebatis
in portis arguentes, continuo subiunxit: et nunc
ponite in cordibus uestris a die hoc et supra,
prius, quam poneretur lapis super lapidem in templo
domini, qui eratis cum mittebatis in capsella hordei
uiginti sata, et fiebant decem sata, et in tra batis in torcular exhaurire quinquaginta amphoras,
et fiebant uiginti. percussi uos infecunditate, et
uenti corruptione et grandine omnia opera uestra,
et non estis conuersi ad me, dicit dominus. constituite
igitur corda uestra a die hoc et deinceps,
a quarta et uicensima noni mensis, et a die qua
fundatum est templum domini ponite in cordibus
Cml 8 conpuntantur B 11 paruum Bml 13 uicesima
BCmSbcv 17 hodio Bml 18 arguentis Cml . 21 qui eratis
del. Bm2, om. b com C cura mittebatis ex commitebatis Bm2
uiginti sata hordei v, et A, sed tr. 1111 24 in fecunditate c 28 uicesima
BCm2bcv qua] quo Bm2
aut malum aut ficus et malum granatum et ligna
oleae quae non fecerunt fructum. a die hoc benedicam.
ecce ipso die etiam benedici meruerunt. benedictio
ergo haec puto quod non pertineat ad illos, ad quorum inmunditiam
prohibet accedi, sed ad illos bonos, qui prohibentur
accedere. in uno ergo fuerunt et permixti et separati, permixti
quidem corporali tactu, separati autem uoluntatis abscessu.
sed more suo scriptura loquitur, quae sic arguit malos, tamquam
omnes in eo populo mali sint, et sic consolatur bonos,
tamquam omnes ibi tales sint. pro nobis ergo episcopi uestri
etiam in eo, quod post conlationem uicti scripsisse dicuntur,
Aggaei prophetiam posuerunt, unde nos commemorarent euidentius
probare quod dicimus, quia et in uno populo, in uno
templo, sub eisdem sacerdotibus, inter eadem sacramenta hominibus
dissimili uoluntate uiuentibus et diuersis moribus
discrepantibus nec causae causa nec personae potest praeiudicare
persona.
etiam modo commemorant, ubi ait: nolite iugum ducere
cum -infidelibus; quae enim participatio luci ad
tenebras? et cetera, quae supra commemorauimus et quomodo
recte intellegerentur ostendimus, quid aliud agunt, nisi
ut nos commemorent, quibus hoc apostolus scripserit? in eodem
quippe ipso populo Corinthiorum quod dicimus demonstramus,
ne forte arbitrentur prophetarum tantummodo moris fuisse et
non ad noui testamenti, sed ad ueteris consuetudinem pertinere
sic arguere reprehensibiles, quasi omnes in eo populo arguantur,
et sic adloqui laudabiles, quasi omnes ibi laudentur. ecce
pr. et] aut v 3 oleaequae AC oleaeque v 7 accenere Cml
8 abscesu C accessu b 10 conaulatur Cml 14 et om. c 17 discrepanti
BCb et discrepantibus v nec causae-potest om. SCb 21 infedelibus
Aml 22 ceteras Cml 25 corionthiorum Bml 26 mori Bml
et non—pertinerc in mg. bm2
apostolus Christi Iesu per uoluntatem dei et
Sosthenes frater ecclesiae dei quae est Corinthi,
sanctificatis in Christo Iesu, uocatis sanctis, cum
omnibus qui inuocant nomen domini nostri Iesu
Christi in omni loco, ipsorum et nostro: gratia
uobis et pax a deo patre nostro et domino Iesu
Christo. gratias ago deo meo semper pro uobis in
gratia dei quae data est uobis in Christo Iesu,
quia in omnibus diuites facti estis in illo, in omni
uerbo et in omni scientia, sicut testimonium
Christi confirmatum est in uobis, ita ut nihil uobis
desit in ulla gratia. quis haec audiens credat in
ecclesia Corinthiorum esse aliquos reprobos, quandoquidem
uerba ista sic sonant, uelut ad omnes directa sit ista laudatio?
et tamen paulo post dicit: obsecro autem, fratres, ut
id ipsum dicatis omnes, et non sint in uobis
schismata. rursus tamquam in hoc horrendo uitio uelut
omnes arguens atque increpans dicit: diuisus est Christus?
numquid Paulus crucifixus est pro uobis, aut in
nomine Pauli baptizati estis? puto autem eos, qui in
eo populo dicebant: ego sum Christi, non duxisse iugum
cum eis, qui dicebant: ego sum Pauli, ego autem Apollo,
ego uero Cephae, et tamen omnes ad unum altare accedebant,
et eadem sacramenta communicabant qui eadem uitia
non communicabant. his enim Corinthiis etiam illud dictum
est: qui manducat et bibit indigne iudicium sibi
manducat et bibit. quid enim aliud apostolus nisi istos
Cor. 1, 12 27 I Cor. 11, 29 BmlOmI 3 sostenes codd. 8 pro nobis Cml 10 estisj
es A 11 sientia C (saepius) 12 ita ut nihil uobis s. l. A 13 nulla
(n 8. u) C 15 uelud Bml, item lin. 18 17 id om. Bml 18 scismata
BCm2bc russus BmlCml 22 duxisisse C 23 appollo c 26 hiis b
corinthis BmlC
manducat et bibit, nisi adderet \'sibi\\ ne hoc etiam ad
illos pertineret qui pariter quidem, sed non iudicium manducabant?
In ipsis etiam Corinthiis ibi erant, qui non credebant
resurrectionem mortuorum, quae singularis fides est christianorum,
quod eis ita dicit apostolus: si autem Christus
praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo
dicunt quidam in uobis quia resurrectio mortuorum
non est? non dixit (in hac terra\' uel (in hoc mundo\',
sed <in uobis\' inquit. neque enim posset de Christi resurrectione
praescribere nisi iam utique christianis, quibus de ipsa resurrectione
Christi dicit: sic praedicamus et sic credidistis.
nunc adtendamus uerba illa, quibus Corinthiorum
ecclesiam in epistulae principio sic laudat, ut dicat: gratias
ago deo meo semper pro uobis in gratia dei quae
data est uobis in Christo Iesu, quia in omnibus
diuites facti estis in illo, in omni uerbo et in omni
scientia, sicut testimonium Christi confirmatum
est in uobis, ita ut nihil uobis desit in ulla gratia.
ecce sic erant ditati in Christo in omni uerbo et in omni
scientia, ita eis nihil deerat in ulla gratia, ut in illis essent,
qui resurrectionem mortuorum adhuc usque non crederent.
puto autem quod isti, quibus nihil deerat in ulla gratia, non
ducebant iugum cum eis, qui resurrecturos mortuos non credebant.
ecce quomodo non ducunt iugum cum infidelibus
(fideles), quamuis eidem populo misceantur et sub eisdem
sacerdotibus eisdem sacramentis inbuantur.
1,4-7 (fort. sibi eras.) A 2 ne ex nec Ana1 5 corinthis
BmlC ubi BC, del. Bm2, om. Ú 11 inquid Bml 12 iam s. I. b
christi resurrectione c 15 epistolae sic claudat principio BmlCml epistola
sic laudat in principio Bm2b; recte tr. Cm2, sed claudat non corr.
17 est om. c 20 et 24 nulla Cm2 22 eis] illis b illisj eis b
23 aduc Bm1 25 resurrecturus BmlCml 27 fideles addidi
Denique ipse apostolus, ne huic infidelitati consentirent,
quorum iam fides tenebat resurrectionem mortuorum, non eis
praecepit corporalem separationem; multi quippe erant, non
sicut ille unus qui uxorem patris sui habuit, quem liberiore
correptione et excommunicatione iudicat dignum; longe aliter
iste, aliter uitiosa curanda et sananda est multitudo, ne forte,
si plebs a plebe separetur, per schismatis nefas etiam triticum
eradicetur. eos ergo, qui iam credebant resurrectionem mortuorum,
ab his, qui eam in eodem populo non credebant, non
corporaliter apostolus separat, sed tamen spiritaliter separare
non cessat dicens: nolite seduci; corrumpunt mores
bonos conloquia mala. non eorum congressum, sed consensum
timet, ne malis conloquiis adcommodent fidem, quae
corrumpunt mores bonos; moribus ergo eos, non altaribus
admonet separari. postremo, antequam eis haec apostolus scriberet,
in eadem ecclesia erant, qui resurrectionem mortuorum
non credebant, in qua erant quibus nihil deerat in ulla gratia,
et illi istos infidelitate Sua non inquinabant, quia isti illis ad
eandem infidelitatem non consentiebant. ecce quomodo illo non
acceditur, ne quisquis accesserit inquinetur; ecce quomodo
nulla participatio est lumini ad tenebras; ecce quomodo, quamuis
intra eadem retia natent pisces utrique, nec causa causae
praeiudicat nec persona personae.
Quod cum ita sit, quae tam cruda stultitia, quis tam
ferreus cordis somnus non excutiatur possitque aliquando sentire
Caeciliani causam catholico orbi terrarum, cui non communicat
pars Donati, praeiudicare non posse, si non praeiudicat
parti Donati causa Maximiani uel potius causa Feliciani et
Cml consentiret codd. 3 quippe] enim BCb
4 patrisui B habuit sui Cml 7 ples Brnl plebis a plebi Cml
separatur Bvil scismatis BCm2bc 9 hiis b 11 mores om. A
18 illis istis Bml illos isti Bm:2b inquinabunt BmlC illis isti c
19 infidelitatem om. BCb 22 eadem intra Bmlb 27 possie (i del.
ml) A praeiudicat] praeiudicare
qui eum, etiamsi innocens non esset, scientes pro catholica
unitate tolerarent (et), cum eum uiderent tot ignotis gentibus,
per quas ipsa unitas dilatatur, sacramentorum participandorum
communione cohaerere eisque talem non posse monstrari,
qualem ipsi eum esse cognoscerent, ipsi se contra istas calumnias
defenderent uerbis beati et pacifici Cypriani clamarentque
fidenter et dicerent: <ideo propter Caecilianum non deserimus
unitatem, quia, etsi uidentur in ecclesia esse zizania,
non tamen inpediri debet aut fides aut caritas
nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus
ipsi de ecclesia recedamus\\ istorum pacificae
patientiae conueniret praeclarissima laus illa, qua laudatur
angelus ecclesiae quae est Ephesi, quem nemo recte intellegens
dubitat ipsius ecclesiae gestare personam, cui dicit in Apocalypsi
spiritus: scio opera tua et laborem et patientiam,
et quia non potes sustinere malos, et
2, 2-3 b, s. scr. m2 uel certe 3 lantitantes BCm2 lantitantem
Crnl 9 dixit Cml polluunt (pr. u s. 1. ml) A 11 ficipaci Cml
13 et addidi gentisbus Cml 14 dilatatatur Cml 15 coherere ACc
16 alt. ipsi] ipse b se contra se ABCb contra se c 17 cipriani BC
18 ac dicerent c 19 etsi] si Bml ecclesiae C 22 de] ab Bm2b)
om. Bml istarum
Sed uidelicet nec causa causae praeiudicat nec persona
personae, ne pars Donati minuatur, praeiudicat autem, ut
Christi hereditas diuidatur. an uero Caeciliani causa non praeiudicat
unitati catholicae, quam tenemus et cuius societate
gaudemus, cum fuerit Caecilianus Carthaginiensis episcopus,
et praeiudicat ei causa Nouelli Tizicensis, Faustini
A 7 fragrabat Bm2bv fraglabat Ac flagtabat BmlC
8 nossent malum b 9 possent Aml 14 christianorum BC 15 quid
Bm2bc 16 causae Btnl 18 aut cre aut credant (aut cre del. ml) A
isti* c episcopus BmlCml 23 accentum BmlC sibi] vdd. sunt b
saltim (i ex e ml) A, BmlC 30 Tyzicensis v
putauerunt, quorum nomina, immo uero ipsarum in quibus
fuerunt ciuitatum nomina nec uniuersae Africae nota sunt aut
fortasse nec uniuersali proconsulari prouinciae? ecce quorum
pisciculorum, etiamsi mali fuerunt, tam in profundo latentium
causam uolunt praeiudicare causae tantae piscationis, cuius
plena retia toto orbe diffusa sunt, qui piscibus iuxta natantibus
uix noti esse potuerunt. cur autem non credamus etiam istos
innocentes fuisse, quando nec accusari ab eis, sicut dixi, postea
meruerunt et ille purgari potuit, quem maiores eorum malorum
omnium fontem in concilii illius inimica conspiratione
dixerunt?
neque enim uere non nobis concedunt, ut istorum nescio
quorum causa atque persona non praeiudicet causae atque
personae ecclesiae catholicae, si nec causa causae praeiudicat
nec persona personae; et tamen obiciunt nobis, ut adhuc uos
seducant, quod aurum iudici dederimus, ut pro nobis contra
illos sententiam diceret. uos dicite, si potestis, quantum dare
debuerimus electis defensoribus episcopis uestris, ut tanta
contra se pro nobis uel dicerent uel proferrent, ut sic agerent
causam nostram, sic perimerent suam. quanti emere debuimus,
ut post uerba Primiani, quibus dixerat: indignum est ut
in unum conueniant filii martyrum et progenies
traditorum, uenirent tamen et in unum nobiscum, quod
indignum esse dixerant, conuenirent? quanti emere debuimus,
ut more forensium aduocatorum de temporibus et diebus, de
personis etiam nobis praescribere conarentur et sic omnibus
hominibus, etiam illis qui nostras disputationes intellegere non
ACml 2 ipsorum Bml 4 uniuersae v 5 latentum Bml
10 maloram est Bml 11 illius est Bml 13 quid ad nos pertinet
(sed tr. ml) A quid pertinet ad nos BCbv, cf. Petil. I 17, 19 14 non
del. Bm2, om. b 15 praeiudicat AmlBmlCbml 16 causa] causae Cml
21 proo Cml 24 et om. B 29 non] nos Bml
quam proferre et agere sic timebant apud eum iudicem,
cuius erga se benignitatem atque iustitiam tanto praeconio
laudauerant et cuius motum aduersum se nullum adhuc senserant?
quanti emere debuimus, ut ipsi deinde exigerent non
secum agi debere forensibus formulis, sed diuinis potius testimoniis,
et de scripturis sanctis similiter se responsuros esse
promitterent et, cum mandatum concilii catholici, quod obtuleramus,
recitatum esset atque in eo ipsis etiam confitentibus
claruisset nos ecclesiae catholicae (causam) testimoniis sanctarum
scripturarum agere noluisse, rursus tamquam obliti, quid
sibi placere dixissent, ad easdem forenses praescriptiones perplexis
et odiosis contentionibus remearent?
Quanti emere debuimus, ut suscriptionum nostrarum,
quae in eodem mandato demonstrabantur, numerositate commoti
exigerent totius concilii nostri praesentiam, ex quo concilio
non nisi decem et octo secundum edictum cognitoris
aderamus, et quaestionem falsitatis inferrent, quod alii pro
aliis subpositi suscribere potuerunt? sic enim peruentum est,
ut eorum quoque numerus recenseretur et ipsi in ea falsitate
deprehenderentur, cuius in nos suspicionem intendere uoluerunt,
ita ut non solum quidam in eorum mandato legerentur suscripsisse
pro absentibus qui nec Carthaginem uenerant, uerum etiam
quendam recitatum et non respondentem, cum in itinere defecisse
dixissent quaesitumque ab eis esset, quomodo apud
Carthaginem suscribere potuerit qui in itinere iam defecerat,
post magnas angustias perturbationis atque inconstantis et
in ras. m2) B 4 adhuc bis Aml 6 testimoniis potius
bml 8 cum] con BmiO optuleramus BmlC 9 eos Cml 10 causam
add. mg. v 11 russus Bml 14 scriptionum Bml 15 nemorositate
BmlC numorositate (sic) Bm2 19 subpositi (ositi in ras. m2) A
subtisi (del. m2) B sObptisi C substituti c, om. bv, cf. Breuic. I 11
subscriberent Cna1 20 recenserentur Cml ipse Bm2b in ea om. Bb
21 deprehenderetur Bb 24 quemdam A initinere (alt. i s. 1. m2) B
25 essent BmlCml
ad propria remeantem in itinere defecisse adseuerarent.
deinde sub diuina testificatione interrogati, utrum eum constaret
fuisse Carthagini, uehementius perturbati dicerent: \'quid,
si alius se pro eodem opposuit?,\' atque ita uerbis suis falsitatem,
quam nobis obiecerant, in suo mandato apparuisse et
conuictam claruisse firmarent.
. numerositate gloriari, etiam in hoc mendacia sua proderent?
nam cum aliquanto amplior nostrorum numerus adfuisset
dictumque a nobis esset alios centum ferme episcopos catholicos
partim senectute, partim ualetudine, partim diuersis
necessitatibus impeditos non uenisse Carthaginem, illi hoc
audito multo plures suos non uenisse dixerunt; sicut etiam
nunc plus quam quadringentos per totam Africam se esse
iactantes obliti sunt, quod in sua notoria posuerunt, usque
adeo se omnes uenisse Carthaginem, ut eis solis exceptis, quos
uel in propriis sedibus uel in itinere tenuit corporis aegritudo,
. nec grauissimos senes annositas et labor prolixi itineris potuerit
impedire. et lectae sunt in mandato eorum suscriptiones,
sicut facta supputatione respondit officium, ducentae septuaginta
nouem, adnumeratis etiam his, in quibus falsitas deprehensa
est et qui pro absentibus suscripserant, quod aegritudine
detenti non potuerint uenire Carthaginem. quomodo ergo uerum
est plures quadringentis eos esse, quando illos solos Carthaginem
non uenisse dixerunt, quos ualetudo corporis impediuit,
cum et pro ipsis quibusdam alii suscripserunt, ut non dicamus
nam et cet.] cf. Breuic. I 14 v (opposuit = aubstituit, cf. index) 6 mandato] mendacio
c 8 cum] con BmlC 10 numerus amplior nostrorum b affuisset
bc 11 esset a nobis alios ferme centum c 12 ualitudine BCbc
15 affricam BCc 16 notaria Cm2c 17 adeo] ad eos Bml se om. Bb
uenissent BmlC 21 supplicatione b 22 tres ABCc, cf. Breuic. I. c.
et Gesta collationis 1 213 hiis
Quanti emere debuimus, ut in diem perendinum utrisque
nostrum consentientibus cognitione dilata pridie per notoriam
peterent, ut sibi nostrum mandatum ab officio ederetur,
quo instructi adesse possent, causantes quod conscribendis
gestis tam angusto tempore occurrere non posset officium?
sic enim factum est, ut sequenti die cognitionis, quamuis
iustam peterent (et) acciperent dilationem, qui considerata
causa, quae mandato nostro tota continebatur, magnas patiebantur
angustias, conuincerentur tamen contra suos uenire
consensus. quid enim iustius quam petere dilationem tanta
ueritatis firmitate turbatos? quod eis utinam profuisset, ut
considerato mandato nostro, cui respondere minime potuerunt,
corrigere potius prauitatem quam in deterius augere maluissent.
iuste itaque dilationem petebant, sed pridie non debuerunt
in notoria sua dicere ideo sibi nostrum edi debere mandatum,
ut parati ad diem constitutum uenirent, quia exceptores occurrere
cum gestorum conscriptione non possent, et ipso actionis
die rursus de ipsis exceptoribus, quia non occurrerant, uelle
BmlC 3 primatu codd. tratoriam BmlC 5 decepis.se
(i eras.) B decepissent Om] decerpsisjjecom. v 11 cognitionem
em] notariam Cm2c 13 instructi (rnêti in ras. m2) B scribendis
BCb 14 angusta Cml 16 iustam scripsi iniustam (IN s. 1. Aml)
ACm2bcv inustam
emendum fuit, quod inanissimis et superuacuis morarum interpositionibus
se omni modo peruenire ad causam nolle monstrabant
et, quam malam causam haberent, ipso suo timore
clamabant, quamquam eorum timor etiam in testimonium
manifestissimae uocis erupit, quando dixerunt: \'sensim inducimur
in causam\' et alio loco: \'peruidet\', inquiunt, \'potestas
tua sensim nos in causae interna deduci\'? o uiolentia
ueritatis quolibet eculeo, quibuslibet ungulis fortior
ad exprimendam confessionem! congregantur ex uniuersa Africa
tot episcopi, ingrediuntur Carthaginem cum tanta speciosi
agminis pompa, ut tam magnae ciuitatis oculos in se intentionemque
conuertant. qui loquantur pro omnibus eliguntur
ab omnibus, locus etiam re tanta dignus in urbe media procuratur,
utrique conueniunt, iudex praesto est, tabulae patent,
suspensa omnium corda exitum tantae conlationis expectant.
tunc a lectissimis et disertissimis uiris, quantis uiribus agi
debuit aliquid, tantis agitur ut agatur nihil. quaerunt personas
forensi more discutere, in qua quaestione annosa etiam tempora
litigatores conterere consuerunt. ista quippe actione catholicos
mandatum suum diuinis potius testimoniis quam forensibus
formulis conscripsisse confessi sunt et similiter se de
(tr. ml) A consolationis (collationis b)
nostrae tertio BCb 8 quod Bm2bv ut ABmlCc, cf. § 45 init. 28, 48
init. inanisimus
Cum enim personam petitorum forensi tritura inquirerent
et uolentes ostendere nos esse petitores, ut personas
nostras permitterentur iure discutere et moras annosissimas
inuenire, legerent libellum nostrum aliquando proconsuli datum,
quo eos petiuimus conuenir, ut ipsa inter nos conlatio tunc
fieret, quam modo ab imperatore ut fieret inpetrauimus, et eo
libello nos quasi petitores esse monstrarent, responsum est
a nobis ideo nos semper uoluisse fieri conlationem, non ubi
eis crimina obiceremus, sed ubi ea quae solent obicere purgaremus:
propter hoc quippe haeretici et ab ecclesiae unitate
separati, quia crimina obiciunt quae probare non possunt.
deinde quia uidebatur cognitor secutus ordinem temporum, ut
gestis quae protuleramus, ubi et ipsi apud praefectos conlationem
petiuerant, ideo praeferret libellum nostrum ab ipsis
prolatum, quia gesta illa praefectoria tempore praecedebat,
facillime nos atque iustissime hac occasione oblata a cognitore
inpetrauimus, ut, si ea praeferret, quae tempore priora esse
22 propter
hoc] cf. § 47 extr.
Quando uel quanto pretio emere possemus, quod ipso
timore turbati redire ausi sunt etiam ad illius temporis praescriptionem,
ubi dixerant lapsam esse iam causam et quattuor
mensibus euolutis agi iam omnino non posse? quid est
hoc? quis tam idoneus index inueniri potest animi eorum
quam timor iste sic expressus, sic apertus, ut, cum timor
soleat adimere libertatem, isti tam libere timuerint, ut indicium
suum de mala sua causa nec silentio tegerent, sed uerbis
apertissimis proderent? o uehementem trepidationem ad extorquendam
confessionem! tam fortis ex ore prosiliuit timor, ut
eius impetu de fronte fugerit pudor. si non legerentur ea,
quibus ostendebatur Caecilianus accusatus atque purgatus,
petitores propter agendam causam inquirebantur, personae
discutiebantur et, quamuis morarum tendiculae, ne ad ipsam
causam perueniretur, tergiuersatorie necterentur, tamen propter
agendam causam etiam ista postulari ueluti iure uidebantur:
postquam causa optima Caeciliani recitanda prolata est, reuocatur
explosa et conuicta praescriptio, diem causae agendae
iam transisse clamatur.
v 4 purgari b 9 exhorcistam A timeret exorciatam b
10 praedecessoribus c 15 labsam ABtnlC 17 iudex BCbcv 19 timuerunt
b iniudicium (iu del. Aml) ABCc iudicium bv 26 tendiculi
ni Bml 27 tergiuersatoriae BCc 30 casae Bml
cognitor, cum uideatis, quid contra se ipsos episcoporum
uestrorum pronuntiauerit timor? dederat certe ipse
cognitor potestatem, ut alium cum illo quem uellent iudicem
constituerent, quod illi recusauerunt, quoniam si aliquem delegissent,
mentiri uobis non possent etiam a nobis ipsum fuisse
corruptum. sed fecerunt quod recusauerunt: prorsus constituerunt
cum illo alterum iudicem, non quemlibet extraneum, sed
intimum suum. ecce ipse timor eorum alius iudex fuit. certe
ipse a nobis nihil accepit et pro nobis libere iudicauit: non
gratificatus est eorum personae quibus internus haerebat. de
quorum secreto cubiculo procedebat, et antequam causa diceretur
prior iudicauit, quia eam prior in ipsorum corde cognouit.
denique processit ille ut causam nosset, processit iste qui
nouerat; ille iudicauit stando audiendo loquendo, iste tantummodo
in medium procedendo. puto quod melius dicebant ut
iam causa non ageretur; quanto enim citius eam finiuit litigatorum
timor quam cognitoris labor! ille quaerebat quid ex
eorum chartulis legeretur, iste indicauit quid in eorum cordibus
ageretur.
quae prolata fuerant recitanda, ut dicerent iam lapsam esse
causam temporibus et agi non posse, proposuerunt nobis quod
iam fuerat ante transactum, ut, si de scripturis sanctis ageremus,
illa minime legerentur, si autem illa recitanda eligeremus,
habere se ualidam praescriptionem, ut lapsam temporibus
causam omnino agi non sinerent, cum ipsi non seruauerint
quod ante promiserant, se mandato nostro, ubi nos ecclesiae
5 l\'ecusarunt c 8 alterum cum illo b iudicet Bml 16 dicerent v
17 causa iam non (tr. ml) A, et cv non iam causa (casa Bml) BCb
agerentur BCb 18 quaerebant Cml 19 carthulis ABmlCml cartulis
Bm2Cm2bc iudicauit B 21 quoniam scripsi quomodo codd. v
22 et 26 labsam ABmlC 24 si s. t. b 25 recitandae (sic) Am2
eligeremus Amlc legeremus Am2BCbv, cf. Breuic. III 5, 6 post med.
[sej scripturarum testimoniis responsuros, qui petitorum discutiendas
esse personas non more disputantium, sed more litigantium
contendebant: respondimus ergo eis, ut, si nihil aliud
agi mallent, nisi ut quaereretur quae uel ubi sit catholica
ecclesia, causam eius nos non nisi diuinis quibus praenuntiata
est testimoniis ageremus; si autem hominibus aliqua crimina
obicerent, quoniam nec ipsi ea possent testimoniis diuinis,
sed aliquibus aliis talibus documentis ostendere, etiam nos
ea documentis talibus purgaturos. sic illis adsidue sua inania
repetentibus haec a nobis perseuerantissime repetita sunt; sic
eos ueritas uicit et ad illa quae protuleramus audienda confutatos
superatosque constrinxit. uidebant enim, si nulla crimina
Caeciliani obicerent communioni nostrae, nihil sibi remanere,
unde suam ab unitate separationem aliquo modo excusarent,
si autem obicerent crimina Caeciliani. nec a se nisi talibus
documentis posse asseri nec a nobis aliter posse defendi.
strepitus quanti emendum fuit, quod, cum diceremus hoc nos
proponere, ut crimina, quae solent obicere nostrae communioni
quae per omnes gentes dilatatur, probarent si possent, ut hinc.
eorum separatio utrum iusta fuerit nosceretur, responderunt
alienam causam nos agere uelle, hoc est transmarinarum ecclesiarum
quibus haec non obicerent, quoniam inter Afros esset
ista contentio, illas uero ecclesias potius expectare debere, ut
eos sibi copulent, qui in hac conlatione uicerint, et ipsi cum
eis habeant catholicum nomen? quid ergo adhuc quaeritis
quidue dubitatis, quam ecclesiam tenere debeatis? ecce habetis
eam, contra quam uestri episcopi causam se non habere confessi
sunt, cui communio nostra coniuncta est, unde ipsorum
deleui 4 respondemus Bm2 6 causa BmlCc 10 documenta
Cml purgatoros Bml - 15 ***aliquo (quo eras., ali m2) A quo
BCbc quoquo v 17 posse aliter v 20 communioni nostrae c
dixerunt, ut qui nostrum uicerint ipsi ei copulentur et cum
illa teneant catholicum nomen, iam utique maiores nostri
maiores eorum ante uicerunt; ideo illi ecclesiae copulati catholicum
nomen in eius unitate tenuerunt. isti autem si a maioribus
nostris iam in suis maioribus uicti sunt, quare nobiscum
adhuc usque contendunt? si autem uicti non sunt, quare non
communicant illi ecclesiae, quam negare catholicam non ualentes
nullam causam contra eam se habere confessi sunt? ecce
ecclesia catholica transmarina in tot gentibus dilatata, quam
debere expectare dixerunt, ut eos sibi qui uicerint copulet,
quomodo expectare debet eos sibi copulare qui uicerint, nisi
ab eis criminibus, de quibus inter nos agitur, aliena sit? nam
si ab eis aliena non est, etiam ipsa rea uicta cum uictis quomodo
sibi est copulatura uictores? porro si ab his criminibus,
sicut fatentur, aliena est, alieni et nos sumus, qui eidem
communione cohaeremus. nam si propter istam communionem
nos contaminat crimen alienum, et ipsam cui communicamus
crimen contaminat nostrum. sed ipsam confessi sunt non
pollutam crimine Afrorum, quamuis ei sacramentorum communione
socientur. ibi ergo conuicti sunt nec nos pollui potuisse
crimine illorum, quibus sacramentorum communione sociamur,
quia nullo nexu consensionis inuoluimur. quamquam et
ipsius Caeciliani uictrix causa eisdem uerbis istorum facillime
demonstratur. si enim confligentibus nobis expectare debet
ecclesia transmarina ab istis criminibus aliena, ut eos qui uicerint
sibi et catholico nomini adiungat, tunc expectabat,
quando maiores istorum cum Caeciliano acriter confligebant.
ille ergo tunc uicit, quem sibi post conflictum illa quae hoc
expectauerat copulauit. aut si potuit et pollutum sibi in sacramentorum
communione copulare et, sicut iam confessi sunt,
ab his criminibus inpolluta persistere, multo magis uicimus,
I. b 15 est copulatum Bml copulat Bm2b
hiis b 23 nullos C nexus BmlC 25 demonstretur Bm2b
32 hiis b
causam complexi fueramus, nec repentinis uerbis, sed conscriptis
litteris respondendum putarent, quanti emendum fuit?
sic enim constitit eos respondere non potuisse his omnibus,
quae in nostro mandato posita nec attingere omnino suis litteris
uoluerunt. neque enim potest aliquis dicere prosecutionem
nostram memoriter eos non potuisse retinere et propterea rebus
necessariis non omnibus respondere uoluisse. editum est eis
mandatum nostrum per notoriam postulantibus et hoc ipsum
allegantibus, ut instructi possent ad omnia respondere. et
cum iam septem delecti essent a ceteris, qui omnia pro omnibus
agerent, litteras tamen ipsas, quibus nostro mandato
respondere conati sunt, totius concilii sui nomine protulerunt
tamquam epistulam ab omnibus illis ad cognitorem datam.
quam si nollemus admittere, iure optimo faceremus. neque
enim ordinis erat, ut post iniunctam septem hominibus causam
iam quicquam nisi per illos qui delecti fuerant ageretur. sed
ne litteris nostris litteras eorum timuisse uideremur, sine ulla
haesitatione ut legerentur allegarentur admisimus. optandum
enim et ut dixi emendum erat, ut post tot dierum dilationem,
quam eis petentibus concesseramus, adferrent elucubratum
laborem, in quo eos mandato nostro non respondisse satis
utrasque litteras legentibus appareret et nos eisdem ipsis litteris
eorum sine ulla dilatione mox respondisse constaret. si
enim homines tam tardo ingenio sunt, ut eos arbitrentur
B 4 fuerimus codd. repentinis bcv rentinis A retinis BC
retentis mg. B 6 potuisset BmlC hiis b 7 posita sunt nec b
litteris suis c 9 potuisset Bml 11 notariam c ipsis Bm2
13 dilecti Am2BmlC delecti essent septem b quia Bml 17 nollimus
Am2 nolimus BCm2b nolumus Cml 19 delicti BmlC 21 allegarent
c, om. v; cf. Cresc. IIII 56, 66 quae gesta cum apud acta
Zenophili consularis recitarentur eisque insererentur 25 apparet
AC ipsis om. c 27 arbiterentur Cml
neminem puto esse tam stolidum, qui etiam in his locis aliquid
eos respondisse existimet, in quibus omnino tacuerunt.
non enim parua uel quasi contemnenda sunt, cum in his potius
omnis causa consistat.
Nam testimonia scripturarum, quibus adseruimus ecclesiam
cui communicamus ab Hierusalem coeptam toto terrarum
orbe diffundi, tamquam omnino dicta non fuerint, praeterierunt
magna mole diuinae auctoritatis oppressi. item quod in nostro
mandato positum est de beato Cypriano, qui tolerandos potius
in ecclesia malos quam propter eos ecclesiam deserendam et
praecepto admonuit et suo confirmauit exemplo, attingere
omnino non ausi sunt, credo intellegentes, quod, Cypriani
auctoritatem si in aliquo scripto eius labefactare temptarent,
faterentur etiam nos recte auctoritati eius non cedere in eo,
quod de iterando baptismo solent eius placita uel decreta
proferre. quam(quam) nec ipsam de baptismo Cypriani sententiam
aperte commemorare uoluerunt, scientes etiam illic,
si facerent, se offensuros esse naufragium, quoniam Cyprianus
non reliquit unitatem et cum eis in illa permansit, qui de hac
re diuersa senserunt. unde aut tunc ecclesia perisse dicenda
est et non fuit iam, ex qua nasceretur Donatus illorum, aut
si, quod uerum est, permansit ecclesia, non in ea contaminant
mali bonos, sicut Cyprianus etiam iudicauit, qui cum diuersa
sentientibus in eadem uniuersitate permansit. ac per hoc isti
se detestando sacrilegio schismatis induerunt, qui propter
nescio quorum crimina non probata, etiamsi uera essent, nullo
B dixisisse (tert. s s. 1.) C 2 hiis b 3 exsistimet ut
uid. Aml exestimet
Illud etiam, quod in causa Maximianistarum ipsi quoque
suo iudicio declararunt, nec propter malos unitatem deserendam,
qui Maximiani socios a Maximiano dixerunt non fuisse
pollutos et eos inde quos damnauerunt in honore integro susceperunt
et baptismum Christi licet foris ab ecclesia datum
agnoscendum potius quam destruendum esse monstrarunt, cum
a Feliciano in schismate baptizatos et cum illo postea receptos
iterum baptizare non ausi sunt, etiam hoc ergo cum in nostro
mandato legerent, tacendum potius et praetereundum quam
ulla contradictione refricandum esse censuerunt. causam etiam
Caeciliani a causa ecclesiae in nostro mandato distinctam et
tamen etiam ipsam omni ex parte defensam respondendo prorsus
non attigerunt. quis ergo eos illi mandato nostro respondisse
arbitretur, quando contra haec omnia nullum uerbum
facere nec saltem qualiscumque responsionis obumbratione
conati sunt? quod autem uisi sunt respondere, legat qui uo-
luerit et iudicet eidem ipsi mandato nostro conferens litteras
eorum praeter responsionem quam continuo reddidimus, qua
omnia uanitatis eorum machinamenta subuersa sunt.
emere possemus, quod obiecta sibi Maximiani causa, ut intellegerent
eo modo non obfuisse Caeciliano concilium, quo in
eum absentem septuaginta episcopi quod uoluerunt pronuntiauerunt,
quomodo non obfuit Primiano, cum similiter absentem
pro Maximiano centum ferme episcopi damnauerunt, uehementissime
perturbati et in horrendas contrusi angustias
B 6 nec c ne ABCb non v 12 ergo del. Bm2,
om. b 14 refrenandum
quibus pretiosorum lapidum aggeribus emendum fuit, quod
maiores suos apud imperatorem Constantinum persecutos
Caecilianum non confiteri tantum, uerum etiam profiteri atque
gloriari minime dubitarunt eumque ab imperatore damnatum
etiam mentiendo adseuerare conati sunt? ubi est illa uox, qua
uos decipere consuerunt nobis inuidiam concitantes, quod
apud imperatorem causam agamus ecclesiae? ubi sunt uerba
Primiani apud acta magistratus Carthaginiensis expressa: \'illi
portant multorum imperatorum sacras, nos sola offerimus
euangelia\'? ubi est illa praeclara laudatio, qua extollunt separationem
suam, dicentes eam esse ecclesiam ueritatis quae
persecutionem patitur, non quae facit? nempe elisa est, nempe
prostrata. leguntur prosecutiones eorum; negare non possunt,
quia leguntur etiam suscriptiones eorum. tenemus eos confitentes
profitentes gloriantes maiores suos Caecilianum apud imperatorem
grauiter persecutos, tenemus etiam Caecilianum
b 6 malos a bonis codd. 9 laboramus BCb 10 personam
personae praeiudicare BCb 11 sumna C qui coni. v 19 consueuerunt
v 21 carthaginensis Bb 22 sacra codd. soli Aml
26 persecutiones Bbv 29 prosequentibus Bm2b
segregationem suam ideo esse ecclesiam ueritatis, quia persecutionem
non facit sed patitur, aut fateantur non eam fuisse ecclesiam
ueritatis, quando a maioribus eorum Caecilianus patiebatur. si
enim continuo boni sunt qui persecutionem patiuntur, bonus
-erat Caecilianus quando patiebatur; si autem potest quidem
fieri, ut et mali persecutionem patiantur, sed boni non possunt
esse qui faciunt, non erant boni maiores eorum quando Caecilianum
persequebantur. porro si fieri potest, ut et boni faciant
et mali patiantur, non ideo nos culpandi sumus nec ideo isti
laudandi, quia tale aliquid patiuntur, quale Caecilianum maioribus
suis facientibus passum esse gloriantur. et tamen Caecilianum ab
imperatore damnatum omnino non constitit, sed in eius absolutione
atque. purgatione, quae iudicii episcopalis et imperialis
recitatione constiterat, nihil postea probari potuit inmutatum.
ita factum est, ut remota, Caeciliani damnatione, de qua ipsi
mentiti sunt, remanserit persecutio, quam maiores suos fecisse
confessi sunt.
Parum fuit, ut Caecilianum ab imperatore damnatum
et mentiendo gloriari auderent et asserendo probare non possent.
insuper etiam probauerunt et nostra in eam rem documenta
fortius adiuuerunt, Caeciliani absolutionem mansisse
firmissimam, non, sicut mentiti fuerant, imperatoris posteriore
iudicio in contrarium commutato. nam primo Mileuitanae
ecclesiae catholicum episcopum Optatum recitandum petiuerunt,
pollicentes inde se probaturos Caecilianum ab imperatore
-damnatum. quae lectio cum magis contra eos recitaretur, nemo
risum potuit continere. qui tamen risus non utique conscriptioni
gestorum potuisset adiungi et omnino latuisset, nisi et
8. 1. Bml, et b, om. ACc eis persequentibus v 2 se congregationem
BCb 11 patiantur BCb 13 imperatorem cml 15 nil v
20 alt. et] ea et BmlCm2 ea Cml 24 miliuitanae BCm2b 25 obtatum
BC petiuerunt scripsi putauerunt codd. v, cf. p. 87, 4 27 qu.allelectio
(i eras.) A quae electio ex qua electio Cm2, et c
sane scriptum est et suscriptum. quod enim pro se legi uoluerunt,
ambiguum fuit. unde cum rectissime cognitor iussisset
paulo superius recitari, ut inde si possent uerba illa clarescerent,
hoc recitatum est quod nolebant, id est Caecilianum fuisse
purgatum, quem prius legendum dederant non sicut iactabant
damnatum, sed Brixae bono pacis retentum. hic cum dixissent
illis uerbis Optatum damnationem Caeciliani extenuare uoluisse,
dictum est eis, ut euidentem Caeciliani damnationem
aliunde recitarent, ut ab Optato eam extenuatam posset ostendi,
qui apertissime scripserat Caecilianum fuisse purgatum. hoc
cum facere omnino non possent, interiectis atque consummatis
omnium morarum superfluis ambagibus apertissime nos adiuuare
coeperunt. tamquam enim a nobis essent instructi uel
tamquam nobiscum ad innocentiam Caeciliani defendendam
declarandamque delecti, cum quaereretur ab eis, ut, si possent,
ostenderent quod dicebant, posteriore iudicio Caecilianum ab
imperatore damnatum, cuius imperatoris litteras legeramus
quae illum ostenderant absolutum, protulerunt libellum maiorum
suorum ad eundem Constantinum imperatorem datum, quo
apertissime demonstrarant illius iudicio se potius fuisse damnatos.
contigit enim eis apud imperatoriam potestatem quod
inimicis sancti Danihelis, qui hoc ab eisdem leonibus passi
sunt quod pati uoluerant innocentem. hic cum breuiter admonuissemus
illum libellum pro nobis contra se potius recitasse,
aliud addiderunt, proferentes eiusdem imperatoris litteras ad
Uerinum uicarium datas, ubi eos grauiter detestatus et domini
22, 40 mg.B mg.b 7 brixe Cml brixiae cet. (v) dixisset
BCb 8 uoluisset B 11 quia Bb apertissime om. Bb
scribserat AC 12 intericectis Cml consumatis BC 18 legeremus
Bml 19 libello Cml 21 demonstrabant Bm2b demonstrarent cv
22 imperatorem am Cvil 23 danielis BCb(v) 24 ammonuissemus c
26 proferentes (profe in ras. m2) A, et cv parentes BmlC pariter Bm2b
27 ueninum Cml detestatur Av
indulgentia de exilio relaxauit. ita manifestissime constitit
non solum nullam Caeciliani damnationem fuisse postea
consecutam, uerum etiam eius absolutionem atque purgationem
et poena illorum et detestabili indulgentia fuisse firmatam.
haec tam excellentia documenta., quod fatendum est, non habe
bamus in manibus, sed forsitan, si alicubi esse audiremus,
unde nobis gratis dari non possent, quolibet praemio perueniremus
ut nobis describenda permitterentur. quantum autem
daremus, si uenale proponeretur, ut pro nobis etiam ab ipsis
aduersariis legerentur?
adiuuarent? et tamen addiderunt. commemorauerunt enim
causam Felicis Aptugensis, a quo Caecilianus fuerat ordinatus,
cui Felici traditionis crimen intenderant. absoluto autem Caeciliano
cum perficiendae instaretur unitati, quaestionem de
isto Felice commouerant, eo modo posse arbitrantes Caecilianum
iam purgatum alienis criminibus inretiri. etiam haec
ergo causa Felicis discussa est proconsulari iudicio, ubi liquidissime
innocentia Felicis apparuit. sed quoniam quidam Ingentius,
qui eodem iudicio aduersum Felicem falsum se fecisse
confessus est, nec puniri facile debuit, ubi causa episcopi
uertebatur, nec facile a proconsule dimitti potuit tanti criminis
reus nisi imperatore consulto, quo instante illa omnia
gerebantur, rettulit inde pro consule et rescripsit imperator,
ut ad eius comitatum idem Ingentius mitteretur, uolens maiores
istorum, a quibus cotidie interpellabatur, in praesentia confutari,
nihil tamen dubitans de purgatione, immo eam
scripsi poenam codd. v alt. et om. cv detestabilem Bm2b
indulgentiam Bb 9 describenda scripsi scribenda codd. v 12 qui C
14 Aptugnensis v 15 intenderat ACc 16 instauretur BmJCml instauraretur
Bm2b 18 iam] ut BmlC, del. Bm2, om. b 20 quidem
BCb 21 eodem scripsi eidem codd. v 25 retulit BCbcv proconsul
Bbcv 26 cominitatum Bm] 27 confutare Binl
*
eius ostendit. haec nos omnia documenta causae Felicis in
manibus habebamus et disposueramus tradere recitanda. in
quo ipsi nos praeuenerunt et easdem imperatoris litteras
de Ingentio ad se mittendo priores protulerunt et recitauerunt,
iam fortasse nobis ea non recitaturis, quia sufficere putabamus
etiam causam Caeciliani ita peractam esse, ut nihil amplius
exigi uideretur. sed aduersariis nostris id agentibus, ut persecutio,
quam maiores eorum apud imperatores nostris maioribus
fecerunt, et eorum calumniae superatae cumulatius apparerent,
quid faceremus nisi oblata libenter accipere et gratias domino
in omnibus agere? Constantini ergo litteras ipsi protulerunt,
ipsi recitauerunt. incredibile uidetur esse quod dico, sed gesta
testantur: conscriptae sunt eorum prosecutiones, tenentur suscriptiones.
ipsi, inquam, recitauerunt Constantinum suscripsisse,
quod Aelianus pro consule in causa Felicis (audientiam) praebuerit
conpetentem et quod a crimine traditionis innocentem
Felicem fuisse constiterit, sed Ingentium ad comitatum suum
propterea mitti uoluisse, ut his, inquit, qui in praesentiarum
agunt et diurnis diebus interpellare non
desinunt, praesentibus et coram adsistentibus apparere
et intimari posset frustra eos Caeciliano
inuidiam conparasse et aduersus eum uiolenter
insurgere uoluisse. ipsi recitauerunt. quis nostrum hoc auderet
optare, ut, quos iniquitas fecerat nostros accusatores,
eos ueritas nostros faceret defensores? sic et illum Balaam,
quem temporibus antiquis ad maledicendum dei populum conduxit
iniquitas, benedicere conpulit ueritas.
Cresc. III 70, 81 27 cf. Num. 23 om. c 2 causa codd. 6 nos b recitaturus BmlC recita-
tari b 10 fecerunt Bbv fecerant 8. l. Am2, om. Cc 15 scripsisse v
16 elianus ACc alienus Bb proconsul Bm2bcv audientiam om. codd.
19 hiis b 20 diurnis scripsi diuturnis codd. v 21 apparere] apponere
BmlC apponi Bm2b 22 possit v 23 conparare Augustinus 11. cc.
aduerBos A 25 faceret Bb
tunc considerare temporis angustia non sinebat — neque
enim praesto erant libelli, qui consulares uocantur, aut quisquam
eos rem tam inanem crederet obiecturos, ut respondere
nos uellent, quid misso Ingentio gestum fuerit uel utrum omnino
sit missus Ingentius, cum et innocentiam Felicis proconsularis
sententia declarauerit et eandem sententiam responsio
imperatoris ab ipsis prolata et recitata firmauerit, et magis
utique ipsi protulissent, si quid misso Ingentio pro se gestum
fuisse confiderent —, sicut ergo consulum ordo declarat, primo
Caecilianus episcopali iudicio Miltiadis est absolutus, deinde
non post longum tempus Felicem proconsulari iudicio constitit
innocentem, ac sic postea Caecilianus etiam ab imperatore
inter partes cognoscente purgatus est, deinde post aliquot
annos aduersarii eius ignominiosa illa indulgentia relaxati sunt.
nam Miltiades iudicauit Constantino ter et Licinio iterum consulibus
VI Nonas Octobres. Aelianus pro consule causam
Felicis audiuit Uolusiano et Anniano consulibus XV Kal. Martias,
id est post menses ferme quattuor. Constantinus ad
Eumalium uicarium de purgatione Caeciliani scripsit Sabino
et Rufino consulibus IIII Idus Nouembres, id est post biennium
et menses prope octo. et idem imperator ad Ualerium
uicarium de illorum exilio soluto et eorum furore deo uindici
dimittendo litteras dedit Crispo et Constantino iterum consulibus
III Nonas Maias, id est post quartum annum et mensem
24 anno 321 BC 7 declauerit c 12 longam Bm1 13 si C 14 congnoscente
B aliquot (ali s. l. ml) B quot ACc quatuor v annos
aliquot b; cf. p. 91,9 16 militiades Bml milciades b iterum] immo ter
17 sexto bv octobris Bm2b elianus codd. proconsul Am2Bm2bcv
18 aniano quintodecimo Klas (om. consulibus) b quinto decimo calendas v
martii c 20 eum alium Bbc uincarium Bm1 21 Ruffino v quarto bv
nouembris Bbc nouembrs C 22 ualerianum BCb (immo Uerinum, nisi
Ualerius alterum nomen est; cf. 31, 54. Breuic. III 22, 40. 24, 42)
23 soluti ABmlC furori ABmlC 24 dederit ABmlC dederat c
25 tertio bv maii c annum quartum b
siue misso ad comitatum Ingentio siue non misso nihil postea
contra Caecilianum fuisse iudicatum, immo eum iudiciis quoque
imperialibus uictorem aduersariorum et persecutorum suorum
postea declaratum.;
calumniosa, totiens mendax, totiens confutata, totiens modis
omnibus superata atque confusa: adhuc iactet iudicem a nobis
fuisse corruptum. quasi uox alia uictis esse consueuit! prorsus
iudex corrumpendus fuit, ut quod ipsi bene egerant illius
infirmaret auctoritas. sed nec male illos egisse dixerim; immo
uero optime egerunt, qui contra suos errores pro ueritate tanta
dixerunt. nam si causa eorum consideretur, re uera contra
ipsos, si autem prosecutiones eorum legantur, magis secundum
ipsos iudicauit. an uero in ea causa ille qui medius erat
aduersaretur nobis, in qua illi qui ex aduerso stabant dixerunt
protulerunt recitauerunt tanta pro nobis? quid emere a iudice
deberemus, quando ab aduersariis illa non emimus quae iudicem
cogerent, etiamsi ab ipsis accepisset pecuniam, pro nobis
ferre sententiam? quamquam si non eum nossemus deum
timentem et iustitae dilectorem et ab omnibus huiusmodi
sordibus alienum, nos in illum talem suspicionem dirigere
deberemus, qui [nimia patientia] cum eos uideret premi ueritate
nec eis uideri uellet aduersus, nimium patienter pertulit
homines per inania uagantes et tam multa superflua dicentes
et ad eadem totiens conuicta redeuntes, ut gesta tantis uoluminibus
onerata paene omnes pigeret euoluere et quemadmodum
acta causa sit legendo cognoscere. quod illi utrum magis
inopia ueritatis an industria calliditatis egerint nescio. hinc
tamen solum causam tam pessimam utcumque adiuuare
BmlC 4 imperalibus Bml uictorum c 6 eat]
tt B et Cmlb 8 seperata Cml 9 consuenerit cv 11 illos male c
illo C 17 pro nobis tanta b 21 pr. et v ut ABmlCc aut
Bm2b delictorem Am2 23 nimia patientia deleui 30 pessimum
Bml
egerunt intendant ceteri accusationem eosque potius asserant
a nobis fuisse corruptos, ut tot prosecutionibus uel a se prolatis
lectionibus sic adiuuarent causam nostram, sic perimerent
suam, nescio quemadmodum se possint defendere et ab ista
suspicione purgare, nisi forte dicant: \'si corrupti essemus,
causam tam malam et per nos et per illos conuictam cito
etiam finiremus. nunc uero uel inde credite nos ex animo
adfuisse et aliquid prodesse uoluisse, quod multum loquendo
egimus, ne quod actum est facile legeretur et nos esse uictos
cito cognosceretur\'. si hoc ab eis non fieret, nec ipsis nec nobis
iurantibus forsitan crederetur illa, quae pro nobis contra se
et tam multa dixerunt et tam multa legerunt, gratis eos
nobis omnia praestitisse. nec tamen ipsis, sed deo potius hinc
agimus gratias. ut enim illa omnia uel loquendo uel legendo
pro causa nostra promerent atque propalarent, ueritas eos
torsit, non caritas inuitauit.
quia fratres uocamus — illi enim, cum hoc a nobis audirent,
iniuriam sibi fieri apud acta dixerunt nec mandato nostro
ammoniti, ubi hoc ex propheta testimonium positum est,
recolere potuerunt deum praecepisse: dicite \'fratres nostri
estis\' (his) qui uos oderunt et qui uos detestantur,
ut nomen domini honorificetur et appareat illis
in iucunditate, ipsi autem erubescant —, ergo iam,
fratres, appareat uobis nomen domini in iucunditate, quod super
nos inuocatum est et cuius utrique sacramenta portantes non
inmerito dicimur fratres. iam pacem amate, consuetudinem
Cml 7 et per illos et. per nos (tr. ml) B 8 funiremus
Cml 9 affuisse bc 10 laberetur mg. B, et b 11 fieretj si erit eml
12 contra se pro nobis b 21 admoniti Bm2b 22 dominum b
nostra Bml 23 his v, om. codd. 25 iocunditate Am2BCbc 26 iocun.
ditate BCbc 28 dicimus C
relinquite nec ipsos odieritis, quando ad nos correcti transeunt,
sed quando in errore nefario permanentes uos adhuc usque
seducunt. nec sibi ipsi magni uideantur, quod eis honorem in
unitate deferimus quem possideant liberandi; hunc enim habentes
extra unitatem magis sunt inde damnandi. signa quippe
militaria perniciosius ab usurpatoribus habentur quam si omnino
non haberentur, nec tamen eis correctis et in castra imperatoris
redactis illa franguntur aut abolentur, sed eos, quos antea
prodebant atque puniebant, iam ornare incipiunt et munire.
quid adhuc adtenditis ad eorum insanas querellas et uana
mendacia? nocte causa finita est, sed ut nox finiretur erroris;
nocte dicta sententia est, sed fulgens lumine ueritatis. inclusos
se tamquam in carcere fuisse conquesti sunt; ibi et nos eramus:
aut utrisque facta est iniuria aut utrisque adhibita diligentia.
sed quomodo dicamus iniuriam, quando in tam, spatioso
et lucido et refrigeranti loco nos fuisse recolimus? aut
quomodo erat carcer, ubi erat et iudex? postremo clausum
fuisse nos nesciebamus, qui simul intus eramus. ipsi unde
sciunt, nisi quia fugere fortasse uoluerunt? sed quis non
uideat, quod ista inania et ridenda potius quam refellenda de
tali cognitore non dicerent, si pro sua causa possent ualidum
aliquid inuenire quod dicerent? scimus quam multi uestrum
et forte omnes aut paene omnes dicere soleatis: o si in unum
locum conuenirent, o si aliquando conferrent atque illis disputantibus
ueritas appareret!\' ecce factum est, ecce conuicta
est falsitas, ecce apparuit ueritas. quid adhuc fugitur unitas,
quid adhuc contemnitur caritas? quid nobis (opus) est per
nomina hominum diuidi? qui nos creauit unus est deus, qui
(tr. ml) A,v et litigiosam calumniosam
(calumniam Bm2b) BCb 2 oderitis Bm2bcv; cf. Roensch, It. 2 p. 282
8 castra (alt. a s. ras.) B 10 et] atque c 11 quaerellas ACml
quaerelas Cm2 querelas cet. v 12 nox] nos ABmlC 14 fuissent Bm2b
15 dilengentia C 18 clausum (scil. locum) ABmlCcml clausos cet. v
22 non 8. I. b 28 opus addidi; cf. Cresc. III 35, 39 extr.: non mihi
opus est inde separari 29 hominum nomina v
est spiritus. iam nomen domini honoretur et appareat uobis
in iucunditate, ut agnoscatis fratres uestros in ipsius unitate.
iam in prosecutionibus episcoporum uestrorum qui nos separabat
error est uictus: aliquando in cordibus uestris uincatur
et diabolus et gregi suo collecto atque pacato sit propitius
qui hoc praecepit Christus.
BCbc 4 separabit BC 5 error
est] errores BmlCml errore Cm2 uestros BmlCml uincantur Bml
7 praecipit bv EXPL. LIB. BEATI AUG. (ANGVST. C) CONTRA
PARTEM DONATI POST (POS B) GESTA ABCDO GRATIAS SEMPER
A DO GRAS AMEN BC EXPL LIB. BI. A. EPI CT PARTE DO-
NATI P\' GESTA b in c nihil subscriptum
Librum etiam scripsi grandem satis, quantum existimo,
diligenter ad ipsos Donatistas post conlationem, quam cum
episcopis eorum habuimus, ne ab eis seducerentur ulterius.
ubi respondi etiam quibusdam uanitatibus eorum, quae ad nos
peruenire potuerunt, quas uicti, ubi poterant et quomodo
poterant, iactabant, praeter illa, quae dixi de gestis conlationis,
unde, quid actum sit, breuiter nosceretur. multo autem breuius
id egi in quadam ad eosdem rursus epistula, sed quia
in concilio Numidiae omnibus, qui ibi eramus, hoc fieri placuit,
non est in epistulis meis. sic quippe incipit: Siluanus senex,
Ualentinus, Innocentius, Maximinus, Optatus, Augustinus,
Donatus et ceteri episcopi e concilio Zertensi ad Donatistas.
Hic liber sic incipit: Quid adhuc, Donatistae, seducimini?