The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Honorio Augusto sexies consule septimo idus Decembris
AUGUSTINUS episcopus ecclesiae catholicae Hipponeregiensium
regionum dixit: Hesterno die scis te dixisse, quod possis defendere
scripturas Manichaei et adserere, quod ueritatem habeant:
si hoc tibi placet et hodie facere aut praesumis te posse, dic.
FELIX Manichaeus dixit: Ego non nego me dixisse defendere
legem meam, si proferantur auctores legis meae in medio.
Et cum Augustinus episcopus epistulam Manichaei, quam
Fundamenti appellant, protulisset, dixit: Si legero ex hoc
codice, quem me uides fen-e, epistulam Manichaei quam Fundamenti
appellatis, potes agnoscere, an ipsa sit?
FEL. dixit: Agnosco.
AUG. dixit: Accipe tu ipse et lege.
Et cum accepisset codicem Felix, legit: Manichaeus apostolus
Iesu Christi prouidentia dei patris. haec sunt
salubria uerba ex perenni ac uiuo fonte: quae qui
audierit et iisdem primum crediderit, deinde quae
insinuata sunt custodierit, numquam erit morti obnoxius,
uerum aeterna et gloriosa uita fruetur. nam
profecto beatus est iudicandus, qui hac diuina instructus
cognitione fuerit, per quam liberatus in
sempiterna uita permanebit.
AUG. episcopus dixit: Agnouisti certe epistulam Manichaei
uestri ?.,
FEL. dixit: Agnoui.
om. SRt sancti P) (aorelii S) aug.
epi (om. SB) contra felicem manicheum TSPR 8 septies b idud
decembritl b 4 ypponiregiensium P ypponiregientium R ipponiregiensiom
TS hipponi regiensitl b S ego om. b me non nego Rb 15 dixit
Oln. b tu lege PSb 18 perhenni TSPB 19 hiisdem TPS
hiistem B et deinde Sli 24 manebit PSb
, AUG. dixit: Proba nobis ergo, quomodo Manichaeus iste
sit apostolus Iesu Christi. non enim eum in euangelio inter
apostolos aliquando legimus et quis fuerit ordinatus in locum
Iudae traditoris, nouimus, id est sanctus Matthias; et quis
postea domini uoce de caelo uocatus sit, hoc est Paulus
apostolus, omnes recognoscunt. istum ergo Manichaeum proba
nobis apostolum esse Christi, quod in capite epistulae suae
ausus est ponere.
FEL. dixit: Et sanctitas tua mihi probet, quod in euangelio
scriptum est Christo dicente: uado ad patrem; et
mitto uobis spiritum sanctum paracletum, qui uos
inducat in omnem ueritatem. hoc tu mihi extra scripturam
istam proba esse scripturam spiritus sancti, quod Christus
promisit, ubi omnis ueritas inueniatur; et si inuenero ueritatem
in aliis codicibus, qui ad Manichaeum non pertinent, et Christus
illos tradidit — sic enim dictum est a Christo, quia
spiritus sanctus paracletus ipse in omnem ueritatem inducet —
secundum Christi sermonem ego scripturam Manichaei recuso.
AUG. dixit: Quoniam ergo tu probare non potuisti, quomodo
sit Manichaeus apostolus Christi, et exigis, ut ego
probem, quomodo miserit spiritum sanctum paracletum, quem
promisit, ut tunc respuas scripturas Manichaei, si inueneris
inpletam promissionem Christi praeter scripturas Manichaei,
quamuis prior ad interrogata mea respondere debueris, tamen
ecce ego prior respondeo et ostendo tibi, quando missus sit
spiritus sanctus, quem Christus promisit. et accedit ad euangelium
et actus apostolorum.
Et cum accepisset codicem euangelii, recitauit: dum
autem haec loquuntur, stetit Iesus in medio eorum
24, 36 sqq., PSItb 2 aliqfl inter b 3 legimus aliquando B
4 mathias TP 9 michi P 11 mittam PR (et 17) paraclytum TP
paraciitum R 12 hec R mihi om. b 14 reperiatur 6
Et recitauit ex actibus apostolorum: primum quidem
sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit
Iesus facere et docere in die, quo apostolos elegit
per spiritum sanctum et praecepit praedicare euangelium:
quibus praebuit se uiuum post passionem in
multis argumentis dierum uisus eis dies quadraginta .
et docens de regno dei et quomodo conuersatus est
cum illis. et praecepit eis, ne discederent ab Hierosolymis,
sed sustinerent pollicitationem patris, quam
audistis, inquit, ex ore meo, quoniam Iohannes quidem
baptizauit aqua, uos autem spiritu sancto incipietis
baptizari, quem et accepturi estis non post
multos istos dies usque ad pentecosten. illi ergo
conuenientes interrogabant eum dicentes: domine. si
in hoc tempore praesentabis regnum Israhel? ille
autem dixit: nemo potest cognoscere tempus, quod
pater posuit in sua potestate; sed accipietis uirtutem
spiritus sancti superuenientem in uos et eritis mihi
testes apud Hierosolymam et in tota Iudaea et Samaria
et usque in totam terram. cum haec diceret,
nubes suscepit eum et sublatus est ab eis. et quomodo
contemplantes erant, cum iret in caelum, ecce,
duo uiri astabant illis in ueste alba, qui dixerunt
ad eos: uiri Galilaei, quid statis respicientes in
caelum? iste Iesus, qui adsumptus est in caelum a
b 6 ex] in P 12 sit b 13 ierosolimis PB
iherosolymam T 17 baptizare b et om. b 20 in om. b 24 hierosolimam
P iherosolymam T samaria et iudea B 29 respicientes
(sup. res euperscr. i a) T
in caelum. tunc reuersi sunt Hierosolymam a monte,
qui uocatur Elaeon, qui est iuxta Hierosolymam sabbati
habens iter. et cum introissent, ascenderunt in
superiora, ubi habitabant Petrus et Iohannes, Iacobus
et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et
Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon Zelotes et Iudas
Iacobi. et erant perseuerantes omnes unanimes in
orationibus cum mulieribus et Maria, quae fuerat
mater Iesu, et fratribus eius. et in diebus illis exurrexit
Petrus in medio audientium et dixit — fuit
autem turba in uno hominum quasi centum uiginti
uiri — fratres, oportet adinpleri scripturam istam,
quam praedixit spiritus sanctus ore sancti Dauid de
Iuda, qui fuit deductor illorum, qui comprehenderunt
Iesum, quoniam adnumeratus erat inter nos, qui babuit
sortem huius ministerii. hic igitur possedit
agrum de mercede iniustitiae suae et collum sibi
alligauit et deiectus in faciem diruptus est medius
et effusa sunt omnia uiscera eius. quod et cognitum
factum est omnibus, qui inhabitabant Hierosolymam,
ita ut uocaretur ager ille ipsorum lingua Acheldemach,
id est ager sanguinis. scriptum est enim in
libro psalmorum: fiat uilla eius deserta et non sit,
qui inhabitet in ea, et episcopatum eius accipiat
alter. oportet itaque ex his uiris, qui conuenerunt
nobiscum in omni tempore, quo introiuit super nos
et excessit dominus Iesus Christus incipiens a baptismo
Iohannis usque in illum diem, quo adsumptus
P 8 heleon P eleon TSBb 5 habitant T et
ioh. iacob. et om. b 6 phylippne T 7 matheus P alphei P
symon TPB 10 surrexit b 11 audientium ecrtpsi: dicentium TPSS
fratrum b 12 autem] enim B 18 uiri fratres b 14 qua dixit R
sancti om. B 16 quoniam] qui b uos B 17 igiturl ergo PB
18 de] ex Pb 19 diruptu] diuisua B 21 habitabant b 22 achaldemach
PS achelderaac B 26 accipiet b 27 super] inter b\';,
et statuit duos, Ioseph, qui uocabatur Barsabas, qui
et Iustus, et Matthiam. et precatus dixit: tu, domine.
cordis omnium intellector, ostende ex his duobus,
quem elegisti ad suscipiendum locum huius ministerii
et adnuntiationis, a qua excessit ludas ambulare
in locum suum. et dederunt sortes suas et cecidit
sors super Matthiam et simul deputatus est cum undecim
apostolis duodecimus. et cum legisset, dixit:
Audiuimus, quis ordinatus est in locum Iudae traditoris, quod
paulo ante commemoraui, ne quisquam per fraudem inrepat
in apostolorum numerum et nomine apostolatus fallat ignaros.
Nunc uideamus, quod promisimus, quomodo inpleta
sit Christi promissio de spiritu sancto. et cum dixisset legit
in loco: tempore, quo subpletus est dies pentecostes,
fuerunt omnes simul in uno. et factus est subito de
caelo sonus, quasi ferretur flatus uehemens, et inpleuit
totam illam domum, in qua erant sedentes. et
uisae sunt illis linguae diuisae quasi ignis, qui et insedit
super unumquemque eorum. et inpleti sunt
omnes spiritu sancto et coeperunt loqui uariis linguis
quomodo spiritus dabat eis pronuntiare. Hierosolymis
autem fuerunt habitatores Iudaei, homines
ex omni natione, quae est sub caelo. et cum facta
esset uox, collecta est turba et confusa, quoniam
audiebat unusquisque suo sermone et suis linguis
loquentes eos. stupebant autem et admirabantur ad
inuicem dicentes: nonne omnes, qui loquuntur, natione
sunt Galilaei? et quomodo agnoscimus in illis
sermonem; in quo nati sumus? Parthi, Medi et
b bartvabus (awp. n a m. 1 s) T 8 mathiam TPfi,
4 cordium b 6 ambulari b 7 suas om. b 8 simul] similis b
12 numero PR 16 sonus de cęlo B 20 illorum Pb 21 c§perant T
22 illis b 25 confusa est b 27 ammirabantnr PS 30 et medi PSRb
Cappadociam, Pontum, Asiam, Phrygiam et Pamphyliam,
Aegyptum et partes Libyae, quae est ad Cyrenem,
et qui aderant Romani ludaeique et proselyti,
Cretenses et Arabes audiebant loquentes illos suis
linguis magnalia dei. et cum recitaret, dixit: Audisti nunc
iam spiritum sanctum et quomodo sit missus? quod de me
exegisti probaui; superest, ut et tu facias, quod promisisti.
quoniam inuenimus, quando miserit spiritum sanctum, quem
promisit, respuas illam scripturam, quae sub nomine spiritus
sancti fraudare uoluit uel lectorem uel auditorem.
FEL. dixit: Ego non nego id quod dixi, quia cum probatum
mihi fuerit, quod spiritus sanctus docuerit ueritatem,
quam quaero. illam respuo. hoc enim sanctitas tua mihi legit,
ubi spiritum sanctum apostoli acceperunt. et in ipsis apostolis
unum quaero, qui me doceat de initio, de medio, de fine.
AUG. dixit: Si legeris hoc dixisse dominum: mitto uobis
spiritum sanctum, qui uos doceat initium, medium, finem, bene
me astringis, ut ostendam, quos docuerit spiritus sanctus.
FEL. dixit: Quia sanctitas tua hoc dicit, quod apostoli ipsi
acceperunt spiritum sanctum paracletum, iterum dico: de
apostolis ipsis quem uolueris, doceat me, quod me Manichaeus
docuit, aut ipsius doctrinam euacuet, de duodecim quem
uolueris.
AUG. dixit: Absit longe a fide apostolorum, ut doctrinam
doceant sacrilegi Manichaei. sed quoniam dicis unum ipsorum
debere euacuare doctrinam Manichaei, modo autem sancti
apostoli non sunt in corpore, ego minimus non solum omnium
apostolorum, sed omnium episcoporum, — nam ad merita
PS habitant 2ib mesopothamiam R iudaeam]
armeniam b 2 capadociam T phrigiamque P phrygiamque b
frigiam T panphyliam P pamphiliam T pamphiriam R 3 ad]
circa PRb, (superscr. t ad) S cirenen PR 4 aduenerant b 7 de] a b
8 tu om. b 9 miserit xps (rit in ras.) P misit b 16 et flne PRb
18 doceat uos b et finem PRSb 21 paraclitum P paraclytum T
(sic ubique) 25 apostolorum om. M 26 eorum b 27 euacuare debere b
ipso spiritu suo largiri dignatus est, euacuo doctrinam Manichaei,
cum coeperint legi sequentia illius epistulae, quam tu
ipse Manichaei esse non negas.
FEL. dixit: Dixisti, quia apostoli de corpore recesserunt;
scripturae eorum ualent usque nunc . et quia dixit sanctitas
tua et quia dedisti potestatem dicendi, quae uoluerimus sine
ulla formidine, dixisti euacuo legem Manichaei\', et ego dico:
omnis homo mendax, solus deus uerax; scripturae dei
loquuntur.
AUG. dixit: Tu quidem et homo es et, sicut res ipsa
modo indicatura est, mendax. et quoniam locutus es, quae
uoluisti, non de scriptura dei, oportet et me loqui quod uolo.
si enim ueritas est Manichaei tui, nec a me destrui poterit;
si falsitas est. quid interest, a quo destruatur? tamen quia
de apostolorum scriptura dixisti, quod etsi illi non sunt in
corpore, sunt hic scripturae eorum — ante adsumpti sunt
apostoli, quam error Manichaei natus in mundo fuerat —
propterea non inueniuntur scripturae apostolorum euidenter
contra Manichaeum disserentes. uerumtamen quod apostolus
Paulus in spiritu isto sancto paracleto, quem acceperat, futurum
praeuiderit de talibus, qualis Manichaeus fuit, quales
estis et uos, recito, ut agnoscas. et accepta epistula apostoli
Pauli ad Timotheum legit: spiritus autem manifeste
dicit, quod in nouissimis temporibus recedent quidam
& fide adtendentes spiritibus seductoribus, doctrinis
daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam
habentes conscientiam suam, prohibentes nubere,
abstinere a cibis, quos deus creauit ad
marg. at qfli) b 3 cępėrint P 7 dedistij diiisti P
(in WUlrg. signo r app.) 11 et om. Pb 16 sint b 17 acripta b
18 in mundo natus PB fcO nernntamen T quid PR 22 qualis b
28 pauli apostoli Pb 24 tbimotheum B 25 quia PPSb 21 hipocribi P
ypochrisi R
cognouerunt ueritatem, quia omnis creatura dei bona
est et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione
percipitur; sanctificatur enim per uerbum dei et orationem.
haec praecipiens fratribus-bonus eris minister
Iesu Christi. et cum legeret, dixit: Ego hoc de uobis et
de talibus, qui dicunt aliquam creaturam dei inmundam esse,\'
et qui dicunt omnem concubitum, et qui fit cum uxore, fornicationem
esse — hoc est enim quod ait "prohibentes
nuptias" — per spiritum prophetiae designatum et expressum
esse dico. tu autem si negas omnem concubitum fornicationem
esse aut si dicis omnem cibum humanum licitum ad edendum
concessum hominibus mundum esse, non es de illis, quos
praedicauit et prophetauit apostolus. si autem inueniris in
his, quae dixi, ecce habes apostolum Paulum destruentem et
euacuantem doctrinam Manichaei futuri. itaque responde ad
id, quod interrogo: omnis concubitus fornicatio est, an concubitus
cum uxore non est peccatum?
FEL. dixit: Iterum mihi recitetur, quod dixit apostolus.
et recitatum est: spiritus autem manifeste dicit quia
in nouissimis temporibus recedent quidam a fide adtendentes
spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum
in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam
habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinere
a cibis, quos deus creauit ad percipiendum
cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognouerunt
ueritatem, quia omnis creatura dei bona est et
nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur;
sanctificatur enim per uerbum dei et orationem.
TPR iis S 6 praecipiens (in tnarg. at pponens) b erit B
6 xpi ihil P 8 et—uxore om. b 10 et expressum om. b 12 licitum
esse b 14 praedicauit et om. b etj uel PSJt inueneris b
15 hiis PB 17 fornicationis P 19 michi P. 20 dicit et cetera
quae supra sunt SPHb
Christi. FEL. dixit: Manichaeus non a fide recessit, sicut
dicit Paulus, sicut ceteri recesserunt a fide quasi in sectam
suam; Manichaeus autem a nulla secta recessit, ut dicatur, 5
quia a fide recessit.
AUG. dixit: Quoniam te uideo nolle respondere ad quod
interrogaris, ne inueniaris uel non tenere spiritum sanctum,
quem iam probauimus missum esse apostolis, uel non esse
in eorum numero, quos futuros Paulus designauit, ubi et
uos ipsos prophetauit, breuiter respondeo: ut secundum tuum
intellectum accipiam quod dixisti, "recedent a fide, quia non
recedunt a fide nisi illi, qui fuerunt in aliqua fide; Manichaeus
autem in nulla fide fuit, a qua recesserit, sed in qua
fuit, in ea permansit," hoc te interrogo, utrum Manichaeus
uel potius doctrina daemoniorum mendaciloquorum, quae fuit
in Manichaeo, nullos christianos catholicos seduxerit, ut recederent
a fide. si enim multi a uobis et per uos et per illam
doctrinam seducuntur, ut recedant a fide et intendant spiritibus
seductoribus, qualis in Manichaeo fuit, et incipiant
dicere omnem concubitum esse fornicationem — unde apostolus
dicit: prohibentes nuptias — et incipiant dicere
carnes, quas comedunt homines, non esse dei creaturam, sed
daemonum facturam et esse inmunditiam: manifestum est de
his praedixisse spiritum sanctum paracletum, qui erat in apostolo
Paulo, quod recessuri erant a fide intendentes spiritibus
seductoribus, qualis fuit in Manichaeo. iam ergo quia ego
respondi, iustum est, ut tu respondeas ad quod interrogaui,
utrum non dicas omnem concubitum esse fornicationem, aut
si et hoc non uis respondere, ad illud, quod primo interrogaui,
responde, ut probes Manichaeum esse apostolum Christi; aut
si et hoc non uis, permitte me euacuare doctrinam ipsius,
quod promisi, cum legeretur epistula ipsius, quam dicitis
Fundamenti.\'
om. B 6 uideo te PB 9 eorum] eo PR 12 Manicbaeus-flde
om. P 18 non fnit in aliqua fide b 24 paulo apostolo PR
29 et om. b illudj id b 32 eius b
FEL. dixit: Et ego respondeo ad quod dicit sanctitas
tua, quia in Paulo uenit spiritus sanctus paracletus.
AUG. dixit: Non in solo.
FEL. dixit: Ego de ipso ago, quia, si in ipso, et in omnes..
et si in ipso — Paulus enim in altera epistula dicit: ex
parte scimus et ex parte prophetamus; cum uenerit
autem quod perfectum est, abolebuntur ea, quae ex
parte dicta sunt — nos audientes Paulum hoc dicere, uenit
Manichaeus cum praedicatione sua, et suscepimus eum secundum
quod Christus dixit: mitto uobis spiritum sanctum.
et Paulus uenit et dixit et ipse quia uenturus est, et postea
-nemo uenit; ideo suscepimus Manichaeum. et quia uenit Manichaeus
et per suam praedicationem docuit nos initium,
medium et finem; docuit nos de fabrica mundi, quare facta
est et unde facta est, et qui fecerunt; docuit nos quare dies
et quare nox; docuit nos de cursu solis et lunae: quia hoc
in Paulo non audiuimus nec in ceterorum apostolorum scripturis,
hoc credimus, quia ipse est paracletus. itaque illud
iterum dico, quod superius dixi: si audiero in altera scriptura,
ubi paracletus loquitur, id est spiritus sanctus, de quo
uoluero interrogare, et docueris me, credo et renuntio.
AUG. dixit: Dicis ideo te non credere spiritum sanctum
paracletum in Paulo apostolo fuisse, quia Paulus apostolus
dixit: ex parte enim scimus et ex parte prophetamus,
et inde putas apostolum per haec uerba praedixisse uelut
alium uenturum post se, qui praedicaret omnia, quae iste non
potuit, quia ex parte dicebat; et hunc tu credis esse Manichaeum.
primo ergo ex ipsa lectione apostoli ostendo. unde
dicebat hoc apostolus. deinde, quia dixisti, quod Manichaeus
uos docuerit initium, medium et finem et quomodo uel quare
factus sit mundus, de cursu solis et lunae et de aliis, quae
PR autem uenerit b
9 eum] Et b 11 quia et ipse b 21 renuncio P 22 te ideo b
23 apostolua om. JPItb 24 dicit PHSb 26 ipse b 31 de aliis) aliis 6
mitto uobis paracletum, qui uos doceat de cursu solis et
lunae. christianos enim facere uolebat, non mathematicos.
sufficit autem, ut homines de his rebus, quantum in schola
didicerunt, nouerint propter usus humanos. Christus autem
uenturum paracletum dixit, qui inducat in omnem ueritatem;
sed non ibi ait: initium, medium et finem; non ait: solis et
lunae cursus. aut si putas hanc doctrinam ad illam ueritatem
pertinere, quam per spiritum sanctum Christus promisit, interrogo
te, quot sint stellae. si accepisti spiritum illum, de quo
dicis, ad quem pertinet docere ista, quae ego dico ad disciplinam
et doctrinam christianam non pertinere, oportet. ut
renunties et respondeas mihi. debitorem enim te fecisti, ut si
quid de talibus interrogauero, si non responderis, non in te
adpareat spiritus ille, de quo dictum est: inducet in omnem
ueritatem, si illa est ueritas, quo ista pertinent. itaque elige
tibi, utrum uelis, et paratus sis mihi de his rebus respondere
tamquam homo, qui accepisti spiritum, qui introducit in omnem
ueritatem, et dicis, quia ad ipsam ueritatem pertinet scire ista
mundana. itaque ego tibi possum ea dicere, quae pertinent ad
doctrinam christianam; tu autem, qui putas ad eam pertinere,
quomodo sit factus mundus et quae agantur in mundo, ad
omnia mihi necesse est respondeas. sed plane cum responderis,
probaturus es. sed antequam incipias dicere, si forte habes
quod ille confinxerit, quem secutus es, doceam prius ego quod
promisi, unde dicebat apostolus: ex parte scimus et ex
parte prophetamus.
Dicebat enim, sicut lectio ipsa mox indicatura est, quia
in ista uita homo cum est, non potest adsequi omnia,
sed ex parte adsequitur in hac uita; ipse autem spiritus
sanctus, qui ex parte docet in hac uita, post hanc uitam
TPR 5 hnmanos usus b 7 aut lunae P 10 sunt b
12 et] ad b 16 sed si B 20 ea possum PJR dicere ea b
22 factus sit b 24 et probaturus H 26 unde om. b
audi apostolum. et cum diceret, ex apostolo legit: siue autem
prophetiae euacuabuntur siue linguae cessabunt siue
scientia euacuabitur; ex parte enim scimus et ex
parte prophetamus; cum autem uenerit quod perfectum
est, quod ex parte est, euacuabitur. cum essem
paruulus, loquebar quasi paruulus, sapiebam quasi
paruulus, cogitabam quasi paruulus; cum autem factus
sum uir, euacuaui, quae paruuli erant. uidemus
enim nunc per speculum in aenigmate, tun autem
facie ad faciem. et cum legeret, dixit: Iam dic mihi tu, si
tempora futura Manichaei praedicebat apostolus, utrum tu
uideas modo deum facie ad faciem.
FEL. dixit: Non tantum ego possum contra tuam uirtutem,
quia mira uirtus est gradus episcopalis, deinde contra
leges imperatoris. et superius petiui compendiue, ut doceas
me, quid est ueritas; et si docueris me, quid est ueritas,
parebit quod teneo mendacium esse.
AUG. dixit: Adparuit te probare non potuisse apostolum
Christi esse Manichaeum; quare autem non potueris, breuiter
expono. dixisti inde te probare Manichaeum apostolum Christi,
quia paracletum uenturum promisit Christus spiritum sanctum;
et quia non inuenires, quando uenerit, quem Christus promisit,
hinc te credere ipsum esse Manichaeum. at uero ubi
probaui per scripturas sanctas, ecclesiasticas, canonicas, quando
uenerit apertissime spiritus sanctus, quem uenturum promisit
dominus Christus, conuertisti te, ut diceres debere tibi ostendi,
quid docuerit et utrum Manichaei doctrinam euacuauerit.
cum ergo respondissem Manichaeum post apostolos fuisse in
carne, illorum autem doctrinam, antequam Manichaeus natus
esset, ab ipsis fuisse praedicatam, dixi tamen unum ipsorum
(bis) b aapiebam] sciebam b 9 quae] ea quae PSSb
10 enigmate TB enignimate P 12 prgdicebant R tu modo b
16 imperatorum PRSb me doceas b 18 patebit S mendatium
P 24 uero om. PRb 26 spiritus sanctus apertissime B
apostolos uenerat. prophetasse etiam de ista uestra doctrina,
quia futura erat, et eam appellasse doctrinam daemoniorum
mendaciloquorum . ubi ostendi ea, quae dixit Paulus futura
in ipsa doctrina ad uestram professionem pertinere, id est
prohibitionem nuptiarum — quia omnem concubitum, et cum
uxore, fornicationem esse dicitis — et abstinentiam a cibis,
quos deus creauit — quia noui uos quosdam cibos dicere inmundos,
cum ipse sequatur et dicat: omnis creatura dei
bona est — cum hic a te exigerem, ut responderes, dixisti
Manichaeum docuisse uos initium, medium et finem et cursum
solis et lunae et cetera talia; quae cum ego ostenderem ad
christianam doctrinam non pertinere, respondisti apostolum
ipsum Paulum dixisse, quia ex parte scit, ex parte prophetat.
dixi nos non posse scire diuina. cum sumus in hac uita, et
hic uidere per speculum et in aenigmate, tunc autem facie
ad faciem, et quaesiui a te, si hoc putas dixisse apostolum
Paulum, quod uenturus esset Manichaeus, qui doceret, quod
non poterat Paulus, pertinere ad te, qui te dicis accepisse
ipsum spiritum uidere modo deum facie ad faciem. quod quia
non potes. manifestum est apostolum Paulum de illa illa dixisse,
de qua dicit et Iohannes: dilectissimi, filii dei
sumus et nondum adparuit quid erimus; scimus enim
quia cum adparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus
eum sicuti est. hoc tu cum audisses, dixisti te non
ualere contra meam uirtutem . quae uirtus mea non est, sed
si aliqua est, ab illo mihi data est ad redarguendos errores,
qui uirtus est omnium fidelium suorum et pleno corde de se
praesumentium. dixisti etiam, quod te episcopalis terreat auctoritas,
cum uideas, quanta pace inter nos agamus, quanta
tranquillitate disputemus, quemadmodum populus praesens
P 11 nos S nos docere b cursus b 12 ego cum PR
18 ipstl apostolQ b 14 et ex parte proph. b 16 enigmate T
23 quod PB enim] autem PSb
audiat, sicut decet christianos. dixisti etiam
timere leges imperatoris . hoc pro uera fide non timeret,
quem spiritus sanctus inpleret; nam et Petrus apostolus in
passione domini timuit et ter negauit; ubi autem eum paracletus,
quem Christus promiserat, spiritus sanctus inpleuit,
pro fide domini crucifixus est; et ille, qui primo habuit nega-.
tionem timoris, postea inpleuit gloriosissimam passionem confessionis.
tu itaque ex hoc ipso, quod timere te dixisti leges
imperatoris, quamuis et de ceteris rebus satis adparet, quod
non inueneris spiritum paracletum ueritatis, quia et si non
timeres, aliis rebus conuincereris.
FEL. dixit: Et apostoli timuerunt.
AUG. dixit: Timuerunt, ut cauerent, non ut fidem suam
conprehensi edicere dubitarent. tu ante iam hinc timere debuisti,
ut non hic te inueniremus; iam in medio es . quare
times, nisi quia quod dicas non habes? nam si imperatores
timuisses. ante tacuisses. nunc uero cum hesterno die libellum
curatori dederis et publice clamitaueris cum codicibus tuis
te paratum esse incendi, si quid mali in ipsis fuerit inuentum,
unde heri leges flagitabas quasi fortis, hodie ueritatem fugis
ut timidus?
FEL. dixit: Non ueritatem fugio.
AUG. dixit: Dic ergo, si uides deum facie ad faciem secundum
polliciationem tuam, quia dixisti apostolum Paulum de
uobis dixisse, quia tam plenam ueritatem accepturi essetis,
ut intellegamus uel credamus apostolum habuisse ex parte et
te totum.
FEL. dixit: Non ueritatem fugio, sed ueritatem quaero.
quod tu dicis, quia non teneo, probetur mihi per scripturas
deificas . hoc quaero iam.
. AUG. dixit: Prius profitere te non potuisse probare
b 3 timere te b (et 10) imperatortl b 15 ante]
autem PRSb iam om. b 17 et si PSb 20 aliquid PltSb
25 paulam apofltolum PB 26 nobis B
omnia exstirpata fuerint contraria de corde tuo per ministerium
meum donante domino, insero tibi quae sit scientia .
ueritatis, quae perducat ad deum initians a fide.
FEL. dixit: Quia hoc dicis tu, ut legem meam negem et
alteram accipiam, meliorem dumtaxat, quod quaero ego, non
hoc respondeo, ut legem meam negem, antequam alteram
accipiam.
AUG. dixit: Sed prius de uase funditur, quod aduersum
habet, et sic inpletur, quod bonum est; aut si adhuc dubitas
fundere, defende, quo plenus es. ostendam enim tibi, quantum
me dominus adiuuat, quanta inmunditia et blasphemiis plena
sit doctrina Manichaei, si permittas, ut legatur illa epistula,
de cuius initio iam tractauimus et non potuisti probare apostolum
Christi esse Manichaeum. sed ideo moras innectis, ne
cetera legantur, ubi aperte uestra sacrilegia deprehenduntur;
ant si permittis, legantur.
FEL. dixit: Permitto, quia dixisti omnia inmunda fundi et
sic bona inmitti; hoc enim dictum est sanctitatis tuae. ad
quod et ego dico: nullus aquam fundit, nisi alter adinpleuerit.
AUG. dixit: Hoc uide quam inconsiderate dixeris, ut mitius
loquar et non dicam insane. utique de uase tibi similitudinem
posui; in uas plenum nemo potest aliquid mittere, nisi fundatur
illud, quo plenum erat.
FEL. dixit: Unum dixisti et ego dixi duo.
AUG. dixit: Si duo uasa dixisti, uis illum parem tuum
fundimus et inplemus illum, ut possis tu fundere, quod habes ?
FEL. dixit: Ambo unam aquam habemus.
AUG. dixit: Cum ergo ambo pleni sitis aqua uestra, quid
inplebimus, ut doceamus uos, nisi aliquis uestrum fuderit,
quod habet? aut si bonum est et ideo debet teneri, ut
b 3 scit TPS 6 accipiam alteram R 10 est
om. b 12 me om. Pb 14 inicio T 16 ceteris R aperta PR
20 et om. R adimpleuit R impleuerit PSb , 22 uidej uides SPRb
possunt defendi, si in ipso initio defecisti; aut si dicis te in
illo non defecisse, proba nobis quomodo sit Manichaeus apostolus
Christi.
FEL. dixit: Christus dixit spiritum sanctum missurum
se, qui in omnem ueritatem inducat.
AUG. dixit: Si habes illum, adtende, quod te iamdudum
interrogaui. dixisti enim ad ipsius doctrinam pertinere etiam
ista mundana cognoscere . dic mihi: quot sunt stellae, si
introductus es in istam omnem ueritatem?
FEL. dixit: Et ego dico, quia, si paracletus per apostolos
locutus est, et per Paulum; et ego peto sanctitatem tuam,
ut illa mihi ostendas, quae iam dixi.
AUG. dixit: Confitere te non potuisse ostendere, quod ego
interrogaui, et ostendam secundum scripturas, quod pertineat
ad fidem christianam.
FEL. dixit: Et ego, si ad.tuleris mihi scripturas Manichaei,
quinque auctores, quos tibi dixi, quicquid me interrogaueris,
probo tibi.
AUG. dixit: De ipsis quinque auctoribus est ista epistula,
cuius aperuimus principium et inuenimus ibi scriptum: Manichaeus
apostolus Christi Iesu . et uideo, quia ipsum
non mihi principium exponis, quia non probas, quomodo sit
Manichaeus apostolus Iesu Christi.
FEL. dixit: Si in ista non probo, in secundo probo.
AUG. dixit: In quo secundo?
FEL. dixit: In Thesauro.
AUG. dixit: Thesaurum istum, quem ideo tali nomine appellatis,
ut miseros seducatis, quis scripsit ? Manichaeus . nolo
mihi ab illo probes: quia ipse Manichaeus mentitur dicendo
se esse, quod non est.
b
12 loamitus P 16 quid TS 17 si mihi b 18 tibi om. JB 21 acriptum
ibi B manicheus (sic ubique) T 22 iesu christi b 23 principium
non mihi PSBb probat b 29 scripsit? felix dixit: Manichfus.
Augnstinus dixit sqq. b 80 ipse] ille JR om. b
FEL. dixit: Tu mihi proba per alterum.
AUG. dixit: Quid uis tibi probem?
FEL. dixit: Quia mentitur Manichaeus.
AUG. dixit: Quia tu non potes probare uerum dicere Manichaeum,
oportet, ut ego probem mentitum Manichaeum esse?
FEL. dixit: Quare non potui probare? numquid prolatae
sunt scripturae, quas ego petiui, et non probaui?
AUG. dixit: Sed scripturas Manichaei petis, quibus fidem
non habemus; aliunde proba. ego autem de ipsa scriptura
Manichaei tibi probo mentitum esse Manichaeum et blasphemasse
Manichaeum.
FEL. dixit: Afferantur libri.
AUG. dixit: Praesens est epistula Manichaei, quam dicitis
Fundamenti. initium nullum est in aedificio, nisi fundamentum
. si eum ostendero in ipso fundamento ruinam fecisse,
ceteram eius constructionem ut quid quaerimus?
FEL. dixit: Hoc dicis in ipsam ostendens ruinam esse .
et ego dico, da arbitros, quantos et tu habes, et tibi probo,
quia non mentitur.
AUG. dixit: Absit a nobis et a genere humano, ut quantos
hic uides, tantos uideas Manichaeos.
FEL. dixit : Da, dixi, quae a te petiui.
AUG. dixit: Quos uis ergo, ut dem tibi ?
FEL. dixit: Quos tu uolueris.
AUG. dixit: Ego istos do; si habes meliores, pete.
FEL. dixit: Quomodo istos das?
AUG. dixit: Praesentes, qui nos audiunt.
FEL. dixit: Isti mihi non fauent.
AUG. dixit: Ergo tu tales quaeris, qui tibi faueant, non
qui ueritati ?
R 2 quid uis tibi probem? quia mentitur manicheus
? felix dixit: quia mentitur manicheus P 5 esae manicheum PSRb
6 nunquid TSPR 7 ego om. b 10 probo om. R 13 austinue P
14 in adificio nullum est PSRb 15 cum] enim Rb 16 et c$teram R
17 ipsa R ostende in ipsa ruinam esse b 18 et tu] tu P OM. b
FEL dixit: Qui me audiant et non tantum me, sed et ipsam
scripturam, ut probetur, an uerum dicit, an mentitur.
AUG. dixit: Uides ergo, quia audiunt. legamus cetera, quia
tu istam epistulam Manichaei esse confessus es.
FEL. dixit: Non nego.
AUG. dixit: Ergo legatur.
FEL. dixit: Arbitros non habeo. et adiecit: legatur
caput ipsius. et cum legeretur et uentum esset ad locum,
ubi scriptum habet eadem epistula: pax uobis inuisibilis
et ueritatis notitia sit cum fratribus suis et carissimis,
qui mandatis caelestibus credunt pariter atque
deseruiunt; sed et dextera luminis tueatur et eripiat
uos ab omni incursione maligna et a laqueo mundi;
pietas uero spiritus sancti intima pectoris uestri adaperiat,
ut ipsis oculis uideatis uestras animas, Felix
dixit: Da scripturam, quae ista redarguat.
.AUG. dixit: Adhuc nihil mali audiuimus, nisi quod ausus
est Manichaeus apostolum se Christi nominare. nam ea, quae
dixit, adhuc ad tectorium fallaciae pertinent et ad ouinam
pellem, quibus eis prius dicit uerba bona, ut possit introducere
mala. sed quid uelit introducere per haec uerba, uideamus.
si enim aliquid mali introduxerit, et ista uerba mala
erunt et seductoria; si autem aliquid boni in posterioribus
et ueri dixerit, necessitate conprehendemus. permitte ergo
legantur sequentia.
FEL. dixit: Si ergo adseris, quia in primo bona ponuntur
et postea mala inmittuntur, quomodo ego tibi possum credere,
cum mihi primo bona dixeris?
AUG. dixit: Ego adhuc ista nec bona dixi nec mala. nihil
mali adhuc audiuimus, dixi; non dixi: iam aliquid boni
om. TSPR 8 illius PSRb 9 nbi om. R
11 atqae] et b 13 nos R 14 sancti gps b uestri pectoris Sb
15 animas uestraa b 18 xpi ae SR se apostolum xpi b ea om. b
quQ adhuc b 21 per haec nerba introducere PSb 23 boni et ueri b
24 reprehendimar B 27 ego] ergo STPb tibi credere b
se apostolum Christi. uerba uero, quae dixit in consequentibus,
tunc erunt mala, si mali aliquid introduxerint; tunc
erunt bona, si boni aliquid introduxerint. permitte ergo, ut
sequentia legantur . quare times?
FEL. dixit: Non timeo.
AUG. dixit: Permitte ergo, ut legantur.
FEL. dixit: Legantur.
Et cum legeretur et uentum esset ad locum, ubi
scriptum habet: ita autem fundata sunt eiusdem splendidissima
regna super lucidam et beatam terram, ut
a nullo umquam aut moueri aut concuti possint,
Augustinus dixit: Terram istam quam dicit, unde habebat?
fecit eam, an genuit eam, an aequalis et coaeterna illi erat?
istam dico terram, lucidam et beatam quam dicit.
FEL. dixit: Quomodo scriptum est: in principio fecit
deus caelum et terram et terra erat inuisibilis et
coinquinabilis et incomposita. ego ita intellego: in principio
fecit deus caelum et terram et terra erat, quasi duae
terrae mihi uidentur esse, secundum quod Manichaeus dicit
duo regna.
AUG. dixit: Quia scripturam commemorasti nostram, quam
soletis blasphemare, ad me pertinet exponere illam et ostendere
tibi sine blasphemia esse illud scriptum et cum ueritate
et non secundum Manichaeum, ut deinde tu uel in secundis
mihi respondeas, quod interrogaui.
FEL. dixit: Respondeo.
AUG. dixit: Quod scriptum est: in principio fecit deus
caelum et terram, breuiter conplexa est scriptum, quid
fecerit deus. deinde quia nondum adparebat haec terra, quam
fecerat, antequam eam distingueret et ornaret, qualem terram
"fecerat deus, secuta scriptura exposuit, qualis terra erat, de
b 3 mati] boni R 4 aliquid boni P 11 snpra SPb
16 quomodo (in marg. al quod) b 18 ita] ista TS ista intellego
ita M 20 dixit b SJ4 iUud om.. B 30 nondum] non solum M
tamquam, cum audissemus: in principio fecit deus caelum
et terram, quaereremus, qualem terram, subiecit et ait:
terra autem, id est illa, quam fecerat deus, inuisibilis
erat et incomposita. non ergo duas terras dixit, sed qualis
illa fuerit exposuit. tu itaque responde nunc mihi, quod breuiter
interrogaui: terra ista lucida et beata, quam dicit Manichaeus,
supra quam fundata erant regna dei, ab ipso deo
facta erat, an genita de illo erat, an coaeterna illi erat ?
unum de tribus, nisi molestum est, sine tergiuersatione
responde.
FEL.. dixit : Ipsa se scriptura interpretatur.
AUG. dixit: Si ergo nosti esse hic aliquem locum, ubi hoc
dicat scriptura, quia illam terram uel genuit deus uel fecit
uel coaeterna illi erat, aperi ad locum, quem nosti, et lege
mihi.-
FEL. dixit: Non est in ista scriptura, sed in altera.
AUG. dixit: Credo ergo, quia, si qua est illa scriptura,
meministi, quid ibi dixerit. itaque tu mihi responde, qui nosti
illam scripturam; et si dixero, quia non sic habet, conuinces
me. si autem sic cognouero, secundum hoc disputo, quod tu
ipse responderis,. dic ergo, an fecerit terram istam deus, an
genuerit, an coaeterna illi fuerit, qui legisti in nescio quo
libro, ubi esse hoc scriptum dicis.
FEL. dixit: Quia modo sanctitas tua interpretata est scripturam
tuam, quomodo uoluisti et acceptaui, et tu sic mihi
. accepta, quicquid dixero.
AUG. dixit: Interim quod interrogaui, si nihil me contra
mouerit, accepto; si autem aliquid mouerit, motum meum
indico tibi, ut ad ipsum respondeas.
om. i2 6 fuit b
12 M om. R 18 aliqufi eMe b ubi michi hoc dicat ista PRb
17 in ista] ista R 18 ergol inquit b 20 si (in marg. at nisi) b
sic nõ b 5>8 erat b qui] quod B in uestro quo b 24 ibi b
. i
25 modo om. R 26 mihi sic b 28 interrogan R
FEL. dixit: Ego non respondi ad tua dicta.-
AUG. dixit: Quia prius est, ut mihi ad id, quod interrogaui,
respondeas, tamen feci etiam, ut tibi prior respondeam . forte
non te mouit; ideo non respondisti . forte et me non mouebit,
cum responderis. responde ergo ad quod interrogaui.
FEL. dixit: Respondeo. et adiecit: dixisti ergo de terra
illa, in qua deus habetur, an facta est ab illo, an generauit
illam, an coaeterna illi est. et ego dico, quia, quomodo
deus aeternus est et factura apud illum nulla est, totum
aeternum est..
AUG. dixit: Non illam ergo genuit neque fecit?
FEL. dixit: Non, sed est illi coaeterna.
AUG. dixit: Si autem genuisset illam, non illi esset coaeterna.
FEL. dixit: Quod nascitur, finem habet; quod innatum est,
non habet finem.
AUG. dixit: Quibus ergo erat ille pater aut cuius erat pater, ,
quem modo patrem nominauit? si enim nihil genuerat, pater
esse non poterat.
FEL. dixit: Sed sunt alia, quae generauit.
AUG. dixit: Illa ergo, quae generauit, non sunt illi coaeterna,
an et ipsa coaeterna sunt?
FEL. dixit: Coaeterna sunt illi quicquid deus generauit.
AUG. dixit: Ergo errasti, quod superius dixisti: omne quod
nascitur, finem habet.
FEL. dixit: Interim, quia secundum generationem carnis
locutus sum, erraui.
AUG. dixit: Modestissime confessus errorem merearis intellegere
ueritatem.
FEL. dixit: Faciat deus.
AUG. dixit: Adtende ergo iam, ut incipias cognoscere
b 3 tamen] tantam 22 mea tum feci etia b,
prior tibi PRb 7 habitat b 8 est illi b 11 ergo om. M 16 finem
non habet Sb 18 quem] quoniam b 21 ergo quae om. 22 22 stlt
coaterna b 25 nascitur om. R 27 loquutus P 80 faciat inquit b
illi, melior est terra illa, quam non generauit deus, ubi habitant
omnia, quae generauit deus; quam terram dicis ab eo
non generatam.
FEL. dixit: Coaequantur sibi omnia, et quae generauit et
quae non generauit, id est terra illa, ubi commorabatur.
AUG. dixit: Quid? ipse qui generauit, aequalis est illis
omnibus aut maior est illis ?
FEL dixit: Et qui generauit et quos generauit et ubi positi
sunt, omnia aequalia sunt.
AUG. dixit: Unius ergo substantiae sunt?
FEL. dixit: Unius.
AUG. dixit: Hoc quod est deus pater, hoc sunt filii ipsius,
hoc et terra illa?
FEL dixit: Hoc unum sunt omnes.
AUG. dixit: Huius ergo terrae non est pater, sed habitator ?
FEL. dixit: Etiam.
AUG. dixit: Si nec genuit illam nec fecit illam, quomodo
ad eum pertineat nisi sola uicinitate, non uideo, quomodo si
habeat aliquis uicinum bonum; et duae iam erunt res ambae
ingenitae: terra et pater.
.FEL. dixit: Immo tres sunt: pater ingenitus, terra ingenita
et aer ingenitus.\'.
AUG. dixit: Hoc totum una substantia est?
FEL. dixit: Una.
AUG. dixit: Et ita fundata, ut a nullo umquam moueri aut
concuti possit?
FEL. dixit: Motio et concussio habet distantiam.
AUG. dixit: Habeat; sed tamen talia fuerunt, ut a nullo
umquam moueri aut concuti possent ?
FEL. dixit: Est distantia inter moueri et concuti.
AUG. dixit: Non inde te interrogo.
FEL. dixit: Sed inde me uis tenere.
b 18 ai] eic M illam
(priw) om. b 20 iam GWI. R 28 eommotio B
AUG. dixit: Quomodo uis, accipe "moueri* non poterat
moueri ?
FEL dixit: Non dico, quia non poterat moueri, sed motio
distantia est.
AUG. dixit: Sed ita dixi: nec moueri nec concuti; non dixi:
moueri quidem potest, sed concuti non potest, aut: concuti
quidem potest, sed moueri non potest. sed ambas res dixi:
non posse nec moueri nec concuti.
FEL. dixit: De ambabus rebus distantia est inter moueri
et concuti.
AU6. dixit: Legamus ergo sequentia, uideamus, si deus
iste, qui fundata habebat regna super lucidam et beatam
terram, quae a nullo umquam moueri et concuti possunt, neminem
timuit, sicut oportebat, ut neminem timeret, cuius regna
sic fundata erant, ut a nullo aut moueri aut concuti possent. et
legit sequentia: iuxta uero unam partem ac latus inlustris
illius ac sanctae terrae. et cum legeret, interrogauit:
quod latus? dextrum aut sinistrum?
FEL. dixit: Hanc tibi ego non possum interpretari scripturam
et exponere, quod ibi non est; ipsa sibi interpres est.
ego non possum dicere, ne forte incurram in peccatum.
AUG. dixit: Legatur ergo, quod sequitur. et cum legeret
et uentum esset ad locum,. ubi habet: lucis uero beatissimae
pater sciens labem magnam ac uastitatem, quae
ex tenebris surgeret, aduersus sua sancta inpendere
saecula, nisi quod eximium ac praeclarum et uirtute
potens numen obponat, quo superet simul ac destruat
stirpem tenebrarum, qua extincta perpetua quies lucis
incolis pararetur, Augustinus dixit: Nunc iam quia coeperunt
apertae blasphemiae, si defendendas putas, dic, quid ista
gens tenebrarum, quam uidetur deus timuisse, ne magna labes
et uastitas ex tenebris in regna eius inruerent, nocere poterat
R 6 potest alt. om. b 7 sed pr. om. b 16 unam uero PSRb
M autj an b 22 legatur hoc ergo PSR ergo hoc b 27 numen]
unura R 28 styrpem T 29 in occlis ppararetur P quoniam SR
82 irrueret PR potest R
nullo umquam moueri aut concuti possent. quid ergo illi
factura erat gens ista? poterat ei nocere, an non poterat?
responde unum de duobus.
FEL. dixit: Et ego respondeo: si nihil contra deum est,
secundum quod dixit scriptura Manichaei, quia est alterum
regnum, pro qua causa Christus missus est, ut nos liberaret
de laqueo mortis huius? cuius est iste laqueus et mors? si
aduersarius nullus contra deum est, ut quid baptizati sumus ?
ut quid eucharistia, ut quid christianitas, si contra deum
nihil est?
AUG. dixit: Quia uideo te nolle respondere, quod te interrogo,
et te interrogare, ut tibi respondeam, et hoc non recuso,
dum tamen memineris, quia tibi interroganti ego respondeo,
tu autem mihi interroganti respondere noluisti. sed quia me
interrogasti, audi, quod interrogasti. nos quidem dicimus liberatorem
Christum uenisse et a peccatis nostris dicimus nos
liberari, quia nos non sumus de substantia dei geniti, sed per
eius uerbum facti a deo. multum autem interest inter natum
de substantia dei et factum a deo, quod non est de substantia
dei. quicquid ergo fecit deus, potest esse mutabile;
ipse autem deus non est mutabilis, quia non possunt aequari
opera artifici et conditori. tu autem, qui paulo ante ad interrogationem
meam dixisti, quia et pater, qui generauit ibi
lucis filios, et aer et ipsa terra et ipsi filii una substantia
sunt et aequalia sunt omnia, oportet, ut dicas
mihi, huic substantiae utique incorruptibili quomodo poterat
nocere gens tenebrarum. si enim poterat nocere ei, non erat
natura incorruptibilis; si autem non poterat, nulla causa erat,
quare proelium agitaret et illud numen, quod dicit, huc
mitteret.
R dixita T\' 2 aut] ac B illi ergo B 8 ei] enim PBb
an] aut B 4 de] e b 5 et ego] ego B dmB 6 dicit Bb
9 ut qui B 10 eucaristia P 12 ad id quod b te interrogo]
interrogo PB 16 quid B nosj non R 17 nos dicimus B 20 de
om. PB 23 antea PR SO numen] lumen B hue] ut B
FEL. dixit: Dilationem peto, ut possim respondere.
AUG. dixit: Quando? cras intermissus sufficit?
FEL. dixit: Intermitte mihi tres dies, id est hodie et
cras et perindie aut usque ad diem, qui est post dominicum,
id est pridie idus Decembris.
AUG. dixit : Uideo te dilationem ad respondendum petisse;
humanum est, ut concedatur tibi . sed si respondere non potueris
ad praestitutum diem, quid fiet?
FEL. dixit: Ero uictus.
AUG. dixit: Quid? si fugeris.
FEL. dixit: Reus ero ciuitatis huius et ubique et legis
meae.
AUG. dixit: Immo hoc dic: si fugero, sic habear, tamquam
si anathemauero Manichaeum.
FEL. dixit: Hoc dicere non possum.
AUG. dixit: Ergo aperte nobis dic, quia fugere cogitas et
nemo te tenet.
FEL. dixit: Non fugio.
AUG. dixit: Ut uideo, non uis quasi uictus abscedere; sed
saltem hoc dic: si fugero. uictus sum.
FEL. dixit: Dixi.
AUG. dixit: Et unde adparebit te fugisse propter gesta?
FEL. dixit: lube, ut quem elegero, cum ipso sim.
AUG. dixit: Elige tibi aliquem de praesentibus istis fratribus,
qui ad cancellum stant.
,FEL. dixit: Sed cum illo, qui est in medio.
AUG. dixit: Sicut tibi elegisti, usque ad diem cam illo eris.
FEL. dixit: Etiam; et ego hoc consentio.
BONIFACIUS dixit: Praestabit Christus, ut si cum illo
ueniam, christianus est.
P 4 periendie B 7 poteris
R 8 praestitutam R 13 habear] hat B 14 anatheinatizauero
Т2Pb 19 uictus om. R 24 istis pr$sentibus Pb 25 stent R
26 Etii et ego consentio; sed sqq. b 28 felix-consentio om. b
29 bonefacius PSR
Augustinus episcopus ecclesiae catholicae Hipponeregiensium
his in ecclesia coram populo gestis subscripsi.
Felix christianus, cultor legis Manichaei, his in ecclesia
coram populo gestis subscripsi.
Cum uentum esset ad diem praestitutum, id est ad
pridie iduum Decembrium, res sic agi coepit in ecclesia Pacis.
AUGUSTINUS episcopus ecclesiae catholicae Hipponiregiensium
regionum dixit: Pridem cum sermonem haberemus, di-.
lationem te petiisse meministi, cum ad ea, quae interrogaueram
in praesenti respondere non posses. si ergo tam lato temporis
spatio, post diem scilicet quintum, aliquid excogitasti, responde.
hoc enim tunc interrogaueram: si deo nocere nihil poterat,
quare bellum gessit cum gente quam dicitis tenebrarum, in
quo bello naturae daemonum misceret substantiam suam, quae
hoc est, quod ipse, sicut iam interrogatus dixisti? si autem
nocere ei poterat, non incorruptibilem deum colitis, qualem
ueritas et apostolica doctrina testatur.
FELIX dixit: Ei quo a sanctitate tua recessi, ut ad diem
constitutum reuersus essem, ut responderem tuae interrogationi,
quaecumque uelles interrogare, uentum est ad diem .
et quia nullam scripturam inter manus habui, quia non mihi sunt
redditae, unde me instruere possem — nullus enim ad certamen
exit, nisi prius meditatus fuerit et nullus litigator potest sine
suis chartis litigare — similiter et ego sine mea scriptura
respondere non possum.
AUG. dixit: Istam tergiuersationem tanto dierum spatio
b ipponiregiensis PTS ypponi regicnsis B
2 biisR 4 EXPLICIT LIBER PRIMUS SCI AVG CONTRA FELICEM
MANICHEUM INCIPIT SCDS Tl) fol. 90. S Incipit liber secundns
fol. 4 b i2 8 Augustinasj aagastinus dixit R ippone TPSB 9 pridĮê
S prime TJt 10 petisse PR 12 spacio P 17 ei nocere b
18 doctrina apoat. b 20 interrogationi tuae P 24 meditatos scripsi:
nrilitatus TSPJRb 25 cartis T potest litigare PR 27 spacio T
respondeas non habentem adiuuare nihil poterit. notum est
enim omnibus, qui aderant, quos etiam nunc adesse uideo,
te dierum tantum dilationem petisse, debuisse autem petere
etiam codices, quando dilationem petisti, si his te putabas
instrui posse ad respondendum; quod non fecisti. noui te
petisse codices non quidem ad instructionem inspiciendos,
uerum hoc longe, antequam peteres dilationem; cum uero
dilationem petisti, codicum tibi reddendorum et inspiciendorum,
ut esse posses instructior, nullam fecisti mentionem.
FEL. dixit: Modo peto, codices reddantur mihi, et uenio
ad certamen post biduum; et si uictus fuero, quod deliberaueris,
subeo.
AUG. dixit: Rudem te in ista scelerata secta non esse puto,
quod et fateris. non te autem habere, quod respondeas, etsi
tu non fatearis, omnis homo iam uidet. sed quia codices tuos.
repetis, qui sub sigillo publico custodiuntur, quibus inspectis
dicis te instructum uenire posse post biduum, illud, quod iam
constat, obiectis quaestionibus te respondere non potuisse
recole.
Tolle autem codices tuos, et dic, quid inde uelis tibi proferri,
quod modo inspicias et respondeas.
FEL. dixit: Omnes scripturas, quae mihi sublatae sunt. ista
enim epistula Fundamenti est, quod et sanctitas tua bene
scit, quod et ego dixi, quia ipsa continet initium, medium et
finem. ipsa legatur, et quicquid malum obicitur legi meae,
probetur . et nego illam, si probata fuerint illa crimina, quae
obiciuntur legi meae.
AUG. dixit: Quoniam fateris hanc esse epistulam, ubi doctrinae
uestrae initium, medium et finis continetur, hoc initium
quam sit sacrilegum, ubi deum dicitis pugnasse contra gentem
b autem] ante B 5 hiis P 6 noui] nam PflSSRb
8 anteqaam] aliqfli B 14 sceleratissima R 16 tu om. b iam
omnis homo R 18 quod om. PRb 19 obiectisqua P 20 recolere TPRb
21 tibi ueliB b 23 mihi] sibi Ji 25 ego om. b et ipaa B
insciom P 28 meaeJ nrg PB
ligandam partem suam, quae hoc est quod ipse, tam sacrilegum
est, ut ferri ab audientibus uix possit. hoc obicitur
primo sectae uestrae — siue initium hoc uoces, siue medium,
siue finem, non ualde id curo; hoc tamen de hac epistula,
quam fateris esse Manichaei, lectum esse non negas — hoc
uobis obicitur, hoc defende, si potes, ut ad alia ueniamus.
unde iterum interrogo: si deum incorruptibilem colitis, quid
ei nocere poterat nescio quae gens aduersa, quam fingitis ? si
nihil ei nocere poterat, nulla fuit causa, quare partem suam
naturae daemonum commisceret; si autem nocere ei poterat,.
non deum incorruptibilem colitis.
FEL. dixit: Manichaeus dicit duas esse naturas et modo
inde culpatur, quia dixit duas esse, bonam et malam. Christus
in euangelio duas dicit esse arbores: arbor bona numquam
facit fructum malum, et arbor mala numquam facit
fructum bonum. ecce duas naturas. deinde in euangelio
scriptum est: nonne bonum semen seminasti in agro?
unde adparuerunt zizania? hoc inimicus fecit. iste\'
inimicus si non est extraneus a deo, probetur mihi; si ad
deum pertinet inimicus iste, quale semen seminauit? item in
euangelio scriptum est Christo dicente, quia in nouissimis
temporibus thronum in medio saeculo ponet et mittet angelos
suos in orientem et occidentem, septentrionem et meridianum
et congregabit omnes gentes ante se et separabit illos, sicut
pastor separat agnos ab haedis. et ut compendiue dicam,
agnis dicet: ite in regnum, quod uobis paratum est ab
origine mundi. haedis dicet, qui in sinistra parte sunt:
recedite a me, qui operati estis iniquitatem; nomen
enim meum habuistis, sed opera non fecistis; ite in ignem
aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius.
2 litigandam li 3 uix post ferri b auditoribus P 7 obbicitur B
9 potuit b fingis B 10 causa fuit b 12 corruptibilem M
15 dicit duas b 17 fructunt nialum bonum B 18 nonne] nunquid b
34 meridiem b 28 edis P hedis TSR 29 iniquitatem om. JR
aeternum cum diabolo et angelis eius, et ad quam partem
pertinent isti, quibus Christus non permiscetur, et nomen
eius portant? hoc enim Manichaeus dicit, quia quos Christus
damnat, ipsius non sunt. nam Paulus apostolus dicit: prudentia
carnis inimica est deo; legi enim dei non est
subiecta nec enim potest. hoc Manichaeus dicit, quia quae
inimica est deo, ad deum non pertinet; si autem ad deum
pertinet, ipse sibi inimicum fecit; hoc Manichaeus non dicit.
iterum Paulus dicit: deus saeculi huius excaecauit
mentes infidelium ad non contemplandam claritatem
euangelii Christi, qui est imago dei. ipse Paulus iterum
dicit: datus est mihi stimulus carnis meae, angelus
satanae. qui me colaphizat die ac nocte; propter quod
dominum rogaui, ut discederet a me . et dixit mihi:
sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate
probatur. ecce quid apostolus dixit, ecce quid euangelista.
cum Manichaeus hoc adserat, quia est extraneus a deo, qui
contra deum bellauit — siue quia Christus crucifixus est,
siue quia apostoli omnes propter dei mandatum — iste, qui
eos crucifixit, cui mandatum dei non placet, hoc mihi dicat
sanctitas tua, si ad deum pertinet.
AUG. dixit: Scripturas sanctas. quas non intellegendo
longe a ueritate aberratis, commemorare uoluisti, uelut ex
eis patrocinium adhibens uaniloquiis uestris. inter omnia tamen,
quae partim sicut uere scripta sunt, partim aliter quam scripta
sunt commemorasti, nusquam ostendere potuisti, quia deus
regnis suis hostilem naturam inminentem repellere uolens, ut
habeat quietem, partem suam, quae hoc est quod ipse, naturae
b 5 dampnat B damnauit b et panloa B 10 paulus.
dixit B 11 fidelium B contemplanda b 12 ymago B 18 tneae
om. B 14 sathana PR colaphizet Sb quod] quod ter Sb
17 quod Tb 18 hec b 19 pngnanit b 24 a neritate longe Pb
20 quae mn. b 29 quietam b
fecerit. hoc autem est, quod uobis obicitur. unde quid respondeas
non inueniendo commemorasti diuinarum scripturarum
capitula, ubi de peccatoribus dictum est, quia non pertinent
ad beatam uitam, quam bonis et fidelibus donat deus, et has
uelut duas naturas accipi uoluisti secundum deliramenta Manichaei.
ueritas autem dicit omnia ista, quae uidemus et quae
non uidemus, quae naturaliter subsistunt, a deo facta esse;
in quibus rationalem creaturam etiam ipsam factam siue m
angelis siue in hominibus accepisse liberum arbitrium: quo
libero arbitrio si deo seruire uellet, secundum uoluntatem ac
legem dei haberet apud eum aeternam felicitatem; si autem
legi eius subdi noluisset, sed potestate sua usa contra eius
fecisset imperium, secundum eius iustitiam poenae debitae
subiaceret. haec omnipotentia dei in creandis omnibus, haec
iustitia in remunerandis peccatoribus. ecce autem liberum
arbitrium, atque inde quemque peccare, si uelit, non peccare,
si nolit, non solum in diuinis scripturis, quas non intellegitis,
sed etiam in uerbis ipsius Manichaei uestri probo. circumclusus
enim uidet potentiam ueritatis, contra quam conatus
fuerat aliam naturam, quam non fecit deus, inducere contra
deum non solida ueritate, sed inani phantasmate; tamen ad
confitendum uerum de libero arbitrio plus in eo ualuit natura
humana, in qua eum deus effecit, quam fabula sacrilega,
quam sibi ipse confinxit.
Audi ergo de libero arbitrio primo ipsum dominum, ubi
duas arbores commemorat, quarum mentionem ipse fecisti,
audi dicentem: aut facite arborem bonam et fructum
eius bonum aut facite arborem malam et fructum
eius malum. cum ergo dicit "aut hoc facite aut illud
om. R 9 rationabilem PM et ipsam rationale creatari
facti 6 11 aellet] ul\'u\'t R 13 sed om. b 15 hominibus b
17 peccare quemque SRb 19 probo] tibi probo P 22 solita B
fantasmate TSPR tantum R 23 plus ualuit in eo b 25 ipse
sibi b 26 ipsam primo R 30 illud] id R
deus facere arborem potest; sed habet unusquisque in uoluntate
aut eligere, quae bona sunt, et esse arbor bona. aut
eligere, quae mala sunt, et esse arbor mala, non quia mala
ipsa. quae eliguntur, aliquam habent in se ipsis substantiam,
sed quia deus omnia, quae condidit. gradibus suis eondidit
generibusque distinxit, caelestia atque terrena, inmortalia atque
mortalia et omnia bona in suo quodque genere condidit, animam
habentem liberum arbitrium sub se ipso et supra cetera
collocauit: ut si seruiret superiori, dominaretur inferiori; si
autem offenderet superiorem, poenam ex inferiore sentiret.
hoc ergo dominus dicens. aut facite illud aut facite illud\'
ostendit esse in potestate quid facerent, ipse securus et certus
in se tamquam deus, et quia si bonum eligerent, praemium
eius acciperent, si malum eligerent, poenam eius sentirent;
semper autem ille iustus est aut remunerator aut damnator.
Audi ergo iam, quemadmodum Manichaeus ipse tam
peruersus, tam superbus, ut aliam introducens naturam ae
aequalem deo faceret. deum ad se ipsum deponeret, confessus
sit tamen esse liberum arbitrium. in Thesauro uestro, cui tale
nomen ad decipiendos homines indidistis, certe sic loquitur,
quod et tu ipse cognoscis: hi uero, qui neglegentia sua
a labe praedictorum spirituum purgari se minime
permiserint mandatisque diuinis ex integro parum
obtemperauerint legemque sibi a suo liberatore datam
seruare plenius noluerint neque ut decebat sese
gubernauerint et cetera. uides in his uerbis confirmatum
esse etiam a nesciente quid loqueretur liberum arbitrium. qui
enim seruare legem non uult, in potestate est eius, si uelit.
non enim dixit: non potuerint sed: noluerint. hoc certe
quod nolunt seruare legem, non a gente tenebrarum coguntur;
R 5 habeant R 7 atque] et b 8 quodque seripsx:
quoque T om. PSRb 9 ipsa b 13 quod b 16 est om. b 20 tameny
tantum R 22 hii PH 24 permiserunt R et mandatis b 26 suo]
deo b 26 plenius seruare b 29 eius est PB.
nolunt, non utique coguntur, ut non faciant, sed uoluntate
sua nolunt. hoc ergo, quod in eorum uoluntate est, ut nolint,
peccatum est certe sine aliqua necessitate gentis tenebrarum;
hoc agnosce esse peccatum sine necessitate gentis tenebrarum.
et inde uides, unde ueniant omnes culpae, unde merita culparum,
unde distributiones poenarum.
Habetis etiam hoc in scripturis apocryphis, quas canon
quidem catholicus non admittit, uobis autem tanto gratiores
sunt, quanto a catholico canone secluduntur. aliquid etiam
inde commemorem, cuius ego auctoritate non teneor, sed tu
conuinceris. in Actibus conscriptis a Leutio, quos tamquam
actus apostolorum scribit, habes ita positum: etenim speciosa
figmenta et ostentatio simulata et coactio uisibilium
nec quidem ex propria natura procedunt, sed
ex eo homine, qui per se ipsum deterior factus est
per seductionem. uide quemadmodum hic et per se ipsum\'
dixit et per seductionem\'. fuit enim seductor hominis
diabolus, non natura peccator, sed prior uoluntate peccator.
sed quia erat in hominis potestate seductori non consentire,
ideo positum est et per se ipsum\' et per seductionem\',
ut in eo, quod positum est per se ipsum\', liberum arbitrium,
in eo uero, quod positum est per seductionem\' intellegas
diabolum, non obpressorem inuiti, sed tentatorem
uolentis.
Proinde, quia ego respondi et, quantum potui, probaui
ea, quae scripta sunt in libris sanctis de peccatoribus et de
iustis non ad diuersitatem naturarum, sed ad distinctionem
meritorum pertinere, in quibus meritis non necessitatem natura
facit, sed uoluntas culpam, responde tu ad illud, quod iam
interrogaui: si deo nocere nihil poterat, quare partem suam,
b 6 unde ante merita om. b 8 apocrifis TSH 9 graui*
ores PSRb 12 cum uiceris S scriptis M leuitico R Lenticio b
14 obstentatio R 16 ex om. b est om. T 17 (et 18, 21, 23 i
seditionera R 18 dicit b 24 temptatorem PR 30 ad om. R
53*
daemonibus miscuerit, quod in nulla diuina scriptura canonica
potueris inuenire; si autem nocere ei poterat, non deum incorruptibilem
colitis, de quo apostolus dicit: regi autem
saeculorum inmortali, inuisibili, incorruptibili, soli
deo honor et gloria in saecula saeculorum. denique
item dicit: deus habitat lucem inaccessibilem. numquid
ad illam lucem non accedunt sancti, de quibus scriptum
est: accedite ad eum et inluminamini? numquid ad illam
lucem non accedunt sancti, de quibus dicitur: beati mundo
corde, quoniam ipsi deum uidebunt? sed quia non ad
eam potest accedere, nisi cui deus ipse donauerit. ut accedat,
ideo per se ipsam inaccessibilis est. nemo enim potest ad
eam accedere, quem deus noluerit, ut accedat; cui autem
donauerit, ipse accedet. quomodo ergo poterat illa gens tenebrarum
ad habitationem dei accedere, ubi est inaccessibilis
lux, quo non accedit, nisi cui deus donauerit? aut si donum
acceperat a deo, ut accederet, ad expugnandum regnum dei
non daret et non timeret. si autem donum tale non dederat,
ut posset accedere, securus in suo regno erat habitans inaccessibilem
lucem, quid poterat de tenebrarum gente metuere,
ut ei misceret partem suam, substantiam suam, hoc quod ipse
est. ligandam, premendam. contaminandam, ubi non solum
miserabiliter teneretur, sed etiam turpiter purgaretur? ut enim
purgetur inde, dicitis — quod audire nefas est, sed ad uos
confundendos et forte saluandos tacere non possumus — ut
purgetur inde pars dei, dicitis in naue lucis, quam solem
appellatis, facientes iniuriam creatori solis et ipsi soli, quem
sic dicitis factum, ubi tanta turpitudo celebretur; dicitis enim
3 poterat ei R 4 dicit apostolus P 7 dicitur Pllb nunquid
TPSJRb 9 numquid-dicitur om. b 10 ante beati legitur et illud b
13 enim om. b ad eam (eum b) potest Pb 16 accedere ad habitationem
dei PSRb 17 donauerat b 18 acceperit b pugnandfl b
20 accedere J adde R regno suo b 21 quod b 22 sasstantiam 22
25 nefas est audire b 27 in nauej ignaue T ignaue R
inritandum concupiscentias daemonum feminarum et eosdem
rursus conuertere in feminas ad inritandum concupiscentias
daemonum masculorum. ut cum daemoniis iniciunt libidinem
accensis in formas confictas a deo, relaxentur membra eorum,
et sic euadat pars dei, quae ibi fuerit colligata. hoc tantum
obprobrium, hoc tantum sacrilegium credere ausi estis et
praedicare non dubitatis. haec sunt media doctrinae uestrae.
finis uero quis est ? quis, nisi quia non potuit deus totum
purgare ? et quia non potuit, facturum eum dicitis uelut tectorium
genti tenebrarum, ut ibi in aeternum damnetur, quod
purgari non potuit et nihil sua sponte commisit. ita fit, ut
deus uester. non uerus, sed fictus, non alicubi constitutus,
sed in corde uestro imaginatus, partem suam misceat infeliciter,
purget turpiter, damnet crudeliter. ad haec ergo
responde et incipe ab illo, quod dixi: quare deus miscuit
istam partem suam, cui nihil nocere poterat? aut si potuit,
quomodo sit incorruptibilis.
FEL. dixit: Crudelem adseritis Manichaeum haec dicentem;
de Christo quid dicimus, qui dixit: ite in ignem
aeternum?
AUG, dixit: Peccatoribus hoc dixit.
FEL. dixit: Isti peccatores quare non purgati sunt?
AU6. dixit: Quia noluerunt.
FEL. dixit: Quia noluerunt. hoc dixisti? .
AUG. dixit: Hoc dixi, quia noluerunt.
FEL. dixit: Quare noluerunt? est, qui non uult curari?
est, qui non uult purgari ? est, qui non uult inluminari ? quia
infirmus est, qui non uult ad sanitatem uenire? si crudele
est, quod Manichaeus dicit, quia aliqua pars dei, quae se
R 5 accensis ed. Maur.: accensi
lib. b 6 fuerat b 7 opprobrium TSltb 10 eum] unde b 14 ymaginatus
R 15 hoc b 17 noceri PR 19 haec] hoc PRb 29 sanitatem]
salutem PR 80 dixit .PSRb
ut Christus, qui dixit: ego propter peccatores ueni, modo ad
ignem aeternum illos mittat, cuius nomen portauerunt? sed
mandata, credo, non potuerunt conplere. si hoc crudele est.
crudelius est et illud; si illud crudelius est, quia deus illos
non potuit purgare et globo ligauit, et id crudelius uidetur
esse, quod Christus non potuit purgare, ad ignem aeternum
mittere. hoc mihi sanctitas tua exponat de ipsa crudelitate.
AUG. dixit: Si ea, quae iam dixi, uel intellexisses uel te
intellegere fatereris — fortassis enim non habendo quod dicas
finxisti te non intellegere, quod apertum est — ista non diceres.
iam enim diximus et probauimus per diuinas scripturas
esse liberum arbitrium; deum autem liberi arbitrii iustum
iudicem, remuneratorem fidelium eique se subicientium et
uolentium se sanari, damna.torem autem superborum et inpiorum.
quia ergo ad peccatores sanandos uenit, sanat utique
peccata confessos, sanat paenitentes; neminem autem paenitet,
cum alius peccauit, sed si est paenitentia iusta et uerax,
unde et ipse dominus dicit: non ueni uocare iustos, sed
peccatores in paenitentiam. ipsa paenitentia indicat non
alienae esse naturae, sed uoluntatis nostrae, si quid forte
peccamus. nam si alio peccante alium paenitet, non est ista
prudens, sed insana paenitentia. secundum uos autem nulla
peccata sunt. gens enim tenebrarum non peccat, quia suam
naturam facit; natura lucis non peccat, quia quod facit, facere
cogitur. nullum ergo inuenis peccatum, quod damnet deus,
nullum inuenis peccatum, quod paenitentia possit sanari. si.
autem paenitentia est, et culpa est; si culpa est, et uoluntas
est; si uoluntas est in peccando. natura non est, quae cogat.
sed si quid infirmitatis patiuntur, qui non possunt inplere,
quod uolunt — unde apostolus dicit: uideo aliam legem
R 9 intelligisses R 10 fateris R quid b
11 alt. non] uero R 13 antem esse P iudicem iustum PR 15 se om. b
18 tamS aliud R 22 peccauimus b
captiuantem me in legem peccati, quae est in membris
meis — manifestum est hoc uenisse de traduce primi
peccati Adam et de consuetudine mala. nam hodieque libera
uoluntate faciunt homines consuetudinem, quam cum fecerint,
facile superare non possunt; ipsi ergo sibi de se ipsis fecerunt,
quod contra eos lex habitet in membris eorum. sed qui
concipiunt timorem dei et per liberum arbitrium subdunt se
sanandos optimo medico et sicut bono curatori. ita et misericordi
creatori, per humilitatem confessionis et paenitentiae
sanantur. superbi uero dicentes se iustos aut dicendo, quia
non peccant ipsi, sed aliud in illis peccat et alia natura de
illis peccat, per ipsam superbiam suam et insanabiles fiunt
et experiuntur iustum iudicium dei, qui superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam. non est ergo indignum, ut
deus dicat: ite in ignem aeternum eis, qui eius misericordiam
per liberum arbitrium respuerunt, et dicat: uenite,
benedicti patris mei, percipite regnum eis, qui per
liberum arbitrium fidem eius susceperunt, peccata sua confessi
sunt, paenitentiam egerunt, displicuerunt sibi, quales
fuerunt et quales per eum facti sunt, illi placuerunt. tu ergo
iam ad hoc, quod interrogaui, responde — sed impetrem a
te, ne moras superfluas faciamus —: si deo nocere nihil poterat,
quare huc nos misit ? si nocere poterat, non est incorruptibilis
deus.
FEL. dixit: Si deo nocere nihil poterat, quare huc misit
filium suum ?-
AUG. dixit: Uide, quemadmodum semper interrogas et ad
interrogata respondere non uis. audi, quod interrogasti, memento
tamen te ad ea, quae dico, non respondere, me autem
PSRb 4 hodie PSb 6 ergo] igitUr PB 7 eontraria
eoe b (in marg. at cfitraria ret) 11 sanandos B 16 deus om. R
18 patrn mei om. Pb 24 misit nos R nos b (a* filium suum,
nocere mn. PM 26 filiam saam misit PSKb 29 et quod P
ut carne indueretur et hominibus adpareret, peccatores sanaret,
in ipsa carne pateretur pro nobis, quam sumpsit ex nobis. in
sua quippe natura pati nihil poterat, quia in principio erat
uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum.
in hac natura, quia deus erat uerbum, pati nihil ille
poterat. ut autem pati pro nobis posset, uerbum caro factum
est et habitauit in nobis. uerbum caro factum
est adsumendo carnem, non mutatum in carnem; adsumpsit
enim humanitatem, non amisit diuinitatem. itaque idem deus
et idem homo in natura dei aequalis patri, in natura hominis.
factus mortalis, in nobis, pro nobis, de nobis, manens quod
erat, suscipiens quod non erat, ut liberaret quod fecerat, non
quod erat. non est ergo passio Christi ex indigentia, sed ex
misericordia. praebuit enim exemplum patientiae nobis de
nobis, id est homini de homine, carni de carne; non tamen
in illa carne ipse deterior factus, sed caro in illo melior facta
est. pars uero dei uestri nulla carne adsumpta — non enim
erat in gente tenebrarum, pro quo pateretur — descendit, ut
teneretur, ligaretur, pollueretur et turpius . quam ligabatur
purgaretur. iam enim de purgatione eius dixi. haec omnia
quanto indigniora sunt, tanto utique faciliora ad intellegendum,
quoniam in naturam dei ista non cadunt. et absit a pio
animo et fideli talia de deo credere, deo bono, deo uero,
qualia uos creditis, non quem inuenistis, sed quem finxistis.
responde iam nunc: si deo nocere nihil poterat, pura illa
substantia ipsius nulla carne adsumpta in se passura, si quid
passura erat, non in carne quam non susceperat, quare huc
missa est secundum uestra uaniloquia?
FEL. dixit: Si nihil poterat noceri deo a parte aduersa
et Christo nihil poterat noceri ab aduersa natura, ad quam
R 14 ergo om. b 18 uestri nulla] nostri in illa B
19 qua b 20 ligabatur] significabatur R 22 quanta P 28 natura T
24 et] atque Pb 28 non post quam om. SPRb 30 nocere B 31 anersa b
nostram uenit. ergo in captiuitate fuimus. si in captiuitate
tenebamur et propterea Christus uenit, ut nos liberaret,
de captiuitate, qui nos tenebat, extraneus a deo erat aut uirtus
dei. si dei uirtus erat, qui nos tenebat, utquid Christum mittebat
ille, qui nos tenebat? si in ipsius arbitrio erat, quando
uellet dimittere, utquid Christus crucifigitur? neminem ergo
latet Christum crucifixum. quid illum crucifixerunt ? si dei
uirtus est, nihil nobis nocebat. si dei uirtus erat, non fuimus
capti apud illum, sed quasi nos cum nostro principe, quasi
filius cum parentibus, non autem Romani cum barbaris. non
oportebat ergo, quia cum uirtute dei constituti eramus, deum
filium suum mittere, ut dicatur, quia liberator noster uenit.
si paret ergo nos cum uirtute dei constitutos esse, apostolus
dixit: Christus nos liberauit de maledicto legis, quia
scriptum est: maledictus omnis, qui pendet in ligno.
hoc enim apostolus dicit. si iste, qui male dicit omnes, qui
pendent in ligno, dei uirtus est — Christus enim pependit
in ligno et apostoli ipsius omnes, qui addicti sunt pro ipsius
praecepto — quis est iste ergo, qui maledicit omnem, qui
pendet in ligno?
AUG. dixit: Quos Christus redemit a diabolo, per consensionem
suam tenebantur a diabolo et in eius condicione
constituti erant per iustum dei iudicium, cui seducenti consenserant
per liberum arbitrium. sicut autem in hominis potestate
fuit diabolo consentire, ut captiuaretur, sic in ipsius
diaboli potestate fuit, cum angelus esset, peccare, ut in deterius
mutaretur. peccator ergo angelus per liberum arbitrium
suasit peccatum homini habenti liberum arbitrium, ut diabolus,
si noluisset, non peccasset et homo, si noluisset, non
b 7 ergo] autem b 8 qui B 12 eramas
constituti B 14 nos post dl legitur in PSRb 15 de maledicto] de
aub maledicto TSPb 17 dixit R 18 pendet S 19 aducti B
ipaios] eius B 20 quia ergo iate est b 22 quod B 26 fuit om. B
non quia diabolus aliquid potuit, sed quia dei iustum iudicium
fuit dare in potestatem diaboli hominem, qui contempsit
super se potestatem dei et eius legi obtemperare noluit: quia
ergo sic inuenit Christus peccatores sub peccato, cum sit
peccatum in libero arbitrio, inueniens peccatores sub peccato
redemit confitentes a superbiente. quod autem in lege positum
est: maledictus omnis, qui pendet in ligno, unde apo-.
stolus dicit: Christus nos redemit de maledicto legis,
factus pro nobis maledictum; scriptum est enim:
maledictus omnis, qui pendet in ligno, non legem
reprehendit, sed misericordiam domini commendauit. quia
enim Adam peccauerat et omnis illa massa et propago peccati
maledicta erat, dominus autem carnem de ipsa massa
suscipere uoluit, ut suscipiendo mortalitatem. quae de poena
uenerat, solueret mortem, quod de gratia ueniebat, ideo dicit
lex: maledictus omnis, qui pendet in ligno. mors enim
ipsa pendebat in ligno, quae mors de maledicto ueniebat.
quomodo ergo suscipiendo mortem interfecit mortem, sic
suscipiendo maledictum soluit maledictum. unde et apostolus
dicit: scientes, quia uetus homo noster simul confixus
est cruci cum illo, quia de uetere homine nostro,
id est de sorte mortis, quae ueniebat ex merito peccati,
suscipere dignatus est carnem mortalem de uirgine Maria, in
qua nobis et passionis et resurrectionis praeberet exemplum
— passionis ad firmandam patientiam, resurrectionis ad excitandam
spem — ut duas uitas nobis ostenderet in carne,
quam suscepit de uita nostra mortali, unam laboriosam.
alteram beatam: laboriosam, quam tolerare debemus, beatam,
quam sperare. debemus. toleramus autem laboriosam merito
M 2 iustum dei PSRb 3 dare--dei om. PltSb (sed
in S spatio 2 uers. uacuo.) 4 et
FEL. dixit: Si in arbitrio nostro sumus, nemo neminem
cogat; quando uoluero, ero christianus. uoluntas nobis subiacet
aut esse christianum aut non esse.
AUG. dixit: Quia uoluntas nobis adiacet. manifestum est
et hoc de diuinis scripturis docui; quod coactus est etiam
B 6 habundauit R 7 enpcrhabundaait R et
gratia b 8 «Jistribuentibus T 11 apostolus idem PR 12 iustum
et sanctum Pb 15 sibi om. P proposuit R 18 mihi operatum
sst PSJRb 19 data-apparebnt ont. R 28 nudi R
quod autem dicis: nemo cogatur. quando uoluero, ero
christianus, nemo te plane cogit; quando uolueris. esto,
quia ex uoluntate tua huc uenisti et ex uoluntate tua ista
disputasti. et uae uoluntati malae, si mala est; pax bonae
uoluntati, si bona est. siue enim mala sit, siue bona sit,
uoluntas est. bonam uoluntatem sequitur corona, malam uoluntatem
sequitur poena. deus iudex uoluntatum est. creator
autem naturarum. si ergo putas cogi te, ut sis christianus,
audi a nobis omnino te non cogi. cogita potius, quae audis,
perpende, in tua uoluntate es; examina ut prudens, si tamen
in te est ulla prudentia uel humana, utrum ea, quae dicta
sunt, ueritate fulta sint, utrum tu ipse in Manichaei uestri
defensione defeceris, sicut adparet, et quando uolueris, esto
quod nondum es, et desine esse quod es.
FEL. dixit: Ecce iam compendiue, ut dixit sanctitas
tua, ne chartas cumulemus: si tibi placet, quod petiui pridem,
huc ueni; ostende mihi ueritatem, ut illud, quod teneo, pareat,
quia ueritas non est, et habes me paratum ad credendum.
AUG. dixit: Iam quidem quod tenes, satis adparet, quia
ueritas non est. absit enim a cordibus ueritatem quaerentium
uel tenentium, ut credant deum substantiam suam necessitate
coactum mersisse daemonum naturae ligandam atque polluendam;
absit a fidelibus credere deum ad liberandam substantiam
suam conuertere se in masculos contra feminas et in
feminas contra masculos ad eorum concupiscentiam inritandam;
absit a fidelibus credere deum substantiam suam, quam
ipse daemonibus mersit, postea in aeternum damnare. hoc
ergo quia ueritas non est, manifestum est. sed quia uis tibi
pro ista falsitate expulsa atque conuicta patefieri ueritatem,
si quid de cognoscenda fide catholica adhuc mouet, ab initio
fidei poteris erudiri. etenim aptum perceptioni ueritatis
3 plane teb 4 pro tua om. R 6 mabona R enim] autem b 7 siue
uoluntas22 uolunutatem alt.] uero R om. b 12 est in te b ab utrum\' tres
versustnras. P 17 cartas TPRb 20 satis om. b 26 irrigandam R tu-
FEL. dixit: Cum adparuerit mihi; quia mihi non adparet,
quia altera mihi non ostensa est, non possum anathemare.
AUG. dixit: Anathemandus est error, qui dicit corruptibilem
deum, an non est anathemandus ?
FEL. dixit: Iterum dic.
AUG. dixit: Anathemandus est error, qui dicit corruptibilem
deum, an non est anathemandus ?
FEL. dixit: Quaeratur, si dicit.
AUG. dixit: Ego hoc interrogaui: qui dicit corruptibilem
deum, anathemandus est, an non ?
FEL. dixit: Qui dicit corruptibilem deum, anathemandus
est . hoc mihi obicis?
AUG. dixit: Hoc interrogo.
FEL. dixit: Corruptibilem deum dicis, non autem quod
primo dixisti, quia partem suam dedit aduersariis ?
AUG. dixit: Interim quod interrogo responde: qui dicit
corruptibilem deum esse, anathemandus est, an non?
FEL. dixit: Ualde.
AUG. dixit: Qui dicit corruptibilem esse naturam et substantiam
dei, anathemandus est, an non ?
FEL. dixit: Non intellexi, quod dixisti.
AUG. dixit: Hoc dico, quod omnis homo intellegit, qui
non se fingit non intellegere: naturam et substantiam dei, id
est illud ipsum, quicquid est deus, qui dicit corruptibilem
esse, anathemandus est, an non ?
-2 uolncrit (?) B 3 perduci om. b 4 anathema T* (ubiqtte tisa
fn. 2 superscr.) 5 cognoscenda b 6 paret PJB6 7 non est ost. b anathematizare
b (ubtque forma exiens in tizare) 10 tres uersus inde a
Felix dixit\' usque ad 4aoatheinandus\' om. R 22 an] ant T 27 nisi
qui se fingit Pb 29 esse corruptibilem PRb 30 an nõ 5 b
FEL. dixit: Etiam anathemandus est. si probatum fuerit
esse uerum.
AUG. dixit: Nondum tibi dixi. quia Manichaeus dicit corruptibilem
naturam dei: sed hoc tibi dixi, quia quicumque
hoc dicit, anathemandus est
FEL. dixit: Et ego respondi: etiam.
AUG. dixit: Pars illa, quae mixta est genti tenebrarum,
de dei natura est, an de alia aliqua natura?
FEL. dixit: De dei.
AUG. dixit: Quod de dei natura est, hoc est, quod deus
est, an aliud quid. quod non est deus?
FEL dixit: Ita est . quod de deo est. deus est, secundum
quod et scriptum est: lux lucet in tenebris et tenebrae
eam non conprehenderunt; deus enim lumen est et
tenebrae in eo non sunt.
AUG. dixit: Bene respondisti, quia et quicquid de dei
natura est, deus est et deus lux est et tenebrae in eo non
sunt; et talis lux luxit in tenebris et tenebrae eam non conprehenderunt.
uideamus ergo, utrum Manichaeus partem dei
non dicat conprehensam a tenebris, non etiam teneri ligatam, non
etiam maculatam et pollutam, sic ut indigeat misericordia liberatoris
et purgatoris. si autem haec dicit, secundum te etiam et
secundum ueras confessiones tuas anathemandus est, quia
partem dei et naturam dei, quod est ipse deus, dicit conprehensam
a tenebris et ligatam et pollutam : quod tu ipse secundum
euangelium loquens non potuisti dicere ; sed uerum dixisti,
quia lux lucet in tenebris et tenebrae eam non conprehenderunt.
Manichaeus ergo anathemandus, qui dixit, quia
lux tenebrata est in tenebris et tenebrae eam conprehenderunt,.
FEL. dixit: Sed et qui polluitur et qui tenetur, liberatur;
et nos si polluti sumus, mundamur.
AUG. dixit: Sed hoc de dei natura non recte dicitur. sed
b 7 quae tenebrarum genti mixta est R
8 aliqua alia b 10 deus egt] deus PSRb 13 pr. et om. PR, s. I. S
20 dicat esse compreh. PR 22 hoc li
mundatur; de illa uero, quae pollui non potest, uides cum
quanto sacrilegio dicatur polluitur et mundatur\', maxime quia
sic dicitis quandam dei partem esse pollutam, ut propterea
ligetur in aeternum globo tenebrarum, quia non potuit mundari.
hoc qui non anathemat, falsum paulo ante respondit,
quia omnis, qui dicit corruptibilem deum, anathemandus est.
FEL. dixit: Hoc, quod dixit sanctitas tua, quia pars, quae
se non mundauit ab coinquinatione gentis tenebrarum . et sic
dicit Manichaeus, quia non sunt missi in regnum dei. hoc
enim adseris tu, quia damnati sunt; sed Manichaeus hoc dicit,
quia non damnati sunt, sed ad custodiam positi sunt illius
gentis tenebrarum. -
AUG. dixit: De ista parte tecum ago, quam dicis pollutam
purgari: postea, si opus fuerit, de illa, quae figitur in globo
eius. interim quae purgatur, polluta erat.
FEL. dixit: Quae polluitur, et mundatur.
AUG. dixit: Qui ergo dicit naturam dei et substantiam dei
et id quod deus est, posse pollui, ligari, inquinari a gente
tenebrarum, non est anathemandus ?
FEL. dixit: Christus unde nos mundauit ? unde nos liberauit ?
AUG. dixit: Christus non partem dei, non naturam dei
liberauit, sed facturam, quam fecit, in peccatum cadentem
per liberum arbitrium sua misericordia liberauit. eam rem
mundauit, quae pollui poterat, eam rem liberauit, quae captiuari
poterat, eam rem sanauit, quae infirmari poterat. modo
autem de deo, de natura dei, de substantia dei, de eo, quod
deus est, loquimur . poterat pollui, an non poterat?
FEL. dixit: Anima nostra ex deo est. quae polluta est?
si non est ei deo, utquid pro illa Christus crucifixus est ? si
ergo paret, quia Christus propter animam nostram crucifixus
est, paret, quia ex deo est et polluta erat et ipse eam mundauit.
R 11 sedsuiit
om. It non hoc dicit b 18 et subntantiam dei om. B
21 pr. unde] enim b 27 eo] deo P22 28 aa non polluti R
30 xpe pro illu PR 32 quod JS eara] illam PR
AUG. dixit: Ego non solum animam, sed et corpus nostrum
et omnem creaturam et spiritalem et corporalem ex deo dico
esse, quia hoc habet catholica fides. sed aliud est, quod de
se deus genuit, quod hoc est, quod ipse; aliud autem, quod
fecit deus. quod deus genuit, aequale est patri; quod deus
fecit. non est aequale conditum conditori. aliud autem dicimus
ex deo esse, quod melius dicitur de deo esse, quia hoc est,
quod ipse, sicut unigenitus filius, sicut uerbum eius, per quod
facta sunt omnia: alia uero sic dicimus ex deo, quia dixit,
et facta sunt; mandauit, et constituta sunt\'. hinc est anima,
ex his, quae fecit deus, non illud, quod de se genuit deus.
ideo uerbum, quod de se genuit, pollui non potuit nec potest
nec poterit. anima uero, quam fecit rectricem corporis, ut
seruiret superiori, dominaretur inferiori, id est seruiret deo,^
dominaretur corpori, contempta dei lege per peccatum polluta
est; deus autem misericordiam praestans his, quae fecit, misit
filium, per quem fecit, et per illum refecit. quando condendum erat,
quod non erat, per uerbum conditum est; quando reficiendum
erat, quod deprauatum factum fuerat, suscepta est inde creatura
de uirgine Maria, ut per id, quod erat homo, demonstraretur
homini, et quid sustinendum et quid sperandum esset. itaque
natura uerbi, substantia unigeniti filii dei nihil passa est uel
a persecutoribus Iudaeis uel a diabolo angelo malo persequente.
sed quia induit se carne, induit se re mortali, re passibili, re
mutabili: in eo quod se induit, passus est quicquid uoluit
ad exemplum patientiae, et reformauit hoc ad exemplum iustitiae.
tu modo dic mihi de dei parte, quod deus est, utrum pollui
possit, an non. si potest, non est incommutabilis deus, et qui
hoc dicit, anathemandus est . si autem non potest, uides anathemandum
Manichaeum esse, qui dicit partem dei, naturam
dei, id quod est deus, uenisse huc puram ad gentem tenebrarum
ligatam atque pollutam, ut indigeat solui et mundari.
om.. b 2 esse dico b 10 est anima] examina M 16 misericordif
PRb 19 deprauatum fuerat b 21 et quid sustinendum om. li
30 esse manicheam PSR esse om. b 31 id om.b huc] hic22 32 et] ac PRb
FEL. dixit: Hoc tu dixisti de anima, quia ex deo non est?
AUG. dixit: Non dixi; sed dixi, quia ex deo est, tamquam
a deo facta, non tamquam de deo nata.
FEL. dixit: Dixisti de anima, quia non est ex deo, sed
factura dei, quia sine deo nihil est; hoc enim dicis tu et
non uis adseuerare, quia ex deo est anima.
AUG. dixit: A deo est, sed facta a deo.
FEL. dixit: Aut facta aut missa aut data, ex deo est. ergo
si ex deo est et polluta est et uenit Christus liberare eam
de pollutione, quid culpas Manichaeum ?
AUG. dixit: Quia ego dico animam non naturam dei, sed
factam a deo per liberum arbitrium peccasse et peccato esse
pollutam et per dei misericordiam in paenitentia liberatam;
tu autem ipsam naturam dei. quod deus est, deum de deo
dicis in gente tenebrarum captum atque pollutum . et multum
interest inter id, quod de se deus genuit et quod fecit non
de se, sed ex nihilo, id est cum omnino non esset, a deo
accepit, ut esset, id est ut institueretur.
FEL dixit: Ergo pars dei est.
AUG. dixit: Iam tibi dictum est, non est pars dei; et accipe,
quomodo intellegas deum omnipotentem factorem. omnia, quae
fiunt et quod quisque facit, aut de se est aut ex aliquo aut
ei nihilo. homo quia non est omnipotens, de se filium facit,
ex aliquo, sicut artifex ex ligno arcam, ex argento uasculum.
potuit enim facere uasculum, sed non potuit facere argentum;
potuit facere arcam, sed non potuit facere lignum. ex nihilo
autem, ex eo, quod prorsus non est, facere ut sit, nullus hominum
potest. deus autem quia omnipotens est, et de se
filium genuit et ex nihilo mundum fecit et ex limo hominem
formauit, ut per istas tres potentias ostenderet effectionem
suam in omnibus ualentem. quia de se quod fecit, nec fecisse
PSS ex deo nata b 7 facta est PRSb 8 facta 6 aut
missa S b 9 eam] illam PSR eam liberare b ]2 a] ex TSS 16 deus
om. B 17 de] ex b 22 de] ex R 24 archam TR et ex argento b
25 uaeiculQ b 26 facere lignum] lignum P 27 ullas R 29 genuit
om. T 30 exceptionem S
terra hominem, non sic fecit hominem de terra, ut alius ei
fecerit ipsam terram, unde faceret hominem. quomodo fecit
deus argentum argentario, unde faciat uasculum; sed ipse
fecit et, quod non erat, ut esset, et quod inde rursus esset,
quod iam ipse ex nihilo creauerat, ut esset. sic ergo corpus,
sic anima, sic intellegitur uniuersa creatura facta a deo, non
genita de deo, ut hoc sit, quod deus. proinde modo forte
eliges, quid teneas et quid respuas. elige, quid sit melius.
quoniam uidemus multa mutabilia et ipsa tamen bona quamuis
mutabilia, multa mortalia et ipsa tamen bona quamuis
mortalia, bonum autem incommutabile omnino ipse deus est,
quid melius sit tibi tenere elige: deum mutabilem esse, an
quod deus fecit esse mutabile, quia necesse est, ut unum de
duobus dicas. si nolueris admittere id, quod fecit deus, esse
mutabile, restat, ut dicas ipsum deum esse mutabilem. ut .
autem ab hoc sacrilegio te purges et ab hac blasphemia, ne
dicas substantiam dei esse mutabilem, quare non concedis
deum, qui uere est et incommutabilis est, quia ipse etiam
dixit: ego sum qui sum, fecisse omnia bona, sed non sibi
paria? proinde quia incommutabilis ipse est, non est mirum,
si quod fecit, quia ei aequale non est, non est incommutabile,
sed mutabile. ideo et per liberum arbitrium peccare et pollui
potuit et per eius misericordiam liberari.
FEL. dixit: Dixisti hominem fecisse sibi filium; nihil.
interest inter patrem et filium. quia hoc ergo protulit sanctitas
tua, et ego respondeo, quia deus et quae facit aequalia sunt sibi.
AUG. dixit: Quod intellegere noluisti, quia homo, cum
filium facit, non facere proprie dicitur, sed proprie generare
dicitur, sic et deus unicum filium genuit\' dixi tibi, non fecit.
R 3 deus fecit PR 4 ex argentario R faceret b 5 pr. et
quodjutquodft llipsnmi2 12 oino incommut. b 13 tibi sit5 mutabile
esse SRb 15 deus fecit b 16 mutabile] imnutabile R 17 sacrilegio] proruulio
(?) R 19 dixit etiam PR 21 ipse Incommutabilis PSRb
23 pr. et om. R 25 et nihil R 26 ergo hoc b 29 generare proprie b
80 sic] sicut R filium unicum PSRb.
aequale illi est. itaque elige tibi, utrum uelis dicere mutabilem
dei facturam, an mutabilem dei naturam.
FEL. dixit: Quomodo deus inmutabilis est, similiter, quem
genuit, inmutabilis est, et quod fecit, si de ipsius natura est,
non mutatur.
AUG. dixit: Sed iam tibi dictum est, quia quod fecit, non
de ipsius natura est, sed ex nihilo fecit, quia omnipotens est.
non erat, et fecit, non de se, non de aliqua re, quam ipse
non fecerat, sed ex nihilo.
FEL. dixit: Ego non hoc dixi, sed dixi: quia deus inmutabilis
est, et quod genuit inmutabile est, et quod fecit inmutabile
est. non dixi, unde illud fecit; non hoc quaesiui, unde fecerit.
AUG. dixit: Sed a me audisti, quod non quaesisti, ut iam
desineres stulta loqui. omnipotens deus et de se potuit generare
et de nihilo facere et ex eo, quod iam fecerat, aliquid
formare: de se filium aequalem sibi; de nihilo mundum et
uniuersam creaturam; ex aliquo de terra hominem, quia omnipotens
est. quod ergo de se ipso est, pollui numquam potest
quomodo ipse; quod autem ab illo factum est, non de illo,
et pollui potest per liberum arbitrium et mundari per ipsius
misericordiam condemnando, quod peccauit, et agnoscendo,
qui eum creauit. tu uero, qui paulo ante dixisti, quia qui
dei partem corruptibilem et contaminabilem dicit, anathemandus
est, negare autem non potes Manichaeum dixisse, quod
pars dei in gente tenebrarum conprehensa atque polluta est,
et his eum uerbis blasphemasse adparet. ita ut peius blasphemare
forte non posset, aut anathema illum talia dicentem,
aut tu cum illo anathemandus es et abiciendus.
FEL. dixit: Manichaeus dicit, quia polluta est pars
dei; et Christus dicit. quia polluta est anima, et uenit liberare
illam de pollutione.
FR non eat ei P 2 est illi b 4 mutabilia B
6 mutatoi. Sed de nihilo fecit, quia opus non mntatar b 8 sed —
eet om. b 9 non-fecerat om. R 20 nec ipse b ipse est R illo est R
27 hiis PR peius] penes R 29 et] aut R
AUG. dixit: Sed anima non est pars dei. nam tu iam confessus
es, quia Manichaeus dixit pollutam partem dei; nos
autem pollutam dicimus animam ex uoluntate peccati; non
esse autem animam partem dei, non de deo genitam, sed a
deo factam. sic ergo dicitur anima ex deo, quomodo dicitur
aliquod opus fabri ex artificio eius uel ex ipso factum, non
tamen de ipso genitum. sicut filius eius. tu ergo quia iam
confessus es Manichaeum dixisse pollui partem dei et iamdudum
dixisti anathemandum, qui dicit corruptibilem uel
contaminabilem deum uel naturam eius, iam anathemasti,
quod non uis fateri. hoc enim, quod dixisti. quia polluitur et
quia mundatur, hoc ipso, quod dicis "mundatur," expressisti,
quia polluitur, et non habes, unde euadas. et Manichaeus et
tu dixisti. quia polluitur pars dei. anathema ergo Manichaeum
aut anathemandus es cum Manichaeo.
FEL. dixit: Ego non a Manichaeo didici, quia polluta est
pars dei, sed a Christo didici. quia propter animam uenit,
quae polluta erat..
AUG. dixit: A Christo non didicisti, quia anima pars dei est.
FEL. dixit: A Christo didici, quia anima ex deo est.
AUG. dixit: Et nos didicimus, quia anima ex deo est, sed
non" est pars dei." sic est enim anima ex deo, quomodo
factura ex artifice, non de deo, sicut filius de patre.
FEL. dixit: De pollutione agimus . si polluta est anima,
quae ex deo est, et potest purgari a Christo, qui pro illa
uenit, et illa pars dei, quam Manichaeus dicit, pollui potest
et mundari per mandatum ipsius dei.
AUG. dixit: Ecce iterum dicis partem dei pollutam purgari
et paulo ante dixeras anathemandum esse, qui illam dicit
corruptibilem; modo dicis, quia pollui potuit, et dicis, quia
mundari potest. ut confirmes, quia pollui potuit. hoc nos de
b 4 autem esse b 8 es om. B 10 anathematizasti b
1: ipso] ipsum PSBb 13 habet b et manicheus et tu. Dixisti TS
15 anathematizandus b cum eo T 17 dl] xpi R 21 dicimus TS
28 dixisti PR 29 anathematizandfl (forma in tizo exiens omn. fere
loc.) b 30 et] hoc
PEL. dixit: Pertinet ad deum anima, quae per peccatum
coinquinata est, an non ?
AUG. dixit: Pertinet, sed non est pars eius.
FEL. dixit: Non hoc interrogaui.
AUG. dixit: Et quid interrogasti ?
FEL. dixit: Pertinet ad deum, an non pertinet?
AUG. dixit: Iam dixi, et quia pertinet et quomodo pertineat.
FEL. dixit: Ego quaero, utrum est ex deo.
AUG. dixit: Ex deo, non de deo.
FEL. dixit: Si nihil peccatum est, quia ex deo est et polluta
est et uenit Christus liberare eam et eam liberauit a
peccato, quid culpamus Manichaeum, qui dicit partem dei
pollutam esse et iterum mundari?
AUG. dixit: Quia iam confessus es Manichaeum dixisse
partem dei esse pollutam et dicis non esse peccatum talem
blasphemiam in deum effundere. nos autem dicimus quidem
peccasse animam per liberum arbitrium et paenitendo purgari
per misericordiam creatoris sui, quia non est ex deo tamquam
pars eius uel tamquam proles eius, sed ex deo uel a deo
facta est tamquam opus eius: quid intersit inter nostram
fidem et uestram perfidiam, omnibus manifestum est. itaque
secundum uerba tua superiora, quia concessisti anathemandum
eum, qui dicit corruptibilem dei naturam — quod et Manichaeum
et te dicere manifestum est — quia noluisti. ut esset
a te anathematus, eris cum illo anathematus.
Post haec cum multis uerbis inter se agerent, FEL. dixit:
Dic iam, quid uis faciam ?
PRb 13 et quia] quia R 14 (uere b) ex deo est PRb 16 quia]
ei anima b ed. Maur. 18 dixit Pb 22 peccasse quide b 29 naturam
dei PSRb 30 et te om. b a te esset PR 33 iam] iam tu B quis R
AUG. dixit: (Ut anathemes Manichaeum, cuius sunt tantae
istae blasphemiae; sed si ex animo facis, tunc fac . nemo
enim te cogit inuitum.
FEL. dixit: Deus uidet, si ex animo facio; non enim homo
potest uidere . sed hoc peto, ut confirmes me.
AUG. dixit: In quo uis ut confirmem te?
FEL. dixit: Prior tu anathema, ut et ego postea anathemem.
AUG. dixit: Ecce manu mea etiam scribo; uolo enim, ut
et tu manu tua scribas.
FEL. dixit: Sed sic anathema, ut spiritum ipsum, qui in
Manichaeo fuit et per eum ista locutus est, anathemes.
Augustinus accepta charta scripsit haec uerba: Augustinus
ecclesiae catholicae episcopus iam anathemaui Manichaeum
et doctrinam eius et spiritum, qui per eum tam execrabiles
blasphemias locutus est, quia spiritus seductor erat non ueritatis,
sed nefandi erroris; et nunc anathemo supra dictum
Manichaeum et spiritum erroris ipsius.
Et cum eandem chartam Felici dedisset, etiam ille manu
sua haec uerba scripsit: ego Felix, qui Manichaeo credideram,
nunc anathemo eum et doctrinam ipsius et spiritum seductorem,
qui in illo fuit, qui dixit deum partem suam genti ,
tenebrarum miscuisse et eam tam turpiter liberare, ut uirtutes
suas transfiguraret in feminas contra masculina et ipsas iterum
in masculos contra feminea daemonia, ita ut postea
reliquias ipsius suae partis configat in aeternum globo tenebrarum.
has omnes et ceteras blasphemias Manichaei anathemo.
Augustinus episcopus his in ecclesia coram populo gestis
subscripsi.
Felix his gestis subscripsi.
m om. R ut (om. b) te confirmem PSb 7 Felix]
aug\' R 8 ecce enl mani. mea b 18 episcopus eccleaiae catholicae PSBb
anathematizo b 15 loquutus P 16 nephandi B 18 cartam T et
ille R 24 feminina b demonia T 27 (et 29) hiis PR 28 et 29 scripsi B
29 Ezplicit liber Becundus (om. B) beati tom. SR, sci P) aurelii (om. TPB)
augustini epi (om. PSB) contra felicem manicheum TS fol. 98 Pfoi. 8 B