The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
solumque proceditur, uir humanissime atque magne Theodore,
ratione institutus cursus et uoluntas ipsa perduceret, nescio, utrum
temere dixerim multo minoris numeri homines ad eum peruenturos
fuisse, quamuis nunc quoque, ut uidemus, rari admodum paucique
perueniant. cum enim in hunc mundum siue deus siue natura siue
necessitas siue uoluntas nostra siue coniuncta horum aliqua siue
simul omnia — res enim multum obscura est, sed tamen a te iam inlustranda
suscepta — uelut in quoddam procellosum salum nos
quasi temere passimque proiecerit, quotusquisque cognosceret,
quo sibi nitendum esset quaue redeundum, nisi aliquando et inuitos
contraque obnitentes aliqua tempestas, quae stultis uidetur aduersa,
in optatissimam terram nescientes errantesque conpingeret?
Igitur hominum, quos philosophia potest accipere, tria quasi
nauigantium genera mihi uideor uidere. unum est eorum, quos ubi
aetas compos rationis adsumpserit, paruo impetu pulsuque remorum
de proximo fugiunt seseque condunt in illa tranquillitate, unde ceteris
ciuibus, quibus possunt, quo admoniti conentur ad se, lucidissimum
signum sui alicuius operis erigunt. alterum uero est eorum superiorique
contrarium, qui fallacissima facie maris decepti elegerunt in
medium progredi longeque a sua patria peregrinari aude-ut et eius
saepe obliuiscuntur. hos si nescio quo et nimis latente modo a puppi
uentus, quem prosperum putant, fuerit prosecutus, penetrant in
altissima miseriarum elati atque gaudentes, quod eis usque quaque
fallacissima serenitas uolup! atum honorumque blanditur. his profecto
quid aliud optandum e; t quam quaedam in illis rebus, a quibus laeti
add. s. I. m. post.)
A, INCIPIT LIBER SANCTI AUGUSTINI DE BEATA VITA
His autem omnibus, qui quocumque modo ad beatae uitae
regionem feruntur, unus inmanissimus mons ante ipsum portum constitutus,
quo etiam magnas ingredientibus gignit angustias, uehementissime
formidandus cautissimeque uitandus est. nam ita fulget,
ita mentiente illa luce uestitur, ut non solum peruenientibus nondumque
ingressis incolendum se offerat et eorum uoluntati pro ipsa
beata terra satisfacturum polliceatur sed plerumque de ipso portu
ad sese homines inuitet, eosque nonnumquam detinet ipsa altitudine
delectatos, unde ceteros despicere libeat. hi tamen admonent saepe
uenientes, ne aut occultis subter scopulis decipiantur aut ad se
ascendere facile putent, et qua sine periculo ingrediantur propter
Mm1 ad certa et] accierat ad (cci in ras.) M uel om M
4 reducantur L hii (is. im2A) Ap 5 tragoediue A 7traxerinta 9excludunt
Quae cum ita sint, accipe, mi Theodore — namque ad id,
quod desidero, te unum intueor teque aptissimum semper: admiror
— accipe, inquam, et quod illorum trium genus hominum me tibi
dederit et quo loco mihi esse uidear et abs te cuius modi auxilium
certus expectem. ego ab usque undeuicensimo anno aetatis meae,
postquam in schola rhetoris librum illum Ciceronis, qui Hortensius
uocatur, accepi, tanto amore philosophiae succensus sum, ut statim
ad eam me ferre meditarer. sed neque mihi nebulae defuerunt, quibus
confunderetur cursus meus, et diu, fateor, quibus in errorem
ducerer, labentia in Oceanum astra suspexi. nam et superstitio
quaedam puerilis me ab ipsa inquisitione terrebat et, ubi factus erectior
illam caliginem dispuli mihique persuasi docentibus potius quam
iubentibus esse cedendum, incidi in homines, quibus lux ista, quae
oculis cernitur, inter summe diuina colenda uideretur. non adsentiebar
sed putabam eos magnum aliquid tegere illis inuolucris, quod
essent aliquando aperturi. at ubi discussos eos euasi maxime traiecto
isto mari, diu gubernacula mea repugnantia omnibus uentis in
mediis fluctibus Academici tenuerunt. deinde ueni in has terras; hic
ibid 1116,10 sqq. Aml beneuolentissime (me m2) M 4 ingressi*suae
(s ras.) L nisi (n ex s corr.) A 5 habent M inflatos (in a m2) A superambulantes
A 6 subcrepantes A sua repente M 7 tenebris Mml eripiat
(t ex s m2) A luculentum Aml luculentissimam am 13 undeuice*simo A
undeuicesimo LMp 14 sc*ola*(h
Ergo uides, in qua philosophia quasi in portu nauigem. sed
etiam ipse late patet; eius magnitudo quamuis iam minus periculosum
non tamen penitus excludit errorem. nam cui parti terrae, quae
profecto una beata est, me admoueam eamque contingam, prorsus
ignoro. quid enim solidum tenui, cui adhuc de anima quaestio nutat
et fluctuat? quare obsecro te per uirtutem tuam, per humanitatem,
per animarum inter se uinculum atque conmercium, ut dexteram
porrigas, hoc autem est, ut me ames et a me uicissim te amari
credas carumque haberi. quod si inpetrauero, ad ipsam beatam
uitam, cui te iam haerere praesumo, paruo conatu facillime accedam.
1 septentrioces A (6 ex es corr.) credere M 2 sacerdotis (is ex es
orr.)
Idibus Nouembribus mihi natalis dies erat. post tam tenue
prandium, ut ab eo nihil ingeniorum inpediretur, omnes, qui simul
non modo illo die sed cottidie conuiuabamur, in balneas ad
consedendum uocaui; nam is tempori aptus locus secretus
occurrerat. erant autem — non enim uereor eos singulari
benignitati tuae notos interim nominibus facere — in primis
nostra mater, cuius meriti credo esse omne, quod uiuo, Nauigius
frater meus, Trygetius et Licentius ciues et discipuli mei; nec
Lartidianum et Rusticum consobrinos meos, quamuis nullum uel
grammaticum passi sint. deesse uolui ipsumque eorum sensum
communem ad rem, quam moliebar, necessarium putaui. erat
etiam nobiscum aetate minimus omnium, sed cuius ingenium. si
amore non fallor, magnum quiddam pollicetur, Adeodatus filius
meus. quibus adtentis sic coepi.
compositos? — Cum omnes consentirent. Nauigius se ignorare respondit.
— Cui ego: Nihilne omnino scis, inquam, an inter aliqua,
p disputationllm] initium
(iispntationum m pelagus d. ap 4 euasisse (isse in ras. m2) A 7 donum dei p
11 eosdem ex eiusdem A eosdem ipsos om-M 12 quaeso] q. te Mam 13 no-
uembris edd. dies om.Mml 15 cotidie LM ad om.Mml 16 histemporibus M
aptius Lm2Mp apius Lml secretusque Mm 19 esse credo Lp 20 triaetiu.
LM ciuis ill condiscipulip 21 larcidianum M Lastidianum edd. 22 com-
munem sensum M 23 uinlibar Mm1 molebar a 25 amore] animo M
quidam Aml adeudatos
Quid ergo anima? inquam; nullane habet alimenta propria?
an eius esca scientia uobis uidetur? — Plane, inquit mater, nulla re
alia credo ali animam quam intellectu rerum atque scientia. — De
qua sententia cum Trygetius dubium se ostenderet: Hodie, inquit
illa. tu ipse nonne docuisti, unde aut ubi anima pascatur? nam post
aliquantam prandii partem te dixisti aduertisse, quo uasculo uteremur,
quod alia nescio qua cogitasses, nec tamen ab ipsa ciborum
parte abstinueras manus atque morsus. ubi igitur erat animus tuus,
quo tempore illud te uescente non adtendebat? inde, mihi crede, et
talibus epulis animus pascitur, id est curis et cogitationibus suis,
si per eas aliquid percipere possit. — De qua re cum dubitanter
streperent: Nonne, inquam, conceditis hominum doctissimorum
animos multo esse quam inperitorum quasi in suo genere pleniores
atque maiores ? — Manifestum esse dixerunt. — Recte igitur dicimus
eorum animos, qui nullis disciplinis eruditi sunt nihilque bonarum
artium hauserunt, ieiunos et quasi famelicos esse. — Plenos,
inquit Trygetius, et illorum animos esse arbitror, sed uitiis atque
nequitia. — Ista ipsa est, inquam, mihi crede, quaedam sterilitas
et quasi fames animorum. nam quem ad modum corpus detracto
cibo plerumque morbis atque scabie repletur, quae in eo uitia indicant
famem, ita et illorum animi pleni sunt morbis, quibus sua ieiunia
confitentur. etenim ipsam nequitiam matrem omnium uitiorum
ex eo, quod nequicquam sit, id est ex eo, quod nihil sit, ueteres
dictam esse uoluerunt. cui uitio quae contraria uirtus est,
frugalitas nominatur. ut igitur haec a fruge, id est a fructu propter
quandam animorum fecunditatem, ita illa ab sterilitate, hoc est a
nihilo nequitia nominata est; nihil est enim omne, quod fluit, quod
soluitur, quod liquescit et quasi semper perit. ideo tales homines
Mm1 2 nobis M, om.p alia re M 3 ali] ali.(a ras.) A
5 pascatur anima M 6 aliquantam (a ult. ex u) A non aduertisse am
7 qua] quae Am2M cdd. 8 adque A ergo p 9 uescentem M 10 curis
(u ex a corf.) A theoriis LM edd. 11 si per] super L si super M uel si super p
posset LJlp 12numne.U 16 famelicasL
Quae cum ita sint. arbitror die natali meo. quoniam duo
quaedam esse in homine conuenit inter nos, id est corpus atque
animam, non me prandium paulo lautius corporibus nostris solum
sed animis etiam exhibere debere. quod autem hoc sit prandium,
si esuritis, proferam. nam si uos inuitos et fastidientes alere conabor.
frustra operam insumam magisque uota facienda sunt. ut
tales epulas potius quam illas corporis desideretis. quod eueniet. si
sani animi uestri fuerint; aegri enim, sicut in morbis ipsius corporis
uidemus, cibos suos recusant et respuunt. — Omnes se uultu ipso
et consentiente uoce quidquid praeparassem iam sumere ac uorare
uelle dixerunt.
Atque ego rursus exordiens: Beatos nos esse uo-
lumus, inquam. — l\'ix hoc effuderam, occurrerunt una uoce consentientes.
— Uideturne uobis, inquam, beatus esse, qui quod uult
non habet? — Negauerunt. — Quid? omnis, qui quod uult habet.
beatus est? — Tum mater: Si bona, inquit, uelit et habeat, beatus
est, si autem mala uelit, quamuis habeat. miser est. ■— (\'Cui ego arridens
atque gestiens: Ipsam, inquam, prorsus, mater, arcem philosophiae
tenuisti. nam tibi procul dubio uerba defuerunt, ut non sicut
Tullius te modo panderes, cuius de hac sententia uerba ista sunt.
nam in Hortensio. quem de laude ac defensione philosophiae librum
A cuius LMam cui p 3 obscuriusm 4 q iā
(a in ras.) A id iam in ras. mlA uidere uos p 6 uinum salubro p
7 pestisterum A 8 quaedam duo M
Quid illud ? inquam, conceditis omnem, qui beatus non sit,
miserum esse? — Non dubitauerunt. — Omnis igitur, inquam, qui
quod uult non habet, miser est. — Placuit omnibus. — Quid ergo
sibi homo conparare debet, ut beatus sit ? inquam; forte enim
etiam hoc isti nostro conuiuio subministrabitur, ne Licenti
auiditas neglegatur; nam id, opinor, ei conparandum est, quod cum
uult habet. — Manifestum esse dixerunt. — Id ergo, inquam, semper
manens nec ex fortuna pendulum nec ullis subiectum casibus esse
LM 3 beatos esse M 5 id est AL id M idem edd. miserrimi
p alt. miserrimum M 6 adipissci (c add. m2) A 7 pra.uitas mali p
8 uoluntas M 9 sic illa M obliti*(s ras.) A 10 considerare L 11 interim]
in tantum M 12 sed (d m2) A tibi est inquit p 14 habere om.M
15 dignaueris ALM 1G nec] ne p non est fortasse p 17 commotionis L
petitionis M 19 posse esse p neque-habet om.LMmlap neque omnem]
et Mm2 in mg. 20 esse (se m\'2) A non esse p 21 inceditis .1 sit] est edd.
25 hoc etiam et isti p licentii Am2LM edd. 20 illud p
Quod cum gaudentes libentissime acciperent: Nihil ergo.
inquam, nobis iam quaerendum arbitror esse nisi. quis hominum
habeat deum; beatus enim profecto is erit.-de quo quaero, quid uobis
om.LMp asenticbantur Aml 3 omnesque p
*****ip.sas (ipsas eras.) A 4 iocundas A 5 quae LM quod A 7 alt.
potest add. m\'~A 9 haec edd. 10 autem om.M 12 indig*us
Tum ego: Teneo, inquam, omnium placita de re magna sane
et ultra quam nec quaeri quicquam oportet nec inueniri potest. si
modo eam, ut coepimus, serenissime ac sincerissime inuestigemus.
quod hodie quia longum est et habent in epulis suis et animi quandam
luxuriem, si ultra modum in eas et uoraciter inruant — ita enim
male quodam modo digerunt; unde ualetudini mentium non minus
quam ab illa ipsa fame metuendum est — melius nos haec quaestio
cras esurientes, si uidetur, accipiet. illud modo libenter ligurriatis
uolo, quod subito mihi ministratori uestro in mentem suggestum
est inferendum, et est, ni fallor — qualia solent ultima adponi —
quasi scholastico melle confectum atque conditum. — Quo. audito
sese omnes quasi in elatum ferculum tetenderunt coagitaueruntque,
ut dicere properarem, quidnam id esset. — Quid, inquam, putatis
nisi cum Academicis totum, quod susceperamus, confectum esse
negotium? — Quo accepto nomine tres illi, quibus res nota erat,
sese erexerunt alacrius et uelut porrectis, ut fit, manibus inferentem
ministrum adiuuerunt quibus potuerunt uerbis, nihil se iucundius
audituros esse monstrantes.
A 2 uult deus p sententia ALMp 3 larcidianus AM
lastidianus p concessit (c alf. ex s) A minimus ille M 4 his A G illum
Mmlp placere sibi LMp 7 percunctari Mml uisum est negl. percuntari ]>
8 non] quod non LMp 9 quam] ne quam deLml quam ne Mp sileret LJlap
trygecio* (sras., o ex u corr.m2) A 11 quicquam om-p inueni Mm1 sijetsip
12 uti Mam sencerissime A 13 habet Mml et animi om.M 14 ueraciter
Lm1M 15 ualitudini Mp 16 ipsa fame (f ex s mZ) A 17 accipiaet A illud
(11 ex d ml) A li*guriatis (r s. r) M 18 suggestum (w. g ex b till) A
19 nisi Mm 20 scolasticoM
Tum ego ita rem posui: Si manifestum est, inquam, beatum
non esse, qui quod uult non habet — quod paulo ante ratio demonstrauit
— nemo autem quaerit, quod inuenire non uult, et quaerunt illi
semper ueritatem — uolunt ergo inuenire, uolunt igitur habere inuentionem
ueritatis — at non inueniunt, sequitur eos non habere quod
uolunt, et ex eo sequitur etiam beatos non esse. at nemo sapiens
nisi beatus: sapiens igitur Academicus non est. - Hic repente illi
quasi totum rapientes exclamauerunt. sed Licentius adtentius et
cautius aduertens timuit adsensionem atque subiecit: Rapui quidem
uobiscum, si quidem exclamaui illa conclusione commotus. sed
nihil hinc admittam in uiscera et partem meam seruabo Alypio; nam
aut simul eam mecum lambet aut admonebit, cur non oporteat adtingere.
— Dulcia, inquam, magis metuere Nauigius deberet splene
uitioso. — Hic ille arridens: Plane me, inquit, talia sanabunt. nam
nescio quo modo contortum hoc et aculeatum, quod posuisti, ut ait
ille de melle Hymetio, acriter dulce est nihilque inflat uiscera. quare
totum etiam palato aliquantum remorso tamen, ut possum, libentissime
in medullas traicio. non enim uideo, quomodo redargui possit
ista conclusio. — Prorsus nullo modo potest, inquit Trygetius;
quare gaudeo iam diu cum illis me inimicitias suscepisse. nam
qua nescio inpellente natura uel, ut uerius dicam, deo etiam nesciens,
quomodo refellendi essent, tamen eis nimis aduersabar.
Hic Licentius: Ego, inquit, illos nondum desero. — Ergo,
ait Trygetius, dissentis a nobis? — Numquidnam, ille inquit, uos
ab Alypio dissentitis? — Cui ego: Non dubito, inquam, quin, si
1 rem ita ego p proposui edd. 2 id quod (id m2) M 3 illis A 4pr.no-
lunt A 5 inueni utJ. 6 etiam om.M esse non esse Mm1 esse non posse Mm2
at] aut.4 an L 8 sapientes Aml 9 ascensionem M rapait A 10 si quid M
Sed cum his uerbis eum iocantes quasi ad uescendam particulam
suam prouocamus, animaduerti ceteros rei totius ignaros
et scire cupientes, quid inter nos solos tam iucunde ageretur, sine
risu nos intueri. qui mihi prorsus similes uisi sunt — quod plerumque
solet- his, qui cum epulantur inter auidissimos rapacissimosque
conuiuas, a rapiendo uel grauitate sese abstinent uel pudore terrentur.
et quia ego inuitaueram et magni cuiusdam hominis personam
atque, ut totum explicem, ueri hominis etiam in illis l\'pulis
(e pr. ex c m2) A tam om.M 2 ille Mm
3 habere om-M uellet habere am 4 eum om.LMp 5 nucleis M edd.
6 illene] illene inquit edd. parue
quam pridie serius idem ibidemque consedissemus: Tarde,
inquam, uenistis ad conuiuium; quod uobis non cruditate accidisse
arbitror, sed paucitatis ferculorum securitate, quod non tam mature
adgrediendum uisum est, quod cito uos peresuros putastis. non multum
enim reliquiarum credendum erat remansisse, ubi die ipso
atque sollemnitate exiguum repertum erat. fortasse recte. sed quid
uobis praeparatum sit, ego quoque uobiscum nescio. alius est enim,
qui omnibus cum omnes tum maxime tales epulas praebere non cessat,
sed nos ab edendo uel inbecillitate uel saturitate uel negotio
plerumque cessamus; quem manentem in hominibus beatos eos facere
inter nos heri, nisi fallor, pie constanterque conuenerat. nam cum
ratio demonstrasset eum beatum esse, qui deum haberet, nec huic
quisquam uestrum sententiae restitisset, quaesitum est, quid uobis
uideretur deum habere. de qua re, si bene memini, tres sententiae
dictae sunt. nam partim placuit deum habere illum, qui ea
faceret quae deus uellet; quidam autem dixerunt quod is deum
L inuitatorem gerebam m inuitatorem alias personam
gerebam a sustinere docuisti] sustinere non potui am commouitque cdd.
me om.M 2 discrepentia Mml 4 sunt M quid] qui A 6 inquam A
7 nos] eos Migne 8 ut ex ul mlA hic om.J1 10 post tridie AM post
om.L item post prandium] tempns prandii M sed] se A aliquantulum M
11 idem ibidemque] ibidem M 12 quod] quam L crudelitate LMm2
credulitate JIml accedisse A 13 bm om M 16 exiguum] tam exiguum
LM edd. reppertum A 17 enim est M 18 cum omnes] qui omnes L
cum (eum p) uel communes ap 20 omnibusJ/ 21 ni m 23 quid]
quinam Lap quisnam Mm uideretur uobis25 parti am 26 dixerant
a his A
quibus inmundus qui appellatur spiritus non est.
Sed fortasse omnes diuersis uerbis unum idemque sensistis.
nam, si duo prima consideremus, et omnis, qui bene uiuit, ea
facit, quae uult deus, et omnis, qui ea facit, quae uult deus,
bene uiuit nec quicquam est aliud bene. uiuere quam ea
facere, quae deo placeant, nisi quid uobis aliud uidetur. —
Adsentiebantur. — Tertium uero illud paulo diligentius considerandum
est propterea, quod ritu castissimorum sacrorum spiritus inmundus,
quantum intellego, duobus modis appellari solet, uel ille, qui
extrinsecus animam inuadit sensusque conturbat et quendam hominibus
infert furorem, cui excludendo qui praesunt, manum
inponere uel exorcizare dicuntur, hoc est per diuina eum adiurando
expellere; aliter autem dicitur spiritus inmundus omnis omnino anima
inmunda, quod nihil est aliud quam uitiis et erroribus inquinata.
itaque ex te quaero, tu puer, qui fortasse aliquanto sereniore ac
purgatiore spiritu istam sententiam protulisti, qui tibi uideatur
inmundum spiritum non habere, illene, qui daemonem non habet,
quo uesani homines fieri solent, an ille, qui animam suam iam a uitiis
omnibus peccatisque mundauit? — Is mihi uidetur, inquit, spiritum
inmundum non habere, qui caste uiuit. — Sed castum, inquam,
quem uocas? eumne, qui nihil peccat, an eum tantum, qui ab inlicito
concubitu temperat? — Quomodo, inquit, castus potest esse,
si ab inlicito tantum concubitu sese abstinens ceteris peccatis non
desinit inquinari? ille est uere castus, qui deum adtendit et ad
ipsum solum se tenet. — Quae uerba pueri sicut dicta erant cum
conscribi mihi placuisset: Is ergo, inquam, necesse est bene uiuat
L esse deus M 2 qui inmundus Jlam appellatur imm. p
non est spiiitus L 3 consensistis M
Sed illud a uobis paululum quaero, uelitne deus, ut homo
deum quaerat. — Dederunt. — Item quaero: numquidnam possumus
dicere illum, qui deum quaerit. male uiuere? — Nullo modo,
dixerunt. - Etiam hoc tertium respondete: spiritus inmundus potestne
deum quaerere? — Negabant aliquantum dubitante Nauigio,
qui postea ceterorum uocibus cessit. — Si igitur, inquam, qui
deum quaerit, id facit, quod deus uult, et bene uiuit et spiritum
inmundum non habet, qui autem quaerit deum, nondum habet
deum, non igitur quisquis aut bene uiuit aut quod uult deus
facit aut spiritum inmundum non habet, continuo deum
habere dicendus est. — Hic cum se ceteri concessionibus suis
deceptos riderent, postulauit mater, cum diu stupida fuisset,
ut ei hoc ipsum, quod conclusionis necessitate intorte dixeram,
explicando relaxarem atque soluerem. quod cum factum
esset: Sed nemo, inquit, potest peruenire ad deum, nisi deum
quaesierit. — Optime, inquam; tamen qui adhuc quaerit, nondum
ad deum peruenit et iam bene uiuit. non igitur quisquis bene uiuit,
deum habet. — Mihi, inquit, uidetur deum nemo non habere, sed
eum qui bene uiuunt, habent propitium, qui male, infestum. — Male
igitur, inquam, hesterno die concessimus eum beatum esse, qui deum.
habet, si quidem omnis homo habet deum nec tamen omnis homo
beatus est. — Adde ergo, inquit, propitium.
Saltem, inquam, hoc inter nos satis constat, cum beatum esse,
qui habet propitium deum ? — Uellem, inquit Nauigius, consentire,
sed illum uereor, qui adhuc quaerit, praesertim ne concludas beatum
esse Academicum, qui hesterno sermone uulgari quidem et male Latino,
sed aptissimo sane, ut mihi uidetur, uerbo caducarius nominatus
est. non enim possum dicere homini deum quaerenti aduersum deum
esse. quod si dici nefas est, propitius erit, et qui propitium deum
1 *talis A quod L uideatur p 2 consensit a ergo inquam una M
3a om.L paululum a uobis Mp 9 facit**A inmundum spiritum M
10 demn quaerit am 11 uiuat L 13 credendus Mm 14 rederent Aml
uiderent p 19 et iam AL etiamsi M edd. 21 uiuit M cdd. liabet edd.
22 externo a 23 deum liabet am 24.26 propicium A 25 saltim .1 hoc]
Hic, cum etiam mater adrisisset: Ego, inquit Trygetius, non
concedo continuo deum aduersari, cui non sit propitius, sed esse
aliquid medium puto. — Cui ego: Istum tamen hominem, inquam,
medium, cui nec propitius deus est nec infestus, deum quoquo modo
habere concedis ? — Hic. cum ille cunctaretur: Aliud est, inquit mater,
deum habere, aliud non esse sine deo. — Quid ergo, inquam, melius
est, utrum habere deum an non esse sine deo? — Quantum possum,
inquit, intellegere, ista est sententia mea: qui bene uiuit, habet deum,
sed propitium, qui male, habet deum, sed aduersum, qui autem adhuc
quaerit nondumque inuenit, neque propitium neque aduersum,
sed non est sine deo. — Haecine, inquam, uestra £ etiam sententia est ?
— Hanc esse dixerunt. — Dicite mihi, quaeso, inquam, non uobis
uidetur esse homini deus propitius, cui fauet ? —Esse confessi sunt.
— Non ergo, inquam, fauet deus quaerenti sese homini? — Responderunt
fauere. — Habet igitur, inquam, qui deum quaerit, deum
propitium et omnis, qui habet deum propitium, beatus est. beatus
est ergo et ille, qui quaerit. qui autem quaerit, nondum habet quod
uult. erit igitur beatus, qui quod uult non habet. — Prorsus, inquit
mater, non mihi uidetur beatus esse, qui quod uult non habet. -
Ergo, inquam, non omnis, qui habet deum propitium, beatus est.
- Si hoc cogit ratio, inquit, non possum negare. — Ista igitur. inquam,
distributio erit. ut omnis, qui iam deum inuenit, et propitium
deum habeat et beatus sit, omnis autem, qui deum quaerit. propitium
1 erit om.LMp 3 nobis onmibus edd. 4 discussus (a ex u m1) A
5 mihique] nihilque a Mime 6 meam om.M 8 etiam cum p mater∗∗∗∗∗
(mater cras.) A 9 continuo concedo M 10 aliquod II puto
Quod cum placuit omnibus: Bene habet, inquam, sed adhuc
illud uereor, ne uos moueat quod iam superius concesseramus,
miserum esse quisquis beatus non esset; cui consequens erit esse
miserum hominem, qui ∗∗∗∗∗∗ aliquem beatum. an uero,
quod ait Tullius, multorum interrispraediorumdominos
diuites appellamus, omnium uirtutum
poss\'essores pauperes nominabimus? sed illud
uidete, utrum, quomodo uerum est, quod omnis egens miser sit,
ita sit uerum, quod omnis miser egeat. ita enim erit uerum nihil
esse aliud miseriam quam egestatem, quod me nunc, cum diceretur,
laudare sensistis. hoc autem hodie longum, ut quaeramus; quare peto,
ne fastidio uobis sit ad istam mensam cras etiam conuenire. — Quod
cum omnes se libentissime habere dixissent, surreximus.
nubes, quae nos cogebant in balneas, dissipauit tempusque pomeridianum
candidissimum reddidit. placuit ergo in pratuli propinqua
descendere atque omnibus nobis, ubi commodum uisum est, considentibus
reliquus ita sermo peractus est: Omnia paene, inquam,
quae interroganti mihi concedi a uobis uolui, habeo ac teneo; quare
hodierno die, quo possumus tandem hoc nostrum conuiuium aliquo
interuallo dierum distinguere, aut nihil aut non multum erit, ut
opinor, quod mihi uos respondere necesse sit. dictum enim erat a
matre nihil esse aliud miseriam quam egestatem conuenitque inter
A 4 placuisset Am2L habes A 6 esset] sit M edd.
7 mirum homine A lacumm indicaui col. Relract. 1 2, 4; qui pro tem aliquem
beatum A qui pro te et ibi sic habet aliquem beatum LM qui beatus non est p
qui propitium tenet deum, quem adhuc deum quaerentem nondum diximus
esse beatum am 11 sit] est p 12 ita sit om.L 13 aliud esse am miserim L
cum om A spatio uacuo relicto 14 longum] J. est Am2 s.l. 15 fastidium p
16 se om.AM 17 matutinas M edd. 18 tempusquę A promeridianum
Quid enim ? ait Trygetius, non potest ex eo iam confici omnem
non egentem beatum esse, quo manifestum est omnem, qui egeat,
esse miserum? nam concessisse nos memini nihil esse medium
inter miserum et beatum. — Aliquidne, inquam, inter mortuum et
uiuum tibi medium uidetur esse? nonne omnis homo aut uiuus aut
mortuus est? — Fateor, inquit, neque hic esse aliquid medium;
sed quorsum istuc ?- Quia, inquam, etiam illud te fateri credo, omnem,
qui ante annum sepultus est, esse mortuum. — Non negabat.
— Quid? omnis, qui ante annum sepultus non est, uiuit? — Non,
ait, sequitur. — Ergo, inquam, non sequitur, ut, si omnis qui eget
miser est, omnis qui non eget sit beatus, quamuis inter miserum et
beatum ut inter uiuum et mortuum medium nihil inueniri queat.
Quod cum aliqui eorum paulo tardius intellexissent me
id quibus potui uerbis ad eorum sensum adcommodatis aperiente atque
uersante: Ergo, inquam, miserum esse omnem, qui egeat, dubitat
nemo nec nos terrent quaedam sapientium corpori necessaria. non
eis eget ipse animus, in quo posita est beata uita. ipse enim perfectus
est; nullus autem perfectus aliquo eget et, quod uidetur corpori
necessarium, sumet, si adfuerit, si non adfuerit, non eum istarum
rerum franget inopia. omnis namque sapiens fortis est, nullus autem
fortis aliquid metuit: non igitur metuit sapiens aut mortem corporis
aut dolores, quibus pellend\'0 uel uitandis uel differendis sunt
A omnes qui LM edd. etiam omnes p 4 enim erit Am]
5 beatus ergo est am egestate*(m ras.) A 7 qui Lp 9 consensisse LM
nos (n ex m) A medium Am2 in ras. 13 *quorsum A cursum L istud
LMtnl eâd. quia***** (illud eras.) A istud edd. 14 sepultum (om. est) L
non negabat-non ait add. Am2 in mg. 15 alt. non] nam ex non m2 A
18 uiuum (u alt, ex n m2) A inuenire L 19 aliquid Aml 20 id ex in m1A
22 nec] ne Aml non A non enim LM edd. 23 eget eis p positas Aml
uita beata am 26 frangit A
eis bene uti, si ipsa non desunt. uerissima est enim illa sententia:
nam tu quod uitare possis, stultum admittere est.
uitabit ergo mortem ac dolorem, quantum potest et quantum decet,
ne, si minime uitauerit, non ex eo miser sit, quia haec accidunt, sed
quia uitare cum posset, noluit, quod manifestum stultitiae signum
est. erit ergo ista non uitans non earum rerum perpessione, sed
stultitia miser. si autem non ualuerit euitare, cum id sedulo ac
decenter egerit, non cum ista inruentia miserum fac-ient. etenim et
illa eiusdem comici sententia non minus uera est:
quoniam non potest id fieri, quod uis,
id uelis, quod possis.
quomodo erit miser, cui nihil accidit praeter uoluntatem, quia,
quod sibi uidet non posse prouenire, non potest uelle? habet enim
rerum certissimarum uoluntatem, id est ut quidquid agit non agat
nisi ex uirtutis quodam praescripto et diuina lege sapientiae, quae
nullo ab eo pacto eripi possunt.
lam nunc uidete, utrum etiam omnis, qui miser est, egeat.
nam huic sententiae concedendae difficultatem illa res facit, quod
multis in magna fortuitarum rerum copia constitutis, quibus ita facilia
sunt omnia, ut ad eorum nutum praesto sit quidquid cupiditas
poscit, difficilis quidem ista uita est. sed fingamus aliquem tamen,
qualem Tullius fuisse dicit Oratam. quis enim facile dicat Oratam
egestate laborasse, hominem ditissimum amoenissimum deliciosis simun,
cui neque ad uoluptatem quicquam defuit neque ad gratiam
Terentius amittere L 5 uita-
uit L 7 cum] non L cum uitare p 8 perpessionem A 9 uitare p
11 cõmici A sententia (alt. e in ras. m1) A 12 non om.L 13 possit m
Terentii libri, cf. ciu. dei XIV. 25. de trin. XIII 7, 10 15 posse]
Hic cum et ille et ceteri adrisissent: Illud tamen, inquam,
diligentius adtendamus, quia, etsi timuit iste, non eguit, unde
quaestio est. egere est enim in non habendo, non in timore amittendi
quae habeas. erat autem iste miser, quia metuebat, quamuis
non egeret. non igitur omnis, qui miser est, eget. — Quod cum adprobauisset
cum ceteris etiam ipsa, cuius sententiam defendebam,
aliquantum tamen addubitans: Nescio, inquit, tamen et nondum
plane intellego, quomodo ab egestate possit miseria aut egestas a
miseria separari. nam et iste, qui diues et locuples erat et nihil, ut
dicitis, amplius desiderabat, tamen, quia metuebat ne amitteret,
egebat sapientia. ergone hunc egentem diceremus, si egeret argento
et pecunia, cum egeret sapientia, non dicemus? — Uli cum omnes
praedisL quaestuosissimis] qua est uosissimis Aml
que (om.p) studiosissimis
Est ergo animi egestas, inquam, nihil aliud quam stultitia.
haec est enim contraria sapientiae et ita contraria, ut mors uitae,
ut beata uita miserae, hoc est sine aliquo medio. nam ut omnis 11011
beatus homo miser est omnisque homo non mortuus uiuit, sic omnem
non stultum manifestum est esse sapientem. ex quo et illud iam licet
uidere, non ex eo tantum Sergium Oratam fuisse miserum, quod timebat,
ne fortunae illa munera amitteret, sed quia stultus erat. quo
fit, ut miserior esset, si tam pendulis nutantibusque his, quae bona
putabat, nihil omnino metuisset. esset enim non fortitudinis excubiis
sed mentis sopore securior et altiore stultitia demersius miser.
at si omnis, qui caret sapientia, magnam patitur egestatem omnisque
compos sapientiae nihilo eget, sequitur, ut stultitia sit egestas.
ut autem omnis stultus miser, ita omnis miser stultus est. ergo ut
omnis egestas miseria, ita omnis miseria egestas esse conuincitur.
Quam conclusionem Trygetius cum se parum intellexisse
diceret: Quid, inquam, inter nos ratione conuenit? — Eum egere,
inquit, qui sapientiam non habeat. — Quid est ergo, inquam, egere?
— Sapientiam non habere. — Quid est, inquam, sapientiam non
habere ? hic cum taceret: Nonne hoc est, inquam, habere stultitiam ?
— Hoc, inquit. — Nihil est ergo aliud, inquam, habere egestatem
quam habere stultitiam; ex quo iam necesse est egestatem alio
uerbo nominari, quando stultitia nominatur; quamquam nescio
Am2 s.l. 4 ** iquam (i m2 in ras.) A multus A adtensimum L
7 ac] et M edd. 8 pr. sapientia Aml 12 miseriae LM 13 pr. homo orn.p
15 oratum LMp 17 fuisset L iis m
Quod cum omnes ita esse faterentur: Illud iam, inquam,
sequitur, ut uideamus, quisnonegeat; is enim erit sapiens et beatus.
egestas autem stultitia est egestatisque nomen; hoc autem uerbum
sterilitatem quandam et inopiam solet significare. adtendite ergo
altius, quanta cura priscorum hominum siue omnia siue, quod manifestum
est, quaedam uerba creata sunt earum rerum maxime, quarum
erat notitia pernecessaria. iam enim conceditis omnem stultum
egere et omnem qui egeat stultum esse; credo uos etiam concedere
animum stultum esse uitiosum omniaque animi uitia uno stultitiae
nomine includi. primo autem die huius disputationis nostrae
(alt. a ex u m2) A 3 lulmen A 5 nudum esse p 10 certam]
et certam LM edd. 11 susciperamus A 12 post sit ras. 2 litt. A appellaremus
Am2LM edd. 14 ratione A stultiam A 15 miser stultus in ras.
m2A 16 pr, omnem omp alt. omnis A 17 at ex ut A pr. et add. As.l.
19 egeat am 21 inquam iam LMp 22 his A et] ut LJI 24 ergo A
Postea, inquam, de uerbo quaeremus fortasse diligentius;
non enim hoc curandum est in conquisitione ueritatis. quamuis enim
Sallustius, lectissimus pensator uerborum, egestati opposuerit opulentiam,
tamen accipio istam plenitudinem. non enim nec hic grammaticorum
formidine liberabimur aut metuendum est, ne ab eis
castigemur, quod incuriose utimur uerbis, qui res suas nobis ad utendum
dederunt. - Ubi cum adrisissent: Ergo quia mentes uestras,
inquam, cum intenti estis in deum, uelut quaedam oracula non contemnere
statui, uideamus, quid sibi uelit hoc nomen; nam nullum
adcommodatius esse arbitror ueritati. plenitudo igitur et egestas
contraria sunt; at etiam hic similiter, ut in nequitia et frugalitate,
apparent illa duo, esse et non esse, et, si egestas est ipsa stultitia,
plenitudo erit sapientia. merito etiam uirtutum omnium matrem
multi frugalitatem esse dixerunt. quibus consentiens Tullius etiam
in populari oratione ait: ut uolet quisque accipiat;
ego tamen frugalitatem, id\' est modestiam et
Mm2 2 iis m 3 frugalitate (fruga in ras. m2) A atque]
et p 4 egestate Am] 6 trigecius A 7 contrarium A 8 solent LM edd.
12 egestatis A 13 si om.Am1 14 quaerimus Aml quaeramus ap 15 hoc
Modestia utique dicta est a modo et a temperie temperantia.
ubi autem modus est atque temperies, nec plus est quicquam
nec minus. ipsa est igitur plenitudo, quam egestati contrariam posueramus,
multo melius, quam si abundantiam poneremus. in
abundantia enim intellegitur affluentia et quasi rei nimium exuberantis
effusio. quod cum euenit ultra quam satis est, etiam ibi
desideratur modus et res, quae nimia est, modo eget. ergo nec ab
ipsa redundantia egestas aliena est, a modo autem et plus et minus
aliena sunt. ipsam etiam opulentiam si discutias, inuenies eam nihil
aliud tenere quam modum. nam non nisi ab ope dicta est opulentia.
quomodo autem opitulatur, quod nimium est, cum incommodius
sit saepe quam parum ? quidquid igitur uel parum uel nimium est,
quia modo eget, obnoxium est egestati. modus ergo animi
sapientia est. etenim sapientia contraria stultitiae non negatur
et stultitia egestas, egestati autem contraria plenitudo: sapientia
igitur plenitudo. in plenitudine autem modus: modus igitur animo
in sapientia est. unde illud praeclarum est et non inmerito
diffamatum:
hoc primum in uita esse utile, ut ne quid nimis.
Dixeramus autem in exordio hodiernae disputationis nostrae,
quod, si inueniremus nihil esse aliud miseriam quam egestatem, eum
beatum esse fateremur, qui non egeret. est autem inuentum. ergo
1 uirtutem esse am uirtutum esse p 3 diximus p cui] tui Aml
4 parcimonia edd. 11 habundantiam Aml 12 afflueatu? (om- et) Aml
15 reduntia AMm1 etiam et plus minusque p 1G inueni∗es (a ras.) A
inuenias L 19 nimium]
Quae est autem dicenda sapientia nisi quae dei sapientia
est ? accepimus autem etiam auctoritate diuina dei filium nihil esse
aliud quam dei sapientiam, et est dei filius profecto deus. deum
habet igitur quisquis beatus est; quod omnibus nobis iam ante placuit,
cum hoc conuiuium ingressi sumus. sed quid putatis esse sapientiam
nisi ueritatem? etiam hoc enim dictum est: ego sum
ueritas. ueritas autem ut sit, fit per aliquem summum modum,
a quo procedit et in quem se perfecta conuertit. ipsi autem summo
modo nullus alius modus inponitur; si enim summus modus per summum
modum modus est, per se ipsum modus est. sed etiam summus
modus necesse est, ut uerus modus sit. ut igitur ueritas modo gignitur,
ita modus ueritate cognoscitur. neque igitur ueritas sine modo neque
modus sine ueritate umquam fuit. quis est dei filius? dictum est:
ueritas. quis est, qui non habet patrem? quis alius quam summus
modus? quisquis igitur ad summum modum per ueritatem uenerit,
sapientem esse p 2 iam AM nam L edd. ipsa La
3 & uoluit A enim aliud est M enim est a. p nihil est m 4 quo] a quo A
se a animus A 7 animis ibi Aml 8 merore A 12 fallatiam A
quibus p 14 inegestatis A \\ 16 autem om.p 17 etiam om.LMp 18 et est LM
id est A 19 placuit ante L 21 enim hoc L 22 utadd. Am2s.l. 28 quid L
est Am2 s l. 29 alt. quis***(est eras.) A 30 sunimu*
Admonitio autem quaedam, quae nobiscum agit, ut deum
recordemur, ut eum quaeramus, ut eum pulso omni fastidio sitiamus,
de ipso ad nos fonte ueritatis emanat. hoc interioribus luminibus
nostris iubar sol ille secretus infundit. huius est uerum omne, quod
loquimur, etiam quando adhuc uel minus sanis uel repente apertis
oculis audacter conuerti et totum intueri trepidamus, nihilque aliud
etiam hoc apparet esse quam deum nulla degeneratione inpediente
perfectum. nam ibi totum atque omne perfectum est simulque est
omnipotentissimus deus. sed tamen quamdiu quaerimus, nondum
ipso fonte atque, ut illo uerbo utar, plenitudine saturati nondum ad
nostrum modum nos peruenisse fateamur et ideo quamuis iam deo
adiuuante nondum tamen sapientes ac beati sumus. illa est igitur
plena satietas animorum, hoc est beata uita, pie perfecteque cognoscere,
a quo inducaris in ueritatem, qua ueritate perfruaris, per
quid conectaris summo modo. quae tria unum deum intellegentibus
unamque substantiam exclusis uanitatibus uariae superstitionis
ostendunt. — Hic mater recognitis uerbis, quae suae memoriae penitus
inhaerebant, et quasi euigilans in fidem suam uersum illum sacerdotis
nostri:
foue precantes, trinitas,
laeta effudit atque subiecit: Haec est nullo ambigente beata uita,
quae uita perfecta est, ad quam nos festinantes posse perduci solida
fide alacri spe flagranti caritate praesumendum est.
Ergo, inquam, quoniam modus ipse nos admonet et conuiuium
aliquo interuallo dierum distinguere, quantas pro uiribus possum,
gratias ago summo et uero deo patri, domino liberatori animarum,
deinde uobis, qui concorditer inuitati multis etiam me
Lm animi Jlmlp animum a frui Mm 4 alt, ut] et L
pulsos*omni (s ras.) A 5 ueritatis om.LJlp 6 uestris ex nostris Lm2
uerum A uerbum LJlp 7 pr. ueJ om.p 14 beati sumus Am2 beatissimus
AmlL 15 haec m 16 indicaris
Librum de beata uita non post libros de Academicis, sed
inter illos ut scriberem contigit. ex occasione quippe ortus est diei
natalis mei et tridui disputatione conpletus, sicut satis ipse indicat.
in quo libro constitit inter nos, qui simul quaerebamus, non esse beatam
uitam nisi perfectam cognitionem dei.
Displicet autem illic, quod Mallio Theodoro, ad quem librum 2
ipsum scripsi, quamuis docto et Christiano uiro, plus tribui qua!
deberem, et quod fortunam etiam illic saepe nominaui, et quod tem 3
pore uitae huius in solo animo sapientis dixi habitare beatam uitam. >
quomodolibet se habeat corpus eius, cum perfectam cognitionem dei,
hoc est, qua homini maior esse non possit, in futura uita speret
apostolus, quae sola beata uita dicenda est, ubi et corpus incorruptibile
atque inmortale spiritui suo sine ulla molestia uel reluctatione
subdetur. sane istum librum in nostro codice interruptum repperi
et non parum minus habere, et sic a fratribus quibusdam descriptus
est, nec adhuc apud aliquem integrum inueneram, ex quo
emendarem, quando haec retractaui.
Hic liber sic incipit: Si ad philosophiae portum.
1, 2. 5. 13 De b. uit. 2, 14 13 1 Cor. 13, 12 17 1 <W. 15, 44 sqq.