The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
tum uero uniuersitatis, quo cohercetur hic mundus et regitur,
uel uidere uel pandere difficillimum hominibus atque rarissimum
est. hue accedit, quod, etiamsi quis haec possit, non illud quoque
ualet efficere, ut dignum auditorem tam diuinis obscurisque rebus
uel uitae merito uel habitu quodam eruditionis inueniat. nec tamen
quicquam est. quod magis auide expetant quaeque optima ingenia
magisque audire ac discere studeant, qui scopulos uitae huius et procellas
uelut erecto, quantum licet, capite inspiciunt, quam quomodo
fiat, ut ei deus humana curet et tanta in humanis rebus peruersitas
usque quaque diffusa sit, ut non diuinae sed ne seruili quidem cui
procurationi, si ei tanta potestas daretur, tribuenda esse uideatur.
quam ob rem illud quasi necessarium his, quibus talia c-urae sunt,
credendum dimittitur, aut diuinam prouidentiam non usque in haec
ultima et ima pertendi aut certe mala omnia dei uoluntate committi,
utrumque impium, sed magis posterius. quamquam enim desertum
deo quicquam credere cum imperitissimum tum etiam periculosissimum
animo sit, tamen in ipsis hominibus nemo quemquam
IXOIPIT // INUIPIT LIBER I BEATI AUGUSTINI DE ORDINE P
INOIPIT LIBER .1. Sri AUGUSTINl DE ORDINE 11 INCIPIT LIBER
•I- DE ORDINE RERUM AURELII AUGUSTINI PONTIFIOIS T, om A
4 ordinem-tenere] De ordine r. mi zjnobi M cum seqlli] consequi A cdd.,
om M 5 coercetur
Sed quis tam caecus est mente, ut quicquam in mouendis
corporibus rationis quod praeter humanam dispositionem ac uoluntatem
est, diuinae potentiae moderationique dare dubitet ? nisi forte
aut casibus tam rata subtilique dimensione uel minutissimorum
quorumque animalium membra figurantur aut, quod casu quis negat,
possit nisi ratione factum fateri aut uero per uniuersam naturam,
quod in singulis quibusque rebus nihil arte humana satagente ordinatum
miramur, alienare a secretissimo maiestatis arbitrio ullis nugis
uanae opinionis audebimus. at enim hoc ipsum est plenius quaestionum,
quod membra pulicis disposita mire atque distincte sunt, cum
interea humana uita innumerabilium perturbationum inconstantia
uersetur et fluctuet. sed hoc pacto, si quis tam minutum cerneret,
ut in uermiculato pauimento nihil ultra unius tessellae modulum acies
eius ualeret ambire, uituperaret artificem uelut ordinationis et
compositionis ignarum eo, quod uarietatem lapillorum perturbatam
putaret, a quo illa emblemata in unius pulchritudinis faciem
congruentia simul cerni conlustrarique non possent. nihil enim aliud
minus eruditis hominibus accidit, qui uniuersam rerum coaptationem
atque conceptum inbecilla mente conplecti et considerare non
ualentes, si quid eos offenderit, quia suae cogitationi magnum est,
magnam rebus putant inhaerere foeditatem.
Cuius erroris maxima causa est, quod homo sibi ipse est
incognitus. qui tamen ut se noscat, magna opus habet consuetudine
A 5 ita] ista T alta Aml inculpando T 7 quicquid A
8 rationis om.AT 9 est] est rationi AT dari T 10 suptilique T demen-
sione H 12 posse H 14 ullis om.AT 15 hoc] et hoc Mm2 est om.M
16 dispositae H distinctae HP distincta AT edd. 17 innumerabilium
(u ult. ex a) T 19 teselle Aml 22 fatiem T 23 congruentiam P conlustrarique
(con in ras. m2) P 25 concentum AmZT edd. contentum Aml
26 quid] quis M 27 putant rebus m
intellegit, quae profecto ab uno cognominata est idcircoque
illam uidere non licet animae, quae in multa procedit sectaturque
auiditate pauperiem, quam nescit sola segregatione multitudinis
posse uitari. multitudinem autem non hominum dico sed omnium,
quae sensus attingit. nec mirere, quod eo egestatem patitur magis,
quo magis appetit plura conplecti. ut enim in circulo quantumuis
amplo unum est medium, quo cuncta conuergunt, quod
geometrae uocant, et quamuis totius ambitus partes innumerabiliter
secari queant, nihil tamen est praeter illud unum, quo cetera pariliter
dimetiantur et quod omnibus quasi quodam aequalitatis iure
dominetur, hinc uero in quamlibet partem si egredi uelis, eo amittuntur
omnia, quo in plurima pergitur, sic animus a se ipse fusus
inmensitate quadam diuerberatur et uera mendicitate conteritur,
cum eum natura sua cogit ubique unum quaerere et multitudo inuenire
non sinit.
Sed et haec, quae dixi, qualia sint et quae causa extet erroris
animarum quoque modo et in unum congruant atque perfecta sint
cuncta et tamen peccata fugienda sint, assequeris profecto, mi
Zenobi — sic enim mihi notum est ingenium tuum et pulchritudinis
omnimodae amator animus sine libidinis inmoderatione atque
sordibus, quod signum in te futurae sapientiae perniciosis cupiditatibus
diuino iure praescribit, ne tuam causam deseras falsis
AT assecuntur M assequuntur AT 3 quos Aml aut] ut P
5 animus sibi edd. 7 uideri A 10 mirare Tml quod] quo T 11 am-
plecti A 12 amplo—est om.A XEVVQOV scripsi centron codd. centrum edd.
13 geometrae] mathematici AT pares Aml 15 demetiantur HT 16 am-
mittuntur T 17 ipso A edd. 18 in immensitate M conuertitur Hm2
in mg. M 19 eam
Nam cum stomachi dolor scholam me deserere coegisset, qui
iam, ut scis, etiam sine ulla tali necessitate in philosophiam confugere
moliebar, statim me contuli ad uillam familiarissimi nostri
Uerecundi. quid dicam eo libente? nosti optime hominis cum in omnes
tum uero in nos beniuolentiam singularem. ibi disserebamus
inter nos, quaecumque uidebantur utilia adhibito sane stilo, quo
cuncta exciperentur, quod uidebam conducere ualetudini meae. cum
enim nonnulla loquendi cura detinerer, nulla inter disputandum inrepebat
immoderata contentio; simul etiam, ut, si quid nostrum
litteris mandare placuisset, nec aliter dicendi necessitas nec labor
recordationis esset. agebant autem ista mecum Alypius et Nauigius,
frater meus, et Licentius repente admirabiliter poeticae deditus; Trygetium
item nobis militia reddiderat, qui tamquam ueteranus adamauit
historiam; etiam in libris nonnihil habebamus.
ipse tacitus agitarem, quae in mentem nescio unde ueniebant
— nam id mihi amore inueniendi ueri iam in consuetudinem uerterat,
ut aut primam, si tales curae inerant, aut certe ultimam, dimidiam
tamen fere noctis partem peruigil quodcumque cogitarem, nec me
ex quam A 2 eruditione AmlPml o ratio] hominibus M pro-
mittit Pml 6 nos uitam M karissimi MT 7 hii T 8 laboiatione M
11 scolam MPT deserere me T 12 confugere] cum fugere II 13 contulit
P 16 athihito Pml 18 nonnulla] i;on in nlla T non in uilla A
10 q l(](lJl nostwm] nerum (erum in ras.) A 20 pr. neJl 21 alyppius HP
nlipius T 22 ammirabiliter A mirabiliter M poetiae Pml trigetium
AmtlfT trigetius Am] 23 nobis item A 24 hystoriam AMPT etiam]
ut eti:;ni A nnihil (n m\'?) T 2li reputarem M 27 amor T 28 utJ ita
ut A Tm \\>r. aut om. A T 2!3 fere oni. T
illi per totum diem tantum agebant, ut nimium mihi uideretur, si
aliquid etiam noctium in studiorum laborem usurparent, et id a
me ipsi quoque praeceptum habebant, ut aliquid et praeter codices
secum agerent et sese habitare consuefacerent animum — ergo,
ut dixi, uigilabam, cum ecce aquae sonus pone balneas, quae praeterfha-bilt,
eduxit me in aures et animaduersus est solito adtentius.
mirum admodum mihi uidebatur, quod nunc clarius nunc pressius
eadem aqua strepebat silicibus inruens. coepi a me quaerere,
quaenam causa esset. fateor, nihil occurrebat, cum Licentius lecto
suo inportunos percusso iuxta ligno sorices terruit seseque uigilantem
hoc modo indicauit. cui ego: Animaduertis, inquam, Licenti
— nam uideo tibi Musam tuam lumen ad lucubrandum accendisse
— quomodo canalis iste inconstanter sonet ? — Iam, inquit, mihi
hoc non est nouum. nam desiderio serenitatis cum expergefactus
aliquando aurem admouissem, ne imber ingrueret, hoc agebat aqua
ista, quod nunc. — Approbauit Trygetius. nam et ipse in eodem
conclaui lecto suo cubans uigilabat nobis nescientibus — erant enim
tenebrae — quod in Italia etiam pecuniosis prope necesse est.
Ergo ubi uidi scholam nostram, quantacumque aderat —
nam et Alypius et Nauigius in urbem ierant — etiam illis horis non
sopitam, et me cursus ille aquarum aliquid de se dicere admonebat:
Quidnam nobis, inquam, uidetur esse causae, quod sic alternat hic
sonus? non enim quemquam putamus his horis uel transitu uel re
aliqua lauanda totiens illum meatum interpellare. — Quid putas,
inquit Licentius, nisi alicubi folia cuiuscemodi, quae autumno perpetua
copioseque decidunt, angustiis canalis intertrusa uinci aliquando
atque cedere, ubi autem unda, quae urgebat, pertransierit, rursum
colligi atque stipari aut aliquid aliud uario casu foliorum natantium
auocare HMP 3 noctium etiam Tml labore
AMT 4 et ota.M 5 agere .1 sese] apud sese .1 Tcihl. secum .1/ Jlabitar(\'h
(nt ras.) P habitarent II 7 aniuaduerslIs (mi ras.) P iS in modum (in ml i A
praessius Prnl 11 lijrno iuxta .4
Tum interposito modico silentio: Merito, inquam, tu nihil
mirabaris et apud Calliopam te intus tenebas. — Merito, inquit ille,
sed modo plane dedisti mihi magnum mirari. — Quidnam hoc est?
inquam. — Quod tu, inquit, ista miratus es. — Unde enim solet, inquam,
oboriri admiratio aut quae huius uitii mater est nisi res insolita
praeter manifestum causarum ordinem ? - Et ille: \'Praeter manifestum\'
inquit, accipio; nam praeter ordinem nihil mihi fieri uidetur.
— Hic ego erectior spe alacriore, quam soleo esse, cum aliquid ab
his requiro, quod rem tantam et tam subito heri paene ad ista
conuersus adulescentis animus concepisset nulla umquam de his rebus
inter nos antea quaestione agitata: Bene, inquam, bene; sed
prorsus bene multum sensisti, multum ausus es. hoc, mihi crede,
longo interuallo transcendit Heliconem, ad cuius uerticem tamquam
ad caelum peruenire conaris. sed peruellem adesses huic sententiae;
nam eam labefactare temptabo. — Sine, inquit, modo me
mihi, quaeso te; nam ualde in aliud intendi animum. — Hic ego
nonnihil metuens, ne studio poeticae penitus prouolutus a philosophia
longe raperetur: Inritor, inquam , abs te uersus istos tuos omni
metrorum genere cantando et ululando insectari, qui inter te atque
ueritatem inmaniorem murum quam inter amantes tuos conantur
erigere; nam in se illi uel inolita rimula respirabant. Pyramum enim
ille tum canere instituerat.
HP 5 cum HMP modico viII.JIml tu inquam M
6 calliopan HP calliopen M tenebras P 7 mihi dedisti A 8 ista om.A
9 ammiratio MT 12 ergo P alacriori spe M 14 concepisse P umquum]
inquam AmlHP inter nos de his rebus A 15 ante AM quaestio M
17 transcendis AMTeJd. helicone JIJIP 18 peruenire (per add. in m<j.) T
H) me modo A 20 mihi om.M alde Tml animum intendi M 21 phylo-
sopia Tml 22 omnium T 23 canendo AT ulnlnndo Aml atque]
et .4 24 inter amantes tuos] in terram tuos Pml inter amantis Pm2 inmij.
inter amantuos Jiml 25 eligere MP uel om.Aml inolita rimula] molita
rimula M T molitari multa H respirabunt T piramum Aui2M piranum Aml
Quod cum seueriore quam putabat uoce dixissem, subticuit
aliquantum. et ego iam reliqueram coeptam et ad me redieram,
ne frustra occupare praeoccupatum atque inepte uellem; tum ille:
Egomet meo indicio quasi sorex,
inquit, non dictum est commodius apud Terentium quam nunc dici
a me de me potest; sed sane illud ultimum fortasse in contrarium
uertetur; quod enim ait ille:
hodie perii,
ego forte hodie inueniar. nam si non contemnitis, quod superstitiosi
solent, etiam de muribus augurari, si ego illum murem uel
soricem, qui me tibi uigilantem detulit, strepitu meo commonui, si
quid sapit, redire in cubile suum secumque conquiescere, cur non ego
ipse isto strepitu uocis tuae commonear philosophari potius quam
cantare? nam illa est, ut tibi cotidie probanti iam coepi credere, uera
et inconcussa nostra habitatio. quare, si tibi molestum non est atque
id fieri debere arbitraris, roga quod uis; defendam, quantum possum,
ordinem rerum nihilque praeter ordinem fieri posse asseram. tantum
enim eum animo imbibi atque hausi, ut, etiamsi me quisquam
in hac disputatione superarit, etiam hoc nulli temeritati sed rerum
ordini tribuam. neque enim res ipsa, sed Licentius superabitur.
Quid, inquam, tibi uidetur? — Faueo quidem, inquit, ordini plurimum,
sed incertus sum tamen et rem tantam diligentissime discuti
cupio. - Fauorem, inquam, tuum illa ergo pars habeat; nam
quod incertus es, etiam cum Licentio ac me ipso tibi puto esse commune.
— Prorsus, ait Licentius, ego huius sententiae certus sum.
quid enim dubitem parietem, cuius mentionem fecisti, antequam
plane se erexit, diruere? non enim uere poetica tantum me auertere
coeptam (scil. seueriorem uocem) P coepta AHMTedd.
4 iudicio JIm] quasi] miser quasi m Terentius 5 terrentium M 7 quod
AHMPml T quid Pm2 quo Pm. post. in mg. 9 hodie forte Tedd. COl;tempnitis
PmlT 10 anguriari AT 13 isto um.R .11 15 molestem II
1 tj defen***dam (den ras.) P 19 superaueritA 21 rursusA restitui meil/
22 quid] quid est T 23 sum om-AMmlm 25 communem MP 26 prorsum M
27 antequa T anteqiiem (e alt. ex a) A 28 erexerit lIJl cdd.
Trygetius gaudentibus uerbis: Habemus, inquit, iam. quod plus est,
Licentium non Academicum. eos enim ille studiosissime defendere
solebat. — Haec modo, inquit, omitte quaeso, 110 mo hoc uafrum
quiddam et captatorium a nescio qua diuina ro, quae mihi so ostentare
coepit et cui mo inhiantem suspendo, detorqueat atque disrumpat.
— Hic ego multo uberius cernens abundare laetitias meas, quam
uel optare aliquando ausus sum, uersum Istum gestiens effudi:
sic pater ille deus faciat !
perducet enim ipse, si sequimur, quo nos ire iubet atque ubi ponere
sedem, qui dat modo ang-urium nostrisque inlabitur animis. nec
enim altus Apollo est, qui in speluncis in montibus in nemoribus
nidore turis pecudumque calamitate concitatus inplet insanos, sed
alius profecto est, alius ille altus ueridicus atque ipsa — quid enim
uerbis ambiam? — ueritas, cuius uates sunt, quicumque possunt
esse sapirntl\'s. ergo adgrediemur, Licenti; freti pietate cultores
uestigiis nostris ignem perniciosum fumosarum cupiditatum opprimamus.
Iam, inquit, interroga, oro to, si possim hoc tantum nescio
quid explicare et uerbis et meis. — Hoc ipsum, inquam, mihi
responde, primo unde tibi uideatur aqua ista non temere sic sed ordine
influere. nam quod ligneolis canalibus superlabitur et ducitur
usque in usus nostros, potest ad ordinem pertinere. factum est enim
ab hominibus ratione utentibus, ut uno eius itinere simul et biberent
et lauarent, et pro locorum oportunitatibus consequens erat, ut ita
1 differentia T 2 quo H P 5 quoddam T a] ac (c s.m\'2) P qua
nescio M ostentare se T ostentare (om. se) H (! iniantem Tml dirrnmpit T
7 habundare T 9
uoces — uix enim possum non esse, qui expugnaui, ne cum Pyramo
et Thisbe conloquereris — pergam tamen quaerere abs te. natura
ista, quam uis uideri ordinatam, cui bono - ut de ceteris rebus innumerabilibus
taceam- istas ipsas arbores, quae fructus non afferunt,
procreauit? — At illo cogitante, quid diceret, ait Trygetius: Numquidnam
usus arbustorum in solis fructibus praebetur hominibus?
quanta sunt alia, quae umbra, lignis, quamuis postremo, quae ipsis
frondibus seu foliis fiant? — Noli obsecro, inquit ille, interrogationibus
eius haec reddere. innumerabilia sunt enim, quae proferri
A admirati JUPwST mirati A 2 potius casu .1 edd.
3 putauimus HP 4 aut] atque JI intuenti] nuenti AmI; in mg. nota mrllti
aliter serenissime uentis michi Am2 7 quod Hm2 molliciem AMT
8 discendunt // pro onere] ponere A pro honore // 10 paenitus Pml
poenitus A 11 aggressis Tni2 in mg. quaestione Aml 12 sine (si m2) P
ociosus Ma percunctator T 13 ut ibi] ubi T 14 sequutos T ubertatem
APtn2a 16 temeraria P 19 otiosum HMP percontari reni M
20 non possuin A ne tx me Tml 21 colloqueris T quaere Tml naturam
istam T 22 ordinatam H 26 lignisJ quae lignis AHMP)n2 in mg. T edd.
quamuis mi.AT edd. 27 fiunt
Quo me mittis? inquit; an quia te leuius sequor quam
illa folia uentos, quibus in profluentem iaciuntur, ut eis cadere parum
sit, nisi etiam trahantur? nam quid aliud erit, cum Licentius et
Augustinum et ea quae sunt in media philosophia docet? — Noli
obsecro, inquam, aut te tantum abicere aut me extollere. nam et
ego in philosophia puer sum et non nimis curo, cum interrogo, per
quem mihi ille respondeat, qui me cotidie querulum accipit, cuius
quidem credo quandoque uatem futurum; neque hoc \'quandoque\' 15
forsitan longum est. sed tamen alii quoque multum sepositi ab
huius modi studiis docere aliquid possunt, cum disserentium societati
quasi uinculis interrogationum coartantur. idem autem aliquid non
est nihil. an non uides — tuo enim simili utar libentius — illa ipsa
folia, quae feruntur uentis, quae undis innatant, resistere aliquantum
praecipitanti se flumini et de rerum ordine homines commonere,
si tamen hoc, quod abs te defenditur, uerum est ?
Hic ille lecto etiam exiliens prae laetitia: Quis neget, deus
magne, inquit, te cuncta ordine administrare ? quam se omnia
tenent! quam ratis successionibus in nodos suos urgentur! quanta
et quam multa facta sunt, ut haec loqueremur! quanta fiunt, ut te
inueniamus! unde enim hoc ipsum nisi ex rerum ordine manat et ducitur,
quod euigilauimus, quod illum sonum aduertisti, quod quaesisti
tecum causam, quod tu causam tantillae rei non inuenisti ? sorex
etiam prodit, ut ego uigilans prodar. postremo tuus etiam ipse sermo
om.M 5 esse doctorem om.j.\'Н 6 nimium] minimum V 8 inquam
HP leuius te AHMTedd. 9 ista m profluentem aquam AT edd.
10 licentium H et om.A 12 me om.H 14 quem om.Tml 17 societate
et a qualibus uiris contra diuinationem dicta sint. sed responde
nunc, non utrum fiat aliquid sine causa — nam id iam uideo te
nolle respondere — sed ordo iste susceptus tuus bonumne quicquam
an malum tibi esse uideatur. — Et ille submorans: Non, inquit,
sic rogasti, ut unum de duobus queam respondere. uideo hic enim
quandam medietatem. nam ordo mihi nec bonum nec malum
uidetur. — Quid saltem censes, inquam, ordini esse contrarium ? —
3 respondere debeam T 4 mandata om.M 5 uidebitur A T edd. 6 de
om.A aliquis AMTedd. caldaeus A 7 debuerit] dubitauerit Atn2 in mq.
atequam Aml cuenisset A euenerit a 8 ecferetur H eferetur Pml nemo
ex eo Tml 9 quaereret] quaerere auderetAT ex] ab Am oberrens Tml
10 enim om.M 11 a om,Pml 12 autqui HPml alt. dicere P 14 uolitatio
AHMPm2Tedd. 15 domo] agro A ordine rerum A necessario A ille P
18 cur quidque fiat] cu quisque sciat Aml quicque T 19 satis (om. est)
in ras. 4 21 Apparet] hic apparet ATedd. 24 ordo] utrum A quiddam Bi
25 an malum ex animalium ras. P submorans HMP submurmurans AT edd.
26 de] e AHMTedd. enim hic A 28 saltim AM
quae totum occupauit, totum obtinuit? quod enim erit ordini contrarium,
necesse erit esse praeter ordinem; nihil autem esse praeter
ordinem uideo: nihil igitur ordini oportet putare esse contrarium.
— Ergone, ait Trygetius, contrarius ordini error non est? — Nullo
modo, inquit; nam neminem uideo errare sine causa; causarum
autem series ordine includitur et error ipse non solum gignitur causa
sed etiam gignit aliquid, cui e causa fit. quam ob rem quo extra
ordinem non est, eo non potest ordini esse contrarius.
Et cum tacuisset Trygetius egoque me ipsum non caperem
gaudio, quod uidebam adulescentem, carissimi amici filium, etiam
meum fieri, nec solum, uerum in amicum quoque iam mihi surgere
atque grandescere et, cuius studium uel in mediocres litteras desperaueram,
quasi respecta possessione sua toto impetu in mediam
uenire philosophiam — quod dum tacitus miror et exaestuo in gratulatione,
subito ille quasi mente quadam correptus exclamat:s o si
possem dicere quod uolo! rogo, ubiubi estis, uerba, succurrite. et
bona et mala in ordine sunt. credite, si uultis; nam quomodo id explicem
nescio.
hominem paululum quasi digesta ebrietate affabilem factum redditumque
conloquio: Absurdum, inquit, mihi uidetur, Licenti, et
plane alienum a ueritate quod dicis; sed quaeso patiare me paululum
nec proturbes clamitando. —Dic quod uis, ait ille; non enim metuo,
ne me auferas ab eo, quod uideo ac paene teneo. — Utinam, inquit,
ab eo quem defendis ordine deuius non sis! non tanta in deum feraris,
ut mitius loquar, incuria. quid enim potuit dici magis impium quam
etiam mala ordine contineri ? certe enim deus amat ordinem. —Uero
amat, ait ille; ab ipso manat, cum ipso est, et si quid potest de re
contrarium quicquam edd. potest—pr. essc add. Aml inmy. 2 continuit
A 3 necesse—4 contrarium add.Hm2 in ?«</. 4 putare esse] putari AMT
7 ordini H 8 cui] cuius M edd. e 01n.AHM T edd. fit PT sit AHM edd.
9 pr. non Aml s.l. 12 solum hoc (hoc s. m2) A quoque surgere mihi atque
(om. iam) M 15 gratulationem AT end. 17 ubiubi] ubi AHmlMP 18 in
ordinej inordinata H ordinata Pm2 in 9iay. ab credite incipit cup. VII. m
21 «ebrietate (a ras.) P 22 mihi uidetnr inquit T licenti add. Pm2 s.l.
24 perturbes edd. 25 auferas me
In qua conclusione timui Licentio. at ille ingemescens
difficultate uerborum nec omnino quaerens, quid responderet, sed
quem ad modum quod respondendum erat promeret: Non diligit
deus mala, inquit, nec ob aliud, nisi quia ordinis non est, ut et deus
mala diligat; et ordinem ideo multum diligit, quia per eum non diligit
mala. at uero ipsa mala qui possunt non esse in ordine, cum deus
illa non diligat ? nam iste ipse est malorum ordo, ut non diligantur
a deo. an paruus rerum ordo tibi uidetur, ut et bona deus diligat
et non diligat mala? ita nec praeter ordinem sunt mala, quae non
diligit deus, et ipsum tamen ordinem diligit; hoc ipsum enim diligit,
diligere bona et non diligere mala, quod est magni ordinis et diuinae
dispositionis. qui ordo atque dispositio quia uniuersitatis congruentiam
ipsa distinctione custodit, fit, ut mala etiam esse necesse sit.
ita quasi ex antithetis quodam modo, quod nobis etiam in oratione
iucundum est, ex contrariis, omnium simul rerum pulchritudo
figuratur.
Post hoc intersiluit modice et repente sese erigens, qua
Trygetius lectum habebat: Nam quaero ex te, quaeso, inquit,
iustusne sit deus. — Tacebat ille nimis, ut postea retulit, ammirans
et horrens subito condiscipuli et familiaris sui afflatum noua
inspiratione sermonem. quo tacente ille ita secutus est: Si enim
deum iustum non esse responderis, tu uideris quid agas, qui me dudum
impietatis arguebas. si autem, ut nobis traditur nosque ipsius
ordinis necessitate sentimus, iustus est deus, sua cuique distribuendo
utique iustus est. quae autem distributio dici potest, ubi distinctio
nulla est? aut quae distinctio, si bona sunt omnia? quidue
7 ingemiscens AMTedd. lU ut et] ut AJll\' edd. 12 ueru
Pm\'\' qui tix qu§ Mm2 15 diligit Aml 19 fit ex sit A 20 aiitlii-
ti>tis A antithotis 3/ 21 iocundmn AMPmlT ex] id est ex ATcdd.
2S se \'/\' 24 nam] nc (c- in ras.m\'2) A 27 seqllutus PmlT si enim] etenim
-i («\'iiiiii iii ras.m2) A 3U necessitatem Aml
meritis sua cuique redduntur? iustum autem deum omnes fatemur:
totum igitur ordine includitur. — Quibus dictis relisit se strato et
iam lenior uoce, cum ei uerbum nemo faceret: Nihilne mihi, inquit,
uel tu, qui conpulisti ad ista, respondes?
Cui ego:
Noua nunc religio istaec in te incessit, cedo,
inquam. sed quod uidebitur, per diem respondebo, qui mihi iam uidetur
redire, nisi lunae est ille qui fenestris fulgor induitur. simul
et tacendum est, ne tanta bona tua, Licenti, absorbeat obliuio.
quando enim nostrae litterae non sibi haec mandari flagitent?
dicam plane tibi quod sentio. disputabo aduersus te, quantum possum;
non enim mihi, si me uiceris, maior triumphus dari potest. si
autem uel calliditati uel acuto cuidam errori hominum, quorum partes
suscipere temptabo, cesserit inbecillitas tua, quae minus pasta
eruditione disciplinarum tantum deum fortasse sustinere non
poterit, res te ipsa commonebit, quantae tibi uires, ut in eum firmior
redeas, parandae sint, simul quia et istam disputationem nostram
elimatius uolo prouenire; non enim grossis auribus eam debeo. nam
Zenobius noster multa mecum saepe de rerum ordine contulit, cui
alta percontanti numquam satisfacere potui seu propter obscuritatem
rerum seu propter temporum angustias. crebrarum autem
ille procrastinationum usque adeo fuit inpatiens, ut me, quo diligentius
et copiosius respondere cogerer, etiam carmine prouocaret,
et bono carmine, unde illum magis ames. sed neque tunc tibi legi
potuit ab istarum rerum studio remotissimo neque nunc potest.
nam profectio eius tam repentina et perturbata fuit tumultu illo,
ut nihil istorum uenire nobis in mentem potuerit; nam id relinquere
mihi responsuro statuerat et multa concurrunt, cur ei sermo iste
1 repperiri PmIT dei] de ATm2 3 relisit HMP re;ilit ATedd.
se HMP e AT edd. stratu
mobilitatem meam et puerilem leuitatem ridebitis siue aliquo uere
diuino nutu et ordine fit in nobis, non uobis dubitem dicere: pigrior
sum ad illa metra subito effectus; alia, longe alia nescio quid
mihi nunc luce resplenduit. pulchrior est philosophia, fateor,
quam Thisbe, quam Pyramus, quam illa Uenus et Cupido talesque
omnimodi amores. — Et cum suspirio gratias Christo agebat. accepi
ego haec, quid dicam libenter aut quid non dicam ? accipiat quisque,
ut uolet, nihil curo, nisi quod forte inmodice gaudebam.
Interea post paululum dies sese aperuit. surrexerunt illi
et ego inlacrimans multa oraui, cum audio Licentium succinentem
illud propheticum laete atque garrule: deus uirtutu m, conuerte
nos et ostende faciem tuam, et salui
erimus. quod pridie post caenam cum ad requisita naturae foras
exisset, paulo clarius cecinit., quam ut mater nostra ferre posset, quod
illo loco talia continuo repetita canerentur. nihil enim aliud dicebat,
quoniam ipsum cantilenae modum nuper hauserat et amabat, ut
fit, melos inusitatum. obiurgauit eum religiosissima, ut scis, femina
ob hoc ipsum, quod inconueniens locus cantico esset. tunc ille dixerat
iocans: Quasi uero, si quis hic me inimicus includeret, non erat
deus exauditurus uocem meam.
1 pro quod A 3 nemi*ni (i pr.s.) P 4 pro] et pro A 8 mihi om.M
12 in nobis fit (sit A) A T non uobis add. Hml inmrj. 15 tisbe.VP tysbe H
piramus A 20 lacrimans M ibi lacrimans T snccinentem] cantitantem A in ras.
2lil]um.4mi garule Pml 23 quaesita AT 24 nostraj
Ergo mane cum regressus esset solus — nam uterque ob
eandem causam processerat — accessit ad lectulum meum: Uerum
mihi dic, inquit, ita fiat nobis quod uis, quid de me existimes. —
Atque ego adulescentis dexteram adprehendens: Quid, inquam, existimem,
sentis credis intellegis. neque enim arbitror te frustra heri
tam diu cecinisse, ut uirtutum deus conuerso tibi se ostendat. — At
ille cum admiratione recordatus: Magnum, inquit, dicis et uerum.
non enim me ipsum parum mouet, quod modo tam aegre auocabar
a nugis illis carminis mei, et iam redire ad eas piget et pudet; ita totus
in quaedam magna et mira subuehor. nonne hoc est uere in deum
conuerti ? simul et illud gaudeo, quod frustra mihi scrupulus superstitionis
iniectus est, quod tali loco talia cantitabam. — Mihi, inquam,
neque hoc displicet et ad illum ordinem puto pertinere, ut etiam
hinc aliquid diceremus. nam illi cantico et locum ipsum, quo illa
offensa est, et noctem congruere uideo. a quibus enim rebus putas
nos orare ut conuertamur ad deum eiusque faciem uideamus, nisi
a quodam ceno corporis atque sordibus et item tenebris, quibus
nos error inuoluit? aut quid est aliud conuerti nisi ab inmoderatione
uitiorum uirtute ac temperantia in sese adtolli ? quidue aliud est
dei facies quam ipsa, cui suspiramus et cui nos amatae mundos
pulchrosque reddimus, ueritas? — Melius dici non potest, inquit
exclamans; deinde suppressius quasi ad aurem: Uide quaeso,
quanta occurrerunt, ut credam erga nos aliquid iam prosperiore
ordine fieri.
Si ordinem, inquam, curas, redeundum tibi est ad illos
uersus. nam eruditio disciplinarum liberalium modesta sane atque
succincta et alacriores et perseuerantiores et comtiores exhibet
amatores amplectendae ueritati, ut ardentius appetant et
Tml 3 dic mihi ATedd. 4 aduleseentes Pml adpr*phendens
(n ras., e ult. ex i) P 6 cecinisse tamdiu A quamdiu cccinisse //
8 modo] mouet Pml tam] tamen A aduocabar A 9nu*gisJ. 10 pr. in]
ad As.l. snbueheor HPml 12 infectus P intectus Hml cantabam Tm7
Deinde ego quoque surrexi redditisque deo cotidianis
uotis; ire cooperamus in balneas — ille enim locus nobis, cum caelo
tristi in agro esse minime poteramus, aptus ad disputandum et
familiaris fuit — cum ecce ante fores aduertimus gallos gallinatios
(ei s. m2) A 2 uita beata M se AT (j cunicalefactionc 7
calefactione M 7 eriimnosuruni P ut monia Tml admonita A 8 paulum
MPml 9 luciquc sanorum M 12 opns e.r corpus ran. A conhinxAMPia\'? !
1;5 sit ATcdd. 14 scias A uelim facere .1 15 ***iube P cjuod] id
Multa quaerebamus, cur sic omnes, cur propter dominationem
in subiectas sibi feminas, cur deinde nos ipsa pugnae facies
aliquantum et praeter altiorem istam considerationem duceret
in uoluptatem spectaculi, quid in nobis esset, quod a sensibus remota
multa quaereret, quid rursum, quod ipsorum sensuum inuitatione
caperetur. dicebamus nobis ipsis: ubi non lex? ubi non meliori
debitum imperium? ubi non umbra constantiae? ubi non imitatio
uerissimae illius pulchritudinis? ubi non modus? atque inde ammoniti,
ut spectandi modus esset, perreximus, quo propositum erat,
atque ibi, ut potuimus, sane diligenter — nam et recentes res erant
et quando poterant tam insignita trium studiosorum memoriam effugere?
— omnia nostrae lucubrationis opuscula in hanc libelli
partem contulimus nihilque a me aliud factum est illo die, ut ualetudini
parcerem, nisi quod ante caenam cum ipsis dimidium uolumen
Uergili audire cotidie solitus eram, nihil nobis ubique aliud quam
2 araantium A unde HMP innuant T 4 inhiantis T quaeeumqlll\'
P 5 atque] aut M ubique] ubicumque Mm quaeri] sectari
(uat. se) a G dari (i cx e) A uideres A intentius JI 7 acntissimas A
8 rationis animalium expertium Tml non add. Amls.l. 10 collectam P
12 ceruic* *T pennulas AHMPm\'2 T 13 concinum P 16
conuenimus in eoque consedimus. et ego attentis in me ambobus:
Hic esto, inquam, Licenti, quantum potes, et tu quidem, Trygeti;
nec enim parua res agitur: de ordine quaerimus. quid ego nunc quasi
in schola illa, unde me quoquo modo euasisse gaudeo, constitutus
copiose atque ordinate nobis ordinem laudem ? accipite, si uultis —
immo facite ut uelitis — quo neque quicquam de huius laude breuius
neque, ut mihi uidetur, uerius dici potest. ordo est, quem si tenuerimus
in uita, perducet ad deum, et quem nisi tenuerimus in uita, non
perueniemus ad deum. peruenturos autem nos iam, nisi me animus
de nobis fallit, praesumimus et speramus. diligentissime igitur
inter nos ista quaestio uersari debet atque dissolui. uellem adessent
ceteri, qui nobiscum his negotiis solent interesse; uellem, si fieri potest,
non istos tantum, sed omnes saltem familiares nostros, quorum
semper admiror ingenium, nunc mecum habere quam uos estis intentos,
aut certe ipsum tantum Zenobium, quem de hac re tanta
molientem numquam pro eius magnitudine otiosus accepi. sed
quia id non euenit, legent litteras nostras, quoniam instituimus iam
de istis rebus uerba non perdere resque ipsas a memoria fugaces scriptorum
quasi uinculo, quo reducantur, innectere. et sic fortasse ordo
ipse poscebat, qui eorum procurauit absentiam. nam et uos profecto
in rem tantam, quia solis perferenda inponitur nobis, erectiore
animo insurgitis et cum illi legerint, qui nobis maxima cura sunt, si
quid eos mouerit ad contradicendum, alias nobis disputationes disputatio
ista procreabit seque ipsa successio sermonum in ordinem
inseret disciplinae. sed nunc, ut promiseram, Licentio, quantum
res patitur, aduersabor, qui totam causam iam paene confecit, si
possit eam defensionis muro stabiliter firmeque uallare.
2 aliqui HPml aliquis M 4 post tridie APT alacres <m. M 5 atteiitis
in ine] attentissime (e ali. in ras. P) HMP 6 qunntum] quam P 8 scola etnli.
9 nruate AT(<!<!. 13 peruenimus Hm2M nisi iani A 14 de uobis om M
fallit (it in ras.) P 15 solui Aml 16 posset AMTedd. 17 saltim J
immobilitate membrorum et rei magnitudine satis commotos et
audiendi desiderio inflammatos esse conspexi: Ergo, inquam, Licenti,
si tibi uidetur, collige in te quidquid uirium potes, elima quidquid
habes acuminis et ordo iste quid sit definitione conplectere. — Tum
ille ubi se ad definiendum cogi audiuit, quasi aqua frigida adspersus
exhorruit et turbatiore uultu me intuens atque, ut fit, ipsa trepidatione
subridens: Quid hoc est rei? quid quasi tibi uideor, inquit,
annuere? nescio, quo aduenticio spiritu me credis inflatum. —
Statimque sese animans. Aut fo.tasse, ait, aliquid mecum est? —
Paululumque siluit, ut in definitionem, quidquid illi de ordine notionis
erat, conduceretur, deinde erectior: Ordo est, inquit, per quem
aguntur omnia, quae deus constituit.
Quid? ipse deus, inquam, non tibi uidetur agi ordine? —
Prorsus, inquit, uidetur. - Ergo agitur deus? ait Trygetius. — Et
ille: Quid enim? inquit; Christum deum negas, qui et ordine ad nos
uenit et a patre deo missum esse se dicit? si igitur deus Christum
\' ordine ad nos misit et deum Christum esse non negamus, non solum
agit omnia sed agitur etiam deus ordine. — Hic Trygetius addubitans:
Nescio, inquit, quomodo istuc accipiam. deum enim quando
nominamus, non quasi mentibus ipse Christus occurrit, sed pater.
ille autem tunc occurrit, quando dei filium nominamus. — Bellam
rem facis, inquit Licentius. negabimus ergo dei filium deum
esse? — Hic ille, cum ei respondere periculosum uideretur, tamen
se coegit atque ait: Et hic quidem deus est, sed tamen proprie
patrem deum dicimus. — Cui ego: Cohibe te potius, inquam;
non enim filius improprie deus dicitur. — At ille religione
commotus cum etiam uerba sua scripta esse nollet, urguebat
5 difinitione A 7 turbatiori M ipsa ut fit Tml 8 estom-^1
alt. quid] qllodAJl 9 anuerellmlP an ueretw nescio]
Hic ubi, ne plura dicerem, lacrimae mihi modum imposuerunt,
Licentius molestissime ferens, quod omnia scribebantur:
Quid enim, ait, fecimus, oro te ? - Adhuc, inquam, nec fateris saltem
peccatum tuum ? tu nescis in illa schola grauiter me stomachari
solitum, quod usque adeo pueri non utilitate ac decore disciplinarum
sed inanissimae laudis amore ducerentur, ut quosdam etiam
2 uero om..4 7 imperitiaaaT coopiamur T haeccine est (c alt. et e
alt. m2) P haecine est
quid promouissemus; nam et ei quaestio nota erat. cuius et ingressum
et rogationem cum scribi nostro more iussissem: Quid agitis?
inquit; numquidnam in illis quos legitis libris etiam feminas umquam
audiui in hoc genus disputationes inductas? — Cui ego: Non ualde
curo, inquam, superborum imperitorumque iudicia, qui similiter in legendos
libros atque in salutandos homines inruunt. non enim cogitant,
quales ipsi, sed qualibus induti uestibus sint et quanta pompa rerum
fortunaeque praefulgeant. isti enim in litteris non multum attendunt,
aut unde sit quaestio aut quo peruenire disserentes moliantur
quidue ab eis explicatum atque confectum sit. in quibus tamen quia
M gemiscendum T 2 ab eisdem MM.37
4 pr. in om.P 5 iactantiam AT 9 miserum me T 10 decere T decidereitf
Nam ne quid, mater, ignores, hoc Graecum uerbum, quo
philosophia nominatur, Latine amor sapientiae dicitur. unde etiam
diuinae scripturae, quas uehementer amplecteris, non omnino philosophos,
sed philosophos huius mundi uitandos atque inridendos esse
praecipiunt. esse autem alium mundum ab istis oculis remotissimum,
contempnendi Pml conuertendi T 3 penitralia AT
5obmittamT salt.etom.Aml 9conqu§raiitur A lOmeumautenilibrum A
11 sed uel (cum s. uel iu2) A 12 studiosi uimium A contenta MP contempta
AHT uilitate] utilitate Hm2 in mg. humilitate M 13 philosophante//
15 contemtnent (p ras.) P 18 multos A 20 condicione Pm2 22 aliudj
aliquid T 23 pr. aut om-A iocunditatis AMPmlT 24 philophatae Aml
25 quo] quod 11T 2seuitandos AHMTedd. esseom.Tml 29aliumautem A
Hic illa cum blande ac religiose numquam me tantum
mentitum esse dixisset et uiderem tam multa nos uerba fudisse,
ut neque scribenda non essent et iam libri modus esset neque tabulae
reliquae forent, placuit quaestionem differri, simul ut meo stomacho
parcerem. nam eum plus, quam uellem, commouerant ea,
quae mihi euomenda in illos adulescentes necessario uisa sunt. sed
cum abire coepissemus: Memento, inquit Licentius, quam multa
et quam necessaria nobis abs te accipienda per occultissimum illum
diuinumque ordinem etiam te nesciente subministrentur. — Uideo,
inquam, et ingratus deo non sum uosque ipsos, qui haec aduertitis,
ob id ipsum praesumo fore meliores. — Hoc fuit tantum illo die negotium
meum.
ipse AHM 2 pr. non om.Mml alt. non eras. H 4 phylosophia
T 5 contempnerem PmlTm2 7 alt. amare H 9 et nouerimdiligas
om.Hml 10 fortuiti om.Tml 14 relegiose P 15 et] et cum M
nos] non T 16 non] om.Tml nunc s. ras. A 17 reliqui MP sthomacho P
18 ea] eaPwi2 22 diuinam A 23 non om.Tml auertitis T 25 meum.
amen A
exorto sole clarissimo inuitauit caeli nitor et, quantum in illis locis
hieme poterat; blanda temperies in pratum descendere, quo saepius
et familiarius utebamur. nobiscum erat etiam mater nostra, cuius
ingenium atque in res diuinas inflammatum animum cum antea
conuictu diuturno et diligenti consideratione perspexeram tum uero
in quadam disputatione non paruae rei, quam die natali meo cum
conuiuis habui atque in libellum contuli, tanta mihi mens eius
apparuerat, ut nihil aptius uerae philosophiae uideretur. itaque
institueram, cum abundaret otio, agere, ut conloquio nostro non
deesset. quod et in primo etiam huius operis libro abs te cognitum est.
Cum igitur memorato in loco, ut commode potuimus, consedissemus,
ego illis duobus adulescentibus: Quamuis uobis, inquam,
suscensuerim pueriliter de magnis rebus agentibus, tamen mihi
uidetur non sine ordine propitio deo accidisse, quod in sermone, quo
uos ab ista leuitate detrahebam, tempus ita consumptum est, ut
res tanta ad Alypii aduentum dilata uideatur. quapropter quoniam
ei iam quaestionem notissimam feci et quantum in ea processerimus
ostendi, paratusne es, Licenti, causam, quam suscepisti, ex
illa tua definitione defendere? nam meminisse me arbitror te ordinem
esse dixisse, per quem deus ageret omnia. — Paratus sum, inquit,
quantum ualeo. — Quomodo ergo, inquam, agit ordine omnia
deus? itane, ut etiam se ordine agat? an praeter eum ordine ab
LIBER II. P AURELII AUGUSTINI EPISCOPI DE ORDINE LIBER -I-
EXPLICIT. IXUIPIT LIBER SECUNDUS H EXPLICIT LIBER I- DE
ORDIXE . INCIPIT LIBER SECUNDUS DE ORDINE M AURELII
AUGUSTINI DE ORDINE LIB -I- **»LICIT- INCIPIT EIUSDEM LIB II T
EXPLICIT LIBER PRIMUS. INCIPIT SCDS DE ORDINE A 2 alyppius P
4 blande Aml 5 llostra] mea Am2 s.l. 7 tum] tu T 8 in quadam] inquam
(qiuim dcl. m2) A 9 conuiis H lOcredereturJtjf 11 instrueram J
habundaret T 12 et om-AMTeM. libro om-M 15 succensuerim AMT
magis Pml 16 quod] quo Tml 17 isto Aml tempus om-M 18 alyppii P
Cui ego: Quae administrantur et aguntur, uidentur tibi moueri
an immobilia putas esse? — Ista, inquit, quae in hoc mundo fiunt,
fateor moueri. — Reliqua, inquam, negas ? — Quae sunt cum deo,
inquit, non mouentur; reliqua omnia moueri arbitror. — Cum igitur
ea, quae cum deo sunt, inquam, non moueri putaş, cetera autem concedis
moueri, ostendis omnia, quae mouentur, non esse cum deo. —
Repete hoc ipsum, inquit, paulo planius. — Quod non mihi uisus
est difficultate intellegendi fieri uoluisse, sed quaerendi spatium,
quo inueniret quid responderet. — Dixisti, inquam, ea quae cum deo
sunt non moueri. cetera autem moueri. si ergo haec, quae mouentur,
non mouerentur, si essent cum deo, quoniam omnia, quae sunt
cum deo, negas moueri, restat, ut praeter deum sint quae mouentur.
— Quibus dictis adhuc tacebat, cum tandem: Uidetur mihi, inquit,
quod et in hoc mundo si qua non mouentur, cum deo sunt. — Nihil
hoc ad me, inquam; fateris enim, ut opinor, non omnia, quae in
hoc mundo sunt, non moueri. ex quo conficitur non omnia mundi
huius esse cum deo. — Fateor, inquit, non omnia. — Ergo est
aliquid sine deo ? — Non, inquit. — Cum deo sunt igitur omnia. —
Hic cunctabundus: Quaeso, inquit, illud non dixerim, quod sine
deo nihil sit; nam prorsus omnia, quae mouentur, non mihi uidentur
A est ergo inquam illud edd. 9 etiam inquit A
10 ordo ordo H 11 solum a 12 diximus A omnia***(qu £ ras.) P
15 mundo sunt M fiunt mundo edd. 21 spacio Ta 24 cum deo essent Tml
27 et om.AT 28 non s. ras. Am2 31 igitur sunt A sunt (om. igitur) M
32 hinc A 33 nihil om. TmI
nemo ambigit. — Non est, inquit, sine deo caelum. — Ergo est
aliquid cum deo, quod moueatur ? — Non possum, inquit, ut uolo,
explicare quod sentio; tamen quid moliar dicere, peto, ut non exspectatis
uerbis meis sagacissime, si potestis, intellegatis. nam et
sine deo mihi nihil uidetur esse et, quod cum deo est, rursum uidetur
inconcussum manere; caelum autem-dicere sine deo esse non possum,
non solum quod nihil sine deo esse arbitror sed quod caelum
putem habere aliquid, quod non mouetur, quod uero aut deus est
aut cum deo, quamuis ipsum caelum non dubitem uerti ac moueri.
quid sit non esse sine deo. si enim de uerbis inter nos controuersia
est, facile contemnetur, dummodo rem ipsam, quam concepisti
mente, uideamus. — Odi ego, inquit, definire. — Quid ergo faciemus ?
inquam. — Tu, inquit, defini quaeso. nam facilius est mihi uidere in
alterius definitione, quid non probem, quam quicquam bene definiendo
explicare. — Geram tibi morem, inquam. uidetur tibi id esse cum
deo, quod ab eo regitur atque administratur ? — Non, ait ille, hoc animo
conceperam, cum dicebam ea quae non mouentur esse cum deo. —
Uide ergo, inquam, utrum haec tibi saltem definitio placeat: cum
deo est quidquid intellegit deum. — Concedo, inquit. — Quid ergo ?
inquam; sapiens deum tibi intellegere non uidetur? — Uidetur, inquit.
— Cum ergo sapientes non solum in una domo aut urbe sed etiam
per inmensa regionum peregrinando nauigandoque moueantur, quomodo
erit uerum quidquid cum deo est non moueri? — Risum mihi,
inquit, mouisti, quasi ego quod sapiens facit dixerim esse cum deo.
cum deo est, sed illud quod nouit. — Non nouit, inquam, sapiens
codicem suum pallium tunicam supellectilem, si quam habet, ceteraque
id genus, quae stulti etiam bene nouerunt ? — Fateor, inquit,
nosse tunicam et nosse pallium non esse cum deo.
1 hoc om.AMmlT 2 nemo om.M 3 ut] quod H 4 quid] quodAT
molior A exspsctetis HP 6 nihil mihi AT esse orrt.31 sursum M
7 esse-solum Tm2 in ras. 9 non om. Tml uereATcdd. aut] autem H P
10 ac] aut T 11 cum] sine A 12 non eras. A sine] cum ATml internos
om M 13 contem*netur (p ras.) P mente concepistiM 16quicquam] quidA
17 id ona.111 18 non] nunc A 22 tibi deum edd. non om.M 24 inmensam H
25 est om.Tml inqu it mihi MT 27 deo—scd om.M 28 suppellectilem
Hoc ergo, inquam, dicis, non omne, quod nouit sapiens, esse
cum deo, sed tamen quidquid sapientis cum deo est, id nosse sapientem.
— Optime, inquit; nam quidquid sensu isto corporis nouit,
non est cum deo, sed illud, quod animo percipit. plus etiam fortasse
audeo dicere, sed tamen dicam; uobis enim existimatoribus aut
confirmem aut discam. quisquis ea sola nouit, quae corporis sensus
attingit, non solum cum deo esse non mihi uidetur sed ne secum quidem
— Hic cum Trygetium animaduertissem in eo uultu, ut nescio
quid uelle redicere uideretur, sed uerecundia eum, ne quasi in
alienum locum inrueret, contineri, feci potestatem iam tacente
Licentiout promeret quid uellet. at ille: Ista, inquit, quae ad sensus
corporis pertinent, prorsus nemo mihi uidetur nosse. aliud est
enim sentire, aliud nosse. quare si quid nouimus, solo intellectu
contineri puto et eo solo posse conprehendi. ex quo fit, ut, si illud est
cum deo, quod intellegendo sapiens nouit, totum quod nouit sapiens
possit esse cum deo. — Quod cum Licentius approbasset, subiecit
aliud, quod nullo pacto possem contemnere. ait enim: Sapiens
prorsus ipse cum deo est; nam et se ipsum intellegit sapiens. quod
conficitur et ex eo, quod a te accepi, id esse cum deo, quod intellegit
deum, et ex eo, quod a nobis dictum est, id esse cum deo, quod a
sapiente intellegitur. sed hanc eius partem, per quam istis utitur
sensibus — non enim puto connumerandam esse, cum sapientem
uocamus — fateor me nescire nec omnino cuius modi sit suspicari.
Negas ergo, inquam, non solum ex corpore et anima sed etiam
ex anima tota constare sapientem, si quidem partem istam, qua utitur
sensibus, animae esse negare dementis est. non enim ipsi oculi
uel aures sed nescio quid aliud per oculos sentit. ipsum autem
sentire si non damus intellectui, non damus alicui parti animae.
restat, ut corpori tribuatur, quo absurdius dici nihil mihi interim
uidetur. — Anima, inquit, sapientis perpurgata uirtutibus et iam
cohaerens deo sapientis etiam nomine digna est nec quicquam eius
aliud delectat appellare sapientem; sed tamen quasi quaedam, ut
pr. sapienti A 4 esse A 5 enim] etiam Tml 6 confirmer AT edd.
quisquis enim ea ATm 7 attigit A 9 dicere AfIJIT edd. 11 ill*e (a ras.) P
12 nemo prorsus M mihi nemo A 13 in intellectu H 16 probasset A
17 contem*nere P 18 cum deo ipse A cum deo (om. ipse) m se om-Tml
23 me om M 25 utimur Tml 26 anima H 29 interim mihi AHMmlT edi.
interim Mml 32 delectat] decet AT edd. appellari Am
subtraxit in se ipsum, ei animae seruiunt uel, si tota haec anima
dicenda est, ei certe parti animae seruiunt atque subiectae sunt,
quam solam sapientem nominari decet. in qua parte subiecta etiam
ipsam memoriam puto habitare. utitur ergo hac sapiens quasi seruo,
ut haec ei iubeat easque iam domito atque substrato metas legis inponat,
ut dum istis sensibus utitur propter illa, quae iam non sapienti
sed sibi sunt necessaria, non se audeat extollere nec superbire domino
nec his ipsis, quae adpertinent, passim atque immoderate uti.
ad illam enim uilissimam partem possunt ea pertinere, quae praetereunt.
quibus autem est memoria necessaria nisi praetereuntibus
et quasi fugientibus rebus? ille igitur sapiens amplectitur deum eoque
perfruitur, qui semper manet nec expectatur, ut sit, nec metuitur,
ne desit, sed eo ipso, quo uere est, semper est praesens. curat autem
immobilis, et in se manens serui sui quodam modo peculium, ut eo
tamquam frugi et diligens famulus bene utatur parceque custodiat.
Quam sententiam eius cum admiratione considerans recordatus
sum id ipsum aliquando me breuiter illo audiente dixisse. tum
arridens: Gratias age, inquam, Licenti, huic seruo tuo, qui tibi nisi
aliquid de peculio suo ministraret, nunc fortasse quod promeres non
haberes. nam si ad eam partem memoria pertinet, quae se uelut
famulam bonae menti regendam concedit, ipsa nunc adiutus es, mihi
crede, ut hoc diceres. ergo antequam ad illum ordinem redeam, nonne
tibi uidetur uel propter talia, id est propter honestas ac necessarias
disciplinas, memoria opus esse sapienti? — Quid, inquit, memoria
opus est, cum omnes suas res praesentes habeat ac teneat? non
enim uel in ipso sensu ad id, quod ante oculos nostros est, in auxilium
uocamus memoriam. sapienti igitur ante illos interiores intellectus
oculos habenti omnia, id est deum ipsum fixe immobiliterque intuenti,
cum quo sunt omnia, quae intellectus uidet ac possidet,
1 exubiae Tml ille om.M 2 **seruiunt (in ras.) T 6 imponit A
7 illa (a m2) P 9 iis m adpertinent HmlMP ad se pertinent AHm2T uel eam
Hm2s.l. 12 **sapiens (sa ras.) P 15 quodadmodo Pml quodadmodo II
quodamodo M 16 famulos P custodiam P 18 ille Tml 19 inquam
om.Mm] aliquid nisi A 20 quod] quid a 24 alt. propter] uel pr. AmlT
25 sapientis Aml inquam P 28 uocamus] nobis uocamus AT edd. igitur]
ergo edd. anante P 29 omnia om.M
quae abs te audieram retinenda, nondum sum illius famuli
dominus sed ei modo seruio, modo pugno, ut non seruiam, et
quasi audeo me adserere in libertatem meam, et si forte aliquando
impero atque obtemperat mihi facitque saepe putare, quod uicerim,
in aliis rursus rebus ita sese erigit, ut eius sub pedibus miser iaceam.
quam ob rem quando de sapiente quaerimus, me nolo nomines. —
Nec me, inquam; sed tamen numquidnam sapiens iste suos potest
deserere aut ullo pacto, cum hoc corpus agit, in quo istum famulum
sua lege deuinctum tenet, relinquit officium beneficia tribuendi
quibus potest et maxime, quod ab eo uehementissime flagitatur,
sapientiam ipsam docendi? quod cum facit, ut congrue doceat
minusque ineptus sit, praeparat saepe aliquid, quod ex dispositione
eloquatur ac disputet, quod nisi memoriae commendauerit, pereat
necesse est. ergo aut officia beniuolentiae negabis esse sapientis aut
confiteberis res aliquas sapientis memoria custodiri. an fortasse aliquid
suarum rerum non propter se quidem sed propter suos, sibi tamen
necessarium commendat seruandum illi famulo, ut ille tamquam
sobrius et ex optima domini disciplina non quidem custodiat, nisi
quod propter stultos ad sapientiam perducendos sed quod ei tamen
ille custodiendum imperarit ? — Nec omnino huic, inquit, commendari
quicquam arbitror a sapiente, si quidem ille deo semper infixus
est siue tacitus siue cum hominibus loquens; sed ille seruus
iam bene institutus diligenter seruat, quod interdum disputanti
domino suggerat et ei tamquam iustissimo gratum faciat officium
suum, sub cuius se uidet potestate uiuere, et hoc facit non quasi
ratiocinando sed summa illa lege summoque ordine praescribente.
— Nihil, inquam, nunc resisto rationibus tuis, ut quod suscepimus
potius peragatur. de isto uero diligenter, quem ad modum sese
1 pr. esset T ut eras. A, om.M esset] est ut A 2 nondum] nam non A
3 seruio modo A 4 me audeo edd. 5 impero] uel imperem Am2 obtemperat
(et s. at m2) A faciat Am2 saepe] se A 6 in aliis ex maliis Pm2
ita om.Jl miser] ego m. Am. post. 8 iste sapiens M 9 opus ex corpus A
in eras. A 10 relinquet edd. 13 ut post saepe add. Am2 quod om.A
14 ac] ut M 16 an] aut Ha 17 suos] uos P 18 necessarios Ta illi seruandum
A 19 sobri*us (n ras.) P 20 pr. quod om.a praeter M tantum M
21 imperauerit (ue s. m2) A 22 semper deo m deo infixus est semper a
23 tacitus siue om.JJ 24 disputandi Hml 25 domino om.M 26 sese T
29 uero] uerbo M
uidebimus alias, cum deus ipse oportunitatem ordine dederit.
me dictum est id esse cum deo, quod intellegit deum, uos etiam plus
adiecistis, ut ibi sint etiam illa, quae intelleguntur a sapiente. qua
in re multum me mouet, quomodo subito cum deo stultitiam collocaueritis.
nam si cum deo sunt, quaecumque intellegit sapiens, nec
nisi intellectam stultitiam effugere potest, erit etiam, quod dictu
nefas est, pestis illa cum deo. — Qua conclusione commoti cum
in silentio se aliquantum tenuissent: Respondeat, inquit Trygetius,
etiam ille, de cuius aduentu ad istam disputationem oportunissimo
non nos puto temere gratulatos. — Tum Alypius: Deus meliora!
inquit; hucine mihi tandem tantum meum silentium parabatur?
sed inrupta iam quies est. uerum nunc enitar huic utcumque rogationi
satisfacere, cum mihi prius uel futurum prospexero et a uobis
impetrauero, ut a me amplius ista responsione nihil flagitetis.
— Nullo modo, inquam, est, Alypi, beneuolentiae atque humanitatis
tuae uocem tuam sermoni nostro etiam desideratam negare. sed
perge modo, quod instituisti effice; cetera, ut iam sese habet ordo
ille, prouenient. — Aeque mihi de ordine, inquit, sunt speranda me-
liora, in cuius adsertione interim me substituere uoluistis. sed, ni
fallor, ob hoc stultitiam deo ista tua conclusione ab his copulatam
putasti, quod uniuersa, quae intellegit sapiens, cum deo esse dixerunt.
sed id quatenus accipiendum sit, nunc omitto; tuam illam ratiocinationem
paululum aduerte. dixisti quippe: \'nam si cum deo sunt, quaecumque
intellegit sapiens, nec nisi intellectam stultitiam effugere
potest\' — quasi uero illud obscurum sit, antequam stultitiam quisque
uitet, sapientis eum nomine non esse censendum — et dictum est a
sapiente intellecta esse cum deo: cum igitur euitandae stultitiae
2ordineom.T 4 est] esset AT edd. 5 ab*iecistis T quarę H
6 me om.M colloueritis Aml 7 quaecumque] quaecum Jl Pml 8 dictum
HmlP 11 o*portunissimo (p ras.) P 12gratulos Tml alyppius P semper
inquit meliora A 13 huccine Am2HPm2Tm huic ne a 14 **quies (re ras.) T
iam quies est ex requiesset Pm2 15 in futurum AT edd. 19 perfice A se A
20 aequi Aml atqui Am2 speranda sunt M **speranda T 21 asserti-
onem AT nisi A 24 quatinus T ratiotinationem A 25 aduerte] libet
aduertere a nam si] non A 28 dictum est] dicis ista AT 29 sapienti
(om. a) A
cum autem fuerit, non inter ea, quae ille intellegit, stultitia
numeranda est. quam ob rem quoniam ea coniuncta sunt deo, quae
iam sapiens intellegit, recte a deo stultitia secernetur.
Acute quidem, inquam, ut soles, Alypi, respondisti, sed
tamquam in alienas trusus angustias. tamen quia, ut arbitror. adhuc
mecum stultus esse dignaris, quid faciemus, si aliquem nanciscamur
sapientem, qui nos tanto malo docendo ac disputando libenter liberet ?
nam nihil eum prius, quantum arbitror, deprecaturus sum. nisi ut
mihi ostendat, quae sit, quid sit, qualis sit omnino stultitia. de
te enim non facile adfirmarim; me tamen tantum et tam diu detinet.
quantum et quamdiu a me non intellegitur. dicturus est ergo ille
te auctore: \'ut hoc uos docerem, quando stultus eram, ad me
uenire debuistis; modo autem uos uestri magistri esse poteritis;
nam ego iam stultitiam non intellego\'. quod quidem ab eo si
audirem, non uererer ammonere hominem, ut comes nobis
fieret, simulque magistrum alium quaereremus. ut enim plene
stultitiam non intellego, uideo tamen nihil responsione hac esse
stultius. sed pudebit eum fortasse ita nos aut relinquere aut
sequi. disputabit ergo et exaggerabit copiosis.-ime stultitiae
mala. nos autem bene nobis prouidentes aut audiemus
attente hominem nescientem, quae loquatur, aut credemus eum
id, quod non intellegit, scire aut adhuc deo susceptorum tuorum
ratione stultitia copulata est. nihil autem superiorum est, quod
uideo posse defendi: restat igitur, quod non uultis, extremum. —
Numquam te, inquit, inuidum senseram. nam si ab istis, ut dicis,
susceptis quicquam honorarii, ut solet, accepissem, dum ratiocinationis
huius nimium tenax es, id eis modo reddere cogerer. quare
2 fuerit] sapiens fuerit AHTedd. 3 ea om.A 4 a deo] ad eos P
secernitur MPm2 edd. 6 tamquam] iam quam P tamen A 7 faciaiuus.4
8 a tanto (a s. m2) A tautum M libet T 11 affirmauerim AHMTedd.
12 *a me non (n alt. s.) P ergo est M 15 si ab eo audirem Ttnl 16 non
ante ammonere add. Am2 17 ut] quamuis Am2 18 intelligam A
20 exaggerans (om. et) A 21 audimus Hml 22 attende P 23 aut] et 7\'
adhunc Aml deo* (rum ras.) A 24 stultitiae HmlP est superiorum A
25 uideam (am ex 0 m2) A 26 discis HP 27 houorari H accepisse
llMP ratio*cinationis (a ras.) P ratiocinationes H 28 id] utH redere Tml
temporis dedi, uel, si uicti patroni nulla quidem sua
culpa consilio libenter auscultant, et in hoc iam tibi cedant et sint in
ceteris cautiores.
Non contemnam, inquam, quod in tua defensione Trygetius
nescio quid etiam perstrepens dicere cupiebat, faciamque bona tua
uenia; nam fortasse non bene instructus es, qui recens huic negotio
superuenisti, ut remoto patrocinio ipsos causam suam peragentes
audiam patienter. ut coeperam. — Tum Trygetius Licentio prorsus
absente: Quomodo uultis, inquit, accipite et ridete stultitiam meam.
non mihi uidetur debere dici intellectus, quo intellegitur ipsa
stultitia, quae non intellegendi uel sola uel maxima causa est. —
Non facile, inquam, recuso istud accipere. quamuis enim me
multum moueat, quod sentiat Alypius, quomodo recte possit
quisque docere, qualis sit res, quam non intellegit, quantamque
menti afferat perniciem, quod mente non uidet — nam id
utique attendens, quod tu dixisti, dicere est ueritus, cum ei sit ista
etiam de doctorum libris nota sententia — tamen sensum ipsum
considerans corporis — nam et isto ipso anima utitur et ipsa sola
est cum intellectu qualiscumque conlatio-addueor, ut dicam neminem
posse uidere tenebras. quam ob rem si menti hoc est intellegere,
quod sensui uidere, et licet quisque oculis apertis sanis purisque
sit, uidere tamen tenebras non potest, non absurde dicitur intellegi
non posse stultitiam; nam nullas alias mentis tenebras nominamus.
nec iam illud mouebit, quomodo stultitia possit non intellecta uitari.
ut enim oculis tenebras uitamus eo ipso, quo nolumus non uidere,
sic quisquis uolet uitare stultitiam, non eam conetur intellegere, sed
ea. quae possunt intellegi, per hanc se non intellegere doleat eamque
sibi esse praesentem, non quo ipsam magis intellegit sed quo alia
minus intellegit, sentiat.
sunt APml paruum codd. 5 contem*nam P 6 cupiebam HmlMP
8 tuam A 10 stulticia T 13enimflm2sJ. multum me A 14 sentit
reddatur Licentius. illud enim ex uobis iam requiro, utrum quaecumque
agit stultus ordine uobis agere uideatur. nam uidete,
rogatio quos laqueos habeat. si ordine dixeritis, ubi erit illa
definitio: ordo est, quo deus agit omnia, quae sunt, si etiam
stultus, quae agit, agit ordine? si autem ordo non est in his,
quae aguntur ab stulto, erit aliquid, quod ordo non teneat;
neutrum autem uultis. uidete quaeso, ne cuncta ipsius ordinis
defensione turbetis. — Hic item Trygetius — nam ille alter adhuc
omnino absens erat —: Facile est, inquit, huic quidem respondere
conplexioni tuae, sed me in praesentia similitudo deficit, qua sententiam
meam uideo asseri inlustrarique debere. tamen dicam, quod
sentio; facies enim tu, quod paulo ante fecisti. non enim illa commemoratio
tenebrarum ad id, quod a me inuolutum erat, parum
nobis attulit luminis. namque omnis uita stultorum quamuis per
eos ipsos minime constans minimeque ordinata sit, per diuinam
tamen prouidentiam necessario rerum ordine includitur et quasi
quibusdam locis illa ineffabili et sempiterna lege dispositis nullo modo
esse sinitur. ubi esse non debet. ita fit, ut angusto animo ipsam solam
quisque considerans ueluti magna repercussus foeditate auersetur.
si autem mentis oculos erigens atque diffundens simul uniuersa
conlustret, nihil non ordinatum suisque semper ueluti sedibus distinctum
dispositumque reperiet.
Quam magna, inquam, quam mira mihi per uos deus
ille atque ipse, ut magis magisque credere adducor, rerum
nescio quis occultus ordo respondet! nam ea dicitis, quae nec
quomodo dicantur non uisa nec quomodo ea uideatis intellego;
ita ea et uera et alta esse suspicor. simile autem aliquod in istam sententiam
tu fortasse unum requirebas. at mihi iam occurrunt innumerabilia,
quae me ad consentiendum prorsus trahunt. quid enim
carnifice tetrius ? quid illo animo truculentius atque dirius ? at inter
2 iara ex uobis edd. 6 ordine agat A iis m 9 item] autem A
10 quidera otn.H 11 co*plexioni Cn ras.) P conexioni M defecit Aml
Talia, credo, sunt omnia, sed oculos quaerunt. soloecismos
et barbarismos quos uocant, poetae adamauerunt; quae
schemata et metaplasmos mutatis appellare nominibus quam
manifesta uitia fugere malunt. detrahe tamen ista carminibus,
suauissima condimenta desiderabimus. congere multa in
unum locum, totum acre putidum rancidum fastidibo. transfer
in liberam forensemque dictionem, quis non eam fugere atque
in theatra se condere iubebit? ordo igitur ea gubernans et
AT edd. 4 plenis jU meretribus Pna1 6 locum P
decore Tml dehonestaberis HP 7 sit M ita ATm2 8 condicione (c alt. in
ras.) P utilissimum Am2 9 post membra add. Am2 s.l. sunt quae 11 uc-
inrepentes paulatim uel minuendo uel addendo in assensionem
falsitatis quis non metuat, quis non oderit ? saepe tamen in
disputationibus certis et suis sedibus conlocatae tantum ualent, ut
nescio quo modo per eas dulcescat ipsa deceptio. nonne hic quoque
ordo ipse laudabitur?
Iam in musica, in geometrica, in astrorum motibus, in
numerorum necessitatibus ordo ita dominatur, ut, si quis quasi eius
fontem atque ipsum penetrale uidere desideret, aut in his inueniat
aut per haec eo sine ullo errore ducatur. talis enim eruditio, si quis
ea moderate utatur-nam nihil ibi quam nimium formidandum est
— talem philosophiae militem nutrit uel etiam ducem, ut ad summum
illum modum, ultra quod requirere aliquid nec possit nec debeat
nec cupiat, qua uult, euolet atque perueniat multosque perducat,
unde iam, dum ipsis humanis rebus teneatur, sic eas despiciat cunctaque
discernat, ut nullo modo eum moueat, cur alius optet liberos
habere nec habeat, alius uxoris nimia fecunditate torqueatur, egeat
ille pecunia, qui; largiri liberaliter multa paratus est, eique defossae
incubet macer et scabiosus fenerator, ampla patrimonia luxuries
dispergat atque diffundat, uix toto die lacrimans mendicus nummum
impetret, alium honor extollat indignum, lucidi mores abscondantur
in turba.
Haec et alia in hominum uita cogunt homines plerumque
inpie credere nullo nos ordine diuinae prouidentiae gubernari;
Pml 2 submissa AHMT saltus] altos AmZT altus Aml
3 sola Am2 in ras. 4 desint JI 5 possessionibus Tml 8 uel addendo om.A
assessionem Pml assentionem T 9 in om.M 10 pedibus M collocare a
13 geniometrica (v s. 0 rn2) P 15 penetral M desiderat A 16 eo om.A
talis—utatur OJH.3/ 17 ibi] ubique Tubique est A 19 quod]
Duplex enim est uia, quam sequimur, cum rerum nos
obscuritas mouet, aut rationem aut certe auctoritatem. philosophia
rationem promittit et uix paucissimos liberat. quos
tamen non modo non contemnere illa mysteria sed sola intellegere,
ut intellegenda sunt, cogit, nullumque aliud habet negotium,
quae uera et, ut ita dicam, germana philosophia est, quam ut
doceat, quod sit omnium rerum principium sine principio quantusque
in eo maneat intellectus quidue inde in nostram salutem sine ulla
degeneratione manauerit, quem unum deum omnipotentem, cum
quo tripotentem patrem et filium et sanctum spiritum, ueneranda
mysteria, quae fide sincera et inconcussa populos liberant, nec confuse,
ut quidam, nec contumeliose, ut multi, praedicant. quantum
autem illud sit, quod hoc etiam nostri generis corpus tantus propter
praediti m 4 uolentes Migne G serenas
(a ex u) A hiemis Aml hvemes T 7 misere A respondeat AT indi-
cabitur AT 11 alt. aut] ut Hml 12 occupati A 13 ad sese] adesse
Hm2M 14 ille om.A 16 est enim A 17 ratione T certe om.M auctoritate
AT 18 permittit H 19 contem*nere P 20 nullum tom. que
aliud) M 21 germina P 24 cum quo ffMP eo quo AT eumque edd.
25 tripotentem] patripotentem .11 spiritum sanctum A T edd. ueneranda HMP
docent ueneranda AT edd. 26 misteria A mystia T fides flMP 28 corporis
tantos P
tanto est clementia plenius et a quadam ingeniosorum superbia
longe alteque remotius.
Anima uero unde originem ducat quidue hic agat. quantum
agat a deo, quid habeat proprium, quod alternat in utramque
naturam, quatenus moriatur et quomodo immortalis probetur. quam
magni putatis esse ordinis. ut ista discantur? magni omnino atque
certi, de quo breuiter, si tempus fuerit, post loquemur. illud nunc
a me accipiatis uolo, si quis temere ac sine ordine disciplinarum in
harum rerum cognitionem audet inruere, pro studioso illum curiosum,
pro docto credulum, pro cauto incredulum fieri. itaque mihi
quod modo interroganti tam bene atque apte respondetis, et miror
unde sit et cogor cognoscere. uideamus tamen, quo usque progredi
uestra latens possit intentio. iam nobis Licenti etiam uerba reddantur,
qui tam diu nescio qua cura occupatus alienus ab hoc sermone
fuit, ut eum ista non aliter quam eos qui non assunt familiares nostros
credam esse lecturum. sed redi ad nos quaeso. Licenti, atque hic
totus fac ut assis; tibi enim dico. nam definitionem meam tu probasti,
qua dictum est, quid sit esse cum deo, cum quo mentem sapientis
manere immobilem me, quantum assequi ualeo. docere
uoluistis.
inter homines uiuit, in corpore esse non negetur, quo pacto fiat,
ut eius corpore huc atque illuc uagante mens immobilis maneat. isto
enim modo potes dicere, cum mouetur nauis. homines, qui in ea sunt.
non moueri, quamuis ab ipsis eam possideri gubernarique fateamur.
etenim si sola eam cogitatione regerent facerentque ire, quo uellent,
tamen, cum ea moueantur, non possunt illi qui ibidem constituti
uilius]utilius A 2quidam Pml 3 aIteque H Pm1 T
lateque AMPm2 edd. 5 agat HMP distet AT edd. quod] quid A
At ubi refecimus corpora, quoniam caelum obduxerat nubes,
solito loco in balneo consedimus. atque ego: Concedis ergo, inquam.
Licenti, nihil esse aliud motum quam de loco in locum transitum ?
— Concedo, inquit. — Concedis ergo, inquam, neminem loco esse,
in quo non fuerat, et motum non fuisse? — Non intellego, inquit.
— Si quid, inquam, in alio loco fuit dudum et nunc alio est, motum
esse concedis? — Assentiebatur. — Ergo, inquam, posset alicuius
sapientis uiuum corpus hic modo nobiscum esse, ut animus hinc
abesset? — Posset. inquit. — Etiamne, inquam, si nobiscum conloqueretur
et nos aliquid doceret ? — Etiamsi. inquit. nos ipsam doceret
sapientiam, non illum dicerem nobiscum esse sed secum. — Non
igitur in corpore? inquam. — Non, inquit. — Cui ego: Corpus
illud, quod caret animo, nonne mortuum fateris, cum ego uiuum
proposuerim? — Nescio, inquit, quomodo explicem. nam et corpus
hominis uiuum esse non posse uideo, si animus in eo non sit. et non
possum dicere, ubiubi sit corpus sapientis, non eius animum esse cum
ex nam Am2 2 hoc ego edd. ego (hoc om.) M 4 quo uelit om.M
uelit] uelit ire AT edd. modo P raotu AnA 7 postulatio]
et diutius diligentiusque tractanda inpediat in praesentia propositum
nostrum. sed illud uideamus, quoniam definitum est a nobis,
quid sit esse cum deo, utrum scire possimus etiam, quid sit esse sine
deo, quamuis iam manifestum esse arbitror. nam credo uideri tibi
eos. qui cum deo non sunt, esse sine deo. — Si possent, inquit, mihi
uerba suppetere, dicerem quod tibi fortasse non displiceret. sed peto
perferas infantiam meam resque ipsas, ut te decet, ueloci mente
praeripias. nam isti nec cum deo mihi uidentur esse et a deo tamen
haberi, itaque non possum eos sine deo esse dicere, quos deus habet.
cum deo item non dico, quia ipsi non habent deum, si quidem deum
habere iam inter nos pridem in sermone illo, quem die natali tuo
iucundissimum habuimus, placuit nihil aliud esse quam deo perfrui.
sed fateor me formidare ista contraria, quomodo quisque nec sine
deo sit nec cum deo.
Non te moueant ista, inquam. nam ubi res conuenit,
quis non uerba contemnat? quare iam ad illam tandem ordinis definitionem
redeamu». nam ordinem esse dixisti. quo deus agit omnia.
nihil autem, ut uideo, non agit deus; nam inde tibi uisum est nihil
praeter ordinem posse inueniri. -Manet, inquit, sententia mea; sed
iam uideo, quid sis dicturus: utrum deus agit, quae non bene agi
confitemur. — Optime. inquam; prorsus oculum in mentem iniecisti.
sed ut uidisti. quid essem dicturus. ita peto uideas, quid
una. Tlltl 5 locum] lo 8. rn2 P euni HM 7cedo tibi A
11 t\'sse manifcstum AT 12 aute non add. 11m2 d. qui 13 suppetere (te
s. In::) A fcrtassequod tibi cdll. 14 te add. Pml$.1. 15 isti] ipsi AT et isti a
Ilj quas Mml 1S natalitio (om. tuo) M 19 iocundissimum AMPmiT
asse cx est Tni2 22 ista om.T 23 contenunat P ad illam iam M
Nunc illuc quaero, quod nondum discutere diligenti ratione
temptauimus. nam ut primum nobis istam de ordine quaestionem
nescio quis ordo peperit, memini te dixisse hanc esse iustitiam dei,
qua separat inter bonos et malos et sua cuique tribuit. nam est,
quantum sentio, manifestior iustitiae definitio; itaque respondeas
uelim, utrum tibi uideatur aliquando deum non fuisse iustum. —
Numquam, inquit. — Si ergo semper, inquam, deus iustus, semper
bonum et malum fuerunt. — Prorsus, inquit mater, nihil aliud uideo,
quod sequatur. non enim iudicium dei fuit ullum, quando malum
non fuit, nec, si aliquando bonis et malis sua cuique non tribuit, potest
uideri iustus fuisse. — Cui Licentius: Ergo dicendum nobis censes
semper malum fuisse? — Non audeo, inquit illa, hoc dicere. — Quid
ergo dicemus ? inquam; si deus iustus est, quia iudicat inter bonos
et malos, quando non erat malum, non erat iustus. — Hic illis tacentibus
animaduerti Trygetium respondere uelle atque permisi. at ille:
Prorsus, inquit, erat deus iustus. poterat enim bonum malumque
secernere, si extitisset, et ex ipso, quo poterat, iustus erat. non
I 7,19 (p. 133, 30) AHMPm2T 2 pos Pml 3 aliquantulum m
petiit edd. 4 animaduerterat AHT edd. aduerterat M 8 quide T 9 per-
tuli] te pertuli AT edd. 10 remotumque P remotumque (i ueZ s s. urn m2) H
et] uta 12 illud AMTedd. nondum] numquam
Quod cum et Licentius et mater intenta necessitate approbassent:
Quid, inquam, dicis, Licenti? ubi est, quod tam magnopere
asseruisti, nihil praeter ordinem fieri? quod enim factum est, ut malum
nasceretur, non utique dei ordine factum est, sed cum esset natum,
dei ordine inclusum est.— Et ille ammirans ac moleste ferens,
quod tam repente bona causa esset lapsa de manibus: Prorsus, inquit,
ex illo dico coepisse ordinem, ex quo malum esse coepit. — Ergo, inquam,
ut esset ipsum malum, non ordine factum est, si, postquam
malum ortum est, ordo esse coepit. [semper erat ordo apud deum et
aut semper fuit nihil, quod dicitur malum, aut, si aliquando inuenitur
coepisse, quia ordo ipse aut bonum est aut ex bono est, numquam
aliquid sine ordine fuit nec erit aliquando. quamuis et nescio quid
potius occurrit, sed illa consuetudine obliuionis elapsum est; quod
credo ordine contigisse pro merito uel gradu uel ordine uitae.] —
Nescio quomodo mihi, inquit, effugit quam nunc sperno sententia;
HM P temperanter AmlTedd. et tempe-
ranter Am2 3 illo P 5 in om-M isti M catillina P tantum Pml
in tantam A 6 se add. Pm2 s.l. ipsam AM edd. 7 huiusce modi M
Hic ego, cum omnes cernerem studiosissime ac pro suis quemque
uiribus deum quaerere sed ipsum, de quo agebamus, ordinem non
tenere, quo ad illius ineffabilis maiestatis intellegentiam peruenitur:
Oro uos, inquam, si, ut uideo, multum diligitis ordinem, ne nos praeposteros
et inordinatos esse patiamini. quamquam enim occultissima
ratio se demonstraturam polliceatur nihil praeter diuinum ordinem
fieri, tamen si quempiam ludi magistrum audiremus conantem
docere puerum syllabas, quem prius litteras nemo docuisset, non
dico ridendum tamquam stultum, sed uinciendum tamquam furiosum
putaremus non ob aliud, opinor, nisi quod docendi ordinem non
teneret. at multa talia et inperitos, quae a doctis reprehendantur
ac derideantur, et dementes homines, quae nec stultorum iudicium
fugiunt, facere nemo ambigit, et tamen etiam ista omnia, quae
A ad om.A usum] usum eius ATa 8 posse om.M ac]
et Tml 10 auctorem deum (m deum in ras.) T 11 dissimulanti AHMT
12 se om.A euoluerem AT reuoluerem edd. habuit aliud scripsi aliud HMP
habuit AT edd. 13 se OM M 15 alt. est om-M 16 sinit ATml ordinem
meritum A redigit Pml 18 quoque M 21 multum (um ex is).4
praepoteros Tml 22 quan+quam P quaquam T 25 sillabus A 27 post
pro non
eum fixa et inconcussa semper manens in sapientes animas quasi
transcribitur, ut tanto se sciant uiuere melius tantoque sublimius,
quanto et perfectius eam contemplantur intellegendo et uiuendo
custodiunt diligentius. haec igitur disciplina eis, qui illam nosse
desiderant, simul geminum ordinem sequi iubet, cuius una pars uitae,
altera eruditionis est. adulescentibus ergo studiosis eius ita uiuendum
est, ut a ueneriis rebus, ab inlecebris uentris et gutturis, ab inmodesto
corporis cultu et ornatu, ab inanibus negotiis ludorum ac torpore
somni atque pigritiae, ab aemulatione obtrectatione inuidentia, ab
honorum potestatumque ambitionibus, ab ipsius etiam laudis immodica
cupiditate se abstineant, amorem autem pecuniae totius suae
spei certissimum uenenum esse credant. nihil eneruiter faciant,
nihil audacter. in peccatis autem suorum uel pellant omnino iram
uel ita frenent, ut sit pulsae similis. neminem oderint, nulla uitia
non curare uelint. magnopere obseruent, cum uindicant, ne nimium
sit, cum ignoscunt, ne parum. nihil puniant, quod non ualeat ad
melius, nihil indulgeant, quod uertat in peius. suos putent omnes,
in quos sibi potestas data fuerit. ita seruiant, ut eis dominari
pudeat, ita dominentur, ut eis seruire delectet. in alienorum autem
peccatis molesti non sint inuito. inimicitias uitent cautissime,
ferant aequissime, finiant citissime. in omni uero contractu atque
conuersatione cum hominibus satis est seruare unum hoc uulgare
prouerbium: nemini faciant, quod pati nolunt. rem publicam nolint
administrare nisi perfecti, perfici autem uel intra aetatem senatoriam
festinent uel certe intra iuuentatem. sed quisquis sero ad ista
Mm2 7 insipientes (om. in) Aml 12 ita] uita M 13 uenereis
AHMT indomesto T immoderato A 14 ac torcorpore P a torpore AT Eug.
edd. 15 sumni T 19 audaciter m
qui sicut dictum est uiuere instituerunt. ad discendum item necessario
dupliciter ducimur, auctoritate atque ratione. tempore
auctoritas, re autem ratio prior est. aliud est enim, quod in agendo
anteponitur, aliud, quod pluris in appetendo aestimatur. itaque
quamquam bonorum auctoritas imperitae multitudini uideatur esse
salubrior, ratio uero aptior eruditis, tamen, quia nullus hominum nisi
ex imperito peritus fit, nullus autem imperitus nouit, qualem se debeat
praebere docentibus et quali uita esse docilis possit, euenit, ut
omnibus bona magna et occulta discere cupientibus non aperiat nisi.
auctoritas ianuam. quam quisque ingressus sine ulla dubitatione
uitae optimae praecepta sectatur, per quae, cum docilis factus fuerit,
tum demum discet et quanta ratione praedita sint ea ipsa, quae secutus
est ante rationem, et quid sit ipsa ratio, quam post auctoritatis
cunabula firmus et idoneus iam sequitur atque conprehendit, et
quid intellectus, in quo uniuersa sunt-uelipse potius uniuersa-et
quid praeter uniuersa uniuersorum principium. ad quam cognitionem
in hac uita peruenire pauci, ultra quam uero etiam post hanc uitam
nemo progredi potest. qui autem sola auctoritate contenti bonis tantum
moribus rectisque uotis constanter operam dederint aut contemnentes
aut non ualentes disciplinis liberalibus atque optimis erudiri,
beatos eos quidem, cum inter homines uiuant, nescio quo modo
M 2 decocta aetate facilius M 3 insistant A
4 extentibus Aml 7 studiis suis AT Eug. edd. 13 plures Pml 16 fit] sit M
17 nocentibus HP possit esse docilis A docibilis Eug. 20 fastus ex factus P
21 dicet Tml praedicta AT Eug. sequutus T 23 conpraehendit P
24 ipsa Ma pr. uniuers* (a s. ras.) P 25 quicquid T 26 uero (o ras
e.c e)
Auctoritas autem partim diuina est, partim humana, sed
uera firma summa ea est, quae diuina nominatur. in qua metuenda
est aeriorum animalium mira fallacia, quae per rerum ad istos sensus
corporis pertinentium quasdam diuinationes nonnullasque sententias
decipere animas facillime consuerunt aut periturarum fortunarum
curiosas aut fragilium cupidas potestatum aut inanium formidulosas
miraculorum. illa ergo auctoritas diuina dicenda est, quae
non solum in sensibilibus signis transcendit omnem humanam facultatem
sed et ipsum hominem agens ostendit ei, quo usque se propter
ipsum depresserit, et non teneri sensibus, quibus uidentur illa
miranda, sed ad intellectum iubet euolare simul demonstrans,
et quanta hic possit et cur haec faciat et quam parui pendat.
doceat enim oportet et factis potestatem suam et humilitate
clementiam et praeceptione naturam, quae omnia sacris,
quibus initiamur, secretius firmiusque traduntur, in quibus
bonorum uita facillime non disputationum ambagibus sed
mysteriorum auctoritate purgatur. humana uero auctoritas
plerumque fallit, in eis tamen iure uidetur excellere, qui, quantum
imperitorum sensus capit, multa dant indicia doctrinarum suarum
et non uiuunt aliter, quam uiuendum esse praecipiunt. quibus
si aliqua etiam fortunae munera accesserint, quorum appareant usu
magni contemtuquemaiores.difficillimum omnino est, ut eis quisque
uiuendi praecepta dantibus credens recte uituperetur.
oculos nostros cum plene tum breuiter constituta est, cui quamuis
cotidianis praeceptis tuis inhiemus, tamen nos hodie cupidiores flagrantioresque
reddidisti. ad quam, si fieri posset, non solum nos
uerum etiam cunctos homines iam peruenire et eidem inhaerere 3
om.M 2 quo] qui M 4 ea om. m 5 acreorum A sensos Pm]
6 sententias FI M P potentias AT Eug. edd. 7 fornarum P 8 cupiditas P
formidolosas AllJIT 10 transcendet FlJIP 11 et om.JIl eis P 12 ipsum]
eum Am2 s.l. et] sed M tenere HMP 14 penda*t (n ras.) A
16 praeceptionem P 20 uidetur (n s. e m2) A 24 contentumque P conten..
tuqueM conteptuque T maiores in ras. T, om.J! 30 inhere T
nam nescio quo modo — quod utinam uel a nobis procul absit! —
animus humanus dum haec audiendo caelestia diuina ac prorsus
uera esse proclamet, in adpetendo aliter se gerit, ut mihi uerissimum
uideatur aut diuinos homines aut non sine diuina ope sic
uiuere. — Cui ego: Haec praecepta uiuendi, quae tibi, ut semper,
plurimum placent, Alypi, quamuis hic meis uerbis pro tempore expressa
sint, non tamen a me inuenta esse optime scis. his enim magnorum
hominum et paene diuinorum libri plenissimi sunt, quod non
propter te mihi dicendum putaui sed propter istos adulescentes, ne
in eis quasi auctoritatem meam iure contemnant. nam mihi omnino
illos nolo credere nisi docenti rationemque reddenti, propter quos
pro rerum magnitudine concitandos etiam te arbitror istum interposuisse
sermonem. non enim tibi sunt ad sequendum ista difficilia,
quae tanta rapuisti auiditate tantoque in ea naturae admirabilis impetu
ingressus es, ut ego tibi uerborum, tu mihi rerum magister effectus
sis. non enim est modo ulla causa mentiendi aut saltem occasio;
nam neque te falsa tua laude studiosiorem fieri puto et hi adsunt,
qui utrumque nouerunt, et ei sermo iste mittetur, cui nostrum
nullus ignotus est.
Bonos autem uiros deditosque optimis moribus, si non aliter
sentis atque dixisti, pauciores te arbitror esse credere, quam mihi
probabile est; sed multi penitus latent, item multorum non latentium
ea ipsa, quae mira sunt, latent; in animo enim sunt ista, qui
neque sensu accipi potest et plerumque, dum congruere uult uitiosorum
hominum conloquiis, ea dicit, quae aut probare aut adpetere
uideatur. multa etiam facit non libenter propter aut uitandum odium
hominum aut ineptiam fugiendam, quod nos audientes aut uidentes
A) sunt AT si haec sicuti edd. 2 quodnobis
om.M quod AT uel HP 4 esse om.M se gerit] egerit AT 7 perplurimum
P uerbis meis M 9 quae ex quod A 10 dicendum mihi edd.
istos om.H 11 contempnant P contepnant T 13 arbitror te A 15 naturae
et conectendi potens, qua duce uti ad deum intellegendum uel
ipsam quae aut in nobis aut usque quaque est animam rarissimum
omnino genus hominum potest non ob aliud, nisi quia in istorum
sensuum negotia progresso redire in semet ipsum cuique difficile
est. itaque cum in rebus ipsis fallacibus ratione totum agere homines
moliantur, quid sit ipsa ratio et qualis sit, nisi perpauci prorsus
ignorant. mirum uidetur, sed tamen se ita res habet. satis est hoc
dixisse in praesentia; nam si uobis rem tantam, sicut intellegenda
est, nunc ostendere cupiam, tam ineptus sim quam adrogans, si uel
me illam iam percepisse profitear. tamen quantum dignata est in res,
quae nobis notae uidentur, procedere, indagemus eam, si possumus,
interim, prout susceptus sermo desiderat.
T aliquid aliud Am2 in ras. quam] oni.A, in mg. m2:
nisi quod 3 quibusdam om.M 5 pr. non] ***n T et hac HP ex hac MTa
hac Am nutritur AT paucis M 6 mirandamque AT edd. factis clarioribus
Ac primum uideamus, ubi hoc uerbum, quod ratio uocatur,
frequentari solet; nam illud nos mouere maxime debet, quod ipse
homo a ueteribus sapientibus ita definitus est: homo est animal rationale
mortale. hic genere posito, quod animal dictum est, uidemus
additas duas differentias, quibus credo admonendus erat homo, et
quo sibi redeundum esset et unde fugiendum. nam ut progressus
animae usque ad mortalia lapsus est, ita regressus esse in rationem
debet; uno uerbo a bestiis, quod rationale, alio a diuinis separatur,
quod mortale dicitur. illud igitur nisi tenuerit, bestia erit, hinc nisi
se auerterit, diuina non erit. sed quoniam solent doctissimi uiri,
quid inter rationale ac rationabile intersit, acute subtiliterque discernere,
nullo modo est ad id quod instituimus neglegendum. nam
rationale esse dixerunt, quod ratione uteretur uel uti posset, rationabile
autem, quod ratione factum esset aut dictum. itaque has
balneas rationabiles possumus dicere nostrumque sermonem, rationales
autem uel illum, qui has fecit, uel nos, qui loquimur. ergo
procedit ratio ab anima rationali scilicet in ea, quae uel fiunt
rationabilia uel dicuntur.
Duo igitur uideo, in quibus potentia uisque rationis possit
ipsis etiam sensibus admoueri, opera hominum, quae uidentur, et
uerba, quae audiuntur. in utroque autem utitur mens gemino nuntio
pro corporis necessitate, uno, qui oculorum est, altero aurium.
itaque cum aliquid uidemus congruentibus sibi partibus figuratum,
non absurde dicimus rationabiliter apparere, itemque, cum aliquid
bene concinere audimus, non dubitamus dicere, quod rationabiliter
sonat. nemo autem non rideatur, si dixerit: \'rationabiliter olet\' aut
\'rationabilitersapit\'aut rationa biliter sapit'\' nisi forte in his, quae
propter aliquid ab hominibus procurata sunt, ut ita olerent uel
saperent uel feruerent uel quid aliud, ut, si quis locum, unde grauibus
odoribus serpentes fugantur, rationabiliter dicat ita olere
add. Pm2 s.l. quo HJIa 2 illum T 3 anima Pml 5 auditas JI
7 t\'s*se (t ras.) P 8 et alio cdd. 10 erit] recipit JI sed omA 11 ac]
ot ndcl. 13 ratioi;#*e (al ras.) A 16 loquitur Pml 17 procedat A 18 niti-
onalia lIm1 19 igitm] ergo edd. 20 etiam ipsis A amoueri T 21 mens
utitur -22 aurium] qui aurium edd. 23 fi*guratum (g ras.) P 26 ride-
tur AT 27 iis m 29 grauius JJ 30 ita om.AT
rationabiliter amarum esse uel dulce, aut quod temperari
languido solium iusserit, calere rationabiliter aut tepere. nemo
autem hortum ingressus et rosam naribus admouens audet ita laudare:
quam rationabiliter fragrat! nec si medicus illam, ut olfaceret,
iusserit — tunc enim praeceptum uel datum illud rationabiliter, non
tamen olere rationabiliter dicitur — nec propterea, quia naturalis
ille odor est. nam quamuis a coco pulmentum condiatur, rationabiliter
conditum possumus dicere, rationabiliter autem sapere,
cum causa extrinsecus nulla sit sed praesenti satisfiat uoluptati,
nullo modo ipsa loquendi consuetudine dicitur. si enim quaeratur
de illo, cui poculum medicus dederit, cur id dulciter sentire debuerit,
aliud infertur, propter quod ita est, id est morbi genus, quod iam
non in illo sensu est sed aliter sese habet in corpore. si autem rogetur
ligurriens aliquid gulae stimulo concitatus, cur ita dulce situel respondeat:
\'quia libet\' aut \'quia delector\', nemo illud dicet rationabiliter
dulce, nisi forte illius delectatio alicui rei sit necessaria et
illud, quod mandit, ob hoc ita confectum sit.
Tenemus, quantum inuestigare potuimus, quaedam uestigia
rationis in sensibus et, quod ad uisum atque auditum pertinet,
in ipsa etiam uoluptate. alii uero sensus non in uoluptate sua sed
propter aliquid aliud solent hoc nomen exigere, id autem est rationalis
animantis factum propter aliquem finem. sed ad oculos quod
pertinet, in quo congruentia partium rationabilis dicitur, pulchrum
appellari solet, quod uero ad aures, quando rationabilem concentum
dicimus cantumque numerosum rationabiliter esse conpositum,
suauitas uocatur proprio iam nomine. sed neque in pulchris rebus,
quod nos inlicit, neque in aurium suauitate, cum pulsa corda quasi
M solium (t s. i m2) H oleum M solitum a
4 ortum AT amouens A laudare] dicere edd. 5 flagrat MP fraglat HT
illam ex ullam A olfacere P 6 illud datum A non-rationabiliter om.J.!
7 holere P 8 est ille odor T o*dor A ordo P coquo All quoquo Tm]
non (s.l.) rationabiliter conditum rationabiliter A 11 ipsa ex illa Tml
14 in illo (in s. m2) 1I sensus HmlP sed om.M habent HMP 15 uel]
Itaque in hoc ipso aedificio singula bene considerantes non
possumus non offendi, quod unum ostium uidemus in latere, alterum
prope in medio nec tamen in medio collocatum. quippe in rebus
fabricatis nulla cogente necessitate iniqua dimensio partium facere
ipsi aspectui uelut quandam uidetur iniuriam. quod autem intus
tres fenestrae, una in medio, duae a lateribus paribus interuallis
solio lumen infundunt, quam nos delectat diligentius intuentes
quamque in se animum rapit! manifesta res est nec multis uerbis
uobis aperienda. unde ipsi architecti iam suo uerbo rationem istam
uocant et partes discorditer conlocatas dicunt non habere rationem.
quod late patet ac paene in omnes artes operaque humana diffunditur.
iam in carminibus, in quibus item dicimus esse rationem ad
uoluptatem aurium pertinentem, quis non sentiat dimensionem
esse totius huius suauitatis opificem? sed histrione saltante cum
bene spectantibus gestus illi omnes signa sint rerum, quamuis
membrorum numerosus quidam motus oculos eadem illa dimensione
delectet, dicitur tamen rationabilis illa saltatio, quod bene
aliquid significet et ostendat excepta sensuum uoluptate. non enim,
si pinnatam Uenerem faciat et Cupidinem palliatum, quamuis id
mira membrorum motione atque conlocatione depingat, oculos
aidetur offendere sed per oculos animum, cui signa rerum illa monstrantur;
nam oculi offenderentur, si non pulchre moueretur. hoc
enim pertinebat ad sensum, in quo anima eo ipso, quod mixta est
corpori. percipit uoluptatem. aliud ergo sensus, aliud per sensum;
nam sensum mulcet pulcher motus, per sensum autem animum solum
pulchra in motu significatio. hoc etiam in auribus facilius aduertitur;
nam quidquid iucunde sonat, illud ipsum auditum libet atque inlicit;
5 hostium P G nca— medio otn.M 7 iniqua] in qua M dimentio T
9 a] in A 10 solito (t s.m2) M lucem M 11 nec] ne P
apparet, unum est in factis ad aliquem finem relatis, alterum
in discendo, tertium in delectando. primum nos admonet nihil temere
facere, secundum recte docere, ultimum beate contemplari; in
moribus est illud superius, haec autem duo in disciplinis, de quibus
nunc agimus. namque illud, quod in nobis est rationale, id est quod
ratione utitur et rationabilia uel facit uel sequitur, quia naturali
quodam uinculo in eorum societate adstringebatur, cum quibus
illi erat ratio ipsa communis — nec homini homo firmissime sociari
posset, nisi conloquerentur atque ita sibi mentes suas cogitationesque
quasi refunderent — uidit esse inponenda rebus uocabula, id
est significantes quosdam sonos, ut, quoniam sentire animos suos
non poterant, ad eos sibi copulandos sensu quasi interprete uterentur.
sed audiri absentium uerba non poterant; ergo illa ratio peperit
litteras notatis omnibus oris ac linguae sonis atque discretis. nihil
autem horum facere poterat, si multitudo rerum sine quodam defixo
termino infinito patere uideretur. ergo utilitas numerandi magna
necessitate animaduersa est. quibus duobus repertis nata est illa
librariorum et calculonum professio uelut quaedam grammaticae
infantia, quam Uarro litterationem uocat; Graece autem quomodo
appelletur, non satis in praesentia recolo.
Uarronis libr. gr. frg. 92 (p. 209 sq.) cf. Isidor. Etym. I 3, 1. Mart. Cap. III 229 T tarde A noctibus (n in ras.) P
6aliter (om. que) T 8 illudom.M 9estom.A? 10 discendo****A dicendo edd.
12 motibus A est om. T et P 13 rationabile M 14 pr. vel om.A
1x) societatem T 17 cumloquerentur T post ita add. Am\'i s.l. ut 20 ad eos
AJIT ad eo HmlP (eo dcl. Hm2) sensusHP interpraete P 22 horis AmlP
23 poterant Tml si multitudo IIT similitudo .4 7P termino defixo M
24 infinite Tedd. ne infinite .4 23 calculorum MTa 28 praesenti a
Progressa deinde ratio animaduertit eosdem oris sonos,
quibus loqueremur et quos litteris iam signauerat, alios esse, qui
moderato uarie hiatu quasi enodati ac simplices faucibus sine ulla
conlisione defluerent, alios diuerso pressu oris, tenere tamen aliquem
sonum, extremos autem, qui nisi adiunctis sibi primis erumpere
non ualerent. itaque litteras hoc ordine, quo expositae sunt, uocales
semiuocales et mutas nominauit; deinde syllabas notauit. deinde
uerba in octo genera formasque digesta sunt omnisque illorum motus
integritas iunctura perite subtiliterque distincta sunt. inde iam
numerorum et dimensionis non inmemor adiecit animum in ipsas
uocum et syllabarum uarias moras atque inde spatia temporis alia
dupla, alia simpla esse conperit, quibus longae breuesque syllabae
tenderentur. notauit etiam ista et in regulas certas disposuit.
Poterat iam perfecta esse grammatica sed, quia ipso nomine
profiteri se litteras clamat-unde etiam Latine litteratura dicitur —
factum est, ut, quidquid dignum memoria litteris mandaretur, ad
eam necessario pertineret. itaque unum quidem nomen, sed res infinita
multiplex curarum plenior quam iucunditatis aut ueritatis
huic disciplinae accessit, historia non tam ipsis historicis quam
grammaticis laboriosa. quis enim ferat imperitum uideri hominem,
qui uolasse Daedalum non audierit, mendacem illum, qui finxerit,
stultum, qui crediderit, impudentem, qui interrogauerit, non uideri,
aut in quo nostros familiares grauiter miserari soleo, qui si non
responderint, quid uocata sit mater Euryali, accusantur inscitiae,
cum ipsi eos, a quibus ea rogantur, uanos et ineptos nec curiosos
audeant appellare?
Aen. IX 284 sqq. 1 horis P 3 hyatu T 4 diuero T praessu horis P praess#*» (ovi.
oris) M 6 qua A 7 semiuoles Tml et seruiuocales 31 sillabus A semper
nominallitM 8 degesta P sunt] estAf lOnumerofl 12 dupla] dupla
admonita est quaerere atque attendere hanc ipsam uim, qua peperit
artem; nam eam definiendo distribuendo colligendo non solum
digesserat atque ordinarat uerum ab omni etiam falsitatis inreptione
defenderat. quando ergo transiret ad alia fabricanda, nisi
ipsa sua prius quasi quaedam machinamenta et instrumenta distingueret
notaret digereret proderetque ipsam disciplinam disciplinarum,
quam dialecticam uocant? haec docet docere, haec docet
discere; in hac se ipsa ratio demonstrat atque aperit, quae sit,
quid uelit, quid ualeat. scit scire, sola scientes facere non solum
uult sed etiam potest. uerum quoniam plerumque stulti homines
ad ea, quae suadentur recte utiliter et honeste, non ipsam sincerissimam
quam rarus animus uidet ueritatem, sed proprios sensus
consuetudinemque sectantur, oportebat eos non doceri solum,
quantum queunt, sed saepe et maxime commoueri. hanc suam
partem, quae id ageret, necessitatis pleniorem quam puritatis
refertissimo gremio deliciarum, quas populo spargat, ut ad utilitatem
suam dignetur adduci, uocauit rhetoricam. hactenus pars
illa, quae in significando rationabilis dicitur, studiis liberalibus
disciplinisque promota est.
beatissimam contemplationem rapere uoluit. sed ne de alto caderet,
quaesiuit gradus atque ipsam sibi uiam per suas possessiones ordinemque
molita est. desiderabat enim pulchritudinem, quam sola
et simplex posset sine istis oculis intueri; inpediebatur a sensibus.
itaque in eos ipsos paululum aciem torsit, qui ueritatem sese habere
clamantes festinantem ad alia pergere inportuno strepitu reuocabant.
et primo ab auribus coepit, quia dicebant ipsa uerba sua esse,
quibus iam et grammaticam et dialecticam et rhetoricam fecerat.
ATa 2 estl sit A quae H pepererit a 3 eas AT
4 ordinauerat Pm2 edd. 5 quando] quasi a 6 sua om.J! macchinamenta P
et om.M digeret Tml 9 hac] haec P ipsam A 10 quid ualeat om.111
sciens M 12 suadenter Pml et honeste om.M 15 saepe] quaeil/ commoneri
Uidebat autem hanc materiam esse uilissimam, nisi certa
dimensione temporum et acuminis grauitatisque moderata uarietate
soni figurarentur. recognouit hinc esse illa semina, quae in grammatica,
cum syllabas diligenti consideratione uersaret, pedes et
accentus uocauerat, et quia in ipsis uerbis breuitates et longitudines
syllabarum prope aequali multitudine sparsas in oratione attendere
facile fuit, temptauit pedes illos in ordines certos disponere atque
coniungere, et in eo primo sensum ipsum secuta moderatos inpressit
articulos, quae caesa et membra nominant. et ne longius
pedum cursus prouolueretur, quam eius iudicium posset sustinere,
modum statuit, unde reuerteretur, et ab eo ipso uersum uocauit.
quod autem non esset certo fine moderatum sed tamen rationabiliter
ordinatis pedibus curreret, rhythmi nomine notauit, qui
Latine nihil aliud quam numerus dici potuit. sic ab ea poetae geniti
sunt. in quibus cum uideret non solum sonorum sed etiam uerborum
rerumque magna momenta, plurimum eos honorauit eisque tribuit
quorum uellent rationabilium mendaciorum potestatem. et
quoniam de prima illa disciplina stirpem ducebant, iudices in eos
grammaticos esse permisit.
In hoc igitur quarto gradu siue in rhythmis siue in ipsa
modulatione intellegebat regnare numeros totumque perficere;
inspexit diligentissime, cuius modi essent; reperiebat diuinos et
A potentissime A secernernendi T secernenda A 3 esset Pml
5 traguoedos P tragedos.11 comedos AM 6 huiuscemodi APm2T atque]
uel M 8 cytharas MPT 10 uarietati Aml 11 figura**rentur A 12 syl-
labis P 14 proprie Mml 17 caesa] et caesa A edd. nominauit A edd.
18 prouolueret M quam] in quo M sustineret M 21 rythmi P rithmi AMT
qui] quiaHP quodM 24 mouimenta (ui s. na2) H honerauitA 25 quorum]
conlustrans sensit nihil aliud quam pulchritudinem sibi placere
et in pulchritudine figuras, in figuris dimensiones, in dimensionibus
numeros quaesiuitque ipsa secum, utrum ibi talis linea talisque
rotunditas uel quaelibet alia forma et figura esset, qualem intellegentia
contineret. longe deteriorem inuenit et nulla ex parte, quod
uiderent oculi, cum eo, quod mens cerneret, conparandum. haec
quoque distincta et disposita in disciplinam redegit appellauitque
geometricam. motus eam caeli multum mouebat et ad se diligenter
considerandum inuitabat. etiam ibi per constantissimas temporum
uices, per astrorum ratos definitosque cursus, per interuallorum
spatia moderata intellexit nihil aliud quam illam dimensionem
numerosque dominari, quae similiter definiendo ac secernendo in
ordinem nectens astrologiam genuit, magnum religiosis argumentum
tormentumque curiosis.
In his igitur omnibus disciplinis occurrebant ei omnia
numerosa, quae tamen in illis dimensionibus manifestius eminebant,
quas in se ipsa cogitando atque uoluendo intuebatur uerissimas,
in his autem, quae sentiuntur, umbras earum potius atque uestigia
recolebat. hic se multum erexit multumque praesumpsit, ausa est
2 contexerat HMPTa egerrime AMP 3 corpora Aml
G praeterfuit HmI 7 mendatio AT ratione HMP ratione quaerendumne
quid aliquid pro paganis (propaginis A) similiter id esset memoriae filius musus
ATa q laerendumne quid propagini similiter inesset m 10 est profecta eM.
opes] opus es A 11 illustrans a 13 talis ibi A 17 distincte disposita T
distincte disposite A 19 cunctantissimas M 21 eam A 23 religionis Aml
augmentum A 27 ipse Aml intueatur lImI 28 autem in his A 29 ausa]
ita ausa IIMa
prorsus se plurimum posse et quidquid posset numeris posse.
mouit eam quoddam miraculum et suspicari coepit se ipsam fortasse
numerum esse eum ipsum, quo cuncta numerarentur, aut si id non
esset, ibi tamen eum esse, quo peruenire satageret. hunc uero totis
uiribus conprehendit, qui iam uniuersae ueritatis index futurus,
ille, cuius mentionem fecit Alypius, cum de Academicis quaereremus,
quasi Proteus in manibus erat. imagines enim falsae rerum
earum, quas numeramus, ab illo occultissimo, quo numeramus,
defluentes in sese rapiunt cogitationem et saepe illum, cum iam
tenetur, elabi faciunt.
tot disciplinas late uarieque diffusa sunt, ad unum quiddam simplex
uerum certumque redegerit, eruditi dignissimus nomine non temere
iam quaerit illa diuina non iam credenda solum uerum etiam contemplanda
intellegenda atque retinenda. quisquis autem uel adhuc
seruus cupiditatum et inhians rebus pereuntibus uel iam ista
fugiens casteque uiuens, nesciens tamen, quid sit nihil, quid informis
materia, quid formatum exanime, quid corpus, quid exanime in
corpore, quid locus, quid tempus, quid in loco, quid in tempore,
quid motus secundum locum, quid motus non secundum locum,
quid stabilis motus, quid sit aeuum, quid sit nec in loco esse nec
nusquam, quid sit praeter tempus et semper, quid sit et nusquam
esse et nusquam non esse et numquam esse et numquam non esse,
quisquis ergo ista nesciens, non dico de summo illo deo. qui scitur
melius nesciendo, sed de anima ipsa sua quaerere ac disputare
uoluerit, tantum errabit, quantum errari plurimum potest. facili?..
precepit T 2 proslls Pml et quidquid—posse om.Aml
posset] posse P 4 cunta Pml 5 eam a 6 compraehen*sis J index
(x add. m2) J 7quaeremusP 8 protheuscodd. lZ quisque]quis T illa om.m
13 quoddam Mm 14 erudiri M dignissimus
ne te quaeso, mater. haec uelut rerum inmensa quaedam silua
deterreat. etenim quaedam de omnibus eligentur numero paucissima,
tu potentissima, cognitione autem multis quidem ardua, tibi tamen,
cuius ingenium cotidie mihi nouum est et cuius animum uel aetate
uel admirabili temperantia remotissimum ab omnibus nugis et
magna labe corporis emergentem in se multum surrexisse cognosco,
tam erunt facilia quam difficilia tardissimis miserrimeque uiuentibus.
si enim dicam te facile ad eum sermonem peruenturam, qui
locutionis et linguae uitio careat, profecto mentiar. me enim ipsum,
cui magna necessitas fuit ista perdiscere, adhuc in multis uerborum
sonis Itali exagitant et a me uicissim, quod ad ipsum sonum attinet,
reprehenduntur. aliud est enim esse arte, aliud gente securum.
soloecismos autem quos dicimus fortasse quisque doctus diligenter
attendens in oratione mea reperiet; non enim defuit, qui mihi
nonnulla huius modi uitia ipsum Ciceronem fecisse peritissime
persuasisset. barbarismorum autem genus nostris temporibus tale
conpertum est. ut et ipsa eius oratio barbara uideatur, qua Roma
seruata est. sed tu contemtis istis uel puerilibus rebus uel ad te non
pertinentibus ita grammaticae paene diuinam uim naturamque
cognosces, ut eius animam tenuisse, corpus disertis reliquisse uidearis.
1 eognoscet ista edd. ti contemplationemq; (q; m2) T 10 pr. quid
IIm2M ad id om.M 11 ncj
Hoc etiam de ceteris huius modi artibus dixerim, quas si
penitus fortasse contemnis, admoneo te, quantum filius audeo
quantumque permittis, ut fidem istam tuam, quam uenerandis
mysteriis percepisti, firme cauteque custodias, deinde ut in hac
uita atque moribus constanter uigilanterque permaneas. de rebus
autem obscurissimis et tamen diuinis, quomodo deus et nihil mali
faciat et sit omnipotens et tanta mala fiant et cui bono mundum
fecerit, qui non erat indiguus, et utrum semper fuerit malum an
tempore coeperit et, si semper fuit, utrum sub conditione dei fuerit et,
si fuit, utrum etiam iste mundus semper fuerit, in quo illud malum
diuino ordine domaretur-si autem hic mundus aliquando esse coepit,
quomodo, antequam esset, potestate dei malum tenebatur et quid
opus erat mundum fabricari, quo malum, quod iam dei potestas
frenabat, ad poenas animarum includeretur? si autem fuit tempus,
quo sub dei dominio malum non erat, quid subito accidit, quod
per aeterna retro tempora non acciderat? in deo enim nouum extitisse
consilium, ne dicam impium, ineptissimum est dicere. si autem
inportunum fuisse et quasi improbum malum deo dicimus, quod
nonnulli existimant, iam nemo doctus risum tenebit, nemo non
suscensebit indoctus; quid enim potuit deo nocere mali nescio qua
illa natura? si enim dicunt non potuisse, fabricandi mundi causa
non erit; si potuisse dicunt, inexpiabile nefas est deum uiolabilem
credere, nec ita saltem, ut uel uirtute prouiderit, ne sua substantia
uiolaretur; namque animam poenas hic pendere fatentur, cum inter
eius et dei substantiam nihil uelint omnino distare. si autem istum
mundum non factum dicamus, impium est atque ingratum credere,
ne illud sequatur, quod deus eum non fabricarit — ergo de his atque
huius modi rebus aut ordine illo eruditionis aut nullo modo quicquam
requirendum est.
esse arbitretur, hoc dico planius atque breuius, ad istarum rerum
M 2 paenitus P contempnis P quo (s. co) ad- ..
moneo A 8 indigus ATrn2 indignus Tmla 11 domitaretur Ma dominaretur
m 13 fabricare Tml 14 fenabat Tml 16 se extitisse P constitisse A
19 alt. nemo] ne modo A 20 succensebit AM edd. qua] quae H
quia M qualis Am2 22 erat M 26 saltim AMP ut om.]] ne] nec HP
24 hinc AT 27 ne T illum T 28 huiuscemodi M 30 nos om.M
31 arbitretur Tm2 in ras. arbitraretur Aml
scientia bonae disputationis potentiaeque numerorum. si quis
etiam hoc plurimum putat, solos numeros optime nouerit aut
solam dialecticam. si et hoc infinitum est, tantum perfecte sciat,
quid sit unum in numeris quantumque ualeat nondum in illa
summa lege summoque ordine rerum omnium, sed in his, quae
cotidie passim sentimus atque agimus. excipit enim hanc
eruditionem iam ipsa philosophiae disciplina et in ea nihil
plus inueniet, quam quid sit unum, sed longe altius longeque
diuinius. cuius duplex quaestio est, una de anima, altera de deo.
prima efficit, ut nosmet ipsos nouerimus, altera, ut originem nostram.
illa nobis dulcior, ista carior, illa nos dignos beata uita,
beatos haec facit, prima est illa discentibus, ista iam doctis. hic est
ordo studiorum sapientiae, per quem fit quisque idoneus ad intellegendum
ordinem rerum, id est ad dinoscendos duos mundos et
ipsum parentem uniuersitatis, cuius nulla scientia est in anima
nisi scire, quomodo eum nesciat.
Hunc igitur ordinem tenens anima iam philosophiae tradita
primo se ipsam inspicit et, cui iam illa eruditio persuasit aut suam
aut se ipsam esse rationem, in ratione autem aut nihil esse melius
et potentius numeris aut nihil aliud quam numerum esse rationem,
ita secum loquetur: ego quodam meo motu interiore et occulto ea,
quae discenda sunt, possum discernere uel conectere et haec uis mea
ratio uocatur. quid autem discernendum est, nisi quod aut unum
putatur et non est aut certe non tam unum est quam putatur? item
cur quid conectendum est, nisi ut unum fiat, quantum potest?
ergo et in discernendo et in conectendo unum uolo et unum amo,
sed cum discerno, purgatum, cum conecto, integrum uolo. in illa
parte uitantur aliena, in hac propria copulantur, ut unum aliquid
perfectum fiat. lapis ut esset lapis, omnes eius partes omnisque
natura in unum solidata est. quid arbor? nonne arbor non esset,
si una non esset? quid membra cuiuslibet animantis ac uiscera et
4 et om.M 5 nūdū T in om.HMPa 6 iis m 9 inueLit ATm
11 nostram ovx.M 12 carior]
unam formam congregatis unam facio domum. melior ego, si quidem
ego facio, illa fit, ideo melior, quia facio; non dubium est inde Ille
esse meliorem, quam domus est. sed non inde sum melior hirundine
aut apicula — nam et illa nidos adfabre struit et illa fauos — sed
his melior, quia rationale animal sum. at si in ratis dimensionibus ratio
est, numquidnam et aues quod fabricant, minus apte congruenterque
dimensum est? immo numerosissimum est. non ergo numerosa
faciendo sed numeros cognoscendo melior sum. quid ergo? illae
nescientes operari numerosa poterant? poterant profecto. unde id
docetur? ex eo, quod nos quoque certis dimensionibus linguam
dentibus et palato adcommodamus, ut ex ore litterae ac uerba prorumpant,
nec tamen cogitamus, cum loquimur, quo motu oris id facere
debeamus. deinde quis bonus cantator, etiamsi musicae sit imperitus,
non ipso sensu naturali et rhythmum et melos perceptum memoria
custodiat in canendo, quo quid fieri numerosius potest? si nescit
indoctus, sed tamen facit operante natura. quando autem melior
1 est om.A e] ex M et P a A patiatur M 2 diuortiuum P erat P
5 **milibus (si ras.) P milibus A similibus HM 6 nonne] non HmlP nam
Hm2.l1 7 coit] cogit Hml alt. cuneos (o s. u) // coneus M 8 eo] dco a
9 ante contingat add. Pm2 s.l. aliquid 11 quia] nisdl 12 ab ergo incipit
cap. XIX M cum eo unum fieri
Quomodo igitur inmortalis est ratio et ego simul et rationale
et mortale quiddam definior? an ratio non est inmortalis ? sed unum
ad duo uel duo ad quattuor uerissima ratio est nec magis heri fuit
ista ratio uera quam hodie nec magis cras aut post annum erit uera
nec, si omnis iste mundus concidat, poterit ista ratio non esse. ista
enim semper talis est, mundus autem iste nec heri habuit nec cras
habebit, quod habet hodie, nec hodierno ipso die uel spatio unius
horae eodem loco solem habuit; ita, cum in eo nihil manet, nihil uel
paruo spatio temporis habet eodem modo. igitur si inmortalis est
ratio et ego, quae ista omnia uel discerno uel conecto, ratio sum,
illud, quo mortale appellor, non est meum; aut si anima non id est,
quod ratio, et tamen ratione utor et per rationem melior sum, a deteriore
ad melius, a mortali ad inmortale fugiendum est. haec et
alia multa secum anima bene erudita loquitur atque agitat, quae
persequi nolo, ne, cum ordinem uos docere cupio, modum excedam,
qui pater est ordinis. gradatim enim se et ad mores uitamque optimam
non iam sola fide sed certa ratione perducit. cui numerorum
uim atque potentiam diligenter intuenti nimis indignum uidebitur
et nimis flendum per suam scientiam uersum bene currere citharamque
concinere et suam uitam seque ipsam, quae anima est, deuium
iter sequi et dominante sibi libidine cum turpissimo se uitiorum
strepitu dissonare.
Cum autem se conposuerit et ordinarit atque concinnam
pulchramque reddiderit, audebit iam deum uidere atque ipsum
fontem, unde manat omne uerum, ipsumque patrem ueritatis. deus
magne, qui erunt illi oculi, quam sani, quam decori, quam ualentes,
quam constantes, quam sereni, quam beati! quid autem est illud,
1 facit edd. niliil] at niliil HTm 2 rationabile P 3 ergo A 4 quiddam
P quiddam esse AHMT edd. 5 pr. ad] at HMml *at P aU. at HMmlPrnl
aut Pm? 6 illa AT erat HP 7 conci lit M
moribus; deus enim noster aliter nos exaudire non poterit, bene
autem uiuentes facillime exaudiet. oremus ergo, non ut nobis diuitiae
uel honores uel huius modi res fluxae atque nutantes et quouis resistente
transeuntes, sed ut ea proueniant, quae nos bonos faciant
ac beatos. quae uota ut deuotissime inpleantur, tibi maxime hoc
docurrunt AT nobis occurrunt M sordidi AT 4 imitationem (m rubrica
del.) P conparationem P 7 habeat ATm habundanter Aml abun-
Hic ille: Uere effecisti, inquit, ut memoriam doctissimorum
ac magnorum uirorum, quae aliquando pro rerum magnitudine
incredibilis uidebatur, et cotidiana consideratione et ista praesenti
quae in te nobis est admiratione non solum dubiam non habeamus
uerum etiam, si necesse sit, de illa iurare possimus. quid enim ? nobis
nonne illa uenerabilis ac prope diuina quae iure et habita est et probata
Pythagorae disciplina abs te hodie nostris etiam paene oculis
reserata est, cum et uitae regulas et scientiae non tam itinera quam
ipsos campos ac liquida aequora et, quod illi uiro magnae uenerationi
fuit, ipsa etiam sacraria ueritatis ubi essent, qualia essent, quales
quaererent, et breuiter et ita plane significasti, ut, quamuis suspicemur
et credamus tibi esse adhuc secretiora, tamen non absque inpudentia
nos putemus, si amplius quicquam flagitandum arbitremur ?
Accipio ista, inquam, libenter — neque enim me tam uerba
tua, quae uera non sunt, quam uerus in uerbis animus delectat
atque excitat - et bene, quod ei mittere statuimus has litteras, qui de
nobis solet libenter multa mentiri. si qui autem alii fortasse legerint,
neque hos metuo, ne tibi suscenseant. quis enim amantis errori in
iudicando non beneuolentissime ignoscat? quod autem Pythagorae
mentionem fecisti, nescio quo illo diuino ordine occulto tibi in
M 2 (leum om.II 3 ueritate Pm] 4 bonum
AT edd. promerentem P 9 hic om.H efficisti P 11 uideatur A con-
sideratione quotidiana A 12 in te] uitae A dubium AI 13 de illa om.111
possumus Am] 14 nonne] non de HMP uenerabilis H 15 pythagore P
phytagorę MT pytigora A 16 itinera AT inaera HMPa 17 ueneratione P
19 plene A edd. 21 nos om..M arbitremur codd. abs te arbitremur edd.
22 enim om.M 24 quod] quid Aml studuimus T 25 libenter om.AT
Hic finis disputationis factus est laetisque omnibus et multum
sperantibus consessum dimisimus, cum iam nocturnum lumen
fuisset inlatum.
scripsi haec ferre AHmlMmlPT efferre Hm2Mm2
edd. gerendae
Per idem tempus, inter illos quidem, qui de Academicis scripti sunt, duos etiam libros de ordine scripsi, in quibus quaestio magna
uersatur, utrum omnia bona et mala di??nae prouidentiae ordo contineat.
sed cum rem uiderem ad intellegendum difficilem satis
aegre ad eorum perceptionem, cum quibus agebam, disputando posse
perduci, de ordine studendi loqui malui, cum a corporalibus ad incorporalia
potest profici.
Uerum et his libris displicet mihi saepe interpositum fortunae uocabulum;
et quod non addebam: corporis, quando sensus corporis nominaui;
et quod multum tribui liberalibus disciplinis, quas multi sancti multum nesciunt, quidam etiam sciunt et sancti non sunt;
et quod Musas quasi aliquas deas quamuis iocando commemoraui;
et quod admirationem uitium nuncupaui;
et quod philosophos non
uera pietate praeditos dixi uirtutis luce fulsisse;
et quod duos mundos
unum sensibilem, alterum intellegibilem, non ex Platonis uel ex Platonicorum
persona, sed ex mea sic commendaui, tamquam hoc etiam
dominus significare uoluerit, quia non ait: regnum meum non est
de mundo, sed: regnum meum non est de hoc mundo,
cum possit et aliqua locutione dictum inueniri et, si alius a domino
Christo significatus est mundus, ille congruentius possit intellegi,
in quo erit caelum nouum et terra noua, quando conplebitur
quod oramus dicentes: adueniat regnum tuum.
nec Plato quidem in hoc errauit, quia esse mundum intellegibilem
dixit, si non uocabulum, quod ecclesiasticae consuetudini in re
I 5, 15. 8, 24. II14, 39 sq. 14 De ord. I 3, 6. 8, 24. II 14, 41 16 De ord.
13,8 De ord. I 11, 31 17 De ord. I 11, 32 18 Plato Resp. p. 507. Tim.
p. 27 sq. Dicis Doxogr. p. 305b, 3. p. 334 a, 1. cf. Aug. de Acad. III 17, 37
21 Ioh. 18, 3G 24 Es. 65, 17.66, 22. II Petro 3,13. Apoc. 21,1 25 Matth. 6,10
quippe ille intellegibilem nuncupauit ipsam rationem sempiternam
atque incommutabilem, qua fecit deus mundum. quam qui
esse negat, sequitur, ut dicat inrationabiliter deum fecisse quod
fecit, aut, cum faceret uel antequam faceret, nescisse, quid faceret,
si apud eum ratio faciendi non erat. si uero erat, sicut erat, ipsam
uidetur Plato uocasse intellegibilem mundum. nec tamen isto
nomine nos uteremur, si iam satis essemus litteris ecclesiasticis
eruditi.
Nec illud mihi placet, quod cum dixissem: summa opera
danda est optimis moribus, mox addidi:
nec illud
placet, quod Pythagorae philosopho tantum laudis dedi, ut, qui
hanc audit uel legit, possit putare me credidisse nullos errores in
Pythagorica esse doctrina, cum sint plures idemque capitales.
Hoc opus sic incipit: De ordine rerum, Zenobi.
II 20, 53 sq. 18 Aug. de ciu. dei VI 5. VII 35