The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
salute gaudeamus, sincerissimi fratres dilecti a deo Albina,
Piniane et Melania, quia effari non possumus, uobis cogitandum
credendumque dimittimus, ut ea de quibus nos
consuluistis potius iam loquamur. festinante etenim perlatore.
inter occupationes nostras multo apud Carthaginem quam
ubicumque alibi densiores quantum deus donare dignatus est,
ut potuimus, ista dictauimus.
aduersus eum dicerentur scripto damnaret, eumque
dixisse audientibus uobis: \'anathemo qui uel sentit uel dicit
gratiam dei, qua Christus uenit in hunc mundum peccatores
saluos facere, non solum per singulas horas aut per
singula momenta, sed etiam per singulos actus nostros non
esse necessariam et qui hanc conantur auferre poenas sortiantur
aeternas\\ quisquis haec audit et sensum eius ignorat,
quem in libris suis satis euidenter expressit, non illis quos
M Inč
lib Aurelii Aug epi de gra xpi contra Pelagift et Celestiu C Inc lib
prim\' Aurelii Augustini epi contra Pelagium et Celestium de gra xpi et
de peccato originali ad Albinã PinianQ et Melaniã ChTP 5 et
corporali MC 6 gaudemus C dilectissima deo albina V Albine b
7 Melanie b 8 committimus bd 9 enim b 10 cartaginem ChTP
12 tractauimus C 14 dampnaret CChT 15 anathematizo CVd
sentit] dixit M 19 sortiuntur TPCh m. 1, b 21 illos V
sed in illis quos litteris suis quas Romam misit commemorat,
omnino eum putat hoc sentire quod ueritas habet; quisquis
autem quid in eis apertius dicat aduertit, debet habere etiam
ista uerba suspecta, quia, etsi gratiam dei, qua Christus
uenit in mundum peccatores saluos facere, in sola peccatorum
remissione constituat, potest huic sensui uerba ista
coaptare dicens ideo eam per singulas horas, per singula
momenta et per actus singulos necessariam, ut semper in
memoria retinentes et reminiscentes dimissa nobis esse peccata
non peccemus ulterius adiuti non aliqua subministratione uirtutis,
sed uiribus propriae uoluntatis quid sibi remissione
peccatorum praestitum fuerit per actus singulos recordantis.
item quoniam solent dicere nobis in eo Christum ad non
peccandum praebuisse adiutorium, quia iuste ipse uiuendo
iusteque docendo reliquit exemplum, possunt etiam ad hoc
ista uerba coaptare, ut dicant per singula momenta, per singulos
actus necessariam nobis esse huius modi gratiam, id est
ut in omni conuersatione nostra intueamur dominicae conuersationis
exemplum. peruidet autem fides uestra a confessione
gratiae, de qua quaestio est, quam sit distinguenda ista confessio
et tamen obtegi potest istorum ambiguitate uerborum.
episcopalibus gestis sine ulla recusatione damnauerit eos, qui
dicunt gratiam dei et adiutorium non ad singulos actus dari,
sed in libero arbitrio esse uel in lege atque doctrina — ubi
putabamus eius de hac re omnes tergiuersationes esse consumptas
— damnauerit etiam eos, qui docent gratiam dei
secundum merita nostra dari, tamen in libris, quos edidit pro
C 4 aptius b aduerti* M 6 remissione peccatorum
Vd 7 ista uerba b 11 adiutorium M 13 recordantibus V recordantes
b 14 in eo nobis M 16 iusteque docendo in ras. M iusteque
dicendo b 18 modi om. V 22 ista V 23 quoniamquidem V
26 ubi] si V 27 esse in ras. M
Romam misit, nihil aliud sentire monstratur quam id quod
damnasse uidebatur. nam gratiam dei et adiutorium, quo
adiuuamur ad non peccandum, aut in natura et libero ponit
arbitrio aut in lege atque doctrina, ut uidelicet, cum adiuuat
deus hominem, ut declinet a malo et faciat bonum, reuelando
et ostendendo quid fieri debeat adiuuare credatur, non
etiam cooperando et dilectionem inspirando, ut id quod faciendum
esse cognouerit faciat.
Nam cum tria constituat atque distinguat, quibus diuina
mandata dicit inpleri: possibilitatem, uoluntatem, actionem —
possibilitatem scilicet, qua potest homo esse iustus, uoluntatem,
qua uult esse iustus, actionem, qua iustus est —
horum trium primum, id est possibilitatem datam confitetur
a creatore naturae nec esse in nostra potestate, sed eam nos
habere, etiamsi nolimus, duo uero reliqua, id est uoluntatem
et actionem nostra esse asserit atque ita nobis tribuit, ut
nonnisi a nobis esse contendat. denique gratia dei non ista
duo, quae nostra omnino uult esse, id est uoluntatem et
actionem, sed illam, quae in potestate nostra non est et nobis
ex deo est, id est possibilitatem, perhibet adiuuari, tamquam
illa quae nostra sunt, hoc est uoluntas et actio, tam sint
ualentia ad declinandum a malo et faciendum bonum, ut
diuino adiutorio non indigeant, illud uero, quod nobis ex deo
est, hoc sit inualidum, id est possibilitas, ut semper gratiae
adiuuetur auxilio.
quae loquitur uel maleuolo animo in alium sensum quae
non ita dicta sunt uertere, ipsa iam uerba eius accipite. <nos>.
inquit, \'sic tria ista distinguimus et certum uelut in ordinem
C 6 declinat b faciat om. V 10 distingat C
11 et actionem b 14 confitetur datam C 16 nolumus b 17 nobis
ita C 18 esse a nobis ChP gratia* Ch in ista Ch 19 il)
nostra C uult omnino TP id est om. P 20 nostra e§t C non
om. V 23 uoler.tia m. 1 ChT 28 malinolo CTPb 29 eius uerba b
tertio esse; posse in natura, uelle in arbitrio, esse in effectu
locamus. primum illud, id est posse ad deum proprie pertinet,
qui illud creaturae suae contulit, duo uero reliqua, hoc est
uelle et esse ad hominem referenda sunt, quia de arbitrii
fonte descendunt. ergo in uoluntate et opere bono laus hominis
est, immo et hominis et dei, qui ipsius uoluntatis et operis
possibilitatem dedit quique ipsam possibilitatem gratiae suae
adiuuat semper auxilio; quod uero potest homo uelle bonum
atque perficere, solius dei est. potest itaque illud unum esse,
etiamsi duo ista non fuerint, ista uero sine illo esse non
possunt. itaque liberum mihi est nec uoluntatem bonam habere
nec actionem, nullo autem modo possum non habere possibilitatem
boni; inest mihi, etiamsi noluero, nec otium sui aliquando
in hoc natura recipit. quem nobis sensum exempla
aliqua faciant clariorem. quod possumus uidere oculis, nostrum
non est, quod uero bene aut male uidemus, hoc nostrum est;
quod loqui possumus, dei est, quod uero bene aut male loquimur,
nostrum est. et ut generaliter uniuersa complectar: quod possumus
omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est, qui hoc posse
donauit, qui hoc posse adiuuat; quod uero bene uel agimus
uel loquimur uel cogitamus, nostrum est, quia haec omnia
uertere in malum etiam possumus. unde, quod propter calumniam
uestram saepe repetendum est, cum dicimus posse
hominem esse sine peccato, et confessione possibilitatis acceptae
laudamus deum, qui nobis hoc posse largitus est, nec est ibi
ulla laudandi hominis occasio, ubi solius dei causa tractatur;
non enim de uelle nec de esse, sed tantummodo de eo quod
potest esse disseritur\'.
4 illut C (saepius) 9 homo potest b 11 ullo M
15 hoc] illo b 16 facient Vbd 17 pr. est om. V 18 quod loqui—nostrum
est om. CChTPVbd; cf. pag. 139, 10 21 uero om. C 23 etiam
in malum b calumpniam CT 24 nostram b hominem posse Vbd
25 et om. CChTP 30 tertio eius P
tria ista, unum quod est posse, alterum quod est uelle, tertium
quod est esse, id est possibilitatem, uoluntatem, actionem,
tanta curauit subtilitate distinguere, ut quandocumque legimus
uel audimus eum diuinae gratiae adiutorium confiteri, ut a malo
declinemus bonumque faciamus, siue in lege atque doctrina
siue ubilibet constituat, sciamus quid loquitur nec erremus
aliter eum intellegendo quam sentit. scire quippe debemus,
quod nec uoluntatem nostram nec actionem diuino adiuuari
credit auxilio, sed solam possibilitatem uoluntatis atque operis,
quam solam in his tribus nos habere affirmat ex deo, tamquam
hoc sit infirmum, quod deus ipse posuit in natura, cetera
uero duo, quae nostra esse uoluit, ita sint firma et fortia et
sibi sufficientia, ut nullo indigeant eius auxilio, et ideo non
adiuuet ut uelimus, non adiuuet ut agamus, sed tantummodo
adiuuet ut uelle et agere ualeamus. contra autem apostolus
cum timore, inquit, et tremore uestram ipsorum salutem
operamini. et ut scirent, quia non tantum in eo quod operari
possint — hoc etenim in natura et in doctrina iam
acceperant — sed etiam in eo quod operantur diuinitus adiuuantur,
non ait: deus est enim qui operatur in uobis posse,
tamquam ipsi iam et uelle et operari per se ipsos habeant
nec in his duobus adiutorio eius indigeant, sed ait: deus
est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere,
uel, sicut in aliis et maxime graecis codicibus legitur, et
uelle et operari. uidete si non apostolus gratiae dei futuros
aduersarios sancto spiritu tanto ante praeuidit et haec duo,
id est et uelle et operari, quae iste ita nostra esse uoluit,
4 subtilitate curauit b 5 eum om. CChTPVbd 7 quod
MCP loquimur m. 1 T 12 ipse deus b 13 uelit b 16 adiuuat b
17 urm CChT m. 1 operamini salutem Vbd 19 possent M enim
Vbd 20 adiuuentur b 21 nobis V 22 pr. et om. b 24 enim
est Vbd 25 maxime et M 28 pr. et om. C operari pej. §e iuşQş C
iste om. M
nobis dixit operari.
etiam se ipsum, quoniam cum dixisset: (ergo in uoluntate et
opere bono laus hominis est\', uelut correxit atque addidit:
\'immo et hominis et dei\'. non enim hoc propterea dixit, quia
secundum sanam doctrinam intellegi uoluit, quod et uelle et
operari deus operetur in nobis, sed cur hoc dixerit satis euidenter
ostendit continuo subiungendo: \'qui ipsius uoluntatis
et operis possibilitatem dedit\'. hanc autem possibilitatem in
natura eum ponere de uerbis eius superioribus clarum est.
sed ne nihil de gratia dixisse uideretur, adiunxit: \'quique ipsam
possibilitatem gratiae suae adiuuat semper auxilio\'; non ait:
ipsam uoluntatem uel ipsam operationem — quod si diceret,
non abhorrere a doctrina apostolica uideretur — sed ait:
\'ipsam possibilitatem\', illud uidelicet ex tribus, quod in natura
locauit, \'gratiae suae adiuuat semper auxilio\', ut scilicet in
uoluntate et actione non ideo laus sit et dei et hominis, quia
sic uult homo, ut tamen deus uoluntati eius ardorem dilectionis
inspiret, et sic operatur homo, ut tamen deus cooperetur
— sine cuius adiutorio quid est homo? — sed ideo ad
hanc laudem adiunxit et deum, quia nisi natura esset in qua
nos condidit, qua uelle et agere possemus, nec uellemus nec
ageremus.
Hanc autem naturalem possibilitatem quod adiuuari dei
gratia confitetur, non est hic apertum uel quam dicat gratiam
uel quatenus ea naturam sentiat adiuuari; sed sicut aliis locis,
in quibus euidentius loquitur, intellegi potest, non uult aliud
accipi quam legem atque doctrinam, qua naturalis possibilitas
adiuuetur.
2 dicit b 3 Ptlagius hic b 5 laus] locus M 8 dixit b 12 adiun*xit
T 15 aborrere» C 18 med. et om. C 19 sic] si##sicut M
si sic CChTPVb eius uoluntati deus TPb 21 cuius] eius b
quis Vb 22 adiuncxit T 25 quam V
uoluntate nostra nequaquam in nobis perficere sanctitatem —
quasi deus gratiae suae aliquid imperauerit et non illis, quibus
imperauit, etiam gratiae suae auxilium subministret, ut quod
per liberum homines facere iubentur arbitrium, facilius possent
implere per gratiam\' — et tamquam explicaturus quam dicat
gratiam secutus adiunxit dicens: \'quam nos non, ut tu putas,
in lege tantummodo, sed et in dei esse adiutorio confitemur\'.
quis non hic desideret ut ostendat quam uelit intellegi gratiam?
propter hoc enim maxime de illo expectare debemus,
ut dicat hoc quod dicit non in lege tantummodo se gratiam
confiteri. sed nobis hac expectatione suspensis quid addiderit
intuemini. \'adiuuat enim nos deus\', inquit, per doctrinam et
reuelationem suam, dum cordis nostri oculos aperit; dum
nobis, ne praesentibus occupemur, futura demonstrat; dum
diaboli pandit insidias; dum nos multiformi et ineffabili dono
gratiae caelestis illuminat\'. deinde sententiam suam quadam
uelut absolutione concludens qui haec dicit\', inquit, \'gratiam
tibi uidetur negare an et liberum hominis arbitrium et dei
gratiam confitetur\'? in his omnibus non recessit a commendatione
legis atque doctrinae, hanc esse adiuuantem gratiam
diligenter inculcans et hoc exequens quod proposuerat, cum diceret:
sed in dei esse adiutorio confitemur\'. denique dei
adiutorium multipliciter insinuandum putauit commemorando
doctrinam et reuelationem et oculorum cordis adapertionem et
demonstrationem futurorum et apertionem diabolicarum imidiarum
et multiformi atque ineffabili dono gratiae caelestis
illuminationem, ad hoc utique, ut diuina praecepta et promissa
V 4 subministrat MCChTP 6 dicaijt T 7 sequutus
m. 1 Ch 8 dei] legis M 10 de] ab V 11 hoc] homo M qui
MC quid Ch se] sed M 12 hae M 13 inquit deus b 14 apperit
T 15 dum bis leg. P 20 omnibus his C 21 gratiam adiuuantem
C 22 exsequens MPbd 23 sed et in legis esse arbitrio con-
Stemur adiutorium M confitemur adiutorium C dei] legis M om.
VCh m. 1 24 adiutorium
qua demonstrat et reuelat deus quid agere debeamus, non
qua donat atque adiuuat, ut agamus, cum ad hoc potius
ualeat legis agnitio, si gratiae desit opitulatio, ut fiat mandati
praeuaricatio; ubi enim non est lex, ait apostolus, nec
praeuaricatio, et: concupiscentiam nesciebam, nisi
lex diceret: non concupisces. ac per hoc usque adeo
aliud est lex, aliud gratia, ut lex non solum nihil prosit,
uerum etiam plurimum obsit, nisi adiuuet gratia, et haec
ostendatur legis utilitas, quoniam quos facit praeuaricationis
reos, cogit confugere ad gratiam liberandos et ut concupiscentias
malas superent adiuuandos. iubet enim magis quam
iuuat, docet morbum esse, non sanat; immo ab ea potius
quod non sanatur augetur, ut attentius et sollicitius gratiae
medicina quaeratur, quia littera occidit, spiritus autem
uiuificat. si enim data esset lex, quae posset uiuificare,
omnino ex lege esset iustitia; in quantum tamen
etiam lex adiuuet, adiungit et dicit: sed conclusit scriptura
omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu
Christi daretur credentibus. itaque lex, inquit, paedagogus
noster fuit in Christo Iesu. hoc ipsum ergo
superbis est utile sub peccato artius manifestiusque concludi,
ne ad faciendam iustitiam de liberi arbitrii quasi propriis
uiribus praesumatur, sed omne os obstruatur et reus fiat
omnis mundus deo, quia non iustificabitur ex lege
omnis caro coram illo; per legem enim cognitio
20 Gal. 3, 22. 24 2li Rom. 3, 19-21 3 hic CChTP 4 debemus b 6 oppitulatio C 7 lex om. m. 1 C
10 aliud est gratia Vd 11 adiunat C hic V 12 quos] quod M
14 iuuet V 16 qua C solliticius C solicitius T 18 quae omnino
M quo V iustificare ChC m. 2, b 20 ptiam Ch om. b 24 utilis M
27 iustificatur CChTP
testificata per legem et prophetas. quomodo ergo sine
lege manifestata, si per legem testificata? non itaque sine
lege manifestata, sed sine lege iustitia, quia iustitia dei est,
id est quae nobis non ex lege sit, sed ex deo, non quae illo
imperante cognoscendo timeatur, sed quae illo donante diligendo
teneatur, ut et qui gloriatur in domino glorietur.
deputat gratiam, qua iuuamur ad operandam iustitiam, quae
ut multum adiuuet, ad hoc adiuuat ut gratia requiratur?
nemo enim legem potest implere per legem; plenitudo enim
legis caritas, caritas autem dei non per legem diffusa
est in cordibus nostris, sed per spiritum sanctum qui
datus est nobis. proinde per legem gratia demonstratur. ut
lex per gratiam compleatur. quid enim iuuat Pelagium, quia
diuersis uerbis eandem rem dicit, ut non intellegatur in lege
atque doctrina gratiam constituere, qua possibilitatem naturae
asserit adiuuari? quantum autem existimo, ideo ueretur intellegi,
quia damnauit eos, qui dicunt gratiam dei et adiutorium
non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse
uel in lege atque doctrina, et tamen latere se putat, cum
aliis atque aliis locutionibus uersat significationem legis atque
doctrinae.
dei, sed ex nobis ipsis in nobis effici uoluntatem bonam,
opposuit sibi ex apostoli epistola quaestionem atque ait: \'et
quomodo\', inquit, stabit illud apostoli: deus est enim qui
operatur in uobis et uelle et perficere\'? deinde ut hanc
oppositionem ueluti solueret, quam uidebat dogmati suo uehementer
esse contrariam, secutus adiunxit: \'operatur in nobis
uelle quod bonum est, uelle quod sanctum est, dum nos
3 manifestata est C ita b 7 et om. M 11 potest legem Vbd
15 pellagium T 22 loquutionibus m. 1 Ch 26 posuit MCChTP
27 inquies M 28 nobis CT 30 sequutus PCh m. 1 adiuncxit T
tantummodo praesentia diligentes futurae gloriae magnitudine
et praemiorum pollicitatione succendit; dum reuelatione sapientiae
in desiderium dei stupentem suscitat uoluntatem; dum
nobis' — quod tu alibi negare non metuis — \'suadet omne
quod bonum est\'. quid manifestius nihil aliud eum dicere
gratiam, qua deus in nobis operatur uelle quod bonum est,
quam legem atque doctrinam? in lege namque et doctrina
sanctarum scripturarum futurae gloriae atque praemiorum
promittitur magnitudo, ad doctrinam pertinet etiam quod
sapientia reuelatur, ad doctrinam pertinet cum suadetur omne
quod bonum est. et si inter docere et suadere uel potius
exhortari distare aliquid uidetur, etiam hoc tamen doctrinae
generalitate concluditur, quae quibusque sermonibus uel
litteris continetur; nam et sanctae scripturae et docent et
exhortantur et potest esse in docendo et exhortando etiam
hominis operatio. sed nos eam gratiam uolumus isti aliquando
fateantur, qua futurae gloriae magnitudo non solum promittitur,
uerum etiam creditur et speratur, nec solum reuelatur sapientia,
uerum et amatur nec solum suadetur omne quod
bonum est, uerum et persuadetur. non enim omnium est
fides, qui audiunt per scripturas regnum caelorum dominum
pollicentem, aut omnibus persuadetur quibuscumque suadetur,
ut ueniant ad eum qui dicit: uenite ad me omnes qui
laboratis; quorum autem sit fides et quibus persuadetur, ut
ad eum ueniant, satis ipse demonstrauit, ubi ait: nemo uenit
ad me, nisi pater qui misit me traxerit eum, et paulo
post, cum de non credentibus loqueretur, dixi, inquit, uobis,
28 Ioh. 6, 65 M et om. b 2 diligenter M 5 quod tamen alibi negare
non metuit F 11 suadetur] studetur M 12 potius om. m. 1 C 13 ex-
ortari C 14 quibusque] quibus quia C 16 exortantur CT exortando CP
17 nolumus b iste aliquando fateatur d 18 futura lege M 20 etiam
et CTPb snadetur solum b 22 dominum regnum caelorum ChVbd
24 ad me post laboratis C 26 uenient b monstrauit M
a patre meo. hanc debet Pelagius gratiam confiteri, si uult
non solum uocari, uerum etiam esse christianus.
neque enim facile quisquam sperauerit in hac uita posse peruenire
ad magnitudinem reuelationum apostoli Pauli et utique
in eis quid aliud credendum est ei reuelari solere, nisi quod
ad sapientiam pertineret? et tamen dicit: in magnitudine
reuelationum mearum ne extollar, datus est mihi stimulus
carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet.
propter quod ter dominum rogaui. ut auferret eum a
me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus
in infirmitate perficitur. procul dubio si iam summa et
cui nihil esset addendum caritas in apostolo tunc fuisset,
quae omnino non posset inflari, numquid necessarius esset
angelus satanae, quo colaphizante reprimeretur elatio, quae in
magnitudine reuelationum posset existere? quid est autem
aliud elatio quam inflatio? et utique de caritate uerissime
dictum est: caritas non aemulatur, non inflatur. haec
itaque caritas adhuc etiam in tanto apostolo de die in. diem
profecto augebatur, quamdiu homo eius interior de die in
diem renouabatur, perficienda sine dubio ubi iam non posset
inflari. tunc autem mens eius adhuc erat, ubi inflaretur
magnitudine reuelationis, donec impleretur solido aedificio
caritatis; nondum enim perueniendo apprehenderat, quo proficiendo
currebat.
elatio, antequam esset in eo caritatis ultima et summa
perfectio, rectissime dicitur: sufficit tibi gratia mea; nam
29 II Cor. 12, 9 om. m. 1 C ad me om. M 2 graru (s. I. m. 2) debet C
gratiam om. C 6 pauli apostoli paiilj C 8 tamen] cum b 10 sa-
thanae MCChP 14 a<Jesset Ch 15 nunquid TP nunquum V 16 sathanae
MCP 19 inflatur non emulatur C 23 erat adhuc C 27 uolenti b
non, ut ille putat, carnis tantum, sed et carnis et animi,
quia et animus erat in comparatione summae illius perfectionis
infirmus, quando extolleretur. proinde stimulus carnis angelus
satanae intellegebatur datus, quamuis esset in carnalium uel
animalium nondum percipientium quae sunt spiritus dei
comparatione firmissimus. quocirca si uirtus in infirmitate
perficitur, quisquis se non fatetur infirmum, non perficitur.
haec autem gratia, qua uirtus in infirmitate perficitur.
praedestinatos et secundum propositum uocatos ad summam
perfectionem glorificationemque perducit. qua gratia agitur
non solum ut facienda nouerimus, uerum etiam ut cognita
faciamus nec solum ut diligenda credamus, uerum etiam
ut credita diligamus.
dicatur, ut altius et interius eam deus cum ineffabili suauitate
credatur infundere non solum per eos, qui plantant et rigant
extrinsecus, sed etiam per se ipsum, qui incrementum
suum ministrat occultus, ita ut non ostendat tantummodo
ueritatem, uerum.etiam inpertiat caritatem. sic enim docet
deus eos, qui secundum propositum uocati sunt, simul donans
et quid agant scire et quod sciunt agere. unde ad Thessalonicenses
sic apostolus loquitur: de caritate autem fraternitatis
non opus habetis uobis scribi; nam ipsi uos a
deo didicistis, ut diligatis inuicem. atque ut probaret
eos a deo didicisse, subiunxit: etenim facitis illud in
omnes fratres in uniuersa Macedonia, tamquam hoc sit
certissimum indicium, quod a deo didiceris, si id quod didiceris
feceris. isto modo sunt omnes secundum propositum
3. 7 23 1 Thess. 4, 9 26 I Thess. 4, 10 alt. om. C 3 corporatione M 4 quando] quin IIICh in mg.
quandone P cui ne Vd 9 quia M 11 ait M 16 ineffabilis M
22 tessalonicenses MChT 23 loquitur apostolus C 26 didi§cisse C
subiuncxit T 28 didiceritis b didiceritis feceritis b
autem nouit quidem quid fieri debeat et non facit, nondum a
deo didicit secundum gratiam, sed secundum legem, non
secundum spiritum, sed secundum litteram, quamuis multi
quod imperat lex facere uideantur timore poenae, non amore
iustitiae, quam dicit apostolus iustitiam suam, quae ex lege
est, tamquam sit imperata, non data; si autem data est, non
dicitur iustitia nostra, sed dei, quia sic fit nostra, ut sit nobis
ex deo. dicit enim: ut inueniar in illo non habens meam
iustitiam quae ex lege est, sed eam quae ex fide est
Iesu, iustitiam ex deo. tantum igitur inter legem distat et
gratiam, ut, cum lex esse non dubitetur ex deo, iustitia tamen,
quae ex lege est, non sit ex deo, sed iustitia, quae per gratiam
consummatur, ex deo. quia ex lege iustitia dicitur, quae
fit propter legis maledictum, iustitia ex deo dicitur, quae
datur per gratiae beneficium, ut non sit terribile, sed suaue
mandatum, sicut oratur in psalmo: suauis es, domine, et
in tua suauitate doce me iustitiam tuam, id est, ut
non formidine poenae seruiliter cogar esse sub lege, sed
libera caritate delecter esse cum lege. praeceptum quippe
liber facit, qui libens facit. et hoc modo quisquis discit, agit
omnino quicquid agendum didicerit.
omnis, qui audiuit a patre meo et didicit, uenit ad me.
qui ergo non uenerit, non de illo recte dicitur \'audiuit quidem
et didicit sibi esse ueniendum\', sed facere non uult quod
didicit, prorsus non recte dicitur de isto docendi modo, quo
per gratiam docet deus. si enim, sicut ueritas loquitur,
omnis, qui didicit, uenit, quisquis non uenit, profecto nec
Ioh. 6, 45 P quidem] quid e§t (corr. m. 2) Ch quod
bd nundum m. 1 Ch 10 est ex lege C 14 consummaturj est su-
matur M ex deo est quia V dicitur iustitia C 15 maledictum]
mandatum TPb 21 dicit V agit om. V 22 quidquid M quicquit C
27 prorsus-didicit om. Ch V
uenire arbitrio uoluntatis? sed hoc arbitrium potest esse solum,
si non uenit; non autem potest nisi adiutum esse, si uenit,
et sic adiutum, ut non solum quid faciendum sit sciat, sed
quod scierit etiam faciat. ac per hoc, quando deus docet non
per legis litteram, sed per spiritus gratiam, ita docet, ut
quod quisque didicerit non tantum cognoscendo uideat, sed
etiam uolendo appetat agendoque perficiat. et isto diuino
docendi modo etiam ipsa uoluntas et ipsa operatio, non sola
uolendi et operandi naturalis possibilitas adiuuatur. si enim
solum posse nostrum hac gratia iuuaretur, ita diceret dominus:
omnis, qui audiuit a patre et didicit, potest uenire ad me;
non autem ita dixit, sed omnis, qui audiuit, inquit, a
patre et didicit, uenit ad me. uenire posse in natura
ponit Pelagius uel etiam, ut modo dicere coepit, in gratia,
qualemlibet eam sentiat, <qua ipsa\', ut dicit, \'possibilitas adiuuatur\';
uenire autem iam in uoluntate et opere est. non est
autem consequens, ut qui potest uenire, etiam ueniat, nisi id
uoluerit atque fecerit. sed omnis qui didicit a patre non
solum potest uenire, sed uenit. ubi iam et possibilitatis profectus
et uoluntatis affectus et actionis effectus est.
nobis eius sensum fecerunt, sicut est pollicitus, clariorem?
non ut ea sentire debeamus, sed ut id quod ipse sensit manifestius
apertiusque noscamus. quod possumus\', inquit, \'uidere
oculis, nostrum non est; quod uero bene aut male uidemus,
hoc nostrum est\'. respondeat illi psalmus, ubi deo dicitur:
auerte oculos meos, ne uideant uanitatem. quod etsi de
oculis mentis dictum est, inde utique procedit in hos oculos
b 15 pellagius T uellem ut modo diceret in gratia qualem
eam sentiat V 16 qualemibet P adiuuetur C 19 adque M
20 est possibilitatis V possibilitas m. 1 T 21 est om. V 22 ergo
sibi b nobis reuera C 23 pollicitus est Vbd 26 non om. m. 1 T
27 hoc om. C deo] de eo b 28 de om. m. 1 T
bene uidere sanis oculis intuentes et male lippientes, sed bene
uidere ad subueniendum, male uidere ad concupiscendum.
quamuis enim per hos exteriores oculos uideatur et pauper,
cui subuenitur, et mulier, quae concupiscitur, tamen ex interioribus
ad male uel bene uidendum misericordia uel libido
procedit. cur ergo dicitur deo: auerte oculos meos, ne
uideant uanitatem? cur petitur quod ad nostram pertinet
potestatem, si deus non adiuuat uoluntatem?
bene uel male loquimur, nostrum est\'. non hoc docet ille, qui
loquitur bene; non enim uos estis, inquit, qui loquimini,
sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. et ut
generaliter\', inquit, \'uniuersa complectar: quod possumus omne
bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donauit,
qui hoc posse adiuuat\'. ecce etiam hic superiorem repetit
sensum, quod illorum trium, id est. possibilitatis, uoluntatis,
actionis, nonnisi possibilitas adiuuatur. denique adiungens, ut
inpleat quod intendit, \'quod uero bene\\ inquit, \'uel agimus uel
loquimur uel cogitamus, nostrum est\'. oblitus est quod superius
quasi correxerat, ubi, cum dixisset: ergo in uoluntate et
opere bono laus hominis est\\ adiunxit atque ait immo et
hominis et dei, qui ipsius uoluntatis et operis possibilitatem
dedit\'. cur etiam in his exemplis hoc non recordatus est, ut
saltem in eorum fine diceret: quod possumus omne bonum
facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donauit, qui
hoc posse adiuuat; quod uero bene uel agimus uel loquimur
uel cogitamus, et nostrum est et illius? non hoc dixit, sed,
nisi fallor, uideor mihi uidere quod timuit.
V 2 male uidere lippientes M 6 bene uel
male C 11 uel bene uel male C qui locuturis MCh m. 2 quod
loquuturi m. 1 Ch qui loquutis (,...,., add. m. 2) C quod locuturi T
12 inquit estis ChTP estis inquit estis M 13 uestri] mei P 16 etiam
om. V 17 sensum] sermonem V 25 fine C 29 quid TVbd
\'quia haec\', inquit, omnia uertere etiam in malum possumus\'.
illud ergo timuit, ut non diceret et nostrum est et dei>, ne sibi
responderetur: si quod bene agimus, loquimur, cogitamus,
ideo est et nostrum et dei, quia ille nobis hoc posse donauit,
ergo et quod malum agimus, loquimur, cogitamus, et nostrum
est et dei, quia illud posse ad utrumque donauit atque ita,
quod absit, quemadmodum cum deo laudamur in operibus
bonis, sic cum illo culpamur in malis. possibilitas quippe illa,
quam dedit, tam nos facit bona posse quam mala.
libero arbitrio ita loquitur: \'habemus autem\', inquit, \'possibilitatem
utriusque partis a deo insitam uelut quandam, ut ita
dicam, radicem fructiferam atque fecundam, quae ex uoluntate
hominis diuersa gignat et pariat et quae possit ad proprii
cultoris arbitrium uel nitere flore uirtutum uel sentibus horrere
uitiorum\'. ubi non intuens quid loquatur unam eandemque
radicem constituit bonorum et malorum contra euangelicam
ueritatem doctrinamque apostolicam. nam et dominus nec
arborem bonam dicit posse facere fructus malos nec malam
bonos; et apostolus Paulus, cum dicit radicem malorum
omnium esse cupiditatem, admonet utique intellegi radicem
bonorum omnium caritatem. unde si duae arbores, bona et
mala duo sunt homines, bonus et malus, quid est bonus
homo nisi uoluntatis bonae, hoc est arbor radicis bonae? et
quid est homo malus nisi uoluntatis malae, hoc est arbor
radicis malae? fructus enim harum radicum atque arborum
facta sunt, dicta sunt, cogitata sunt, quae bona de bona
uoluntate procedunt et mala de mala.
om. m. 1 C 3 ne] quasi V 5 ideo ęşt et liostrum est C
hoc nobis C nobis post posse leg. in b 8 bonis operibus P 16 nitereI
ridere V 17 eamdemque T 18 constituit radicem Ch 23 omnium
bonorum ChP 25 radicis-arbor om. V 27 radicis mala V enim]
autem Vbd ej)ji|i (in mg. m. 2 autem) Ch radič C
accipit gratiam; non enim se ex malo bonum per se ipsum
facit, sed ex illo et per illum et in illo qui semper est bonus
nec tantum ut arbor sit bona, sed etiam ut faciat fructus
bonos, eadem gratia necessarium est ut adiuuetur, sine qua
boni aliquid facere non potest. ipse quippe in bonis arboribus
cooperatur fructum, qui et forinsecus rigat atque excolit per
quemlibet ministrum et per se dat intrinsecus incrementum.
malam uero arborem homo facit, quando se ipsum malum
facit, quando a bono incommutabili deficit; ab eo quippe
defectus est origo uoluntatis malae. qui defectus non aliam
naturam malam initiat, sed eam quae bona condita est uitiat;
sanato autem uitio nullum malum remanet, quia uitium
naturae quidem inerat, sed uitium natura non erat.
eademque radix est bonorum et malorum; aliud est enim
caritas radix bonorum, aliud cupiditas radix malorum
tantumque inter se differunt quantum uirtus et uitium. sed
plane illa possibilitas utriusque radicis est capax, quia non
solum potest homo habere caritatem, qua sit arbor bona, sed
potest etiam cupiditatem, qua sit arbor mala. sed cupiditas
hominis, quae uitium est, hominem habet auctorem uel
hominis deceptorem, non hominis creatorem; ipsa est enim
concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum
et ambitio saeculi, quae non est ex patre, sed ex
mundo est. quis autem nesciat mundi nomine solere appellare
scripturam a quibus habitatur hic mundus?
non ex nobis scriptura teste, quae dicit: caritas ex deo
29 I Ioh. 4, 7. 8 P 5 ut om.. M 9 homo] hõç C 10 defecit M
defficit C 11 uoluntatis malae origo C 12 initiat] nuntiat V est
condita Pb 16 malorum et bonorum C enim est b 17 radix est
bonorum b 18 quanto M 23 est om. m. 1 C 25 est om. TP
deum, quia deus caritas est. secundum istam caritatem
melius intellegitur dictum: qui natus est ex deo, non
peccat et quia non potest peccare, quia caritas, secundum
quam natus ex deo est, non agit perperam nec cogitat
malum. cum ergo peccat homo, non secundum caritatem,
sed secundum cupiditatem peccat, secundum quam non est
natus ex deo, quoniam illa possibilitas, ut dictum est, utriusque
radicis est capax. cum ergo dicat scriptura: caritas
ex deo est uel, quod est amplius, deus caritas est,
cum apertissime clamet Iohannes apostolus: ecce qualem
caritatem dedit nobis pater, ut filii dei uocemur et
simus, iste audiens deus caritas est' quare adhuc usque
contendit, quod ex illis tribus tantummodo possibilitatem
habeamus ex deo, bonam uero uoluntatem bonamque actionem
habeamus ex nobis? quasi uero aliud sit bona uoluntas quam
caritas, quam scriptura nobis esse clamat ex deo et a patre
datam, ut filii eius essemus.
nostra fecerunt, sicut iste de gratia dei sentit in eo libro,
quem ad sacram uirginem scripsit, cuius etiam commemorationem
fecit in litteris, quas Romam misit. ibi enim interposito
Iacobi apostoli testimonio, quo ait: subditi estote deo,
resistite autem diabolo, et fugiet a uobis, subiungit et
dicit: \'ostendit quomodo resistere debeamus diabolo, si utique
subditi simus deo eiusque faciendo uoluntatem diuinam mereamur
gratiam et facilius nequam spiritui sancti spiritus
auxilio resistamus\'. ecce quam ueraci corde damnauit in ecclesiastico
iudicio Palaestino eos, qui dicunt gratiam dei secundum
merita nostra dari! an adhuc eum id sentire et apertissime
Pemetriadem c. 25 (XXX 40 M.) 23 Iac. 4, 7 29 cf. pag. 84, 13 sqq. C 4 pr. quia] quare V 9 quum M 11 cum] ut V
clamat V 15 habemus TP 16 habemus TP 21 scribit MC
ChTP 25 resistemus
Sed ne forte respondeat ita se hic dixisse \'dei faciendo
uoluntatem diuinam mereamur gratiam\', sicut fidelibus et pie
uiuentibus additur gratia, qua resistant fortiter temptatori,
cum tamen gratiam etiam primitus accepissent, ut dei facerent
uoluntatem, ne forte ergo ita respondeat, alia de hac re uerba
eius accipite. qui currit\', inquit, \'ad dominum et ab eo se regi
cupit, id est uoluntatem suam ex eius uoluntate suspendit,
qui ei adhaerendo iugiter unus secundum apostolum cum
eo fit spiritus, non hoc nisi de arbitrii efficit libertate\\ uidete
quantam rem dixerit non effici nisi arbitrii libertate, ac per
hoc sine adiutorio dei nos deo existimat adhaerere. hoc est
enim \'nonnisi de arbitrii libertate\', ut cum adhaeserimus eo
non adiuuante, tunc iam quoniam adhaesimus, etiam adiuuari
mereamur.
M 4 sinodo CChTP 5 confiteatur V 6 correctione
(alt. c in ms.) P correptione TCh m. 1 gaudeamus V 8 caelestii
(bis) M celestii (bis) CT 10 hunc] haec V ante bd
librum condiderat C librum om. V 11 librum ponit post condidit M
13 num. 24 om. b hoc V 15 gratia om. V 16 dii m. 1 T
18 deum b ab eo] ado M a deo CClib ad\'o P ad eo T 20 adherendo
MCTP 27 et om. m. 1 C dixit m. 1 T
deo omnemque suam mortificat uoluntatem, ut cum apostolo
possit dicere: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in
me Christus, ponitque cor suum in manu dei, ut illud quo
uoluerit ipse declinet\'. magnum profecto adiutorium diuinae
gratiae, ut cor nostrum quo uoluerit deus ipse declinet! sed
hoc tam magnum adiutorium, sicut iste desipit, tunc meremur,
cum sine ullo adiutorio nonnisi de arbitrii libertate ad
dominum currimus, ab eo nos regi cupimus, uoluntatem
nostram ex eius uoluntate suspendimus eique adhaerendo
iugiter unus cum illo efficimur spiritus. haec scilicet tam
ingentia bona nonnisi de arbitrii secundum istum efficimus
libertate, ut his praecedentibus meritis sic eius gratiam consequamur,
ut cor nostrum quo uoluerit ipse declinet. quomodo
est ergo gratia, si non gratis datur? quomodo est gratia, si
ex debito redditur? quomodo uerum dicit apostolus: non ex
uobis, sed dei donum est; non ex operibus, ne forte
quis extollatur, et iterum, si autem gratia, inquit, iam
non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia?
quomodo, inquam, hoc uerum est, si opera tanta praecedunt,
quae nobis adipiscendae gratiae meritum faciant, quo nobis
non donetur gratuito, sed reddatur ex debito? ergone ut perueniatur
ad adiutorium dei, ad deum curritur sine adiutorio
dei? et ut deo adhaerentes adiuuemur a deo, a deo non adiuti
adhaeremus deo? quid homini maius quidue tale poterit gratia
ipsa praestare, si iam sine illa unus cum domino spiritus
effici potuit nonnisi de arbitrii libertate?
2, 8. 9 18 Rom. 11, 6 P 5 ipse declinet-quo uoluerit om. b 7 merebimur M
8 illo CPCh m. 1, (8. l. m. 2) T 11 cum illo unius efficimur V
12 eficimus C 13 hiis PCh m. 1 21 faciunt m. 1 M 22 gratuita b
sed] non P praeueniatur adiutorium dei V 23 currit M 24 alt.
a deo om. b 25 adlierebimus MCCh
Assyrius, cuius Esther sancta mulier execrabatur cubile, quando
considebat in throno regni sui et omni stola illustrationis
suae indutus erat, totus auro uariegatus lapidibusque
pretiosis, et erat formidolosus ualde. et
eleuata facie sua inflammata in claritate intuitus est
eam tamquam taurus in impetu indignationis suae;
et timuit regina et conuersus est color eius per dissolutionem
et inclinauit se super caput delicatae suae,
quae praecedebat eam — uellem ergo diceret iste nobis,
utrum rex ille ad dominum iam cucurrerat et ab eo se regi
cupiuerat suamque uoluntatem ex eius uoluntate suspenderat
et ei iugiter adhaerendo unus cum illo spiritus factus erat
nonnisi de arbitrii libertate, utrum se totum deo tradiderat
omnemque suam mortificauerat uoluntatem et cor suum in
manu dei posuerat. puto non desipere, sed insanire hominem,
quisquis de illo rege, qualis tunc erat, haec senserit; et tamen
conuertit deus et transtulit indignationem eius in lenitatem. quis
autem non uideat multo maius esse indignationem a contrario in
lenitatem conuertere atque transferre quam cor neutra affectione
praeoccupatum, sed inter utramque medium in aliquid declinare?
legant ergo et intellegant, intueantur atque fateantur non
lege atque doctrina insonante forinsecus, sed interna et occulta,
mirabili ac ineffabili potestate operari deum in cordibus hominum
non solum ueras reuelationes, sed bonas etiam uoluntates.
fallere contra dei gratiam disputando. non propter illorum
unum trium, id est propter possibilitatem bonae uoluntatis
CCkTP assuerus cod. Colb. test. Ben. hester MCTP
ester Ch hesther b 3 considerabat T 4 uariatus CChTPVbd 5 et
extra formis ualde et eleuata facie sua non inflammata caritate intuitus
est eam sqq. V 6 charitate b 7 in om. MCChTP 9 se. C 11 deum b
13 inherendo MVbd 17 hoc b 19 indignationeni om. m. 1 C 20 afflictione
TP 21 utrumque V 24 ac] atque C 25 etiam bonas b
26 Pelagius iam C a*lios C 28 trium unum Vbd
bonam erga nos gratia dei praedicanda est; nam illam possibilitatem
ad utrumque ualere definit. et tamen non ideo tribuenda
sunt deo etiam nostra peccata, sicut et propter eandem
possibilitatem uult tribuere bona opera nostra, non ideo tantum
adiutorium diuinae gratiae commendetur, quia possibilitatem
adiuuat naturalem. desinat dicere:$quod possumus omne bonum
facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donauit, qui
hoc posse adiuuat; quod uero bene uel agimus uel loquimur
uel cogitamus, nostrum est\', desinat, inquam, ista dicere. non
solum enim deus posse nostrum donauit atque adiuuat, sed
etiam uelle et operari operatur in nobis, non quia nos
non uolumus aut nos non agimus, sed quia sine ipsius adiutorio
nec uolumus aliquid boni nec agimus. quomodo enim
dicitur: \'quod possumus bene agere, dei est, quod autem
agimus, nostrum est\\ cum dicat apostolus orare se ad deum
pro eis, ad quos scribebat, ne quid mali faciant et ut quod
bonum est faciant? non enim ait: oramus, ut possitis nihil
facere mali, sed ne quid faciatis mali, nec: ut possitis
bonum facere, sed: ut bonum faciatis, quoniam de quibus
scriptum est: quotquot enim spiritu dei aguntur, hi
filii sunt dei, profecto ut agant quod bonum est, ab illo
aguntur qui bonus est. quomodo dicit Pelagius: \'quod bene
loqui possumus, dei est, quod bene loquimur, nostrum est\\
cum dicat dominus: spiritus patris uestri est qui loquitur
in uobis? neque enim ait: non uos estis, qui dedistis uobis
posse bene loqui, sed ait: non uos estis qui loquimini,
nec ait: spiritus patris uestri est, qui uobis dat uel dedit
posse bene loqui, sed ait: qui loquitur in uobis, non
Matth. 10, 20 1 fin. atque] et bd 2 de gratia CChTP 5 bona om. C 8 fin.
(lui-adiuuat om. b 11 donat V 13 quia om. m. 1 T 16 iiiajo
agimus C 19 mali facere bd 20 ut om. b 21 liii C hi* Ch
27 bene posse CChTPVbd 28 qui dedit uobis uel dat C
effectum. quomodo dicit arbitrii liberi elatus assertor: quod
possumus bene cogitare, dei est, quod autem bene cogitamus
nostrum est\'? cui respondit humilis gratiae praedicator: non
quia idonei sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex
nobismet ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est; non
enim ait \'posse cogitare\' sed cogitare.
etiam Pelagius manifeste fateatur seque tamdiu contra sensisse
non operiat inpudentissimo pudore, sed dolore saluberrimo
aperiat, ut sancta ecclesia non turbetur peruicaci eius obstinatione,
sed ueraci correctione laetetur. cognitionem et dilectionem,
sicut sunt discernenda, discernat, quia scientia inflat,
caritas aedificat — et tunc scientia non inflat, quando caritas
aedificat — et cum sit utrumque donum dei, sed unum minus,
alterum maius, non hic iustitiam nostram super laudem nostri
iustificatoris extollat, ut horum duorum quod minus est diuino
tribuat adiutorio, quod autem maius est humano usurpet arbitrio,
et si consenserit nos gratia dei accipere caritatem, non
sic sentiat, tamquam ulla merita bona nostra praecesserint.
nam quae merita bona tunc habere poteramus, quando deum
non diligebamus? ut enim acciperemus dilectionem, qua diligeremus,
dilecti sumus, cum eam nondum haberemus. hoc
Iohannes apostolus apertissime dicit: non quod nos dilexerimus
deum, sed quia ipse dilexit nos, et alibi: nos
diligamus, inquit, quia ipse prior dilexit nos. optime
omnino atque uerissime. non enim haberemus, unde illum
diligeremus, nisi hoc ab illo, cum prior nos diligeret, sumeremus.
quid autem boni faceremus, nisi diligeremus? aut
CChTP 2 liberi arbitiii bd 4 respondet bd 5 ex]
a C 9 fatetur m. 1 T 11 apperiat T pertinaci Vb 12 correptione
m. 1 T cogitationem TPb 15 un\' min\' T 16 hic] sic Vd
superj per TPV iustificatoris nostri bd 24 nos om. TP 25 ipse
prior b 26 diligimus M
uidetur aliquando non a diligentibus, sed a timentibus fieri,
tamen ubi non est dilectio, nullum bonum opus inputatur
nec recte bonum opus uocatur, quia omne quod non est
ex fide peccatum est et fides per dilectionem operatur.
ac per hoc gratiam dei, qua caritas dei diffunditur in
cordibus nostris per spir.itum sanctum qui datus est
nobis, sic confiteatur qui uult ueraciter confiteri, ut omnino
nihil boni sine illa quod ad pietatem pertinet ueramque iustitiam
fieri posse non dubitet, non quomodo iste, qui cum dicit
\'propterea dari gratiam, ut quod a deo praecipitur, facilius
inpleatur\', quid de illa sentiat satis ostendit, scilicet quod etiam
sine illa, etsi minus facile, fieri tamen quod diuinitus praecipitur
potest.
supra commemoraui, cum dicit: \'diuinam mereamur gratiam
et facilius nequam spiritui sancti spiritus auxilio resistamus\'.
significat profecto quid sapiat. ut quid enim hoc uerbum
interposuit, id est facilius? an uero non erat integer sensus.
ut nequam spiritui sancti spiritus auxilio resistamus? sed
quantum detrimentum hoc additamento fecerit, quis non intellegat?
uolens utique credi tantas esse naturae uires, quas
extollendo praecipitat, ut etiam sine auxilio spiritus sancti,
etsi minus facile, tamen aliquo modo nequam spiritui resistatur.
autem tam forte\', inquit, tam firmum ad non peccandum liberum
in nobis habeamus arbitrium, quod generaliter naturae humanae
creator inseruit, rursus pro inaestimabili eius benignitate
cotidiano ipsius munimur auxilio\'. quid opus est hoc auxilio.
s. l. T mandatum dei C 2 non a diligentibus Ch 4 ex
fide est bd est om. T 10 non posse M 17 resistemus V
18 quid segtiS-t sapiat C 20 spu pr. M 24 resistatur (tur s. ras. m. 2) C
26 firmum ęşţ C 27 habemus m. 1 T 28 eius inaestimabili b
29 quotidiano Pb
sed etiam hic uult intellegi ad hoc esse auxilium, ut
facilius fiat per gratiam, quod etsi minus facile tamen putat
fieri praeter gratiam.
liberum\', inquit, \'homines facere iubentur arbitrium, facilius
possint inplere per gratiam\'. tolle \'facilius, et non solum
plenus, uerum etiam sanus est sensus, si ita dicatur: ut quod
per liberum homines facere iubentur arbitrium, possint inplere
per gratiam; cum autem \'facilius\' additur, adinpletio boni operis
etiam sine dei gratia posse fieri tacita significatione suggeritur.
quem sensum redarguit qui dicit: sine me nihil potestis
facere.\'
profunditate humana errauit infirmitas, etiam diabolica huic
accedat errori uel fallacia uel animositas siue negando quod
sensit siue defendendo quod perperam sensit, cum id se non
debuisse sentire commemorata perspicua ueritate cognouerit.
istam quippe gratiam, qua iustificamur, id est qua caritas
dei diffunditur in cordibus nostris per spiritum sanctum
qui datus est nobis, in Pelagii et Caelestii scriptis,
quaecumque legere potui, nusquam eos inueni quemadmodum
confitenda est confiteri, prorsus numquam eos aduerti, sicut
agnoscendi sunt, agnoscere filios promissionis, de quibus dicit
apostolus: non hi qui filii carnis. hi filii dei, sed filii
promissionis deputantur in semen. quod enim promittit
deus, non facimus nos per arbitrium seu naturam, sed facit
ipse per gratiam.
Nam ut de Caelestii opusculis interim taceam uel
libellis eius, quos iudiciis ecclesiasticis allegauit, quae uobis
ep. Pel. II 5 (XLIV 574 M.) et ep. Zosimi CSEL XXXV 99 sqq. V 6 facilius om. m. 1 C 8 est] r.-\' şest C 14 ne om. T
15 non etiam M 17 alt. sentit b 21 celestii Ch 23 nusquam Pbd
26 semine b 27 per naturam b 29 celestii CCh 30 alligauit MTP,
m. 1 CCh
me purget, in qua pure atque simpliciter ad peccandum et
non peccandum integrum liberum arbitrium habere nos dicimus,
quod in omnibus bonis operibus diuino adiuuatur semper
auxilio\'. cernitis utique pro intellectu, quem uobis dominus dedit,
haec eius uerba soluendae non sufficere quaestioni. quaerimus
enim adhuc, quo auxilio liberum adiuuari dicat arbitrium, ne
2 potui b 3 eumj enira M uel om. V 4 uel ad] et V naturalS
MC 7 ergo haec] enim TPV 8 omittatur V libellum]
alium P 11 duo om. CChTPVbd de om. M 13 regna caelorum b
promitat M 17 peruersae MC 2o ad non peccandum bd 26 semper
adiuuatur b iuuatur CChTP iuuamur V 27 itaque CChTPVbd
29 dicat adiuuari TP
enim quaeras cur dixerit \'semper\', poterit respondere, quia
dictum est: et in lege eius meditabitur die ac nocte.
deinde cum de hominis conditione et ad peccandum atque non
peccandum naturali eius possibilitate quaedam interposuisset,
adiunxit dicens: \'quam liberi arbitrii potestatem dicimus in
omnibus esse generaliter, in christianis, Iudaeis atque gentilibus.
in omnibus est liberum arbitrium aequaliter per naturam,
sed in solis christianis iuuatur a gratia\'. iterum quaerimus:
qua gratia? et adhuc poterit respondere: lege atque doctrina
christiana.
Deinde quamlibet sentiat gratiam, ipsis gratiam
secundum merita dari dicit, cum eos qui hoc dicunt iam in
Palaestina, sicut supra commemoraui, sua illa praeclara purgatione
damnauerit. nam uerba eius ista sunt: <in illis\', inquit,
\'nudum et inerme est conditionis bonum\' — in eis dicit, qui
christiani non sunt — deinde cetera contexens \'in his uero\', inquit,
\'qui ad Christum pertinent, Christi munitur auxilio\'. uidetis
adhuc incertum esse quo auxilio secundum ea quae supra
diximus. sed adhuc sequitur de his qui christiani non sunt et
dicit: \'illi ideo iudicandi atque damnandi sunt, quia cum
habeant liberum arbitrium, per quod ad fidem uenire possent
et dei gratiam promereri, male utuntur libertate concessa. hi
uero remunerandi sunt qui bene libero utentes arbitrio merentur
domini gratiam et eius mandata custodiunt\'. nempe manifestum
est eum gratiam dicere secundum merita dari, quamlibet eam
uel qualemlibet significet, quam tamen aperte non exprimit.
nam cum eos remunerandos dicit, qui bene utuntur libero
arbitrio, et ideo mereri domini gratiam, debitum eis reddi
CChTP 7 gentibus P 9 iuuatur a
gratia] est natura cum gratia (in mg. af est natura adiuta per gratiam) V
a om. b 13 haec b 14 palestina MCT 17 non om. m. 1 C
18 muniuntur b 20 his] illis b 22 finè m. 1 T ą,(}ul\'nire C
23 liii TP hi* Ch 24 utentes libero C 26 dicere gratiam bd
gratiam ipsius? ubi est et illud: gratia salui facti estis?
et ne putarent per opera\', addidit: per fidem. rursus ne ipsam
fidem sine dei gratia sibi putarent esse tribuendam, et hoc,
inquit, non ex uobis, sed dei donum est. nempe ergo
illud, unde incipit omne quod merito accipere dicimur, sine
merito accipimus, id est ipsam fidem. aut si negatur dari,
quid est quod dictum est: sicut unicuique deus partitus
est mensuram fidei? si autem sic dicitur dari, ut reddatur
meritis, non donetur, quid est quod iterum dicit: uobis donatum
est pro Christo non solum ut credatis in eum,
uerum etiam patiamini pro eo? utrumque enim donatum
esse testatus est, et quod credit in Christum et quod patitur
quisque pro Christo. isti autem libero arbitrio sic applicant
fidem, ut fidei uidelicet reddi uideatur non gratuita, sed
debita gratia, ac per hoc iam nec gratia, quia nisi gratuita
non est gratia.
uult transire lectorem, cuius uobis commemorationem fecit, in
quo ea de quibus non interrogabatur multa disseruit. sed nos
de quibus cum illis agimus, ipsa uideamus. cum enim ab
unitate trinitatis usque ad resurrectionem carnis, quod ab illo
nemo quaerebat, disputationem quantam uoluit terminasset,
\'et baptisma\', inquit, unum tenemus, quod isdem sacramenti
uerbis in infantibus quibus etiam in maioribus dicimus esse
celebrandum\'. hoc certe uos et a praesente audisse dixistis;
sed quid prodest, quod eisdem uerbis in paruulis quibus et
24 Pel. lib. fid. 8 (XLV 1718 M.) om. C 2 ubi est illud in ras. P facti om. CliTP 5 donum
dei P 6 unde incipit om. V 8 deus om. C 10 hoc quod b 12 ut
patiamini bd patimini m. 1 T 13 creditur M 16 iam om. m. 1 T
18 ad-librum in ras. m. 2 C 19 nobis m. 2 Ch, b 21 agimus cum
illis bd 23 noluit M uolui m. 1 C 24 et in Pel. fid. libello deest
tenemus et iisdem sacram V 26 dixisti C
nobis, non sola uerba quaerantur? plus est quod uobis ore
proprio interrogantibus respondit, uti scribitis, infantes in
remissionem peccatorum accipere baptismum\\ non enim et
hic dixit \'in uerbis remissionis peccatorum\\ sed eos baptizari
in ipsam remissionem confessus est; et tamen si ab eo quaereretis,
quid peccati eis credatur remitti, non eos aliquid habere
contenderet.
sensum latere contrarium, nisi eum Caelestius aperuisset?
qui in libello suo, quem Romae gestis ecclesiasticis allegauit,
\'paruulos et baptizari in peccatorum remissionem\' confessus
est et negauit <ullum habere originale peccatum\'. sed nunc
non de baptismate paruulorum, sed de adiutorio gratiae potius
etiam in libello fidei suae, quem Romam misit, quid Pelagius
senserit attendamus. liberum'\\ inquit, \'sic confitemur arbitrium,
ut dicamus nos indigere dei semper auxilio\'. ecce iterum quaerimus,
quo auxilio nos indigere fateatur, et iterum inuenimus
ambiguum, quoniam potest respondere legem se dicere doctrinamue
christianam, qua naturalis illa possibilitas adiuuetur.
nos autem illam gratiam in eorum confessione requirimus, de
qua dicit apostolus: non enim dedit nobis deus spiritum
timoris, sed uirtutis et caritatis et continentiae. non
est autem consequens, ut qui habet donum scientiae, quo
nouerit quid agere debeat, habeat etiam caritatis, ut agat.
misit ad sanctae memoriae papam Innocentium, libros suos
CTP ubi b 4 remissione M percipere CChTPVbd 5 dicit b
ait C baptizari omissa remissione confessus est V 6 ipsa remissione M
tam M 7 aliquit C 10 contrarium latere C celestius eum C
apperuisset T 11 alligauit V 12 remissionem peccatorum bd 13 illum
M nunc om. TPV nunc non de] non de (in mg. m. 2 uc ii) Ch
14 non om. M 17 dei indigere CChTP 18 fateamur M 22 spiritum
timoris deus C 24 habent M 26 jij illos C eidem m. 1 M
quos M
se breuem misisse ad sanctum Constantium episcopum dicit,
nec alicubi potui reperire hanc eum gratiam confiteri, qua non
solum possibilitas naturalis uoluntatis et actionis, quam dicit
nos habere etiamsi nec uolumus nec agimus bonum, sed
ipsa etiam uoluntas et actio subministratione sancti spiritus
adiuuatur.
uirum Paulinum episcopum ante duodecim fere annos scripsimus,
quae trecentis forte uersibus nihil aliud quam dei
gratiam et auxilium confitetur nosque nihil omnino boni facere
posse sine deo\'. hanc ergo epistulam legi et inueni eum paene
per totam non immorari nisi in facultate ac possibilitate
naturae et paene ibi tantum dei gratiam constituere; christianam
uero gratiam tanta breuitate sola nominis commemoratione
perstringit, ut nihil aliud uideatur quam eam tacere timuisse.
utrum tamen eam in remissione peccatorum uelit intellegi an
etiam in doctrina Christi, ubi est et conuersationis eius exemplum,
quod aliquot locis suorum opusculorum facit, an credat
aliquod adiutorium bene agendi adiunctum naturae atque doctrinae
per inspirationem flagrantissimae et luminosissimae
caritatis non apparet omnino.
episcopum, ubi breuiter quidem, sed plane libero hominis
arbitrio dei gratiam auxiliumque coniunxi\'. hanc epistulam, ut
superius dixi, ego non legi; sed si non est dissimilis ceteris,
quae mihi nota commemorat, non habet etiam ipsa quod
quaerimus.
(s. l. t reperiri) P repperire MCTCh m. 1 eam b
5 uelimus nec agamus V 12 posse om. V 13 minorari T ac]
et bd 17 remissionem MChTP remissoe C 18 et om. m. 1 C
conuersionis m. 1 T 19 aliquod M locis ante facit leg. in bd
2:3 epm constantiuni C 24 plene M 25 sicut C 26 ego om. M
uirginem Demetriadem in Oriente conscripsimus, et inuenient
nos ita hominis laudare naturam, ut dei semper gratiae addamus
auxilium'). istam sane legi mihique paene persuaserat
hanc illum gratiam, de qua quaestio est, confiteri, quamuis in
multis eius opusculi locis sibi ipse contradicere uideretur; sed
cum in manus meas et alia uenissent, quae posterius latiusque
conscripsit, uidi quemadmodum potuerit etiam illic gratiam
nominare sub ambigua generalitate quid sentiret abscondens,
gratiae tamen uocabulo frangens inuidiam offensionemque
declinans. nam in ipsius principio, ubi ait: \'proposito insudemus
operi nec mediocritate diffidamus ingenii, quod credimus et
fide matris et merito uirginis adiuuari\', gratiam, qua adiuuamur
ad aliquid agendum, mihi uisus fuerat confiteri nec attenderam
hanc eum ponere potuisse in sola reuelatione doctrinae.
Item in eodem opere alio loco \'quodsi etiam sine deo\\
inquit, \'homines ostendunt quales a deo facti sunt, uide quid
christiani facere possint, quorum in melius per Christum
instaurata natura est et qui diuinae quoque gratiae iuuantur
auxilio\'. naturam in melius instauratam remissionem uult intellegi
peccatorum, quod alio loco in hoc ipso libro satis demonstrauit,
ubi ait: \'etiam illi, qui longo peccandi usu quodam
modo obduruere, instaurari per paenitentiam possunt\'. auxilium
uero diuinae gratiae potest et hic ponere in reuelatione doctrinae.
ante legem\', inquit, \'ut diximus, ac multo ante domini nostri
et saluatoris aduentum iuste quidam et sancte uixisse referuntur,
quanto magis post illustrationem aduentus eius nos
22 ib. c. 17 25 ib. c. 8 CVbd 5 illam b 10 confessiouemque V 11 ipso
m. 1 C 12 mediocritati d de mediocritate in ep. ad Demetr. et om.
bd 15 in hanc
ostendunt non in hoc libro, sed in tertio pro libero arbitrio,
ubi ad eum loquens contra quem disputat, quoniam ille
posuerat uerba apostoli dicentis: non quod uolo ago, et:
uideo aliam legem in membris meis repugnantem
legi mentis meae et cetera quae ibi dicuntur, iste respondit
atque ait: hoc enim, quod tu de apostolo intellegere cupis,
omnes ecclesiastici uiri in peccatoris et sub lege adhuc positi
asserunt eum dixisse persona, qui nimia uitiorum consuetudine
uelut quadam teneretur necessitate peccandi et quamuis bonum
appeteret uoluntate, usu tamen praecipitaretur in malum. in
b 3 perfectionem incitati iustitiae CChTPVbd
peifectam iustitiam incitati in ep. ad Demetr. 7 melior est M 8 fuerant
M fuere b dicento Ch 9 sed-hinc in ras. m. 1 P 16 intueremur
V imitemur b 17 fuerunt] fuerint m. 1 7\' 18 habuerint m. 1 T
19 eius uerba bd 21 quoniam] quando V 22 ueiba posuerat C
28 teneretur (re m. 2 s. ras.) M 29 appareret (in mg. m. 2 appeteret) T
uetere adhuc lege peccantem, quem ab hoc consuetudinis
malo dicit liberandum esse per Christum, qui credentibus sibi
primo omnia per baptismum peccata dimittit, deinde imitatione
sui ad perfectam incitat sanctitatem et uitiorum consuetudinem
uirtutum uincit exemplo\'. ecce quomodo uult intellegi adiuuari
eos qui sub lege peccant, ut per gratiam Christi iustificati
liberentur, tamquam eis non sufficiat sola lex propter nimiam
peccandi consuetudinem, nisi Christi accedat non inspiratio
caritatis per spiritum sanctum, sed intuendum et imitandum
in doctrina euangelica uirtutis eius exemplum. et certe maxima
hic erat causa exprimendi, quam diceret gratiam, ubi locum
ipsum, de quo respondet, sic conclusit apostolus, ut diceret:
infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis
huius? gratia dei per Iesum Christum dominum
nostrum. hanc iste cum constituit non in uirtutis eius auxilio,
sed imitationis eius exemplo, quid amplius de illo sperare
debemus, ubicumque gratiae nomen sub ambigua generalitate
commemorat?
iam etiam supra disseruimus, ubi ait: \'subditi simus deo
eiusque faciendo uoluntatem diuinam mereamur gratiam et
facilius nequam spiritui sancti spiritus auxilio resistamus\'. in
quibus eius uerbis certe manifestum est ita eum uelle nos
adiuuari gratia spiritus sancti, non quia sine illo etiam per
solam naturae possibilitatem non possumus resistere temptatori,
sed ut facilius resistamus. quod tamen qualecumque et
bd sub uetere] sub uertere Ch sub uertere
C sub uetere (ue in ras.) P subuertere b 4 dimittet m. 1 C 8 peccandi
nimiam MC 11 euuangelica Ch et certe maxima
om. V 13 qua C 14 liberauit M 16 ipse V c m. 2
8. l. C 17 eius om. bd de in ras. m. 2 C 18 auibigua* Ch
20 eiusdem M sacram uirginem C 21 sim\' (m\' in ras. m. 2) C
sumus b 23 sci sps auxilio nequam spiritui C spiritus sancti b
resistemus V 25 personam m. 1 ChT 27 qualecumque et om. V
quod nobis additur scientia reuelante spiritu per doctrinam,
quam uel non possumus uel difficile habere possumus per
naturam. ista sunt quae in libro, quem scripsit ad uirginem
Christi, aduertere potui, ubi uidetur gratiam confiteri. quae
profecto qualia sint, utique cernitis.
quod pro libero nuper arbitrio edere compulsi sumus, et
agnoscent quam inique nos negatione gratiae infamare gestierint,
qui per totum paene ipsius textum operis perfecte atque integre
et liberum arbitrium confitemur et gratiam\'. quattuor sunt
libri operis huius. et hos legi et ex illis sumpsi quae tractanda
et discutienda proposui et ut potui pertractaui, antequam
ad eius has litteras, quae Romam missae sunt, ueniremus. sed
in his etiam quattuor libris quaecumque pro gratia uidetur
dicere, qua iuuamur, ut declinemus a malo bonumque faciamus,
ita dicit, ut nullo modo a uerborum ambiguitate discedat,
quam discipulis sic possit exponere, ut nullum auxilium
gratiae credant. qua naturae possibilitas adiuuetur, nisi in lege
atque doctrina, ita ut ipsas quoque orationes, ut in scriptis
suis apertissime affirmat, ad nihil aliud adhibendas opinetur,
nisi ut nobis doctrina etiam diuina reuelatione aperiatur, non
ut adiuuetur mens hominis, ut id quod faciendum esse didicerit
etiam dilectione et actione perficiat. ab illo enim suo
manifestissimo dogmate non recedit omnino, ubi tria illa
constituit, possibilitatem, uoluntatem, actionem, et solam
possibilitatem dicit diuino adiuuari semper auxilio, uoluntatem
autem et actionem nullo dei adiutorio existimat indigere. ipsum
uero auxilium, \'quo possibilitatem naturalem perhibet adiuuari,
in lege constituit atque doctrina, quam nobis fatetur etiam
uoce Ista incipit cap. XLI b 8 arbitrio nuper P
10 integrae M 12 his (i in ras.) M et hos legi repetnntur
in C sflsi
Pelagii scriptis, quando nominat gratiam. uidetis autem, quod
qui ista sentiunt ignorantes dei iustitiam suam uolunt
constituere et longe ab illa sunt, quae nobis ex deo est,
non ex nobis, quam in scripturis, maxime sanctis canonicis,
aduertere atque agnoscere debuerunt. sed quia eas secundum
suum sensum legunt. profecto in illis nec aperta contuentur.
utinam ergo saltem in catholicorum uirorum scriptis, a quibus
eas recte intellectas esse non dubitant, quid sit de adiutorio
diuinae gratiae sentiendum non neglegenter attenderent nec
suae sententiae amore nimio praeterirent! nam iste ipse Pelagius
in illo ipso recenti opusculo suo, cuius se commemoratione
defendit, id est in tertio libro pro libero arbitrio, sanctum
Ambrosium quemadmodum laudet accipite.
praecipue libris Romana elucet fides, qui scriptorum inter
Latinos flos quidam speciosus enituit, cuius fidem et purissimum
in scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est
Aug. op. imperf. c. Iul. I 2 (XLV 1052 M.) et saepius V concedunt M 3 propriae M 4 arbitrantur M
6 euuangelica Ch 9 contendant M 11 Haec bd in om. m. 1 M
pelagii in scriptis Ch 12 quam V nominauit Vb quod hi M
15 scripturis etiam sanctis canonicis maxime aduertere Vb 16 cognoscere
P 17 aperte TPb 20 diuinae om. m. 1 C 21 praeterierint M
22 recente C 27 pciosus m. 1 Ch procipuus TP V emanauit V
quamlibet sanctum et doctum uirum, nequaquam tamen auctoritati
scripturae canonicae comparandum. quem propterea sic
iste commendat, quia uidetur sibi in quodam loco librorum
eius eo teste uti, quo probet hominem posse esse sine peccato.
unde nunc non agitur, sed agitur de auxilio gratiae, quo ad
non peccandum adiuuamur iusteque uiuendum.
dicentem et docentem in secundo libro expositionis euangelii
secundum Lucam cooperari dominum etiam uoluntatibus nostris.
\'uides utique\', inquit, \'quia ubique domini uirtus studiis cooperatur
humanis, ut nemo possit aedificare sine domino, nemo custodire
sine domino, nemo quicquam incipere sine domino. et
ideo iuxta apostolum siue manducatis siue bibitis, omnia
in dei gloriam facite\'. uidetis quemadmodum sanctus Ambrosius
etiam illud quod solent homines dicere \'nos incipimus
et deus perficit\' his uerbis abstulit dicens neminem quicquam
uel incipere sine deo. item in sexto libro eiusdem operis, cum
de duobus illis unius feneratoris debitoribus ageret, \'secundum
homines\', inquit, \'plus fortasse offendit, qui plus debuerat; sed
per misericordiam domini causa mutatur, ut amplius diligat
qui amplius debuit, si tamen gratiam consequatur\'. ecce apertissime
praedicat catholicus doctor etiam ipsam dilectionem,
qua quisque amplius diligit, ad beneficium gratiae pertinere.
dubio uoluntas agit, domini misericordia et adiutorio fieri ut
10, 31 18 Ambros. ib. VI 25 b 2 quemlibet b auctoritatis M 5 quo
probet] quolibet TP quemlibet V sine peccato esse posse C 7 peccandum
non POlt m. 1 10 deum CTPCh m. 1 11 utique utiqui? C
itaque TPVd est studiis M 13 nemo-domino om. TPC m. 1
15 uidetis enim C 19 feneratoris unius bd faeneratoris MC
20 hominem b debuerit M 21 di C 22 gratia M eccepertinere
om. V 24 quaiji Ch.
ita loquens: \'bonae lacrimae, quae culpam lauant. denique
quos Iesus respicit, plorant. negauit primo Petrus et non fleuit,
quia non respexerat dominus; negauit secundo, non fleuit,
quia adhuc non respexerat dominus; negauit et tertio, respexit
Iesus, et ille amarissime fleuit\'. legant isti euangelium et
uideant dominum Iesum tunc intus fuisse, cum a sacerdotum
principibus audiretur, apostolum uero Petrum foris et deorsum
in atrio cum seruis ad focum nunc sedentem, nunc stantem,
sicut ueracissima et concordissima euangelistarum narratione
monstratur. unde non potest dici, quod corporalibus oculis
eum dominus uisibiliter admonendo respexerit. et ideo quod
ibi scriptum est: respexit eum dominus, intus actum est,
in mente actum est, in uoluntate actum est. misericordia
dominus latenter subuenit, cor tetigit, memoriam reuocauit,
interiorem gratia sua uisitauit Petrum, interioris hominis usque
ad exteriores lacrimas mouit et produxit affectum. ecce quemadmodum
deus adiuuando adest uoluntatibus et actionibus nostris!
ecce quemadmodum et uelle et operari operatur in nobis!
Item in eodem libro idem sanctus Ambrosius \'nam si
Petrus\', inquit, \'lapsus est, qui dixit: et si alii scandalizati
fuerint, ego non scandalizabor, quis alius iure de se
praesumat? denique Dauid quia dixerat: ego dixi in mea
abundantia: non mouebor in aeternum, suam sibi iactantiam
obfuisse profitetur dicens: auertisti faciem tuam et
factus sum conturbatus\'. audiat iste tantum uirum docentem,
9 cf. Matth. 26, 58. 69. 71; Marc. 14, 54. 66-68; Luc. 22, 55 sq.; Ioh.
18, 16. 18. 25 13 Luc. 22, 61 19 Pbil. 2, 13 20 Ambros. ib. X 91
21 Matth. 26, 33 23 Ps. 29, 7 25 Ps. 29, 8 libro om. V beatus ambroeius aperit ita V ambrosius
dicit C 3 plorant delictum b 4 secundo et non Pb 6 legant
autem M 10 uerissima m. 1 T 11 ostenditur C 12 ammonendo
CTCh m. 1 respexit P 14 in mente actum in ras. P alt. actum
est om. CTP 15 latente M 16 interiore CChTPVbd in interiore
homine V 17 perduxit ad fletum V 18 actionibus] affectionibus V
24 habundantia MP 25 obfuisse om. m. 1 C 26 uirum om. P
humiliter imitetur fideliter; non de se pertinaciter praesumat,
ne pereat. quid in eo pelago uult mergi Pelagius, unde per
petram liberatus est Petrus? \'
libro eiusdem operis dicentem: <cur autem non receperint eum,
euangelista ipse memorauit dicens: quia facies eius erat
euntis in Hierusalem. discipuli autem recipi intra Samariam
gestiebant. sed deus quos dignatur uocat et quem uult religiosum
facit\'. o sensum hominis dei ex ipso haustum fonte
gratiae dei! \'deus\', inquit, quos dignatur uocat et quem uult
religiosum facit\'. uidete, si non illud est propheticum: miserebor,
cuius misertus ero, et misericordiam praestabo,
cui misericors fuero, et illud apostolicum: igitur non
uolentis neque currentis, sed miserentis est dei, qui,
ut dicit etiam nostrorum temporum homo eius, \'quem dignatur
uocat et quem uult religiosum facit\'. numquid aliquis dicere
audebit nondum esse religiosum, (qui currit ad dominum et
ab eo se regi cupit et uoluntatem suam ex eius uoluntate
suspendit et qui ei adhaerendo iugiter unus secundum apostolum
cum eo fit spiritus\'? at hoc totum tam magnum
religiosi hominis opus Pelagius \'non\' dicit (effici nisi arbitrii
libertate\'. contra autem beatus Ambrosius ipsius tam excellenter
ore laudatus dominus deus\', inquit, \'quem dignatur uocat et
quem uult religiosum facit\\ ergo ut currat ad dominum et ab
eo se regi cupiat suamque uoluntatem ex eius uoluntate
14 Rom. 9, 16 18 cf. 143, 18 20 cf. I Cor. 6, 17 C 3 per petram] perperam b
6 eiusdem operis om. V reperint M 8 hyerusalem M ihertm Ch
iertm P intra samariam recipi C 10 austum m. 1 T, MC 11 quos
(s in ras.) M 14 ero C igitur om. b 15 est om. bd quia
CChTPVbd 16 etiam om. V eius dignatur quem uocat V eius] dei C
18 religiosum esse C deum b et om. T 19 uoluntate eius C
20 suspendat M aderendo CTP 22 dicit non C 23 excellenti b
24 inquit] non M 26 regi se TP
cum eo fiat spiritus, deus quem uult religiosum facit: et
hoc totum homo nisi religiosus non facit. quapropter nisi a
deo fiat, ut hoc faciat, quis hoc facit?
uoluntatis et dei gratia disputatur, ita est ad discernendum
difficilis, ut, quando defenditur liberum arbitrium, negari dei
gratia uideatur, quando autem asseritur dei gratia, liberum
arbitrium putetur auferri, potest Pelagius ita se latebris obscuritatis
huius inuoluere, ut etiam his quae a sancto Ambrosio
conscripta posuimus consentire se dicat et ea se quoque sentire
proclamet semperque sensisse atque ita singula conetur exponere,
ut etiam eius sententiae conuenire credantur. quapropter
quantum attinet ad istam de diuina gratia et adiutorio quaestionem,
tria illa quae apertissime distinxit attendite: posse,
uelle, esse, id est possibilitatem, uoluntatem, actionem. si
ergo consenserit nobis non solam possibilitatem in homine,
etiamsi nec uelit nec agat bene, sed ipsam quoque uoluntatem
et actionem, id est ut bene uelimus et bene agamus. quae
non sunt in homine, nisi quando bene uult et bene agit — si,
ut dixi, consenserit etiam ipsam uoluntatem et actionem diuinitus
adiuuari et sic adiuuari, ut sine illo adiutorio nihil bene
uelimus et agamus, eamque esse gratiam dei per Iesum
Christum dominum nostrum, in qua nos sua non nostra
iustitia iustos facit, ut ea sit uera nostra iustitia, quae nobis
ab illo est, nihil de adiutorio gratiae dei, quantum arbitror,
inter nos controuersiae relinquetur.
762 M.) 28 cf. Rom. 7, 25 25 cf. Phil. 3, 9 M unus sit M unus cum eo fit sps ds C 2 fieri M
di M et-facit om. V 5 arbitrio libert$ti§ C 9 auferri pute-
tur C pe.lagius T se om. CV latebras V 10 huius om. b huius
se C 12 proclamat (a fin. sup. e add.) T 15 ista b distincxit T
dicit V distinguit C 16 esse] et agere V 17 solll C possibilitatem
dicit esse M 22 et sic adiuuari om. b 24 nos adiuuat V
25 iustos-iustitia om. Vb iustos] saluos nos C
Ambrosium, quia scilicet in scriptis eius inuenit ex
laudibus Zachariae et Elisabeth posse hominem in hac uita
esse sine peccato, quamquam negandum non sit, si hoc uelit
deus, apud quem sunt omnia possibilia, consideret tamen
diligentius quemadmodum dictum sit. dictum enim est, quantum
mihi uidetur, secundum quandam inter homines conuersationem
probabilem atque laudabilem, quam nullus hominum iuste
posset in accusationis et criminationis querelam uocare. quam
propterea in dei conspectu Zacharias et eius uxor habuisse
referuntur, quia in ea homines nulla dissimulatione fallebant,
sed ut apparebant hominibus, ita noti erant oculis dei. non
autem dictum est hoc secundum illam perfectionem iustitiae,
in qua uere atque omnimodo inmaculati perfectique uiuemus.
nam et apostolus Paulus dixit secundum iustitiam, quae
ex lege est, se fuisse sine querela, in qua lege etiam
Zacharias sine querela conuersabatur; sed hanc apostolus
iustitiam in stercoribus et detrimentis deputauit in comparatione
iustitiae, quam speramus et quam nunc esurire ac sitire
debemus ut ea quandoque saturemur in specie, quae nunc est
in fide, quamdiu iustus ex fide uiuit.
cum exponeret Esaiam prophetam, dicentem neminem in hoc
mundo esse sine peccato, ubi nemo potest dicere <in hoc
mundo\' eum dixisse uelut in dilectione huius mundi. de apostolo
etenim loquebatur, qui dixit: conuersatio nostra in
caelis est. hunc ergo sensum memoratus episcopus explicans,
\'perfectos\', inquit, \'secum multos ait apostolus in hoc adhuc
mundo sitos, qui, si ad perfectionem ueram respicias, perfecti
Jlatth. 5, 6 21 Rom. 1, 17 26 Phil. 3, 20 1 sic laudauit Banctum bd 2 scripturis P 3 zacariae C helizabeth
CCh 6 est enim CChTP 12 noti om. V 19 ad m. 1 Ch
20 deberemus M 23 isaiam P isayam Ch ysayam C 26 dicit b
28 adhuc om. m. 1 C 29 qua (s. a add. ae) M
in aenigmate, tunc autem facie ad faciem;
nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut
et cognitus sum. ita et inmaculati sunt in hoc mundo et
inmaculati erunt in regno dei, cum utique, si minutius excutias,
inmaculatus esse nemo possit, quia nemo sine peccato\'. illud
ergo sancti Ambrosii testimonium, quo pro sua sententia
Pelagius utitur, aut secundum quendam modum dictum est,
probabilem quidem, sed non minutius excussum, aut certe, si
ille uir sanctus atque humilis Zachariam et Elisabeth summae
atque omnimodo perfectae iustitiae, cui nihil addi iam posset,
fuisse existimauit, profecto sententiam suam minutius excutiendo
correxit.
Ambrosianum testimonium, quod ei placebat, assumpsit, etiam
illud eum dixisse, quod \'ab initio esse inmaculatum humanae
inpossibile sit naturae\', ubi omnino illam naturalem possibilitatem,
quam Pelagius non uult fideliter respicere peccato esse
uitiatam et ideo iactanter extollit, eneruem infirmamque testatur
uenerandus Ambrosius, procul dubio contra istius uoluntatem,
sed non contra apostolicam ueritatem, ubi legitur: fuimus et
nos aliquando natura filii irae sicut et ceteri. ipsa est
enim per peccatum primi hominis, quod ex libero eius uenit
arbitrio, uitiata et damnata natura, cui sola per mediatorem
dei et hominum et omnipotentem medicum diuina subuenit
gratia. de cuius adiutorio ad iustificationem nostram, quo
deus diligentibus eum omnia cooperatur in bonum, quos
prior dilexit, donans eis ut diligeretur ab eis, quia iam diu
est ut disserimus, deinceps incipiamus, quantum dominus
Rom. 8, 28 28 cf. I Ioh. 4, 19 MCP faciae M 5 minucius C 9 minutius quidem C
10 adque M aut P helisabeth Ch helisabet C 14 attenda P 15 as- .
sflsit C 18 pellagius T 27 deum b cooperantur b 29 utI
quod V disseruimus Vb
morte intrauit in mundum atque ita in omnes homines
pertransiit aduersus istos, qui in errorem huic
contrarium ueritati apertius eruperunt, quae satis esse uidebuntur
exprimere.
V uidetur V 5 Explicit liber primus. Inč secundus
ad scm Pinianum M ExpJ lib primus. Incipit secundus C Explicit
liber primus Aurelii Augustini epi de gra xpi II de peccato originali
çQųtrą. Pelagiv.H1 ęţ çęlęŞţjŲlll Inč lib II\' Ch Explicit liber primus Aurelii
Augustini epi de gra xpi et de peccato originali contra Pelagium
et Celestium. Inč liber scds T Explicit liber primus contra Pelagium
et Celestium ad Albinam, Pinianum et Melaniam de gra xpi. InC scds
ad eosdem de peccato originali P