De Mendacio Augustine Joseph Zycha University of Leipzig European Social Fund Saxony Gregory Crane Jouve OCR-ed, corrected and encoded the text Greta Franzini Project Manager (University of Leipzig) Simona Stoyanova Project Assistant (University of Leipzig) Bruce Robertson Technical Advisor (Mount Allison University) Uvius Fonticola Technical Advisor (Ludwig Maximilians University Munich) University of Leipzig stoa0040.stoa050.opp-lat1.xml Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License 2014 University of Leipzig Germany Joseph Zycha Augustine Sancti Aureli Augustini Opera F. Tempsky G. Freytag Prague Vienna Leipzig 1900 Sectio V, Pars III Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum 41 Internet Archive

The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.

Latin
VIIII. DE MENDACIO.

Magna quaestio est de mendacio, quae nos in ipsis cotidianis actibus nostris saepe conturbat, ne aut temere accusemus mendacium, quod non est mendacium, aut arbitremur aliquando . esse mentiendum honesto quodam et officioso ac misericordi mendacio. quam quaestionem tam sollicite pertractabimus, ut quaeramus cum quaerentibus; utrum autem aliquantum inueniamus, nihil nobis temere adfirmantibus lectori bene adtendenti satis indicabit ipsa tractatio. latebrosa est enim nimis et quibusdam quasi cauernosis anfractibus saepe intentionem quaerentis eludit, ut modo uelut elabatur e manibus quod inuentum erat, modo rursus adpareat et rursus absorbeatur. ad extremum tamen sententiam nostram uelut certior indago conprehendet. in qua si ullus error est, cum ab omni errore ueritas liberet atque in omni errore falsitas 2 Liber Consentii de mendacio fol. 65* M Incipit de mendacio fol. 136* M, fol. 69b C Incipit liber sci Augustini cuius titulus est de mendacio fol. 1 S Incipit Augustini Aurelii liber de mendacio fol. 224x. f Incipit liber de mendacio fol. 110* L, fol. 140* F, fol. 123 E Incipit sci Augustini liber de mendatio fol. 1% y, fol. 17* (J 3 questio (semper fere e) or mendatio (saepissitne t) F 4 sepe M, (semper fere e pro aea PY 6 offltioso (t pro c et c pro t saepissime) P 7 misericorde C questionem S 8 ut] aut J2 9 aliquantum] aliquid Myfa aliquid... E inueniamur W nichil (semper fere) Ffy 10 attendente M 11 nimis om. F amfractibus MRf anfranctibus E sepe R 12 querentis (saepe e pro ae) R uelud P uelut-modo oMt. Y* 14 obsorbeatur MBC uelnd Or 15 cercior T compraehendaet j compraohendet <p comprehendit SEFfiW ullus] utilis SLElW 16 in om. MCo omnis C erroris C errori cp inplicet, numquam errari tutius existimo, quam cum in amore nimio ueritatis et reiectione nimia falsitatis erratur. qui enim seuere reprehendunt, hoc nimium dicunt esse; ipsa autem ueritas fortasse adhuc dicat: nondum est satis. sane quisquis legis, nihil reprehendas, nisi cum totum legeris; atque ita minus reprehendes. eloquium noli quaerere; multum enim de rebus laborauimus et de celeritate absoluendi tam necessarii cotidianae uitae operis: unde tenuis, ac prope nulla fuit nobis cura uerborum.

Exceptis igitur iocis, quae numquam sunt putata mendacia — habent enim euidentissimam ex pronuntiatione atque ipso iocantis affectu significationem animi nequaquam fallentis, etsi non uera enuntiantis: quo genere utrum sit utendum perfectis animis, alia quaestio est, quam modo enodandam non suscepimus — exceptis ergo iocis prius agendum est, ne mentiri existimetur qui non mentitur.

Quapropter uidendum est, quid sit mendacium. non enim omnis, qui falsum dicit, mentitur, si credit aut opinatur uerum esse quod dicit. inter credere autem atque opinari hoc distat, quod aliquando ille, qui credit, sentit se ignorare quod credit, quamuis de re, quam se ignorare nouit, omnino non dubitet, si eam firmissime credit; qui autem opinatur, putat se scire quod nescit. quisquis autem hoc enuntiat quod uel creditum animo uel opinatum tenet, etiamsi falsum sit, non 19 cf. de util. credo u. XXV p. 31 sq. ed. Z. 1 nusquam RMCvy errare M existimet C cum om. MCo 2 erratur om. MC 3 seuere om. MRCy*(l repraehendunt o antem] enim T 4 quisque 1 5 deprehendas i perlegeris MCfE2 ita] ita forte MRCE2Wf<pfi 6 reprehendis SFW reprehendas C 7 de om. F 8 cotidiane S cotidiani W tennis] hactenus S*FLWf> ac tenus (ac s. I. m. 2) f, 81E aut tenuia bd ac prope] proprie SFLW aut prope bd 13 falsitatis SW uerae <p uere y1 nuntiantis 97 annuntiantis P 14 enotandam tp 15 non om. CF, er. in L 22 du**bitet S si eam] sic enim SFL firme SFEXW opinator autem MEfiyy 23 quiquis 9 autem om. F hoc s. l. M 24 opinatam in ras. E putatum WSFLN mentitur. hoc enim debet enuntiationis suae fidei, ut illud per eam proferat, quod animo tenet, et sic habet, ut profert. nec ideo tamen sine uitio est, quamuis non mentiatur, si. aut non credenda credit aut quod ignorat nosse se putat, etiamsi uerum sit; incognitum enim habet pro cognito. quapropter ille mentitur, qui aliud habet in animo et aliud uerbis uel quibuslibet significationibus enuntiat. unde etiam duplex cor dicitur esse mentientis, id est duplex cogitatio: una rei eius, quam ueram esse uel scit uel putat et non profert; altera eius rei, quam pro ista profert sciens falsam esse uel putans. ex quo fit, ut possit falsum dicere non mentiens, -si putat ita esse, ut dicit, quamuis non ita sit; et ut possit uerum dicere mentiens. si putat falsum esse et pro uero enuntiat, quamuis reuera ita sit, ut enuntiat. ex animi enim sui sententia, non ex rerum ipsarum ueritate uel falsitate mentiens aut non mentiens iudicandus est. potest itaque ille, qui falsum pro uero enuntiat, quod tamen uerum esse opinatur, errans dici et temerarius; mentiens autem non recte dicitur, quia cor duplex cum enuntiat non habet nec fallere cupit, sed fallitur. culpa uero mentientis est in enuntiando animo suo fallendi cupiditas; siue fallat, cum ei creditur falsum enuntianti; siue non fallat, uel cum ei non creditur uel cum uerum enuntiat uoluntate fallendi quod non putat uerum. quod cum ei creditur, non utique fallit, quamuis fallere uoluerit: nisi 1 suae in mg. m. 2 T 3 ideo] inde W sine uitio] in nullo uitio MCfifvJE2 aut] autem F 4 credendo MRC se om. SEt 5 enim om. F 6 aliut M in om. W ip uerbis E in uerbis W 7 etiamueram esse om. W cor-duplex om. MRC 8 esse dicitur F eius rei MRy eius del. in E om. P 9 altera-profert om. MRFL 10 falsum SFL 11 non om. SFLW1 12 ut alt. om. MCRf\'© uerum] ut non P 15 aud C 17 enuntia. \'PI 19 dupplei (semper ita) T non habet cum enuntiat F 20 in enuntiando est F est om. SElW in animo F suo om. F fallendi in mg. m. 2 E 21 post fallat sequitur in E şit.lę 590 cum-ennntianti om. SFLW faleumcreditur om. Efi. del. T 22 fallat om. SFLW uel er. in C 23 efitiat y fallendi in mg. m. 2 y hactenus fallit, quatenus putatur ita etiam nosse uel putare ut enuntiat.

Quamquam subtilissime quaeratur, utrum, cum abest uoluntas fallendi, absit omnino mendacium.

Quid enim? si quisque falsum loquens, quod falsum esse existimat, ideo tamen facit, quia putat sibi non credi, ut eo modo falsa fide absterreat eum, cui loquitur, quem sentit sibi nolle credere? hic enim studio non fallendi mentitur, si mendacium est enuntiare aliquid aliter quam scis esse uel putas; si autem mendacium non est nisi cum aliquis enuntiat uoluntate fallendi, non mentitur iste, qui propterea falsum loquitur, quamuis nouerit uel putet falsum esse quod loquitur, ut ille, cui loquitur, non ei credendo non fallatur, quia eum sibi non crediturum uel scit uel putat. unde si adpareat fieri posse, ut aliquis propterea falsum dicat, ne fallatur ille, cui dicitur, existit aliud e contrario genus propterea uerum dicentis, ut fallat. qui enim uerum ideo loquitur, quia sentit sibi non credi, ideo utique uerum dicit, ut fallat; scit enim uel existimat propterea falsum putari posse quod dicitur, quoniam ab ipso dicitur. quamobrem cum ideo uerum dicit, ut falsum putetur, -ideo uerum dicit, ut fallat. quaerendum ergo est, quis potius mentiatur: utrum ille, qui falsum dicit, ne fallat, an ille, qui uerum dicit, ut fallat, cum et ille sciat uel putet falsum se dicere et iste sciat uel putet uerum se dicere. iam enim diximus eum, qui nescit 1 actenus MRClv quatinus Ffa nosse uel] nos sine R 2 ut om. WEl 5 quia p şj y, seå add. post enim si enim MRC quia F 6 tamen] non W 8 hinc R 9 scit W 10 pntat W aliquid itfRfipr? aliquit C 11 enuntiatur Ebd 12 putat W 13 ille cui loquitur om. SWLtEI, F haec uerba post fallatur praebet 14 scit] nouit MROE\'fi 15 nec W 16 dixerit W exsistit M existat C aliud 8. I. m. 2 Y e om. MCl contrario s4iad (exp. m. 2) f1 17 uerum pi. om. F 18 utique-putari om. SFL WEt itaque f1 20 ad pr. dicitur in mg. add. m. 2 utique fallere uult F 21 dicit uerum T 22 est ergo f est om. W 24 se falsum MRCff 25 se uerum E falsum esse quod enuntiat, non mentiri, si hoc putat uerum, eumque potius mentiri, qui etiam uerum enuntiat, cum falsum putat, quia ex animi sui sententia iudicandi sunt. de illis itaque non parua quaestio est, quos proposuimus: unum, qui scit aut putat se falsum dicere et ideo dicit, ne fallat — uelut si aliquam uiam nouerit obsideri a latronibus et timens, ne per illam pergat homo, cuius saluti prospicit et eum scit sibi non credere, dicat eam uiam non habere latrones ad hoc, ut iliac non eat, dum ideo credit latrones ibi esse, quia ille dixit non ibi esse, cui non credere statuit mendacem putans alterum autem, qui sciens aut putans uerum esse quod dicit, ad hoc tamen dicit, ut fallat; tamquam si homini non sibi credenti dicat latrones in illa uia esse, ubi reuera eos esse cognouit, ut ille, cui dicit, per illam uiam magis pergat atque ita in latrones incidat, dum putat falsum esse quod ille dixerit. quis ergo istorum mentitur: ille, qui elegit falsum dicere, ne fallat, an ille, qui elegit uerum dicere, ut fallat? ille, qui falsum dicendo egit, ut uerum sequeretur cui dixit, an iste, qui uerum dicendo egit, ut falsum sequeretur cui dixit? an forte ambo mentiti sunt? ille, quia uoluit falsum dicere, iste, quia uoluit fallere. an potius neuter eorum mentitus est? ille, quia uoluntatem habuit non fallendi, et ille, quia uoluntatem habuit uerum dicendi. non enim nunc agitur, quis eorum peccauerit, sed quis mentitus sit. cito enim uidetur ille peccasse, qui uerum dicendo egit, ut homo incideret in latrones, ille autem non 1 nuntiat RCMt si-mentiri om. S, in mg. E 6 uelud M ueluti f 7 illani] eam E cuiusj uiuus <p 8 eam] illam E latronem R latros M ad-l0 esse om. F 9 ille S quia (a s. I.) E quia -esae om. S ille-cui in mg. E 10 cui] qui ei S qui F statuit credere r 11 alter F 12 ad-dicit om. SFEl$ut ex et M 13 illa 9. I. m. 2 f reuera] uera (m. rec. corr. in uere) <p 14 cui dicit] qui init SF qui ibat L magis] ni?gQ& (exp. m. 2) 7 ita om. y 15 incedat Sl 16 falsum elegit p . eligit y1 17 eligit If\'r qui] quidem BIlL dicendo falsum F 18 egit] elegit SFL andixit in mg. m. 2 E, om. SF 20 noluit My 22 falendi e 24 alicui uidetur F ille uidetur E XXXXI Aug. Sect. V parI III. 27 peccasse uel etiam bene fecisse, qui falsum dicendo egit, ut homo perniciem deuitaret. sed possunt exempla ista conuerti, ut et ille aliquid grauius eum pati uelit, quem falli non uult — multi enim quaedam uera cognoscendo sibi intulerunt perniciem, si talia fuerunt, ut eos latere debuerint — et iste II aliquid commodi uelit adipisci eum, quem uult falli. nonnulli enim, qui sibi mortem intulissent, si aliquid mali, quod uere contigerat, de caris suis cognouissent, falsum putando sibi pepercerunt; atque ita falli eis profuit, sicut aliis offuit uera cognoscere. non ergo id agitur, quo animo consulendi aut nocendi uel ille falsum dixit, ne falleret, uel iste uerum dixit. ut falleret; sed exceptis commodis aut incommodis eorum. quibus locuti sunt, quantum ad ipsam ueritatem falsitatemque adtinet, quaeritur, quis eorum an uterque neuterue mentitus sit. si enim mendacium est enuntiatio cum uoluntate falsum enuntiandi, ille potius mentitus est, qui falsum dicere uoluit et dixit quod uoluit, quamuis, ne falleret, dixerit; si autem mendacium est quaelibet enuntiatio cum uoluntate fallendi. non ille, sed iste mentitus est, qui etiam uerum dicendo fallere uoluit. quodsi mendacium est enuntiatio cum uoluntate alicuius falsitatis, ambo mentiti sunt, quia et ille suam enuntiationem falsam esse uoluit et ille de uera sua falsum credi uoluit. porro si mendacium est enuntiatio falsum enuntiare uolentis, ut fallat, neuter mentitus est, quia et ille habuit uoluntatem falsum dicendo uerum persuadere et iste, ut falsum persuaderet, uerum dicere. aberit igitur omnis temeritas atque omne mendacium, cum et id, quod uerum luel] sed p feeisse] egisse F 2 conuerti ita eiempla 7 ista] itaJKfCfb 3 et om. C grauius aliquid P 4 uera quaedam CLbd 5 taliam Bl eo MR ea C Iacere M tacere C debuerunt <p 8 contiogerat S 9 perpecerunt !fit obfuit EFLbd 14 quare (tn textu, qagritor M mg.) F an]ant SE 22 ille] iste$bd 25 et-persuaderet om. E1 et iste ut om. S iste—dicere] ille uertl dicendo falsum attendi FL. sed L in mg.; in textu habetur: f$l§uip (Jlcere 26 persuaderet OIØ. S fę.ĮŞŲ111 uerum (exp. m. 2) E 27 cum et] si SLFbd credendam SFL credendomue f credendumue (ue 8. l.) E, frbd credendumque cognouimus, cum opus est, enuntiamus et id uolumus persuadere, quod enuntiamus. si autem uel quod falsum est uerum putantes uel quod incognitum est nobis pro cognito habentes uel quod credendum non est credentes uel, cum id non opus est, enuntiantes tamen non aliud quam id, quod enuntiamus, persuadere conamur: non abest quidem temeritatis error, sed abest omne mendacium. nulla enim definitionum illarum timenda est, cum bene sibi conscius est animus hoc se enuntiare, quod uerum esse aut nouit aut opinatur aut credit, neque uelle aliquid nisi quod enuntiat persuadere.

Sed utrum sit utile aliquando mendacium, multo maior magisque necessaria quaestio est. utrum ergo mentiatur quisquis fallendi non habet uoluntatem uel etiam id agit, ne fallatur, cui aliquid enuntiat, quamuis enuntiationem ipsam falsam habere uoluerit, quia ideo uoluit, ut uerum persuaderet; et utrum mentiatur quisquis etiam uerum uolens enuntiat causa fallendi, dubitari potest. nemo autem dubitat mentiri eum, qui uolens falsum enuntiat causa fallendi. quapropter enuntiationem falsam cum uoluntate ad fallendum prolatam manifestum est esse mendacium. sed utrum hoc solum sit mendacium, alia quaestio est.

Interim de hoc genere, in quod omnes consentiunt, inquiramus: utrum aliquando sit utile falsum aliquid enuntiare cum uoluntate fallendi. nam qui hoc sentiunt, adhibent testimonia sententiae suae, commemorantes Sarram, cum risisset, angelis negasse quod riserit; Iacob a patre interrogatum 25 cf. Gen. 18, 15 26 cf. Gen. 27, 19 1 recognouimus SFL 3 pro cognito] cognitum SFW 4 quod uel 9 5 opus non F 6 quidem om. WEY temeritas et error MRCEpfb 7 sed tamen MRCFPfav diflnitionum R diffinitionum MF$f 9 aut (s. add. uel) E łųţ med. (s. add. uel) E 10 uelit F 13 uoluntatem non habet F id agit om. y1 14 qui S alicui SF om. L denuntiat SFL enuntianti omnem C1 15 suaderet MBfx(l 18 quiapropter MR 19 falsam om. SFL, s. I. E 24 adhibent] habent SFL 25 sententiae suae testimonia 7 sailram S saram LEFbd 26 negasset R 27* respondisse, quod ipse esset Esau maior filius eius; Aegyptias, quoque obstetrices, ne infantes Hebraei nascentes interficerentur, etiam deo adprobante et remunerante mentitas et multa eius modi exempla eligentes eorum hominum mendacia commemorant, quos culpare non audeas atque ita fatearis aliquando esse posse non solum reprehensione non dignum, sed etiam dignum laude mendacium. addunt etiam, quo non solos premant diuinis libris deditos, sed etiam omnes homines sensumque communem dicentes: si quis ad te confugiat, qui mendacio tuo possit a morte liberari, non es mentiturus? si aliquid aegrotus interroget, quod ei scire non expedit, qui etiam possit te non respondente grauius adfligi, audebisne aut uerum dicere in perniciem hominis aut silere potius quam honesto et misericordi mendacio ualitudini eius opitulari? his atque talibus copiosissime se arbitrantur urgere, ut, si consulendi causa exigit, aliquando mentiamur.

Contra illi, quibus placet numquam mentiendum, multo fortius agunt, utentes primo auctoritate diuina, quoniam in ipso Decalogo scriptum est: falsum testimonium ne dicas, quo genere complectitur omne mendacium; quisquis enim aliquid enuntiat, testimonium perhibet animo suo. sed ne quis contendat non omne mendacium falsum testimonium esse appellandum, quid dicturus est ad id, quod scriptum est: os quod mentitur occidit animam? quod ne quis arbitretur exceptis aliquibus mentientibus posse intellegi, alio loco legat: perdes omnes, qui loquuntur mendacium. 1 cf. Ex. 1, 19..20 19 Ex. 20, 16 24 Sap. I, 11 26 Ps. 5, 7 1 egyptias 7 egiptias 9 2 haebrei MS hebrei py 3 approbante? 7 6 reprahensione M 7 laude dignam E addunt-non] annunciantes ut non SF annuntiant ut non L 8 set M 10 es] est MC 12 te non respondente possit ECbd aut exp. E om. y 14 ualetudini MRbd 15 urguere SC 16 mentiantur F 17 illis R numquam on. ? sic mentiendum Me., 19 decalago o1 non SEF 21 annuotiat (prim. n 8. l.) 8 22 contendat] concedat SF omnS B 24 occidet RIC\'f 26 locuntur MREfotp unde ore suo ipse dominus, sit, inquit, in ore uestro: est est, non non; quod autem amplius est, a malo est. hinc et apostolus, cum exuendum ueterem hominem praeciperet, quo nomine omnia peccata intelleguntur, consequenter ait in primis ponens: quapropter deponentes mendacium loquimini ueritatem.

Nec illis, quae de ueteribus libris mendaciorum exempla prolata sunt, terreri se dicunt: ubi quidquid gestum est, figurate accipi potest, quamuis reuera contigerit; quidquid autem figurate fit aut dicitur, non est mendacium. omnis enim enuntatio ad id, quod enuntiat, referenda est. omne autem figurate aut factum aut dictum hoc enuntiat, quod significat eis, quibus intellegendum prolatum est. unde credendum est illos homines, qui propheticis temporibus digni auctoritate fuisse commemorantur, omnia, quae scripta sunt de illis, prophetice gessisse atque dixisse; nec minus prophetice eis accidisse, quaecumque sic acciderunt, ut eodem prophetico spiritu memoriae litterisque mandanda iudicarentur. de obstetricibus autem, quia non eas possunt dicere prophetico spiritu significandi futuri ueri gratia aliud pro alio renuntiasse Pharaoni, etiamsi aliquid ipsis nescientibus quod per eas actum est significauit, pro gradu suo dicunt adprobatas et remuneratas a deo. qui enim nocendi causa mentiri solet, si iam consulendi causa mentiatur, multum profecit. sed aliud est, quod 1 Matth. 5, 37 5 Eph. 4, 25 1 sit] ait sit (m. al. add.) S in ore uestro sit F inquid Cy autem El inquit E1 om. SF in ore uestro] sermo uester i in ore ŞŲQ uestro p 2 alt. est om. R 3 et om. E* exsuendum M 4 peccata-ait suppleta in ima pag. <p 7 qui F 8 quicquid Ms.,cp 9 quicquid Sift( 10 omnes M 13 unde et F 15 commorantur M 16 prophetisse y egisae E1^ gessisse-propbetice om. i1 prophetisse fi 17 nt epdem (a. Q acr. a) danda iudicarentur memoria litterisque mandanda iudicarentur ? 18 memoriae-spiritu in mg. m. 1 add. ji 20 pharahoni (h alt. m. 1 8. I.) S 22 est om. β 24 mentitor Mo proficit MEF(*$prof»cit (una litt. euan.) R per se ipsum laudabile proponitur, aliud, quod in deterioris conparatione praeponitur. aliter enim gratulamur, cum sanus est homo, aliter, cum melius habet aegrotus. nam in scripturis ipsis iustificata etiam Sodoma dicitur in conparatione scelerum populi Israhel. et ad hanc regulam dirigunt omnia mendacia, quae proferuntur de ueteribus libris nec reprehensa inueniuntur uel reprehendi non possunt, ut aut indole proficientium et spe adprobentur aut significationis alicuius causa non sint omnino mendacia.

Et ideo de libris noui testamenti exceptis figuratis significationibus domini, si uitam moresque sanctorum et facta ac dicta consideres, nihil tale proferri potest, quod ad imitationem prouocet mentiendi. simulatio enim Petri et Barnabae non solum commemorata, uerum etiam reprehensa atque correcta est. non enim, ut nonnulli putant, ex eadem simulatione etiam Paulus \'apostolus aut Timotheum circumcidit aut ipse quaedam ritu iudaeico sacramenta celebrauit, sed ex illa libertate sententiae suae, qua praedicauit nec gentibus prodesse circumcisionem nec iudaeis obesse. unde nec illos astringendos ad consuetudinem iudaeorum nec illos a paterna deterrendos censuit. unde illa uerba eius sunt: circumcisus quis uocatus est? non adducat [praeputium]. in praeputio quis uocatus est? non circumcidatur. circumcisio nihil est, et praeputium nihil est sed obseruatio mandatorum dei. unusquisque in qua uocatione uocatus est, in ea permaneat. quomodo enim potest adduci praeputium quod praecisum est? sed \'non 3 cf. Ez. 16, 52 13 cf. Gal. 2, 12. 13 15 cf. Epist. 75 Aug. n. 9-11 21 I Cor. 7, 18-20 1 ponitur F 4 dicitur sodoma F in] ex El 7 proficiendum MR proficientes SF proficientis Let] met S aut β 12 nil g potest proferri y 13 enim] nanque in ras. E namque bd 14 reprehensa est atque correcta SEFfi 17 iudaico SEFLfaybd 18 sententiae] scientiae F 19 iudeis R adstringendos R 22 addnrat P preputium S om. M1, quod uocab. inclusi 25 quo M 27 precisum S precissum 3 adducat\' dixit \'non ita uiuat\', quasi praeputium adduxerit, id est, quasi in eam partem, quam nudauit, rursus tegmen carnis adtraxerit et quasi iudaeus esse destiterit, sicut alibi dicit: circumcisio tua praeputium facta est. et hoc non tamquam cogens dixit apostolus aut illos manere in praeputio aut iudaeos in consuetudine patrum suorum, sed ut neutri in alteram cogerentur, potestatem autem haberet quisque manendi in sua consuetudine, non necessitatem. neque enim, si uellet iudaeus, ubi nullum perturbaret, recedere a iudaeicis obseruationibus, prohiberetur ab apostolo, quando quidem consilium in eis permanendi ad hoc dedit, ne superfluis perturbati iudaei ad ea, quae saluti essent necessaria, non uenirent, neque ab illo prohiberetur, si uellet quisquam gentilium ideo circumcidi, ut hoc ipsum ostenderet, non se detestari quasi noxium, sed indifferenter habere tamquam signaculum, cuius utilitas iam tempore praeterisset; non enim, si salus ex eo iam nulla esset, etiam exitium inde metuendum fuit. ideoque et Timotheus, cum in praeputio uocatus esset, tamen, quia de iudaea matre ortus erat et ostendere cognatis suis debebat ad eos lucrifaciendos non hoc se didicisse in disciplina christiana, ut illa sacramenta, quae legis ueteris essent, abominaretur, circumcisus est ab apostolo: ut hoc modo demonstrarent iudaeis non ideo gentes non ea suscipere, quia mala sunt et perniciose a patribus obseruata, sed quia iam saluti non necessaria post aduentum tanti sacramenti, quod per tam longa tempora tota uetus illa scriptura propheticis figurationibus parturiuit. nam et Titum 4 Rom. 2, 25 18 cf. Act. 16, 1. 3 27 cf. Gal. 2, 3. 4 1 dixit id est F 2 partem om. F 4 facta est sed extiterit (eistiterit R) MBv 5 in om. M 6 preputio S iudaeos om. Fl 7 neuter S altera SF cogeretur SFE 8 necessitate. M necessitate Rrp 9 enim om. β 10 iudaicis Sy2EFL$fbd 11 coneilium-indaei ad om. SFLE1 13 quisque F 14 hostenderet E 18 preputio MS 19 iudea M et (s. et add. ut) ostenderet y 20 lucrifatiendos R 22 abhominaretur Fpy? . 28 demonntraregt Mf demonstraret Fpq\'b 24 et] aut F 27 appropheticis Y titum non est compulsus F circumcidere SF (in mg. a* ii 6 cõpulsus circumcidi) L circumcideret, cum hoc urgerent iudaei, nisi subintroducti falsi fratres ideo fieri uellent, ut haberent, quod de ipso Paulo disseminarent, tamquam eorum ueritati cesserit, qui spem salutis euangelicae in circumcisione carnis atque eius modi obseruationibus esse praedicarent et sine his nemini Christum prodesse contenderent, cum contra nihil prodesset Christus eis, qui eo animo circumciderentur, ut ibi esse salutem putarent, unde est illud: ecce ego Paulus dico uobis, quia, si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit. ex hac igitur libertate Paulus paternas obseruationes obseruauit, hoc unum cauens et praedicans, ne sine his salus christiana nulla putaretur. Petrus autem simulatione sua, tamquam in iudaismo salus esset, cogebat gentes iudaeizare, quod uerba Pauli ostendunt dicentis: quomodo gentes cogis iudaeizare? non enim cogerentur, nisi uiderent eum sic eas obseruare, quasi praeter illas salus esse non posset. Petri ergo simulatio libertati Pauli non est conparanda. et ideo Petrum amare debemus libenter correctum, non autem astruere etiam de auctoritate Pauli mendacium, quia et Petrum coram omnibus in rectam uiam reuocauit, ne gentes per eum iudaeizare cogerentur, et ipse suae praedicationi adtestatus est, qui cum putaretur hostis paternarum traditionum eo quod nolebat eas inponere gentibus, non aspernatus eas ipse more patrio celebrare satis ostendit hoc in eis Christo adueniente remansisse, ut nec iudaeis essent perniciosae nec gentibus necessariae nec iam cuiquam hominum salutares. 8 Gal. 5, 2 14 Gal. 2, 14 1 cum] dum SFS urgaerent y nisi] ne F nisi (at ne) L 2 habere Ss quid F 4 circunciaione F circflcisionS M huiusmodi F 6 contenderent-prodesset om. MR 9 nihil uobis bd 10 ««seruaait E seruauit P 12 nulla simulatione [3 13 iudaizare SEFLfaabd 14 dicentes \'P 15 iudaizare SEFLfay*bd 16 ea S$illa S$17 libertate (p1 19 de pauli auctoritate .RPyoad pauli de auctoritate M qui MBEfaybd 20 iudaizare SEFLfabd 23 eas pr. om.$24 sfcatis 9 in om. F 25 esse R perniciose M perniosae JB1

Quodsi auctoritas mentiendi nec de antiquis libris proferri potest, uel quia non est mendacium, quod figurate gestum dictumue recipitur, uel quia bonis ad imitandum non proponitur, quod in malis, cum proficere coeperint, in peioris conparatione laudatur, nec de noui testamenti libris, quia correctio potius quam simulatio, sicut lacrimae potius quam negatio Petri est imitanda.

Iam illis exemplis, quae de communi uita proferuntur, multo confidentius adserunt non esse credendum. prius enim docent iniquitatem esse mendacium multis documentis litterarum sanctarum et eo maxime, quod scriptum est: odisti. domine, omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium. aut enim, ut solet scriptura, sequenti uersu exposuit superiorem, ut, quoniam latius solet patere iniquitas, intellegamus nominato mendacio tamquam speciem iniquitatis significare uoluerit, aut, si aliquid interesse arbitrantur, tanto peius est mendacium, quanto grauius positum est (perdes) quam \'odisti*. forte enim odit aliquem deus aliquanto mitius, ut eum non perdat; quem uero perdit, tanto uehementius odit, quanto seuerius punit. odit autem omnes, qui operantur iniquitatem; at omnes, qui loquuntur mendacium, etiam perdit. quo constituto quis eorum, qui haec asserunt, commouebitur illis exemplis, cum dicitur: quid? si ad te homo confugiat, qui mendacio tuo possit a morte liberari? illa enim mors, quam stulte timent homines, qui peccare non timent, non animam, sed corpus occidit, sicut 11 Pb. 5, 6. 7 3 recipitur ex recolitur E imitendum M non om. f γ4 proficere coeperintj profecerint SFL ceperint. Pт 5 de noui] donauit MR 7 est om. SF aestimanda S estimanda FL 8 illis er. E 10 IUtera-ram S 11 quo S 12 domine om. F omnes om. Ep, in mg. add. M iniquitatem om. M perdee (des m. 2 8. I.) S 13 locuntur 9 16 tamquam] #»«quam E quam βγφb 18 est positum β perdes 8. I. E hodisti 1i 19 odis β deus aliquem F 20 sguerius S 21 at] ad R aut β 22 locuntur Hji<p perdet MBEtpn 25 atnlti. E stnlti PY2 dominus in euangelio docet - unde praecipit, ne ipsa timeatur — os autem, quod mentitur, non corpus, sed animam occidit. his enim uerbis apertissime scriptum est: os autem, quod mentitur, occidit animam. quomodo ergo non peruersissime dicitur, ut alter corporaliter uiuat, debere alterum spiritaliter mori? nam et ipsa dilectio proximi ex sua cuiusque terminum accepit. diliges, inquit, proximum tuum tamquam te ipsum. quomodo ergo quisque diligit tamquam se ipsum, cui ut praestet uitam temporalem, ipse amittit aeternam? quandoquidem si pro illius temporali uita suam ipsam temporalem perdat, non est iam diligere sicut se ipsum, sed plus quam se ipsum: quod sanae doctrinae regulam excedit. multo minus igitur aeternam suam pro alterius temporali mentiendo amissurus est. temporalem plane uitam suam pro aeterna uita proximi non dubitabit Christianus amittere; hoc enim praecessit exemplum, ut pro nobis dominus ipse moreretur. ad hoc enim et ait: hoc est mandatum meum, ut diligatis inuicem, sicut et ego dilexi uos. maiorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. non enim quisquam est ita desipiens, ut dicat aliud quam saluti sempiternae hominum consuluisse dominum uel faciendo, quod praecepit, uel praecipiendo, quod fecit. cum igitur mentiendo uita aeterna amittatur, numquam pro cuiusquam temporali uita mentiendum est. enimuero isti, qui stomachantur et indignantur, si nolit aliquis mendacio perimere animam suam, ut alius senescat 1 cf. Matth. 10, 23 3 Sap. 1, 11 7 Leu. 19, 18; Matth. 22. 39; 19, 19 17 Ioh. 15, 12. 13 1 precipit S precepit EP ista SF, (in tex.) E ipse r 3 autem] enim E om. FLfibd 4 occidet BMf1 6 spiritaaliter SP 7 coiusque dilectione MRfab, (8. I.) E cniuaquae dilectione (ne s. I.) tp diligens R inquid Rl inquis <p 8 tamquam] sicut p 9 prestes P 10 si om. RM-s illius in 8. l. f3 ipsius E 11 aut suam M perdet f3 iam non est f 13 igitur minus 7 14 temporalis It 15 aeternam 81 19 maiorem hac F 20 ponat quis 22{3, (quis g. I. m. 2) E 22 precipit SF 25 sthomacantur S stomacantur E 26 in carne senescat F in carne, quid, si etiam furto nostro, quid, si adulterio liberari possit aliquis de morte? ideone furandum est aut moechandum? nesciunt enim ad hoc se cogere, ut, si laqueum ferat homo et stuprum petat, confirmans, quod sibi collum ligabit, nisi ei concedatur, quod petit, consentiatur propter animam, sicut ipsi dicunt, liberandam. quod si absurdum et nefarium est, cur animam suam quisque mendacio corrumpat, ut alter uiuat in corpore, cum, si suum corpus propterea corrumpendum daret, omnium iudicio nefariae turpitudinis damnaretur? proinde non est in ista quaestione adtendendum, nisi utrum iniquitas sit mendacium. quod cum supra commemoratis documentis asseratur, uidendum est ita quaeri, utrum pro alterius salute mentiri aliquis debeat, ac si quaereretur, utrum pro alterius salute iniquus esse aliquis debeat. quod si respuitis animae salus, quae non potest nisi aequitate seruari, et se ut praeponamus non solum alterius, sed etiam nostrae saluti temporali iubet, quid restat, inquiunt, quo dubitare debeamus numquam omnino esse mentiendum? non enim dici potest esse aliquid in temporalibus commodis salute ac uita corporali maius aut carius. unde si nec ipsa praeponenda est ueritati, quid obici potest propter quod mentiendum esse contendant, qui aliquando putant oportere mentiri?

Pudicitia quippe corporis quia multum honorabili persona uidetur occurrere et pro se flagitare mendacium, ut, si stuprator inruat, qui possit mendacio deuitari, sine dubitatione mentiendum sit, facile responderi potest nullam esse pudicitiam corporis, nisi ab integritate animi pendeat: qua disrupta cadat necesse est, etiamsi intacta uideatur, et ideo non in 2 posset Ffy mecbandum MR$moecandum E 6 nefarium ex necessarium E 7 quisquae i\' corumpat <p 8 pr?pt?r?& (8. I- m. 2 ideo) E ideo β 9 dampnaretur r 11 memoratis Ml 12 utrum-14 debeat omnia in mg. m. 2 F 13 ac-debeat om. MJR 15 et se om. SFEt 17 quo] quod ,¥Rp( 18 nonquam i esse om. SFE1 esse fin. om. β 21 quod S 23 pudicitie pudicitiae Eibd honorabilis fYrbà 25 aine-sit om. β (del. m. 2) El 26 pudicitiam esse F 27 dirupta 22.F?7 di.rupta E 28 in om. M rebus temporalibus esse numerandam, quasi quae inuitis possit auferri. nullo modo igitur se animus mendacio corrumpit pro corpore suo, quod scit manere incorruptum, si ab ipso animo incorruptio non recedat. quod enim uiolenter non praecedente libidine patitur corpus, uexatio potius quam corruptio nominanda est. aut si omnis uexatio corruptio est, non omnis corruptio turpis est, sed quam libido procurauerit aut cui libido consenserit. quanto autem praestantior est animus corpore. tanto sceleratius corrumpitur. ibi ergo seruari potest pudicitia. ubi nulla nisi uoluntaria potest esse corruptio. certe enim si stuprator corpus inuaserit, qui nec ui contraria possit nec ullo consilio uel mendacio deuitari, necesse est fateamur aliena libidine pudicitiam non posse uiolari. quapropter quoniam nemo dubitat meliorem esse animum corpore, integritati corporis integritas animi praeponenda est, quae in aeternum seruari potest. quis autem dixerit integrum animum esse mentientis? etenim libido quoque ipsa recte definitur adpetitus animi, quo aeternis bonis quaelibet temporalia praeponuntur. nemo itaque potest conuincere aliquando esse mentiendum, nisi qui potuerit ostendere aeternum aliquod bonum obtineri posse mendacio. sed cum tanto quisque ab aeternitate discedat, quanto a ueritate discedit, absurdissimum est dicere discedendo inde posse ad boni aliquid aliquem peruenire. aut si est aliquod bonum aeternum, quod non conplectatur ueritas, non erit uerum, et ideo nec bonum erit, quia falsum erit. ut autem animus corpori, ita ueritas etiam ipsi animo , 2 igitnr] ergo F animus se Ebd corrumpat F1? 3 scitsit MR$5 uex?atio R est nominanda R 9 p$cieuci$pudicitia E 10 nolomptaria R 11 contraria] contrairi (iri in rtts.) E, (iri s. 1. m. 2) T posit R 12 euitari F fateatur 7 13 pudicitia S 14 integritate M 17 diffinitur Jfp-f difinitur R apetitus M etpetitus R 18 quolibet β 20 optineri R$21 aeternitati M 22 quando R disceditj discendat R disc.dat (s. ras. or) E discordat (in ras.) 7, p6 post discordat sequitur: qui (quia P) autem (om. P) mentitur a ueritate discedit (tw mg.) E" P 23 discendo RM posse s. I. m. 2 E, om. SF boni om. MRryrl 26 autem om. F etiam ueritas bd praeponenda est, ut eam non solum magis quam corpus, sed etiam magis quam se ipsum adpetat animus. ita quippe erit integrior et castior, cum eius potius inmutabilitate quam sua mutabilitate perfruetur. si autem Loth, cum ita iustus esset, ut angelos etiam hospites suscipere mereretur, stuprandas filias Sodomitis obtulit, ut feminarum potius ab eis corpora quam uirorum corrumperentur, quanto diligentius atque constantius animi castitas in ueritate seruanda est, cum uerius ipse corpori suo quam corpus uirile femineo corpori praeferatur I

Quodsi quisquam putat ideo cuiquam pro alio esse mentiendum, ut interim uiuat aut in his rebus, quas multum diligit, non offendatur, quo possit ad aeternam ueritatem peruenire discendo, non intellegit primo nullum esse flagitium, quod non eadem condicione suscipere cogatur, sicut iam superius demonstratum est, deinde ipsius doctrinae auctoritatem intercipi et penitus interire, si eis, quos ad illam perducere conamur, mendacio nostro persuademus aliquando esse mentiendum. cum enim doctrina salutaris partim credendis, partim intellegendis rebus constet nec ad ea, quae intellegenda sunt, perueniri possit, nisi prius credenda credantur, quomodo credendum est ei, qui putat aliquando esse mentiendum, ne forte et tunc mentiatur, cum praecipit ut credamus? unde enim sciri potest, utrum et tunc habeat aliquam causam, sicut ipse putat, officiosi mendacii, existimans falsa narratione hominem territum posse a libidine cohiberi atque hoc modo etiam ad spiritalia se consulere mentiendo arbitretur? quo genere admisso atque adprobato omnis omnino 4 cf. Gen. 19, 8 2 animus appetat p 3 mobilitate [36 4 perfruitur SF esset iostos E 6 foeminarum E 8 corpore E 10 cuiquam uel Rβγφ, (vel 8. I.) E alio] aliquo MRE2 £ <p 12 diligat M 14 condicionem B 15 iam om. EI auctoritate R2 16 paenitus S quos (s aup. 4) e 19 quae ad intelligenda p 20 peraenire M 21 credum Sl 23 enim] etiam p scire F 24 et ipse β aestimane SEl estimans Fg 27 ammisso MRS1 fidei disciplina subuel-titur: qua subuersa nec ad intellegentiam peruenitur, cui capiendae ista paruulos nutrit. atque ita omnis doctrina ueritatis aufertur, cedens licentiosissimae falsitati, si mendacio uelut officioso alicunde penetrandi aperitur locus. aut enim temporalia commoda, uel propria uel aliena, ueritati praeponit, quicumque mentitur — quo quid fieri potest peruersius? — aut cum ueritati adipiscendae opitulante mendacio uult facere idoneum, intercludit aditum ueritati; nolens enim, cum mentitur, esse aptus fit, cum uerum dicit, incertus. quamobrem aut non est credendum bonis aut credendum est eis, quos credimus debere aliquando mentiri, aut non est credendum bonos aliquando mentiri: horum trium primum perniciosum est, secundum stultum; restat ergo, ut numquam mentiantur boni.

Sic ista quaestione ex utraque parte considerata atque tractata non tamen facile ferenda sententia est; sed adhuc diligenter audiendi, qui dicunt nullum esse tam malum factum, quod non in peioris deuitatione faciendum sit; pertinere autem ad facta hominum non solum quidquid faciunt, sed quidquid etiam cum consensione patiuntur. unde, si extitit causa, ut eligeret Christianus turificare idolis, ne consentiret stupro, quod persecutor ei, nisi faceret, minabatur, recte uidentur quaerere, cur non etiam mentiretur, ut tantam illam turpitudinem deuitaret. ipsam enim consensionem, qua se stuprum pati mallet quam turificare idolis, non passionem dicunt esse, sed factum: quod ne faceret, elegit turificare. 2 nutrit] mittit β 3 caedene S 4 falsitati si] falsitatis MR uel LEfabd officio F*$o aliunde SE1 perpetrandi F 5 aut enim] autem MR in temporalia MR 6 ueritate M 9 ueritatis Ifs ftptus] apertus LF1 11 eis] his i debere om. F debere—bonos in mg. m. 2 y 13 horum ergo F trium-stultum in mg. m. 2 F 18 deuitatine R pertine (J 19 facti j3 quicquid Mf om. ° 20 existit SF exstitit MBbd 21 eligeretur M eligeret uir Bfaz 22 persecutore inisi M 23 quur MR ullam F om. L 24 ipsa B se om. BM$\'(, er. in E 26 elegi Bl turificaret B quanto igitur mendacium procliuius elegisset, si mendacio posset a sancto corpore tam inmane flagitium remouere!

In qua propositione ista sunt, quae merito quaeri possunt: utrum talis consensio pro facto habenda sit; aut utrum consensio dicenda sit, quae non habet adprobationem; aut utrum adprobatio sit, cum dicitur: expedit hoc pati potius quam illud facere; et utrum recte ille fecerit turificare quam stuprum pati; et utrum mentiendum esset potius, si ea condicio daretur, quam turificandum. sed si talis consensio pro facto habenda est, homicidae sunt etiam, qui occidi maluerunt quam falsum testimonium dicere, et quod est homicidium grauius, in se ipsos. cur enim hoc pacto non dicatur, quod ipsi se occiderint, quia hoc elegerunt in se fieri, ne facerent quod cogebantur? aut si grauius putatur alium occidere quam se ipsum, quid? si haec condicio martyri proponeretur, ut, si nollet de Christo falsum testimonium dicere atque immolare daemonibus, ante oculos ipsius alius non quilibet homo, sed pater eius occideretur, rogans etiam filium, ne id perseuerantia sua fieri permitteret, nonne manifestum est illo in testimonii fidelissimi sententia permanente solos homicidas futuros fuisse. qui patrem eius occiderent, non illum etiam parricidam? sicut ergo huius tanti sceleris particeps iste non esset, cum elegisset patrem suum potius ab aliis interfici, etiam sacrilegum, cuius anima raperetur ad poenas, quam fidem suam falso testimonio uiolare: sic talis ille consensus non eum faceret tanti flagitii participem, si male facere ipse nollet, quidquid alii propterea fecissent, quia ipse non faceret. quid enim tales persecutores 2 şa:tlçţQ (in m9- m. 2 suo) F flagitiom tam inmane M.ff flagitium tam inmaneret R remoueri ME$yp moneri R 4 consentio P aut] ITL F 5 consentio P 6 aut] an F potius pati F 7 faceret R ille recte F turificaret R 12 cur ex quo F 13 occiderunt F elegerunt hoc Pad 14 quam se ipsum om. ap 15 quod il martiri rE manfi P postponeretur p 17 demonibus My ipsius] eius β 20 sententiam permanentfi R homicida M 21 etiam] esse F 24 raeperetur R reperetur M penam i penas P 25 uiolaret MRFS*9t1 26 ipso Sl quicquid RMfi dicunt nisi: fac male, ne nos faciamus? qui si uere nobis facientibus non fecissent, nec sic eis nostro scelere suffragari deberemus. nunc uero, quando iam faciunt, cum ista [non] dicunt, cur nobiscum potius quam soli turpes atque nocentes sint? non enim consensus ille dicendus est, quia non adprobamus quod faciunt, semper optantes et, quantum in nobis est, prohibentes, ne faciant, factumque ipsorum non solum non committentes cum eis, sed etiam quanta possumus detestatione damnantes.

Quomodo, inquis, non cum eis facit, quando illi hoc non facerent, si ipse illud faceret? hoc modo frangimus ianuam cum effractoribus, quia, si non eam clauderemus, illi non frangerent, et occidimus homines cum latronibus, si scire contingat hoc eos esse facturos, quia, si nos praeuenientes eos occideremus, illi non occiderent alios. aut si fateatur nobis aliquis parricidium se facturum, nos cum eo facimus. si, cum possumus, eum, priusquam faciat, non interficimus. quando aliter eum uel cohibere uel inpedire non possumus. totidem uerbis enim dici potest: fecisti cum eo, quia hoc ille non fecisset, si tu illud fecisses. ego utrumque malum fieri nollem; sed id tantum cauere potui, ne fieret, quod erat in mea potestate; alterum autem alienum, quod meo praecepto extinguere non potui, meo malefacto inpedire non debui. non ergo peccantem adprobat, qui pro alio non peccat; et neutrum placet ei, qui utrumque nollet admitti, sed illud, quod ad se pertinet, etiam potestate non perpetrat, quod autem ad alterum, sola uoluntate condemnat. et ideo 1 aere] iure SF1 3 non om. MMfafb, er. in E 5 sunt MBfoz concesus f1 9 dampnantes R 11 ianua R 13 homin6 β 14 contigat -Rfi 15 alios om. MRfay, er. in E 16 nos] non M om. FSE\' eo? S 17 possimua SF interficiamus F 19 enim uerbis Bfbd ille hoc FE 20 non fecisaes MR utrumquae y fieri malum SE?Į 21 fieri om. F ne fieret-potui om. 9 24 debnif R approbat peccantem F aprobat S* 25 nolet MR emitti MRl ammitti S1 26 p. netret (8. I. petrat) E 27 uolftptate P condempnat ff proponentibus illam condicionem atque dicentibus: si non turificaueris, hoc patieris, si respondisset: ego neutrum eligo, utrumque detestor, ad nihil horum uobis consentio, inter haec uerba atque talia, quae certe quoniam uera essent, nulla eius consensio, nulla adprobatio teneretur; quaecumque ab eis passus esset, illi deputaretur iniuriarum acceptio, illis commissio peccatorum. debuitne igitur, ait quispiam, stuprum perpeti potius quam turificare? si quaeris, quid debuerit, neutrum debuit. si enim dixero aliquid horum debuisse, aliquid horum adprobabo, cum inprobem utrumque. sed si quaeritur, quid horum potius debuit euitare qui utrumque non potuit, sed alterutrum potuit, respondebo: suum peccatum potius quam alienum et leuius potius, quod suum, quam grauius, quod alienum. ut enim salua diligentiore inquisitione interim concedam grauius esse stuprum quam turificationem, illa tamen ipsius erat, illud alienum factum, quamuis id ipse perpeteretur; cuius autem factum, eius et peccatum. quamuis enim grauius sit homicidium quam furtum, peius est tamen facere furtum quam pati homicidium. itaque si cuiquam proponeretur, ut, si furtum facere nollet, interficeretur, hoc est committeretur in eum homicidium, quia utrumque euitare non posset, id euitaret potius, quod suum peccatum esset, quam quod alienum. nec ideo et illud eius fieret, quia in eum committeretur et quia id posset euitare, si suum uellet admittere. 2 pateris E1 non respondisset P 3 utrumquae cp consensio RM inter-coneeneio om. SFLE1 5 consentio P approbatione SFL quacumque M 8 quod SREbd 9 dixerit 3 aliquid horum debuisse om. MR 10 quod bd 11 sed-potuit in fIIIJ. F 12 alterfltnjtp ? potius peccatum F 13 potius] ieuius M om. R 14 post alienum sequitur uers. 23 nec ideo-admittere in SFL&E, sed in E haec tterba deleta sunt; post admittere sequitur ut enim seqq. in his codd. 15 illud SFL 16 et illud F id er. in R ad fl pateretnr MRaE1^ 17 eius] eis P 18 tamen est i 20 hoc—homicidium in mg. F 21 eo FL uitarc yy et uitare MI 22 deuitaret MRSFyo 23 in eum-quia om. MR 24 possit SFL$, sed repet. posset P e*uitare S ammittere 81MB XXXXI Aug. fect. V pars III. 28

Totus itaque huius quaestionis nodus ad hoc adducit. ut quaeratur, utrum alienum nullum peccatum, quamuis in te commissum, tibi inputetur, si leuiore tuo peccato id possis euitare nec facis, an excepta est omnis inmunditia corporalis. nemo enim aliquem inmundum fieri dicit, si occidatur aut mittatur in carcerem aut in uinculis habeatur aut flagelletur ceterisque tormentis et cruciatibus adfligatur aut proscribatur damnisque afficiatur grauissimis usque ad ultimam nuditatem aut spolietur honoribus atque ingentes accipiat contumelias per quaecumque conuicia: quidquid horum quisque iniuste passus fuerit, nemo est tam demens, qui eum inmundum fieri dicat. at si fimo perfundatur aut si tale aliquid ei per os infundatur uel inculcetur patiaturue muliebria, omnium fere sensus abhorret, et constupratum atque inmundum uocant. ita igitur concludendum est, ut quaecumque aliena peccata exceptis his, quae inmundum faciunt in quem committuntur. non euitet quisque peccatis suis neque pro se neque pro quoquam, sed ea sufferat potius fortiterque patiatur, etsi nullis peccatis suis ea debet euitare neque mendacio, illa uero, quae ita committuntur in homine, ut eum faciant inmundum, etiam peccatis nostris euitare debeamus, ac per hoc nec peccata dicenda sint, quae propterea fiunt, ut illa inmunditia deuitetur. quidquid enim ita fit, ut, nisi fieret, iuste reprehenderetur, non est peccatum. ex quo conficitur, ut nec illa inmunditia uocanda sit, quando euitandi eam nulla facultas est; habet enim etiam tunc, quod recte agat qui eam patitur, ut patienter ferat, 1 ..ducit E ducit β 2 nullum alienum F 3 leuiori β peccato onl. β er. in E 4 nec <p facias DiRFrcpb excipienda F est om. MREłrł 8 dampnisque F 9 eispolietar Mbd expolietur E2Bt, 10 conuitia M quicquid SM iniuste quisque F quicque ? 11 tam. S 12 a»t E 13 inconculcetur 1\'"( patiaturne p 14 sensum <p eiorret M eihorrct 2i?p® et om. SF CODstupratuml conspurcatum Mfabd, (s. I.) E* conspurgatum Ef 16 iis Ebd committitur S 17 nonne uitet MR 19 uitare E 20 hominem }},.bd 22 sunt F fiant M 23 quicquid RM ita] uita R 25 enim exp. E om. (J 26 recte ex certe E ea MREftbd pacienter a quidquid non potest euitare. nullus autem recte agens inmundus fieri potest quolibet contagio corporali. inmundus est enim ante deum omnis iniquus. mundus ergo est omnis iustus, etsi non ante homines, tamen ante deum, qui sine errore iudicat. proinde nec cum ea patitur data euitandi potestate, contactu ipso inmundus fit, sed peccato, quo ea, cum posset, noluit euitare. nullum enim peccatum esset, quidquid propter illa euitanda factum esset. propter haec igitur euitanda quisquis mentitus fuerit, non peccat.

An aliqua etiam mendacia excipienda sunt, ut satius sit hanc pati quam illa committere? quod si ita est, non quidquid factum fuerit, ut illa inmunditia deuitetur, non est peccatum, quandoquidem sunt quaedam mendacia, quae grauius sit admittere quam illam pati. nam si aliquis ad stuprum quaeratur, qui possit occultari mendacio, quia audet dicere nec tunc esse mentiendum? at si tali mendacio possit latere, quod alterius famam laedat eius inmunditiae falso crimine, ad quam patiendam ille quaeritur — tamquam si dicatur quaerenti nominato aliquo casto uiro atque ab huius modi flagitiis alieno: uade ad illum, et ipse tibi procurabit, quo libentius utaris, nouit enim tales et diligit, atque ita iste ab eo, quem quaerebat, posset auerti — nescio utrum alterius fama mendacio uiolanda sit, ne alterius corpus aliena libidine uioletur. et omnino numquam pro aliquo mentiendum est eo mendacio, quod alterum laedat, etsi leuius laeditur, quam ille, nisi ita mentireris, laederetur, quia nec panis alienus inuito, quamuis ualentiori, auferendus est, ut alatur 1 quicquid SM 3 dominum R;3тrp mundi R1 est om. y 4 dominum 22^9 6 fit, sed peccato in mg. cum signo ai; in textu haec habentur: immundua scilicet peccato dum cum posset F quo] dum SF 7 enim om. Jftpr1 ille uitanda R 10 An] in MR sanctiasf 11 hanc om. F 12 euitetur$bd »uitetur E 14 ammittere MRS1 amittere y illã <p: illa MRSEFLftbd 16 ad Rat. M 17 ledat MS inmunditia stRltrlf> 18 quam om. p 19 eiusmodi M 20 quod Sl quid jP1 21 enim deus S 24 aliquo] alio (in ras.) E, rfi 26 nisi tu (tu in ras.) y 28* infirmior, nec innocens inuitus uirgis caedendus est, ne alius occidatur. plane, si uelint, fiat, quia nec laeduntur, cum ita uolunt.

Sed utrum etiam uolentis fama falso stupri crimine laedenda sit, ut ab alterius corpore stuprum auertatur, magna quaestio est. et nescio, utrum facile reperiatur, quomodo iustum sit uolentis famam falso stupri crimine maculari quam ipso stupro corpus inuiti.

Sed tamen si talis optio proponeretur ei, qui turificare idolis quam muliebria perpeti maluit, ut, si illud uellet euitare, famam Christi aliquo mendacio uiolaret, insanissimus esset, si faceret. plus etiam dico, quia insanus esset, si alienae libidinis euitandae causa, ne id in eo fieret, quod nulla sua libidine pateretur, Christi euangelium falsis Christi laudibus infalsaret, magis euitans alienam corruptionem in corpore suo quam in doctrina sanctificationis animarum atque corporum corruptionem suam. quamobrem a doctrina religionis atque ab eis omnino enuntiationibus, quae propter doctrinam religionis enuntiantur, cum illa docetur et discitur, omnia penitus mendacia remouenda sunt; nec ulla omnino causa inueniri posse credatur, cur in rebus talibus mentiendum sit, quando nec ideo in ea doctrina mentiendum est, ut ad eam ipsam quisque facilius perducatur. fracta enim uel leuiter diminuta auctoritate ueritatis omnia dubia remanebunt: quae nisi uera credantur, teneri certa non possunt. licet igitur uel dissertori ac disputatori atque praedicatori rerum aeternarum 1 cedendus py 5 ledenda JRS 6 utrum facile reperiatur om. F ųţJ\'1JlJl faGile (reperiatar om.) L repperiatur MB eoluatur m uacmo spatio m. al.) S 7 iast1 F, (a. I. af tius) L 8 inoitis M iouiti. ? 11 in aliquo SF 12 quod F 14 libidine sua T 15 corrnmptionem S 16 Bignificationis p 18 atquae <p doctrinam doctrinam M 19 enuntiatur M 20 pgnitus S ulla] nulla Sa 21 talibas rebus F 22 sest M sit SF 23 uelle niter R 24 demota SlF» deminuta Mlty 25 credantur aera 1 non possant certa y 26 atque] ac F aeternarum-rerum om. 11 uel narratori aut pronuntiatori rerum temporalium ad aedificandam religionem atque pietatem pertinentium occultare in tempore quidquid occultandum uidetur, mentiri autem numquam licet, ergo nec occultare mentiendo.

Hoc primitus et firmissime constituto de ceteris mendaciis securius quaeritur. sed consequenter etiam uidendum est remouenda esse etiam omnia mendacia, quae aliquem laedunt iniuste, quia nulli est iniuria uel leuior inferenda, ut ab alio grauior repellatur. nec illa sunt admittenda mendacia, quae quamuis non obsint alteri, nulli tamen prosunt et obsunt eis ipsis, qui gratis mentiuntur. ipsi enim proprie mendaces dicendi sunt. interest enim inter mentientem atque mendacem. nam mentiens est etiam qui mentitur inuitus; mendax uero amat mentiri atque habitat animo in delectatione mentiendi. iuxta ponendi sunt et qui de mendacio uolunt placere hominibus, non ut alicui faciant iniuriam uel inferant contumeliam — iam enim supra hoc genus remouimus — sed ut suaues sint in sermonibus suis. isti ab illo genere, in quo mendaces posuimus, hoc differunt, quod illos mentiri delectat gaudentes de ipsa fallacia, istis autem placere libet de suauiloquio, qui tamen ueris mallent placere, sed quando non facile inueniunt uera, quae grata sint audientibus, mentiri eligunt potius quam tacere. difficile est tamen, ut isti totam narrationem falsam aliquando suscipiant; sed plerumque ueris falsa contexunt, ubi suauitas eos deserit. haec autem duo genera mendaciorum non obsunt credentibus, quia nihil de doctrina religionis ueritatisque falluntur aut de ullo commodo uel utilitate sua. sufficit enim eis, ut iudicent fieri potuisse 1 aut] uel bd prenuntiatori MR pronontiatori p 8 quicquid RSF 6 consequenter (e fin. ex u) M etiam om. F 8 ledunt MS iniustf M leuiter SF 9 ammittenda MiSt 10 proasuat R 11 propriae MRy 14 mentientem atquae o . habitat] adiuuat (d s. I.) S ueta uitat (in mg. at inuitat animos) F dilectione SIł 20 illa (s. I. ipsa) F fallatia R istos MRo libet] iubet p 21 saaui tonloquio R 24 falsam S pleramquae ? 26 de om. M 27 de om. 8 28 posse F quod dicitur et fidem habeant homini, quem non debent temere existimare mentientem. quid enim obest, si credo patrem aut auum alicuius uirum bonum fuisse, etiamsi non fuit, aut usque ad Persas militando peruenisse, etiamsi a Roma numquam recessit? ipsis autem mentientibus ualde obsunt: illis quidem, quia sic deserunt ueritatem, ut fallacia laetentur, istis, quia se malunt placere quam uerum.

Istis generibus sine ulla dubitatione damnatis sequitur genus mendacii tamquam gradatim ad meliora surgentibus, quod beniuolis et bonis uulgo tribui solet, cum ille, qui mentitur, non solum alteri non obest, sed etiam prodest alicui. de isto genere est tota contentio, utrumne sibi obsit, qui sic prodest alteri, ut faciat contra ueritatem. aut si ueritas illa sola dicenda est, quae ipsas mentes intimo atque incommutabili lumine inlustrat, facit certe contra aliquod uerum, quia etsi falluntur corporis sensus, contra uerum tamen facit, qui dicit aliquid ita esse uel non ita, quod ei nec mens nec sensus nec opinatio sua fidesue renuntiat. utrum ergo non sibi obsit, qui hoc modo alteri prodest, an illa conpensatione non obsit sibi, qua prodest alteri, magna quaestio est. si ita est, consequenter etiam sibi prodesse debet per mendacium, quod nulli obest. sed ea conexa sunt, et istis concessis necessario trahuntur quae multum conturbant. si enim quaeratur, quid obsit homini copiis superfluis redundanti, si de innumeris milibus frumentorum amittat unum modium, qui tamen modius possit ad necessarium uictum prodesse furanti, consequens erit, ut et furtum sine reprehensione fieri possit et falsum 2 mihi (michi Ifr) obrat Mpj\'\'P credat bd credam E2β 4 nonqaam T 6 iatis-uerum om. S 10 beneuolis EFbd 12 ota Ml utrwnDe MBff 13 aut] at F 15 lumini R aerum aliquod I 16 fantor Si- (in mg. fallaotur) F contra-sensus in mg. inf. m. 2 I 17 aliquit 7 18 fidesuere nuntiat R fide uerenuntiatur S fide ua nuncipt (ua ita acriptum, ut a m. 2 8. l. add. aera signif. uideatur) F 20 quia, 23 trauntur M conturbent MRylPy quaeratur om. SF 24 quod (s. I. t non) F 25 ammittat MR 27 hoc furtum 7 et] ut Jf testimonium sine peccato dici. quo quid dici potest peruersius? an uero, si alius furatus esset illum modium et tu uideres interrogatusque esses, mentireris honeste pro paupere et, si id pro tua paupertate facias, culpaberis? quasi amplius alium quam te diligere debeas. utrumque ergo turpe atque uitandum est.

Sed fortassis exceptionem addendam quis putet, ut sint quaedam honesta mendacia, quae non solum nulli obsunt, sed etiam nonnullis prosunt, exceptis his, quibus crimina occultantur et defenduntur: ut ideo sit illud turpe mendacium, quod quamuis nulli obsit et prosit pauperi, furtum tamen occultat; si autem ita nulli obesset et prodesset alicui, ut etiam nullum peccatum occultaret atque defenderet, turpe non esset. uelut si quispiam pecuniam suam te uidente absconderet, ne per furtum aut uim amitteret, atque inde interrogatus mentireris, neque obesses cuiquam et ei prodesses, cui opus erat illud occultum, et nullum peccatum mentiendo texisses. non enim quisquam peccat abscondendo rem suam, quam timet amittere. sed si propterea non peccamus mentiendo, quia nullius peccatum tegentes et nulli obsumus et alicui prosumus, quid agimus de ipso peccato mendacii? ubi enim positum est: ne furtum feceris, ibi positum est: ne falsum testimonium dixeris. cum ergo singula prohibeantur, cur falsum testimonium tunc est culpabile, si furtum tegat uel aliquod alium peccatum; si autem nulla defensione peccati per se ipsum fiat, non est culpabile cum ipsum furtum per se culpabile sit et cetera peccata? an occultare peccatum mentiendo non licet, facere licet? 22 Ex. 20, 14. 16 1 quo. SJE quod R qui R 3 interrogatus MR 4 fatias B 8 quaedam] quidem RSFLy1 9 nonnulli MBBjybd 11 furrfurtum ip 15 ne-amitteret om. SF ammitteret M 16 neque] atque N 17 ocultum R 18 quisque β abscondendore. B 19 non om. 11 20 et fin.] ut \'P 22 feceris furtum y 23 cumj cur M 24 eat tunc y 28 mentiendo om. MRltrCPbd, del. in E et facere peccatum Mffi1 et faceret peccatum R

Quod si absurdum est, quid dicemus? an falsum testimonium non est, nisi cum quisque ita mentitur, ut aut crimen confingat in aliquem aut alicuius crimen occultet aut quoquo modo quemquam in iudicio premat? uidetur enim testis iudici necessarius ad causae cognitionem. sed si hactenus testem scriptura nominaret, non diceret apostolus: inuenimur et falsi testes dei, si testimonium diximus aduersus deum, quia excitauerit Christum, quem non excitauit. ita enim ostendit falsum testimonium esse mendacium, etiamsi in cuiusquam falsa laude dicatur.

An forte tunc dicit falsum testimonium qui mentitur, cum aut alicuius peccatum uel fingit uel tegit aut alicui obest quoquo modo? si enim mendacium, quod aduersus uitam cuiusquam temporalem dicitur, detestabile est, quanto magis quod aduersus uitam aeternam! sicuti est omne mendacium, si in doctrina religionis fiat. et ideo falsum testimonium uocat apostolus, si quis de Christo, etiam quod ad eius laudem uidetur pertinere, mentiatur. si autem mendacium sit, quod neque cuiusquam peccatum aut confingat aut tegat nec a iudice quaeratur et nulli obsit et prosit alicui, nec falsum testimonium esse nec reprehensibile mendacium?

Quid ergo? si ad christianum homicida confugiat aut uideat, quo confugit, et de hac re interrogetur ab eo, qui ad supplicium quaerit hominem hominis interfectorem, mentiendum est? quomodo enim non tegit peccatum mentiendo, cum ille, pro quo mentitur, peccatum sceleratum admiserit? an 6 I Cor. 15, 15 2 cum om. T 3 aut-quemquam in mg. F quo modo Sfi1 4 iuditio R uideatur Afcp 5 cause MF actenus MRSEz 6 scripture (p apostolus paulus MRIPytf inuenimur autem MfflPtf 8 eicitauit MREo 10 cuiusque p 11 falsum om. SfAEI qui] cum 7? 12 aut orn. SE1 peccatum alicuius MRrrpbd 13 obest om. T quoquo modo] commodo SF quo commodo (quo 8. I.) E 14 cuiulJquamuitam om. MREy esset in ras. F 17 eius] noa p 19 pr. ant om. e 20 a om. p r iudice S quaeritur R 22 confugiat homicida F 23 interrogatur F 25 enim] autem [J 26 ammiserit MRSy quia non de peccato eius interrogatur, sed de loco, ubi lateat? ergo mentiri ad cuiusquam tegendum peccatum malum est, mentiri autem ad tegendum peccatorem non est malum? ita sane, ait quispiam; non enim tunc peccat quisquam, cum euitat supplicium, sed cum facit aliquid dignum supplicio. pertinet autem ad disciplinam Christianam, ut neque de cuiusquam correctione desperetur neque cuiquam paenitendi aditus intercludatur. quid? si ad iudicem ductus de ipso loco, ubi se ille occultet, interrogeris, dicturus es aut: non ibi est, ubi eum scis esse, aut: non noui et non uidi, quod nosti et uidisti? dicturus ergo es falsum testimonium et occisurus animam tuam, ne occidatur homicida? an usque ad conspectum iudicis mentieris, iudice autem quaerente iam uerum dices, ne sis falsus testis? ipse igitur hominem proditione occisurus es. etiam proditorem quippe diuina scriptura detestatur. an forte proditor non est, qui iudici interroganti uerum indicat, esset autem proditor, si quemquam ultro ad exitium deferret? quid? si de iusto atque innocente ubi lateat sciens a iudice interrogeris, qui tamen ad mortem a maiore potestate iussus est rapi, ut ille, qui interrogat, exsecutor sit legis non conditor? an ideo non erit falsum testimonium, quod pro innocente mentieris, quia nec ille iudex, sed exsecutor interrogat? quid? si ipse conditor legis interroget aut quilibet iudex iniquus ad supplicium quaerens innocentem? quid facies? falsus testis an proditor eris? an ille erit proditor, qui iusto iudici latentem homicidam ultro detulerit, et ille non erit, qui iudici iniusto, ubi lateat innocens quem quaerit occidere, .1 quia non om. r eius] quis SF$om. ? 2 tegendum cuiusquam MBErcpbil 4 ait ex aut M quisquam] quispiam F 5 supplitio R 7 disperetur MRS 8 qui y 9 occultat iZpY® interrogaris F 10 qui LF* 12 suam p 13 mentiris S querenti S iam] an S om. FL 14 dicis oe 91*9 S dicis β sia om. S proditionem P 15 non etiam FL proditorem deteetatnr FL 16 est om. M\'f 17 ad exitium ultro bd exitum J2{3 19 84 indice R 22 sed exsecutor] secntor M sed om. β executor py? 26 iudicia S interroganti indicauerit eum, qui se fidei eius commiserat? an inter crimen falsi testimonii et proditionis dubius incertusque remanebis? an tacendo uel profitendo te non esse dicturum certus utrumque uitabis? cur ergo non hoc facias, priusquam ad iudicem uenias, ut caueas etiam mendacium? euitato enim mendacio omne testimonium falsum effugies, sine omne mendacium sit falsum testimonium siue non omne; euitato autem falso testimonio, quod tu esse intellegis, non effugies omne mendacium. quanto ergo fortius, quanto excellentius dices: nec prodam nec mentiar!

Fecit hoc episcopus quondam Thagastensis ecclesiae, Firmus nomine, firmior uoluntate. nam cum ab eo quaereretur homo iussu imperatoris per apparitores ab eo missos, quem ad se confugientem diligentia quanta poterat occultabat, respondit quaerentibus nec mentiri se posse nec hominem prodere passusque tam multa tormenta corporis — nondum enim erant imperatores christiani — permansit in sententia. deinde ad imperatorem ductus usque adeo mirabilis adparuit. ut ipse homini, quem seruabat, indulgentiam sine ulla difficultate inpetraret. quid hoc fieri potest fortius adque constantius? sed ait quisquam timidior: paratus esse possum ad quaelibet ferenda tormenta uel etiam mortem obeundam, ne peccem; cum autem peccatum non sit ita mentiri, ut neque cuiquam obsis neque falsum testimonium dicas et prosis alicui, stultum est et graue peccatum uoluntaria frustra sustinere tormenta et fortassis utilem salutem ac uitam incassum saeuientibus proicere. a quo quaero, cur timeat, quod scriptum est: 27 Ex. 20, 16 1 huius i commiijserat S 4 hoc om. SFE*$et priusquam MEfay 6 siue-intellegis in mg. F 8 effugies (u ex i) 8 11 thagasensis slf\'SE thagatensis p 12 uolumtate R 13 missu9 Rl missis R* 14 confugentem e 15 se om. R 16 tam om. MRfty tw F er. in E 17 sentia Ml 20 fortius fieri, potest om. RMv 21 adque libet R 22 tormenta ferenda y 23 quum 14 26 ęt salutem f seruientibus MR se»uientibus E 27 quur MR falsum testimonium non dices, et non timeat, quod de deo dictum est: perdes omnes, qui loquuntur mendacium? non, inquit, scriptum est: omne mendacium. sed ita intellego, ac si sit scriptum: perdes omnes, qui loquuntur falsum testimonium. at nec ibi dictum est: omne falsum testimonium. sed ibi positum est, inquit, ubi cetera quae omni modo mala sunt. numquid et illud quod ibi est: non occides? quod si omni modo malum est, quomodo ab hoc crimine excusabuntur iusti, qui post legem datam multos occiderunt? sed respondetur, quod non ipse occidat, qui iusti alicuius praecepti minister est. horum ergo timorem sic accipio, ut tamen illum laudabilem uirum, qui nec mentiri uoluit nec hominem prodere, et melius arbitrer intellexisse, quod scriptum est, et intellectum fortiter impleuisse.

Sed uenitur aliquando ad huius modi articulum, ut non interrogemur, ubi sit ille qui quaeritur, neque cogamur, ut eum prodamus, si sic occultatus est, ut inueniri facile nisi proditus nequeat, sed quaeritur a nobis, utrum illo loco sit an non sit. ubi si eum esse scimus, tacendo eum prodimus uel etiam dicendo nequaquam nos esse dicturos, utrum ibi sit, an non sit; ex hoc enim colligit ille, qui quaerit, ibi eum esse; ubi si non esset, nihil aliud ab eo, qui mentiri nollet nec hominem prodere, nisi eum non ibi esse responderetur. ita per nostram uel taciturnitatem uel talia uerba homo proditur, ut intret qui quaerit, si potestatem habet et inuenit eum: qui tamen ab eius inuentione mendacio nostro posset 2 Ps. 5, 7 7 Ex. 20, 15 1 de om. MBSEfaybd 2 scriptum F perdes-meodacium om. f locnntur R 3 non—testimonium in mg. F inquid MB 4 locuntur Rpf 5 at-testimonium om. SF omnes (in mg. m. al. omne) R 6 inquam F 7 numquid] num Rp numqvid E 11 eorum SF ego R 13 in Ii intellensse o est om. est spatio vacuo rel.) S 14 implense y 16 scit β 19 ait om. T eum alt. om. a 20 nbi M 21 sit alt. om. r qui colit (j: querit 8. l. m. 2) cp 22 ubi eum non esset nihil <p aliud om. 8 25 intret (s. l. I terimat) F habit 9 26 possit SF auerti. quapropter si nescis ubi sit, nulla est causa occultandae ueritatis, sed te nescire fatendum est. si autem scis ubi sit, siue ibi sit, ubi quaeritur, siue alibi, non est dicendum, cum quaesitum fuerit, utrum ibi sit an non sit: non dico quod quaeris. sed dicendum: scio, ubi sit, sed numquam monstrabo. nam si de uno loco non respondeas et te non esse proditurum fatearis. tale est, ac si eundem locum digito ostendas; monetur enim certa suspicio. si autem primo fatearis te scire ubi sit, sed non dicere, potest fortasse ab illo loco inquisitor auerti et tibi iam incumbere, ut ubi est a te prodatur. pro qua fide atque humanitate quidquid fortiter tuleris, non solum non culpabile, sed etiam laudabile iudicatur, exceptis dumtaxat his, quae si passus fuerit homo, non fortiter, sed inpudice ac turpiter pati dicitur. hoc est enim ultimum mendacium, de quo diligentius tractandum est.

Nam primum est ad euitandum capitale mendacium longeque fugiendum, quod fit in doctrina religionis: ad quod mendacium nulla condicione quisquam debet adduci. secundum autem, ut aliquem laedat iniuste: quod tale est, ut et nulli prosit et obsit alicui. tertium, quod ita prodest alteri, ut obsit alteri, quamuis non ad inmunditiam obsit corporalem. quartum, quod fit sola mentiendi fallendique libidine, quod merum mendacium est. quintum, quod fit placendi cupiditate de suauiloquio. his omnibus penitus euitatis atque reiectis sequitur sextum genus, quod et nulli obest et prodest alicui: uelut si quispiam pecuniam alicuius iniuste tollendam sciens, ubi sit, nescire se mentiatur quocumque interrogante. 3 cum-dicendum in mg. m. 2 y 5 dicendum est F 6 respondeat p 7 ostendas] demonstres F 10 ibi ubi R ubi ubi Jllpl at S 11 quicquid JRSv 801us 111 12 iudicatar] uideatur y 13 fuit 7 ac] aac M 16 deuitandum F uitandum <p 18 nulla debet condicione quisque adduci Eug 19 autem om. Eug ut—iniuste orn. Jffrv, tkl. in E 20 prosit fin. cp 21 fin. obsit om. SF 22 quodfit om. Ewg fit] sit p 23 mendacium est merum 7 merum (t. I. t uerO) F 24 et de F suaui loquio S suaui elcquio f Eug euitatie penitus T paenitus S 26 uelut-mentiatur om. Mjf, del. E septimum, quod et nulli obest et prodest alicui excepto, si iudex interrogat: uelut si nolens hominem ad mortem quaesitum prodere mentiatur, non solum iustum atque innocentem, sed et reum, quia christianae disciplinae sit, ut neque de cuiusquam correctione desperetur neque cuiquam paenitendi aditus intercludatur. de quibus duobus generibus, quae solent habere magnam controuersiam, satis tractauimus et quid nobis placeret ostendimus, ut suscipiendis incommoditatibus, quae honeste ac fortiter tolerantur, haec quoque genera deuitentur a fortibus et fidelibus et ueracibus uiris ac feminis. octauum est genus mendacii, quod et nulli obest et ad hoc prodest, ut ab inmunditia corporali aliquem tueatur, dumtaxat ea, quam superius commemorauimus. nam etiam non lotis manibus manducare inmunditiam putabant iudaei. aut si et hanc quisquam inmunditiam uocat, non tamen talem, pro qua euitanda mentiendum sit. si autem mendacium tale est, quod alicui faciat iniuriam, etiamsi ab hac inmunditia, quam omnes homines abhorrent ac detestantur, muniat hominem, utrum et hoc genere mentiendum sit, si talis fiat iniuria per mendacium, quae non sit in eo genere inmunditiae, de quo nunc agimus, alia quaestio est; non enim iam de mendacio quaeritur, sed quaeritur, utrum alicui facienda sit iniuria etiam non per mendacium, ut illa ab altero inmunditia depellatur: quod 18 cf. Matth. 15, 2. 20 1 excepto-interrogat om. RSEF 2 interroget MT uelut-intercludatnr om. Mffb 5 correptione R diaperetur S 9 hac M tollerantnr B tolerentur F 10 post feminis haec sequuntur in codice R: Non ergo mentiendum quarenti ubi sit qui se fidei cuiuspiam commiserit sed fortius respondendum: nec prodam nec mentiar. tum repetuntur verba p. 442, 11 fecit boc-p. 442, 20 constantius hisce mutatis: 11 tagastenais; 13 missis; 15 se praebetur; 16 tam hab.; 20 potest offertur; eodem ordine haec membra apud Eugippium se excipiunt 11 est om. Y obest] prodest T 12 eam S 14 putabant iudei immunditiam ji iudei B 15 quispiam F inmundiciam S qua] qu R uitanda o 17 inmunditia quam] inquam T 18 aborrent ? adhorret o hac cp 19 sit] est f 20 sit] fit T 23 repellatur SF$ nullo modo putauerim. quamquam proponantur leuissimae iniuriae — ueluti est illa, quam de uno modio amisso supra commemoraui — et multum perturbent, utrum non debeamus facere cuiquam uel talem iniuriam, si ea potest alius, ne stuprum patiatur, defendi aut muniri. sed, ut dixi, alia quaestio est.

Nunc illud, quod instituimus, peragamus: utrum mentiendum sit, si etiam ineuitabilis condicio proponatur, ut aut hoc faciamus aut stuprum patiamur uel aliquam execrabilem inquinationem, etiamsi mentiendo nulli faciamus iniuriam.

De qua re patebit aliquis considerationi locus, si prius diuinas auctoritates, quae mendacium prohibent, diligenter discutiamus. si enim ipsae nullum dant locum, frustra quaerimus qua exeamus; tenendum est enim omni modo praeceptum dei et uoluntas dei in his, quae tenendo praeceptum eius passi fuerimus, aequo animo sequenda; si autem relaxatur aliquis exitus, non est in tali causa recusandum mendacium. propterea diuinae scripturae non solum praecepta dei continent, sed etiam uitam moresque iustorum, ut, si forte occultum est, quemadmodum accipiendum sit quod praecipitur, in factis iustorum intellegatur. exceptis itaque his factis, quae potest quisque ad allegoricam significationem referre, quamuis gesta esse nemo ambigat — sicuti sunt fere omnia in libris ueteris testamenti; quis enim ibi aliquid audeat adfirmare non pertinere ad figuratam praenuntiationem ? quippe cum apostolus etiam filios 25 cf. Gal. 4. 22. 24 2 quem M 8 perturbent] pertrahant β 5 aut] ac F 7 peragamur R 8 etiam si SF conditio <p 9 faciemus o ei- -secrabilem MREFJLybd 10 iniquitatem F* 11 consideratioms 9 13 discutiamus] consideremus F ipse RSft 14 que MB que ® exaeamus o 15 domini F 16 aliqui S 19 quemammodum MSo 20 precepitur e 22 refferre 9 esse om. F 23 sicut SF sunt omnia in libris fere ueteris β 24 aliquid ibi SF aliquis ibi ? ibi] sibi 7 audeat aliquid T afirmare 9 pertinere aliquid T figuratutam S 25 prenuntiationem MRS pronuntiationem F habraham R abraham tr habraam f{I Abrahae, quos utique naturali ordine propagandi populi editos esse atque uixisse facillime dicitur (non enim monstra et prodigia nata sunt, ut ad significationem aliquam ducant animum) duo tamen testamenta significare asserat et beneficium illud mirabile, quod deus populo Israhel praestitit ad eruendos eos de seruitute, qua in Aegypto premebantur, poenamque uindictae, cum in itinere peccassent, in figura contigisse dicat, quae facta inuenies, quibus istam regulam deroges et adfirmare praesumas ad figuram aliquam non esse redigenda? — his ergo exceptis ea, quae in nouo testamento a sanctis facta sunt, ubi morum imitandorum euidentissima commendatio est, ualeant ad exempla intellegendarum scripturarum, quae in praeceptis digesta sunt.

Velut cum legimus in euangelio: accepisti alapam, para alteram maxillam. exemplum autem patientiae nullum quam ipsius domini potentius et excellentius inuenimus. at ipse, cum alapa percussus esset, non ait: ecce altera maxilla, sed ait: si male dixi, exprobra de malo; si autem bene, quid me caedis? ubi ostendit illam praeparationem alterius maxillae in corde faciendam. quod etiam apostolus Paulus utique nouerat; nam et ipse, cum esset alapa percussus, ante pontificem non ait: percute maxillam alteram, sed, percutiet te dominus, inquit, paries dealbate; et tu sedes iudicare me secundum legem, et contra legem iubes me percuti? altissime intuens sacerdotium 5 cr. I Cor. X, 1-11 14 Matth. 5, 39 18 Ioh. 18, 23 23 Act. 23, 2 1 reditos y 2 dicitur T dicit β mostra p 3 ut om. j ut ducant y 4 tamen om. F significantes cp asseritur S 5 exuendos F 6 seruitute Ml quam R3 in om. M paenamque ® 7 intinere M quem R que M 9 praesummas R redigenda* y 10 exceptis uidendum est utrum ea F neno F 11 emendatorum SF euitandorum y comendatio <p 12 exemplar SF 14 intellegimus M euuangelio <p 17 at] ad B et SF alteram maxillam SFf 19 cedis SRM 21 et-pontificem s. I. m. 2 F 23 percuti et S percutiat p te om. i dealbatae MR 24 sedens F* iudaeorum iam tale factum fuisse, ut nomine forinsecus niteret, intrinsecus autem luteis concupiscentiis sorderet: quod transiturum esse uindicta domini uidebat in spiritu, cum illud diceret; sed tamen cor paratum habebat non solum ad alias alapas accipiendas, sed etiam quaelibet tormenta pro ueritate patienda cum eorum dilectione, a quibus illa pateretur.

Scriptum est etiam: ego autem dico uobis, non iurare omnino. iurauit autem ipse apostolus in epistulis suis et sic ostendit, quomodo accipiendum esset quod dictum est: dico uobis, non iurare omnino: ne scilicet iurando ad facilitatem iurandi ueniatur, ex facilitate ad consuetudinem atque ita ex consuetudine in periurium decidatur. et ideo non inuenitur iurasse nisi scribens, ubi consideratio cautior non habet linguam praecipitem. et hoc utique a malo, sicut dictum est: quod autem amplius est, a malo est, non tamen suo, sed eorum infirmitatis, quibus etiam sic fidem facere conabatur. nam quod loquens iurasset, dum non scriberet, nescio utrum aliqua de illo scriptura narrauerit. et tamen dominus, omnino, ait. non iurare; non enim concessit, ut id liceret scribentibus. sed quia praecepti uiolati reum Paulum, praesertim in epistulis conscriptis atque editis ad spiritalem uitam salutemque populorum nefas est dicere, intellegendum est illud, quod positum est \'omnino\', ad hoc positum, ut, quantum in te est, non affectes, non ames, non quasi pro bono cum aliqua delectatione adpetas iusiurandum.

Sicut illud: nolite cogitare de crastino, et: nolite itaque cogitare quid manducetis et quid bibatis et quid induamini. cum autem uidemus et 7 Matth. 5, 34 9 cf. Rom. 9, 1; Gal. 1, 20; Phil. 1, 8 15 Matth. J.>, 37 26 Matth. 6, 34, 25 1 iudeoram B 3 esset β 4 poratum Mcpl 7 critum fl 8 epistolis SRFELfay apistoliB M 11 consuetudinem—ex om. S 12 ita ita M 14 lingam p precipitem M 16 sue lip infinnitati F 18 scriptura de illo F 19 ait omnino FLbd non cessit S 20 oiolatur eum R 21 aeditis S 24 non est T 27 itaque] inquit F ipsum dominum habuisse loculos, quo ea quae dabantur mittebantur, ut seruari possent ad usus pro tempore necessarios, et ipsos apostolos procurasse multa fratrum indulgentiae non solum in crastinum, sed etiam in prolixius tempus inpendentis famis, sicut in Actibus apostolorum legimus: satis elucet illa praecepta sic intellegenda, ut nihil operis nostri temporalium adipiscendorum amore uel timore egestatis tamquam ex necessitate faciamus.

Item dictum est apostolis, ut nihil secum portantes in uia ex euangelio uiuerent. et quodam loco etiam ipse dominus significauit, cur hoc dixerit, cum addidit: dignus est enim operarius mercede sua. ubi satis ostendit permissum hoc esse, non iussum, ne forte qui hoc faceret, ut in opere praedicationis uerbi aliquid ab eis, quibus praedicaret, in usus uitae huius sumeret, inlicitum aliquid se facere arbitraretur. posse tamen laudabilius non fieri in apostolo Paulo satis demonstratum est. qui cum diceret: communicet autem qui catechizatur uerbum ei, qui se catechizat in omnibus bonis, et multis locis id salubriter fieri ab eis, quibus uerbum praedicatur, ostenderet, sed tamen ego, inquit, non sum usus hac potestate. potestatem ergo dedit dominus, cum ista diceret, non imperio constrinxit. ita pleraque in uerbis intellegere non ualentes in factis sanctorum colligimus quemadmodum oporteat accipi, quod facile in aliam partem duceretur, nisi exemplo reuocaretur. 1 cf. Ioh. 12, 6 5 cf. Act. 11, 28-30 9 cf. Luc. 10, 4. 7 11 Matth. 10, 10 17 Gal. 6, 6 21 I Cor. 9, 12 1 dabantur vt seruari (exLn. m. 2) f et mittebantur F 2 ut om. F necessario R 9 portarent T 10 euuangelio o 11 cur hoc dixerit m. 2 in mg. F 13 qui. S 15 huius uitae usus SF$ ueu Y aliquod y 18 qui om. j3 catecizatur SFL cathezizatur Mfio catezizatur V cathecizatur R uerbo SEFLfoybd seuo S 19 catecizat MS cathezizat \'fI catecizat (3 cathecizat i 20 praedicaret .E2γβbd 21 inquit ego i eo p inquid M usus sum p sum om. S ac MR potestatem rol 23 constriiit i constrincxit R itaque SF 24 quemammodum Mr.p 25 diceretur F exemplum R XXXXI Aug. Sect. V pars lII. 29

Sic ergo quod scriptum eat: os autem, quod mentitur, occidit animam, de quo ore dixerit, quaeritur. plerumque enim scriptura cum os dicit, conceptaculum ipsum cordis significat, ubi placet et decernitur quidquid etiam per uocem, cum uerum loquimur, enuntiatur, ut corde mentiatur. cui placet mendacium, possit autem non corde mentiri, qui per uocem aliud quam est in animo ita profert, ut maioris mali euitandi causa malum se admittere nouerit, cui tamen utrumque displiceat. et qui hoc asserunt, ita dicunt etiam illud intellegendum, quod scriptum est: qui loquitur ueritatem in corde suo, quia semper in corde ueritas loquenda est; non autem semper in ore corporis, si aliqua causa cauendi maioris mali aliud, quam in animo est, uoce proferri exigat. et esse quidem os cordis ex hoc iam intellegi potest, quod ubi locutio est, ibi os non absurde intellegitur. non recte diceretur: qui loquitur in corde suo, nisi et os in corde recte intellegeretur. quamquam et eo ipso loco, ubi scriptum est: os autem. quod mentitur, occidit animam, si circumstantia lectionis consideretur, non accipitur fortasse aliud quam os cordis. obscurum enim responsum ibi est, ubi homines latet, qui os cordis, nisi os corporis consonet, audire non possunt. illud autem os dicit in eo loco scriptura peruenire ad auditum spiritus domini, qui repleuit orbem terrarum, ita ut etiam labia et uocem et linguam commemoret in eo loco nec tamen omnia sinat intellectus nisi de corde accipi, quia dominum dicit non latere quod dicitur; quod autem bono isto ad aures nostras pertinente dicitur, nec homines latet. ita quippe 1 Sap. 1, 11 10 Ps. 14, 2 17 Sap. 1, 11 1 sit R 2 occidet MR 3 scripturam R hoa R 4 discernitar Fp quicquid SMo 5 uerum etiam β renuntiatur S 8 ammittere SI/lfR-:; 9 asserunt] cesserunt o 11 ueritas in corde F 13 aliad ex aliquid Y et esse] et esse add. m. rec. S si F 16 nisi-corde 8. 1. m. 2 F 18 occidet MR 19 accipiatur SFLEbd 20 enim om. SF ibi M 25 sinit SFE1 de om. My deum RXEFfr 26 lateret R scriptum est: humanus est enim spiritus sapientiae, et non liberabit maledicum a labiis eius, quoniam renum illius testis est deus, et cordis illius scrutator est uerus et linguae illius auditor. quoniam spiritus domini repleuit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia scientiam habet uocis. propter hoc qui loquitur iniqua, non potest latere, sed nec praeteriet illum corripiens iudicium. in cogitationibus enim inpii interrogatio erit; sermonum autem illius auditio a domino ueniet ad correptionem iniquitatum illius, quoniam auris zeli audit -omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur, custodite ergo uos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae: quoniam responsum obscurum in uacuum non ibit, os autem, quod mentitur, occidit animam. uidetur ergo his minari, qui obscurum putant et secretum esse, quod corde agitant atque uersant; tam uero clarum ostendere uoluit hoc esse auribus dei, ut etiam tumultum eum appellauerit.

Manifeste etiam in euangelio inuenimus os cordis, ut uno loco et corporis et cordis os dominus commemorasse inueniatur, ubi ait: adhuc et uos sine intellectu estis? non intellegitis, quia omne quod in os intrat, in uentrem uadit et in secessum emittitur? quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, 1 Sap. 1, 6-11 22 Matth. 15, 16-20 1 spiritus om. o 2 maledictum RFfto 3 inscrutator S 4 et lingua (p illius] eius F auditio p 6 et propter y 10 illius] eius SF$a domino] ad.,... (tn mg. deum) F ad dominum 9 correctionem SF 11 eius f 14 proderit S detractione] detraditione R linguae parcite SEbd ptite p lingue p 16 occidet MR 20 euuangelio n 21 uno in loco m 23 in os om. 91 24 cecessum β 25 corde] corpore If> 26 quoinquinant β queinquinant cp 27 mala M 29* fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. haec sunt quae coinquinant hominem. hic si unum os quod est corporis intellexeris, quomodo intellecturus es: quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, cum et sputus et uomitus de ore procedat? nisi forte tunc quisque non coinquinatur, cum edit aliquid inmundum, coinquinatur autem, cum id euomit. quod si absurdissimum est, restat, ut os cordis intellegamus a domino expositum, cum ait: quae procedunt de ore, de corde exeunt. nam et furtum, cum possit, et saepe ita fiat, in silentio corporalis uocis atque oris perpetrari, dementissimum est sic intellegere, ut tunc putemus quemquam peccato furti contaminari, cum id fatetur aut indicat, cum autem id tacite committit, incoinquinatum arbitrari. at uero si ad os cordis quod dictum est referamus, nihil omnino peccati tacite committi potest; non enim committitur, nisi ex ore illo interiore procedat.

Sicut autem quaeritur de quo ore dixerit: os autem, quod mentitur, occidit animam, ita quaeri potest, de quo mendacio. uidetur enim de illo proprie dicere, quo cuiquam detrahitur. ait enim: abstinete ergo uos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae. fit autem ista detractatio per maliuolentiam, cum quisque non solum ore ac uoce corporis profert, quod confingit in aliquem, sed etiam tacitus talem uult credi — quod est utique ore cordis detrahere — quod dicit obscurum et occultum deo esse non posse.

Nam quod alio loco scriptum est: noli uelle 17 Sap. 1, 11 20 Sap. 1, 10 27 Eccli. 7, 13 2 08 om. SF 4 sputQ p 5 procedant SFLbd procedaJ,).t E 6 quoinquinattir 9 autem om. MR 7 absordissimum cp 11 perpetrare p 12 quempiam y fateatur p 13 ad B 14 hos ip 15 tacitum <p 16 interiore om. y 17 autem om. F 18 occidet MB etiam potest p potest etiam MB-[E* 19 enim F1 dicere de illo T propriae M 20 detraitur 7 22 linguae parcite Ebd partite 7 maleuolentiam Ebd 23 quisquam MEFLx 24 fingit F mentiri omne mendacium, non ad hoc uolunt ualere, ut nullo mendacio quisque mentiatur. itaque cum alius dixerit ex isto scripturae testimonio usque adeo generaliter omne mendacium esse detestandum, ut etiam, si quis mentiri uelit, etiamsi non mentiatur, iam uoluntas ipsa damnanda sit, atque ad hoc interpretetur, quod non dictum est: noli mentiri omne mendacium, sed: noli uelle mentiri omne mendacium, ut non solum mentiri, sed nec uelle mentiri quisque audeat ullo mendacio, dicit alius:

immo quod ait: noli uelle mentiri omne mendacium, de ore cordis exterminandum atque alienandum esse mendacium uoluit, ut a quibusdam mendaciis ore corporis abstinendum sit, sicut illa sunt maxime, quae pertinent ad doctrinam religionis, a quibusdam uero non sit ore corporis abstinendum, si maioris mali euitandi causa exigit, ore autem cordis ab omni mendacio penitus abstinere debeamus. ubi oportet intellegi quod dictum est: noli uelle; uoluntas quippe ipsa quasi os cordis accipitur, ut non pertineat ad os cordis, cum maius malum cauentes mentimur inuiti. est et tertius intellectus, quo sic accipias: noli omne, ut exceptis aliquibus mendaciis mentiri te sinat. tamquam si diceret: noli uelle credere omni homini, non utique ut nulli crederetur, moneret, sed ut non omnibus, aliquibus autem crederetur. et id, quod sequitur: assiduitas enim eius non proficiet ad bonum, ita sonat, quasi non a mendacio, sed ab assiduo mendacio, id est a consuetudine atque amore mentiendi prohibere uideatur. quo profecto delabatur, quisquis uel omni mendacio putauerit abutendum — ita enim nec illud cauebit, quod fit in doctrina pietatis et religionis: quo 7 Eccli. 7, 13 23 Eccli. 7, 13 2 quisquam bd itemque p dixeris R 4 4ęşţįųęŲQł.ĮD:1 (w mg. detestandum) F 6 interpretur F 7 sed—mendacium in mg. m. 2 y Bolli p 8 non solum non r mentiri alt. om. Y ullo mendacill (tn f\'М.) 1 13 a om. B 14 male uitandi qi 15 paenittn S 17 hoe Jftp1 23 adsidnitaa M 24 proficit MR a] e F 26 dilabitur fflE1 delabitur F* delabetur bd 27 uel om. El 28 fit] est SF quo] qfi F* quod F2 sceleratius quid facile inuenias non inter omnia mendacia, sed inter omnia peccata? — uel alicui mendacio, quamuis facili, quamuis innoxio, nutum uoluntatis adcommodauerit, ut non inuitus euadendi maioris mali causa, sed uolens libensque mentiatur. ita cum tria sint, quae in hac sententia possint intellegi, aut: omne mendacium non solum mentiri noli, sed nec uelle mentiri, aut: noli uelle, sed uel inuitus mentire, cum fugiendum est aliquid grauius, aut: noli omne, ut exceptis aliquibus mendaciis cetera permittantur, unum hic pro his, quibus mentiri numquam placet, duo pro illis, qui aliquando putant esse mentiendum, inueniuntur. sed tamen quod sequitur: assiduitas enim eius non proficiet ad bonum, nescio utrum possit primae harum trium sententiae suffragari; nisi forte ita ut perfectorum praeceptum sit omnino numquam non solum mentiri, sed uel uelle mentiri, assiduitas uero mentiendi nec proficientibus permittatur. tamquam si, cum praeciperetur numquam prorsus non solum mentiendum, sed nec uoluntatem habendam esse mentiendi, contradiceretur exemplis, quod aliqua sunt etiam magna auctoritate adprobata mendacia, responderetur autem illa quidem esse proficientium. quae habent secundum hanc uitam qualecumque officium misericordiae, sed usque adeo esse omne mendacium malum et perfectis atque spiritalibus animis omni modo fugiendum,. ut nec ipsis proficientibus assiduitas eius permittenda sit. dictum est enim iam de obstetricibus Aegyptiis, quod de indole ad melius proficiendi mentientes adprobatae sunt, quia nonnullus gradus est ad diligendam ueram ac sempiternam salutem, cum quisque misericorditer etiam pro alicuius quamuis mortali salute mentitur. 28 cf. supra cap. V 1 mendacia s. I. m. 2 S sed-omnia in mg. m. 2 S 3 notam El notu S accommodaueris SFE1 4 maiores β 5 mentiaris F1 intellegi possint MEbd 7 mentiri Mj 10 quibus—pro his ifł mg. V illis] his SF 11 esse om. β 15 uel] nec F, (in ras.) If 18 esse om. SF 22 esse] etiam y 25 quo MRa 28 quisque R

Item quod scriptum est: perdes omnes, qui loquuntur mendacium, alius dicit nullum hic exceptum esse mendacium, sed omne damnatum. alius dicit: ita uero, sed qui loquuntur ex corde mendacium secundum superiorem disputationem; nam ueritatem loquitur in corde, qui odit mentiendi necessitatem, quam poenam huius uitae mortalis intellegit. alius dicit: omnes quidem perdet deus, qui loquuntur mendacium, sed non omne mendacium; est enim aliquod mendacium, quod tunc insinuabat propheta, in quo nulli parcatur; id est, si peccata sua quisque confiteri detrectans defendat ea potius et nolit agere paenitentiam, ut parum sit quia operatur iniquitatem, nisi etiam iustus uideri uolens medicinae confessionis non succumbat, ut et ipsa uerborum distinctio non aliud intimare uideatur: odisti omnes, qui operantur iniquitatem — sed non perdes, si paenitendo in confessione ueritatem loquantur, ut faciendo istam ueritatem ueniant ad lucem, sicut in euangelio secundum Iohannem dicitur: qui autem facit ueritatem, uenit ad lucem - perdes autem omnes, qui non solum operantur quod odisti, sed etiam loquuntur mendacium, falsam iustitiam praetendendo nec in paenitentia confitendo peccata.

Nam de falso testimonio, quod in decem praeceptis legis positum est, nullo modo quidem contendi potest dilectionem ueritatis in corde seruandam et proferendum falsum ad eum, apud quem dicitur testimonium. cum enim deo tantum dicitur, tunc tantum in corde ueritas amplectenda est; cum autem homini dicitur, etiam ore corporis uerum proferendum est, 1 Ps. 5, 7 14 Ps. 5, 6 18 Ioh. 3, 21 1 locuntnr Rrcp 4 locuntur R-f 7 dicet M et omnes R locantur 7 8 est-lllendacium om. SF aliquid MR 9 parcetur β peccatur 7 10 confite S detractans o 11 defendat om. (3 penitentiam S\'f ut parumj utrum SlFEl 12 nisi qui (qui s. 1. m. 2) F 14 omnes om. 7 16 ueritati emloquantur R loquatur S 17 aeuangelio M 19 autem om. js1 operantur iniquitatem MRftyEtb quam 7 27 etiam] et in 7 quia homo non est cordis inspector. sed plane de ipso testimonio non absurde quaeritur apud quem quisque sit testis. non enim apud quoscumque loquimur, testes sumus, sed apud eos, quibus expedit et debetur per nos cognoscere aut credere ueritatem: sicuti est iudex, ne in iudicando erret; aut qui docetur doctrina religionis, ne erret in fide aut in ipsa doctoris auctoritate dubius fluctuet. cum autem ille te interrogat aut uult ex te aliquid nosse, qui eam rem quaerit, quae non ad eum pertineat, aut quam ei nosse non expedit, non testem, sed proditorem requirit. itaque si ei mentiaris, a falso fortasse testimonio alienus eris, sed a mendacio profecto non eris.

Saluo igitur eo, quod falsum testimonium dicere numquam licet, quaeritur, utrum liceat aliquando mentiri. aut si falsum testimonium est omne mendacium, uidendum est, utrum admittat conpensationem, ut dicatur uitandi maioris peccati gratia. sicut illud, quod scriptum est: honora patrem et matrem, rapiente officio potiore contemnitur: unde ultimum sepulturae honorem patri prohibetur exsoluere, qui ab ipso domino ad regnum dei adnuntiandum uocatur.

Item quod scriptum est: uerbum custodiens filius a perditione longe aberit; excipiens autem excipit illud sibi, et nihil falsi de ore ipsius procedit, dicit aliquis non aliud hic accipiendum esse, quod positum est: excipiens uerbum filius, nisi uerbum dei, quod est ueritas. ergo (excipiens ueritatem filius a perditione longe aberit\' refertur ad illud, quod dictum est: perdes omnes, qui loquuntur mendacium. quod uero sequitur: 17 Ex. 20, 12 19 cf. Matth. 8, 22 21 Prou. 29, 27 (24, 23) 27 Ps. 5, 7 1 inspecto p 2 testis sit Ebd 4 debent T 6 doctrina—fide om. 8 in ipsa] ipsa FLbd 10 etsi F ei] et 8 om. F 11 foriaaÎI 7 16 ammittat 8 amittat Mlir\'f 18 fortionem 8 fortiore F contempnitur r 19 exoluere Fr 21 custodiena] ezcipieos Efybd 24 aliud hic) alias S\'FEI illud y 25 pr. uerbum om. M 28 locuntur Hyip excipiens autem excipit illud sibi, quid aliud insinuat, nisi quod apostolus dicit: opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semet ipso habebit gloriam et non in altero? qui enim excipit uerbum, id est ueritatem non sibi sed ut homnibus placeat, non eam custodit, cum eis uidet placeri posse mendacio. qui autem excipit sibi, nihil falsum de ore ipsius procedit, quia etiam cum placet hominibus mendacium, non mentitur ille, qui ueritatem, non de qua illis, sed de qua deo placeret, excepit sibi. itaque non est, cur hic dicatur: omnes quidem perdet, qui loquuntur mendacium, sed non omne mendacium, quando uniuersaliter omnia mendacia circumcisa sunt in eo, quod dictum est: et nihil falsi de ore ipsius procedit. sed dicit alius ita esse accipiendum, sicut accepit apostolus Paulus, quod ait dominus: ego autem dico uobis, non iurare omnino. nam et hic omnis iuratio circumcisa est, sed ab ore cordis, ut numquam uoluntatis adprobatione fieret, sed necessitate infirmitatis alterius, id est a malo alterius, cui non aliter uidetur persuaderi posse quod dicitur, nisi iurando fides fiat; aut ab illo malo nostro, quod huius mortalitatis adhuc pellibus inuoluti cor nostrum non ualemus ostendere: quod utique si ualeremus, iuratione opus non esset. quamquam etiam in hac tota sententia, si, quod dictum est: custodiens uerbum filius a perditione longe aberit, de ipsa dictum est ueritate, per quam facta sunt omnia, quae incommutabilis semper manet, quoniam doctrina religionis ad eam contemplandam perducere nititur, potest uideri ad hoc esse dictum: et nihil falsi de ore 2 Gal. 6, 4 12 Prou. 29, 27 (24, 23) 15 Matth. 5, 84 23 Proa. 29, 27 (24, 23) 24 cf. Ioh. 14, 6; 1, 3 _1 illa 7 quod y1 3 gloriam habet 8 gloriam habebit Fp 5 eis] eiua S 6 placere 8 7 qui « 8 de om. MBfty, exp. in E quia Mf 9 de om. MRpfy, exp. in E quia e 10 hic cur R perdes f 11 sed-mendacium in mg. F 17 ueritatis cp sed-alterius om. φ 18 eui] cum <p 20 quo Bcp 22 opus om. S sententia tota Mlbfy si] sit J2 si quod] sicut SF 23 excipiens {lE*bd 24 ueritatem B 26 ducere S ipsius procedit, ut nihil falsi, quod ad doctrinam pertinet, dicat. quod mendacii genus nulla omnino conpensatione subeundum penitusque ac praecipue deuitandum est. aut si quod dictum est \'nihil falsi\', absurde accipitur, si non ad omne mendacium referatur, quod dictum est de ore ipsius\\ secundum superiorem disputationem os cordis accipiendum esse contendit, qui aliquando putat esse mentiendum.

Haec certe omnia disputatio quamuis alternet aliis asserentibus numquam esse mentiendum et ad hoc diuina testimonia recitantibus, aliis contradicentibus et inter ipsa uerba diuinorum testimoniorum mendacio locum quaerentibus, nemo tamen potest dicere hoc se aut in exemplo aut in uerbo scripturarum inuenire, ut diligendum uel non odio habendum ullum mendacium uideatur, sed interdum mentiendo faciendum esse quod oderis, ut quod amplius detestandum est deuitetur. sed in hoc errant homines, quod subdunt pretiosa uilioribus. cum enim concesseris admittendum esse aliquod malum, ne aliud grauius admittatur, non ex regula ueritatis, sed ex sua quisque cupiditate atque consuetudine metitur malum et id putat grauius, quod ipse amplius exhorrescit, non quod amplius reuera fugiendum est. hoc totum ab amoris peruersitate gignitur uitium. cum enim duae sint uitae nostrae: una sempiterna, quae diuinitus promittitur, altera temporalis, in qua nunc sumus, cum quisque istam temporalem amplius diligere coeperit quam illam sempiternam, propter hanc, quam diligit. putat esse omnia facienda nec ulla aestimat grauiora peccata, quam quae huic uitae faciunt iniuriam et uel ei commoditatis 2 aubeuncium R 3 poenituaque M aut si quod] ut sicut ME1 ut sicut quod SR.r ut si quod F at sicut cp 5 sic quod SF 8 aliter (i s. I.) et aliis cp 9 nonquam 7 ad om. MR 12 potest tamen F 13 habendo mi 14 illum R illu tp1 nullum T uideatur] habeatur β 16 quo Mf o praetiosa S pretiosa (in mg. siora) F 17 ammittendum MHS 18 ammittatur MRSC?1 19 mentitur RiI 20 exorescit F ezorrescit RT 22 giginitur <p sint duae P 25 ceperit 9 quam alt. om. S 26 estimat R 27 eius SF commoditati. S commoditati F aliquid inique et inlicite auferunt aut eam penitus inlata morte adimunt. itaque fures et raptores et contumeliosos et tortores atque interfectores magis oderunt quam lasciuos, ebriosos, luxuriosos, si nulli molesti sunt. non enim intellegunt aut omnino curant, quod isti deo faciant iniuriam non quidem in illius aliquod incommodum, sed in suam magnam perniciem, cum dona eius in se corrumpunt, etiam temporalia, atque ipsis corruptionibus auersantur aeterna, maxime si iam templum dei esse coeperunt, quod Christianis omnibus apostolus ita dicit: nescitis quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis? quisquis templum dei corruperit, corrumpet illum deus; templum enim dei sanctum est, quod estis uos.

Et omnia quidem ista peccata, siue quibus iniuria fit hominibus in ipsis uitae huius commodis siue quibus se ipsi homines corrumpunt et nulli inuito nocent, omnia ergo ista peccata, etiamsi huic temporali uitae ad aliquam delectationem uel utilitatem uidentur consulere — nam nullus aliquid horum alio proposito ac fine committit - tamen ad illam uitam, quae sempiterna est, inplicatos omnibus modis inpediunt. horum autem alia sunt, quae solos facientes inpediunt, alia, quae eos etiam, in quibus fiunt. nam illa, quae utilitatis ad hanc uitam pertinentis gratia seruantur, cum auferuntur ab iniuriosis, illi soli peccant et a uita aeterna inpediuntur, qui ea faciunt, non hi, quibus faciunt. itaque etiamsi ea sibi auferri quisque consentiat, uel ne faciat aliquid mali uel ne in his ipsis maius aliquid incommodi patiatur, non solum 10 I Cor. 3, 16. 17 1 inlicite 11 te <p poenitus M paenitus S 4 lusuriosos S luxoriosoa MR sint SFLEbd nec F 5 non curant T in iniuriam R 8 aduersantur (d s. I.) F aeternam MR si iam] sua 3 9 ceperant <p 11 abitat S 12 corrumpit alt. S 15 incommodis MRfb iųcommodis T sine F1 quibusnipsi. o 17 dilectionem S delectionem p 18 uident. m 19 finem. R 21 horum-inpediunt in mg. M 22 eos] hos JB-foJf2 os pM1 25 ii Ebd sibil ui S sit ui (sit s. I.) F 27 his] id 7 uinis p. non peccat, sed illud fortiter et laudabiliter, hoc utiliter et inculpabiliter facit. quae autem sanctitatis religionisque causa seruantur, cum haec uiolare iniuriosi uoluerint, etiam peccatis minoribus, non tamen iniuriis aliorum, si condicio proponitur et facultas datur, redimenda sunt. et tunc iam illa desinunt esse peccata, quae propter grauiora uitanda suscipiuntur. sicut enim in rebus utilibus, uelut in pecunia alioue aliquo commodo corporali, non uocatur damnum, quod propter maius lucrum amittitur, sic et in rebus sanctis non uocatur peccatum, quod, ne grauius admittatur, admittitur. aut si et illud damnum dicitur, quod aliquis perdit, ne amplius perdat, uocetur et hoc peccatum, dum tamen suscipiendum esse, ut amplius euitetur, ita nemo dubitet, sicut nemo dubitat cauendi maioris damni causa patiendum esse quod minus est.

Ista sunt autem, quae sanctitatis causa seruanda sunt: pudicitia corporis et castitas animae et ueritas doctrinae. pudicitiam corporis non consentiente ac permittente anima nemo uiolat. quidquid enim nobis inuitis nullamque tribuentibus potestatem maiore ui contingit in nostro corpore, nulla inpudicitia est. sed permittendi potest esse aliqua ratio, consentiendi autem nulla. tunc enim consentimus, cum adprobamus et uolumus; permittimus autem etiam non uolentes euitandae alicuius maioris turpitudinis gratia. consensio sane ad inpudicitiam corporalem etiam castitatem animi uiolat. animi quippe castitas est in bona uoluntate et sincera dilectione, quae non corrumpitur, nisi cum amamus atque adpetimus, quod amandum atque adpetendum non esse ueritas docet custodienda est ergo sinceritas dilectionis dei et proximi — in hac enim castitas animi sanctificatur — et agendum quibus possumus uiribus et pia supplicatione, ut cum uiolanda 1 hoc-inculpabiliter om. 9 2 faciat S 6 aiMcipitrat Mlbf 7 in alt. om. SF pecuniariQ E Uq1JQ E 9 ammittitur 8 quod admittitnr ne graaius admittatur SF% 10 amittitur 7 13 aitetar SF maioris-p. 463, 19 nul om. E 16 pudicitia-doctrinae m mg. 1 18 qvicquid MR 27 non amandam (non a. I. m. S) F non 8. 1. 8 om. F 28 einceriter Mfayb 30 uiolando RMf2fa uiolanda. 11 adpetitur pudicitia corporis nostri, nec ipse animae sensus extremus, qui carne inplicatus est, aliqua delectatione tangatur; si autem hoc non potest, uel mentis in non consentiendo castitas conseruetur. custodienda est autem in animi castitate, quod ad dilectionem proximi pertinet, innocentia et beniuolentia, quod autem ad dei, pietas. innocentia est, qua nulli uocemus; beniuolentia, qua etiam prosumus, cui possumus; pietas, qua colimus deum. ueritas autem doctrinae, religionis atque pietatis nonnisi mendacio uiolatur, cum ipsa summa atque intima ueritas, cuius est ista doctrina, nullo modo possit uiolari: ad quam peruenire atque in illa omni modo manere eique penitus inhaerere non licebit, nisi cum corruptibile hoc induerit incorruptio nem et mortale hoc induerit inmortalitatem. sed quia omnis in hac uita pietas exercitatio est, qua in illam tenditur, cui exercitationi ducatum praebet ista doctrina, quae humanis uerbis et corporeorum sacramentorum signaculis ipsam insinuat atque intimat ueritatem, propterea et haec, quae per mendacium corrumpi potest, maxime incorrupta seruanda est, ut, si quid in illa castitate animi fuerit uiolatum, habeat unde reparetur. corrupta enim auctoritate doctrinae nullus aut cursus aut recursus esse ad castitatem animi potest.

Conficitur ergo ex his omnibus haec sententia, ut mendacium, quod non uiolat doctrinam pietatis neque ipsam pietatem neque innocentiam neque beniuolentiam, pro pudicitia corporis admittendum sit. et tamen, si quisquam proponeret sibi sic amandam ueritatem, non tantum quae in 12 cf. I Cor. 15, 53 1 nostri om. MR ipse M 2 carni bd delectione β 4 autem om. P 5 beneuolentia Ebd 7 beneuolentia frbd cui poasumus Mt. SF 11 omni modo] omnino F poenitus M 12 cum oin. SF in hoc 9 13 incorruptionem-induerit om. RS corruptionem M1 15 illa 9 16 corporehorum M corpore.orum S 18 corrumpi] cor MR 19 quis P 20 repararetur M 21 castite 9 25 beneuolentiam BFLfod pudicitiJ B 26 ammittendum MRS poneret S contemplando est, sed etiam in uero enuntiando, quod in suo quoque rerum genere uerum est, et non aliter proferendam ore corporis sententiam, quam in animo concepta atque conspecta est, ut fidei ueridicam pulchritudinem non solum auro et argento et gemmis et amoenis praediis, sed et ipsi uniuersae temporali uitae omnique corporis bono praeponeret, nescio utrum sapienter a quoquam errare diceretur et, si hoc suis omnibus talibus rebus recte anteferret plurisque penderet. recte etiam temporalibus rebus aliorum hominum, quos innocentia beniuolentiaque sua seruare atque adiuuare deberet. amaret enim perfectam fidem non solum bene credendi ea. quae sibi excellenti et fide digna auctoritate dicerentur, sed etiam fideliter enuntiandi, quae ipse dicenda iudicaret ac diceret. fides enim appellata est in latina lingua ex eo, quia fit quod dicitur: quam manifestum est non exhibere mentientem. quae etsi minus uiolatur, cum ita quisque mentitur, ut ei nullo incommodo nullaque pernicie credatur addita etiam intentione uel salutis tuendae uel pudicitiae corporalis, uiolatur tamen, et res uiolatur in animi castitate atque sanctitate seruanda. unde cogimur non opinione hominum, quae plerumque in errore est, sed ipsa quae omnibus supereminet atque una inuictissima est ueritate etiam pudicitiae corporis perfectam fidem anteponere. est enim animi castitas amor ordinatus non subdens maiora minoribus. minus est autem, quidquid in corpore quam quidquid in animo uiolari potest. certe enim cum pro pudicitia corporali quisque mentitur, uidet quidem corrumpendo corpori suo non suam, sed alienam inminere libidinem, cauet tamen, ne saltem permittendo sit particeps. 1 etiam] et SF\' uerum SF 2 et in non MRf proferenda MRT proferendo F1 3 ore] motu MR7ab sententia MRy 5 et prim. om. qp geminis T amenis β sed et] atque MSRjy uniuerse MR 6 boni S praeponere ify1 10 beneuolentiaque fłbd 12 excellent S et] ac Sy dediqua <p 13 ac diceret om. 5 14 quia] quod 2*\'1 15 exibere Fa 19 uiolatur om. T 20 in opinione 3? 22 est om. F 23 antepenere R 24 quicquid SM 27 corrumpendi SF1 28 saltim MRSfi permissio uero illa ubi nisi in animo est? etiam corporalis ergo pudicitia corrumpi nisi in animo non potest: quo non consentiente neque permittente nullo modo recte dicitur uiolari pudicitia corporalis, quidquid in corpore fuerit aliena libidine perpetratum. unde colligitur multo magis animi castitatem seruandam esse in animo, in quo tutela est pudicitiae corporalis. quamobrem quod in nobis est, utrumque sanctis moribus et conuersatione muniendum est atque sepiendum, ne aliunde uioletur. cum autem utrumque non potest, quid pro quo sit contemnendum quis non uideat? cum uideat, quid cui sit praeponendum, animus corpori an corpus animo, animi castitas pudicitiae corporis, an pudicitia corporis castitati animi, et quid magis in peccatis cauendum, permissio facti alieni. an commissio facti tui.

Elucet itaque discussis omnibus nihil aliud illa testimonia scripturarum monere nisi numquam esse omnino mentiendum, quandoquidem nec ulla exempla mendaciorum imitatione digna in moribus factisque sanctorum inueniantur, quod ad eas adtinet scripturas, quae ad nullam figuratam significationem referuntur, sicuti sunt res gestae in Actibus apostolorum. nam domini omnia in euangelio, quae inperitioribus mendacia uidentur, figuratae significationes sunt. et quod ait apostolus: omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem, non eum mentiendo, sed conpatiendo fecisse recte intellegitur, ut tanta caritate cum eis liberandis ageret, ac si ipse in eo malo esset, a quo illos sanare cupiebat. non est igitur mentiendum in doctrina pietatis; magnum enim scelus est et primum genus detestabilis mendacii. non est 23 I Cor. 9, 22 7 sciasimis 9 8 saepiendum JSqp alicunde py 9 pro quo sit] prQStt (in mg. pro alio sit) F prosit S 10 contera»nendum S 12 casti..n M 13 facta S 16 nonquam 7 omnino esse F 18 imitationem R 19 figuratam] figurationem M 20 res om. SF gesta SF 21 domini oni. F quae in euangelio (sic coni.) F 24 eum] enim F1 ea F2 25 recte] certe cp tanta castitate SF1 27 est om. Eug magnam M. mentiendum secundo genere, quia nulli facienda est iniuria. non est mentiendum tertio genere, quia nulli cum alterius iniuria consulendum est. non est mentiendum quarto genere propter mendacii libidinem, quae per se ipsam uitiosa est. non est mentiendum quinto genere, quia nec ipsa ueritas fine placendi hominibus enuntianda est, quanto minus mendacium, quod per se ipsum, quia mendacium est, utique turpe est! non est mentiendum sexto genere; neque enim recte etiam testimonii ueritas pro cuiusquam temporali commodo ac salute corrumpitur. ad sempiternam uero salutem nullus ducendus est opitulante mendacio; non enim malis conuertentium moribus ad bonos mores conuertendus est, quia, si erga illum faciendum est, debet etiam ipse conuersus facere erga alios atque ita non ad bonos, sed ad malos mores conuertitur, cum hoc ei praebetur imitandum conuerso, quod ei praestitum est conuertendo. neque septimo genere mentiendum est; non enim cuiusquam commoditas aut salus temporalis perficiendae fidei praeferenda est. nec si quisquam in recte factis nostris tam male mouetur, ut fiat etiam animo deterior longeque a pietate remotior, propterea recte facta deserenda sunt, cum id nobis praecipue tenendum sit, quo uocare atque inuitare debemus, quos sicut nosmet ipsos diligimus, fortissimoque animo bibenda est apostolica illa sententia: aliis quidem sumus odor uitae in uitam, aliis odor mortis in mortem. et ad haec quis idoneus? nec octauo genere mentiendum est, quia et in bonis castitas animi pudicitia corporis et in malis id, quod ipsi facimus, eo quod fieri sinimus maius est. in his autem octo generibus tanto quisque minus peccat, cum mentitur, quanto emergit ad octauum, tanto amplius, quanto deuergit 23 II Cor. 2, 16 4 ipsa MRqJ 5 fine] sine p 6 hominibus om. T 10 dicendos β 13 ipse] ille F alios] filios Fl 14 ęį P 15 praebet 8 prestituta M 16 est om. y 18 si om. <p 20 rectis y 22 fortismoque M 27 fieri] seris cp 29 octauum] primum in ras. S tanto-primum om. S mergir F mergit LRMy;1 emergit fr* deuergit E emergit Eug ad primum. quisquis autem esse aliquod genus mendacii, quod peccatum non sit, putauerit, decipiet se ipsum turpiter, cum honestum se deceptorem arbitratur aliorum.

Tanta porro caecitas hominum animos occupauit, ut eis parum sit, si dicamus quaedam mendacia non esse peccata, nisi etiam in quibusdam peccatum dicant esse, si mendacium recusemus, eoque perducti sunt defendendo mendacium, ut etiam primo illo genere, quod est omnium sceleratissimum, dicant usum fuisse apostolum Paulum. nam in epistula ad Galatas, quae utique sicut ceterae ad doctrinam religionis pietatisque conscripta est, illo loco dicunt eum esse mentitum, ubi ait de Petro\' et Barnaba: cum uidissem, quia non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii. cum enim uolunt Petrum ab errore atque ab illa, in quam inciderat, uiae prauitate defendere, ipsam religionis uiam, in qua salus est omnibus, confracta et comminuta scripturarum auctoritate conantur euertere. in quo non uident non solum mendacii crimen, sed etiam periurii se obicere apostolo in ipsa doctrina pietatis, hoc est in epistula, in qua praedicat euangelium; ibi quippe ait, priusquam ista narraret: quae autem scribo uobis, ecce coram deo quia non mentior. sed iam sit huius disputationis modus, in cuius totius consideratione et pertractatione nihil prae ceteris cogitandum atque orandum est quam illud, quod idem apostolus dicit: fidelis deus, qui non uos sinet temptari supra quam potestis 12 Gal. 2, 14 20 Gal. 1, 20 24 I Cor. 10, 13 3 deceptorem] acceptorem M 4 porro tanta y animas SFL 5 uoce sit finitur fol. 94x codicis M; cetera pars folii praesecta est 6 esse dicant y 10 galathas KSFfa* 11 eum om. Pftp mentita ex mentiendum cp 14 ceciderat Fy 15 prauitatem R 16 comminuta] commutata S auctoritate scripturarum F 18 periurio Fl apostolum F 19 est er. in S praedicatur S 20 ibi] ubi Tcp uoce ista incipit fol. 94b cod. M 21 uobis om. SW quia om. SW 22 deputationis ep tutius SW 23 et pertractatione om. SFW XXXXI Aug. Sect. V pars III. 30 ferre, sed faciet cum temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere. 1 etiam cum temptatione F exitus q) 2 amen F a codicibus M fol. 94b et R fol. 183* subscriptio abest Explicit liber beati Augustini de mendacio fol. 46* S, fol. 137* E Explicit liber aci Angnstini presbiteri de mendatio fol. 157* F a codice Y fol. 13* subscriptio abest Explicit liber de mendatio Anrelii Augustini doctoris contra mendatiani liber incipit ad Consentiam fol. 2o% a Explicit de mendacio Anrelii Augustini liber do gratias fol. 255b 9 Codicis L partes tantum comparaui