The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
De obscuris naturalium rerum, quae omnipotente deo
artifice facta sentimus, non adfirmando, sed quaerendo tractandum
est in libris maxime quos nobis diuina commendat
auctoritas, in quibus temeritas adserendae incertae dubiaeque
opinionis difficile sacrilegii crimen euitat: ea tamen quaerendi
dubitatio catholicae fidei metas non debet excedere. et quoniam
multi haeretici ad suam sententiam, quae praeter fidem est
catholicae disciplinae, expositionem scripturarum diuinarum
trahere consueuerunt, ante tractationem huius libri catholica
fides breuiter explicanda est.
Est autem haec: deum omnipotentem patrem uniuersam
creaturam fecisse atque constituisse per filium suum unigenitum,
id est sapientiam et uirtutem suam consubstantialem sibi et
coaeternam, in unitate spiritus sancti et ipsius consubstantialis
et coaeterni. hanc ergo trinitatem dici unum deum eumque
fecisse et creasse omnia, quae sunt, in quantum sunt, disciplina
catholica credi iubet, ita ut creatura omnis siue intellectualis
siue corporalis, uel quod breuius dici potest secundum
fol. 231* V Incipit
liber 11 augustini epi de Genesi ad litteram impfectus fol. 198* T Incipit
liber de genesi ad litteram IpfOs fol. 24 M Liber aurelii augustini de
genesi ad litteram yponensis epi imperfectus incipit fol 257 L 4 De]
e L; sed spatio D litterae sufficienti uacuo omnipotenti b 6 quos]
quod M diuina om. ML 8 non euitat b 9 metbas JM 12 consuerunt
ML 13 breuiter om. MLb 14 patrem omnipotentem MLbd
15 suam om. V 17 ipsius om. L 19 catholica disciplina MLbd
20 credi] dici MLb ita ut] iubet ita ut MLb siue OJA. Lb
non de deo nata, sed a deo sit facta de nihilo: nihilque in
ea esse quod ad trinitatem pertineat, nisi quod trinitas condidit,
ista condita est. quapropter creaturam uniuersam neque consubstantialem
deo neque coaeternam fas est dicere aut credere.
Esse autem omnia quae fecit deus bona ualde: mala uero
non esse naturalia; sed omne quod dicitur malum aut peccatum
esse aut poenam peccati. nec esse peccatum nisi prauum
liberae uoluntatis adsensum, cum inclinamur ad ea quae iustitia
uetat et unde liberum est abstinere; id est non in rebus ipsis,
sed in usu earum non legitimo. usus autem rerum est legitimus,
ut anima in lege dei maneat et uni deo plenissima dilectione
subiecta sit et cetera sibi subiecta sine cupiditate aut libidine
ministret, id est secundum praeceptum dei. ita enim sine difficultate
et miseria et cum summa facilitate et beatitudine
administrabit. poena uero peccati est, cum ipsis creaturis non
sibi seruientibus cruciatur anima, cum deo ipsa non seruit: quae
creatura illi obtemperabat, cum ipsa obtemperabat deo. itaque
non esse ignem malum, quia creatura dei est; sed tamen uri
eo inbecillitatem nostram ei merito peccati. dici autem peccata
naturalia, quae necesse est committi ante misericordiam dei,
postquam in hanc uitam per peccatum liberi arbitrii lapsi sumus.
Renouari autem hominem per legum Christum dominum
nostrum, cum ipsa ineffabilis et incommutabilis dei sapientia
plenum totumque hominem suscipere dignata est et nasci de
spiritu sancto et uirgine Maria, crucifigi, sepeliri et resurgere
et ascendere in caelum, quod iam factum est, et uenire ad
iudicandos uiuos et mortuos in fine saeculi et resurrectione
mortuorum in carne, quod adhuc futurum praedicatur. datum
MLbd 2 deo nata] dei natura bd &]
ex V 5 aut] atque TMLb 6 Esse] Ecce d deus om. TMLb
10 istis MLbd 11 non om. MLb 18 cetera] ecclesia V libine T1
17 seruientibus om. ML 18 obtemperabat (a (in. supra i script.) L
obtemperabat om. L 19 uri] uri V 22 per] post V lapsi
sumus om. V 23 autem om. MLb 24 et] atque L aut b ac d
28 resurrectionem bd 29 datum] datfi V
illo matrem ecclesiam, quae catholica dicitur, ex eo quia
uniuersaliter perfecta est et in nullo claudicat et per totum
orbem diffusa est. remissa esse paenitentibus priora peccata
et uitam aeternam caelorumque regnum promissum.
Secundum hanc fidem quae possint in hoc libro quaeri
et disputari considerandum est. in principio fecit deus
caelum et terram. quattuor modi a quibusdam scripturarum
tractatoribus traduntur legis exponendae, quorum uocabula
enuntiari graece possunt, latine autem definiri et explicari:
secundum historiam, secundum allegoriam, secundum analogiam,
secundum aetiologiam. historia est,\' cum siue diuinitus siue
humanitus res gesta commemoratur; allegoria, cum figurate
dicta intelleguntur; analogia, cum ueteris et noui testamentorum
congruentia demonstratur; aetiologia, cum causae
dictorum factorumque redduntur.
Hoc ergo quod scriptum est: in principio fecit deus
caelum et terram, quaeri potest utrum tantummodo secundum
historiam accipiendum sit an etiam figurate aliquid significet
et quomodo congruat euangelio et qua causa sic liber iste
inchoatus sit. secundum historiam autem quaeritur quid sit:
in principio, id est utrum in principio temporis an in principio,
in ipsa sapientia dei, quia et ipse dei filius principium
se dixit, quando ei dictum est: t.u quia es, et dixit: principium,
quod et loquor uobis. est enim principium sine
exp. m., 1) M _ei q\'ŲQ (quo exp. m. T) M 8 nullo]
illo ML 5 promissum (pro super exp. di m. 1) L 6 possunt VLbd
9 quorum-explicari om. TMLb 12 aetiologiam] ethimologiam VTML
etymologia b prius siue om. L 13 ihumanitatis M 15 demonstranctur
L om. M ethimologia VTL om. M etymologia b causae]
esse (?) M, eras. L post dictorumque positum bd 16 dictorum factorumque
(dictorum m. 2 a. l. add.) T factorum dictorumque V 17 deus
om. T 20 congrua L enuangeho L liber iste sic MLbd 23 quia
et ipse dei iterata m. 2 exp T et iterat. in L 24 qui L
principio solus pater est; ideo ex uno principio esse omnia
credimus. filius autem ita principium est, ut de patre sit.
ipsa etiam prima creatura intellectualis potest dici principium
his quibus caput est, quae fecit deus. cum enim recte
appelletur principium caput, in illa gradatione apostolus
mulierem tantum non dixit caput alicuius. nam et uirum
dixit caput mulieris et caput uiri Christum et caput Christi
deum; ita creatori creatura subnectitur. :
An ideo in principio dictum est, quia primum factum est?
an non potuit inter creaturas primum fieri caelum et terra,
si angeli et omnes intellectuales potestates primum factae
sunt, quia et angelos creaturam dei et ab eo factos credamus
necesse est? nam et angelos enumerauit propheta in centesimo
quadragesimo octauo psalmo, cum dixit: ipse iussit, et
facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt. sed si primum
facti sunt angeli, quaeri potest, utrum in tempore facti sunt
an ante omne tempus an in exordio temporis. si in tempore,
iam erat tempus, antequam angeli fierent; et quoniam etiam
tempus ipsum creatura est, incipit necesse esse ut aliquid
prius quam angelos factum accipiamus. si autem in exordio
temporis factos dicimus, ut cum ipsis coeperit tempus,
dicendum est falsum esse, quod quidam uolunt, cum caelo et
terra tempus esse coepisse.
Si autem prius quam tempus angeli facti sunt, quaerendum ss
est, quomodo dictum sit in consequentibus: et dixit deus:
fiant luminaria in firmamento caeli, ut luceant super
(in mg. forte de) d princ. sine principio om. M 4 principium
iteratum m. 2 exp. T 5 hiis ML iia d 7 tantum] tamen Vbd
alicuius] alieni V 10 in principio ideo T1 quoniam d 11 terram L
12 QII10ęş potestates (omnes del. m. 2) T 15 CXLVIII0 L •XLVIII M
dicit V 17 post fin. sunt add. angeli. Queri potest utrum in tempore facti
sunt in cod. V 22 ipsis] temporis L 28 nolunt T ante cglum
et terr3 TMLb
signis et in temporibus et in diebus et in annis. hic
enim potest uideri tone coepta esse tempora, cum caelum et
luminaria caeli ordinatis itineribus currere coepissent. quod
si uerum est, quomodo potuerunt dies esse antequam esset
tempus, si a cursu luminarium tempus exorsum est, quae
quarto die dicuntur esse facta? an ista dierum digestio secundum
consuetudinem humanae fragilitatis ordinata est lege narrandi
et humilibus humiliter insinuandi sublimia, qua et ipse sermo
narrantis non potest nisi aliqua habere et prima et media et
ultima? an in temporibus istis dictum est ut essent luminaria,
quae tempora homines interuallis morarum in corporis motione
metiuntur? haec enim tempora, si nullus motus corporum
esset, nulla essent et ipsa sunt hominibus manifestiora. quod
si admittimus, quaerendum est, utrum praeter motum corporum
possit esse tempus in motu incorporeae creaturae.
ueluti est anima uel ipsa mens: quae utique in cogitationibus
mouetur et in ipso motu aliud habet prius, aliud posterius,
quod sine interuallo temporis intellegi non potest. quod si
accipimus, etiam ante caelum et terram potest intellegi tempus
fuisse, si ante caelum et terram facti sunt angeli. erat enim
iam creatura, quae motibus incorporeis tempus ageret, et
recte intellegitur cum illa etiam tempus esse ut in anima
quae per corporeos sensus corporeis motibus assuefacta est.
sed fortasse non est in principibus et creaturis supereminentibus.
sed quoquo modo se hoc habeat — res enim
secretissima est et humanis coniecturis inpenetrabilis — illud
certe accipiendum est in fide, etiamsi modum nostrae
bd 2 signa Lbd in temporibus] tempora
JLbd in diebus] dies Lbd in annis] annos Lbd 4 itineribus]
terminibus L 5 poterunt ML tempns esset MLbd 10 aliqua. L
12 corpis Y 13 metnfitnr M metnntur L 16 incorporeae (in add.
m. 2) T 17 est om. L 18 in ante ipso om. MLbd aliud] ad M
20 potest-terram om. L 21 facti sunt in ras. m. 1 V 25 sed] et Y
26 hoc ae Mbd hoc om. L res habeat (babeat m. et 1 et 2 del.) M
27 coniecturis in ras. m. 1 Y
ipsum esse creaturam ac per hoc et ipsum habere initium nec
coaeternum esse creatori.
Potest etiam caelum et terra pro uniuersa creatura positum
uideri, ut et hoc uisibile aethereum firmamentum caelum
appellatum . sit et illa creatura inuisibilis supereminentium
potestatum rursusque terra omnis inferior pars mundi cum
animalibus quibus inhabitatur. an caelum omnis creatura
sublimis atque inuisibilis dicta est, terra uero omne uisibile,
ut etiam sic possit hoc, quod dictum est: in principio
fecit deus caelum et terram, uniuersa creatura intellegi?
fortasse quippe non incongrue in comparatione inuisibilis
creaturae omne uisibile terra dicitur, ut illa caeli nomine
nuncupetur, quoniam et anima, quae inuisibilis est, cum
rerum uisibilium amore tumesceret et earum adeptione extolleretur,
terra dicta est, sicut scriptum est: quid superbit
terra et cinis?
Sed quaeri potest, utrum iam distincta et composita omnia
dixerit caelum et terram an ipsam primo informem uniuersitatis
materiem, quae in has formatas et. speciosas naturas deo
ineffabiliter. iubente digesta est, caeli et terrae nomine nuncupauit.
quamquam enim scriptum legerimus:, qui fecisti
mundum de informi materia, tamen etiam ipsam materiam
cuiusmodicumque sit non possumus dicere non ab eo factam,
ex quo omnia confitemur et credimus, ut etiam ipsa digestio
et ordinatio singularum quarumque rerum formatarum et distinctarum
mundus uocetur, ipsa uero materies caelum et terra,
om. L 2 creaturam esse TlMbd et om. Mbd
4 etiam] enl b 5 aetherium (sic ubique) V ethereum T 12 compationem
V inuisibilis] uisibilis ML 18 terra om. V 16 eorum Y
16 sicut dictum est (dictum est m. et 1 et 2 del.) M 19 inter dixerit
et caelum additum est: In principio fecit deus in cod. V 20 spetiosas
(semper t littera scriptum) V 21 nuncupauerit bd 23 materia
informi VT 27 uocetur mundus Tl uero] uera L
quasi confusum atque permixtum ab artifice deo accipiendis
formis idoneum. hactenus de hoc quaesitum sit quod dictum
est: in principio fecit deus caelum et terram; nihil
enim horum temere adfirmari potuit.
Terra autem erat inuisibilis et inconposita, et
tenebrae erant super abyssum; et spiritus dei ferebatur
super aquam. ab haereticis, qui ueteri testamento aduersantur,
moueri calumnia huic loco solet, cum dicunt:
quomodo in principio fecit deus caelum et terram, si iam
terra erat? non intellegentes hoc esse subiunctum, ut exponeretur,
qualis terra fuerit, de qua iam dictum est: fecit
deus caelum et terram. sic ergo accipiendum est: in principio
fecit deus caelum at terram; haec autem terra, quam
deus fecit, inuisibilis erat et inconposita, donec ab eodem
ipso discerneretur et ex confusione in rerum certo ordine
constitueretur. an sic melius intellegitur, ut in hac executione
rursus eadem rerum materies commendaretur, quae superius
caeli et terrae nomine nuncupata est, ut iste sit sensus: in
principio fecit deus caelum et terram; hoc autem, quod caelum
et terra dictum est, terra erat inuisibilis et inconposita et
tenebrae super abyssum; id est quod caelum et terra appellatum
est, materies erat confusa quaedam, de qua mundus,
qui duabus maximis partibus, caelo scilicet et terra, constat,
digestis elementis et accepta forma fabricaretur? quae confusio
materiae sic potuit insinuari populari intellegentiae, si
diceretur terra inuisibilis et inconposita uel inordinata uel
L et terrae om. TMLb et caelum et terra om. TMLb
3 actenus V de hoc (JictViP §it L 4 nichil (semper ch littera
scr.) VTML 5 affirmare
Et tenebrae erant super faciem abyssi. utrum subter
abyssus erat et supra tenebrae, quasi iam loca distincta essent?
an quoniam materiae adhuc confusio exponitur, quod etiam
yjxoc graece dicitur, ideo dictum est: tenebrae erant super
abyssum, quia lux non erat? quae si esset, utique supra
esset, quia esset eminentior et ea, quae sibi subiecta erant,
inluminaret. et reuera qui diligenter considerat quid sint
tenebrae, nihil aliud inuenit quam lucis absentiam. ita igitur
dictum est: tenebrae erant super abyssum, ac si dictum
esset: non erat lux super abyssum. quapropter haec materies,
quae consequenti operatione dei in rerum formas ordinata
distinguitur, appellata est terra inuisibilis et inconposita et
profunditas carens luce: quae appellata est superius nomine
caeli et terrae ueluti semen, ut iam dictum est, caeli et
terrae, si tamen non caelum et terram dicendo uniuersitatem
prius proponere uoluit, ut postea insinuata materie mundi
partes exequeretur.
Et' spiritus dei* superferebatur super aquam. nuscfliam\'»dixerat:
fecit deus aquam; nec tamen ullo modo credendum
est aquam deum non fecisse et eam iam fuisse,
antequam ille aliquid constituisset. etenim ille est, ex quo
omnia, per quem omnia, in quo omnia, sicut apostolus
dicit. ergo et aquam deus fecit et aliter credere magnus
error est. cur igitur non dictum est, quod aquam deus fecerit?
L 5 faciem abyssi I abjssum d 7 etiam] iam MLb
§ chaos VTML 10 quia esse L subiflcta V 18 ueluti-terrae
om. Lb 20 materia TMLbd 21 ezsequeretur MLbd 22 ferebatur TML
28 deus aquam fecit MLbd 24 deus V fuisse ex fecisse m. 1 V
25 eat om. Lb
terrae inuisibilis et inconpositae atque abyssi nomine nuncupauerat,
etiam aquam uoluit appellare? cur enim non et
aqua appellaretur, si terra potuit, cum adhuc neque aqua
distincta atque formata neque terra esset neque aliquid aliud? sed
primo fortasse caelum et terra appellata est, secundo terra
inconposita et abyssus carens luce, tertio aqua non incongrue:
ut primo nomine ipsius uniuersitatis, propter quam facta
= est materies de omnino nihilo, id est caeli et terrae materies
uocaretur; secundo terrae inconpositae atque abyssi nomine
insinuaretur informitas, quia inter omnia elementa terra est
informior et minus praelucens quam cetera; tertio aquae
nomine significaretur materies subiecta operi artificis; aqua
enim mobilior est quam terra. et ideo propter operandi facilitatem
et motum faciliorem subiecta materies artifici aqua
magis uocanda erat quam terra.
Et aer quidem mobilior est quam aqua; aether autem ipso
aere mobilior non absurde creditur aut sentitur; sed aeris uel .
aetheris nomine minus conuenienter appellaretur materies.
magis enim haec elementa uim creduntur habere faciendi,
terra uero et aqua patiendi. quod si occultum est, illud certe
apertissimum puto, quod aquam uentus mouet et nonnulla
. terrena; uentus autem est aer motus et quasi fluctuans. ergo
cum aer aquam manifeste moueat, unde autem ipse moueatur,
ut sit uentus, occultum sit, quis dubitet congruentius aquae
nomine materiam uocari, qua mouetur, quam aeris, qui mouet?
moueri autem pati est, mouere facere. huc accedit, quod ea,
quae terra gignit, aqua inrigantur, ut nasci et profici possint,
om. L 8 nomine om. TMLbd 9 de omnino nihilo
materies d id eat om. TMLbd materies] nomine TMLbd 10 uocaretur-nomine
om. L 12 felucens Lbd 13 materia MLbd 14 est
om. TL propter om. V 17 ether VT aethere L mobilior
ipso aere Lbd 20 elementa om. L 21 illad] uel MLb
24 manifestat M1 rrfoueat manifeste MLxbd 25 ut si ML
26 qua] quia TMLbd ei aeris M 27 quod} at L 28 perfici
MLbd -
conuerti. quocirca congruentius aquae nomine appellaretur
materies, cum subdita operi artificis insinuaretur propter
mobilitatem et conuersionem in quaeque nascentia corpora,
quam nomine aeris, in quo sola mobilitas posset animaduerti,
cetera uero, quibus materia expressius significaretur, defuissent,
ut totus iste sit sensus: in principio fecit deus caelum
et terram, id est materiam, quae caeli et terrae formam capere
posset. quae materia terra inuisibilis et inconposita
erat, id est informis et luce carens profunditas: quae tamen
quoniam mouenti et operanti artifici subdita esset, propter
hoc ipsum quod cedit operanti aqua etiam nominata est.
In hac igitur materiae significatione prius insinuatus est
finis eius, id est propter quid facta sit; secundo ipsa informitas,
tertio seruitus sub artifice atque subiectio. itaque
primo caelum et terra — propter hoc enim facta materies - secundo
terra inuisibilis et inconposita et tenebrae super
abyssum, id est ipsa informitas sine lumine — unde etiam
terra inuisibilis dicta est — tertio aqua subiecta spiritui ad
habitum formasque capiendas . ideo super aquam ferebatur
spiritus dei, ut spiritum operantem, aquam uero unde operaretur
intellegamus, id est materiam fabricabilem. cum enim
tria ista dicimus unius rei nomina, materia mundi, materia
informis, materia fabricabilis, horum primo nomini bene
adiungitur caelum et terra, secundo obscuritas, confusio, profunditas,
tenebrae, tertio cedendi facilitas, cui iam ad operandum
spiritus superfertur artificis.
Et spiritus dei superferebatur super aquam. non ita
Tx post nascentia scriba aberrans ex uersu 4 add.
corpora-aeris, sed ea del. L eadem eadem M 4 queq; (q; add.
8. I. m. 2) T 5
Potest autem et aliter intellegi, ut spiritum dei uitalem
creaturam, qua uniuersus iste uisibilis mundus atque omnia
corporea continentur et mouentur, intellegamus, cui deus
omnipotens tribuit uim quandam sibi seruiendi ad operandum
in his quae gignuntur. qui spiritus cum sit omni corpore
aethereo melior, quia omnem uisibilem creaturam omnis creatura
inuisibilis antecedit, non absurde spiritus dei dicitur. quid
bd 3 hiis ML 4 in om. L 7 ui m. 2 ex in T
9 etiam ipsis TMLbd 10 sui om. L 14 propinquorem L 15 hiis ML
iis d ab] ad M quemadmodumcumque V 16 in huiusmodi
cogitatione optime TMLbd 18 deum bd 23 iste] est MLb 24 corpora
V 26 hiis ML iis d 27 ethereo VTl inuisibilis creatura
Lbd
terra dictum sit: domini est terra et plenitudo eius, et
illud uniuersali complexione quod scriptum est: quoniam
tua sunt omnia, domine, qui animas amas? sed tum
potest iste spiritus sic intellegi, si quod dictum est: in principio
fecit deus caelum et terram, tantum de uisibili
creatura dictum sentiamus, ut super materiam rerum uisibilium
in exordio fabricationis eorum superferretur inuisibilis spiritus,
qui tamen etiam ipse creatura esset, id est non deus, sed a
deo facta atque instituta natura. si autem uniuersae creaturae,
id est et intellectualis et animalis et corporalis, materia
creditur illo aquae uocabulo enuntiata, nullo modo potest hoc
loco spiritus dei nisi ille incommutabilis et sanctus intellegi,
qui ferebatur super materiam omnium rerum, quas fecit et
condidit deus.
Tertia opinio de hoc spiritu oriri potest, ut credatur spiritus
nomine aeris elementum enuntiatum, ut ita quattuor elementa
insinuata sint, quibus mundus iste uisibilis surgit: caelum
scilicet et terra et aqua et aer, non quia iam erant distincta
et ornata, sed quia in illius materiae quamuis informi confusione
tamen exortura praesignabantur: quae informis confusio
tenebrarum et abyssi nomine commendata est. sed quaelibet
istarum sententiarum uera sit, omnium rerum, quae ortae
sunt, quae uidentur et quae non uidentur, non quantum ad
uitia, quae contra naturam sunt, sed quantum ad ipsas naturas
adtinet, deum esse auctorem et conditorem credendum est
ML iis d 3 illa F est om. L 4 tunc TMLbd
5 sic om. L si] sic Lb 6 tantum] tunc M 8 earum d uisibilis
V 9 id est om. L a] ex V 11 primum et om. MLb
12 hoc loco spiritus dei potest MLbd 14 super super M 17 elemen[tum
enun]ciatum (men enun in fine uersus om. L 18 sint (i ex
u) L sunt b 19 primum et om. M iam om. V 20 ordinata Mbd
ordina L illa materia V 22 tenebras V et om. V byssi Tl
abissi L 23 sententiarum istarum TMLbd
perfectionemque habeat generis et substantiae suae.
Et dixit deus: fiat lux. et facta est lux. deum
dixisse: fiat lux, non uoce de pulmonibus edita nec l\\p.gua
et dentibus debemus accipere. carnalium sunt istae cogita- ,
tiones; secundum carnem autem sapere mors est. sed ineffabiliter
dictum est: fiat lux. utrum autem hoc quod dictum
est filio unigenito dictum est an id ipsum quod dictum est
filius unigenitus est quod dictum uerbum dei dicitur, per quod
facta sunt omnia, quaeri potest, dum tamen illa absit inpietas,
ut uerbum dei unigenitum filium quasi uocem prolatam sicut
a nobis fit esse credamus. uerbum autem dei, per quod facta
sunt omnia, nec coepit esse nec desinet; sed sine inchoatione
natum patri coaeternum est. quare hoc, quod dictum est:
fiat lux, si et coepit et destitit dici, magis filio dictum est
hoc uerbum quam ipsum est filius. et tamen etiam hoc ineffabiliter,
ne carnalis imago subrepat in animam et intellectum
pium spiritalem conturbet, quia et incipere aliquid et
desinere in natura dei, si proprie accipiatur, temeraria et
praeceps opinio est, carnalibus tamen et paruulis non tamquam
in ea mansuris sed tamquam inde resurrecturis humanissime
concedenda. quidquid enim incipere et desinere deus
dicitur, nullo modo in ipsius natura sed in eius creatura, quae
illi miris modis obtemperat, intellegendum est.
Et dixit deus: fiat lux. utrum ea lux, quae his carnalibus
oculis patet, an aliqua occulta, quam nobis per hoc corpus
uidere non datum est? et si occulta, utrum corporea, quae
per locorum spatia tenditur fortasse in sublimibus partibus
mundi, an incorporea, qualis in anima est ad quam uitandi
ML 5 accipere debemus MLbd 6 autem
carnem TMLbd 8 id om. L 9 dei uerbum MLbd 11 ut] ne
16 dicit V 17 nec bd animum bd 21 in ea-tamquam om. M
surrecturia Ybel recturis L 22 post concedenda add. est Lbd
xjuicquid (sic semper) VTML enim] tamen b 25 hiis ML in
his Tx 29 an-uitandi repet in M
carent etiam animae bestiarum, an ea superior quae ratiocinando
adparet, ex qua incipit omne quod creatum est? quamlibet
enim lucem significet, factam tamen et creatam debemus
accipere, non illam, qua fulget ipsa dei sapientia, quae non
creata sed nata est, ne sine luce deus fuisse putetur, priusquam
istam, de qua nunc agitur, condidisset. de hac enim,
sicut ipsa uerba satis docent, hoc commendatur, quod facta
sit. et dixit, inquit, fiat lux . et facta est lux. alia est
lux de deo nata et alia lux, quam fecit deus . nata de deo
lux est ipsa dei sapientia, facta uero lux est quaelibet mutabilis
siue incorporea sine corporea.
Mouere autem solet, quomodo lux corporea esse potuerit,
antequam caelum esset et caeli luminaria, quae post istam
exponuntur: quasi uero facile ab homine percipi potest aut
omnino ullo modo potest, utrum sit aliqua lux praeter caelum,
quae tamen spatiis locorum distincta atque diffusa sit mundumque
amplectatur. sed cum liceat hic et incorpoream lucem
intellegere, si non uisibilem tantum creaturam in hoc libro
sed omnem creaturam expositam dicimus, quid opus est in
hac controuersia remorari? et fortasse quod quaerunt homines,
quando angeli facti sunt, ipsi significantur hac luce breuissime
quidem sed tamen conuenientissime ac decentissime.
Et uidit deus lucem quia bona est. ista sententia non
quasi insoliti boni laetitiam sed adprobationem operis significari
oportet intellegi. quid enim conuenientius de deo dicitur,
quantum inter homines dici potest, quam cum ita ponitur
"dixit" "factum est" "placuit", ita ut in eo, quod dixit,
Lbd superiorque M ratiocinandi d 3 quod
(d 8. I.) L, om. M 4 debere ML 6 creata est sed nata (natura b) MLbd
ne] non MLb 10 natura pro nata bis b de iteratur V 12 corporea
sine incorporea bd 14 ista exponitur V 15 ante ab addit
hoc d 16 ullo] nullo V 21 controuersiam VT fortaeset (t fin. exp.
m. 1) M 23 ac] et
Et diuisit deus inter lucem et tenebras. hinc intellegi
licet, quanta diuini operis facilitate ista dicantur effecta. non
enim quisquam est, qui sic existimet lucem factam, ut esset
confusa cum tenebris et ob hoc postea separationis indigeret;
sed eo ipso, quo lux facta est, consecuta est etiam diuisio
inter lucem et tenebras. quae enim societas luci cum
tenebris? deus ergo diuisit inter lucem et tenebras, quia
lucem fecit, cuius absentia tenebrae uocantur. interest autem
inter lucem et tenebras, sicut interest inter uestimentum et
nuditatem aut plenum et inane et similia.
Iam quot modis lux possit intellegi, supra dictum est,
quibus contrariae priuationes possunt tenebrae nominari. alia s
est enim lux, quae uidetur his oculis corporeis etiam ipsa
corporea, ut solis et lunae et stellarum et si quid huius modi
est, cui contrariae sunt tenebrae, cum aliquis locus ea luce
caret. alia item lux est uita sentiens et ualens discernere quae
per corpus ad animae iudicium referuntur, id est alba et nigra
canora et rauca suaueolentia et graueolentia dulcia et amara
calida et frigida et cetera huius modi. alia est enim lux quae
sentitur oculis aliudque per oculos agitur, ut sentiatur. illa
enim in corpore, haec autem quamuis per corpus ea quae
sentit accipiat in anima tamen est. huic contrariae sunt tenebrae,
insensibilitas quaedam uel si melius insensualitas dicitur,
post sicut inculcat ista d 3 prodesse possent] prodessent Lb
4 diuisit ex dimisit V inter om. VT 6 estimet TML ęstimet b
8 quod V 9 quae-tenebras om. L lucis Mbd 11 iterest L
14 possit intelligi lux TMLbd 16 hiis ML 17 corporea] corpea M
18 aliqui V 19 item] autem Lb 21 graueolentia] putentia TMLb
22 huius modi] huius M om. L 23 aliudque] alia qua TMLbd
ut om. V 25 percipiat bd in anima] inanimatum ML inanimata b
tamen om. M est. Tamen Vest tamen d 26 insensualitas] insensibilitas
V
si esset in illa uita ista lux unde sentitur. neque hoc cum
ministeria desunt corporis, sicut in caecis aut surdis — nam
in istorum animis est ista lux, de qua nunc agimus, sed instrumenta
corporis desunt - neque eo modo, quo in silentio
uox non auditur, cum et ista lux est in anima et adsunt corporis
instrumenta, sed nihil quod sentiatur infertur. non ergo
qui his causis non sentit, caret ista luce; sed cum talis
potentia non est in anima, quae iam nec anima dici solet sed
tantum uita, qualis perhibetur esse uitis et arboris et quarumque
stirpium, si tamen eas uel talem habere persuaderi ullo
modo potest, quas nonnulli nimis errantes haeretici non solum
sentire per corpus, id est uidere et audire et calorem ignemque
discernere sed etiam intellegere rationem et cogitationes nostras
nosse arbitrantur; sed de his alia quaestio est. insensibilitas
ergo tenebrae sunt huius lucis, qua quidque sentitur, cum
ipsam uim sentiendi non habet uita quaelibet. conuenienter
autem hanc lucem dici concedit quisquis concedit recte dici
lucem, qua res quaeque manifesta est. cum autem dicimus:
manifestum est hoc canorum esse, manifestum est hoc dulce
esse, manifestum est hoc frigidum esse et quod forte huius
generis per corporales sensus adtingimus, haec lux, qua ista
manifesta sunt, utique intus in anima est, quamuis per corpus
inferantur quae ita sentiuntur. tertium lucis genus in creaturis
intellegi potest, -quo ratiocinamur. huic contrariae tenebrae
sunt inrationabilitas, sicut sunt animae bestiarum.
V 2 essent L illam V lux ista TMLbd 3 desunt
ministeria Tl 5 eo] illo TMLbd quo] quo modo bd 6 assunt Y
8 hiis ML iis d 10 quarumcumque MLbd 11 ullo] nullo M, (n
paene eras.) L 12 nonulli V 18 et audire] aut audire b audire d
15 hiis JtfL 16 sunt
Siue ergo lucem aetheream siue sensualem, cuius animalia
participant, siue rationalem, quam et angeli et homines habent,
a deo factam primitus in rerum natura haec sententia uult
intellegi, diuisisse deum inter lucem et tenebras eo ipso, quo
lux facta est, oportet accipi, quod aliud est lux, aliud illae
priuationes lucis, quas in contrariis tenebris ordinauit deus.
non enim deum fecisse tenebras dictum est, quoniam species
ipsas deus fecit, non priuationes, quae ad nihilum pertinent,
unde ab artifice deo facta sunt omnia: quas ab eo tamen
ordinatas intellegimus, cum dicitur: et diuisit deus inter
lucem et tenebras, ne uel ipsae priuationes non haberent
ordinem suum deo cuncta regente atque administrante, sicut
in cantando interpositiones silentiorum certis moderatisque
interuallis, quamuis uocum priuationes sint, bene tamen ordinantur
ab his, qui cantare sciunt et suauitati uniuersae cantilenae
aliquid conferunt, et umbrae in picturis eminentiora
quaeque distingunt ac non specie sed ordine placent. nam et
uitiorum nostrorum non est auctor deus; sed tamen ordinator
est, cum eo loco peccatores constituit et ea perpeti cogit
quae merentur. ad hoc ualet quod oues ponuntur ad dexteram,
haedi autem ad sinistram. quaedam ergo et facit deus et
ordinat; quaedam uero tantum ordinat. iustos et facit et ordinat;
peccatores autem, in quantum peccatores sunt, non facit sed
ordinat tantum, quippe cum illos ad dexteram, illos ad sinistram
constituit et quod in ignem aeternum iubet ire, ad
meritorum ordinem ualet. ita species naturasque ipsas et facit
et ordinat; priuationes autem specierum defectusque naturarum
non facit sed ordinat tantum. dixit itaque: fiat lux. et facta
est lux, non dixit: fiant tenebrae. et factae sunt tenebrae.
VT 2 et ante angeli om. MLbd 8 hac TMLb 6 tenebris
om. L 9 tamen ab eo TMLbd 11 haberentj herent L 15 hiis ML
iis d qgi qui (pr. qui exp. tn. 1) M 17 distinguunt Mbd et
om. V 19 est om. L 22 iustos-ordinat om. Y 24 dextram b
25 constituet V 27 naturararum L 28 tantum] tamfi V 29 facta L
ordinauit, cum diuisit deus inter lucem et tenebras. ita et
ipso faciente pulchra sunt singula et ipso ordinante pulchra
sunt omnia.
Et uocauit deus lucem diem et tenebras uocauit
noctem. cum et lux nomen sit alicuius rei et dies rursum
et tenebrae et nox utrumque sit nomen, utrum ita dici oportuit
nomina rebus inposita esse, ut illa res, cui nomen inpositum
est, utique alio quoque nomine — non enim aliter poterat enuntiaretur,
et ita dictum est: uocauit deus lucem diem,
ut indifferenter dici etiam conuerse posset: uocauit deus diem
lucem et uocauit noctem tenebras? quid ei respondebimus,
si quis a nobis ita quaerat: luci nomen inpositum est dies an
diei nomen inpositum est lux? quia haec duo utique, in quantum
ad res significandas articulata uoce enuntiantur, nomina
sunt. hoc modo etiam de aliis duobus quaeri potest: tenebris
nomen inpositum est nox an nocti inpositum est nomen tenebrae?
et quidem, ut scriptura praescribit, manifestum est
lucis nomen dictum esse diem et tenebrarum nomen dictum
esse noctem. quia cum diceret: deus fecit lucem et diuisit
inter lucem et tenebras, nondum de uocabulis agebatur, postea
sunt adhibita uocabula dies et nox, cum et illa sine dubio
uocabula sint, lux et tenebrae, res aliquas significantia sicut
dies et nox. ergo ita hoc accipiendum est, quia enuntiari aliter
non posset res, quae nomen accepit, nisi aliquo nomine? an
potius ista uocatio accipienda est ipsa distinctio? non enim
V diuidit VMLb deus om. M 3 pulcra Md
5 uocabit fin. V 7 post nomen scriba aberrans ex uersu 8 impositumnomine
add. et ipse deleuit L utrum] utrumque MLbd 9 quoque
om. V 10 enuntiaretur] enumerare MLb enuntiare d 11 etiam
dici TMLbd 12 respondemus V 18 quaerit MLbd 15 nuntiantur
V TM şįgųjfjÇ,ųtŲT nuntiantur L 17 an nocti impositum est iteratur
sed m. 2 semel del. T 18 ut] in
Item quaeri potest quem diem dicat et quam noctem. si
istum diem uult accipi, quem solis ortus inchoat et claudit
occasus, et istam noctem, quae a solis occasu usque in ortum
tendit, non inuenio, quomodo esse potuerint, antequam caeli
luminaria facta essent. an ipsa spatia horarum et temporum
etiam sine discrimine fulgoris atque umbrae iam ita uocari
potuerunt? et quomodo in illam lucem rationalem, si haec
significata est, aut sensualem cadit haec uicissitudo, quae
nomine diei et noctis significatur? an non secundum quod
euenit sed secundum quod potest euenire ista insinuata sunt,
quia et rationi potest error succedere et sensui quaedam
stoliditas?
Lb 3 omne-distinctionem iterantur M 4 rem
notat MLb 5 hoc] id bd distingat M distinguet b doctitanter bd
6 diuise ML 7 lucem-uocasse om. M 9 uolQjt (m. 1 corr.) M
10 si om. TMLb 12 lucem L 18 dies-sint om. V sunt Lb
Et facta est uespera et factum est mane dies
unus. non eodem modo nunc appellatur dies, quo cum
diceretur: et uocauit deus lucem diem, sedeo modo, quo
dicimus uerbi gratia triginta dies habere mensem: hic enim
nomine diei noctes quoque includimus; superius autem ita
dictus est dies, ut a nocte seiungeretur. itaque cum illa
operatio dei per lucem gesta insinuaretur, consequenter dicitur
factam esse uesperam et factum esse mane unum diem, ut
sit scilicet unus dies a coepto die usque ad coeptum diem,
id est a mane usque ad mane, quales dies adnumeratis, ut
dixi, noctibus appellamus. sed quomodo facta est uespera et
factum est mane? an tanta mora temporis fecit lucem deus
et diuisit inter lucem et tenebras, quanta mora tenditur dies
lucens, id est non adnumerata nocte? et ubi est quod scriptum
est: subest enim tibi, cum uoles posse, si opus est deo
productione temporis, ut aliquid perficiat? an omnia quidem
tamquam in arte atque ratione perfecta sunt deo non in
productione temporis, sed in ipsa ui, quae illas etiam res,
quas non stare sed transire cernimus, stabiliter efficit? non
enim et in sermone nostro, cum uerba alia transeant et alia
succedant, credibile est ita fieri in arte ipsa, qua operante
stabiliter artificiosa occurrit oratio. quamquam ergo sine productione
temporis faciat deus, cui subest posse cum uolet,
ipsae tamen naturae temporales motus suos temporaliter peragunt.
ita ergo fortasse dictum est: et facta est uespera
et factum est mane dies unus, sicut ratione prospicitur
ita fieri debere aut posse, non ita, ut fit temporis tractibus.
nam non ipsam rationem operationum contemplatus est in spiritu
V 3 deos om. L 4 hoc V d 5 ita dep9 Ml 7 deij
diei d factam dicitur Lbd 8 esse bis om. V diem unum bd
9 scilicet sit MLbd a coepto] accepto V a.cepto (c paene eras.) T
14 enumerata b 15 si] sibi V 16 proficiat Lb 17 in fin. om. M
18 qua bd 19 subtilitcr L 21 ista d 23 posse] potest L 24 ipse d
26 pspicitur V 27 temporalibus MLbd 28 non] in MLbd ipsa
ratione TMLbd operationem bd
omnia simul; sed commodissime in hoc libro quasi per
morarum interualla factarum a deo rerum digesta narratio
est, ut ipsa dispositio, quae ab infirmioribus animis contemplatione
stabili uideri non poterat, per huius modi ordinem sermonis
exposita quasi istis oculis cerneretur.
Et dixit deus: fiat firmamentum in medio aquae
et sit diuidens inter aquam et aquam. et sic est factum.
et fecit deus firmamentum et diuisit inter aquam
quae erat sub firmamento et inter aquam quae erat
supra firmamentum. utrum aquae tales sunt supra firmamentum,
quales sub firmamento istae uisibiles? an, quia illam
aquam uidetur significare, supra quam spiritus ferebatur et
eam intellegebamus esse ipsam mundi materiam, haec etiam
hoc loco firmamento interposito discreta credenda est, ut inferior
sit materia corporalis, superior animalis? hoc enim firmamentum
dicit, quod caelum postea uocat. caelesti autem
corpore nihil est in corporibus melius. alia quippe corpora
caelestia, alia terrestria et utique caelestia meliora: quorum
naturam quidquid transit nescio quemadmodum iam corpus
possit uocari; sed est fortasse uis quaedam subiecta rationi,
qua ratione deus ueritasque cognoscitur: quae natura quia
formabilis est uirtute atque prudentia, cuius uigore cohibetur
eius fluitatio atque constringitur et ob hoc quasi materialis
adparet, recte aqua diuinitus appellata est non locorum spatio sed
merito naturae incorporeae caeli corporei ambitum excedens.
et quoniam caelum firmamentum uocauit, non absurde
om. MLbd creauit] compleuit Lb 2 hoc] illo bd morarum
per bd õ stabili] uisibili Lb uidere VLb 6 quasi om. V
8 factum est TMLbd 10 sub—erat om. M inter om. VTML
11 supra] super TM sint TMLbd 12 uisibilis V 18 aquam om. M
uidere L 17 posea M uocauit TMLb 20 iam om. Vd 22 quam
naturam VTML 24 fluctuatio Lbd ob hoc] obiectio b 25 rapparet
L 26 incorporeae] incorpore VML in corpore b incorporei Lb.
pacata et firma sunt omnia, mutabilius esse et dissolubilius.
quod genus corporalis materiae ante acceptam speciem distinctionemque
formarum, a qua sub firmamento nominata est,
fuerunt qui crederent has uisibiles aquas et frigidas caeli
superficiem superamplecti. et documentum adhibere conati sunt
de tarditate stellae unius de septem uagantibus, quae superior
est ceteris et a Graecis
signiferum circulum, ut ob hoc tarda sit, quia est frigidis
aquis uicinior, quae supra caelum sunt. quae opinio nescio
quemadmodum possit apud eos defendi, qui subtilissime ista
quaesierunt. nihil autem horum temere adfirmandum sed caute
omnia modesteque tractanda sunt.
Et dixit deus: fiat firmamentum in medio aquae
et sit diuidens inter aquam et aquam. et sic est
factum. postquam dixit: sic est factum, quid opus erat
rursum addere: et fecit deus firmamentum et diuisit
inter aquam quae erat sub firmamento et aquam quae
erat supra firmamentum? nam cum dixisset superius: et
dixit deus: fiat lux. et facta est lux, non addidit rursus:
et fecit deus lucem; hic autem posteaquam dixit deus: fiat.
et sic est factum, additum est: et fecit deus. an hinc
adparet non oportere illam lucem intellegi corporalem, ne eam
aliqua creatura interposita deus fecisse uideatur — deum autem
trinitatem dico —, hoc uero firmamentum caeli, quia corporeum
est, per incorpoream creaturam accepisse speciem
V 2 et] atque Lbd firmata Lbd mutabilius
om. M 4 formatum bd sub om. MLbd firmamentum bd
nominatum bd 5 superficiem coeli TMLbd 6 habere ML 8 est
cm. TMLb a om. V fenon VTl pheton ML ?<UTU>V b 9 ut
om. L trarda V frigidis (i fin. ex u) M 13 sunt tractanda MLbd
15 factum eat MLbd 17 adere L 20 addit V rursum TMLbd
21 postquam b post dixit inculcant et dixit bd 22 factum est MLbd
23 lucem illam (illa L) TJILbd 24 fecisse deus Lbd 25 uero]
autem b corporeum] corporem L
ueritate inpressum sit quod corporaliter inprimeretur, ut caeli
fieret firmamentum, et ideo quod positum est: et dixit deus:
fiat. et sic est factum, in ipsa rationali natura prius
factum est fortasse unde inprimeretur corpori species ?
Cum autem additum est: et fecit deus firmamentum
et diuisit inter aquam quae erat sub firmamento et
aquam quae erat supra firmamentum, ipsa operatio in
illa materia, ut corpus caeli fieret, significatur ? an forte
uarietatis causa, ut textus sermonis in fastidium non ueniret,
supra non est positum quod infra positum est et non oportet
scrupulose omnia rimari? eligat quis quod potest; tantum ne
aliquid temere atque incognitum pro cognito afferat memineritque
se hominem de diuinis operibus quantum permittitur
quaerere.
Et uocauit deus firmamentum caelum. quod de uocatione
superius tractatum est, hic quoque considerari potest;
non enim omne firmamentum caelum est. et uidit deus
quia bonum est. et de hoc superius quod tractatum est
retractetur, nisi quod non eundem ordinem uideo. nam superius:
et uidit deus lucem quia bona est, et post deinde
subicitur: diuisit deus inter lucem et tenebras; et
uocauit deus lucem diem et tenebras uocauit noctem,
hic autem, postquam factum enarratum est, quod factum
dicebatur, et posteaquam uocatum est firmamentum caelum,
tum dicitur: et uidit deus quia bonum est. quod si non
bd creadatnr L imcorporeae ML rationabiliter d
2 impremeretur L 8 feeret L quod om. TMLbd 4 factum
est TMLbd in otn. V 5 facta TMLb corporis V 8 ante ipsa
add. et JlLLbd cooperatio ML corporatio b 10 **ueniret (in eras.) L
11 enpra] et supra ML 12 scropujonim MLb limari] numerare V
m. 1 in ras. quia (s
Et dixit deus: congregentur aquae quae sub
caelo sunt in congregationem unam et adpareat arida.
et sic est factum. hinc probabilius credi potest aquam
dictam esse superius, sicut arbitrabamur, ipsam mundi materiam.
nam si uniuersum aqua obpletum erat, unde uel quo
potuit congregari? si enim confusionem quandam materialem
aquae nomine appellauerat, haec congregatio accipienda est
ipsa formatio, ut talis esset aquae species, qualem nunc esse
cernimus. et ipsum "adpareat arida", quod positum est, terrae
formatio intellegi potest, ut hanc haberet speciem terra, quam
cernimus. inuisibilis enim et inconposita dicta erat, cum adhuc
materiae species deesset. dixit ergo deus: congregetur
aqua quae sub caelo est; id est in formam redigatur
materies corporalis, ut aqua ista sit, quam sentimus. in congregationem
unam: uis ipsa formae commendatur nomine
L uariatum] narratum MLb illud om. b 2 cogitemur
Y 4 hic—inposuit om. V 5 ista] illa bd differentia MLbd
6 inueniatur TMLb 9 esse non potest d hiis ML egt ista (est
exp. m. 2) M 10 facta] factum ML 1;I\\lŲŞ secundus (unus del. m.
1 et 2) M 12 non arbitror Ll arbitor V 14 appareant aride YT
15 factum est TMLbd 18 quandam confusionem d 19 nomen ML
accipienda] appellanda Lb 23 incoposita L 24 desset b congregegtur
L 25 in om. M
quoniam summe unum est omnis formae principium. et adpareat
arida: id est speciem uisibilem accipiat atque a
confusione distinctam. et bene aqua congregatur, ut adpareat
arida; id est cohibetur quod fluitat materiae, ut quod obscurum
est inlustretur. et sic est factum: etiam hoc fortasse in
rationibus intellectualis naturae prius factum est, ut postea
quod dicitur: et congregata est aqua in congregationem
unam et adparuit arida, non superfluo additum uideatur,
cum iam dictum esset: et sic est factum, sed ut post
rationalem atque incorpoream operationem intellegeremus etiam
corporalem secutam.
Et uocauit deus aridam terram et congregationem
aquae uocauit mare. adhuc nobiscum facit illa causa
uocabulorum; non enim omnis aqua mare aut omne aridum
terra. ergo quae aqua esset et quae arida, uocabulis segregandum
fuit. ipsam autem distinctionem atque formationem
fuisse uocationem dei non absurde adhuc intellegi potest. et
uidit deus quia bonum est. et hic ipse ordo seruatus est;
quare huic etiam illa, quae iam tractata sunt, conferantur.
Et dixit deus: germinet terra herbam pabuli
ferentem semen secundum suum genus et similitudinem
et lignum fructuosum faciens fructum, cuius
semen sit in se secundum suam similitudinem. postquam
facta sunt terra et mare et uocata et adprobata, quod
saepe diximus non morarum interuallis esse accipiendum, ne
ineffabilem operantis dei facultatem tarditas aliqua consequatur,
cum voce unum desinit codex T pareat V 3 a om. V 4 pareat
V 5 fluita L materiae scripsi: materie VML mare bd
6 factum est MLbd 7 ut iţł L 9 paruit V superfluum L additum]
addere L 10 factum est Lbd factum M 11 atque] et MLbd
intelligerimus F1 13 deus om. L et om. b 14 mare uocauit Lbd
facit] fclt V 16 esset] est L post arida add. et M 17 ipsam]
ipam V 20 tracta L 22 genus suum MLbd 28 fruetnosum] fructiferum
bd 24 semen om. L 26 accipiendum esse MLbd
facta est uespera et factum est mane dies tertius,
sed adiungitur alia operatio, ut germinet terra herbam
pabuli ferentem semen secundum genus suum et
similitudinem et lignum fructiferum faciens fructum,
cuius semen sit in se secundum suam similitudinem.
quod de luce illa et firmamento et aquis et arida dictum non
est; non enim habet illa lux successionis propaginem aut de
caelo aliud caelum nascitur aut terra aut mare alia maria
et alias terras gignunt, quae sibi succedant. hic ergo dicendum
fuit: ferentem semen secundum suum genus et
similitudinem et cuius semen in se sit secundum
suam similitudinem, ubi similitudo nascentium praetereuntis
similitudinem seruat.
Haec autem omnia ita super terram sunt, ut ipsi terrae
radicibus cohaereant et ei continuentur et rursum quodammodo
separentur: propterea huius naturae significationem in ista
narratione seruatam arbitror, quia et eodem die facta sunt,
quo terra adparuit, et tamen iterum dixit deus, ut terra germinaret,
et iterum dictum est: et sic est factum. deinde
secundum superiorem regulam, postquam dictum est:
et sic est factum, subiungitur ipsa executio: et dedit
terra herbam pabuli ferentem semen secundum suum
genus et lignum fructiferum faciens fructum, cuius
semen in se secundum suam similitudinem, et iterum
dicit: uidit deus quia bonum est. itaque et uno die ista
iunguntur et iteratis dei uerbis distinguuntur ab inuicem,
MLbd 2 alt. est om. L die M 7 et ante
arida om. L non est] est V 8 illa om. MLbd 9 caelum de alio
caelo bd 10 sibi om. MLbd 12 in se sit] sit in ee Mbd sin in L
\' secudum L 15 supra bd terra V 16 radicitus bd cohaereantt L
continentur V 17 ista] iusta V 18 narrationem F eo V 20 factum
est MLbd 22 et om. V MLb factum est MLbd post factum add.
factum est M executio] excecatio ML 23 pabuli (a ex u m. 1) V
genus suum MLbd 26 et om. M 27 distinguitur V distinguntur L
magis harum rerum est discernenda natura, quae cum oriantur
et occidant seminis successione propagantur. an quia terra et
mare simul fieri potuerint non solum in rationibus creaturae
spiritalis, ubi simul omnia facta sunt, sed etiam in ipsa corporali
motione, arbores uero et quaeque stirpes nasci non
possent nisi terra, in qua germinarent, praecessisset, propterea
et repetendum erat iussum dei, ut et facta significarentur
distantia tamen non alio die facienda, propter quod radicibus
terrae adfiguntur et continuantur ? sed quaeri potest, cur istis
deus non inposuerit nomina. an praetermissum est, quia multitudo
eorum non sinebat? uerum haec quaestio melius postea
considerabitur, cum animaduertemus alia quae non uocauit
deus, sicut uocauit lucem et caelum et terram et mare. et
facta est uespera et factum est mane dies tertius.
Et dixit deus: fiant luminaria in firmamento
caeli, ut luceant super terram et diuidant inter diem
et noctem; et sint in signis et in temporibus et in
diebus et in annis; et sint in splendorem in firmamento
caeli, ut luceant super terram. quarto die luminaria
facta sunt, de quibus dicitur: et sint in diebus. quid
sibi ergo uolunt tres dies transacti sine luminaribus ? aut cur
ista erunt in diebus, si etiam sine istis dies esse potuerunt?
an quia euidentius productio illa temporis et morarum interuallum
motu istorum luminarium distingui ab hominibus
potest? an ista dierum et noctium enumeratio ad distinctionem
ualet inter illam naturam, quae facta non est, et eas, quae
factae sunt, ut mane nominaretur propter earum speciem
factarum, uespera uero propter priuationem? quoniam
L 5 spiritualis (ita semper) d in om. V 7 possnnt
V germinaret Y praecessis sisset V 8 ut et] et V ut d
9 distantie V 14 terra V 15 facta] factum MLbd 18 in temporibus]
temporibus VLbd 19 in annis] annis MLbd 22 sibi om. MLbd
25 istarum V 26 noctuum ML 27 facta-quae om. M 29 quoniam]
quę b quia d
sunt, quantum autem in ipsis est, possunt deficere, quia de
nihilo facta sunt, et in quantum non deficiunt, non est eorum
materiae, quae ex nihilo est, sed eius, qui summe est et illa
facit esse in genere atque ordine suo.
Et dixit deus: fiant luminaria in firmamento caeli
ut luceant: utrum de fixis tantum dictum est sideribus an
etiam de uagis ? sed duo luminaria maius et minus inter uaga
sidera numerantur: quomodo ergo in firmamento facta sunt
omnia, cum singulos suos uel globos uel circulos uaga singula
quaeque possideant ? an quoniam in scripturis et caelos multos
legimus et caelum, sicuti in hoc loco cum dicitur caelum et
firmamentum, intellegendum est omnem istam aetheream machinam
dici, quae omnia sidera continet, sub qua puri et
tranquilli aeris serenitas uiget, sub quo item iste aer turbulentus
et procellosus agitatur? ut luceant super terram
et diuidant inter diem et noctem. nonne iam deus
diuiserat inter lucem et tenebras et uocauerat diem lucem et
tenebras uocauerat noctem? ex quo adparet eum inter diem
et noctem diuisisse. quid sibi uult nunc, quod dicitur de
luminaribus: et diuidant inter diem et noctem? an ita
nunc fit ista diuisio per luminaria, ut hominibus nota sit
etiam solis carnalibus oculis ad rerum istarum contemplationem
utentibus, ita uero deus eam fecit ante circuitum luminarium,
ut nunc uideri nisi a paucis sancto spiritu et serena
ratione non possit? an inter alium diem et aliam noctem
diuisit deus, id est inter speciem, quam inprimebat illi informitati,
et informitatem, quae adhuc formanda restabat?
alius uero est iste dies et alia nox, quorum uoluente caelo
om. M 4 materie V illa] alia V 5 atque] et MLbd
6 in firmamento caeli luminaria MLbd 9 sidera] sdierum V in
firmamento om. MLb 11 multos om. M 12 sicuti-firmamentum
om. L dicitur firmamentum caelum Mbd 13 etlxeriam V 14 que Y
sidera] substantia MLb 15 qua d turbulentis L1 17 iam] etiam MLb
18 lucem diem Lbd 20 nunc uult MLbd 25 ut nunc scripsi: et
nunc Y ut MLbd sancto] sano bd 27 infornati V
ortu et occasu.
Et sint in signis et in temporibus et in diebus
et in annis. uidetur mihi hoc, quod dixit: in signis, planum
fecisse illud, quod dixit: et in temporibus, ne aliud acciperentur
signa et aliud tempora. haec enim nunc dicit tempora,
quae interuallorum distinctione aeternitatem incommutabilem
supra se manere significant, ut signum, id est quasi uestigium
aeternitatis tempus adpareat. item cum adiungit: et in diebus
et in annis, ostendit quae dixerit tempora, ut dies fiant
conuersione fixorum siderum, anni uero manifesti, cum sol
signiferum circulum peragit, obscuriores autem, cum id unumquodque
uagorum siderum in suis orbibus facit. non enim
dixit: et mensibus, quia fortassis mensis annus est lunae;
sicut duodecim lunae anni annus est eius sideris, quod
< £ >
sideris, quod fPatv(J)v dicitur. et fortasse ita cum omnia sidera
ad idem redierint, annus magnus peragitur, de quo multi
multa dixerunt. an in signis dicit, quibus certum iter significatur
nauigandi, in temporibus autem, uelut est uernum
tempus et aestas et autumnus et hiems, quia et ista circumactu
siderum uariantur suasque uices atque ordinem seruant,
in diebus autem et in annis, sicut iam expositum est,
accipiendum ?
Et sint in splendorem in firmamento caeli, ut luceant
super terram. supra iam dictum erat: fiant luminaria
med. om. MLbd 4 et om. d 4 annis omisso in Y 5 in ante
temporibus 8. I. m. 1 V 6 dixit Lbd 8 supra corr. ex super L
10 in ante annis om. V dixit b 12 id] ad ML 14 fortasse MLbd
est om. Vest luce Ml 15 lunae] solis V 16 fetonta V phetunta ML
cpo:aac.uv\'tC& b eiusdem V 17 foenon V phoemon ML <paatvov b
19 dixit Llbd 20 nauigandi] uani gaudii V uelut] ut L 21 autumpnus
ML hyems V hyemps ML 23 expositum iam bd 25 splendore
YMLb et in firmamento b 26 supra-terram om. MLb
putamus esse repetitum? an quemadmodum dictum est de
stirpibus, ut ferant semen et sit in eis semen secundum suum
genus et similitudinem, ita hic e contrario dictum est de
luminaribus: fiant et sint, id est fiant et non gignant, sed
ipsa sint. et sic est factum. ordo ille seruatur.
Et fecit deus duo luminaria: luminare maius initium
diei et luminare minus initium noctis, et stellas.
quid dicat initium diei et initium noctis mox adparebit. et
stellas uero quod addidit, utrum pertineant ad initium noctis
an non ambiguum est. quidam autem uolunt hic significari
lunam plenam esse primitus factam, quod plena luna initio
noctis adsurgit, id est mox post solis occasum. sed illud absurdum
est, ut non a prima sed a sexta decima uel quinta
decima numerandi sumamus exordium. nec illud moueat, quod
perfectum fieri debuerit luminare quod factum est. omni enim
die perfecta est; sed eius perfectio ab hominibus non uidetur,
nisi cum ex contraria parte soli obposita fuerit. nam etiam
cum illo constituta, quoniam sub illo est, uidetur finiri; sed
etiam tunc plena est, quia ex alia parte inlustratur nec uideri
potest ab his, qui subter sunt, id -est terram incolunt. quod
non paucis uerbis, sed subtilibus dissertationibus et quarundam
figurarum uisibilium demonstratione doceri potest.
Et posuit illa deus in firmamento caeli, ut luceant
super terram. quomodo dixit: fiant in firmamento, et
quomodo nunc dicit: fecit deus luminaria et posuit in
firmamento, quasi extra sint facta et post ibi posita, cum
iam dictum sit, ut ibi fierent? an hinc etiam atque etiam
significatur non ita deum fecisse, ut homines solent, sed ita
V 2 dictum om. MLb 3 genna suum Lbd 4 hic
om. MLb est om. L 6 factum est MLbd 8 initium post minus
om. M 11 huc M hec L poet hic add. et exp. est uolfit V 15 moneat
b 20 parte] pte M 21 hiia ML uunt om. V 22 diaaertionibus
MLb 27 post ibi] primo ubi MLb
sit fecit", aliud „posuit", apud deum autem utrumque idem
sit, qui faciendo ponit et ponendo facit?
Et praesint diei et nocti et diuidant inter diem et
noctem. hoc est quod dictum erat: initium diei et initium
noctis, quod hic exponit dicendo: praesint diei et nocti.
ergo initium illud principatum intellegere debemus, quia et
in die nihil est inter illa quae uidentur sole excellentius et
in nocte nihil luna uel stellis. unde illa etiam ambiguitas
iam non moueat et credamus stellas sic positas, ut ad initium
noctis, id est principatum pertineant. et uidit deus quia
bonum est. idem ordo seruatur. meminerimus sane, quod
etiam ista deus non uocauerit, cum dici potuerit: et uocauit
deus luminaria sidera, quia non omne luminare sidus est.
Et facta est uespera et factum est mane dies quartus,
si dies istos consideres, quos ortus solis occasusque
distinguit, non iste quartus, sed fortasse primus est dies, ut
eo tempore putemus ortum esse solem, quo factus est, et
donec cetera sidera fierent, occidisse. sed qui intellegit et
solem alibi esse, cum apud nos est nox, et noctem alibi esse
cum 801 apud nos est, dierum istorum enumerationem sublimius
indagabit.
Et dixit deus: eiciant aquae reptilia animarum
. uiuarum et uolatilia uolantia super terram sub firmamento
caeli. et sic est factum. ea quae natantia sunt
animalia reptilia sunt appellata, quia pedibus non ambulant,
an quia sunt alia, quae sub aqua in terra repunt? alia enim
sunt pennata in aquis, sicut pisces qui squamas habent uel
b 2 siçt M aliud] ad (d s. I. M fine uers.) M 4 ac
nocti MLbd õ hoc est quod om. MLbd 6 nocti V 9 etiam
illa MLbd 12 memineritis M 18 eet esse (est exp. m. 1j M
20 est om. M not: est Lbd 28 eitiant V 24 uolantia] uiuentia Lb
25 factum est MLbd 27 alia enim] an MLbd 28 qui om. ML
squanimas V
inter uolatilia hoc loco numerandi sint dubitari potest. nam
et ipsa uolatilia cur aquis tribuerit, non aeri, nonnulla quaestio
est. non enim has aues tantum hic accipere possumus, quibus
aquae familiares sunt, quales sunt mergi et anates et quaecumque
huius modi. nam si de his tantum dixisset, non
praetermitteret alio loco de aliis auibus dicere, inter quas
nonnullae usque adeo ab aquis remotae sunt, ut ne bibant
quidem. nisi forte istum aerem terris contiguum, quoniam se
humidum etiam serenissimis noctibus rore testatur, aquam
uocauit, quia et in nubem cogitur. nubes autem aqua est,
quod omnes sentiunt, quibus contigit in montibus inter nubila
uel etiam in campis inter nebulas ambulare. in hoc quippe
aere uolare aues dicuntur. nam in illo sublimiore atque puriore,
qui uere aer ab omnibus appellatus est, nequeunt; non enim
earum pondus tenuitate sua sustinet. in illo autem neque
nubes concrescere asseruntur nec aliquid procellosum existere: .
quippe ubi uentus adeo nullus est, ut in uertice Olympi
montis, qui spatia huius humidi aeris excedere dicitur, quaedam
litterae in puluere solere fieri perhibeantur et post annum
integrae atque inlaesae inueniri ab his, qui sollemniter memoratum
montem ascendebant.
Quapropter non absurde existimari potest firmamentum caeli
in scripturis diuinis usque ad haec spatia uocari, ut et ille
aer tranquillissimus et sincerissimus ad firmamentum pertinere
credatur. hoc enim nomine firmamenti ipsa tranquillitas et
magna pars rerum significari potest. unde etiam illud dici
pluribus locis in Psalmis existimo: et ueritas tua usque
L nituntur] nituntur V 3 nouulla V 4 hic om. MLb
5 alt. sunt om. MLbd 6 huius modi] huius ML si om. V hiis ML
tantam-aliis om. M 7 pretermitteront V 8 ab om. V 12 contingit
d motibus ML 14 auolare V 16 eorum V 17 nec] neque MLbd
18 uerticem V olimpi VL 21 hiis ML iis d sollempniter ML
24 diuinis scripturis MLbd 28 locis om. Mb
autem sub ista sincerissimi aeris regione concrescunt. quod
quamquam figurate dictum accipiatur, ex his tamen rebus
sumtum est, quae habent ad haec quandam similitudinem,
ut corporea creatura constantior et purior, quae a summitate
caeli usque ad nubes est, ueritatis figuram recte habere
uideatur, id est usque ad aerem caliginosum et procellosum
et humidum. ergo uolatilia uolantia super terram sub firmamento
caeli conuenienter sunt aquis adtributa, quia non inconuenienter
aer iste aqua nominatur. hinc etiam intellegi
datur de aere nihil esse dictum, quomodo uel quando sit
factus, quia iste aer nomine aquarum tenetur, ille autem
nomine firmamenti; atque ita nullum elementum praetermissum
est.
Sed fortasse quis dicat: si eo quod dictum est: congregetur
aqua, intellegimus aquam esse factam ex illa cono
fusione materiae, hanc autem congregationem mare appellauit
deus, quomodo ibi possumus hunc aerem intellegere factum,
quod mare non dicitur, etiam si aqua dici potest? quamobrem
mihi uidetur in eo, quod dictum est: adpareat arida, non
solum speciem terrae sed etiam huius aeris crassioris esse
insinuatam. per hunc enim terra inluminatur, ut perspicua
nobis sit. in uno ergo uerbo, quo dictum est: adpareat,
intimata sunt omnia, sine quibus adparere non posset; id est
et species eius et nudatio ab aquis et aeris superfusio, per
quem in ea lumen a superiore mundi parte transmittitur. an
potius in eo, quod scriptum est: congregetur aqua, species
huius aeris commendatur, quia iste aer cum condensatur,
hanc aquam uidetur efficere? coactionem itaque in densitatem
b hiis ML 4 sumtum] scriptum MLbd 5 constancio
L a om. VM 7 est JJę (del. m. 1 et 2) M prQcęşą:
procellosum L 9 tributa V incouenienter L 11 dictum esae MLbd
12 factum Y aquarum-nomine om. M 18 deus om. ML 22 e
terra M 28 quod V 24 potest b 25 aquis] aliquis M 26 lumen]
nomen b 28 cum iste aer bd densetur V densatur ML 29 quoactionem
V in densitatemJ intensitatem V
id, quod non congregatum, id est non spissatum superfertur
aqua sit, quae aues uolantes possit sustinere, utrique nomini
adcommodata, ut uocari possit et aqua subtilior et aer
crassior. sed quando iste factus sit cur non dicitur? an forte
uerum est, quod quidam uolunt, humidis exhalationibus maris
et terrae has auras effici ita crassiores aere illo superiore ac
liquido, ut gestandis uolatilibus auium sint adcommodatae,
ita porro teneriores his aquis, quibus corpus abluitur, ut
earum comparatione siccae atque aeriae sentiantur? et quia
de terra et mari iam dictum erat, quid opus erat dicere de
exhalationibus eorum, id est aquis auium, cum illum aerem
purissimum et tranquillissimum firmamento adtributum intellexeris?
Nam neque de fontibus et fluminibus dictum est quomodo
facta sint. qui enim scrupulosius ista quaerunt et disserunt,
aethereo superlapsu de mari dulcem inuisibiliter dicunt extrahi
uaporem his uidelicet ascensionibus, quas nullo modo sentire
possumus: inde conglobari nubes, atque ita terram imbribus
madefactam antris occultioribus instillare atque insudare
tantum, quantum coactum et per diuersos tramites lapsum
erumpat in fontes siue paruos siue fluminibus gignendis
idoneos. cuius rei documenta esse uolunt, quod marinarum
aquarum decoctarum uapor sinuato cooperculo exceptus
humorem dulcem gustantibus exhibet. et omnibus fere manifestum
est diminutos fontes inopiam sentire pluuiarum. adtestatur
et diuina historia, cum Helias tempore ariditatis
priue non om. V 5 post quando addunt quaeritur bd cur sit
(eic b) iste factus MLbd dicit V 6 cxalationibus M eialacionibus L
7 aures ML efficit V ita om. L 8 gustandis V uolatibus bd
9 hiis ML iis d 10 sentiatur V 12 exalationibus V eiatationibus M
exalacionibus L earum Lbd est om. ML 17 etherio V post
dulcem addit aquam V dicunt] ductum V 18 in uaporem b hiis M
19 inde] in die MLb 22 gignendis fluminibus MLbd 28 marinarum]
marmarum V 26 deminutos V 27 helyas V Elias d
ad mare adtenderet. unde cum uideret oriri perparuam nubeculam
pluuiam regi sollicito adesse nuntiauit, qua mox etiam
fugiens inrigatus est. et Dauid dicit: domine, qui aduocas
aquam maris et effundis eam super faciem terrae.
quapropter mari nominato de aliis aquis superfluo diceret,
siue istis roriferis quae tenuitate auras uolantibus auibus
praebent, siue fontium ac fluminum, si et illae exhalationibus
fiunt et istae reciprocis imbribus, quos terra sorbet, emanant.
Eiciant aquae reptilia animarum uiuarum. cur
additum est: uiuarum? an possunt esse animae, nisi uiuant?
an istam manifestiorem uitam commendare uoluit, quae inest
animalibus sentientibus, quoniam stirpes ea carent? et uolatilia
uolantia super terram sub firmamento caeli. si
uolatilia non uolant in illo purissimo aere, ubi nulla nubila
oriuntur, hinc manifestum est ad firmamentum eum pertinere,
quia sub firmamento caeli dictum est uolatilia uolare super
terram. et sic est factum. ordo ille seruatur, ideoque subiungitur
sicut in ceteris excepta luce, quae prior facta est.
Et fecit deus cetos magnos et omnem animam animalium
repentium, quae eiecerunt aquae secundum
genus eorum, et omne uolatile pennatum secundum
suum genus. meminerimus sane secundum suum genus de his
creaturis dici, quae seminali propagine reparantur; nam hoc
de herbis iam et arboribus dictum est. et omne uolatile
pennatum. cur additum est: pennatum? an potest esse
bd VM elyseus L puer suus bd 8 regi]
rei b nutiauit M numciauit L 4 quid b 5 effundit ML 6 mar-
om. L superflue d 7 isti b 8 illa V exaltationibus Mb enltacionibus
L 9 emanant] et manat V 10 car-uiuarum om. M
11 nis L nisi uiuant] insinuant V 13 stirpes) stipitel MLb 15 ibi V
16 mafestum L 18 factum est MLbd 22 et-genus om. V ualatile
L 23 genus luum Lbd genus suum M hiis ML iia d
25 de herbis iam hoc Lbd arboribus] de arboribus bd est
om. V
genus non fecit deus, quando non inuenitur ubi sit factum?
an omnino potest quidquam uolare sine pennis? nam et
uespertiliones et locustae et muscae et si quid eius modi est
quod plumis careat, pennis non caret. sed pennatum additum
est, ne solas aues intellegeremus, quoniam pisces
pennati sunt et super terram uolant infra aquas; ideo non
dictum est "aues", sed et uolatile pennatum uolantia
generaliter. et uidit deus quia bonum est. et hic sicut in
ceteris locis intellegendum.
Et benedixit ea deus dicens: crescite et multiplicamini
et inplete aquas maris; et uolatilia multiplicentur
super terram. benedictionem ad fecunditatem ualere
uoluit, quae in successione prolis adparet, ut ea benedictione,
qua infirma et mortalia creata sunt, genus suum nascendo
custodiant. sed cum etiam stirpes nascendo teneant similitudinem
praetereuntium, cur eas non benedixit? an quia sensu
carent, qui rationi uicinus est? non enim uacat fortasse, quod
secunda persona utitur deus in benedicendo, ut haec animantia
compellet quodammodo tamquam audientia dicendo:
crescite et multiplicamini et inplete aquas maris. nec
tamen in eadem persona usque ad finem benedictionis inuenitur;
sequitur enim: et uolatilia multiplicentur super terram;
non dixit: multiplicamini super terram. nisi forte hoc ipso
significatur sensum animantium non adeo uicinum esse rationi,
ut perfecte possit accipere compellantem, sicut quae intellegunt
atque uti ratione possunt.
ante fecit om. MLbd quando] quandoquidem MLbd ubi]
ut ML 4 huius modi MLbd 7 supra ML cum uoce infra incipit
codex T 8 uolantia (uolentia
Et factum est sic. hic plane quiuis tardus iam euigilare
debet, ut intellegat quales isti dies enumerentur. cum enim
certos seminum numeros deus animantibus dederit seruantes
miram certa ordinatione constantiam, ut certo dierum numero
pro suo quaeque genere et concepta utero gerant et edita oua
calefaciant — cuius naturae institutio dei sapientia conseruatur,
quae tendit a fine usque ad finem fortiter et disponit
omnia suauiter —: quomodo uno die potuerunt et concipere
et utero grauescere et parta uaporare atque nutrire et
inplere aquas maris et multiplicari super terram? ita enim
subiungitur: et sic est factum, ante uesperae aduentum.
sed nimirum, cum dicit: facta est uespera, materiam informem
commemorat; cum autem dicit: factum est mane,
speciem, quae ipsa operatione inpressa est materiae . ita enim
post operationem transactum diem concludit. non tamen dixit
deus: fiat. uespera uel: fiat mane; commemoratio est enim
rerum factarum breuissima significatis per uesperam et mane
materia et specie, quae utique deum fecisse iam dictum erat,
cum ipsum defectum tamen, id est cum de specie ad materiam
et ad nihilum tenditur, si hoc noctis nomine recte insinuatum
putamus, non dixerit factum sed tantum ordinatum a deo,
cum ait superius: diuisit deus inter lucem et tenebras:
ut uesperae uocabulo significetur informis materia, quae
quamuis ex nihilo facta est, est tamen et habet capacitatem
specierum atque formarum. accipi etiam potest tenebrarum
nomine ipsum omnino nihilum, quod non fecit deus et unde
fecit quaecumque facere pro sua ineffabili bonitate dignatus
est, cum sit omnipotens, qui etiam de nihilo tanta fecit.
I. m. IV 3 numero VT 4 certo ordine bd 5 quaeque]
queque V quoque MLbd concepto L 7 a fine om. V 8 et
om. TMLb concepere L 9 grauesceret b parta] parca ML
uaporare] uapore ML fouere b 11 est om. M factum est TLbd
uespere T 12 sed om. M 13 ma/:mane L 14 ita] mane bd 16 uel]
et M om. Lb 17 significatarum b 20 intenditur ML 21 dixit MLb
tantum] tamen Vbd 24 est ante tamen om. V 25 accipere VT
etiam om. VT 27 fecit in ras. m. 1 V ineffabilia M
Et facta est uespera et factum est mane dies quintus.
hic postquam dixit: et sic est factum, non subdidit
sicut solet executionem, quasi iterum facta sint; iam enim
superius dictum erat. nec ea benedictione, quae ad gignendam
prolem pertinet, aliqua noua natura fabricabatur; sed quae
facta erant per successionem conseruabantur. et ideo nec illud
dictum est: et uidit deus quia bonum est; iam enim res ipsa
placuerat, quae tantum seruanda erat in fetibus. nihil hic
itaque repetitum est, nisi quod ait: et factum est sic;
statimque subiectum de uespera et mane: quibus nominatis
transacta opera de informi materia et specie quae inponitur
significari dictum est. nisi forte aliquid melius atque sublimius
occurrerit quaerentibus.
Et dixit deus: eiciat terra animam uiuam secundum
suum genus: quadrupedum et serpentium et bestiarum
terrae secundum genus et pecora secundum genus.
et factum est sic. cum dictum fuerit "animam", cur additum
sit uiuam* et quid sit" secundum genus" et de solita
conclusione qua dicitur: et factum est sic, sicut superius
tractatum est, consideranda et accipienda sunt. cum autem in
latina lingua nomine bestiarum omne inrationale animal generaliter
significetur, hic tamen distinguendae sunt species, ut
quadrupedes accipiamus omnia iumenta, serpentes omnia repentia,
bestias uel feras omnia quadrupedia indomita, pecora uero
quadrupedia, quae non operando adiuuant, sed dant aliquem
fructum pascentibus.
Et fecit deus bestias terrae secundum genus
et pecora secundum genus et omnia serpentia terrae
secundum genus. haec iteratio quod dictum est: et fecit
deus, cum iam dictum esset: et factum est sic, secundum
b factum est MLbd 3 sicuti d 4 superius om. MJUb
5 nona] nõa V 6 Buccessione L 10 statimque] statuique V 11 de
om. TMLb 18 occurrit Vd 15 serpentum b 17 et—genus otn. TMLb
21 rationale VT 28 pecora] bestias L
omnia puto significata esse quadrupedia, quae sub cura hominum
uiuunt. et uidit deus quia bonum est: solite accipiendum.
Et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram. et hic animaduertenda quaedam
et coniunctio et discretio animantium. nam eodem die factum
hominem dicit, quo bestias; sunt enim simul omnia terrena
animantia. et tamen propter excellentiam rationis, secundum
quam ad imaginem dei et similitudinem efficitur homo, separatim
de illo dicitur, postquam de ceteris terrenis animantibus
solite conclusum est dicendo: et uidit deus quia bonum est.
Considerandum etiam illud, quod in ceteris dixit deus:
fiat. et factum est; hic autem dixit deus: faciamus, ut
hoc quoque modo uoluerit spiritus sanctus humanae naturae
insinuare praestantiam. cui autem nunc dictum est: faciamus,
nisi cui dicebatur in ceteris: fiat? omnia enim per ipsum
facta sunt et sine ipso factum est nihil. sed quid
putamus aliter dictum esse: fiat, nisi ut ipse faceret iussu \'
patris, et aliter: faciamus, nisi ut ambo pariter facerent?
an omnia quae facit pater, per filium facit et ideo nunc
"faciamus" dictum est, ut ipsi homini, propter quem scriptura
ipsa facta est, ita in se ipso demonstraretur ea quae filius
dicente patre facit etiam ipsum patrem facere, ut quod in
ceteris dicebatur: fiat. et factum est, hic exponatur non
separatim fuisse dictionem et separatim effectionem sed utrumque
simul, cum hic dicitur: faciamus?
Et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram. omnis imago est similis ei, cuius
in mg. m. 2) T priorem ML 3 solitej
solite accipi V 7 coniuntio V 8 dicit om. MLb 9 excellantiam L
11 ante postquam inserunt cui VT 12 solide ML 13 dixit] non
dixit bd 14 fiat-dens om. MLbd 16 insinnand\' L 17 nisi om. V
24 facere] faceret V quod om. V 28 faciamus hominem om. V
29 similis est TMLbd.
imago est eius. sicut in speculo et pictura quia imagines
sunt, etiam similes sunt, tamen, si alter ex altero natus non
est, nullus eorum imago alterius dici potest. imago enim tunc
est, cum de aliquo exprimitur. cur ergo, cum dictum esset:
ad imaginem, additum est: et similitudinem, quasi possit
esse imago dissimilis? sufficeret ergo ad imaginem dicere.
an aliud est simile, aliud similitudo, sicut aliud est castus,
aliud castitas, aliud fortis, aliud fortitudo, ut, quemadmodum
quaecumque sunt fortia fortitudine sunt fortia et quaecumque
sunt casta castitate sunt casta, ita et quaecumque similia
sunt similitudine sint similia? non autem imago nostra satis
proprie dicitur similitudo nostra esse, cum tamen proprie
dicatur similis nobis esse, ut ibi sit ea similitudo, qua similia
sunt quaecumque similia, ubi est et castitas, qua casta sunt
quaecumque sunt casta. castitas autem nullius participatione
casta est, sed eius participatione sunt casta quaecumque casta
sunt. quae utique in deo est, ubi est etiam illa sapientia,
quae non participando sapiens est, sed cuius participatione
sapiens est anima quaecumque sapiens est. quapropter etiam
similitudo dei, per quam facta sunt omnia, proprie dicitur
similitudo, quia non participatione alicuius similitudinis similis
est, sed ipsa est prima similitudo, cuius participatione similia
sunt, quaecumque per illam fecit deus.
Expositio ergo fortasse est, cum additum esset: ad similitudinem,
cum iam dictum esset: ad imaginem, ut ostenderetur
eam, quae imago dicta est, non ita esse similem deo,
quasi alicuius similitudinis participantem, sed hanc ipsam
ius V etj uel Lb 3 similes sint VT 4 alterius om. L
6 et-uers. 8 simile
Quantum autem ad speciem rebus inponendam ualeat dei
similitudo, per quam facta sunt omnia, quamquam humanas
cogitationes altissime superet, licet tamen utcumque arbitrari,
si consideremus omnem naturam, siue quae sentientibus siue
quae ratiocinantibus occurrerit, similibus inter se partibus
seruare uniuersitatis effigiem. nam ex sapientia dei sapientes uocantur
animae rationales et ulterius hoc nomen non porrigitur;
nam neque ulla pecora et multo minus arbores aut ignem
uel aerem uel aquam uel terram sapientem possumus dicere,
quamquam per ipsam dei sapientiam sint etiam omnia haec
in quantum sunt. at uero similes inter se et lapides dicimus
et animalia et homines et angelos. iam uero in singulis rebus
et terram, eo quod similes inter se habeat partes suas, fieri,
ut terra sit, et aquam qualibet quaque parte similem esse
ceteris partibus nec aliter aquam esse potuisse, et quantumlibet
aeris, si cetero esset dissimile, nullo pacto aerem esse
V 2 ibi] ipsa Vd 5 quaec. pul. sunt TJILbel 7 ab ipso
quidem MLbd 9 castita L 10 et init. om. L 17 utrumque MLb
19 occurrit Vd 20 uniuersitatis] unitatis MLbd 21 porritur ML
22 cum uoce et finit. cod. T 25 atj aut V et om. MLb 28 ut]
in V aquam] eaquam V libet V quaque] que V quoque d
partem V
reliquis partibus, fieri, ut sit quod est: ita de unoquoque
lapidum uel arborum uel corpore cuiuslibet animantis discerni
et intellegi potest, quod non solum cum aliis sui generis
rebus, sed in se ipsis singulis non essent, nisi partes inter
se similes haberent. et tanto est pulchrius corpus, quanto
similioribus inter se suis partibus constat. iam porro animarum
non solum aliarum cum aliis amicitia similibus moribus confit,
sed etiam in unaquaque anima similes actiones atque uirtutes,
sine quibus constantia esse non potest, beatam uitam indicant.
similia uero haec omnia, non autem ipsam similitudinem
possumus dicere. quapropter, si rebus inter se similibus uniuersitas
constat, ut singulae sint quidquid sunt et omnes
ipsam uniuersitatem conpleant, quam deus et condidit et gubernat,
per similitudinem eius profecto, qui condidit omnia,
supereminentem atque incommutabilem et incontaminabilem
talia facta sunt, ut similibus inter se partibus pulchra sint,
ad ipsam tamen similitudinem omnia non facta sint, sed sola
substantia rationalis: quare omnia per ipsam, sed ad ipsam
non omnia.
Rationalis itaque substantia et per ipsam facta est et ad
ipsam; non enim est ulla natura interposita, quandoquidem
mens humana — quod non sentit, nisi cum purissima et
beatissima est — nulli cohaeret nisi ipsi ueritati, quae simili.
tudo et imago patris et sapientia dicitur. recte igitur secundum
hoc, quod interius et principale hominis est, id est
secundum mentem accipitur: faciamus hominem ad imaginem
et similitudinem nostram. ex illo enim, quod in
homine principatum tenet, quod eum disiungit a beluis, totus
VML lucis sug b 2 est] non est MLb 4 et]
uel Lb 6 pulchrius est L 7 partibus suis MLbd 8 similibus] qua
similibus V 13 singulae (in in ras. m. 1) Y 15 qui] qua MLb
16 supereminenter b incommutabiliter b; incommutabilem et om. M
et incontaminabilem om. V incontaminabiliter b 18 omnia non iri
ras. m. 2 Y sunt Y 19 ad QŲ1JJÎł ipsam L 20 omnia] nisi anima bd
sed Rationalis: Itaque
Et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram. satis quidem quae superius dicta
sunt secundum id exponunt haec uerba scripturae, in quibus
legimus dixisse deum: faciamus hominem ad imaginem
et similitudinem nostram, ut similitudo dei, ad quam
factus est homo, ipsum dei uerbum, hoc est unigenitus filius
accipi possit: non utique ut ipse sit eadem imago et similitudo
aequalis patri. est tamen et homo imago dei, sicut
tom. XXXII p. 613 Migne: inueni quippe eum
usque ad haec uerba dictatum: pater tantum pater est — uers. 17
similitudinem. post haec repetiui uerba scripturae rursus consideranda
atque tractanda: "et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram". quod autem ibi sequitur addendum putaui, cum
eum retractarem. nec sic tamen perfeci, sed hoc quoque addito inperfectum
reliqui. 18 Gen. 1, 26 L 8 pendenda sunt L 4 aliquid etiam MLbd
6 illa similitudo om. V 9 hoc om. L omni modo] omnino MLb
11 illi ex ille m. 1 M 14 tantum scripst sccutus Retractationes: tamen
lib. 16 dissimilitndinem (dis s. I. m. 1) V 17 si habet] sed habet L
sed M 24 potest V eundem V 25 est] et V
bet uelare caput, cum sit imago et gloria dei. sed
haec imago ad imaginem dei facta non est aequalis et coaeterna
illi, cuius imago est; nec esset, etiamsi numquam omnino
peccasset. ille autem sensus est potius -in his diuinis uerbis
eligendus, ut ideo dictum intellegamus non singulariter sed
pluraliter: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram, quia non ad solius patris aut solius filii
uel solius spiritus sancti, sed ad ipsius trinitatis imaginem
factus est homo. quae trinitas ita est trinitas, ut unus deus
sit, ita est unus deus, ut trinitas sit. non enim ait filio loquens:
faciamus hominem ad imaginem tuam, aut: ad imaginem meam,
sed pluraliter ait: ad imaginem et similitudinem nostram:
a qua pluralitate spiritum sanctum separare quis audeat? quae
pluralitas quoniam non tres dii, sed unus est deus, ideo intellegendum
est postea scripturam singulariter intulisse atque.
dixisse: et fecit deus hominem ad imaginem dei, ut
non sic accipiatur tamquam deus pater ad imaginem dei, hoc
est filii sui: alioquin quomodo est uerum, quod dictum est:
ad imaginem nostram, si ad filii solius imaginem factus
est homo? ac per hoc quia uerum est, quod ait deus: ad
imaginem nostram, ita dictum est: fecit deus hominem
ad imaginem dei, tamquam diceretur ad imaginem suam,
quod est ipsa trinitas.
Nonnulli autem putant ideo non repetitam similitudinem
neque dictum: et fecit deus hominem ad imaginem et similitudinem
dei, quia tunc tantummodo ad imaginem factus est,
similitudo autem illi postea seruabatur in resurrectione mortuorum:
quasi possit esse imago aliqua, in qua similitudo non
om. M 5 hiis ML 6 eligendis b ut 595 L ut non b
non post ideo posit. d 9 uel] aut Lbd 11 filius V 14 a om. b
16 non singulariter ML 17 dei] et similitudinem suam V 19 uerum
est MLbd 22 dictum dictum L 25 ideo ideo L 27 qui ML
factus est om. ML 28 resurrectionem M resurretionem L
est. uerum tamen ut non sola ratione id agere uideamur, et
auctoritas apostoli Iacobi adhibenda est, qui cum de lingua
hominis loqueretur ait: in ipsa benedicimus deum et in
ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem dei
facti sunt.
ML 3 Iacobi apostoli MLbd adhibenda est
om. V 5 qui om. M 6 Explicit Aurelii Augustini liber cuius titulus
est de Genesi ad litteram imperfectus fol. 239 V Eiplicit liber de
genesi ad litteram imperfectus fol. 31 M