The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
conuenienter et digne disputare difficile est; sed exiguitatem
nostram sub tanti ponderis sarcina ille, cuius haec uirtus
magnum munus est, adiuuabit. nam qui eam donat continentibus
fidelibus suis, ipse dat sermonem de illa loquentibus ministris
suis. denique de re tanta quod ipse dederit locuturi dei
donum esse continentiam primum dicimus et probamus. in
libro Sapientiae scriptum habemus, nisi deus det, continentem
esse neminem posse; dominus de ipsa maiore et gloriosiore
continentia, quae coniugali uinculo continetur, ait: non
omnes capiunt uerbum hoc, sed quibus datum est.
et quoniam ipsa quoque castitas coniugalis nisi contineatur
ab inlicito concubitu, non potest custodiri, utrumque apostolus
dei donum esse praedicauit, cum de uita utraque, id est et
coniugali et ea, quae est sine coniugio, loqueretur dicens:
uellem omnes homines sic esse sicut me ipsum;
T Incipit
tractatus beati Augustini de continentia fol. 69* M, A Incipit liber sci
Aaguatini epi de continentia fol. 105* D Incipit tractatus sci Augustini
de continentia Ch Incipit liber Augustini epi de continentia anim$
fol. 92P C Incipit liber eiusdem de continentia fol. 90* X Incipit tractatus
eiusdem de continentia fol. 197b R 6 est munus C 8 tanta
in mg. tII. 2 Å 9 esse primum dicimus continentiam R dicimus
4iciipv9 T 10 scribtum TBX dederit DX 11 neminem esse Ch
dominus autem DXd 12 quae TBC: qaa MADChBXd a coniugali d
Et ne in sola inferiorum partium carnis libidine continentia
necessaria uideatur a domino speranda, etiam in
psalmo canitur: pone, domine, custodiam ori meo et
ostium continentiae circum labia mea. in hoc autem
diuini eloquii testimonio si os intellegamus, sicut intellegere
debemus, ibi posita continentia quantum sit dei munus agnoscimus.
parum est quippe os corporis continere, ne aliquid
inde quod non expedit per sonum uocis erumpat; intus est
os cordis, ubi sibi custodiam et ostium continentiae poni
desiderauit a domino, qui uerba illa dixit nobisque dicenda
conscripsit. multa enim corporis ore non dicimus et corde
clamamus; nullum autem procedit rei alicuius ex ore corporis
uerbum, cuius est in corde silentium. inde igitur quod non
emanat, foris non sonat; quod uero emanat inde, si malum
est, etsi non moueat linguam, inquinat animam. ibi ergo
ponenda est continentia, ubi et tacentium loquitur conscientia.
fit enim per ostium continentiae, ut inde non exeat, quod
etiam clausis labiis carnis uitam polluat cogitantis.
significauit, ostenderet, cum dixisset: pone, domine, custodiam
ori meo et ostium continentiae circum labia
mea, continuo subdidit: ne declines cor meum in uerba
maligna. declinatio cordis quid est nisi consensio? nondum
enim dixit, quisquis in corde occurrentibus suggestionibus
quorumque uisorum nulla cordis declinatione consensit. si
M 4 uideretur MADChE CXRd 6 hofltium DX
circum om. C labiis meis C 7 os] oflis C 10 08 est DX est
enim d 11 hostium TDX 13 conscribsit T corda M 14 damemus
(a. e add. a) A proced..it M ex] et M 16 sonat] sunt MAX
est X sonat in ras. D 17 ibi est D 18 est om. DC 19 non
inde MADChBXSd non exinde C 20 gj uitam T 22 Qstiyw
custodiam T 23 hostium D 24 nec B non A
etiamsi manu uel qualibet corporis parte non fecit, quod
tamen cogitatione faciendum sibi esse iam statuit, diuinis
legibus reus quamuis humanis absconditus sensibus uerbo in
corde dicto nullo facto per corpus admisso. nequaquam uero
membrum foris mouisset in facto, cuius facti initium non
intus praecessisset in uerbo. neque enim mendaciter scriptum
est: initium omnis operis uerbum. multa quippe homines
faciunt ore clauso, quieta lingua, uoce frenata; sed tamen
nihil agunt corporis opere, quod non prius dixerint in corde.
ac per hoc quoniam multa sunt peccata in interioribus dictis,
quae non sunt in exterioribus factis, nulla sunt autem in
exterioribus factis, quae non praecedant in interioribus dictis:
erit ab utrisque puritas innocentiae, si circum interiora labia
ponatur ostium continentiae..
Propter quod etiam ipse ore proprio dominus ait: mundate
quae intus sunt, et quae foris sunt munda
erunt. itemque alio loco cum iudaeorum stultiloquia refutaret,
quia calumniabantur discipulis eius non lotis manibus manducantibus,
non quod intrat in os, inquit, coinquinat
hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat
hominem. quae sententia si tota de ore corporis accipiatur,
absurda est. neque enim quem non coinquinat cibus, coinquinat
uomitus. cibus quippe in os intrat, uomitus ex ore
procedit. sed procul dubio priora uerba pertinent ad os carnis,
MACh aliqua C quod tamen] fecit tamen quod bd
3 esse sibi C 4 sensibus absconditus d 5 amisso TMAChB 6 mouisset]
misisset Ch 8 ominis T omnes homines C 10 nichil
(semper fere ch) CR in om. C 11 quoniam om. C 12 autem
om. AChC 13 procedant MX praecedunt Ch in] de DX exterioribus
Ch 15 hostium D 16 ait] dicit C 19 calumpniabantur DC
22 accipiatur (alt. a s. I.) T 23 absurdyip (8. yqi add. a) T absurdissima
DX inquinat T quoinquinat M quoinquinat M 24 uomitus
autem ex DX 25 priora] propria ACh ad os carnis pertinent
(hoc ordine in mg.) T
posteriora uero ad os cordis, ubi ait: sed quod procedit
ex ore, hoc coinquinat hominem. denique cum ab illo
apostolus Petrus ueluti parabolae huius expositionem exquireret,
ille respondit: adhuc et uos sine intellectu estis?
non intellegitis, quia omne quod in os intrat, in
uentrem uadit et in secessum emittitur? hic certe
in quod intrat cibus os carnis agnoscimus. in his uero, quae
adiungit, ut agnosceremus os cordis, non sequeretur nostri
tarditas cordis, nisi et cum tardis ambulare ueritas dignaretur.
ait enim: quae autem de ore procedunt, de corde
exeunt, tamquam diceret: cum audis de ore, de corde
intellege. utrumque dico; sed alterum ex altero expono. habet
os interius homo interior, et hoc discernit auris interior; de
hoc ore quae procedunt, de corde exeunt, et ea coinquinant
hominem. deinde iam relicti oris nomine, quod potest et de
corpore intellegi, apertius quid dicat ostendit. de corde enim
exeunt, inquit, cogitationes malae, homicidia, adulteria,
fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae.
haec sunt quae coinquinant hominem. nihil est certe
istorum malorum, quae perpetrari etiam membris corporis
possunt, quod cogitatio non antecedat mala et coinquinet
hominem, etiamsi aliquid inpediat, ne subsequantur opera
flagitiosa et facinorosa membrorum. si enim potestas non
om. C quoinquinat M 2 posteriora-hominem om. ACh
uero] autem C 3 inquinat B 4 expositionem uelut parabolae
huius JIADChBCXBbà 5 ille om. D responderet C 6 os B
7 hi A 9 ut om. B agnoscimus R non] ne non TMAChBC
10 nisi semier. it. Ch ueritas ambulare DX 11 adhuc enim ait DX
enim om. C procedunt de ore MADChBCXBd 12 exennt-corde
om. C 13 utrum quae M 15 quae om. T ea] ea que ACh
16 relicto CBbd 17 enim om. C 18 inquid AChC 20 nichil D
est om. B 22 possunt (pos add. tn. 2) A sunt M coinquinat ACh
23 non C 24 et flagitiosa MDX facinerosa Bl sarcinerosa M
enimj enim quia DXbd
mundum est ab scelere cor homicidae? aut si rem subripere
alienam non ut quis uult potest, numquid ideo in ipsa
uoluntate fur non est? aut si casta est, quam uult adulterare
non castus, ideo eam non est in corde moechatus? aut si
meretrix non inueniatur in fornice, ideo qui eam quaerit, non
fornicatur in mente? aut si cupienti per mendacium laedere
proximum tempus uel locus desit, ideo falsum testimonium
non ore interiore iam dixit? aut si quisquam homines timens
lingua carnis non audeat sonare blasphemiam, ideo non est
huius criminis reus, qui dicit in corde suo: non est deus?
ita cetera mala facta hominum, quae nullus agit corporis
motus, quae nescit ullus corporis sensus, reos suos occultos
habent, quos etiam solus inquinat in cogitatione consensus,
id est interioris uerbum malignum. in quod timens ille declinari
cor suum ostium continentiae circum labia oris huius
poni poscit a domino, quod contineat cor, ne diclinetur in
uerba maligna, contineat autem non sinendo cogitationem
procedere in consensionem; sic enim secundum praeceptum
apostolicum non regnat peccatum in nostro mortali corpore
neque exhibemus membra nostra arma iniquitatis
peccato. a quo praecepto inplendo alieni sunt utique, qui
ob hoc ad peccandum membra non mouent, quia potestas
nulla permittitur: quae si adsit, protinus ex membrorum uelut
armorum motibus, quis in eis intus regnet, ostendunt. proinde
quantum in ipsis est, membra sua exhibent arma iniquitatis
8. l. T, A.2ChCd: ad MAIDBXR interfectionem MBBXR
ideo om. ACh 2 ab scelere] abscedere Ch 5 eam ideo ACh eam
om. C cord#e A mechatus ADChC 6 fornicae TBl 8 deest DX
10 non audeat lingna carnis MADChBCXRd 11 huius om. R 12 facta
add. m. 2 D nullus 8. 1. T om. D ait TM 13 ullos MB
15 interioris] oris interioris d interioris hominis DChC quo MAChCD2
16 horis C 17 qug MACfxC 21 exhibebimus DCh 22 utique
alieni eunt MADChBCXRd 24 quae si adsit in mg. T si. Ch
assit DC 25 intus om. R 26 menbra (sic plerumque) Ch
non possunt.
Ac per hoc illa, quae in genitalibus membris pudicitia
refrenatis solet maxime ac proprie continentia nominari, nulla
transgressione uiolatur, si superior continentia, de qua iam diu
loquimur, in corde seruetur. propterea dominus cum dixisset:
de corde enim exeunt cogitationes malae, deinde quid
pertineat ad cogitationes malas secutus adiunxit: homicidia,
adulteria et cetera. nec dixit omnia; sed quibusdam exempli
gratia nominatis et alia intellegenda commonuit. quorum nihil
est, quod fieri possit, si mala cogitatio non praecesserit, qua
intus instituitur quod foris agitur; et ex cordis ore procedens
iam coinquinat hominem, etiamsi nulla facultate permissa
foris per membra corporis non agatur. posito igitur ostio
continentiae in ore cordis, unde cuncta exeunt, quae coinquinant
hominem, si nil tale inde permittatur exire, sequitur
munditia, qua possit iam gaudere conscientia, quamuis nondum
sit illa perfectio, ubi non luctabitur cum uitio continentia.
nunc autem quamdiu caro concupiscit aduersus spiritum
et spiritus aduersus carnem, sat est nobis non consentire M
malis, quae sentimus in nobis. cum autem fit ista consensio,
tunc exit ex ore cordis quod coinquinat hominem. cum uero
per continentiam consensio non tenetur, malum concupiscentiae
carnalis, contra quod pugnat concupiscentia spiritalis, nocere
non sinitur.
AChBCED1 3 in om. BD2bd menbra D 4 propriae
M 5 superiora T super.a M 8 secutus om. C 9 neque C
10 alia] talia MADChX 12 instatuitur M ore cordis Cd ore]
opere T procedens om. C 13 promissa TMAlB 14 hostio D
15 incoinquinant A 16 nihil MDChX nichil C 18 continentia cum
uitio DX 19 concupiscit caro Rd 20 spiritus$ut?ip T satis C
21 autem] enim MADChBCXR 22 exiit C 28 concupiscentiae]
conscientia MA1 conscientiae AaDaChBCX 24 spiritualis D
quod tunc erit, quando mors nouissima inimica destruetur.
nam et ipsa continentia, cum frenat cohibetque libidines, simul
et adpetit bonum, ad cuius inmortalitatem tendimus, et respuit
malum, cum quo in hac mortalitate contendimus. illius quippe
amatrix et spectatrix, huius uero et hostis et testis est, et
decus adpetens et dedecus fugiens. non utique in cupiditatibus
frenandis continentia laboraret, si nihil nos contra
quod deceret liberet, si nihil nostrae bonae uoluntati ex mala
concupiscentia repugnaret. clamat apostolus, scio, inquit,
quia non habitat in me, hoc est in carne mea,
bonum. uelle enim adiacet mihi, perficere autem
bonum non inuenio. nunc enim fieri bonum potest, ut
malae concupiscentiae non consentiatur; perficietur autem
bonum, quando ipsa mala concupiscientia finietur. itemque
idem doctor gentium clamat: condelector legi dei secundum
interiorem hominem, uideo autem aliam legem
in membris meis repugnantem legi mentis meae.
Hanc pugnam non experiuntur in se ipsis nisi bellatores
uirtutum debellatoresque uitiorum; non expugnat concupiscentiae
malum nisi continentiae bonum. sunt autem, qui legem
dei omnino nescientes malas concupiscentias nec in hostibus
deputant eisque miserabili caecitate seruientes insuper etiam
beatos se putant satiando eas potius quam domando. qui
uero per legem cognouerunt eas — per legem enim cognitio
25 Rom. 3, 20 DX continentione T contentione MAChB
6 peccatrix BR pdicatrix D2 et decus] et decus enim TMDX est
decus enim 12 et decus eius C et decus est (est s. l.) enim B et deeus..
(enim er.) ACh 8 nos-nihil in mg. add. m. 2 A contra
nos C 9 docet Dt doceret X decet D1 contenderet Cb liberet
in ras. D detineret Cb 10 repugnare TM lamat T 12 niL uelle C
enim om. C 13 cnim] autem ACh potest bonum R 16 cumdelector
M 19 semetipsia Cd 20 non] nec MDChXRd concupiscentiap
T 22 malis (a. i add. a) M 23 eis C 24 saciando DChCX
lex diceret: non concupisces — et earum tamen oppugnatione
uincuntur, quia sub lege uiuunt, qua iubetur quod
bonum est, non et datur, non uiuunt sub gratia, quae dat
per spiritum sanctum quod per legem iubetur: his ideo subintrauit
lex, ut in eis abundaret delictum. auxit prohibitio
concupiscentiam eamque fecit inuictam, ut accederet
praeuaricatio, quae sine lege non fuit, etiamsi peccatum fuit;
ubi enim non est ]ex nec praeuaricatio. ita lex gratia
non iuuante prohibens peccatum uirtus est insuper facti
peccati. unde ait apostolus: uirtus peccati lex. nec mirandum
est, quod infirmitas humana etiam de lege bona uires
malo addidit, dum ad ipsam legem faciendam de suis uiribus
fidit; ignorans quippe dei iustitiam, quam dat infirmo, et
suam uolens constituere, qua caret infirmus, iustitiae
dei non est subiectus reprobus et superbus. si autem lex
factum praeuaricatorem, tamquam ad hoc grauius uulneratum,
ut desideret medicum, tamquam paedagogus perducit ad gratiam,
contra suauitatem noxiam, qua uincebat concupiscentia,
dominus dat suauitatem beneficam, qua delectetur amplius
continentia, et terra nostra dat fructum suum, quo pascitur
miles, qui debellat deo iuuante peccatum.
Tales milites apostolica tuba isto sonitu accendit in
proelium. non ergo regnet, inquit, peccatum in uestro
Rom. 10, 3 20 cf. Ps. 84, 13 24 Rom. 6, 12-14 C inquid (semper d) C 3 qui MAChBX om. D
qua] quia T 4 non et datur del. assig. Ch et ex ut A da.tur A
sed non Ch et uiuunt C 5 pr. per s. 1. m. 2 A 6 habundaret MACh
7 eamque] quae T eam qua Ch inuictam fecit DX 8 non fuit filt. B
9 fin. lege MAl legem X non iuuante gratia Ch 10 insuper facti]
semper C super MAX facta IPd 12 est om. T humana
infirmitaa MADChBCXJRd 14 dei om. A1 dat deus C 15 construere
T 18 pydagogus Al perducat D mittit C 20 delectet
Dzd 21 da...t T 22 delet AChX delat M 23 milites om. DX
accedi M accedit T 24 plium AC
exhibueritis membra uestra arma iniquitatis peccato,
sed exhibete uos deo tamquam ex mortuis uiuentes
et membra uestra arma iustitiae deo. peccatum enim
uobis non dominabitur; non enim estis sub lege sed
sub gratia. et alio loco. ergo inquit, fratres, debitores
sumus non carni, ut secundum carnem uiuamus. si
enim secundum carnem uixeritis, moriemini; si autem
spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis. quotquot
enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. id
ergo nunc agitur, quamdiu est mortalis haec uita nostra sub
gratia, ne peccatum, id est concupiscentia peccati — hanc
enim hoc loco peccati nomine appellat — regnet in nostro
mortali corpore. tunc autem regnare ostenditur, si desideriis
eius oboeditur. est ergo in nobis peccati concupiscentia, quae
non est permittenda regnare; sunt eius desideria, quibus non
est oboediendum, ne oboedientibus regnet. propter quod membra
nostra non sibi usurpet concupiscentia, sed sibi uindicet continentia,
ut sint arma iustitiae deo, ne sint arma iniquitatis
peccato; sic enim nobis peccatum non dominabitur. non enim
sumus sub lege bonum quidem iubente, non tamen dante,
sed sumus sub gratia, quae id quod lex iubet faciens nos
amare potest liberis imperare.
Itemque cum hortatur, ut non secundum carnem uiuamus,
ne moriamur, sed spiritu facta carnis mortificemus,
ut uiuamus, tuba utique canit, bellum, in quo uersamur,
M eiibueritis ChR minbra Ch 3 exibete MR
mortuis ex mortis A 4 uestra om. D 5 enim 095 R sub lege
estis DX 6 in loco C 8 carnem om. A1 9 spiritu om. C quodquod
C 10 hii TDBCX 11 quandiu (semper n) R nostra om. C
13 hoc loco om. C regnat -4l 15 obeditur R 17 ne] nec XD1
18 sed om. MACh si.bi Ch uendicat DCXR 19 nec BDl
iniquitatis arma AChBRd 20 ai TAX non dominabitur peccatum T
enim sub lege sumus sed sub gratia. non sumus sub lege sqq. DX
21 tamen] autem C 22 iubet lex T nos om. MADIChCX 23 liberi\'ş
M 24 cum om. C 26 itaque T canit] quae canit Dybd
ne ab eis mortificemur, accendit. qui sint uero isti
hostes, satis euidenter expressit. quos enim a nobis mortificari
uoluit, ipsi sunt, opera scilicet carnis. sic enim ait: si autem
spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis. et ista
quae sint ut sciamus, eundem itidem audiamus scribentem
ad Galatas et dicentem: manifesta autem sunt opera
carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, luxuriae,
idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones,
aemulationes, animositates, dissensiones, haereses,
inuidiae, ebrietates, comessationes et his similia, quae
praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia
agunt, regnum dei non possidebunt. ipsum enim etiam
ibi bellum, -ut haec diceret, ostendebat et ad hos hostes
mortificandos eadem caelesti et spiritali tuba Christi milites
excitabat. supra enim dixerat: dico autem, spiritu ambulate
et desideria carnis ne feceritis. caro enim
concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus
carnem. haec enim sibi inuicem aduersantur,
ut non ea quae uultis faciatis. quodsi spiritu ducimini,
non estis sub lege. ergo sub gratia constitutos uult
istum aduersus opera carnis habere conflictum. et haec opera
carnis ut demonstraret, adiunxit, quae supra commemoraui:
manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt
5, 19 X et om. TMAxChlBCX, er. in D ut om.
TMxAxChxBC, er. in D 2 accendit om. C er. in D 3 expressit]
ostendit DX uoluit mortificari Cbd 4 scilicet opera Rd uidelicet
opera ChA autem] enim T 6 ad galatas scribentem Cd 7 ga-
lathas DX sunt autem Rd 8 luxoriae MB1 10 emulationes MR
hereses TAM 11 ebritates T commessationes TMChB 13 bellum
etiam ibi C 14 hos om. C 16 superius DX 17 non DChX
perficietis DChX perfeceritis Rd 19 inuicem sibi DC sibi om.
MAChBXEd 20 ea
illas diabolicarum suggestionum insidias praecipue uigilare
A 5 longanitas T longaminitas C
6 bonitas benignitas DX 8 De. R putarentur esse DX putaretur T
9 debuimus-quae om. DX debuimus ex debemus T dfberemus Bd
intelliere T bona quae cogitare potuimus intellegere debuimus DX
10 et haec] & 8 lex et haec T 11 ueruntamen C 12 ultimo loco Cbd
13 cepimus C 14 mentibus] sensibus C 15 qua MAChB 17 apostolu
Al 18 subgecit A\' 19 suam om. ABl passionibus] uiciis C
20 si AChC mortificentur D 21 deficiente C a om. MADChl BOXR
22 conseaonem Al confessionem M talium operum perpetrandorum DX
25 praecipue ante diabolicarum leg. in MADChBCXRbd
enim omnis qui spem suam ponit in homine. et quis
est iste nisi homo? non potest ergo ueraciter dicere non se
spem ponere in homine, qui eam ponit in se. nam et hoc,
secundum hominem uiuere, quid est nisi secundum carnem
uiuere? audiat ergo, qui tali suggestione temptatur, et, si ullus
ei christianus inest sensus, contremescat, audiat, inquam: si
secundum carnem uixeritis, moriemini.
Sed quispiam dicturus est mihi aliud esse secundum
hominem uiuere, aliud secundum carnem uiuere: quia uidelicet
homo rationalis creatura est et in eo rationalis est animus,
quo distat a pecore; caro autem est infirma et terrena
pars hominis et ideo secundum eam uiuere uitiosum est.
propter quod ille, qui secundum hominem uiuit, non utique
secundum carnem, sed potius secundum eam partem
hominis uiuit, qua homo est, hoc est secundum spiritum
mentis, quo pecoribus praeeminet. uerum haec disputatio
ualet fortassis aliquid in scholis philosophorum; nos autem
ut intellegamus apostolum Christi, libri christiani quemadmodum
loqui soleant debemus aduertere. fides certe omnium
nostrum est, ut Christus ueniret, hominem a uerbo dei
adsumptum, non utique sine anima rationali, sicut quidam
RB2 2 homineip T 3 est bQiPQ A ipse homo C
7 sensus est MADChBCXlid contremiscat BWChtCXRd audiant
D audii C inquam omnes DX 10 uiuere om. JfADChBCXRd
uiuere fin. om. R homo uidelicet MADChBCXRd 11 est creatura
DX 12 qui Ch est om. C infima d 13 uitiosum-uiuit om. C
16 quia T spiritam om. Dl 17 praeeminet pecoribus D praeminet
pecoribus X praeeminetur T praeminet ChBCR 18 aliquid forte DX
scolis TMDCX 19 uti T quemammodum ACh 20 omnino
omnium X 21 nostrum sps est AChX ut xps ueniret TBR: ut xps
uenerit (w ras. m. 2) D uixit autem et ipse X xpm uere M viąęręţ
(s. I. m. 2 credamus) Ch uiueret A quibus xps uiuere est Cbd et hominem
TACh secundum hominem X et ho (spat. uac.) D 22 rationabili
A
est et habitauit in nobis. quid hic caro intellegenda est
nisi homo? et uidebit omnis caro salutare dei, quid
potest intellegi nisi omnis homo? ad te omnis caro ueniet,
quid est nisi omnis homo? dedisti ei potestatem omnis
carnis, quid est nisi omnis hominis? ex operibus legis
non iustificabitur omnis caro, quid est nisi nullus iustificabitur
homo? quod idem apostolus alibi manifestius exprimens,
non, inquit, iustificabitur homo ex operibus
legis. Corinthios quoque increpat dicens: nonne carnales
estis et secundum hominem ambulatis? cum carnales
eos dixisset, non ait \'secundum carnem ambulatis>, sed:
secundum hominem, quia et hoc quid uoluit intellegi nisi
secundum carnem? nam utique si culpabiliter quidem secundum
carnem, laudabiliter autem secundum hominem ambularetur,
id est uiueretur, non exprobrans diceret: secundum
hominem ambulatis. agnoscat homo obprobrium, mutet
propositum, uitet interitum. audi, homo; noli secundum hominem
ambulare, sed secundum eum, qui fecit hominem; ab
eo, qui fecit te, noli deficere nec ad te. homo enim dicebat,
qui tamen non secundum hominem uiuebat: non quia idonei
sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobismet
ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est. uide, si secundum
hominem uiuebat, qui ueraciter ista dicebat. admonens
ergo apostolus hominem, ne uiuat secundum hominem,
3, 20 9 Gal. 2, 16 10 I Cor. 3, 3 21 II Cor. 3, 5 om. MADChBCXRbd 4 ad-homo om. ACh,
in mg. M 5 omnis
noli de te fidere, ut peccatum non dominetur, sed de
illo, cui dicit orans quidam sanctus: itinera mea dirige
secundum uerbum tuum, et non dominetur mihi omnis
20 Rom. 6, 14 22 Ps. 118, 188 MADChBCXHd 5 quod-homo om. C in mg. M
6 dictum est] dicitur DX omnis-est in mg. T 7 potestatibus
sublimioribus MAChBR 9 egyptam A 10 unde C 12 si] si
inde DX si qui C inde Bd et inuentus DXd noli-tamen in
mg. m. 2 D 13 quando] qfli D si om. TB 14 sic-moriemini in
mg. add. T om. C sic] si ChXA. enim] autem X dici
hoc Ch uerissime dici potuit D 16 uoluit uiuere DX 17 mirum]
uerum MABBCh1 uerius Cb mirum (in mg. aliT: quid ergo uerum secundum
se ipsum uiuere sine interpretatione) D 18 aere C uerbum M*
19 dicit Ch 21 noli.. M tibi non dominetur DXbd 22 dixit D
23 et] ut D
nobis non dominabitur, nos ipsos extolleremus et uiribus
nostris hoc tribueremus, statim hoc uidit apostolus atque
subiecit: non enim estis sub lege, sed sub gratia. gratia
itaque facit, ut peccatum tibi non dominetur. noli ergo de te
fidere, ne multo amplius inde tibi dominetur. et cum audimus:
si spiritu actiones carnis mortificaueritis, uiuetis, non
hoc tantum bonum spiritui nostro, quasi per se ipsum possit
ista, tribuamus. nam ne istum carnalem sensum spiritu mortuo
potius quam mortificante saperemus, ilico addidit: quotquot
enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. itaque ut
spiritu nostro opera carnis mortificemus, spiritu dei agimur,
qui dat continentiam, qua frenemus, domemus, uincamus concupiscentiam.
In hoc tam magno proelio, in quo uiuit homo sub
gratia et, cum bene pugnat adiutus, exultat in domino cum
tremore, non desunt tamen etiam strenuis bellatoribus et
operum carnis quamuis inuictis mortificatoribus aliqua uulnera
peccatorum, propter quae sananda cotidie ueraciter dicant:
dimitte nobis debita nostra, contra eadem uitia et contra
diabolum principem regemque uitiorum multo uigilantius et
acrius ipsa oratione certantes, ne aliquid ualeant mortiferae
suggestiones eius, quibus instigat insuper peccatorem ad sua
20 Matth. 6, 12 post audissemus leg. in T forte DXd 4 sed om. C
5 non tibi T B tibi peccatum non dominetur R non dominetur tibi
peccatum D non om. M 6 ne] ut D tibi inde (inde s. l.) T
audi..muB B 7 carnis ex carnes M 8 quamsi M qua.ei TB 9 ista]
ita C 10 uiuificante R mortificantes aperimus T illico Chd quodquod
C 11 hii B 13 frenemur T 15 tam magno hoc DCh
16 exsultat BXBd 17 non tamen etiam desunt DX strenuis etiam R
ignicti? (s. I. strenuis) T strennuis C 18 opera. (a in ras.) Ch
19 propter om. MACh sanando C cottidie TAChBC 20 uita Ax
21 et uitiorum regem DX 22 ualeant aliquid MADChBCXRd
23 sugestiones Ch ad] ab TAXB ad s. l. D er. in M
non modo non sanentur, uerum etiam, etsi mortifera non
erant, grauiter et letaliter infligantur. et hic ergo cautiore opus
est continentia, qua cohibeatur superbus hominis adpetitus,
quo placet sibi et non uult culpabilis inueniri dedignaturque,
cum peccat, conuinci quod ipse peccauerit, non salubri humilitate
suscipiens accusationem sui, sed excusationem potius
ruinosa elatione conquirens. ad hanc superbiam cohercendam
continentiam petiuit a domino ille, cuius superius uerba iam
posui et, sicut potui, commendaui. namque cum dixisset:
pone, domine, custodiam ori meo et ostium continentiae
circum labia mea. ne declines cor meum in uerba
maligna, unde hoc diceret euidentius explicans, ad excusandas
excusationes, inquit, in peccatis. quid enim
malignius his uerbis, quibus malus malum se neget, etiam
de opere malo conuictus quod negare non ualeat? et quoniam
factum non potest tegere nec bene factum potest dicere et a
se factum uidet patere, quaerit in alium referre quod fecit,
tamquam inde posset auferre quod meruit. nolens se esse
reum addit potius ad reatum et sua excusando non accusando
peccata ignorat non se poenam remouere, sed ueniam. apud
homines enim iudices, quoniam falli possunt, quacumque
uelut purgare fallacia quod perperam factum est prodesse
aliquid uidetur ad tempus; apud deum autem, qui falli non
potest, non est adhibenda fallax defensio, sed uerax confessio
peccatorum.
ex excusanda A 2 non pr. om. T sanantur B
erunt A laetaliter BR loetaliter TA infliguntur R 5 quod A
8 coercendam TBCd 10 potuit; B 11 hostium D 12 declines inquit
C 13 malicie C euidenter R 14 inquit excusationes
MADBCXRd 15 negat BCd 18 petere T ali.m (a. * add. u) M
19 possit ADChCXRd auferri D nolensque DX nolens enim
(enim a. I.) M 20 non accusando om. C 23 fallacia purgare T
24 aliquid om. R apud om. C 25 uera MADChX
Et alii quidem, qui sua consueuerunt excusare peccata,
fato se ad peccandum queruntur inpelli, tamquam hoc decreuerint
sidera et caelum prius talia decernendo peccauerit, ut
homo postea talia committendo peccaret; alii fortunae malunt
inputare, quod peccant: qui omnia fortuitis casibus agitari
putant nec tamen hoc se fortuita temeritate, sed perspecta
ratione sapere atque asseuerare contendunt. qualis ergo dementia
est disputationes suas rationi tribuere et actiones
suas casibus subiugare? alii totum, quod male faciunt, in
diabolum referunt nec uolunt cum illo habere uel partem,
cum illum sibi occultis suggestionibus mala suasisse suspicari
possint, se autem illis suggestionibus, undecumque fuerint,
consensisse dubitare non possint. sunt etiam, qui excusationem
suam extendunt in accusationem dei, diuino iudicio miseri,
suo autem furore blasphemi. etenim aduersus eum ex contrario
principio inducunt mali substantiam rebellantem, cui non
potuisset resistere, nisi substantiae naturaeque suae partem
eidem rebellanti contaminandam corrumpendamque miscuisset
tunc peccare dicunt, quando natura mali praeualet naturae
dei. haec Manichaeorum est inmundissima insania, quorum
machinamenta diabolica facillime ueritas indubitata subuertit,
quae dei naturam incontaminabilem atque incorruptibilem con-
fitetur. quid autem flagitiosae contaminationis et corruptionis
de istis merito non creditur, a quibus deus, qui summe atque
TAB 3 talia prius T decernendo-talia om.
TMADChBXJR peccare
suorum accusant deum, ut dicant ei placere peccata. nam si
displicerent, inquiunt, nullo modo ea fieri omnipotentissima
utique potestate permitteret. quasi uero inpunita peccata esse
permiserit etiam in eis, quos a supplicio sempiterno remissione
liberat peccatorum. nullus quippe debitae grauioris poenae
accipit ueniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem quam
debebat, soluerit poenam; atque ita inpertitur largitas misericordiae,
ut non relinquatur etiam iustitia disciplinae. nam et
peccatum, quod inultum uidetur, habet pedisequam poenam
suam, ut nemo de admisso nisi aut amaritudine doleat aut
caecitate non doleat. sicut ergo tu dicis: cur permittit ista,
si displicent? ita ego dico: cur punit ista, si placent? ac per
hoc sicut ego confiteor, quod omnino ista non fierent, nisi
ab omnipotente permitterentur, ita tu confitere facienda non
esse. quae a iusto puniantur, ut non faciendo quae punit
mereamur ab eo discere cur permittit esse quae puniat. perfectorum
est enim, sicut scriptum est, solidus cibus,
in quo hi, qui bene profecerunt, iam intellegunt ad omnipotentiam
dei potius id pertinuisse, ut ex libero arbitrio uoluntatis
uenientia mala esse permitteret. tam quippe est omnipotens
bonitas eius, ut etiam de malis possit facere bona, siue
om. Ch er. in A CQmmytot>i]i9 contaminabilis T et corruptibilis
in mg. m. 2 T 3 liii MACOh alii DX om. bd in er. in D
ezcasatiooe R 4 ut] et C 6 deus impunita peccata C peccata deus
impunita d impunita esse peccata D 7 remissio non B Tt remissio
AMDChR 8 peccatorum non liberat R 10 debeat ADCh debuit C
impartitur Dd 12 inultum] multum TM pedis sequam A pedissequam
DChCXRd 18 amisso TMAChB deleat C 14 non doleapt T
17 ta om. T 20 enim om. T sicut scriptum est sequitur post cibus
in C 21 hii MADChB perfecerunt C 22 id] idS ACh pertenuisse
B 23 tam] tanta MCXd 24 eius bonitas CXRd facere
bona possit R facere possit MADChB
atque uertendo siue etiam iustissime uindicando. omnia namque
ista bona sunt et deo bono atque omnipotente dignissima
nec tamen fiunt nisi de malis. quid igitur melius, quid omnipotentius
eo, qui cum mali nihil faciat, bene etiam de malis
facit? clamant ad eum qui male fecerunt: dimitte nobis
debita nostra: exaudit, ignoscit. nocuerunt sua mala peccantibus:
subuenit eorum medeturque languoribus. saeuiunt
suorum hostes: de illorum saeuitia facit martyres. postremo
etiam condemnat eos, quos damnatione iudicat dignos: sua
licet illi mala patiantur, facit tamen ille quod bonum est.
non potest enim bonum non esse, quod iustum est; et
utique sicuti iniustum est peccatum, ita iustum est peccati
supplicium.
Non autem potestas deo defuit talem facere hominem,
qui peccare non posset; sed maluit eum talem facere, cui
adiaceret peccare, si uellet, non peccare, si nollet, hoc prohibens,
illud praecipiens: ut prius illi esset bonum meritum
non peccare et postea iustum praemium non posse peccare.
nam etiam tales sanctos suos in fine facturus est, qui omnino
peccare non possint. tales habet quippe etiam nunc angelos
suos, quos in illo sic amamus, ut de nullo eorum ne peccando
fiat diabolus formidemus: quod de nemine homine iusto in
huius uitae mortalitate praesumimus. tales autem omnes
futuros in illius uitae inmortalitate confidimus; omnipotens
Ch 3 omnipotenti DCX 4 nisi om. Ch 6 mala
fecerunt MADChBCXH 7 exaudi»t T et ignoscit A 8 langoribus
MD1 9 snorum] eorum Ch 10 eos etiam condempnat DX
dampnatione Ch dignos iudicat DX 11 illa TMACh isti C
12 bonum om. Ch 13 sicut CRd sa..tis (s fin. s. I.) M sicuti in
om. JR est iustum B iniustum-ita om. TA peccatum-eat
om. MDChXB peccanti R 14 supplicium<ita bonitati iustitia est
pmit1> (< > in mg. m. 2) X 17 nec X 18 esset illi C 22 suos
om. C sicut T
dabit bona, cum liberauerit ab omnibus malis? multa de bono
usu mali copiosius possunt et subtilius disputari; sed neque
hoc isto sermone suscepimus et eius nimia uitanda est
longitudo.
redeamus. continentia nobis opus est, et eam diuinum esse
munus cognoscimus, ne declinetur cor nostrum in uerba
maligna ad excusandas excusationes in peccatis. cui autem
peccato cohibendo non habemus necessariam continentiam, ne
committatur, quando et hoc ipsa cohibet, ne commissum si
fuerit nefaria superbia defendatur? uniuersaliter ergo continentia
nobis opus est, ut declinemus a malo. ut autem faciamus
bonum, ad aliam uidetur uirtutem, hoc est ad iustitiam pertinere.
hoc nos admonet sacer psalmus, ubi legimus: declina
a malo et fac bonum. quo autem fine ista faciamus, mox
addidit dicens: quaere pacem et sequere eam. pax enim
perfecta tunc erit nobis, quando natura nostra creatori suo
inseparabiliter cohaerente nihil nobis repugnabit ex nobis.
hoc et ipse saluator uoluit, quantum mihi uidetur, intellegi,
ubi ait: sint lumbi uestri praecincti et lucernae
ardentes. quid est lumbos praecingere? libidines cohercere,
quod est continentiae; lucernas uero ardentes habere bonis
operibus lucere atque feruere, quod est iustitiae. neque hic
tacuit, quo fine ista faciamus, addendo atque dicendo: et
uos similes hominibus expectantibus dominum
MADChBCRd etiam-bona om. X malis nostris R
2 liberauit A1 multi TMAyBR 3 copiosius et eubtilius possunt DX
suptiliuB B disputare R 6 ista diximus ChR 7 est opus ACk
11 si commissum DXR 13 nobis est opus (opus m. 2 8. l. add.) D
opus om. C 15 ammonet MADRX 18 nobis om. T 19 inseparabiter
T repugnauit MIB 21 accincti MDBXRbd 22 quod R
est] siijt A sit BR accingere MADChBCXRbd coercere BCd
23 uero] quippe T est bonis MCbd 24 licere Bx iustitia T
remunerabit, qui continuimus nos ab his quae cupiditas et
ea quae imperauit caritas fecimus, ut in eius perfecta et sempiterna
pace sine ulla mali contentione et cum summa boni
delectatione regnemus.
Omnes ergo, qui credimus in deum uiuum et uerum,
cuius summe bona inmutabilisque natura nec mali aliquid
facit nec mali aliquid patitur, a quo est omne bonum, quod
etiam minui potest, et qui suo bono quod ipse est omnino
minui non potest, cum audimus apostolum dicentem: spiritu
ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis.
caro enim concupiscit aduersus spiritum,
spiritus autem aduersus carnem; haec enim inuicem
aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis,
absit, ut credamus, quod Manichaeorum credit insania,
duas hic demonstratas esse naturas ex contrariis inter se
principiis confligentes, unam mali, alteram boni. prorsus ista
duo ambo sunt bona: et spiritus bonum est et caro bonum.
et homo, qui ex utroque constat, uno imperante, alio seruiente,
utique bonum est, sed mutabile bonum: quod tamen fieri
non posse nisi ab incommutabili bono, a quo est omne bonum
creatum, siue paruum siue magnum; sed quamlibet paruum,
a magno tamen factum; et quamlibet magnum, nullo modo
tamen factoris magnitudini comparandum. uerum in hac bona
hominis et bene a bono condita institutaque natura nunc
bellum est, quoniam salus nondum est. languor sanetur, pax
ACh reuertatur D a* M ad Ch nuptias Ch 3 karitas D
ut om. TMChB 4 continentione T et cum summa om. C 6 in
om. MAChCXD1 7 summae ChB 11 de§j(J?rifr t concupiscentias T
desideria C perfeceritis (per s. l.) T 12 enim] autem in ras. tn. 2 D
13 inuicem sibi Cd 14 ea 8. l. T illa faciatis ChC 16 duas1 quae
duas AChD2 hic om. D demonstrat 1\'MAChDBX demonstrAt C
17 unam boni alteram mali Cbd 18 bona sunt C est om. DX
bonum est Ch 21 posse constat Cb posset (t s. I.) Dd 22 creatum
om. C 26 langor M
quam sane culpam per lauacrum regenerationis dei gratia
fidelibus iam remisit; sed sub eiusdem medici manibus adhuc
natura cum suo languore confligit. in tali autem pugna sanitas
erit tota uictoria: nec temporaria sanitas, sed aeterna, ubi non
solum finiatur hic languor, uerum etiam deinceps nullus
oriatur. propter quod adloquitur iustus animam suam et dicit:
benedic, anima mea, dominum, et noli obliuisci
omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus
iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores
tuos. propitius fit iniquitatibus, cum peccata dimittit, sanat
languores, cum desideria praua compescit; propitius fit iniquitatibus
dando indulgentiam, sanat languores dando continentiam.
illud factum est in baptismate confitentibus, hoc fit in agone
certantibus, in quo a nobis noster per eius adiutorium uincendus
est morbus. etiam nunc illud fit, quo exaudimur
dicentes: dimitte nobis debita nostra; hoc autem, cum
exaudimur dicentes: ne nos inferas in temptationem.
unusquisque enim temptatur, sicut ait Iacobus apostolus,
a concupiscentia sua abstractus et inlectus. contra
quod uitium medicinale poscitur adiutorium ab illo, qui potest
omnes huiusce modi languores sanare, non a nobis alienae
separatione, sed in nobis nostrae reparatione naturae. unde
et praedictus apostolus non ait: unusquisque temptatur
a concupiscentia, sed addidit: sua, ut qui hoc audit
M 2 culpa C lauachrum DChC 4 langore M
5 temperaria M temporalis A temporia C tempora.ia (s * add. r) D
sanitas om. A1 6 non finiatur Ch 7 animam suam iuetus MADChB
CXRd 8 domino
sed concupiscere caro aduersus spiritum dicitur, quando anima
carnali concupiscentia spiritui reluctatur. totum hoc nos sumus.
et caro ipsa, quae discedente anima moritur, nostra pars infirma
est, non fugienda dimittitur, sed recipienda reponitur nec recepta
ulterius relinquetur. seminatur autem corpus animale,
resurget corpus spiritale. tunc iam caro nihil concupiscet
aduersus spiritum, quando et ipsa spiritalis uocabitur, quoniam
spiritui non solum sine ulla repugnantia, uerum etiam sine
ulla corporalis alimenti indigentia in aeternum uiuificanda
subdetur. haec igitur duo, quae nunc inuicem aduersantur in
nobis, quoniam in utroque nos sumus, ut concordent oremus
et agamus. non enim alterum eorum putare debemus inimicum,
sed uitium, quo caro concupiscit aduersus spiritum: quod
sanatum nec ipsum erit et substantia utraque salua erit et
in utraque nulla pugna erit. audiamus apostolum. scio, inquit,
quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum.
hoc utique ait, quia uitium carnis in re bona non est bonum:
quod cum esse destiterit, caro erit, sed iam uitiata uel uitiosa
non erit. quam tamen ad nostram pertinere naturam idem
doctor ostendit prius dicendo: scio, quia non habitat in
DC 3 sanationem B sanatione. MCh ipsam CXRD3
4 caro sua MADChBCXd id est] adfi Ch 7 spiritum] aiam C
9 ipsa om. T infl*ma D, d 10 est in ras. R, om. bd recipienda
deponitur (da de add. m. 2) D deponitur Cd 11 autem om. D
12 resurgit MX surgit ACh concupiacit TMADChBXC 13 quando]
qrti C et om. DX 14 repugnatione (8. I. t ntia) T 20 et] at
in ras. m. 2 D salua 8. I. m. 2 D 21 inter utramque bd 22 alt.
in om. Al 24 ..iam M etiam Ch non erit uel uitiosa DX
bonum. se itaque dicit esse carnem suam. non ergo ipsa
est inimica nostra; et quando eius uitiis resistitur, ipsa amatur,
quia ipsa curatur. nemo enim umquam carnem suam
odio habuit, sicut ipse apostolus dicit. et alio loco ait:
igitur ipse ego mente seruio legi dei, carne autem
legi peccati. audiant qui aures habent: igitur ipse ego, ego
mente, ego carne; sed mente seruio legi dei, carne autem
legi peccati. quo modo carne legi peccati? numquid
concupiscentiae consentiendo carnali? absit; sed motus desideriorum
illic habendo, quos habere nolebat et tamen habebat.
sed eis non consentiendo mente seruiebat legi dei et tenebat
membra, ne fierent arma peccati.
Sunt ergo in nobis desideria mala, quibus non consentiendo
non uiuimus male; sunt in nobis concupiscentiae peccatorum,
quibus non oboediendo non perficimus malum, sed eas
habendo nondum perficimus bonum. utrumque ostendit apostolus,
nec bonum hic perfici, ubi malum sic concupiscitur. nec
malum hic perfici, quando tali concupiscentiae non oboeditur.
illud quippe ostendit, ubi ait: uelle adiacet mihi, perficere
autem bonum non; hoc uero, ubi ait: spiritu
ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis.
neque enim ibi dicit non sibi adiacere facere bonum, sed
perficere; neque hic dicit: concupiscentias carnis ne
XDX 2 se] sed T dicit dicit TBM1 dicit sedicit R
3 us uitiis er. in D 4 nemininumquem M1 nemo umquam M2 enim
om. AChC 5 hodio TChMt AI ait om. D 6 ego ipse Ch
7 audiant-peccati in mg. M om. ACh igitur] sibi D ego pr.
om. MX 8 carne
Quod ergo caro concupiscit aduersus spiritum, quod
non habitat in carne nostra bonum, quod lex in membris
3 lege B deseruiente Ch 4 libet male T 5 inperfectio C
6 in carne TAChBCX illicit DlChBCR illicita D2 et] que X
om. TMADChB 7 si non] nisi MADChBCXlid 8 quando erit C
9 erit summum C 10 sperandum] futurum X fotarum (8. l. I spandQ
m. 2) D 11 erit ibi Ch in om. MAChC 12 summum
bonum R nullum malum R 13 amor] ardor R sumus Ch
continentia T 15 male Ch 16 et anima MADChBCXBd 17 malum
ipse fecit DX quod MB 18 mali om. MADChCX nec T
20 ulla] illa C 21 pace] parte T cottidie TC 22 ipse MChX
23 cum om. DX
contrariis principiis facta conmixtio, sed unius aduersus se
ipsam propter peccati meritum facta diuisio. non sic fuimus
in Adam, antequam natura suo deceptore audito ac secuto
suum contempsisset atque offendisset auctorem; non est ista
prior uita creati hominis, sed posterior poena damnati. ex qua
damnatione per Iesum Christum gratia liberati cum poena
sua dimicant liberi nondum salute plena, sed iam pignore
salutis accepto; non liberati autem et peccatis rei sunt et
suppliciis inplicati. post hanc uero uitam reis manebit in aeternum
poena pro culpa; liberis non remanebit in aeternum nec
culpa nee poena; sed permanebunt in aeternum substantiae bonae
spiritus et caro, quas deus bonus et inmutabilis bonas, quamuis
mutabiles, condidit. permanebunt autem in melius commutatae,
numquam in deterius iam mutandae consumpto penitus omni
malo, et quod homo fecit iniuste et quod passus est iuste.
quibus duobus mali generibus omnino pereuntibus, quorum
unum est praecedentis iniquitatis, alterum consequentis infelicitatis,
erit hominis sine ulla prauitate uoluntas recta. ibi
omnibus erit clarum atque perspicuum, quod nunc a fidelibus
multis creditur, a paucis intellegitur, malum non esse substantiam,
sed sicut uulnus in corpore ita substantia, quae
se ipsam uitiauit, esse coepisse peste inchoata atque ibi esse
desinere sanitate perfecta. omni ergo malo exorto a nobis et
perdito in nobis, bono etiam nostro usque ad culmen felicissimae
incorruptionis et inmortalitatis aucto atque perfecto
R 3 ipsum T meritum peccati R 4 Datura] nfa T
nostra natura B natura nostra DX pra A, om. ChC ac (c s. l. m. 2) A
5 contemsisset B est] ex TMA lBXR 6 uita prior C creata C
dampnati TD 7 dampnatione T 9 et peccatis] a peccatis DR
10 suppliciis] peccatis Ch uitam poena pro culpa reis sqq. Ch 11 pro
culpa poena T manebit T 15 iam in deterius Cd poenitus B
penitus MR 16 alt. et om. TMB 17 perenntibus] percucientibos T
percutientibus MACh 18 est unum MChRABCd sequentis C
20 erit omnibus T 21 substantia AChBM 22 in substantia Dzd
substantiam XRCD:b 23 cepisse TM
ista corruptione et mortalitate, cum adhuc corpus corruptibile
adgrauat animam et, quod apostolus dicit:
corpus mortuum est propter peccatum, tale tamen
testimonium perhibet idem ipse carni nostrae, id est parti
nostrae infirmae atque terrenae, ut dicat, quod paulo ante
commemoraui: nemo enim umquam carnem suam odio
habet, statimque subiungat: sed nutrit et fouet eam,
sicut et Christus ecclesiam.
Manichaei carnem nostram nescio cui fabulosae genti tribuunt
tenebrarum, quam uolunt suam sine ullo initio malam semper
habuisse naturam, cum uerax doctor uiros diligere uxores
suas exemplo suae carnis hortetur, quos ad hoc ipsum Christi
quoque et ecclesiae hortatur exemplo? totus denique ipse
apostolicae epistulae locus ualde ad rem pertinens recordandus
est. uiri, inquit, diligite uxores uestras, sicut et
Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit
pro ea, ut eam sanctificaret, mundans lauacro
aquae in uerbo, ut exhiberet sibi ipse gloriosam
ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut
aliquid huius modi, sed ut sit sancta et inmaculata.
ita, inquit, et uiri debent diligere uxores suas
sicut corpora sua. qui diligit uxorem suam, se
ipsum diligit. deinde subiunxit, quod iam commemorauimus:
5, 25—28 om. T 3 ait DX 6 infimae d 7 enim om. MADCh
BCXRd 8 habuit
Tres quasdam copulas nobis insinuauit apostolus: Christum
et ecclesiam, uirum et uxorem, spiritum et carnem.
horum priora posterioribus consulunt, posteriora prioribus
famulantur, omnia bona sunt, ut in eis ordinis pulchritudine
quaedam excellenter praeposita, quaedam decenter subiecta
custodiunt. uir et uxor quales secum esse debeant, praeceptum
accipiunt et exemplum. praeceptum est: mulieres uiris
11 Rom. 7, 23 13 Ephes. 5, 25. 28 25 Ephes. 5, 22. 23. 25 abuit A 2 et] ac R et xps Rd ecclesiam suam T
4 quid R uobis X uelut in ras. D, d ex s. I. D om. X
commemorauimus litteris, audite adhuc alia, si aures
habetis. quid de carne Christi dicit insanissimus Manichaeus?
quod non fuerit uera, sed falsa. quid ad - haec dicit beatus
apostolus? memor esto Christum Iesum resurrexisse
a mortuis ex semine Dauid secundum euangelium
meum. et ipse Iesus Christus, palpate, inquit, et uidete,
quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me
uidetis habere. quomodo est in eorum doctrina ueritas,
quae id praedicat, quod in carne Christi erat falsitas? quomodo
in Christo non erat ullum malum, in quo erat tam
grande mendacium? quia uidelicet hominibus nimium mundis
malum est caro uera et non est malum falsa pro uera; malum
1 utrisque T 2 sui om. C uos manichei D uera] uestra R
3 christianas (-nos X) scripturas DX 4 exstinctis Bd 5 ut et (ut
in ras.) D et om. b aeseratis (atis in ras. m. 2) D 6 mortalittftibus
M animad M ad diabolum in corpore DX 7 et] et
ut AChBX 9 choerere MAD 10 uidetur MADChCXR 11 qui
alia (qui in ras. m. 2) DX si alia R alia, si aures] alias aures TMABR
13 uera fuerit DX hoc Cd 14 apostolus] paulus D dominum
iesum christum DR iesum xpm Ch Iesum] dominum X om. AC
surrexisse MRd 15 ex semine Dauid post meum sqq. X 16 Christus
Iesus d 17 ossa et carnem MChB 18 est om. T 19 id om. Md
20 nonj nullum DX, om. A ullum] illud ChA, om. DX 21 mtgpil
(s. I. m. 1 grande) D 22 aera caro R non est s. l. m. 2) T
pro uera] porro uerft A pro certo C, (8. I. m. 2 add.) D om. X malum-sernine]
An mala 8 caro uero de semine dauid nascentis DX
lingua falsa dicentis: palpate et uidete quia spiritus
ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere!
de ecclesia quid dicit deceptor hominum in mortifero errore?
quod ex parte animarum pertineat ad Christum, ex parte
corporum ad diabolum. quid ad haec dicit doctor gentium in
fide et ueritate? nescitis, inquit, quia corpora uestra
membra sunt Christi? de sexu masculi et feminae quid
dicit filius perditionis? quod uterque sexus non ex deo sit,
sed ex diabolo. quid ad haec dicit uas electionis? sicut, inquit,
mulier ex uiro ita et uir per mulierem, omnia
autem ex deo. de carne quid dicit per Manichaeum spiritus
inmundus? quod sit mala substantia nec dei, sed inimici
creatura. quid ad haec dicit per Paulum spiritus sanctus?
sicut enim corpus unum est, inquit, et membra habet
multa, omnia autem membra corporis cum sint multa,
unum est corpus, ita et Christus. et paulo post. posuit,
inquit, deus membra, singulum quodque eorum in corpore
prout uoluit. item paulo post. deus, inquit, temperauit
corpus, ei cui deerat maiorem honorem dans,
ut non essent scissurae in corpore, sed idem ipsum
ut pro inuicem sollicita sint membra. et siue patitur
unum membrum, compatiuntur omnia membra; siue
glorificatur unum membrum, congaudent omnia
12, 12 17 I Cor. 12, 18 19 I Cor. 12, 24-26 DCXR 6 gentium ante
dicit in ACh 7 inquid MB 8 xpi sunt R masculi.. T femininae
T 9 utique C ex om. M 10 mulier inquit T 12 quidquid
B dicit spiritus inmundus per manicheum DX 15 multa
habet membra T 16 autem om. T corpus M 17 corpus est M
corpus sunt DX 18 singula in ras. D. C quotque ABM1 queque C
quoque Ml 21 in corpore om. D idem om. C 22 ut OIH. C
pro inuicem] promui M patiatur X 23 compatiantur X siuemembra
om. MX 24 gloriatur C congaudebunt TBC congaudeant
D
membrorum eius ut imitentur, monentur? quomodo est inimici
creatura, quando ipsae animae, quae corpora regunt, ut
inter se inimicitiarum scissuras non habeant, exemplum de
membris corporis sumunt, ut quod praestitit deus corpori per
naturam ament et ipsae habere per gratiam? merito ad Romanos
cum scriberet, obsecro, inquit, uos, fratres, per
misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam
uiuam, sanctam, deo placentem. sine causa non
tenebras lucem et lucem tenebras esse contendimus, si hostiam
uiuam, sanctam, deo placentem de gentis tenebrarum corporibus
exhibemus.
comparatur ecclesiae? numquid ecclesia concupiscit
aduersus Christum, cum idem apostolus dixerit: ecclesia
subdita est Christo? plane subdita est Christo ecclesia,
quia ideo spiritus concupiscit aduersus carnem, ut ex omni
parte Christo subdatur ecclesia; caro autem concupiscit aduersus
spiritum, quia nondum pacem, quae perfecta promissa
est, accepit ecclesia. ac per hoc ecclesia subdita est Christo
ex pignore salutis et caro concupiscit aduersus spiritum ex
infirmitate languoris. neque enim non ecclesiae membra erant
idem, quibus ista dicebat: spiritu ambulate et desideria
carnis ne perfeceritis. caro enim concupiscit aduersus
spiritum et spiritus aduersus carnem; haec enim sibi
M pace ADChB 2 inimica C 4 inimiticiarum T
scisuras M 5 per om. MAl 6 et ipsae hoc ament D et ipsae
ament X hoc habere Md cum ad romanos R 7 cum apois D
uos inquit T fratres om. T 9 uiuentg A non] enim b 11 tenebrarum
s. l. m. 2 T 12 exibemus B 14 nunquid R 15 dicat R
16 subdita est ecclesia xpo C ecclesia subdita est Christo d 17 concupiscit
spiritus DX omni ex Cd ex om. MADlChX 18 autem]
hec C 22 langoris Af 23 idem ipsi MDChBCXR dicebat apta D
desideria] concupiscentias MAChBbd 24 non C concupiscit-enim
orn. C 25 sibi om. MAD ChI BXRd
haec utique ecclesiae dicebantur, quae si Christo subdita non
esset, non in ea spiritus aduersus carnem per continentiam concupisceret.
propter quod poterant concupiscentias carnis non perficere,
sed carne concupiscente aduersus spiritum non poterant
ea facere, quae uolebant, id est etiam ipsas carnis concupiscentias
non habere. deinde cur non confiteamur in hominibus spiritalibus
ecclesiam Christo subditam, in carnalibus autem adhuc
concupiscere aduersus Christum? an aduersus Christum non concupiscebant,
quibus dicebatur: diuisus est Christus? et: non
potui loqui uobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus,
tamquam paruulis in Christo. lac uobis potum
dedi, non escam; nondum enim poteratis. sed ne nunc
quidem potestis; adhuc enim estis carnales. cum
enim sint in uobis aemulatio et contentio, nonne
carnales estis? aduersus quem concupiscit aemulatio et
contentio nisi aduersus Christum? has enim carnis concupiscentias
Christus in suis sanat, sed in nullis amat. unde
sancta ecclesia quamdiu habet etiam membra talia, nondum
est sine macula et ruga. huc accedunt et illa peccata, pro
quibus cotidiana uox totius ecclesiae est: dimitte nobis
debita nostra. a quibus ne spiritales putaremus alienos,
non quicumque carnalium nec ipsorum quicumque spiritalium,
sed qui super pectus domini discumbebat et quem prae ceteris
diligebat, si dixerimus, inquit, quia peccatum non
Ioli. 13, 23 25 I Ioh. 1, 8 D2d perferre BR 5 poterat MA 6 etiam
om. T1 concupiscentias carnis R 7 non owi T1 confiteantur R
apiritualibus D 8 subditam xpo MADChBCXRd hanc adhuc C
9 an-non om. MX; an aduersus xpm om. AChC 11 loqui potui 11
nobis loqui DXCh 12 potum dedi uobis T 13 ne] neque Ch,
s. I. m. 2
pro ueraci continentia disputare suffecerit, ne continentiae
fructuosus et gloriosus labor partem infirmam nostram, id
est corpus, quando ab inmoderatis uel inlicitis uoluptatibus
cohibet et refrenat, non salubriter castigare, sed insectari
credatur hostiliter. corpus quippe ab anima est quidem natura
diuersum, sed non est a natura hominis alienum. non enim
animus constat ex corpore; sed tamen homo ex animo constat
et corpore: et utique deus quem liberat, totum hominem
liberat. unde totum hominem etiam ipse saluator suscepit,
dignatus in nobis totum liberare quod fecit. qui contra istam
sentiunt ueritatem, quid eis prodest libidines continere? si
tamen aliquas continent. quid in eis per continentiam potest
fieri mundum, quorum continentia talis inmunda est? quae
nec continentia nominanda est. sentire quippe quod sentiunt,
uirus est diaboli; continentia uero munus est dei. sicut autem
non omnis, qui aliquid patitur aut quoslibet dolores tolerantissime
patitur, habet eam uirtutem, quae similiter dei munus
TMAChB; non a domino iudicaremur R
non utique iudicaremur (-mus C) DCX 2 dampnemur A 4 iocundauerunt
M2DXR ludiflcauerunt C iudificauerunt TMl 5 est ergo
speranda BR est speranda T est orn. MA1 9 disputasse MDCXRd
sufflcerit MAB nec T 10 infimam hzBRd 11 uelj et Mbd
13 animi Т\'lDRBà quidem est R 14 a om. C 15 constat ex
animo R 17 saluator ipse MDBCXRd 18 nobis etiam R 19 prodest
eis DXR 20 fieri potest MAChBR fieri mundum potest
XD 23 autem om. C 24 qui om. Al 25 eam] etiam X
munus dei R
tormenta, ne in suis criminibus prodant aut male sibi conscios
aut se ipsos; multi pro explendis ardentissimis libidinibus
et obtinendis uel non relinquendis eis rebus, quibus uinculo
praui amoris obstricti sunt; multi pro diuersis et perniciosis,
quibus uehementer tenentur, erroribus: quos omnes
absit ut dicamus ueram habere patientiam — ita non omnis,
qui aliquid continet uel ipsas etiam carnis aut animi libidines
mirabiliter continet, istam continentiam, de cuius utilitate et
decore disserimus, habere dicendus est. quidam enim, quod
mirum dictu uideri potest, per incontinentiam continent —
uelut si se mulier contineat a marito, quia hoc iurauit adultero
— quidam per iniustitiam — uelut si miscendi sexus
non reddat coniux coniugi debitum, quia ipse uel ipsa iam
potest uincere talem corporis adpetitum — item quidam continent
decepti fide falsa et uana sperantes, uana sectantes: in
quibus sunt omnes haeretici et quicumque sub nomine religionis
aliquo errore falluntur. quorum continentia uera esset,
si esset et fides uera; cum uero illa propterea nec fides sit
appellanda, quia falsa est, sine dubio et ista continentiae
nomine indigna est. numquid enim continentiam, quam munus
dei uerissime dicimus, dicturi sumus esse peccatum? absit
a cordibus nostris tam detestanda dementia. beatus autem
apostolus ait: omne, quod non est ex fide, peccatum
est. quae igitur non habet fidem, nec continentia nominanda
est.
om. Tl 4 uel non relinquendis om. T 5 praue Chl
7 ueram dicamus MADChBCXMbd 8 continet istam T etiam
ipsas DX 10 deserimus M discernimus C credendus DX quidam
(i ex a m. 1) M 11 continentiam TlC se continent Cd 12 mulier
se R 13 ueluti C uelud Ch 14 coniunx lJIDCXR 16 et uana DXd
17 heretici MDCh 19 et om. DlX 21 munus] unius C 22 dicturi]
...mus (su er.; 8. l. add. m. 2 asseri) Ch peccatum esse dicturi sumus
DX 23 nostris cordibus MADChBCXRd 24 ait 8. I. B
Sunt etiam, qui aperte malignis seruiendo daemonibus
a corporis uoluptatibus continent, ut per eos expleant nefarias
uoluptates, quarum inpetum ardoremque non continent. unde
ut aliquid dicam et cetera propter sermonis longitudinem
taceam, quidam etiam non adtingunt uxores suas, dum quasi
mundi per magicas artes peruenire ad uxores moliuntur alienas.
o mirabilem continentiam, immo uero nequitiam atque inmunditiam
singularem! si enim uera esset continentia, magis
ab adulterio quam propter adulterium perpetrandum carnis
concupiscentia debuit a coniugio continere. hanc quippe concupiscentiam
carnis relaxare solet continentia coniugalis eiusque
frenis hactenus moderamen inponere, ut nec in ipso
coniugio inmoderata licentia diffluatur, sed custodiatur modus,
aut infirmitati coniugis debitus, cui hoc non secundum imperium
praecipit, sed secundum ueniam concedit apostolus,
aut filiis procreandis accommodatus, quae una fuit causa
miscendae inuicem carnis et patribus quondam et matribus
sanctis. id autem faciens continentia, id est moderans et
quodam modo limitans in coniugibus carnis concupiscentiam
et eius inquietum atque inordinatum motum certis quodam
modo finibus ordinans bene utitur hominis malo, quem facit
et uult perficere bonum, sicut deus utitur etiam hominibus
malis propter eos, quos perficit bonos.
dicit: et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset
hoc donum, etiam eos habere dicamus,.qui continendo uel
D demonibus MX 5 non attingunt etiam MAD
ChBCXRd 6 maicas
Spiritus itaque hominis adhaerens spiritui dei concupiscit
aduersus carnem, id est aduersus se ipsum, sed pro se
ipso, ut motus illi siue in carne siue in anima secundum
hominem, non secundum deum, qui sunt adhuc per adquisitum
languorem, continentia cohibeantur propter adquirendam salutem,
ut homo non secundum hominem uiuens iam possit
dicere: uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me
Christus. ubi enim non ego, ibi felicius ego, ut, quando
secundum hominem reprobus ullus motus exsurgit, cui non
consentit qui mente legi dei seruit, dicat etiam illud: iam
non ego operor illud. talibus quippe et illa dicuntur,
quae sicut eorum socii participesque debemus audire: si
consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt
quaerite, ubi Christus est.in dextera dei sedens;
quae sursum sunt sapite, non quae super terram.
mortui enim estis, et uita uestra abscondita est
cum Christo in deo; cum Christus apparuerit, uita
uestra, tunc et uos cum illo apparebitis in gloria.
quibus loquatur intellegamus, immo uero adtentius audiamus.
nam quid hoc planius! quid apertius! eis certe loquitur, qui
consurrexerunt cum Christo, nondum utique carne, sed mente,
quos et mortuos dicit et magis hinc uiuos; nam uita uestra,
inquit, abscondita est cum Christo in deo. talium mor- .
tuorum uox est: uiuo autem iam non ego, uiuit uero
in me Christus. quorum ergo uita erat abscondita in deo,
M 7 non om. T 8 enim 8. I. T
9 eiurgit DChXB 10 ctiam] enim T 13 surrexistis A sunt om. T
sunt-sursum om. A 14 quaerite-sunt om. Ch 16 uestra et cetera
usque (et cetera usque s. I.) A, Ch abscondita-uestra om. ACh
18 apparebitis cum illo DChCd 19 loquatur ex loquebatur T audimus
T 20 hoc om. T1 planius] apertius DX apertius]
planius DX 21 consurrexerant Dd cum om. TAChB christo
om. ACh 22 et om. MADChCXd mortuus Chx 23 abscondita.
est inquit B 24 non om. T 25 erit ACM2
12*
sunt super. terram. id enim sequitur: mortificate ergo
membra uestra, quae sunt super terram. et ne quisquam
nimis tardus membra ista uisibilia corporis mortificanda putaret
a talibus, continuo quid dicat aperiens, fornicationem,
inquit, inmunditiam, perturbationem, concupiscentiam
malam et auaritiam, quae est idolorum seruitus.
itane uero credendum est, quod isti, qui iam mortui erant
eorumque uita abscondita erat cum Christo in deo, adhuc
fornicabantur, adhuc in moribus inmundis operibusque uiuebant,
adhuc perturbationibus concupiscentiae malae atque
auaritiae seruiebant? quis demens ista de talibus senserit?
quid ergo uult ut mortificent, opere scilicet continentiae, nisi
motus ipsos adhuc in sua quadam interpellatione sine nostrae
mentis consensione, sine membrorum corporalium operatione
uiuentes? et quomodo isti mortificantur opere continentiae,
nisi cum eis mente non consentitur nec exhibentur eis arma
corporis membra et, quod est maius atque uigilantia continentiae
maiore curandum, ipsa etiam nostra cogitatio, quamuis
eorum quodam modo suggestione et quasi susurratione
tangatur, tamen ab eis ne oblectetur auertitur et ad superna
delectabilius cogitanda conuertitur, ad hoc ea nominans in
sermonibus, ne habitetur in eis, sed fugiatur ab eis? quod
fit, si efficaciter audiamus ipso adiuuante, qui haec per apostolum
praecipit: quae sursum sunt quaerite, ubi Christus
est in dextera dei sedens; quae sursum sunt
sapite, non quae super terram.
TMX exortantur MACh 4 menbra Ch 5 a
om. 22 6 inquid Ch 7 ydolorum R 8 iam mn. T 10 immoribus M
12 talibus (bus add. 8. l. m. 2) M 14 sine] sine R mentis nostrae
DX 15 conuersione X sine R 17 exibentur ChB 19 maiori DIX
21 nec Ch 22 ad] ob MBd 24 ipse ilf1 hoc Cd apostolum
suom Cd 25 praecepit DX
utique salubriter terruit, ne putarent fideles propter
solam fidem suam, etiamsi in his malis uiuerent, se posse
saluari apostolo Iacobo contra istum sensum uoce manifestissima
reclamante ac dicente: si fidem quis dicat se habere,
opera autem non habeat, numquid poterit fides saluare
eum? unde et hic doctor gentium propter illa mala
uenire iram dei dixit in filios infidelitatis. cum autem dicit:
in quibus et uos aliquando ambulastis, cum uiueretis
in illis, satis ostendit, quod in illis iam non uiuant. his
quippe mortui erant, ut eorum uita in deo cum Christo esset
abscondita. cum ergo iam in illis non uiuerent, mortificare
iam talia iubebantur. ipsis quippe in eisdem non uiuentibus
illa uiuebant, sicut paulo ante iam ostendi, et membra dicebantur
ipsorum ea uidelicet uitia, quae in membris eorum
habitabant, eo modo locutionis per id quod continet id quod
continetur, sicut dicitur: totum forum inde loquitur, cum
homines loquantur, qui sunt in foro. ipso locutionis modo in
psalmo canitur: omnis terra adoret te, id est: omnes
homines, qui sunt in terra.
Nunc autem deponite, inquit, et uos uniuersa et
commemorat plura eius modi mala. sed quid est, quod ei non
sufficit dicere: deponite uos uniuersa, sed addita coniunctione
dixit: et uos? nisi ne propterea se putarent haec
21 Col. 3, 8 R diffidentię D 3 suam om C posse se X
4 iacobo contradicente et contra DX 5 se quis dicat habere T
6 fides poterit T poteat R 8 incredulitatis R dixit R 10 uinant]
Siue autem ne uincamur acriter confligentes siue aliquotiens
uel etiam insperata uel inopinata facilitate uincentes
ei, qui nobis dat continentiam, demus gloriam. meminerimus
quendam iustum dixisse in abundantia sua: non mouebor
in aeternum, demonstratumque illi esse quam temere hoc
dixerit, tamquam suis uiribus tribuens, quod ei desuper praestabatur.
hoc autem ipso confitente didicimus; mox enim
adiunxit: domine, in uoluntate tua praestitisti decori
meo uirtutem; auertisti autem faciem tuam, et factus
sum conturbatus. per medicinalem prouidentiam paululum
desertus est a rectore, ne per exitialem superbiam ipse desereret
rectorem. siue ergo hic, ubi cum uitiis nostris domandis
minuendisque confligimus, siue ibi, quod in fine futurum est,
ubi omni hoste quia omni peste carebimus, id nobiscum salubriter
agitur, ut qui gloriatur, in domino glorietur.
C uictoreip M 2 usque in finem in mg. TC usque-uincamur
er. M 4 acricritcr