The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
quam caute debeatis audire homines eius modi, qui neque
aperte illi aetati lauacrum regenerationis et peccatorum remissionis
audent negare, ne hoc christianae aures ferre non possint,
et tamen opinionem suam, qua putant peccato primi hominis
carnalem generationem obnoxiam non teneri, tueri et defensare
persistunt, quamuis eis baptismum uideantur in peccatorum
remissionem concedere. nempe ipsi a Pelagio uos praesente
scripsistis audisse recitante uobis de libello suo, quem etiam
Romam se misisse asserebat, quod \'isdem sacramenti uerbis\'
dicant \'debere baptizari infantes quibus et maiores\'. quis post
ista uerba putaret eis de hac re ullam mouendam esse quaestionem?
aut cum faceret, cui non calumniosissimus uideretur,
si non eorum manifesta uerba legerentur, ubi negant paruulos
trahere originale peccatum omnesque sine ullo uitio natos esse
contendunt?
usque adeo, ut neque in episcopali iudicio apud Carthaginem
damnare uoluerit eos qui dicunt \'quod peccatum Adae ipsum
solum laeserit et non genus humanum et quod infantes qui
Hinc usque adpag. 174,2 etiamcod. 1974 s. XIIIlscripturas (=Pl),
qui Parisiis in bibl. armamentarii (de r Arsenal) asseruatur, recepimus
recitatum est, quod peccatum Adae soli ipsi obfuerit et non
generi humano. et cum recitatum esset, Caelestius dixit: <dixi>
de traduce peccati dubium me esse, ita tamen, ut cui donauit
deus gratiam peritiae consentiam, quia diuersa ab eis audiui,
qui utique in ecclesia catholica constituti sunt presbyteri.
Paulinus diaconus dixit: dic nobis nomina ipsorum. Caelestius
dixit: sanctus presbyter Rufinus Romae qui mansit cum sancto
Pammachio; ego audiui illum dicentem, quia tradux peccati
non sit. Paulinus diaconus dixit: est aliquis alius? Caelestius
dixit: audiui et plures dicere. Paulinus diaconus dixit: dic
nomina ipsorum. Caelestius dixit: non tibi sufficit unus sacerdos?
et post aliqua alio loco: Aurelius episcopus dixit: reliqua
libelli legantur. et recitatum est, quod infantes qui nascuntur
in eo statu sint, in quo fuit Adam ante transgressionem, usque
in finem libelli minoris superius inserti\'.
ut dicit diaconus Paulinus, quod infantes qui nascuntur in eo
statu sint, in quo fuit Adam ante transgressionem? Caelestius
dixit: exponat quid dixit \'ante transgressionem\'.. Paulinus
diaconus dixit: tu nega te hoc docuisse. unum est e duobus:
aut neget se docuisse aut iam damnet istud. Caelestius dixit:
iam dixi, exponat quomodo dixit \'ante transgressionem\'.
23 cf. de gestis Pel. pag. 78, 11 Ch
7 ipsi soli bd 8 generi] gra Pl dixi om. MOhTPPlb 9 me
dubium b 11 presbiteri MChTP 12 nobis om. ChTPP1 13 Romae]
nomine P 17 Caelestius dixit om. P1 23 dixit Tbd 24 fuit] fiat Pl
25 et ponat b 26 hoc te ChTPPlVbd ex b
dixit: rogo, quid collegerim ego ex huius obiectione,
dico, Adam constitutus in paradiso quod ante dicatur inexterminabilis
factus, postea per transgressionem praecepti factus
sit corruptibilis. hoc dicis, frater Pauline? Paulinus diaconus
dixit: hoc, domine. Aurelius episcopus dixit: status certe
infantum hodie baptizandorum utrum talis sit, qualis fuit ante
transgressionem Adae, an certe de eadem origine peccati, de
qua nascitur, transgressionis culpam trahat, hoc uult- diaconus
Paulinus audire. Paulinus diaconus dixit: utrum docuit hoc
an non neget. Caelestius dixit: iam de traduce peccati dixi,
quia intra catholicam constitutos plures audiui destruere necnon
et alios astruere, licet quaestionis res sit ista, non haeresis.
infantes semper dixi egere baptismo ac debere baptizari. quid
quaerit aliud\'?
Nempe cernitis sic Caelestium concessisse paruulis baptismum,
ut in eos primi hominis transire peccatum, quod
lauacro regenerationis abluitur, noluerit confiteri, quamuis et
negare non ausus sit et propter hanc dubitationem suam non
damnauerit eos qui dicunt \'quod peccatum Adae ipsum solum
laeserit et non genus humanum et quod infantes qui nascuntur
in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem\'.
ecclesiasticis allegatus est, ita de hac re loquitur, ut hoc se
credere ostendat, unde hic dubitare se dixerat. nam uerba eius
ista sunt: \'infantes autem\', inquit, \'debere baptizari in remissionem
peccatorum secundum regulam uniuersalis ecclesiae et
secundum euangelii sententiam confitemur, quia dominus statuit
b 3 quando V ante] autem P1 5 corporalis
P1 7 infantium P1 8 adam ChTPP1 12 constitus V
13 et om. m. 1 T 14 baptismQ M 15 quaeritis V 16 consensisse
TPPlb 17 transire primi hominis bd 18 regeneratone P1 22 sunt
m. 1 T 23 ro II medidit M 26 remissione M
uires naturae non habent, conferri necessarium est per gratiae
libertatem\'. si nihil de hac re deinceps diceret, quis non eum
crederet confiteri etiam infantibus in baptismo originalia peccata
dimitti dicendo eos in remissionem peccatorum baptizari
oportere? hinc ergo est et illud quod scripsistis sic uobis
respondisse Pelagium \'quod eisdem quibus et maiores sacramenti
uerbis baptizentur infantes\' uosque fuisse laetatos id
quod cupiebatis audisse et tamen adhuc de uerbis eius nos
maluisse consulere.
et ibi uidebitis quid uobis Pelagius occultauerit. Caelestius
quippe adiungit et dicit: \'in remissionem autem peccatorum
baptizandos infantes non idcirco diximus, ut peccatum ex
traduce firmare uideamur. quod longe a catholico sensu alienum
est, quia peccatum non cum homine nascitur, quod postmodum
exercetur ab homine, quia non naturae delictum, sed uoluntatis
esse monstratur. et illud ergo confiteri congruum, ne diuersa
baptismatis genera facere uideamur, et hoc praemunire necessarium
est, ne per mysterii occasionem ad creatoris iniuriam
malum antequam fiat ab homine tradi dicatur homini per
naturam\'. hunc sensum suum uobis aperire Pelagius uel timuit
uel erubuit, quem discipulus eius palam sine ullius obscuritatis
ambagibus apud sedem apostolicam profiteri nec timuit nec
erubuit.
Sed multum misericors memoratae sedis antistes, ubi
eum uidit ferri tanta praesumtione praecipitem tamquam
furentem, donec, si posset fieri, resipisceret, maluit eum sensim
suis interrogationibus et illius responsionibus colligare quam
destricta feriendo sententia in illud abruptum, quo iam
b necesse bd 5 remissione M 6 quos m. 1 Ch
scripsisti P 8 baptizantur bd laetos fuisse b 13 remissione M
14 iccirco PCh m. 1 17 non om. m. 1 ChT dilectQ m. 1 T 18 demonstratur
b 20 miyjsterii Ch misterii 1\'P 23 illius M 24 pr. non TP
27 fieri b 28 sensum P
tenens egit cum homine, quem falsae doctrinae uentus inflauerat,
ut ea quae illi a diacono Paulino fuerant obiecta damnaret
atque ut sedis apostolicae litteris, quae a sanctae
memoriae suo praecessore manauerant, praeberet assensum.
at ille noluit quidem diaconi obiecta damnare, sed beati papae
Innocentii litteris non est ausus obsistere, immo se omnia,
quae sedes illa damnaret, damnaturum esse\' promisit. atque
ita uelut phreneticus, ut requiesceret, tamquam leniter fotus a
uinculis tamen excommunicationis nondum est creditus esse
soluendus. sed interposito duorum mensium tempore, donec
rescriberetur ex Africa, resipiscendi ei locus sub quadam
medicinali sententiae lenitate concessus est, quoniam reuera,
si deposita peruicaciae uanitate quod promiserat uellet attendere
et easdem litteras quibus se consensurum esse responderat
diligenter legeret, sanaretur. sed posteaquam ex Africano
episcoporum concilio rescripta directa sunt, quid fuerit consecutum,
ut iustissime in eum sententia proferretur, cuncta
legite, quia cuncta transmisimus.
sine dolo cogitat, non recte dicit eadem sententia se non
debuisse retineri. fefellit enim iudicium Palaestinum, propterea
ibi uidetur esse purgatus; Romanam uero ecclesiam, ubi eum
om. P 4 abrepsit M obrepserit b 8 damnarent
M 13 esse se b 14 freneticus MChTP 16 mensum M
17 rescribetur P1 18 cODcessus-uanitate in mg. M quia V
19 quid MPICh m. 1 promiserit M 20 consessurum P1 21 affricano
TP 22 consequutum TP 24 transmi§simus T 27 detineri bd
palestinum T 28 purgandus TPP1 V
et hoc fuerit utcumque conatus; sed, ut dixi, minime ualuit.
recoluit enim beatissimus papa Zosimus, quid imitandus praecessor
eius de ipsis senserit gestis. attendit etiam quid de illo
sentiret praedicanda in domino Romanorum fides, quorum
aduersus eius errorem pro ueritate catholica studia consonantia
concorditer flagrare cernebat, inter quos ille diu uixerat et
quos eius dogmata latere non poterant, qui Caelestium eius
esse discipulum sic nouerant, ut fidelissimum et firmissimum
possent de hac re testimonium perhibere. quid ergo de Palaestinae
synodi gestis, quibus se Pelagius absolutum esse
gloriatur, sanctus papa Innocentius iudicarit, quamuis et in
litteris eius, quas nobis rescripsit, legere possitis et commemoratum,
cum uenerabili papae Zosimo synodus Africana respondit,
quod uestrae caritati cum ceteris instructionibus
misimus, tamen nec in hoc opere praetereundum uidetur.
scripsimus, eorundem gestorum Palaestinorum, quorum ad nos
iam fama peruenerat, commemorationem fecissemus dicentes in
Oriente, ubi degit, gesta ecclesiastica facta esse, quibus putatur
esse purgatus, atque ad hoc inter cetera ille rescriberet, <cum
sint\', inquit, 'aliqua in ipsis posita gestis, quae obiecta partim
ille uitando suppressit, partim multa in se uerba retorquendo
tota obscuritate confudit, aliqua magis falsa quam uera ratione,
ut ad tempus poterat uideri, purgauit negando alia, alia falsa
interpretatione uertendo. sed utinam, quod optandum magis
est, iam se ille ad ueram catholicae fidei uiam ab illo suo
errore conuertat et cupiat uelitque purgari considerans
21 cf. Aug. epist. 183, 3 sq. et CSEL XXXV 94 m. 1 T 2 fieri M utrumque MChPb 5 senserit TPPI V
7 flagrare cernebat] flagrargt V 9 nouerunt M 11 synodis MTpl
13 possetis P commemoratum fuerit M 14 eum b papa P
affricana TP responderit V 21 scriberet TP 23 in se multa
ChTPP1 24 falsis argumentis M et CSEL 94, 14 uenerationc M
25 alt. alia om. Px 27 illo sui tramitis errore CSEL 94, 17
uere et approbetur ab omnibus manifesta ratione correctus
non gestorum iudicio, sed ad catholicam fidem corde conuerso.
unde non possumus illorum nec approbare nec culpare iudicium,
cum nesciamus utrum uera sint gesta aut, si uera sint, constet
magis supterfugisse quam se tota ueritate purgasse\\ uidetis
certe in his uerbis quemadmodum papa beatissimus Innocentius
non tamquam de incognito loqui uideatur; uidetis qualem
tulerit de illius purgatione sententiam; uidetis quid successor
eius sanctus papa Zosimus recolere debuerit, sicut recoluit,
ut in eo sui praecessoris iudicium remota cunctatione firmaret.
Palaestinos Pelagius fefellerit iudices, ut alia taceam, in hac
ipsa quaestione de baptismate paruulorum, ne forte cuipiam
in eo quod diximus eum sensum, in quo liberior Caelestius
fuit, uobis occultasse Pelagium, cum et ipse non aliter sentiat,
calumniari potius uel suspicari quam certum aliquid comprehendisse
uideamur. nempe iam superius satis claruit propterea
Caelestium noluisse damnare quod dicitur \'Adae peccatum
ipsi soli obfuisse, non generi humano et infantes qui nascuntur
in eo statu esse, in quo Adam fuit ante praeuaricationem\',
quia uidebat, si ista damnaret, confirmare se in infantibus
peccati ex Adam transitum. haec autem cum fuissent obiecta
Pelagio, quod ea cum Caelestio etiam ipse sentiret, sine ulla
retractatione damnauit. quod licet uos legisse sciam, tamen
quia non solis uobis hoc scribitur, ne pigeat lectorem ad ipsa
gesta recurrere uel, si ea non habet, etiam cum labore perquirere,
ipsa inde uerba transcribimus, quae infra scripta sunt.
Pelagius insertum stultiloquium recte respondens hominem cum
2 correptus m. 1 Ch 3 indicio CSEL 94, 21 13 taceatur P1
14 piam P1 16 nobis b 19 uoluisse b dicit b 26 lectore M
28 transscribsimus M rescribamus V 29 sinodus MChTP anathematizauerit
ChTPPlVbd 30 incertum bd
respondeat et ad alia capitula. aliud capitulum in doctrina
Caelestii discipuli Pelagii ex eis quae Carthagine a sancto
Aurelio Carthaginensi episcopo cum aliis episcopis audita
sunt et commemorata: Adam mortalem factum, qui siue peccaret
siue non peccaret moriturus esset. quoniam peccatum
Adae ipsum solum laeserit et non genus humanum. quoniam
lex sic mittat ad regnum quemadmodum et euangelium. quoniam
ante aduentum Christi fuerint homines sine peccato.
quoniam infantes nuper nati in eo statu sint, in quo Adam
fuit ante praeuaricationem. quoniam neque per mortem uol
praeuaricationem Adae omne genus hominum moriatur neque
per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. quoniam
sanctus episcopus Augustinus aduersus discipulos eius
in Sicilia respondit Hilario ad subiecta capitula scribens librum
in quo ista continentur: posse hominem sine peccato esse, si
uelit. infantes, etsi non baptizentur, habere uitam aeternam.
diuites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni uisi
fuerint facere, non reputari illis neque regnum dei posse eos
habere, Pelagius dixit: [de] posse quidem hominem sine peccato
esse dictum est superius; de eo autem, quod fuerint homines
ante aduentum domini sine peccato, dicimus et nos quoniam
ante aduentum Christi uixerunt quidam sancte ac iuste secundum
scripturarum sanctarum traditionem. reliqua uero et secundum
ipsorum testimonium <a me dicta) non sunt, pro quibus ego
satisfacere non debeo; sed tamen ad satisfactionem sanctae
synodi anathematizo eos qui sic tenent aut aliquando tenuerunt\'.
MChTP avajj.apxiav b sine] id est sine bd 2 ad
om. m. 1 T 3 ex eis om. M cartagine TP 4 cartaginensi TP 8 mittat]
intrat V 10 eo] illo MChP 12 humanum b moriatur-hominum
om. MChTPb 15 hilaro MCh hylario P 18 abrenuntiare C 20 de
inclusi; cf. pag. 77, 18 23 iuste ac sce C 24 scaru scripturarum P
25 a me dicta scripsimus: quia ista (işta Ch) codd. bd; cf. 77, 23; 112, 10
26 non debeo M: debeam ceteri 27 aut] ut m. 1 CCh, P
laeserit et non genus humanum et quod infantes qui nascuntur
in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem\'. quid
ergo hic aliud episcopi iudices intellegere potuerunt nisi eum
confiteri, quod peccatum ex Adam in paruulos transeat? quod
ne confiteretur Caelestius, haec damnare noluit, quae iste damnauit.
proinde si ostendero etiam ipsum nihil aliud sentire de
paruulis nisi quod sine ulla cuiusquam uitii contagione nascuntur,
quid inter istum et Caelestium in hac quaestione
distabit, nisi quod ille apertior, iste occultior fuit, ille pertinacior,
iste mendacior uel certe ille liberior, hic astutior?
ille enim nec in ecclesia Carthaginensi damnare uoluit, quod
in Romana postea se tenere confessus est et corrigi paratum se
esse professus est, si ei tamquam homini error obrepsit. iste
autem et illud dogma damnauit tamquam contrarium ueritati, ne
ipse a catholicis iudicibus damnaretur, et id sibi defendendum
postea reseruauit aut mendaciter damnans aut callide interpretans.
quod promisi, utrum et ipse hoc sentiat quod Caelestius,
demonstrare non differam. in primo libro recentioris operis
sui, quod scripsit pro libero arbitrio, cuius operis in litteris
quas Romam misit commemorationem fecit, \'omne\', inquit,
\'bonum ac malum, quo uel laudabiles uel uituperabiles sumus,
non nobiscum oritur, sed agitur a nobis; capaces enim utriusque
rei, non pleni nascimur et ut sine uirtute ita et sine
uitio procreamur atque ante actionem propriae uoluntatis id
solum in homine est, quod deus condidit\'. nempe cernitis in
his Pelagii uerbis quod dogma contineatur amborum de paruulis
sine ullius uitii ex Adam contagione nascentibus. non
itaque mirum est, quod eos qui dicunt \'Adae peccatum ipsi
ChTP 6 ne J)ę C uoluit P 8 cuius
m. 1 C nascantur C 11 hic] iste C 12 cartaginensi TP 13 se
esse paratum C 14 obrepserit P 15 damnauerit b 17 reseruabit 3f
20 recensioris C 26 procreamur] nascimur C 28 hiis P istis C
30 sibi ipsi m. 1 C
in eo statu esse, in quo fuit Adam ante praeuaricationem\'
Caelestius damnare noluit; sed multum mirum est, qua fronte
Pelagius ista damnauerit. si enim, sicut dicit, (malum non
nobiscum oritur et sine uitio procreamur atque ante actionem
propriae uoluntatis id solum in homine est, quod deus condidit\',
profecto peccatum Adae ipsi soli obfuit, quia nullum in prolem
transitum fecit. non enim peccatum non est malum aut peccatum
non est uitium aut peccatum deus condidit. dicit autem
iste: \'malum non nobiscum oritur et sine uitio procreamur et
hoc solum est in nascentibus, quod deus condidit\'. ac per hoc
cum peccatum Adae ipsi soli obfuisse, non generi humano
secundum istam suam sententiam uerissimum putet, cur hoc
damnauit Pelagius, nisi ut iudices catholici fallerentur? similiter
etiam illud dici potest: si malum non nobiscum oritur et
sine uitio procreamur idque solum est in homine nascente,
quod deus condidit, procul dubio qui nascuntur infantes in eo
statu sunt, in quo Adam fuit ante praeuaricationem, cui nullum
malum uitiumque inerat atque id solum in illo erat, quod
deus condiderat. et tamen anathematizauit Pelagius (qui tenent
aut aliquando tenuerunt in eo statu esse recentes ab ortu paruulos,
in quo Adam fuit ante praeuaricationem'>, id est sine
ullo malo, sine ullo uitio, id solum habentes, quod deus
condidit. ut quid ergo et hoc damnauit Pelagius, nisi ut catholica
synodus falleretur, ne nouus haereticus damnaretur?
posui, quem de gestis Palaestinis ad uenerabilem senem nostrum
Aurelium scripsi, illa ego responsione Pelagii totam istam
quaestionem consumptam esse gaudebam confessusque mihi
apertissime uidebatur esse in paruulis originale peccatum
anathema dicendo eis, qui peccato Adae ipsum solum, non
om. C 2 praeuaricationem] peccm C 3 uoluit P 5 atque
om. m. 1 T 7 soli om. M 9 autem] aut b 15 etiam] et b
22 id est om. M 24 et] ad TP 25 sydus m. 1 C hereticus
MCTP 28 ergo b .
opinarentur paruulos, in quo ille homo primus ante praeuaricationem
fuit. sed postea cum legissem quattuor eius libros,
de quorum primo libro paulo ante commemorata uerba descripsi,
et inuenissem hominem adhuc contra fidem catholicam
de paruulis sentientem, prius mirari coepi tam impudens in
ecclesiastico iudicio et de tanta quaestione mendacium. si
enim eosdem libros ante iam scripserat, quomodo se dixit
eos anathematizare, qui sic aliquando tenuerunt? si autem
postea illud opus pollicitus est, quomodo anathematizauit qui
sic tenent? nisi ridicule forte dicturus est eos se damnasse
qui sic aliquando tenuerunt et qui sic tenent, de tempore
autem futuro, id est eis qui sic fuerant retenturi, nec sibi
nec aliis praeiudicare potuisse et ideo non fuisse mentitum,
quia postea deprehensus est sic tenere. sed non hoc dicit, non
solum quia ridiculum est, sed quia uerum esse non potest. in
eisdem quippe libris et contra peccati ex Adam in paruulos
transitum loquitur et de gestis Palaestinae synodi gloriatur,
ubi eos qui sic tenent ueraciter damnasse putatus est et
absolutionem suam fallendo furatus est..
quod discipulis suis respondet ideo se illa obiecta damnasse,
quia et ipse dicit non tantum primo homini, sed etiam humano
generi primum illud obfuisse peccatum non propagine, sed
exemplo, id est non quod ex illo traxerint aliquod uitium, qui
ex illo propagati sunt, sed quod eum primum peccantem
imitati sunt omnes, qui postea peccauerunt? aut quia dicit
ideo infantes non in eo statu esse, in quo fuit Adam ante
praeuaricationem, quia isti praeceptum capere nondum possunt,
ille autem potuit, nondumque utuntur rationalis uoluntatis
M 5 catholicam fidem bd 6 prius]
prirpus T plus d om. P mirati V 10 poltus M; Ben. susp.: molitus
eos qui C 11 ridiculQ C 12 quando m. 1 M 14 potuisse] uoluisse V
15 deprehensus] inuentus C 19 uereciter C 28 non om. P fuit
om. C 30 potuit quia nondum utuntur F nondum b rationabilis TP
quid hoc ad rem pertinet, quia uerba sibi obiecta sic exponendo
recte se putat damnasse quod dicitur peccatum Adae
ipsi soli obfuisse et non generi humano et infantes qui nascuntur
in eo statu esse, in quo Adam fuit ante peccatum, et
tamen his damnatis non mendaciter tenere, quod in eius
postea conscriptis opusculis inuenitur, sine ullo malo, sine
ullo uitio paruulos nasci et hoc solum in eis esse, quod deus
condidit, non uulnus quod inimicus inflixit?
aliter exponendo id agit, ut se iudices non fefellisse demonstret?
prorsus non id efficit; tanto enim iudices fefellit occultius.
quanto exponit ista uersutius. episcopi quippe catholici quando
audiebant hominem anathematizantem eos qui dicunt Adae
peccatum ipsi soli obfuisse, non generi humano, nihil aliud
eum sapere existimabant quam id quod catholica ecclesia
praedicare consueuit, unde ueraciter paruulos in peccatorum
remissionem baptizat, non quae imitando fecerunt propter
primi peccatoris exemplum, sed quae nascendo traxerunt propter
originis uitium. et quando audiebant anathematizantem eos
qui dicunt infantes qui nascuntur in eo statu esse, in quo
Adam fuit ante praeuaricationem, nihil eum aliud dicere credebant
nisi eos qui paruulos putant nullum ex Adam traxisse
peccatum et secundum hoc in eo statu esse, in quo fuit ille
ante peccatum. etenim hoc illi obiceretur, non aliud, unde
quaestio uersabatur. proinde cum hoc iste sic exponit, ut
dicat infantes ideo non in eo statu esse, in quo Adam fuit
ante peccatum, quia nondum sunt in eadem firmitate mentis
MCChT m. 1 3 putat se C putagt ChT 5 fuit adam C
11 demonstraret P 12 iudices om. Vbd 14 quod dr M 17 remissionem
peccatorum CChTP 18 remissione M 20 haec quando m. 2 M
21 dr M esse om. C 22 alind dicere] debere M 23 putant]
dicunt V 24 quo adã ante puaricationS C 25 illi] ibi V obiciebatur
V aliunde M 26 uertebatur M uersaretur m. 1 (\' 28 sunt)
fuit V
respondeatur ei: quando tibi illa damnanda obiciebantur, non
ea catholici episcopi sic intellegebant; ideo cum illa damnares,
catholicum te esse credebant. propterea ergo. quod te illi
sapere existimabant, absoluendum fuit; quod uero tu sapiebas,
damnandum fuit. non ergo tu absolutus es, qui damnanda
tenuisti, sed illud absolutum est, quod tenere debuisti. ut
autem tu absolutus putareris, creditus es sentire laudanda,
cum te iudices non intellegerent occultare damnanda. recte
Caelestii socius iudicatus es, cuius manifestas te esse participem;
etsi in indicio tuos cooperuisti libros, tamen post
iudicium eos edidisti.
nefandi erroris auctores episcopalia concilia et apostolicam
sedem uniuersamque Romanam ecclesiam Romanumque imperium,
quod deo propitio christianum est, rectissime fuisse
commotum, donec resipiscant de diaboli laqueis. quis enim
scit, ne forte det illi deus paenitentiam ad cognoscendam et
confitendam et praedicandam etiam ueritatem damnandamque
ueraciter damnabilem falsitatem? quoquo modo autem se habere
isti uelint, multis tamen misericordia domini esse consultum,
qui eos propterea sectabantur, quia catholicae communioni
uidebant esse sociatos, dubitare non possumus.
Quomodo autem Pelagius temptarit obrepere ad fallendum
etiam apostolicae sedis episcopale iudicium in hac ipsa quaestione
de baptismate paruulorum diligenter attendite. in litteris
uitam 18 (XXXII 48 M.) (s. 1.) illa C in om. m. 1 T eo M
propaganis C 2 dampnata m. 1 Ch damnata TV 6 dampnata fin. m. 1
Ch damnata
nolunt damnationi primi hominis obnoxios confiteri et in eos
transisse originale peccatum regeneratione purgandum, quoniam
propter accipiendum regnum caelorum tantummodo eos baptizandos
esse contendunt: quasi praeter regnum caelorum habere
nisi aeternam mortem possint qui sine participatione corporis
et sanguinis domini aeternam uitam habere non possunt. ecce
quod eis obicitur de baptismo paruulorum, non quod ipse
ita proposuit, ut possit suae propositioni quasi aduersantis
obiectioni secundum sua dogmata respondere.
Denique quomodo respondeat aduertite et uidete latebras
ambiguitatis falsitati praeparare refugia offundendo caliginem
ueritati, ita ut etiam nos cum primum ea legimus,
recta uel correcta propemodum gauderemus. sed latiores disputationes
eius in libris, ubi se quantumlibet operiat, plerumque
aperire compellitur, fecerunt nobis et ista suspecta, ut attentius
intuentes inueniremus ambigua. cum enim dixisset numquam
se uel inpium aliquem haereticum audisse, qui hoc quod proposuit
de paruulis diceret, deinde subiecit atque ait: \'quis enim
ita euangelicae lectionis ignarus est, qui hoc non modo affirmare
conetur, sed qui uel leuiter dicere aut etiam sentire
CChTPVbd 8 unde sequitur M 9 informari C
11 quod non paruulos nisi baptizatos nolint V 14 baptizatos V 15 propter
M 16 nisi] non V mortgm M possunt M 18 baptismate C
20 abiectionis M 22 obfundendo CTCh m. 1 30 n 1.19 m C
caelorum esse uelit, dum eos baptizari et in Christo renasci
uetat?\'
regnum caelorum sine baptismo paruulos intrare non posse
nec ipsi aliquando negauerunt. sed non inde quaestio est; de
purgatione originalis peccati in paruulis quaestio est. inde se
purget, qui non uult fateri lauacrum regenerationis in paruulis
habere quod purget. et ideo cetera quae dicturus est attendamus.
post interpositum enim ex euangelio testimonium, quod
nisi renatus ex aqua et spiritu regnum caelorum nullus
possit intrare, unde illis, ut diximus, nulla fit quaestio, secutus
adiunxit dicens: \'quis ille tam inpius est, qui cuiuslibet
aetatis paruulo interdicat communem humani generis redemptionem?\'
et hoc ambiguum est, qualem dicat redemptionem:
utrum ex malo ad bonum an ex bono ad melius. nam et
Caelestius apud Carthaginem in libello suo redemptionem confessus
est paruulorum et tamen noluit confiteri ex Adam in
eos transisse peccatum.
perpetuam\', inquit, \'certamque uitam renasci uetet eum qui
natus sit ad incertam?\' id est: quis tam inpius est. ut uetet
renasci ad perpetuam certamque uitam eum qui natus sit ad
incertam? haec uerba quando primitus legimus, credidimus
eum incertam uitam istam uoluisse dicere temporalem, quamuis
nobis uideretur magis eam mortalem dicere debuisse quam
incertam, eo quod certa morte finiatur. tamen quamdiu ducitur,
quoniam momentis omnibus esse non dubitatur incerta, nihil
aliud eum putauimus quam istam mortalem uitam maluisse
TP 3 uetat] putat TPCh m. 1, b 6 negauerunt] putauerunt
V 11 nullus om. V 12 dixi C 13 adiuncxit T 17 coufessus
est redemptionem bd 20 aduertite bd 21 perpetuam certamque
uitam inquit C 22 ta pius C 24 incertam om. m. 1 M 25 in
certam Ch 26 eum MCChTP 29 eum aliud C
sine baptismatis sacramento ex hac uita migrantium
aperte noluerit confiteri, tamen de illo sollicitudinem nostram
quasi certa ratiocinatio solabatur. dicebamus enim: si perpetua
uita, sicut confiteri uidetur, nisi eorum qui baptizati sunt non
potest esse, profecto eos qui non baptizati moriuntur mors
perpetua consequetur, quod nulla iustitia dei potest accidere
his, a quibus in hac uita nulla peccata commissa sunt, nisi
propter originale peccatum.
hoc ideo dicere potuisse Pelagium, quia de ista quaestione
ita perhibetur solitus respondere quaerentibus, ut diceret:
\'sine baptismo paruuli morientes, quo non eant, scio; quo eant,
nescio\': id est non ire in regnum caelorum scio; quo uero
eant, ideo se nescire dicebat aut dicit, quia dicere non audebat
in mortem illos ire perpetuam, quos et hic nihil mali commisisse
sentiebat et originale traxisse peccatum non consentiebat.
itaque et ista eius uerba Romam pro magna eius purgatione
transmissa tam sunt ambigua, ut possint eorum dogmati praebere
latibula, unde ad insidiandum prosiliat haereticus sensus,
quando nullo existente, qui ualeat respondere, tamquam in
solitudine aliquis inuenitur infirmus.
Iam uero in libro fidei suae, quem Romam cum ipsis
litteris misit ad eundem papam Innocentium, ad quem etiam
epistulam scripserat, multo euidentius se ipsum tegendo nudauit
dicens: (baptisma unum tenemus, quod isdem sacramenti uerbis
in infantibus quibus etiam in maioribus dicimus esse celebrandum\'.
non saltem dixit \'eodem sacramento\' — quod quidem si
dixisset, adhuc esset ambiguum — sed \'isdem', inquit, \'sacramenti
uerbis\\ tamquam infantibus remissio peccatorum
C 7 dei om. CChTPVbd 9 propter om. CChTPVbd
11 Pelagium potuisse bd 12 diceret om. m. 1 T 13 paruulis C
15 ideo om. b dicebaijt C 16 illos] eos C 25 tegendo om. V
extitisse pestiferum et haereticum errorem, quem domino
baptismo paru. III 5. 6 20 cf. p. 175, 22 om. V usque (us add. m. 2) M 4 afficani
C affricani P in quibus pronunciaui quid de doctrina V 5 pro-
uenerat V 6 occulpauerat P peruenerat C 7 uitam duxeratj
duxerat M uixerat bd 8 eis C prius] uirushis M contSp]ationibusque
T conutentionibusque M contep II tionibus m. 1 Ch quura M
9 quaa/m. M 11 execrandas C Pelagius in mg. C apii pauli. epfam C
17 suis om. CChTPVbd 21 disimulanter m. 1 Ch quanti m. 1
Ch 22 ait
errorem inimicum gratiae dei, quam per Iesum Christum dominum
nostrum pusillis magnisque largitur, scribendo disputare potuimus,
nunc illud oportet excutere, quod uolentes haereseos
astute inuidiam declinare asserunt <istam praeter fidei periculum
esse quaestionem\': ut uidelicet. si in ea fuerint exorbitasse
conuicti, non criminaliter, sed quasi ciuiliter errasse uideantur.
sic enim Caelestius apud Carthaginem gestis ecclesiasticis est
locutus: \'iam\', inquit, \'de traduce peccati dixi, quia intra catholicam
constitutos plures audiui destruere necnon et alios
astruere, licet quaestionis res sit ista, non haeresis. infantes
semper dixi egere baptismo ac debere baptizari. quid quaerit
4 uel certe si bis pos. P auctores bis pos. P 5 assortores C
7 iudiciis M 8 surgerent M suggerentc V crebescente C iac-
Sed multum eum ista fallit opinio. longe aliter se habent
quaestiones istae, quas esse praeter fidem arbitratur, quam
sunt illae, in quibus salua fide, qua christiani sumus, aut
ignoratur quid uerum sit et sententia definitiua suspenditur
aut aliter quam est humana et infirma suspicione conicitur,
ueluti cum quaeritur, qualis uel ubi sit paradisus ubi
C 2 negare M 4 habet in questione sed (d
s. l.) M quia V 5 non se om. M 6 Cap. XXXIII b 8 nullus
eum C 9 nulla ei ChTP illi liulla Vbd 15 eplatus (ep in ras.) T
aplatus (a init. s. e) Ch esse inclusi 16 obrepserit b nostra b
17 sententia d: scientia codd. b; cf. 171, 5 prospicitis V locutione
C 21 correptus b non om. bd 22 tamen non Y uideretur
TV 23 fallit ista ChTP se aliter C 25 ille MP qua
om. M 26 quod C 27 finna V connincitur V
esse illum paradisum fides christiana non dubitet; uel cum
quaeritur, utrum ibi sit nunc Helias uel Enoch an alicubi
alibi, quos tamen non dubitamus in quibus nati sunt corporibus
uiuere; uel cum quaeritur, utrum in corpore an extra
corpus in tertium caelum sit raptus apostolus, quamquam
sit ista inpudens inquisitio id scire uolentium, quod se ille
cui hoc praestitum est salua utique fide nescire testatur; uel
quot sint caeli, in quorum tertium se raptum esse commemorat;
uel utrum elementa mundi huius conspicabilis quattuor an
plura sint; quid faciat solem lunamue deficere his defectibus,
quos praedicere astrologi certa temporum dinumeratione consuerunt;
cur antiqui homines tam diu uixerint quam sancta
scriptura testatur et utrum proportione longioris aetatis filios
sera pubertate gignere coeperint; ubi potuerit Mathusalem
uiuere, qui in arca non fuit, qui, sicut in plerisque codicibus
et graecis et latinis numerantur anni, reperitur superuixisse
diluuio; uel utrum paucioribus, qui rarissimi inueniuntur,
potius credendum sit, in quibus ita est numerus conscriptus
annorum, ut ante diluuium defunctus fuisse monstretur. quis
enim non sentiat in his atque huius modi uariis et innumera
bilibus quaestionibus siue ad obscurissima opera dei siue ad
scripturarum abditissimas latebras pertinentibus, quas certo
aliquo genere complecti ac definire difficile est, et multa
ignorari salua christiana fide et alicubi errari sine aliquo haeretici
dogmatis crimine?.
unum uenundati sumus sub peccato, per alterum redimimur a
P ubi CChTbd henoch Ch enoc C henoc T
an] uel C an ibi an Vbd 9 quod M 11 lunamque TP 13 uixerunt
ChT m. 1 15 matusalii. M niatussalg C matusalem ChTP
16 srcha CT qui om. M implerisque M 17 repperitur MTCh
m. 1 18 rasissimi
Quamuis ergo mors regnauerit ab Adam usque
ad Moysen, quia non eam potuit uincere nec lex data per
4 cf. Ioh. 4, 34; 5, 80 6 I Tim. 2, 5 8 Act. 4, 12 10 Act.
17, 31 24 Rom. 5, 5. Ioh. 3, 8 27 Rom. 5, 14 d 6 est om. C 9 oporteat CChTPVbd nos
saluos fieri CChTPVbd 13 hominibus b 15 resurectionis MC
non C 18 eis iustis bd 20 datam legem b 21 fuerant M Htiam
om. TP 22 eusdem M 26 gratia dei C gratia cilt. om. b
quae mortuos, quibus uiuificandis esset gratia necessaria, non
solum peccati propagatione et dominatione prostratos, uerum
I etiam ipsius legis addita praeuaricatione conuictos deberet ostendere,
non ut periret quisquis hoc in dei misericordia etiam
tunc intellegeret, sed ut per regnum mortis ad supplicium destinatus
etiam sibi ipsi per praeuaricationem legis manifestatus
dei quaereret adiutorium, ut ubi abundauit peccatum
superabundaret gratia, quae sola liberat a corpore
mortis huius —
potuerit a quoquam homine regnum mortis auferre, erant tamen
et legis tempore homines dei non sub lege terrente, conuincente,
puniente, sed sub gratia delectante, sanante, liberante; erant
qui dicerent: ego in iniquitatibus conceptus sum et
in peccatis mater mea me in utero aluit, et: non
est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.
et: cormundum crea in me, deus, etspiritumrectum
innoua in uisceribus meis, et: spiritu principali
confirma me, et: spiritum sanctum tuum ne auferas
a me; erant qui dicerent: credidi propter quod locutus
sum. eadem quippe et ipsi mundabantur fide qua et nos, unde
et apostolus dicit: habentes autem eundem spiritum
fidei secundum quod scriptum est: cr edidi, propter
quod et locutus sum, et nos credimus, propter quod
et loquimur. ex ipsa fide dicebatur: ecce uirgo in utero
accipiet et pariet filium, et uocabunt nomen eius
Emmanuel, quod est in terpretatum \'nobiscum deus\':
50, 7 15 Ps. 37, 4 17—20 Ps. 50, 7. 12. 14. 13 20 Ps. 115, 1
22 II Cor. 4, 13; Ps. 115, 1 25 Es. 7, 14; Matth. 1, 23 om. m. 1 ChT 3 prostratros Ch 6 ad aeternum supplicium
V 7 ipse sibi V ipsi sibi ChTP per om. V praeuaricatione
V 8 ut om. C habundauit M 11 quocumque V 12 et]
ex C 15 peccatis concepit me C me in utero aluit om. C 16 in
ossibus bd meis om. C 24 et init. om. m. 1 T, bd 26 concipiet
FV uocabitur b 27 emanuhel P hemanuel C\'
procedens e thalamo suo exulabit ut gigas ad
currendam uiam; a summo caeli egressio eius et
occursus eius usque ad summum caeli; et non est
qui se abscondat a calore eius; ex fide ipsa ipsi dicebatur:
thronus tuus, deus, in saeculum saeculi.
uirga directionis uirga regni tui. dilexisti iustitiam
etodistiiniquitatem;proptereaunxitte, deus,
deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis.
eodem spiritu fidei ab illis haec futura uidebantur, quo a nobis
facta creduntur. neque enim qui nobis ista fideli dilectione
prophetare potuerunt, eorum ipsi participes non fuerunt. et unde
est quod dicit apostolus Petrus: quid temptatis deum
imponere iugum supra collum discipulorum, quod
neque patres nostri neque nos potuimus portare?
sed per gratiam domini Iesu credimus salui fieri
quemadmodum et illi, nisi quia et illi per gratiam domini
Iesu Christi salui facti sunt, non per legem Moysi, per quam
non sanatio, sed cognitio est facta peccati, sicut docet apostolus
dicens: perlegemenim cognitio peccati? nunc autem
sine lege iustitia dei manifestata est testificata
per legem et prophetas. si ergo nunc manifestata est, etiam
tunc erat, sed occulta. cuius occultationem significabat templi
uelum, quod est ad eius significandam reuelationem Christo
moriente conscissum. et tunc ergo ista gratia unius mediatoris
dei et hominum hominis Christi Iesu erat in populo
dei, sed tamquam in uellere pluuia, quam non debitam, sed
3, 20 Rom. 3, 21 23 cf. Matth. 27, 51 26 cf. I Tim. 2, 5 om. M 2 e] de CChTPVbd exulauit libri gigans M gygas P
3 uiam ŞŲŞIJl Ch caelo Pb 4 caeli] eius CP 5 ipsa fide P
ipsi] ipsa m. 1 C 6 tronus P 9 lexultationis C 10 praeuidebantur
diuidamus dicentes \'primum uixisse iustos homines ex
natura, deinde sub lege, tertio sub gratia — ex natura, scilicet
ab Adam tam longa aetate, qua lex nondum erat data — tunc
enim', aiunt, educe ratione cognoscebatur creator et quemadmodum
uiuendum esset scriptum gerebatur in cordibus, non
lege litterae, sed naturae. uerum uitiatis moribus\', inquiunt.
\'ubi coepit non sufficere natura iam decolor, lex ei addita est,
qua uelut luna fulgori pristino detrita rubigine redderetur. sed
posteaquam nimia>, sicut disputant, \'peccandi consuetudo praeualuit,
cui sanandae lex parum ualeret, Christus aduenit et tamquam
morbo desperatissimo non per discipulos, sed per se ipsum
medicus ipse subuenit\'.
Haec disputantes a gratia mediatoris iustos excludere
conantur antiquos, tamquam dei et illorum hominum non
fuerit mediator homo Christus Iesus, quia nondum ex
utero uirginis carne suscepta homo nondum fuit, quando illi
iusti fuerunt. quod si ita esset, nequaquam apostolus diceret:
per hominem mors et per hominem resurrectio
mortuorum. sicut enim in Adam omnes moriuntur,
sic et in Christo omnes uiuificabuntur, quandoquidem
illi antiqui iusti secundum istorum uaniloquia sibi sufficiente
natura nec mediatore homine Christo indiguerunt, per quem
reconciliarentur deo, nec in eo uiuificabuntur, ad cuius corpus
et membra secundum id quod propter homines homo factus
Cor. 15, 21. 22 V ereditati P 3 cernitur patens tamquam in area C
4 Non] nunc V 9 esset uiuendum CChTPVbd 11 natura M
12 robigine M 13 quam nimia post disputant C 14 ualet b
23 in adam enim T omnes in adam Ch 24 sic] ita C 26 meditore
m. 1 C xpo om. C
apostolos suos ueritas loquitur, sicut in Adam omnes
moriuntur, sic e.t in Christo omnes uiuificabuntur,
qui per r illum hominem mors et per istum 11 omin em
resurrectio mortuorum, quis audeat dubitare christianus
etiam illos iustos, qui recentioribus generis humani temporibus
deo placuerunt, ideo in resurrectionem uitae aeternae, non
mortis aeternae esse uenturos, quia in Christo uiuificabuntur;
ideo autem uiuificari in Christo, quoniam ad corpus pertinent
Christi; et ideo pertinere ad corpus Christi, quia et ipsis caput
est Christus; ideo et ipsis caput esse Christum, quia unus
mediator est dei et hominum homo Christus Iesus?
quod eis non fuisset, nisi in eius resurrectionem per eius gratiam
credidissent. et hoc quomodo fieret, si eum in carne uenturum
esse nescissent neque ex hac fide iuste pieque uixissent? nam
si propterea illis non profuit incarnatio Christi, quia nondum
facta erat, nec nobis prodest iudicium Christi de uiuis et mortuis,
quia nondum factum est; si autem nos per huius nondum
facti, sed futuri iudicii fidem stabimus ad dexteram Christi,
profecto illi per incarnationis eius tunc nondum factae, sed
futurae fidem membra sunt Christi.
sola quae semper erat diuinitas Christi, non etiam quae nondum
erat eius humanitas reuelata profuerit. illud enim, quod ait
dominus Iesus: Abraham concupiuit diem meum uidere
et uidit et gauisus est, si diem suum uoluit suum
tempus intellegi, testimonium profecto perhibuit Abrahae, quod
fide fuerit incarnationis eius inbutus. secundum hanc enim
om. C 4 et om. MC 5 dutiubitare C 7 deo]
ideo P 8 in xpo omnes P 9 ideo autem uiuificantur in xpo
quoniam sqq. V 10 pertinent V 11 esse] est V 13 resurectione C
15 sancte iusteque uixissent V 23 fuit V 24 erat om. CChT
reuelata om. M profuit M uoce Illud incipit cap. XXVII b
27 significari TCh (in mg. m. 2 intelligi) habuit V Abraam b
28 fuerat M enim hunc ChTPb hunc MC
illam uniuersa facta sunt tempora. quod etsi quisquam de die
sempiterno accipiendum putauerit, qui nullo finitur crastino,
nullo praeuenitur hesterno, hoc est de ipsa aeternitate, in qua
coaeternus est patri, quomodo id uere concupisceret Abraham,
nisi eius nosset futuram mortalitatem, cuius quaesiuit aeternitatem?
aut si ad hoc aliquis horum uerborum sensum coartat,
ut dicat nihil intellegendum in eo quod ait dominus \'quaesiuit
diem meum\' nisi \'quaesiuit me, qui sum dies permanens, hoc
est lumen indeficiens\' — uelut cum dicimus uitam filii, de qua
loquitur euangelium dicens: sic dedit et filio uitam h abere
in semet ipso, non aliud ipsum, aliud eius uitam, sed
eundem ipsum filium intellegimus uitam, qui dixit: ego sum
uia, ueritas et uita, et de quo dictum est: ipse est uerus
deus et uita aeterna, ut hanc eius aequalem patri diuinitatem
uidere cupiuerit Abraham nequaquam incarnatione eius
praecognita, sicut eum nonnulli etiam philosophi quaesiuerunt,
qui nihil de eius carne didicerunt — numquid et illud, quod
iubet Abraham ponere manum seruum suum sub femore suo et
iurare per deum caeli, aliter quisquam recte intellecturus est
nisi Abraham scisse in qua uenturus esset deus caeli carnem
de illo femore propagari?
benedixit, Melchisedech etiam testimonium christianis fidelibus
notissimum protulit, ut tanto post Christo diceretur in psalmis,
quod nondum factum, sed adhuc futurum, eadem tamen ipsa
24, 2. 3 23 cf. Gen. 14, 18-20 M omnem tempus Ch om6n tep\' C 2 illum b
et om. V 4 puenitur
qualibet aetate naturam non indigere medico secundo Adam,
quia non est uitiata in primo Adam, non in aliqua quaestione,
in qua dubitari uel errari salua fide potest, sed in ipsa regula
fidei, qua christiani sumus, gratiae dei conuincitur inimicus.
quale est autem, quod ab istis illa quae ante legem fuit uelut adhuc
minus malis moribus uitiata hominum natura laudatur? neque
respiciunt tantis tamquam intolerabilibus peccatis homines tunc
fuisse submersos, ut excepto uno homine dei et eius coniuge .
\' tribusque filiis et totidem nuribus iusto iudicio dei sicut igne
postea terra exigua Sodomorum ita totus mundus diluuio deleretur.
ex quo tempore igitur perunum hominem peccatum
intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in
13 et c. 19 24 tfom. 5, 12 V fides qua cantabant V 3 per om. V 4 qui V
mediator dei et hominum et aequalis patri est per hoc sqq. V 5 est
om. C 6 et pr. om. PV mediaetas C 8 Iesus onto b 9 ergo
om. C alt. per om. C 10 fin. per quod per qŲQą Ch patri] deo C
11 quod (o s. ras. m. 2) C apertius (a s. ras. m. 2) C dicatur
m. 1 C 15 quia (ia s. ras. m. 2) C 18 legem om. CChTPVbd
19 laudatur natura Tbd 20 tamquam] et tam C tanquam P 25 in
pro om. m. 1 T
profecto uniuersa massa perditionis facta est possessio
perditoris. nemo itaque, nemo prorsus inde liberatus est
aut liberatur aut liberabitur nisi gratia redemptoris.
et uisibili sacramento iusti uel eorum paruuli signarentur, scriptura
non exprimit. ipse tamen Abraham signum accepit
circumcisionis signaculum iustitiae fidei et sic accepit,
ut deinceps etiam omnes paruulos domus suae circumcidere
iuberetur, recentissimos a uisceribus matrum octauo die natiuitatis
eorum, ut etiam hi, qui corde ad iustitiam credere nondum
possent, tamen iustitiae fidei signaculum sumerent. quod sub
terrore tanto est imperatum, ut diceret deus animam illam de
suo populo perituram, cuius octauo die praeputii circumcisio
facta non fuisset. huius tam horribilis poenae iustitia si quaeratur,
nonne istorum omnis de libero arbitrio et laudabili sanitate
et puritate naturae quantumlibet arguta sit argumentatio
repercussa et confracta dissiliet? quid enim mali, quaeso, paruulus
propria uoluntate commisit, ut alio neglegente et eum
non circumcidente ipse damnetur damnatione tam seuera, ut
pereat anima illa de populo suo? neque enim temporalis mortis
terror incussus est, cum de iustis, quando moriebantur, tunc.
potius diceretur: et appositus est ad populum suum
uel appositus est ad patres suos, quoniam deinceps homini
nulla. temptatio formidatur, quae illum separet a populo
suo, si populus eius ipse est populus dei.
Mach. 2, 69. C perditioris (nis ?) T possesio C 3 prorsus omnino
C 4 redemptoris] dei V 5 abraam (sec semper) C quod C
corporali] temporali C 6 scriptura sup. exp. natura C 9 domi M
circumcidi V circumdere P 10 iuberet V iuberet## Ch a uisceribus
om. m. 1 C 11 illorum M hii P corde om. V 12 possunt M
iustitiae tamen CChTPVbd 15 non facta P tam om. M 16 arbitrio
om. C 18 dissilet M 26 est] sit C
admisso tanta damnatio? neque enim, sicut nonnulli secundum
Platonicos opinantur, hoc uniuscuiusque infantis animae redditur,
quod ante istam uitam sua uoluntate commisit, cum haberet
ante hoc corpus uel bene uel male uiuendi liberum arbitrium,
cum Paulus apostolus apertissime dicat nondum natos nihil
egisse boni uel mali. unde ergo recte infans illa perditione
punitur, nisi quia pertinet ad massam perditionis et iuste intellegitur
ex Adam natus antiqui debiti obligatione damnatus,
nisi inde fuerit non secundum debitum, sed secundum gratiam
liberatus? quam gratiam nisi gratiam dei per Iesum Chri
stum dominum nostrum, quem profecto inter cetera
ueterum sacramenta etiam ipsa praeputii circumcisio prophetauit?
dies enim octauus est in hebdomadum recursibus dies
dominicus, quo resurrexit dominus, et petra erat Christus.
unde circumcisionis cultellus est petrinus et caro praeputii
corpus peccati.
qui eis significabatur esse uenturus, non tamen mutato mediatoris
auxilio, qui etiam priusquam uenisset in carne, antiqua
sua membra liberabat suae incarnationis fide, et nos cum
essemus mortui delictis et praeputio- carnis nostrae,
conuiuificati sumus Christo, in quo circumcisi sumus
circumcisione non manu facta, quam figurabat circumcisio
manu facta, ut euacuaretur corpus peccati, cum
quo sumus ex Adam nati. damnatae originis propagatio nos
5, 3 21 cf. Col. 2, 13. 11 25 Rom. 6, 6 M 3 hoc] habet V anima V redditur om. V
4 istam om. Y cum] quoniam CChPb habere P 5 non potest
ante P liberum uiuendi TVbd uenandi M 6 apertissime om. C
7 uel boni uel mali C 8 massam perttnet; (7 9 ex om. M dapnatus C
13 ueterum] uenturum PCh m. 1 circumcisio praeputii C 14 ebdomadarum
CChP hebdomadarum TVbd 16 est om. CChTPVbd 18 deinde
V 19 tamen] tantum V 26 nos] ne M
est sine peccato, qui tamen de peccato damnaret peccatum;
factus est enim pro nobis peccatum. unde dicit apostolus:
obsecramus pro Christo, reconciliamini deo. eum
qui non nouerat peccatumpro nobis peccatum fecit,
utnos simusiustitia in ipso in ipso. deus ergo, cui per eum
reconciliamur, fecit eum pro nobis peccatum, id est sacrificium
per quod dimitterentur nostra peccata, quoniam peccata uocantur
sacrificia pro peccatis. et utique ipse pro peccatis nostris est
immolatus nullum habens uitium solus in hominibus, quale
quaerebatur etiam tunc in pecoribus, quo significabatur unus
sine uitio ad uitia sananda uenturus. quocumque igitur die
suae natiuitatis infans baptizatur in Christo, tamquam octauo
circumciditur die, quoniam in illo circumciditur, qui tertio quidem
ex quo crucifixus est, sed octauo in hebdomadibus resurrexit
die. circumciditur autem in expoliationem corporis
carnis, id est ut debitum, quod contagio carnalis
generationis attraxit, gratia spiritalis regenerationis absoluat;
nullus enim est mundus a sorde — qua, obsecro, sorde
nisi peccati? — nec infans, cuius est unius diei uita
super terram.
sunt nuptiae et non est opus dei homo quem generant nuptiae?\'
quasi nuptiarum bonum sit morbus concupiscentiae, in quo
uxores diligunt qui ignorant deum, quod apostolus prohibet.
ac non potius pudicitia coniugalis, qua in bonos usus ordinate
filios procreandi redigitur libido carnalis, aut uero possit esse
14, 4 25 cf. I Thess. 4, 5 Vbd, m. 2 Ch dapnaret C 3 est enim om. Vd enim
om. b 4 reconciliari
sunt propria nuptiarum. haec autem tria sunt: generandi ordinatio,
fides pudicitiae, conubii sacramentum. propter ordinationem
generandi scriptum est: uolo iuniores nubere,
filios procreare, matres familias esse; propter fidem
pudicitiae: uxor non habet potestatem corporis sui,
sed uir; similiter et uir non habet potestatem corporis
sui, sed mulier; propter conubii sacramentum: quod
deus coniunxit, homo non separet. de quibus in aliis
opusculis nostris, quae uobis non sunt incognita, quantum
domino adiuuante potuimus, satis nos disseruisse meminimus.
propter haec omnia honorabiles nuptiae in omnibus
et torus inmaculatus. in quantum enim nuptiae bonae
sunt, in tantum faciunt plurimum boni etiam de libidinis malo,
quoniam libidine non bene utitur libido, sed ratio. libido est
bono coni. CSEL XXXXI 190 sqq. 25 Hebr. 13, 4 om. C 5 quo] quod M 7 unum
est b unum ] alium (i supra exp. t) C et alterum b 8 originis
damnatione d 10 creatore M 12 idemque C 15 sunt tria CChTPVbd
19 sui corporis TVbd 20 sui corporis ChPTVbd 28 utitur bene C
est auteiu in motu illo quem uocat V
inoboedientium lege membrorum, ratio uero bene utens libidine
ipsa est in lege nuptiarum. nam si nullum de malo bonum
fieri posset, nec deus ex adulterino concubitu hominem conderet.
sicut ergo adulterii damnabile malum, quando et inde
homo nascitur, non inputatur deo, qui certe in opere hominum
malo facit ipse opus bonum, ita quicquid est pudendum in
membrorum illa inoboedientia, de qua erubuerunt qui post
peccatum foliis ficulneis eadem membra texerunt, non nuptiis
inputatur, propter quas concubitus coniugalis non solum est
licitus, uerum etiam utilis et honestus, sed inputatur peccato
inoboedientiae, cuius haec poena est consecuta, ut homo
inoboediens deo sua quoque sibi inoboedientia membra sentiret.
de quibus erubescens, quod non ad arbitrium uoluntatis eius,
sed ad libidinis incentiuum uelut arbitrio proprio mouerentur,
quae pudenda iudicauit, operienda curauit. non enim confundi
debuit homo de opere dei aut ullo modo fuerant creato erubescenda,
quae instituenda uisa sunt creatori. itaque nec deo
nec homini illa simplex nuditas displicebat, quando nihil erat
pudendum, quia nihil praecesserat puniendum.
praecedente peccato, quia neque ob aliam causam uiro adiutorium
non alius uir, sed femina facta est et illa dei uerba:
crescite et multiplicamini, non est damnandorum praedictio
peccatorum sed fecundatarum benedictio nuptiarum. his
enim deus ineffabilibus suis uerbis, id est diuinis rationibus
in suae sapientiae per quam facta sunt omnia ueritate uiuentibus
uim seminis indidit primis hominibus. si autem peccato non
fuisset dehonestata natura, absit ut opinemur tales futuras
fuisse nuptias in paradiso, ut in eis ad prolem seminandam
Cor.l,24;Ioh.],3 1 uocat b repugnantem b 2 inobedienti legi V ue 0] autein C
4 ne-w. 1 Ch 6 hominum om. b 14 uolunt V 17 creata Tx
19 nichil C 25 hiis PGlt m. 1 29 esset C honestata M deonestata C
prima natura C \'
passione tranquillitas et motus genitalium sicut aliorum membrorum
non ad effrenati caloris incitamentum, sed ad uoluntatis
arbitrium — quales nuptiae perseuerassent, si peccati non interuenisset
obprobrium — nunc ostendi non potest, sed ex
his quae diuina auctoritate conscripta sunt non immerito credi
potest. sic enim modo non inuenio sine pruriente libidine concumbentem;
sicut non inuenio sine dolore et gemitu parturientem,
sine futura morte nascentem, et tamen secundum
scripturarum sanctarum ueritatem gemitus parturientis et mors
hominis non fuissent, si peccatum non praecessisset; sic nec
illud unde erubuerunt, qui membra illa texerunt, quia et hoc
in eisdem sanctis litteris praecedente peccato scriptum est
consecutum. membra quippe illa nisi indecens motus oculis
1 natu M natura cet. et b; cf. de nuptiis et concup. 17 2 operandum]
tangendum V 4 foetus 0 uiciaretur CP incitaretur V
6 quomodo] quando V 8 mortalitis C 11 ex parte b quomodo]
sicut V 12 enim om. C 13 eiusque b suo om. C . 17 effrenati.
C 19 ex om. P 20 hiis ChP 22 et gemitu] gementem M
25 fuisset b
attentis, animaduertenda nuntiasset, nihil in suo corpore, quod
utique totum deus laudabile fecerat, pudendum uelandumque
sensissent, quia nisi praeisset facinus, quod inoboedientia est
ausa committere, non sequeretur dedecus, quod uerecundia uellet
abscondere.
quod etsi non esset, nuptiae tamen essent, quarum
bonum non aufertur isto malo, sed ab eis et hoc malum in
usum uertitur bonum. uerum quia iam ista conditione mortalium
nunc simul aguntur concubitus et libido, eo fit, ut cum
libido reprehenditur, etiam nuptialis concubitus licitus et honestus
reprehendi putetur ab eis, qui nolunt discernere ista
uel nesciunt. nec attendunt illud esse nuptiarum bonum, unde
gloriantur nuptiae, id est proles, pudicitia, sacramentum, illud
autem non esse nuptiarum, sed carnalis concupiscentiae malum,
de quo erubescunt et nuptiae. sed quia sine illo malo fieri
non potest nuptiarum bonum, hoc est propagatio filiorum, ubi
ad huius modi opus uenitur, secreta quaeruntur, arbitri remouentur,
filiorum quoque ipsorum, si iam inde aliqui nati sunt,
cum per aetatem sentire ista iam coeperint, praesentia deuitatur,
atque ita nuptiae sinuntur exercere quod licet, ut non
neglegant occultare quod dedecet. hinc est, quod infantes etiam
qui peccare non possunt, non tamen sine peccati contagione
nascuntur, non ex hoc quod licet, sed ex eo quod dedecet. nam
ex hoc quod licet natura nascitur, ex illo quod dedecet uitium.
naturae nascentis est auctor deus, qui hominem condidit et
qui uirum ac feminam nuptiali iure coniunxit, uitii uero auctor
est diaboli decipientis calliditas et hominis consentientis
uoluntas.
1 hec est CP 5 decus M 8 esset] eseent b 9 et om. b
10 ista iam CP 12 l\'ępQęŲQiF in textu pro reprehendi putetur C
19 arbitrii M 21 ista sentire C 23 decet M etiam ante quod
in C 25 decet M 27 actor C 31 qui C.
ibi quicquid etiam nondum erat natum mento est in praeuaricatrice
radice damnatum, in qua stirpe damnata tenet
hominem generatio carnalis, unde sola liberat regeneratio spiritalis.
ideo regeneratis parentibus, si tamen in eadem gratia
perseuerauerint, procul dubio libido ista propter remissionem
peccatorum, quae in eis facta est, non nocebit, nisi cum ea male
utuntur non solum in omnibus inlicitis corruptelis, uerum etiam
in ipsis coniugibus, quando non propagandi uoluntate operam
creandis filiis inpendunt, sed lasciuiendi uoluptate exsaturandae
cupidini inseruiunt. quod propter uitandas fornicationes maritis
et uxoribus ne fraudent inuicem nisi ex consensu ad tempus,
ut orationibus uacent, secundum ueniam, non
secundum imperium concedit apostolus. euidenter quippe
dum tribuit ueniam, denotat culpam. nuptialis autem concubitus,
quem matrimoniales quoque indicant tabulae causa procreandorum
fieri filiorum, per se ipsum prorsus, non in comparatione
fornicationis est bonus. qui tametsi propter corpus
mortis, quod nondum est resurrectione renouatum, sine quodam
bestiali motu, de quo natura erubescit humana, non potest
fieri, tamen ipse concubitus non est peccatum, ubi ratio libidine
utitur ad bonum, non superatur ad malum.
quod inesset, nisi peccatorum remissio sic prodesset,
ut quae in eis est, et nato et renato, nato quidem et inesse et
obesse, renato autem inesse quidem, sed non obesse possit.
in tantum autem obest natis, ut, nisi renascantur, nihil possit
prodesse, si nati sunt de renatis. manet quippe in prole, ita
ut ream faciat originis uitium, etiam si in parente reatus
C natum] natura V praeuaricatoris V 4 hominem
om. V libera m. 1 C 6 libido om. CChTPVbd 8 omnibus] moribus V
corruptelis om. V 10 creandae proli V 18 est] et M 23 ista]
tamen V 25 nato et renato om. V renato—obesse om. M 27 autetn]
enim CChTPVbd 28 si] quod V 29\'reatum b uitium om. V
rCtatus M
uitium, cui consentiendo peccatur, regeneratione nouissima
consumatur, id est ipsius etiam renouatione carnis, quae in
eius resurrectione futura promittitur, ubi non solum nulla
peccata faciamus, sed nec habeamus ulla desideria uitiosa,
quibus consentiendo peccemus, ad quam beatam perfectionem
huius quod nunc datur sancti lauacri gratia peruenitur. qua
enim regeneratione spiritus modo fit, ut peccata omnia peccata
remittantur, eius merito fiet etiam regeneratio carnis in
aeternam uitam, qua in ipsa carne incorruptibiliter resurgente
peccatorum omnium incitamenta sanentur. sed ea salus adhuc
in spe facta est, non tenetur in re neque per praesentiam possidetur,
sed expectatur per patientiam.
remissio fit in baptismo, quae reos faciunt, dum desideriis
uitiosis consentitur atque peccatur, uerum etiam ipsa desideria
uitiosa, quibus si non consentitur, nullus peccati reatus contrahitur,
quae non in ista, sed in alia uita nulla erunt, eodem
lauacro baptismatis uniuersa purgantur.
Reatus itaque uitii eius, de quo loquimur, in regeneratorum
prole carnali tamdiu manebit, donec et illic lauacro
regenerationis abluatur. regeneratus quippe non regenerat filios
carnis, sed generat ac per hoc in eos non quod regeneratus,
sed quod generatus est traicit. sic igitur siue reus infidelis
siue absolutus fidelis non generat absolutos uterque, sed reos,
quomodo non solum oleastri, sed etiam oleae semina non oleas
generant,- sed oleastros. sic itaque in damnatione hominem
prima natiuitas tenet, unde nisi secunda non liberat. tenet ergo
diabolus, liberat Christus; tenet deceptor Euae, liberat filius
Mariae; tenet qui per coniugem uenit ad uirum, liberat qui
V 9 dimittantur C 10 incorrubti-
Biliter C 12 possidetur per praesentiam CChTPVbd 14 non solum
oin.- V 15 dum] de V 16 consentientes V om. C ■ peccantes V
20 huius uitii CP eius] huius CTt - regenaeratorum Ch 21 illo P
24.trahicit MCChP ergo P 25 regenerat b -80 peruenit CTP
liberat-feminae om. V
causam libidinis intulit feminae, liberat qui sine libidine est
conceptus in femina. omnes ille prorsus per unum tenere potuit
nec ab eius dominatione liberat nisi unus, quem tenere non
potuit. denique ipsa ecclesiae sacramenta, quae tam priscae
traditionis auctoritate concelebrat, ut ea isti, quamuis in paruulis
existiment simulatorie potius quam ueraciter fieri. non tamen
audeant aperta inprobatione respuere — ipsa, inquam, sanctae
ecclesiae sacramenta satis indicant paruulos a partu etiam recentissimos
per gratiam Christi de diaboli seruitio liberari. excepto
enim quod in peccatorum remissionem non fallaci, sed fideli
mysterio baptizantur, etiam prius exorcizatur in eis et exsufflatur
potestas contraria, cui etiam uerbis eorum a quibus portantur
se renuntiare respondent. quibus omnibus rerum occultarum
sacratis et euidentibus signis a captiuatore pessimo ad optimum
redemptorem transire monstrantur, qui pro nobis infirmitate
suscepta alligauit fortem, ut uasa eius eriperet, quia infirmum
dei non solum est hominibus, uerum et angelis fortius.
liberans itaque deus pusillos cum magnis in utrisque ostendit
quod locuta est per apostolum ueritas; non enim solos aetate
maiores, sed etiam pusillos eruit a potestate tenebrarum, ut
transferat in regnum filii caritatis suae..
Nec quisquam miretur et dicat: cur ergo creat bonitas
dei, quod possideat malignitas diaboli? hoc enim suae creaturae
seminibus ex illa bonitate largitur, qua etiam facit solem
suum oriri super bonos et malos et pluit super
5, 45 6 concelebrant V 8 respuere] damhare V
10 seruitio] laqueis C seruitute V 11 remissione M 12 exhorcidiatur
M exhorcidantur C exhorcizatur TP. \' exsuflatur C 14 renuntiatur
C 15 et om. P obtimum C 16 transire redemptorem e
18 hominibus fortius uerum etiam angelis C 22 claritatis CChPVb
\'suae] aeternae V 28 ergo] hoc CChTPVbd 24 possederat
V..
benedixit uel benedicendo constituit. quam benedictionem naturae
laudabili culpa damnabilis non ademit, quae licet per
dei punientis iustitiam ualuerit, ut homines cum peccati originalis
uitio nascerentur, non tamen ualuit, ut homines non
nascerentur, sicut in ipsis aetate maioribus quaelibet uitia
peccatorum non ex homine hominem tollunt, sed permanet dei
opus bonum in quantiscumque malis inpiorum operibus. nam
-etsi homo in honore positus et non intellegens comparatur
pecoribus eisque similis fit, non tamen usque adeo similis fit,
ut pecus sit. comparatur namque per uitium, non per naturam,
non pecoris uitio, sed naturae. tantae namque excellentiae est
in comparatione pecoris homo, ut uitium hominis natura sit
pecoris, nec tamen ideo natura hominis in naturam uertitur
pecoris. ac per hoc deus hominem damnat propter uitium,
quo natura dehonestatur, non propter naturam, quae uitio non
aufertur; bestias uero absit ut opinemur poenae damnationis
obnoxias, quas iustum est ut miseriae sint expertes, quae nec
beatitudinis possunt esse participes. quid ergo mirum est uel
iniquum, ut inmundo spiritui subdatur homo non propter naturam,
sed propter inmunditiam suam, quam non ex opere
diuino, sed ex humana uoluntate uenientem in originis labe
contraxit, cum et ipse spiritus inmundus bonum sit, quod
spiritus, malum, quod inmundus? illud quippe est ex dei
opere, hoc ex propria uoluntate. natura itaque fortior, id est
angelica inferiorem naturam, id est humanam uitii societate
subditam tenet. ideo mediator angelis fortior infirmus propter
homines factus est, sic superbia captiuatoris redemptoris
V peccato MC 5 ualuit ut homines
in ras. m. 2 M 6 cuilibet V 8 operibus inpiorum CChTPVbd
9 onore C 11 pecc\' C 14 nec] Haec C nec-pecoris om. V
18 sint om. C inexpertes V 19 quod C 20 ut] si V spuQ P
27 angelus V infirmos V
gloriatur, a filio dei suscepta humana infirmitate uincatur.
arbitramur, ut Ambrosium antistitem dei, cuius inter latinae
linguae scriptores ecclesiasticos praecipue Pelagius integerrimam
fidem praedicat, sicut de gratia fecimus ita et de peccato originali,
in quo delendo ipsa gratia euidentius commendatur, calumniosae
istorum loquacitati respondere faciamus. in eo opere
quod scripsit de resurrectione sanctus Ambrosius \'lapsus sum\',
inquit, \'in Adam, de paradiso eiectus sum in Adam, mortuus in
Adam: quomodo reuocat nisi me in Adam inuenerit ut in illo
culpae obnoxium, morti debitum, ita in Christo iustificatum?1
item scribens contra Nouatianos ait: (omnes homines sub peccato
nascimur, quorum ipse ortus in uitio est, sicut habes
lectum dicente Dauid: ecce in iniquitatibus conceptus
sum et in delictis peperit me mater mea. ideo Pauli
caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: quis me liberabit
de corpore mortis huius? Christi autem caro damnauit
peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit,
ut in carne nostra esset iustificatio per gratiam, ubi erat ante
conluuio per culpam\'. item idem ipse cum exponeret Esaiam
prophetam, loquens de Christo \'ideo\', inquit, 'et quasi homo
per uniuersa temptatus est et in similitudine hominum
cuncta sustinuit, sed quasi de spiritu natus abstinuit a peccato;
omnis enim homo mendax et nemo sine peccato
nisi unus deus. seruatum est igitur, ut ex uiro et muliere,
fratris Satyri II 6 (XVI 1374 M.) 13 Ambr. de paenit. I 3, 13 (XVI
490 M.) 15 Ps. 50, 7 17 Rom. 7, 24 23 cf. Hebr. 4, 15 25 Ps.
115, 2; cf. Marc. 10, 18, Luc. 18, 19 M hominum V 7 ipsa om. P1 8 loquacitate m. 1 C
10 inquit] incipit V de-Adam om. V paradaso C sum om. bd
mortuus sum b 11 quomodo reuocat Ambros.: quem reuocat GChTP
-quem non reuocat MVd quem reuocaret b in Adam] secundus ada V
14 nascuntur Vb 21 ysaiam T isayam CCh 23 similituding C
24 spiritu pata? (in mg. m. 2 sco natus) Ch spiritu sancto b
esse delicti. qui autem expers delicti, expers etiam huius modi
conceptionis\'. item cum exponeret euangelium secundum Lucam,
\'non enim uirilis coitus\\ inquit, \'uuluae uirginalis secreta reserauit,
sed inmaculatum semen inuiolabili utero spiritus sanctus
infudit; solus enim per omnia ex natis de femina sanctus dominus
Iesus, qui terrenae contagia corruptelae inmaculati partus
nouitate non senserit et caelesti maiestate depulerit.\'
His tamen uerbis hominis dei, quem tanto praeconio
ipse laudauit Pelagius, contradicit et dicit <sicut sine uirtute
ita nos sine uitio procreari\'. quid igitur restat, nisi <ut) aut
istum Pelagius suum damnet errorem aut eum sic Ambrosium
laudasse paeniteat? sed quia ista secundum catholicam fidem
beatus Ambrosius ut episcopus catholicus est locutus, sequitur,
ut ab hac uia fidei deuius merito Pelagius cum Caelestio
discipulo suo catholicae ecclesiae sit auctoritate damnatus, nisi
eum non Ambrosium laudasse, sed contra Ambrosium sensisse
paeniteat. scio uos ea quae ad aedificationem uel confirmationem
fidei conscribuntur insatiabiliter legere; uerumtamen hic liber,
quamtumlibet sit ad hoc utilis, iam tandem aliquando finiendus
est.
V commistionem m. 1 T 2 expers est Vbd expers
est Vbd 5 immobili V scs sps M 8 et] sed V 9 hiis P .
11 ut addidi 12 dampnaret Ch, m. 1 CT 13 ista M secundum
om. M 20 iam tandem claudendus est V _.21 Incipit
conuersatio beatae Melaniae M Explicit liber sci Aug de gra xpi contra
Pelagium et Celestium. InC retractatio sci aug I libro de gra noui
testamenti C Expix liber secundus Aurelii Augustini contra Pelagium
et Celestium de gra xpi et de peccato originali ad Albinam Pinianum
et Melaniam Ch Expt liber secundus contra Pelagium et Celestium P
ExpJ liber secundus Aurelii Augustini contra Pclagium et Celestium de
gra xpi et de peccato originali ad Albinam Pinianum et Melaniam. InC
liber Aurelii Augustini epi de gra noui testamenti ad Honoratum T