The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Si mihi, Honorate, unum atque idem uideretur esse haere.
ticus et credens haereticis homo, tam lingua quam stilo in
hac causa conquiescendum mihi esse arbitrarer. nunc uero
cum inter haec duo plurimum intersit, quandoquidem haereticus
est, ut mea fert opinio, qui alicuius temporalis commodi
et maxime gloriae principatusque sui gratia falsas ac nouas
opiniones uel gignit uel sequitur, ille autem, qui huiusmodi
hominibus credit, homo est imaginatione quadam ueritatis ac
pietatis inlusus: cum haec ergo ita sint, non putaui apud
te silendum esse, quid mihi de inuenienda ac retinenda ueritate
uideatur, cuius, ut scis, ab ineunte adulescentia magno
amore flagrauimus. sed res est longe remota a uanorum hominum
mentibus, qui nimis in haec corporalia progressi atque
lapsi nihil aliud putant esse quam quod istis quinque notissimis
nuntiis corporis sentiunt; et quas ab his plagas atque imagines
acceperunt, eas secum uoluunt, etiam cum conantur
recedere a sensibus, et ex earum mortifera et fallacissima
regula ineffabilia penetralia ueritatis rectissime se metiri putant.
nihil est facilius, mi carissime, quam non solum se dicere sed
etiam opinari uerum inuenisse; sed quam re ipsa difficillimum
sit, agnosces, ut confido, his litteris meis. quae ut tibi prosint
Ch Incipit
LIBER SCI AVRELI AVGVSTINI EIII DE VTILITATE CREDENDI
p. 9 S INCIP LIB DE VTILITATE CREDENDI AD HONORATVM
fol. 3 P 38 p INC LIB SCI AVG DE VTILITATE CREDDI fol. 71 M
4 et]atque M 5 conquiescendum causa M 6 haec om. SM Vmb
'9 eiusmodi S Vm 12 ueritate] uertenda V 18 cuius] quum ius Ch
1 lonpc*
14 est om. Ch ualde V 16 putantes se Ch 18 uolunt V cum om. Ch
19 mortifere et fallacissime Ch 22 qua b
forte deuenerint, et rogaui deum et rogo; et spero ita fore.
si bene mihi conscius sum, quod ad hunc stilum pio et officioso
animo, non uani nominis adpetitione ac negatoriae ostentationis
accessi.
Est igitur mihi propositum, ut probem tibi, si possum.
quod Manichaei sacrilege ac temere inuehantur in eos. qui
catholicae fidei auctoritatem sequentes, antequam illud uerum,
quod pura mente conspicitur, intueri queant, credendo prae-
. muniuntur et inluminaturo praeparantur deo. nosti enim,
Honorate, non aliam ob causam nos in tales homines incidisse,
nisi quod se dicebant terribili auctoritate separata mera et
simplici ratione eos, qui se audire uellent, introducturos ad
deum et errore omni liberaturos. quid enim me aliud cogebat
annos fere nouem spreta religione. quae mihi puerulo a parentibus
insita erat, homines illos sequi ac diligenter audire. nisi
quod nos superstitione terreri et fidem nobis ante rationem
imperari dicerent, se autem nullum premere ad fidem nisi
prius discussa et enodata ueritate? quis non his pollicitationibus
inliceretur, praesertim adulescentis animus cupidus
ueri, etiam nonnullorum in schola doctorum hominum disputationibus
superbus et garrulus, qualem me tunc illi inuenerunt,
spernentem scilicet quasi aniles fabulas et ab eis promissum
apertum et sincerum uerum tenere atque haurire cupientem
? sed quae rursum ratio reuocabat, ne apud eos penitus
haererem, ut me in illo gradu quem uocant Auditorum'
tenerem, ut huius mundi spem atque negotia non dimitterem,
nisi quod ipsos quoque animaduertebam plus in refellendis
aliis disertos et copiosos esse quam in suis probandis firmos
2 decr$uerint V forte V 8 huc M 5 successi b 6 possim
n ••parata
(e corr. in i) P 9 praemunitur Gh praemuni§ntur V 12 spata m1
mera] mira S MP V mb 18 audęre V 14 errori Y aliud me m
Mparata
cogebagt V 15 annos] ad nos Ch spata m5 sperata V 16 insita]
lu '
instituta Ch 18 premere] pm,ere (et in mg. pmittere) m 21 uerum Ch
26 auditore M
christianus eram? quae nunc ubera post longissimam sitim
paene exhaustus atque aridus tota auiditate repetiui eaque
altius flens et gemens concussi et expressi, ut id manarent,
quod mihi sic adfecto ad recreationem satis esse posset et
ad spem reducendam uitae ac salutis. quid ergo de me ipso
dicam? tu nondum christianus, qui hortatu meo, cum eos
uehementer execrareris, uix adductus es, ut audiendi tibi
atque explorandi uiderentur, qua, quaeso, alia re delectatus es,
recordare. obsecro te. nisi magna quadam praesumptione ac
pollicitatione rationum? sed quia diu multumque de inperitorum
erroribus latissime ac uehementissime disputabant —
quod cuiuis mediocriter erudito esse facillimum sero didici —
si quid etiam suorum nobis inserebant, necessitate retinendum,
cum alia non occurrerent, in quibus adquiesceremus, arbitrabamur.
itaque nobis faciebant, quod insidiosi aucupes solent,
qui uiscatos surculos propter aquam defigunt, ut sitientes aues
decipiant. obruunt enim et quoquo modo cooperiunt alias quae
circa sunt aquas, uel inde etiam formidolosis molitionibus
deterrent, ut in eorum dolos non electione, sed inopia decidant. ,
Sed cur non ipse mihi respondeo, quod istae lautae ac
lepidae similitudines atque huiusmodi reprehensiones in omnes,
qui aliquid docent, a quouis aduersario effundi urbanissime
ac dicacissime possunt? sed ob hoc putaui aliquid tale inserendum
litteris meis, ut eos admoneam, desinant talibus agere,
ut. quemadmodum ille ait, separatis nugis locorum communium
2 quae] qui VP (e in i corr.) ubera P 3 . exauatus Chp aridus]
auidus lib. b 4 manaret Sp manaret P maneret M m b man/ret V
6 redducendam Ch 7 hortatll eo Ch 8 execrauferis M exsecraueris V
uiş IIP 10 ob secro V 13 esse] esset Ch Ppb dichici V 15 arbitrabamns
ih 17 propter] prope b 18 et/// quo (quo eras.) Ch
coeperunt Ch alia Y 19 formidulosis Ch 20 electiones Ch decidant]
decidat Ch Y decidatur SMPmpb 21 respondebo V iste Ch
d
laute ac lapide Ch 25 ammoneam Ch ammoneam P1 26 quemamd
modum Oli p quemammodum P
quare desinant dicere illud, quod in ore habent quasi necessarium,
cum eos quisque deseruerit, qui diutius audisset:
lumen per illum transitum fecit. uides enim tu, mea
maxima cura — nam de illis non nimis aestuo — quam hoc inane
et facillimum ad reprehendendum cuiuis esse possit. itaque
hoc discutiendum dimitto prudentiae tuae. non enim uereor, ne
me arbitreris inhabitatum lumine, cum uitae huius mundi
eram inplicatus, tenebrosam spem gerens de pulchritudine
uxoris, de pompa diuitiarum, de inanitate honorum ceterisque
noxiis et perniciosis uoluptatibus. haec enim omnia, quod te
non latet, cum studiose illos audirem, cupere et sperare non
desistebam. neque hoc eorum doctrinae tribuo; fateor enim
et illos sedulo monere, ut ista caueantur. sed modo me dicere
desertum lumine, cum ab his omnibus umbris rerum me auerterim
soloque uictu ad ualetudinem corporis necessario contentus
esse decreuerim, inlustratum autem atque fulgentem
fuisse, cum illa diligerem et his inuolutus tenerer, hominis
est, ut mitissime dicam, minus acute considerantis res, de
I quibus loqui multum amat. sed ueniamus ad causam. si placet.
fidem et maxime uetus testamentum discerpentes et dilaniantes
commouent inperitos: qui profecto nesciunt, quatenus sint
accipienda illa et quemadmodum hausta utiliter in uenas
quasi uagientium adhuc animarum medullasque descendant. et
quia sunt ibi quaedam. quae suboffendant animos ignaros et
neglegentes sui — quae maxima turba est — populariter
accusari possunt; defendi autem populariter propter mysteria,
quae his continentur, non a multis admodum possunt. qui
uero pauci hoc facere nouerunt, non amant propatula et:
2 ore] eo re Ch 8 deserit SMVPmb deaereritjp 4 tu mea] td
ra
ea Ch 9 implicatos Ch 10 inanite F1 11 perneciosis S 12 andire
cuperem b 16 nalitndinem SM Pp m b 18 cum] quS Ch ista S
Mm Pp Vb 22 discernentes
diligenter eam nosse cupientibus quadrifariam traditur: secundum
historiam, secundum aetiologiam, secundum analogiam,
10 tenere uobiscum SMPpVbm sit 8. I. m. 1 S 11 presamo Ch pmo 1'
hanc Ch 13 et propter] et quoniam propter b P (quoniam s. I. tn. 2)
16 sępe rogo (rogo s. I. m. 2) P 18 adueraando (d m. 2 del.) P quem Ch
a
19 conatur V 20 ineffabilem Ch ineffabile// (m ras.) P 21 quidam P
xne
bonum animae Sm 23 nong$P figo Ch 24 si (ante uerit.) om. Ch
27 quadrifariaPVMpb secumdtlp 28 historia (~ add. m. 2) S aetiologiam]
thy
ethimologift M m etymologift b aethymologift SPp V &///mo/logift Ch1
utentem. primum quia sic accepi nec tibi hoc aliter audeo
intimare quam accepi. deinde tu quoque animaduertis non esse
harum rerum apud nos usitata nomina: quae si fabricassem
interpretando, essem profecto ineptior; si autem circumloquerer,
minus essem in disserendo expeditus. id tantum oro credas,
quoquo modo errem, nihil a me inflato ac tumido fieri.
secundum historiam ergo traditur, cum docetur, quid scriptum
aut quid gestum sit; quid non gestum, sed tantummodo scriptum
quasi gestum sit. secundum aetiologiam, cum ostenditur,
quid qua de causa uel factum uel dictum sit. secundum
analogiam, cum demonstratur non sibi aduersari duo testamenta,
uetus et nouum. secundum allegoriam, cum docetur non ad
litteram esse accipienda quaedam, quae scripta sunt, sed figurate
intellegenda. ,
His omnibus modis dominus noster Iesus Christus et
apostoli usi sunt. nam de historia illud sumptum est, cum
obiectum esset, quod die sabbati discipuli eius spicas euulsissent.
non legistis, inquit, quod fecit Dauid, cum esuriret,
et qui cum eo erant; quomodo intrauit indomum dei
et panes propositionis manducauit, quos non licebat ei
manducare neque eis, qui cum eo erant, nisi solis
sacerdotibus. ad aetiologiam uero illud pertinet, quod cum
Christus prohibuisset uxorem abici nisi fornicationis causa relatumque
esset ab interrogantibus Moysen libello dato repudii
permisisse licentiam, hoc, inquit, Moyses fecit propter
duritiam cordis uestri. hic enim causa reddita est, cur
illud a Moyse pro tempore bene permissum sit, ut hoc, quod
Ch 3 animaduersis Ch animaduerteris p 7 quoquo]
quo Ch erram Ch inflatu V 10 (et 23) ethymologia Ch ęthimo-
logiA Mm aahimologia S Pp 19 legis Ch 20 quomodo-eis (inf.
ro
text. m. 1 adscr.) p 21 ppositionis (ro add. et es in is mut. m. 2) P
-f e
24 xpof Ch abici nisi] auicinis Ch 26 moyse$S1 27 quur P (sic
ubique) quur
Iam porro analogiam, qua utriusque testamenti congruentia
perspicitur, quid ego dicam usos fuisse omnes, quorum auctoritati
illi cedunt? cum secum ipsi considerare possunt, quam
multa soleant dicere inmissa esse scripturis diuinis a nescio
quibus corruptoribus ueritatis. quae uox mihi semper quidem,
etiam cum eos audirem, inualidissima uisa est; nec mihi soli,
sed etiam tibi - nam bene memini — et nobis omnibus, qui
paulo maiorem diligentiam in iudicando habere conabamur
quam turba credentium. nunc uero posteaquam mihi sunt
exposita et enodata multa, quae me maxime mouebant, ea
scilicet, in quibus illorum plerumque se iactat et quo securius
sine aduersario, eo effusius exultat oratio, nihil mihi uidetur
ab eis inpudentius dici uel, ut mitius loquar, incuriosius et
inbecillius quam scripturas diuinas esse corruptas, cum id
nullis in tam recenti memoria extantibus exemplaribus possint
conuincere. si enim dicerent eas sibi penitus accipiendas
non putasse, quod ab his essent conscriptae, quos uerum
scripsisse non arbitrarentur, esset utcumque tergiuersatio eorum
rectior uel error humanior. hoc enim de illo libro fecerunt, qui
Actus apostolorum' inscribitur. quod eorum consilium cum
mecum ipse pertracto, nequeo satis mirari. non enim sapientiam
hominum in hac re, sed cor mediocre desidero. tanta enim liber
iste habet, quae similia sint his, quae accipiunt, ut magnae
stultitiae mihi uideatur non et hunc accipere et, si quid ibi
eos offendit, falsum atque inmissum dicere. aut si talis oratio
1 alio iam tempore S m1 alio m iam tempore V 5 analogia b
6perspicitur]psncHCkususCks7nmPconsideraripI
6 perspicitur] psncit Ch usus Ch S 7 con P considerari P1
possint P S M m p b 8 immisa Ch 9 quae] aquae Ch quidgmP
10 audiretCh 11 et nobis] nobisque SM Vm nobis b 13 uero om. V
bn
14 moneant eas Ch 16 aduersarios Ch 17 his V 19 extantis S
extantis M 28 rectior] tectior SM Pp m b 27 in
Nam et historiam ueteris testamenti et aetiologiam et
analogiam in nouo testamento inueniri satis, ut puto, est
demonstratum; de allegoria restat ostendere. ipse liberator noster
in euangelio allegoriam utitur ex uetere testamento. generatio,
inquit, haec signum quaerit; non dabitur ei nisi signum
Ionae prophetae. sicut enim Ionas in uentre ceti tribus
diebus et tribus noctibus fuit, sic et filius hominis
tribus diebus et tribus noctibus erit in corde terrae.
2 euangeliis Ch puter b haud] aut Ch 4 interiepta P
k B
8 spiritum] xpm Ch 11 ad uentus V 14 euangeliis V 15 cupiebat P
hoc aut P 16 et] ut Ch potuisse V 18 dicere V 21 etthimologift Ch
aahimologii S M Pp m 24
Hic igitur illi homines minime mali, dum frustrare legem
conantur, eas scripturas adprobare nos cogunt. adtendunt
enim, quod dictum est in seruitute esse eos, qui sub lege
sunt, et id ultimum prae ceteris uentilant: euacuati estis a
Christo, qui in lege iustificamini; a gratia excidistis.
nos haec omnia uera esse concedimus nec illam legem necessariam
esse dicimus nisi eis, quibus est adhuc utilis seruitus,
ideoque utiliter esse latam, quod homines, qui reuocari a peccatis
ratione non poterant, tali lege cohercendi erant, poenarum
scilicet istarum, quae uideri ah stultis possunt, minis atque
terroribus: a quibus gratia Christi cum liberat, non legem
illam damnat, sed aliquando nos obtemperare suae caritati, non
seruire timore legis inuitat. ipsa est gratia, id est beneficium,
quod non intellegunt sibi uenisse diuinitus, qui adhuc esse cupiunt
sub uinculis legis. quos merito Paulus obiurgat tamquam
infideles, quia a seruitute, cui certo tempore iustissima dei
dispositione subiecti erant, iam per dominum nostrum Iesum
se liberatos esse non credunt. hinc est illud eiusdem apostoli:
lex enim paedagogus noster erat in Christo. ille igitur
V 4 acar Ch 5 enim] autem V nI qui mP2 ei] et Ch 6 in
n
hyerusalem Ch 7 sursum om. est V 9 minime] minime sed in mg. nimigS'i
non
minimailf minime (non add. m. 2)Pnimium Vm 11 eos esse V 12 uentilante
uacuati Ch 13 a] om. S Mb 14 nos autem V concedamus V
17 cohercendi MChm cohercendi S 18 ab] as M Tn 19 cum]
nos b 20 dampnat V nos] non Ch 21 eeruire (a corr. in i)
S V P* (re ex ri corr.) timori S Pp Vinb 24 qui S a om. M
seruituti b 27 lex] ex Ch paedagogus—igitur om. Ch
postea, quem diligerent. in quibus tamen legis praeceptis atque
mandatis, quibus nunc christianos uti fas non est, quale uel
sabbatum est uel circumcisio uel sacrificia et si quid huiusmodi
est, tanta mysteria continentur, ut omnis pius intellegat nihil
esse perniciosius quam quicquid ibi est accipi ad litteram,
id est ad uerbum; nihil autem salubrius quam spiritu reuelari.
inde est: littera occidit, spiritus autem uiuificat; inde
est: id ipsum uelamen in lectione ueteris testamenti
manet, quod non reuelatur, quoniam in Christo euacuatur.
euacuatur namque in Christo non uetus testamentum,
sed uelamen eius, ut per Christum intellegatur et quasi
denudetur, quod sine Christo obscurum atque adopertum est.
statim quippe idem apostolus subicit: cum autem transieris
ad Christum, auferetur uelamen; non enim ait: auferetur
lex aut testamentum uetus. non igitur per domini gratiam,
tamquam inutilia ibi tegerentur, ablata sunt, sed tegmen
potius, quo utilia tegebantur. hoc modo agitur cum iis, qui
studiose ac pie, non turbide atque inprobe scripturarum illarum
sensum requirunt, demonstraturque sedulo et ordo rerum et
causae factorum atque dictorum et ueteris testamenti ad
nouum tanta congruentia, ut apex nullus, qui non consonet,
relinquatur. et figurarum tanta secreta, ut omnia, quae interpretando
eruuntur, miseros esse cogant fateri, qui haec uolunt
ante condemnare quam discere.
tecum, quomodo agendum arbitror cum familiari meo, id est
sicut ego possum, non sicut doctissimos uiros posse miratus sum:
tria genera sunt erroris, quibus homines errant, cum aliquid
1 quijquem V 5 omnes Ch 7autem om.SMmV reelariP, 10euacuetur £
13 ad opertum V 15 non ait enim V 18 his Ch SM Vpb iis
d re I. I
(ex his m. 2 corr.) P 19 turbipe m1 20 ł4quirunt 82 wqrunt m2 ad-
11
quirunt V 21 ceteris S 24 eruntur Ch 26 interi Ch altitudine]
multitudine S V 27 agendo Ch
falsum est uerum putatur, cum aliud qui scripsit putauerit.
alterum est, quamuis non tam late patens, non tamen minus
noxium, cum id quod falsum est uerum putatur, id tamen
putatur, quod etiam ille qui scripsit putauit. tertium est, cum ex
alieno scripto intellegitur aliquid ueri, cum hoc ille qui scripsit
non intellexerit. in quo genere non parum est utilitatis; immo
si diligentius consideres, totus legendi fructus est integer.
primi generis exemplum est, ut si quisquam uerbi gratia
dicat et credat Rhadamanthum apud inferos audire ac diiudicare
causas mortuorum, eo quod Maronis in carmine id legerit.
hic enim errat duobus modis: quod et rem non credendam
credit neque id putandus est credidisse ille quem legit. alterum
genus animaduerti sic potest: si quis, quia Lucretius animam
ex atomis esse scribit eamque post mortem in easdem atomos
solui atque interire, id uerum ac sibi credendum arbitretur. nam
et hic non minus miser est, si de re tanta id quod falsum
est pro certo sibi persuasit, quamquam id Lucretius, cuius libris
deceptus est, opinatus sit. quid enim huic prodest de auctoris
sententia certum esse, quando sibi eum non per quem erraret,
sed cum quo erraret, elegerit? tertio generi est illud adcommodatum:
si quis Epicurum lecto eius in libris aliquo
loco, ubi continentiam laudat, in uirtute illum summum bonum
posuisse adseueret et ideo non esse culpandum. huic enim quid
obest error Epicuri, si summum bonum hominis uoluptatem
ille corporis credit, cum iste non se dederit tam turpi noxiaeque
sententiae neque ob aliam causam ei placeat Epicurus, nisi
quod eum sensisse non putat, quod sentiri non oporteat? hic
error non modo humanus est, sed saepe etiam homine dignissimus.
in mg. m 7 inmo V 10 radamantum ChSPpM
nduuatri
reclamanttt m reclamantd V 12 et quod rem V 13 querit Ch
14 sic s. I. S om. M 15 eosdem Sm 17 miser est] miseret Ch si--est infm
text. P 19 est
totidem condiciones et differentias; nam necesse est totidem
occurrant. aut enim utiliter scripsit quispiam et non utiliter
ab aliquo intellegitur, aut utrumque inutiliter fit, aut utiliter
intellegit lector, cum ille contra, qui legitur, scripserit. horum
trium primum non inprobo, ultimum non curo. nam neque
possum reprehendere hominem, qui nulla sua culpa male
intellectus est, nec moleste habere quemquam legi, qui uerum
non uiderit, cum obesse legentibus nihil uideam. unum igitur
genus est probatissimum et quasi purgatissimum, cum et bona
2 cum] si in mg. V 4 uifjere S mi P pbaretur m2 5 cuipiam
om. Pp S M V mb 6 sibi uoluisse S V m 11 stultius V
13 essetnec Ch 14 succenseret SM Vmb 16 quidquod (m. 2 corr.
ex quicquid) S 19 existimare
Quamobrem uellem mihi isti dicerent, in quo genere ponant
ecclesiae catholicae quem putant errorem. si in primo, graue
omnino crimen, sed defensionem longam non requirit; satis
est enim negare ita nos intellegere, ut illi, cum inuehuntur,
existimant. si in secundo, non minus graue est, sed eadem
uoce refellentur. si in tertio, nullum crimen est. age ac deinde
scripturas ipsas considera. quid enim libris obiciunt ueteris
quod dicitur testamenti? numquidnam, quod boni sunt, sed male
intelleguntur a nobis? at eos ipsi non accipiunt. an quia nec
boni sunt nec bene accipiuntur? at hoc superior defensio satis
expugnat. an illud dicent: quamuis bene a uobis accipiantur,
mali sunt tamen? quid est aliud uiuos, cum quibus res agitur,
aduersarios absoluere atque olim mortuos, cum quibus nulla
V 4 senserit Y 9 mea] in ea b 11 hominis (es corr.
in is) P 13
inhabitantem deum nihil me existimare prudentius, castius.
religiosius, quam sunt illae scripturae omnes, quas testamenti
ueteris nomine catholica ecclesia retinet. miraris, noui. non
enim dissimulare possum longe aliter nobis fuisse persuasum.
sed nihil est profecto temeritatis plenius, quae nobis tunc
pueris inerat, quam quorumque librorum expositores deserere,
qui eos se tenere ac discipulis tradere posse profitentur, et
eorum sententiam requirere ab his, qui conditoribus illorum
atque auctoribus acerbissimum nescio qua cogente causa
bellum indixerunt. quis enim sibi umquam libros Aristotelis
reconditos et obscuros ab eius inimico exponendos putauit, ut
de his loquar disciplinis, in quibus lector fortasse sine sacrilegio
labi potest? quis denique geometricas litteras Archimedis
legere magistro Epicuro aut discere uoluit, contra quas ille
multum pertinaciter nihil earum, quantum arbitror, intellegens
disserebat? an istae scripturae legis planissimae sunt, in quas
isti quasi uulgo expositas inpetum faciunt frustra et inaniter?
qui mihi similes uidentur illi mulierculae, quam iidem ipsi
solent deridere, quae irata, quod ei sol iste laudaretur et a
manichaea quadam femina colendus commendaretur, ut erat
religiose simplex, concita exiluit et eum locum, quem sol
V 4 id om. V 5 aecus Ch et om. Vm (s. I.)
. 6 fuerit data V 7 beneuolarum SMPpm 15 pleniusq' SM pleniusq m
III
20 bella m2 bella V enim om. m inqufi sibi S 30 machiae a,quada p1
n.
31 exiliunt M eiiluaT (ix a m. 2) Ch eiiliuit Vm
solem deumque tuum calco' clamare coepit. stulte omnino atque
muliebriter — quis negat? — sed nonne tibi tales uidentur
isti, qui ea, quae non intellegunt, aut cur, aut omnino qualia sint,
quamue iacentibus similia, subtilia tamen intellegentibus atque
diuina, magno inpetu orationis maledictisque lacerantes, quia
eis inperiti plaudunt, aliquid se proficere existimant? quicquid
est, mihi crede, in scripturis illis altum et diuinum est:
inest omnino ueritas et reficiendis instaurandisque animis
adcomodatissima disciplina et plane ita modificata, ut nemo
inde haurire non possit. quod sibi satis est. si modo ad
hauriendum deuote ac pie, ut uera religio poscit, accedat. quod
ut tibi probem, multis rationibus et longiore oratione opus
est. agendum enim tecum prius est, ut auctores ipsos non
oderis, deinde ut ames; et hoc agendum quouis alio modo
potius quam exponendis eorum sententiis et litteris, propterea
quia si Vergilium odissemus. immo si non eum, priusquam
intellectus esset, maiorum nostrorum commendatione
diligeremus, numquam nobis satis fieret de illis eius quaestionibus
innumerabilibus, quibus grammatici agitari et perturbari
solent; nec audiremus libenter, qui cum eius laude illas
expediret, sed ei faueremus, qui per eas illum errasse ac delirasse
conaretur ostendere. nunc uero cum eas multi ac uarie
pro suo quisque captu aperire conentur, his potissimum
plauditur, per quorum expositionem melior inuenitur poeta,
qui non solum nihil peccasse, sed nihil non laudabiliter
cecinisse ab eis etiam, qui illum non intellegunt, creditur.
itaque in quaestiuncula magistro deficienti et quid respondeat
non habenti suscensemus potius quam illum mutum uitio
Maronis putamus. iam si ad defensionem suam peccatum tanti
M 5 qufi uera dicentibus S Vx, 6 diuina magno] diuino
////V9 Ch 11 non s. I. S2 om. Mb 12 poscit (corr. ex possit) S
16 ex exponendis V 17 quia sij quasi Ch uirgilitl b inmo Ok m
19 fieret satis Y 22 expedires Ch 24 captu-potissimum om. Ch
MQ
26 peccatg, S 28 qufstiunculis V 29 habent Ch succensemus
SM Vmb
mercedibus remanebunt. quantum erat, ut similem beneuolentiam
praeberemus eis, per quos locutum esse sanctum spiritum
tam diuturna uetustate firmatum est? sed scilicet intellegentissimi
adulescentes et miri rationum exploratores non euolutis
saltem illis litteris, non quaesitis magistris. non aliquantum
nostra tarditate accusata, non denique uel mediocri corde
concesso eis, qui huiusmodi litteras per totum orbem tam
longo tempore legi, custodiri tractarique uoluerunt, nihil apud
illos credendum putauimus, eorum qui istis inimici infestique
sunt uoce commoti, apud quos falsa pollicitatione rationis
inaudita milia fabularum credere et colere cogeremur.
apud te agam, ut fidem catholicam non interim aperiam, sed
ad scrutanda eius magna mysteria eis. quorum animae sibi
curae sunt, spem diuini fructus et inueniendae ueritatis .
ostendam. nemo dubitat eum, qui ueram religionem requirit,
aut iam credere inmortalem esse animam, cui prosit illa religio,
aut etiam id ipsum in eadem religione uelle inuenire. animae
igitur causa omnis religio; nam corporis natura quoquo modo
se habeat, nullam curam ac sollicitudinem incutit ei, praesertim
post mortem, cuius anima tenuerit quo beata sit.
animae igitur causa uel solius uel maxime uera, si qua est,
religio constituta est. haec autem anima — uidero quam ob
causam et hoc obscurissimum esse confiteor — errat tamen ac
stulta est, ut uidemus, donec adipiscatur percipiatque sapientiam,
et fortasse ipsa est uera religio. num te ad fabulas
mitto? num aliquid cogo te temere credere? animam nostram
dico errore ac stultitia inretitam et demersam uiam, si
Ch beniuolentiam S M Pp2 mb 3 spirir
tum sanctom SPp M Vm b 5 mirationum ChV exploratioQes V
6 saltim SM Fnt1 8 eiusmodi b tam] at Ch 15 ainime V
o tm
20///quom V 21 ac] a Ch 28 es Ch 24 uiderp ms 25 hoc om. SpPMVmb
ee
26 adepiscatur Ch 27 (et 28) num] nunc P 28 te. mere P
('Fe c4
temedere p me credereS2 te mecum credere T w» te me credere Mtemere om. b
participare mecum, quaeso, sapientiam tuam; sin id, quod dico,
agnoscis in te, simul, obsecro, quaeramus uerum.
Puta nos adhuc neminem audisse cuiuspiam religionis
insinuatorem. ecce res noua est a nobis negotiumque susceptum.
quaerendi sunt, credo, huius rei, si ulla est, professores.
fac nos repperisse alios aliud opinantes et diuersitate opinionum
ad se quemque trahere cupientes. sed inter hos excellere famae
interim celebritate quosdam atque omnium paene occupatione
populorum. utrum isti uerum teneant. magna quaestio est; sed
nonne prius sunt explorandi, ut, quamdiu erramus, si quidem
homines sumus, cum ipso genere humano errare uideamur?
At enim apud paucos quosdam est ueritas. scis ergo
iam quae sit, si scis, apud quos sit. nonne dixeram paulo ante, ut
quasi rudes quaereremus? sed si ex ipsa ui ueritatis paucos
eam tenere coniectas, qui uero sint, nescis, quid? si ita pauci
sunt, qui uerum sciunt, ut auctoritate sua multitudinem teneant,
unde se in illa secreta expedire et quasi eliquare paucitas
possit? nonne uidemus, quam pauci summam eloquentiam
consequantur, cum per totum orbem rhetorum scholae adulescentium
gregibus perstrepant? numquidnam inperitorum perterriti
multitudine, quicumque boni oratores euadere uolunt, Caecilii
sibi potius aut Eruci orationibus quam Tullianis nauandam
operam existimant? haec adpetunt omnes, quae maiorum
auctoritate firmata sunt. eadem inperitorum turbae discere
moliuntur. quae a paucis doctis discenda recepta sunt; adsequuntur
autem perpauci, agunt pauciores, clarescunt paucissimi.
quid? si tale quiddam est uera religio. quid? si multitudo
Ch si/n id fi er.) P si non id M si id m b si iij
id S siinid p 4 audiesse Ch 5 a nobis om. Ch p suceptum V
6 que?re4?ndi Squ§ credcndi Mque credenda fl b 7 alios]alius Ch 8 fame b
9 ppene S poene Ch 12 errante in mg. 1 errare S 13 at] aut Fx
II
15 ueritas 8 V ueritas mt 18 expedire teneant et quasi V 21 num
ft
qui ia b 23 ęruci M erucii b tullian tf (u corr. in i) S npuanda flit
nouanda V 25 sint V imperitorum (ra mut. in ri) S 28 quidreligio
om. 1r . similitudo S similitudo M imperitorum (ra corr. iit ri) S
neminem illis mysteriis factum esse perfectum. et tamen si tam
pauci studerent eloquentiae quam pauci sunt eloquentes,
numquam nos parentes nostri magistris talibus commendandos
putarent. cum igitur ad haec studia nos multitudo inuitauerit,
quae inperitorum parte copiosa est, ut id, quod pauci adipisci
possunt, adamaremus. cur nobis esse similem in religione
nolumus causam, quam cum magno animae discrimine fortasse
contemnimus? si enim uerissimus et sincerissimus dei cultus,
quamuis sit apud paucos, apud eos tamen est, quibus multitudo
quamquam cupiditatibus inuoluta et a puritate intellegentiae
remota consentit-quod fieri posse quis dubitet? — quaero, si
quis temeritatem uecordiamque nostram arguat, quod non
apud eius magistros eam diligenter inuestigamus, cuius inueniendae
nobis magna cura inest, quid respondere possimus?
deterruit me multitudo? cur ab studio artium liberalium uix
huic praesenti uitae aliquid commodi adferentium, cur ab inquirenda
pecunia, cur ab honore adipiscendo, cur denique a
conparanda et retinenda bona ualetudine, postremo cur ab
ipsa beatae uitae adpetitione, cum his omnes occupentur,
pauci excellant, nulla deterruit multitudo?
At absurda ibi dici uidebantur. quibus adserentibus? nempe
inimicis, qualibet causa, qualibet ratione — non enim hoc
nunc quaeritur — tamen inimicis. cum legerem, per me ipse
cognoui. itane est? nulla inbutus poetica disciplina Terentianum
Maurum sine magistro adtingere non auderes, — Asper,
Cornutus, Donatus et alii innumerabiles requiruntur, ut quilibet
poeta possit intellegi, cuius carmina et theatri plausus
uidentur captare — tu in eos libros, qui quoquo modo se
habeant, sancti tamen diuinarumque rerum pleni prope to
(corr. ex imitauerit) S 6 imperitord m7 7 adamares
V 9 contempnimus Vet] est Ch 18 teneritatem Ch
e
19 oalitudine 8 M V m b y20 occupantur ChpM Y b occQpantur SP1
v
23 nunc hoc V 24 inimicis S inimicis (u corr. in i) M 25 es (ex 8 fact.) .
SVm nulla] inilla
Sed reuera reuocabat nos atque prohibebat a quaerendo
aut alicuius legis sanctio aut aduersantium potentia aut sacratorum
persona uilis aut fama turpis aut institutionis nouitas
aut occulta professio? nihil horum est. omnia diuina et humana
iura permittunt quaerere catholicam fidem: tenere autem
et colere per humanum certe ius licet. si de diuino quamdiu
erramus, incertum est: nemo inbecillitatem nostram terret
inimicus - quamquam ueritas atque animae salus si diligenter
quaesita, ubi tutissime licet, inuenta non fuerit, cum quouis
discrimine quaeri debeat - omnium dignitatum et potestatum
gradus huic diuino cultui deuotissime inseruiunt; honestissimum
est religionis nomen et praeclarissimum. quid inpedit tandem
perscrutari atque discutere pia et sedula inuestigatione. utrum
hic est illud. quod sincerissime nosse et custodire paucos
necesse est, etiamsi omnium in id gentium uoluntas fauorque
conspiret? .
Quae cum ita sint, fac nos, ut dixi, nunc primum
quaerere, cuinam religioni animas nostras purgandas instauran dasque
tradamus. procul dubio a catholica ecclesia sumendum
exordium. plures enim iam christiani sunt, quam si
Iudaei simulacrorum cultoribus adiungantur. eorundem autem
christianorum, cum sint haereses plures atque omnes se
catholicos uelint uideri aliosque praeter se haereticos nominent,
una est ecclesia, ut omnes concedunt: si totum orbem
consideres, refertior multitudine; ut autem qui nouerunt
adfirmant, etiam ueritate sincerior ceteris omnibus. sed de
ueritate alia quaestio est. quod autem quaerentibus satis
est. una est catholica, cui haereses aliae diuersa nomina
e • ito
reu$r$4 sacrgrfl S1 5 personabilis Ch faJ,'ma (o corr. in a) S
nouita Ch 7 iura] natura Ch 8 si de] sine SVm 11 quaesita] qng ait antMb
quasita aut SVm 15 pię Ch 16 est] sit SPpMVmb 17 faborque Ch
e
18 conspiceret V 21 procul] propter V a om. Ch 25 nominvntS1
nominant M b 27 nouerint Y 30 est (post una) om. V
non audeant, appellentur. ex quo intellegi datur, iudicantibus
arbitris, quos nulla inpedit gratia, cui sit catholicum nomen,
ad quod omnes ambiunt, tribuendum. sed ne id loquacissime
aut superfluo quispiam disserendum putet. una est certe,
in qua ipsae quodam modo etiam humanae leges christianae
sunt. nullum ego hinc praeiudicium fieri uolo, sed exordium
quaerendi oportunissimum iudico. non enim metuendum est,
ne uerus dei cultus nullo proprio robore innixus ab eis. quos
fulcire debeat, fulciendus esse uideatur; sed certe perfectae
felicitatis est, si potuerit ibi uerum inueniri, ubi et inquisitio
eius et retentio securissima est: si non potuerit, tum demum
alia quocumque periculo adeunda atque rimanda sunt.
ut obtinere apud te istam causam quouis aduersario debeam,
edam tibi, ut possum, cuiusmodi uiam usus fuerim, cum eo
animo quaererem ueram religionem, quo nunc exposui esse
quaerendam. ut enim a uobis trans mare abscessi, iam cunctabundus
atque haesitans. quid mihi tenendum, quid dimittendum
esset — quae mihi cunctatio in dies maior oboriebatur, ex
quo illum hominem, cuius nobis aduentus, ut nosti, ad explicanda
omnia, quae nos mouebant, quasi de caelo promittebatur,
audiui eumque excepta quadam eloquentia talem quales
ceteros esse cognoui — rationem ipse mecum habui magnamque
deliberationem iam in Italia constitutus. non utrum
manerem in illa secta, in quam me incidisse paenitebat, sed
quonam modo uerum inueniendum esset. in cuius amorem
suspiria mea nulli melius quam tibi nota sunt. saepe mihi
o
V 4 nelJ id (cui er. uid.) S 6 ipse Ch 7 gb,
9 innix/os// M 10 folciendos V perfecte Ch 11 poteritaMTm nbi et]
▼ va
nbit Ch 12 poterit Ym 13 alio quocumque ade$nd$m atque irmanda///
Iq'.
est p2 pericula M atque] et 82 16 istft m (.-- m. 2 add.) ad-
Y
uereari Ch 16 eo] sco V 18 abcessi M V cunctabundra S
22 quasi] quae si Ch 26 manere Ch SM pIp 27 esse Ch esset («. l.)p
amorem (m. corr. add.) Ch 28 sunt (eras.) P
mearum in academicorum suffragium ferebantur. saepe rursus
intuens, quantum poteram, mentem humanam tam uiuacem, tam
sagacem, tam perspicacem, non putabam latere ueritatem,
nisi quod in ea quaerendi modus lateret, eundemque ipsum
modum ab aliqua diuina auctoritate esse sumendum. restabat
quaerere, quaenam illa esset auctoritas, cum in tantis dissensionibus
se quisque illam traditurum polliceretur. occurrebat
igitur inexplicabilis silua, cui demum inseri multum pigebat;
atque inter haec sine ulla requie cupiditate reperiendi ueri
animus agitabatur. dissuebam me tamen magis magisque ab
istis. quos iam deserere proposueram. restabat autem aliud
nihil in tantis periculis, quam ut diuinam prouidentiam lacrimosis
et miserabilibus uocibus. ut opem mihi ferret, deprecarer.
atque id sedulo faciebam; et iam fere me commouerant nonnullae
disputationes Mediolanensis episcopi, ut non sine spe
aliqua de ipso uetere testamento multa quaerere cuperem,
quae, ut scis, male nobis commendata execrabamur. decreueramque
tamdiu esse catechumenus in ecclesia, cui traditus a
parentibus eram, donec aut inuenirem, quod uellem, aut mihi
persuaderem non esse quaerendum. oportunissimum ergo me
ac ualde docilem tunc inuenire posset, qui posset docere. hoc
ergo modo et simili animae tuae cura sit. diu quoque te adfectum
uides; et si iam satis tibi iactatus uideris finemque huiusmodi
laboribus uis inponere, sequere uiam catholicae disciplinae,
quae ab ipso Christo per apostolos ad nos usque
manauit et abhinc ad posteros manatura est.
Ch achademicorum S M V m inchademi corum p
ferbantur (r in ras.) Ch 7 quaenam] nam que Ch 8 quisquam V
9 ineispicabilis V 10 haec om. V 12 autem om. V 14 mirabilib' M
mihi] nisi Ch 17 capere Ch 18 decreraque (ra corr. ex ta) m
decreberamque Ch 19 tamdiu om. V cathecuminus Ch S M PI m b
cathecnminos V caticnminus p 21 opportunissimum SPMb 22 m? do-
profiteantur tenere ac docere. profitentur hac omnes haeretici,
negare non possum, sed ita, ut eis, quos inlectant, rationem
se de obscurissimis rebus polliceantur reddituros, eoque
catholicam maxime criminantur, quod illis, qui ad eam ueniunt,
praecipitur, ut credant, se autem non iugum credendi inponere,
sed docendi fontem aperire gloriantur. quid, inquis, dici potuit,
quod ad eorum laudem maxime pertineret? non ita est. hoc
enim faciunt nullo robore praediti, sed ut aliquam concilient
multitudinem nomine rationis: qua promissa naturaliter anima
gaudet humana nec uires suas ualetudinemque considerans
sanorum escas adpetendo, quae male committuntur nisi ualentibus,
inruit in uenena fallentium. nam uera religio, nisi credantur
ea. quae quisque postea, si se bene gesserit dignusque
fuerit, adsequatur atque percipiat, et omnino sine quodam
graui auctoritatis imperio inire recte nullo pacto potest.
Sed quaeris fortasse uel de hoc ipso aliquam accipere
rationem, qua tibi persuadeatur non prius ratione quam fide
te esse docendum. quod facile potest, si modo aequum te.
praebeas. sed ut commode fiat, uolo quasi respondeas interroganti
et primo dicas mihi, quare tibi uideatur non esse
credendum. quod ipsa, inquis, credulitas, a qua creduli nominantur,
uitium quoddam mihi uidetur esse, alioquin hoc
nomen non pro conuicio obiectare soleremus. nam si suspiciosus
in uitio est, eo quod non conperta suspicatur, quanto
magis credulus, qui hoc a suspicioso differt. quod ille incognitis
aliquam, iste nullam tribuit dubiationem. interim
accipio hanc opinionem ac distinctionem. sed scis etiam curiosum
non nos solere appellare sine conuicio, studiosum uero
etiam cum laude. quamobrem adtende, si placet. etiam inter
'
SpMVmb 3 possftt b 8 maxime M maxime m*
...
11 ualitudinemque SMm 18 uera] uere ChMp uerePS religionis Mpb
ni/si (B er.) S si M p b 15 assequatur (a ex i corr.) 8 et om.,b
sine (ne 8. I. a m. 2) Ch 16 grauia Ch iniri P1 SMpVmb
ft %
18 que S1 persuadexur Sl'
quamuis uterque agatur magna cupiditate noscendi, curiosus
tamen ea requirit. quae nihil ad se adtinent. studiosus
autem contra quae ad sese adtinent requirit. sed quia non
negamus ad hominem pertinere coniugem ac liberos et eorum
salutem, si quispiam peregre positus, quemadmodum ualeant
ac sese agant sua coniux ac liberi. omnes aduenientes sedulo
percontetur, magna utique ducitur cupiditate noscendi. et tamen.
hunc studiosum non uocamus, qui et magno opere scire uult
et ea, quae ad se maxime pertinent. quare iam intellegis eo
uaccillare istam definitionem studiosi, quod omnis quidem
studiosus ea nosse uult, quae ad se pertinent, non tamen
omnis. qui id agit. studiosus uocandus est, sed is. qui ea,
quae ad animum nutriendum liberaliter atque ornandum pertinent,
inpensissime requirit: tamen studentem recte appellamus
praesertim addentes, quid studeat audire. nam etiam suorum
studiosum possumus appellare, si suos tantum diligit. non
tamen adiunctione nulla communi nomine studiosorum dignum
putamus. audiendi autem cupidum, quemadmodum se sui
haberent, non appellarem studiosum audiendi, nisi gaudens
bona fama id ipsum saepe uellet audire; studentem uero,
etiamsi semel. refer nunc animum ad curiosum et dic mihi,
utrum si quis fabellam libenter audiret nihil sibi omnino
profuturam, id est rerum ad se non pertinentium, neque id
odiose atque crebro, sed rarissime ac modestissime uel in
conuiuio uel in aliquo circulo ulloue consessu, uidereturne
tibi curiosus ? non opinor, sed certe habens illius rei curam,
cum libenter audiret, profecto uideretur. quapropter etiam
S respondens Ch respondebis p 3 tamen om. Ch.
que Ch studiosis S studiosins M 4
neque enim si concedimus aliud esse credere, aliud
credulum esse, sequitur, ut nulla culpa sit in religionibus
credere. quid? si enim et credere et credulum esse uitiosum
est, quemadmodum et ebrium et ebriosum esse? quod qui
certum existimat, nullum mihi habere posse amicum uidetur.
si enim turpe est aliquid credere, aut turpiter facit, qui amico
credit, aut nihil amico credens quomodo amicum uel ipsum
uel se appellet. non uideo. hic fortasse dicas : concedo aliquid
aliquando esse credendum; nunc expedi, quomodo in religione
turpe non sit credere antequam scire. faciam, si potero.
quocirca ex te quaero, quid existimes in grauiore culpa esse,
religionem tradere indigno, an id quod ab eis, qui illam
tradunt, dicitur credere. si, quem dicam indignum, non
intellegis, eum dico, qui ficto pectore accedit. concedis, ut
arbitror, magis culpandum esse tali homini pandere si qua
sunt sancta secreta quam religiosis uiris de ipsa religione
aliquid adfirmantibus credere. neque enim te aliud respondere
decuerit. quare nunc fac putes eum adesse, qui tibi religionem
sit traditurus: quonam modo illi fidem facturus es uero
animo te accedere neque quicquam in te, quod ad hanc rem
1 difinito S difinitio M diffiniti m diffiniti V ea (a corr. ex i) S qua]
»
quę SM qg<? m1 2 sint emendanda V m emendanda sint (in mg. tn 2
adscr.) S non om. Ch 3 elp et non b qui-creduli inf. text. tn.2 add.S'
7 et inter credulum scripsi: et incredulum Ch et credulum SpPMVmb
8 nunc] hanc Ch uides Ch. 10 sequetur Ch incredere in religionibus V
in credere rel. m1 11 si 8. I. p 12 qui] si Tm 13 existimatur Vx,
14 turbe V 17 credendo Ch 19existimet Ch 22 ficto (a corr. in i) S
concedit Ch 23 culpamdQ Ch 24 secreta sancta SVm 25 te om. V
nihil te fingere, quantis poteris id ipsum adserens
uerbis, sed tamen uerbis. non enim animi tui latebras, ita ut
intime sciaris, homo homini aperire possis. at ille si dixerit:
ecce credo tibi; sed nonne est aequius, ut etiam tu credas
mihi, cum tu beneficium, si aliquid ueri teneo, sis accepturus,
daturus ego? quid respondebimus nisi esse credendum?
Sed, inquis, nonne erat melius, rationem mihi redderes.
ut ea quocumque me duceret, sine ulla sequerer temeritate?
erat fortasse; sed cum res tanta sit, ut deus tibi ratione
cognoscendus sit, omnesne putas idoneos esse percipiendis
rationibus, quibus ad diuinam intellegentiam mens ducitur
humana. an plures, an paucos ? paucos, ais, existimo. horumne
I n numero esse te credis? non est meum, inquis, hoc respondere.
illius ergo putas etiam hoc tibi credere: quod quidem
facit. tu tantum memento iam eum bis credidisse tibi incerta
dicenti, te illi religiose admonenti ne semel quidem
uelle credere. uerum fac ita esse uero animo te ad accipiendam
religionem accedere et ita paucorum te esse hominum,
ut rationes. quibus ad certam cognitionem uis diuina perducitur,
capere possis: quid ? ceteris hominibus, qui tam sereno ingenio
praediti non sunt, negandam religionem putas? an eos pedetentim
quibusdam gradibus ad illa summa penetralia esse
ducendos? uides plane, quid sit religiosius. neque enim tibi
quiuis homo in rei tantae cupiditate ullo modo deserendus
I S & eque uis m non
4jntimęSMadCk5eaequussf1equeuismnon
est equi USPJJ n equ$uis V nonnest (n init. in ras.) Ch 7 ergo ChP
bU
respondenisi p2 8 reddere V 10 cum om. V ratione tibi Sm
11 putes V ideneos V percipiendis (os corr. in is) S 13 paucos (ante
ais) om. Ch 14 te esse V cre4?l?dis P tibi respondere V 15 cre-
1 I
dece (de ex re) S qdd ipsę facit (qdê ipsę m. 2 add.) M 16 bis] uis
i te
lib. uix credidisset ibi b 17 dicendi Ch dicendi p1 de Ch 18 uella
SMVb uelles (s in raa.) m fac itaj facta M uero] et uero SPpMVmb
19 te 8. I. corr. add. Ch 21 caperę M 22 an eos in penetralia esse
dqcendos m (in mg. m 2 add.) V pedetemtim P pedetemptim SMp
24 docendos// Ch uites Ch uidens p 25 cupiditatę M ullu Ch
credat se ad id, quod instituit, peruenturum. mentemque subplicem
praebeat et quibusdam magnis necessariisque praeceptis
obtemperans quadam uitae actione perpurget, non eum esse
aliter illa, quae pure uera sunt, adepturum? censes profecto.
quid ergo istis, quorum de genere te esse iam credo, qui
facillime diuina secreta ratione certa capere possunt. si hac
uia ueniant, qua illi qui primitus credunt, numquid tandem
oberit? non arbitror. sed tamen, ais. quid eos morari opus
est? quia etsi facto sibi nihil nocebunt, nocebunt tamen
exemplo ceteris. uix enim est, qui de se tantum sentiat,
quantum potest; sed qui minus, excitandus est, qui amplius,
reprimendus, ut neque ille desperatione frangatur, neque iste
praecipitetur audacia. quod facile fit, si etiam ii, qui ualent
uolare, ne cui sint periculoso inuitamento, paulisper cogantur
incedere. qua etiam ceteris tutum est. haec est prouidentia
uerae religionis, hoc iussum diuinitus, hoc beatis maioribus
traditum, hoc ad nos usque seruatum: hoc perturbare uelle
atque peruertere, nihil est aliud quam ad ueram religionem
sacrilegam uiam quaerere. quod qui faciunt, nec si eis concedatur
quod uolunt, possunt quo intendunt peruenire. cuiusmodi
enim libet excellant ingenio, nisi deus adsit, humo repunt.
tunc autem adest, si societas humana in deum tendentibus
curae sit. quo gradu nihil firmius in caelum reperiri potest.
ego quidem huic rationi non possum resistere; nam nihil
sine cognitione esse credendum qui possum dicere? cum et
amicitia, nisi aliquid credatur, quod certa ratione demonstrari
non potest, omnino nulla sit, et saepe dispensatoribus seruis
sine ulla culpa dominorum credatur. in religione uero quid
Ch e censijs P 2 credas Ch 4 perpurgetur b eum]
B
enim Ch esse om. V 5 ceses p1 6 te (8. I. a m. 2) p te esse] de
esse Ch 7 rationi Ch 10 nichil sibi V 18 disperatione S frangatur]
plangatur Ch 14 hi ChPpb 15 inuitamentum SMmb in uita
mentum F 17 a beatis (a 8. I.) P 20 sagrilegam Ch ne V 22 assit P
hdmo (u am. 2) PV 23 societati humanae Pp ChSMb 24 reperire V
26 cognitione] ratione (8. l. am. 2) m om. r esse («. lam.2)S 27 probari 1*
animum pollicentibus credant, nos eis praecipientibus nolimus
credere ? postremo quae potest esse uia salubrior quam idoneum
primo fieri percipiendae ueritati, adhibendo iis fidem, quae ad
praecolendum et ad praecurandum animum sunt diuinitus constituta?
aut si iam prorsus idoneus sis, circuire potius aliquantum
qua tutissimum est ingredi, quam et tibi esse auctorem
periculi et ceteris temeritatis exemplum.
non sint, qui se pollicentur ratione ducturos. nam quomodo
sine culpa possimus sequi eos, qui credere iubent, iam dictum
est; ad hos autem sponsores rationis non modo sine uituperatione.
sed etiam cum aliqua laude se uenire nonnulli putant:
sed non ita est duae sunt enim personae in religione laudabiles:
una eorum, qui iam inuenerunt, quos etiam beatissimos
iudicare necesse est; alia eorum, qui studiosissime et rectissime
inquirunt. primi ergo sunt iam in ipsa possessione, alteri in
uia, qua tamen certissime peruenitur. tria sunt alia hominum
genera, profecto inprobanda ac detestanda. unum est opinantium,
id est eorum, qui se arbitrantur scire quod nesciunt; alterum
eorum, qui sentiunt quidem se nescire. sed non ita quaerunt,
ut inuenire possint; tertium eorum, qui neque se scire existimant
nec quaerere uolunt. tria sunt item uelut finitima sibimet
in animis hominum distinctione dignissima: intellegere, credere,
opinari. quae si per se ipsa considerentur, primum semper
sine uitio est, secundum aliquando cum uitio, tertium numquam
sine uitio. nam intellegere magna et honesta uel etiam
Chp 2 nolumus V 8 uiatia Ch 4 pcipiendae Ch
pcip. (uirg. er.) p ueritatis b his ChpSMmVb iis (ex his corr.) P
6 iam om. V circtlire b aliquantulum V 10 docturos SMb
k <
12 os P 13 landeseuenire Ch nonnulla Pp 14 duę enl p. in rel. sl b
16 eat om. V 17 iam] etiam SAf om. Y mb alter Ch 19 est] et Ch
20 eorum] corti Ch 21 eorum om. V 25 opinari (re in ri corr.) S
26 uitio. et hoc ad eandem beatitudinem referre debemus. in hac enim
nita quantumque (q?rtic11q;&) id sciatur nondum est beatissimum quoniam
incomparabiliter limge est amplius quod inde nescitur SMVmbpP (m. 2
del. omnia).
nocet, sed fortasse discere nocuit, cum tempus necessariorum
occuparent. ipsa etiam noxia non intellegere, sed facere aut
pati miserum est. non enim si quis intellegat. quomodo possit
inimicus sine suo periculo occidi, intellegentia ipsa, a cupiditate
reus est; quae si absit, quid innocentius dici potest?
credere autem tunc est culpandum, cum uel de deo indignum
aliquid creditur uel de homine facile creditur. in ceteris uero
rebus si quis quid credit, si se id nescire intellegat, nulla
culpa est. credo enim sceleratissimos coniuratos uirtute
Ciceronis quondam interfectos: atqui id non solum nescio,
sed etiam nullo pacto me scire posse certo scio. opinari
autem duas ob res turpissimum est: quod et discere non
potest, qui sibi iam se scire persuasit, si modo illud disci
potest,' et per se ipsa temeritas non bene adfecti animi signum
est. nam etiamsi hoc ipsum, quod de Cicerone dixi, scire se
quisquam arbitratur, quamquam nihil eum inpediat a discendo,
quia res ipsa nulla scientia teneri potest, tamen quod non
intellegit multum interesse, utrum aliquid mentis certa ratione
uideatur, quod intellegere dicimus, an famae uel litteris credendum
posteris utiliter commendetur, profecto errat. neque
quisquam error turpitudine caret. quod intellegimus igitur,
debemus rationi, quod credimus, auctoritati, quod opinamur,
errori. sed intellegens omnis etiam credit, credit omnis et
qui opinatur; non omnis qui credit intellegit; nullus qui
opinatur intellegit. haec ergo tria si ad illa quinque hominum
genera, quae paulo ante commemorauimus, referantur, id est
(corr. ex necessarius) S 8 ipse p ipsa Ch
etiam] autem M noxia. Ch 4 si (8. I. m. 1) p 5 a] ac non SPp
MVbm . 6 est om. Ck 11 cicaronis M atque SMVm 12 certe iSTm
quomodo seruiant parentibus liberi eosque mutua pietate diligant,
quos parentes suos esse non credant. non enim ratione
ullo pacto sciri potest, sed interposita matris auctoritate de
patre creditur; de ipsa uero matre plerumque nec matri, sed
obstetricibus, nutricibus, famulis. nam cui furari filius potest
aliusque subponi, nonne potest decepta decipere? credimus
tamen et sine ulla dubitatione credimus, quod sciri non posse
confitemur. quis enim non uideat pietatem, nisi ita sit, sanctissimum
generis humani uinculum. superbissimo scelere uiolari?
nam quis uel insanus eum culpandum inputet, qui eis officia
debita inpenderit, quos parentes esse crediderit, etiamsi non
essent? qui contra non exterminandum iudicauerit, qui ueros
fortasse parentes minime dilexerit, dum, ne falsos diligat,
metuit? multa possunt adferri, quibus ostendatur nihil omnino
humanae societatis incolume remanere, si nihil credere statuerimus,
quod non possumus tenere perceptum.
Sed nunc accipe, quod iam facilius me tibi persuasurum
esse confido. cum de religione, id est cum de colendo atque
intellegendo deo agitur, ii minus sequendi sunt, qui nos credere
uetant, rationem promptissime pollicentes. nam nemini
dubium est omnes homines aut stultos aut sapientes esse.
nunc autem sapientes uoco non cordatos et ingeniosos homines,
sed eos, quibus inest, quanta inesse homini potest, ipsius hominis
deique firmissime percepta cognitio atque huic cognitioni
uita moresque congruentes: ceteros autem cuiusque modi
artibus inertiisque adfecti sunt, quolibet uictu probandi siue
inprobandi, stultorum in numero deputauerim. quae cum ita
sint. quis mediocriter intellegens non plane uiderit stultis
utilius atque salubrius esse praeceptis obtemperare sapientium
Ch 3 cred$nt M 8 scire ChMlapb 10 supperuissimum Ch
celere Ch scęlere M 11 putet SPpMVmb 14 dum ne] nedum ne Ch
falso Ppb 15 auferri Ch aferri p 16 humane Ch incolome SM,,,,
20 hi lib. b 22 aut stultos esse aut sapientes V 25 firmissimae Ch
26 cuius V cuiusca Ch 27 uel inerciis V sint Mm7b quodlibet p
uictu-stul om. Ch siue inprobandi om. P
factum non est, peccatum est; nec recte factum esse ullo
modo potest, quod non a recta ratione proficiscitur. porro
recta ratio est ipsa uirtus. cui autem hominum uirtus nisi
sapientis animo praesto est? solus igitur sapiens non peccat.
stultus ergo omnis peccat. nisi in iis factis, in quibus sapienti
obtemperauerit; a recta enim ratione talia facta proficiscuntur
nec, ut ita dicam, dominus sui facti stultus existimandus est,
cum est tamquam instrumentum ministeriumque sapientis.
quare si omnibus hominibus non peccare quam peccare melius
est, melius profecto stulti omnes uiuerent, si serui possent
esse sapientium. atque hoc si in rebus minoribus, ut in mercando
uel colendo agro, in uxore ducenda, in suscipiendis
educandisque liberis, in ipsa denique re familiari administranda
expedire nemo ambigit, multo magis in religione. nam et res
humanae promptiores ad dinoscendum sunt quam diuinae et
in quibuscumque sanctioribus et praestantioribus, quo maius
eis obsequium cultumque debemus, eo sceleratius periculosiusque
peccatur. nihil igitur nobis restare admodum uides, quamdiu
stulti sumus, si nobis uita optima et religiosa cordi est,
nisi ut quaeramus sapientes, quibus obtemperando dominationem
stultitiae neque ita multum sentire, dum inest nobis, et euadere
aliquando possimus.
modo stulti sapientem inuenire poterimus, cum hoc nomen,
tametsi nemo fere audeat palam, plerique tamen ex obliquo
sibi uindicant. cum de rebus ipsis, quarum cognitione constat
sapientia, ita inter se dissentiant, ut aut nullum eorum, aut
2 (pr.) est m2 6 stultus-peccat om. Ch isp hia ChSM VJbm 7 obtem
i
perarat V 9 tamquam om. S V m 10 quam peccare om. C",
a
11 JppHps profectus Ch 19 peccator Ch ftmodQ Chp ammodum P*
domlnttlonem
comoda M amodo b 21 damnationê Y 22 nobis inest Y 24 quononftin
uam] quoda Ch quo P qm p* 26 ferre SVm 27 uendicant V
n
28 interesse V dissentiat S'1. dissentiat Ch dissentiunt Vm ut] uti SMp
nulli CI"
cum ab stulto requiratur, quo pacto queat dinosci plane atque
percipi, omnino non uideo. neque enim quibuslibet signis cognoscere
aliquid potest nisi illud ipsum, cuius ea signa sunt,.
nouerit. atqui sapientiam stultus ignorat. non enim ut aurum
et argentum ceteraque id genus et cognoscere, cum uideas.
et non habere concessum est, ita sapientiam mentis eius oculo
qui ea careat, uideri fas est. sensu enim corporis quaecumque
adtingimus, forinsecus nobis offeruntur, et ideo licet quoque
res alienas oculis cernere, cum earum uel eius generis nos.
nihil habeamus. quod autem intellectu capitur, intus apud
animum est nec id habere quicquam est aliud quam uidere.
caret autem stultus sapientia; non igitur nouit sapientiam
non enim oculis eam posset uidere: non autem potest uidere
et non habere neque habere ac stultus esse. nescit hanc igitur,
et dum nescit, in alio loco cognoscere non potest. non ergo
fotest quamdiu stultus est, quisquam certissima cognitione
inuenire sapientem, cui obtemperando tanto stultitiae malo
liberetur.
Huic igitur tam inmani difficultati, quoniam de religione
quaerimus, deus solus mederi potest: quem nisi et esse et
humanis mentibus opitulari credimus, nec quaerere quidem
ipsam ueram religionem debemus. quid enim tandem tanto
molimine inuestigare cupimus? quid optamus adtingere? quo
peruenire desideramus? eone quod esse aut ad nos pertinere
non credimus ? nihil est tali mente peruersius. tune, cum beneficium
a me petere non auderes aut certe inpudenter auderes,
nisi daturum esse me crederes, inuentionem religionis postulatum
uenis, cum deum neque esse neque, si sit, curare nos
Ch queat M quieat p quaeat P* 3 signis quibuslibet SJfm
VPpb 4 sunt signa
est, qui se christianos dici uolunt — quam mihi rationem
adferat, quaeso te? quid est, unde me a credendo ueluti a
temeritate reuocet? si nihil me credere iubet, hanc ipsam
ueram religionem ullam in rebus humanis esse non credo:
quam cum esse non credo, non quaero. at ille, ut opinor,
quaerenti monstraturus est; ita enim scriptum est: quaerens
1 quodsi Ch nisijsi V hominib1 p 2 q,sita p quaesitantae Ch
ceque■ at Ch nell; at p 8 at p ac proferendum om. SPp Mm Vb
h h
4 ae S 5 iocundius SMVmb 6 exausto V exausto P 7 uideamus S
iim
JfVm uideamua P 8 saturati S saturari p 9 cibusquę Ch ut
II o nt
adJ ut ad mi 10 quo] quq P1 qui mb repudiabat SPpMVaib 18 morbtl
nonaeirent d
euasuros V 14 te tu SVmb inquisitioni (ne corr. in ni) 15adbisp
nanis Ch tantfl M tanta (a corr. ex Q) P3 tantap quanta] quantS Ch
ut Sm quam b om. Mp ipsA Ok cura Ch 17 credas] potes b
Quid? quod omnes haeretici Christo nos credere hortantur.
possuntne magis sibi aduersari? in quo dupliciter
urgendi sunt. primum quaerendum ab his, ubi sit ratio quam
pollicebantur, ubi obiurgatio temeritatis, ubi praesumptio
scientiae. si enim turpe est sine ratione cuiquam credere,
quid expectas, quid satagis, ut alicui sine ratione credam,
quo facilius tua ratione duci possim? an firmum aliquid superaedificabit
ratio tua fundamento temeritatis ? secundum illos
loquor, quibus credendo displicemus. nam ego credere ante
rationem, cum percipiendae rationi non sis idoneus, et ipsa
fide animum excolere excipiendis seminibus ueritatis non solum
saluberrimum iudico, sed tale omnino, sine quo aegris animis
salus redire non possit. quod illis cum deridendum et plenum
temeritatis uidetur, profecto ut Christo credamus, agunt inpudenter.
deinde fateor me iam Christo credidisse et in animum
induxisse id esse uerum, quod ille dixerit, etiamsi nulla ratione
fulciatur . hoc, haeretice, principio me ducturus es? sine
paululum mecum ipse considerem — quoniam Christum ipsum,
quomodo adparere hominibus uoluit, qui istis etiam uulgaribus
oculis uisus esse praedicatur, ego non uidi — quibus de illo
crediderim, ut ad te iam tali fide praestructus accedam. nullis
me uideo credidisse nisi populorum atque gentium confirmatae
opinioni ac famae admodum celeberrimae, hos autem populos
ecclesiae catholicae mysteria usquequaque occupasse. cur non
S 2 eis ChSMmb ei (s eras.) P 3 displiciam Ch disciplinam
V 5 omnes] sola omnes M christianos SVChm 8 iurgatio V
et T
9 scientiae] disciplinae V sine Ch qicquft Ch 12 superaedificauit ChV
fundamentQ ChSVm fundamento (n corr. in 0) M 14 ipsa fidem V
16 Balubriter V 19 in animum] animum b 21 heretica Ch dicturus m
22 paulQlum S paulolum Ch quoniam] qui V 23 uulgatibus r 25 ad]
atq.
a Y 26 & S
praeceperit, quorum auctoritate commotus Christum aliquid
utile praecepisse iam credidi ? tunc mihi melius expositurus es,
quid ille dixerit, quem fuisse aut esse non putarem, si abs te
mihi hoc commendaretur esse credendum ? hoc ergo credidi,
ut dixi, famae celebritate, consensione, uetustate roboratae.
uos autem et tam pauci et tam turbulenti et tam noui, nemini
dubium est, quin nihil dignum auctoritate praeferatis. quae
igitur ista tanta dementia est? illis crede Christo esse credendum
et a nobis disce, quid dixerit. cur? obsecro te. nam si
illi deficerent nec me quidquam docere possent, multo facilius
mihi persuaderem Christo non esse credendum quam de illo
quicquam nisi ab iis, per quos ei credidissem, discendum.
o ingentem confidentiam uel potius ineptiam! ego te doceo,
quid Christus praeceperit. cui credis. quid ? si non ei crederem,
num aliquid de illo me docere posses ? sed oportet, inquit, ut
credas. num uobis eum commendantibus ? non, inquit; nam
nos illos, qui ei credunt, ratione ducimus. cur igitur illi credam?
quia fama fundata est. utrum per uos, an per alios ? per alios,
inquit. illis ergo credam, ut tu me doceas ? deberem fortasse,
nisi me hoc illi praecipue monerent, ut omnino ad te non
accederem; dicunt enim perniciosas uos habere doctrinas.
respondebis: mentiuntur. quomodo igitur eis de Christo credam,
quem non uiderunt, de te non credam, quem nolunt uidere?
scriptis, ait, crede. at scriptura omnis, si noua et inaudita
proferatur uel commendetur a paucis nulla confirmante ratione
Ch tunc Ch 5 esse credenda Ps credendi M
6 fama M celebritati Ym uetustate roboratae om. Ym uetusta/I (te
er.) P roborata ChSMPpb 7 et tam] etiam Ch turbolenti m turbun
lentu Ch 8 quin] qui ChMb qui P quia SVm quae] qui Ch 9 crede]
credere S'lYm credo Pp xpfli Ch 10 uobis Vm discę M discere SlVm
11 illi (i corr. ex e) S om. M deficerint Ch 12 credendo Ch 13 cui-
quam ChSMpm cuiqua P credidi esse Ch credis se p 16 docerem Ch
17 commendanit Ch inquid Ch 19 per alios (alter.) om. Ch 20 UIQS m*
illos V 21 ut] et Ch 22 enim om. V 28 eis de] ei se Ch
24 quem] quam Ch 26 confirmanter Ch
scripturas istas si uos profertis, tam pauci et incogniti, non
libet credere. simul etiam contra promissum facitis fidem
potius imperando quam reddendo rationem. rursus me ad
multitudinem famamque reuocabis. cohibe tandem pertinaciam
et nescio quam indomitam propagandi nominis libidinem et
mone potius, ut huius multitudinis primates quaeram et quaeram
diligentissime ac laboriosissime, ut ab his potius de his litteris
aliquid discam, qui si non essent, discendum omnino esse
nescirem. tu uero in latebras tuas redi nec quicquam insidiare
sub nomine ueritatis, quam conaris eis adimere, quibus auctoritatem
ipse concedis.
Si autem Christo etiam credendum negant, nisi indubitata
ratio reddita fuerit, christiani non sunt. nam id aduersus
nos pagani quidam dicunt, stulte quidem, sed non sibi
aduersi nec repugnantes. hos uero quis ferat ad Christum se
pertinere profiteri, qui nisi apertissimam rationem stultis de
deo protulerint, nihil credendum esse contendunt? at ipsum
uidemus, quantum illa, cui et ipsi cedunt, docet historia nihil
prius neque fortius quam credi sibi uoluisse: cum illi nondum essent idonei, cum quibus ei res esset, ad diuina percipienda
secreta. quid enim aliud agunt tanta et tam multa miracula,
ipso etiam dicente illa fieri non ob aliud, nisi ut sibi crederetur?
fide ille stultos ducebat, uos ratione ducitis; clamabat
ille, ut crederetur, uos reclamatis; laudabat credentes ille,
uos obiurgatis. nisi uero aut in uinum aquam conuerteret, ut
alia omittam, si nihil tale facientem sed docentem homines
1 pfer$nt m* proferant V 2 istas scripturas Ym 5 coibe p cohibet M
6 nominis] hominis Ch 7 mone] modone Ch 9 aliquid] ita quid Ch
10 nescira S quiquAM 14 uersus V 15 paganis Ch 16 aduersis Ch
t
18 at] ad Ch ad P 19 cgdnnt M 20 primum V 21 ei] eis SYm
22 aliud om. V et tam om. Ch 28 crederent V 24 stultus
ducebatur Ch 25 reclamabatis Ch 26 obrugatio Ch aqua (--eras.) P
27 homittam Ch obmittam V seducentefti Ch
et mihi credite, aut temeritatis ille culpandus est, qui eum
domum suam uenire noluit, solo eius imperio pueri sui morbum
credens esse cessurum. ergo ille adferens medicinam. quae
corruptissimos mores sanatura esset. miraculis conciliauit auctoritatem,
auctoritate meruit fidem, fide contraxit multitudinem,
multitudine obtinuit uetustatem, uetustate roborauit religionem:
quam non solum haereticorum ineptissima nouitas fraudibus
agens, sed nec gentium quidem ueternosus error uiolenter aduersans
aliqua ex parte conuelleret.
non desino, ut quoniam multi se sapientes uideri uolunt neque
utrum sint, stultis dinoscere facile est, omni intentione uotisque
omnibus, gemitibus denique uel etiam, si fieri potest,
fletibus deum deprecare, ut te ab erroris malo liberet, si tibi
beata uita cordi est. quod facilius fiet, si praeceptis eius, quae
tanta ecclesiae catholicae auctoritate firmata esse uoluit, libens
obtemperes. cum enim sapiens sit deo ita mente coniunctus,
ut nihil interponatur, quod separet — deus enim est ueritas
nec ullo pacto sapiens quisquam est, si non ueritatem mente
contingat —: negare non possumus inter stultitiam hominis
et sincerissimam dei ueritatem medium quiddam interpositam
esse hominis sapientiam. sapiens enim, quantum datum est,
imitatur deum; homini autem stulto ad imitandum salubriter
nihil est homine sapiente propinquius: quem quoniam. ut dictum
est, intellegere ratione non facile est, oportebat quaedam miracula
ipsis oculis admoueri, quibus utuntur stulti multo quam
1 nihili b deo m1 I d6 Y 3 in domtl b 5 saoatura] sancto atura
(c 0i. 2 add.) Ch auctoritatem om. Ch 6 auctoritate (m. 3 8. I.) P
auctoritatd meruit: fidem sqq. b 7 religiong statuSs b 13 stulti sunt V
j
stulti SMVmb 15 deprecare (a in ras.) Ch depraeceris V deprecar? P
erroris (e corr. in i) SM 16 quo SM 18 enim] autem Y 21 inter
stultitiam] interstiustitia Ch 22 ueritate Ch 28 sapientia Ch
25 sapientem Ch sapienti b propinquus V 26 rationS b 27 amoueri b
multoquam (lt sup. exp. nd) S multusquam V
uita moresque purgarentur et ita rationi accipiendae habiles
fierent. cum igitur et homo esset imitandus et non in homine
spes ponenda, quid potuit indulgentius et liberalius diuinitus
fieri, quam ut ipsa dei sincera, aeterna, incommutabilisque
sapientia, cui nos haerere oportet, suscipere hominem dignaretur?
qui non modo illa faceret, quibus ad sequendum deum
inuitaremur, sed etiam illa pateretur, quibus a sequendo deo
deterrebamur. nam cum adipisci certissimum ac summum
bonum nemo possit, nisi id plene perfecteque dilexerit — quod
nullo pacto fiet, quamdiu mala corporis atque fortuita formidantur
— ille nascendo mirabiliter et operando conciliauit
caritatem, moriendo autem et resurgendo exclusit timorem.
iam uero talem se in ceteris rebus omnibus praebuit, quas
persequi longum est, ut et diuina clementia, quo porrigi, et
humana infirmitas, quo possit euehi, sentiremus.
mentis nostrae a terrena inhabitatione suspensio, haec in uerum
deum ab huius mundi amore conuersio. sola est auctoritas,
quae commouet stultos, ut ad sapientiam festinent. quamdiu
intellegere sincera non possumus, auctoritate quidem decipi
miserum est; sed certe miserius non moueri. si enim dei
prouidentia non praesidet rebus humanis, nihil est de religione
satagendum. sin uero et species rerum omnium, quam profecto
ex aliquo uerissimae pulchritudinis fonte manare credendum
est, et interior nescio qua conscientia deum quaerendum
deoque seruiendum meliores quosque animos quasi publice
priuatimque cohortatur: non est desperandum ab eodem ipso
1 commodius (s 8. I. a m. 3) P commotorum] com mutorum Ch
(lntj add.) 8 inuitarentur V 9 adipisci] ad ipsie Ch 10 id] uel
id V plsene S 12 illa b 14 iam] ille srm, * 17 crede mihi
(mihi 8. I. add. m. 2) m 18 meritis b a terrena] aeteriftu F 19 deum
uerum SPpMVmb 20 festinent b (in marg. al. festinetur) : ffestinetur SM
VChPin festinentur p 23 regione
mentes. ut etiam quae in his praua sunt, quod fere
superantibus libidinibus euenit, inprobare citius et detestari
quam deserere aut mutare possimus. parumne consultum rebus
humanis arbitraris, quod nihil terrenum, nihil igneum, nihil
denique, quod corporis sensus adtingit, pro deo colendum esse.
ad quem solo intellectu ambiendum est, non pauci doctissimi
disputant, sed inperitum etiam uulgus marium feminarumque
in tam multis diuersisque generibus et credit et praedicat?
Ch sordis Ch 3 resurgentes] et resurgentes Ch 4 uiderent Ch
beneficio quaedam corpori quaedam uero mente Ch1 5 omniy S hominibus]
omnibus Vm 6 n consulebat S 9 die Ch 11 decedgtes b 14 hebescet Ch
e h.
hbescit P ebescit p 17 opportunissime PpSMVb 21 quodj quos Ch
22 uenit Ch euenit M 24 igne Ch 26 quem] qua SMb que I
intellectum Ch ambigendum S M m esse non pauca V doctissimtl
Ch.
et non cotidiana solum, sed etiam per contextos plures dies
perpetuata ieiunia, quod castitas usque ad coniugii prolisque
contemptum, quod patientia usque ad cruces flammasque neglectas,
quod liberalitas usque ad patrimonia distributa pauperibus.
quod denique totius huius mundi aspernatio usque ad
desiderium mortis intenditur? pauci haec faciunt, pauciores
bene prudenterque faciunt, sed populi probant, populi laudant,
populi fauent, diligunt postremum populi: populi suam inbecillitatem,
quod ipsa non possunt, non sine prouectu mentis
in deum nec sine quibusdam scintillis uirtutis accusant. hoc
factum est diuina prouidentia per prophetarum uaticinia, per
humanitatem doctrinamque Christi, per apostolorum itinera,
per martyrum contumelias, cruces, sanguinem, mortes, per'
sanctorum praedicabilem uitam atque in his uniuersis digna
rebus tantis atque uirtutibus pro temporum oportunitate miracula.
cum igitur tantum auxilium dei, tantum profectum
fructumque uideamus, dubitabimus nos eius ecclesiae condere
gremio, quae usque ad confessionem generis humani ab apostolica
sede per successiones episcoporum frustra haereticis
circumlatrantibus et partim plebis ipsius iudicio, partim conciliorum
grauitate, partim etiam miraculorum maiestate damnatis
columen auctoritatis obtinuit? cui nolle primas dare
uel summae profecto inpietatis est uel praecipitis adrogantiae.
nam si nulla certa ad sapientiam salutemque animis uia est,
nisi cum eos rationi praecolit fides, quid est aliud ingratum
Ch 2 cottidiana Ch 4 contemptum) cfitentQ b
r v
8 prudenteq' m1 laudant] audiant M audiant S'ZP audiunt (i in raa.) p
Vmb 9 fabent
commouit et si ueram, ut credo, curam tui geris, uelim me
audias et bonis praeceptoribus catholicae christianitatis te pia
fide, alacri spe, simplici caritate committas deumque ipsum,
cuius unius et bonitate facti sumus et iustitia poenas luimus
et clementia liberamur, orare non cesses. ita tibi neque praecepta
et disputationes doctissimorum hominum et uere christianorum
neque libri neque serenae ipsae cogitationes defuerint,
quibus facile quod quaeris inuenias. nam istos uerbosos et
miseros — quid enim aliud mitius dixerim ? — penitus desere:
qui dum nimis quaerunt, unde sit malum, nihil reperiunt nisi
malum. in qua quaestione saepe auditores erigunt ad quaerendum,
sed ea docent excitatos, ut uel dormire semper satius
sit quam illo modo euigilare. de lethargicis enim phreneticos
faciunt: inter quos morbos. cum sit uterque plerumque mortiferus,
hoc tamen interest, quod lethargici sine aliena uexatione
moriuntur, phreneticus autem multis sanis et eis potissimum,
qui uolunt subuenire, metuendus est. nam neque deus mali
auctor est nec umquam eum quicquam fecisse paenituit nec
ullius commotionis animi tempestate turbatur nec terrae particula
regnum eius est, nulla flagitia uel scelera probat aut
imperat, numquam mentitur. haec enim atque huiusmodi nos
mouebant, cum ea magnis inuectionibus quaterent et hanc esse
SPpMVmb prędictę »1 5 litros Ch suis] uis Ch
6 audere] uelle SPpMVtnb 7 te om. V uel ratio om. Ch uel
oratio] om. Pp (in mg. m. 2 add.) 8 commouet V tu V geris]
d
generis Ch 10 committis Ch 12 tibi] ibi Ch 14 ipse Ch 16 alius
(d a m. I) P deserere Vm 18 quaestiones Ch 20 lęthargicis ..:U
freneticos lib. 21 uterque om. Vtn (m. 2 add.) 23 sanis]
satis SVmb 25 penituit Ch 29 magis SMPpb
est. itaque illos recte reprehendere ista concedo.
quid ergo didici? quid putas, nisi cum ista reprehenduntur,
disciplinam catholicam non reprehendi? ita quod apud eos
uerum didiceram. teneo, quod falsum putaueram, respuo. sed
et alia multa me docuit ecclesia catholica, quo illi homines
exangues corporibus, sed crassi mentibus aspirare non possunt:
deum non esse corporeum, nullam eius partem corporeis oculis
posse sentiri, nihil de substantia eius atque natura ullo modo
esse uiolabile aut commutabile aut compositicium aut fictum ;
quae si mihi concedis — non enim aliter de deo sentiendum
est —, omnia illorum machinamenta subuersa sunt. illud uero
quomodo sit. ut nec deus malum genuerit aut fecerit nec
ulla sit fueritue umquam natura atque substantia, quam non
deus aut genuerit aut fecerit, et tamen a malo nos liberet
tam necessariis rationibus adprobatur, ut dubitari omnino non
possit, praesertim tibi atque talibus, si tamen bono ingenio
pietas et pax quaedam mentis accedat, sine qua de tantis rebus
nihil prorsus intellegi potest. et non hic fama de fumo est
et nescio qua fabella Persica. cui satis est aurem adcommodare
et animum non subtilem, sed plane puerilem. longe omnino, longe
se aliter, non ut Manichaei desipiunt, ueritas habet. sed
quoniam sermo iste noster multum processit longius quam
putabam, hic finem libro faciamus: in quo memineris uolo
nondum me Manichaeos coepisse refellere et illas nugas nondum
inuasisse neque de ipsa catholica magnum aliquid aperuisse,
sed uoluisse tantummodo eruere tibi, si possem, falsam
b 2 illo V 6 quoj quod M 7 adspirare (d paene er.) P
8 deum] deum scilicet (scil. m. 3 8. I.) P 9 nullo r 10 uiolauile Ch
aut commutabile om. Ch p composititium Ch composicium p S M compositium
(i exp. m. 1) Pcomposittl facttl b (in marg. al. compositiciQ aut fictn)
11 sentiundum P 14 aut fuerit V 15 non genuerit 8 16 rationibus
»r(nmen>ir
om. V approbatur m2 17 presertim Ch 18 accedas Ch 19 hic
non SMm 20 aureQ Ch 22 aliter qui ut (quA ut in ras.) p manicheis
Ch 23 iste sermo Spb 25 manicheos Ch
et erigere ad magna quaedam et diuina discenda.
quare hoc uolumen ita sese habeat; placatiore autem animo
tuo facto ero fortasse in ceteris promptior amen.
orn. V 2 erigereJ et egere p magna'7 (m er.) P 4 amen
om. SPpMVm EXPLICIT LIBER DE VTILITATE CBEDENDI Ch
fol. 95. EXPLICIT LIBER BEATI AVGVSTINI DE VTILITATE