The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Libellum, quem mihi religio tua, frater Fulgenti, direxit, non
aspernatus accepi; quem utrum ipse dictaueris an aliunde quaesieris,
non satis iam moror. est enim et hoc nostrae religionis
officium, non personas intendere, sed ueritatem in omnibus quaerere,
inuentam cognoscere et agnitam custodire. sic enim Paulus
apostolus dicit: omnia probate, quod bonum est tenete;
ab omni specie mala abstinete uos. breuiter igitur dicam
quod ingeniosius litteris dilatasti. dixisti unum esse baptisma,
quod Samaritanus, id est haereticus, habere non meruit; unum
hortum conclusum, quod est ecclesia, fontem habere signatum, de
quo nullus alienus attingit; unum oleum, quod est chrisma sanctissimum,
quod moriturae muscae corrumpunt et peccatores omnino
non dabunt. contra haec mihi in adiutorio domini paranda
responsio est nec aliunde sumenda nisi ex lectione diuina. uerbi
ergo principium iam sumamus, immo ipsum uerbum principium
legum dominum ducem ac principem caelestis militiae teneamus,
bella geramus et eius manu sacrata tuba petamus muros ualidissimos
ciuitatis nefariae Hiericho, id est altitudinem mundanae
sapientiae testamentis dominicis circumdemus, ueritatis
et libertatis uocibus concrepemus, aduersarios in domo Raab, id
est ecclesiae, quae nuntios eius suscipit, propter mundi excidium
confugere conpellamus, pertinaces anathema condemnemus, ut
hactenus uictores esse possimus. haec ergo ex lege aduersus legem,
ex dei testamento aduersus dei testamentum, ex ueritatis fonte
aduersus ueritatis fontem tam obice forte prima fronte sumpsisti,
20 cf. Ios. 2 De codicum praescriptionibus cf. Praefatio 2 an] ac mmlu 3 iam
moror scripsi ammiror a admiror ssv 4 intende a intendes sml
quaerre a 5 agnoscere v si aml apostolus Paulus uv 7 uos
abstinete v 8 ingeniosus s \'1\' dixisti a 9 sammaritanus aml
(passivn) 10 horum
Donatista dixit: Dominus et saluator noster Iesus Christus,
unici baptismi doctor et custos, ne sitientes animae per aridos lacus
mentis error adduceret, perennes haustus sibi esse proclamans
in euangelio suo ita testatus est, dicens: qui sitit ueniat
et bibat, qui credit in me, sicut Esaias dicit.
Catholicus respondit: Non habet: sicut dicit Esaias, sed:
sicut dicit scriptura. sed ista uelut impedimenta despiciam,
non longo sermone utilitatem legentis excludam.
Donatista dixit: Qui credit in me, sicut dixit Esaias,
flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. et ne passim
et ubique bibi posse diceretur, merita aquarum ipse discreuit,
dum Samariae apostasiae originem in proprio fonte damnauit:
qui biberit, inquit, ex hac aqua sitiet iterum; qui biberit
ex aqua quam ego dedero, non sitiet in aeternum,
sed fiet in eo fons aquae salientis in uitam
aeternam.-.
Catholicus respondit: Haec utique ideo posuisti, ut nos catholicos
quasi Samaritanos et sine baptismo demonstrares. iam ergo
Donatistas in Samaritanos incipe speculari. Samaritanorum dogma
Regnorum libro docente tale fuit: deum timebant et simul figmenta
colebant; diuinam legem seruabant et patrum errores minime
deserebant; circumcisionis signum habebant et Israhelitarum collegium
non tenebant. hoc et uos facitis. deum metuitis et figmentum
luteum Donatum pariter colitis — et hic enim ex terra figuratus
est —; diuinam legem seruatis et parentum errorem non
relinquitis; baptismi habetis sacramentum et catholicorum non
uultis habere consortium. ecce uos eis per omnia similatis. sicut
ergo tunc Samaritanorum circumcisio secundo dari non poterat,
ita nunc Donatistarum baptisma iterari non debet, domino Christo
Reg. 12. 13 .. mg: as Donatistia IIml r 5 abduceret v perhennes u
austus aml 7 dicit] add. flumina de uentre eius fluent aquae uiuae m
10 non a ne (e s. I. s) ssv 11 IT mg. as sicut dicit uv 12 uiui
asmlm uiua sm2 13 ipse om. m\' 15 pr. qui] quae a inquid u
aqua hac IIml ..19 utique om. s 21 in samaritanis sm2 docma u
24 disserebant aml diserebant am2sml hisrahelitarum sm1 israelitarum
m 26 enim] pariter IIml terre asml terrae puluere v
28 derelinquitis sml 29 similiatis IIml sicut] sic s si s
iterum lauandi. circumcisio enim Samaritanorum baptisma
significat Donatistarum, dicente apostolo: circumcisi estis
circumcisione non manu facta in expoliatione corporis
carnis, sed in circumcisione Christi, consepulti
ei in baptismo. quod autem ait dominus: qui biberit ex
hac aqua sitiet iterum, non de baptismate, sed de terreno
locutus est elemento. nam si baptisma hic uellet ostendere, nullo
modo a Samaritana muliere posceret bibere. denique puteus ille
non Samariae dictus est, sed Iacob, et utique Iacob non fuit haereticus,
sed deo dilectus, semper carus, et ipse ex eo bibit et
filii eius et pecora eius.
Donatista dixit: Numquam ergo ecclesiae spiritus patitur
iungi quod ore diuino meruit diffamari, legis praeconio praemonente:
duo duo, unum contra unum, et dominus in euangelio:
tunc, inquit, duo erunt in agro; unus assumetur,
et unus relinquetur. duo molentes in molendino;
una assumetur, et una relinquetur. uides ergo duo esse
genera baptismatum et duo praemia meritorum, dum unum letalis
ingenii ardor exurit et bibula sitis perennes haustus excoquit,
alterum, quod semel potandorum meatibus sitim uitae perennitate
satiat. utique in effossis gurgitibus perpetuas ariditates ostendit,
et cum eis uitae meritum clausit, mortis aditum patefecit, dicente
15 Eccli. 33, 15 16 Matth. 24, 40-41 v e (= est) eras. in a, om. ss baptismam aml 3 circumcisi]
circumcisione 111 4 circumcisione] circumsione a exspoliatione su
7 aqua hac 111 8 ostenderet aml 9 a samaritana bis a\' posceret
bibere sm2s pos amlsml postulasset am2v ille om. m 11 sed
in deo deo m sed ideo deo u 13 III mg. as Numquid u 15 duo
contra duo v 17 duae (-e m) smv, cf. Roensch, It.:I p. 277 18 uidentes
mmlu uidetis mm2 genera esse v 19 baptismatum genera
mml dum unum] unum quod mm2 20 bibulas istis aml bibula itis
am2sml bibulae sitis v perennas aml perhennes ux exquoquid aml
excoquid u 21 potandorum (scil. haustuum) m pota(-te- umI)ndarum
cet. v sitim mm2 situm asmml sitium uv perennitatem v 22 saciat
mm2 sanctiunt cet. sanciuit s. I. am2, et v in effossis utique s
23 eis (scil. effossis gurgitibus) scripsi ei codd. (quod uix ad unum
genus baptismatum referri posse uidetur) eius v uitae] pie asmlv
additum am1
fontem aquae uiuae et effoderunt sibi lacus
detritos qui aquam non possunt portare, et iterum:
omnes qui derelinquunt te confundantur, recedentes
a te scribantur in libro mortis; quoniam dereliquerunt
te, confundantur recedentes a te fonte uitae.
Catholicus respondit: Tu unum contra unum, ego multa baptisma
assero contra unum. etenim paganus baptizat et Iudaeus baptizat
et Sadducaeus baptizat et multi extra regulam datae legis baptizare
non cessant. sed illud est unum quod uerum, illud uerum
quod Christi, illud Christi quod patris et filii et spiritus sancti.
hoc est uerum, hoc salubre; huic nullum est comparandum. hoc
qui non accipit, ipse sibi et uitae meritum clausit et mortis aditum
patefecit.
Donatista dixit: Quodsi, ut asseris, una fides in utroque
consistit, cur inter fidelem aquam et perfidam iusta separatione
discreuit, testante domino per Esaiam: quis nuntiauit uobis
quia ignis ardet? quis nuntiauit uobis locum illum
aeternum? ambulans in iustitia, praedicans uiam
rectam, odio habens facinus et iniustitiam et manus
abstinens a muneribus et grauans aurem ut non audiat
iudicium sanguinis et comprimens oculos suos
ne uideant iniquitatem, hic inhabitabit in alta spe;
fortis panis illi dabitur et aqua eius fidelis. a cuius
fide perfidam separans Hieremia testante sic posuit: ut quid
iniuriantes me praeualent? plaga mea solida facta
est: unde sanabo? facta est mihi sicut aqua mendax
non habens fidem.
15, 18 am1 faciunt mala um1 facit mm2 fecit v derelinquerunt
asml 2 fontem aquae uiuae om. asuv 4 confundentur et 5
scribentur mm2v 5 in libro] inbro amlsm2 in rubro am2 quoniam
bis u derelinquerunt a 6 coufundantur-fonte] fontem v 7 baptismata
sm211V, cf. p. 298, 3. 24 9 saduceus am 10 quod om. m
11 quod xpo aml 12 hoc est salubre hoc uerum s 15 IIII mg. as
quod sicut asml 16 perfidem a 17 testante bis mm1 dno] add.
qui ait u nuntiabit hic et Un. 18 Engelbrecht 18 quia-nobis
om. asm 23 uideat mm2 inhabitauit a habitabit s specu
(orojXaup) Engelbrecht 24 fidelis] fidele uml 25 perfidam (scil. aquam)
asmmlu perfidie mm2 perfidiam v 26 iniurantes asml 27 sanabor v
Catholicus respondit: Haeretici omnes licet in sua sibi disputatione
discordent, in baptismi tamen traditione sollemni uerbo
concordant, sicut circumcisio una, sed fide uaria, in Iudaeis et
Samaritanis ueteribus consistebat. necesse est ergo, sicut tunc, ita
et nunc fieri oportere conuersis, ut quod disputatione sola plectatur
sola iterum disputatione soluatur, ut audire de domino possint:
iam mundi estis propter sermonem quod locutus sum
uobis; manete in me, et ego in nobis. omnia enim in
figura contingebant illis, scripta sunt autem ad correptionem
nostram, in quos fines saeculorum deuenerunt.
Donatista dixit: Ezechiel quoque sic dicit: et uidebant
quia plures sunt qui auerterunt aquam antiquae
piscinae, et non aspexerunt ad eum qui fecit eam ab
initio, et eum qui illam condidit non uiderunt. inaudita
dementia perfidorum, nec diuinis uelle uocibus credere nec
apostoli simplicem doctrinam erroris sui faucibus uelle seruare!
Catholicus respondit: Absit, absit ut aquam antiquae piscinae,
sicut uos, in partem ducamus aut diuinis eloquiis non credamus.
quod legimus credimus et quod credimus praedicamus. audi
quae sit origo nostra et ubi eius aqua diffusa. in Zacharia sic
habes: exibunt aquae uiuae de Hierusalem; medium
earum ad mare (orientale et medium earum ad
mare) nouissimum — hoc est ab Hierusalem usque ad fines
terrae —; aestate et hieme erunt — id est omni tempore
erunt - ; et erit dominus rex super omnem terram,
hoc est omni terrae Christus dominabitur, non Donatus. haec est
possessio, haec hereditas Christi quae a sanctis colitur et perenni
fonte rigatur, de qua ei dictum est: dabo tibi gentes hereditatem
tuam et possessionem tuam terminos terrae.
22, 11 22 Zach. 14, 8-9 29 Ps. 2, 8 mg. as respondit] 5 m (passim) hereticus omnis a 2 discordet
s 3 concordat s 5 plectatur scripsi pectatur aml peccatur
am2sz petatur v nectatur Engelbrecht 7 quod a quem sso 9 correctionem
m 10 fines om. asml 12 VI mg. as ezechihel as
sicut s dixit uv uidebant Engelbrecht uidebunt codd. v 13 prures
aml antiquamne mml 15 niderent uml 17 facibus aml 18 VII
mg. as aqua asu 19 uos in partem uos u 23 orientale-mare
om. codd.; an primum (rJjv TtpcotYjv) pro orientale scribendum? 24 ab
sv ad aml a am2s 28 quae a] qua ea a 29 dabi aml
est et morti destinatus est, scriptura dicente: qui egressus
fuerit domus tuae fores, ipse sibi reus erit.
Donatista dixit: Hinc sibi deus unicum baptismum esse
proclamat, hinc apostolus unum cunctis dixisse confirmat, deo per
Salomonem probante: hortus conclusus, soror mea sponsa
mea, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus
cum fructu pomorum.
Catholicus respondit: Recordare legem et aduerte diligenter
et uide quod ex hoc paradiso, ex hoc horto concluso, ex hoc
fonte signato etiam foris salutis unda decurrat, quae uadit contra
Assyrios, contra uos uidelicet Donatistas. ex Assyriis enim Samaritani
illi nascuntur qui uobis sunt comparati. ipse est, inquit
scriptura, fluuius qui uadit contra Assyrios, contra inimicam
dei populo gentem. non pro illis uadit, sed contra. quibusdam
enim-est odor mortis in morte, quibusdam uero
odor uitae in uita. sicut enim, qui manducat et bibit
sanguinem domini indigne, iudicium sibi manducat et
bibit, sic et qui accipit indigne baptisma iudicium sibi accipit, non
salutem. nam et ludas proditor bonum corpus et Simon magus
bonum baptisma Christi percepit, sed quia bono bene non usi
sunt, mali male utendo deleti sunt. bonum est baptisma, bonum
est Christi sanguis et corpus, bona est et lex, sed si quis
ea legitime utatur. neque quia et foris est diuina non est,
aut quia ab alienis habetur aliena putabitur, aut quia a malis
iniuste tractatur a nobis iuste damnabitur. aqua paradisi aqua trinitatis
est. hanc ubi agnoscimus, paradisi non negamus, hanc ubi non
perspicimus, paradisi omnino non dicimus. quaecumque foris nata
17 I Cor. 11, 29 23 cf. I Tim. 1, 8 a 2 pr. est om. v alt. est om. m
3 fores domus tuae uv 4 VIII mg. as adigit uml Hinc hinc m
baptisma uv 5 confirmatur smmlu deo] ideo u 6 probantem a
ortus codd. 9 VIIII mg. as legem et sm2s lege mea a legem mea
sml lege omnia v aduerte] a. legem s 10 ex paradyso (om. hoc) s
horto ex osto a ex hoc horto concluso om. s 11 quae] quo u
12 assirios au donatista a assiriis as 13 inquid u 14 assirios
a 15 populo dei s 16 mortem et 17 uitam ev 19 bibet asml
sibi om. av 20 proditor iudas 3 22 deleti] dediti u est] et
asml baptisma est s 23 alt. et om. v 24 ea] a asml quia et]
enim et quia v 26 dam(damp- w)natur s 28 paradiso sml
numquam fuit in paradiso nec sicut uos de ecclesia foras egressus
est, aqua paradisi putandus (non) est, quia foris exortus est. hic
opus habet ut uiuat, (ne) in aeternum moriatur, sed ut legitime
uiuat in -ipsa uiuat, ne iudicium manducet et bibat.
Donatista dixit: E contra apostolus dixisse testatur: unus
deus, una fides, unum baptisma. nulla in diuina doctrina
uarietas, per omnia dominum sequitur seruus, in nullo differt a
magistro discipulus.
Catholicus respondit: Quem sequeris, quem imitaris, quem huius
flagitii arbitraris auctorem? da mihi aliquem sanctorum post trinitatem
rebaptizare, quod facis. lege mihi non illas scripturas,
quarum auctoritate non teneor, sed noui et ueteris testamenti,
quibus utrique subicimur. si unum est baptisma, cur duplicas
unum? non enim aliud iteras quam quod inuenis uerum. quoniam
ergo quae destruxistis ea, sicut dixit, reaedificatis, praeuaricatores
uos esse monstratis.
Donatista dixit: Aut si unum putas cum reis aliqua permixtione
coniunctum sacramentum baptismi, audi prophetas quibus
sit recte dispensum, dicente Salomone: fons uitae in manibus
iusti.
Catholicus respondit: Bene de uobis dominus dixit; qui errorem
uestrum ante praeuidit: uos qui iustificatis uos coram
hominibus, deus autem nouit corda uestra, quia quod
altum est hominibus abominabile est apud deum. si
iustus es et fons uitae in manu tua est, non homo, sed deus es.
ad te confugiatur, tibi credatur, in te spes omnis uitae ponatur,
ipsum baptisma in nomine tuo detur et de domino taceatur, uis
scire ubi hunc fontem uitae requiras? in psalmo habes: apud
te est fons uitae et in lumine tuo uidebimus lumen.
29 Ps. 35, 10 (ut coni. Morelius) codd. potandus v non
addidi exorsus m 4 ne v, om. codd. 5 in ipsa] in eternum in
ipsa s 7 doctrina diuina v 10 Cath responfl hoc loco mm2, ante
da mihi (lin. 11) v, om. asmmlu 11 flagitiis a post (t 8. I. ml) a
16 sicut dixit] dixit asml sicut dixit apostolus mm2 iterum (sic!) v redificatis
as 18 XI mg. as cum] cur mm2 reis v res asml est (del. s)
sm2z 20 dispensatum
Donatista dixit: Et Dauid dicit: oleum autem peccatoris
non inpinguet caput meum.
Catholicus respondit: Da ergo mihi aliquem tuorum quem probes
non esse peccatorem, ut oleum uestrum non possit esse peccatoris,
cum scriptum sit: nullus est hominum qui non
peccet. interpres male, desuper lege, ut sensum possis accipere.
sic ait: corripiet me iustus in misericordia et increpabit
me; oleum autem peccatoris non unguat caput
meum, hoc est: melior est misericors increpatio quam lenis adulatio,
sicut et illud: meliora sunt uulnera amici quam
uoluntaria oscula inimici. oleum peccatoris blandimentum est
adulatoris, de quo alibi dicit: molliti sunt sermones eius super
oleum et ipsi sunt iacula. oleum iusti spiritus est dei, dicente
Petro: Iesum a Nazareth, quem unxit deus spiritu
sancto. desine itaque spiritum sanctum oleum dicere peccatoris,
ne deum incipias asserere peccatorem.
Donatista dixit: Aperta confectio perfidorum isto loco monstratur,
quae inimica praesumptione a facinoroso sacerdote contacta polluitur,
cuius sacrificium uelut oleum uoce diuina respuitur. facineros
u s, inquit, qui sacrificatmihi (uitulum) uelut quicanem
9 Ps. 140, 5 13 Eccle. 7, 21 15 Ps. 140, 5 18 Prou. 27, 6
20 Ps. 54, 22 22 Act. 10, 38 27 Esai. 66, 3 om. a iustum se s 3 te v, om. codd., post esse add. mm2
peccatorem te m 5 dic tu om. asml dic prior v 9 XIII mg. as
10 inpiguat a impinguat s 11 XIIII mg. as Da] Dic v, cf. p. 295,11
14 interpres (es in ras. s) su interpretes av interpretaris m malo v
accipere] habere mml 15 increpauit as 16 unguat] inpinguet s
20 adulteratoris sml 21 dei est s 22 a om. m nazareht a
unixit u deus deus s 23 peccatoris dicere s 25 XV mg. as
fort. aperte confectio
Catholicus respondit: Certum est quod sacerdotis et plebis
execretur deus ac despiciat holocausta, si bona non affuerit conscientia.
aut si de sacerdotibus solum dictum cupis intellegi,
quomodo apud uos facinorosorum non polluitur confectio sacerdotum?
dicis: \'quamdiu mali latent inquinare non possunt, propter
quod scriptum est: quae occulta, mihi, quae manifesta
sunt, uobis\'. si ergo quamdiu mali latent inquinare non
possunt, cur longe positas nationes, quibus nomen Donati et Caeciliani
habetur incognitum, rebaptizare non times? quis uestrum
aliquorum mala in eorum pertulit aliquando notitia? et si pertulisset
et non probasset, in nullo prorsus obesset iuxta illud:
quae occulta sunt, mihi, quae manifesta sunt, uobis.
Donatista dixit: Adhuc eius aquas Ambacum propheta
spiritu manifestat: inposuisti, inquit, in mari equos tuos
turbantes aquas multas. me contempsit Galaat ciuitas,
quae operatur stulta turbans aquas. et fortitudo
tua sicut hominis piratae.
Catholicus respondit: Agnosce in te tua tela, sicut scriptum est:
gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus eorum
confringatur. fortitudo tua, Donatista, sicut hominis
piratae, qui uiribus rebaptizas, uiribus in aqua pugnas, uiribus
in aqua necas. ista gerens pirata captus occideris, nisi conuersus
paenitueris et regi Christo in catholica militaris.
Donatista dixit: Si ergo unico fonti ecclesia gloriatur, utique
traditorum spelunca est, quae in aquarum multitudine extollitur
et baptismi sui ebrietate confusa cum regibus fornicatur,
dicente Iohanne: ueni, ostendam tibi damnationem
22 Ps. 36, 15 23 cf. Os. 6, 9 30 Apoc. 17, 1-2 sml 4 XVI mg. as 5. bonam a fuerit s conscientiam
a 6 solis m 8 male mmlu 9 occulta] add. sunt v
11 positis asml 13 aloquorum aml notitiam v 16 XVII mg. as
abacuc a turbidbs (sic!) v 18 galaad sv 19 quae] qui as turbans
(tapaooouoa) scripsi turbas codd. turbat v 21 tela] add. conuerti v
24 uiribus in aqua pugnas uiribus in aqua rebaptizas s pugnas] piginas
as 26 in om. asml catholico uml catholica ecclesia um2
militaueris sm2v 27 XVIII mg. as unico] amico s fonte v
30 ostenodam m
sunt omnes inhabitantes terram a uino fornicationis
eius. rogo quae sunt aquae multae nisi plura baptisma?
quae mulier fornicaria nisi traditorum spelunca, quae regum
uoluptatibus seruit obnoxia,.a quibus persecutionis poculum bibens
ebria caecitate populis miscet et in amentia quos rigauerit ducit?
cuius accessu sapientissimus Salomon interdixit: ab aqua, inquit,
aliena abstine te et de fonte alieno ne biberis, ut
longum uiuas tempus, et adicientur tibi anni uitae
tuae. fons aquae tuae priuatus sit tibi: ne quisquam
extraneus communicet tibi. solus ergo priuatum non habet
fontem, qui ui meretricis aquarum possidet multitudinem. Iohannes
quoque apostolus aquarum multitudinem inprobat dicens: et dixit
mihi angelus: aquas quas uidisti, super quas sedet
fornicaria illa, populi, turbae et nationes sunt.
Catholicus respondit: Ut uideo, ubicumque aqua nominata est
male bene, baptisma credidisti. si in bono, tibi, si in malo, mihi
illam tribuere uoluisti, ut de uobis impleretur quod Paulus apostolus
dixit: nescientes neque quae locuntur neque de
quibus affirmant. quemadmodum enim Iamnes et
Mambres restiterunt Moysi, ita hi resistunt ueritati.
angelus dicit: aquas quas uidisti, populi, turbae et nationes
sunt. et tu angelo exponenti resistis et dicis: \'rogo
quae sunt aquae multae nisi plura baptisma? quae mulier fornicaria
nisi traditorum spelunca?\' si et traditorum uocabula cupis
addiscere, habes uestros, Siluanum Cirtensem Felici curatori sacramenta
tradentem, habes Marianum ab Aquis Tibilitanis Romano
curatori tres codices offerentem, habes Uictorem Rusiccaziensem
20 II Tim. 3, 8 22 Apoc. 17, 15 26 cf. Gresc. III, 27, 30 sqq. a 3 baptismata asm2sv, cf. lin. 24 • 5 persecutionibus av
pocula aml 6 amentiam v 7 accessum ssv salemon u 9 longum
scripsi longo codd. v tempore (ore s. 1. s) ssv 12 ui om. uv Iohannes-multitudinem
om. u 14 alt. quas] aquas asml sedit m si et sml
16 XVIin mg. as utl et as 17 male uel bene coni. v dei
baptisma u pr. si] sed v alt. si om. v 19 loquuntur su
20 quemammodum a 21 resisterunt as, cf. Roensch, It.2 p. 288
24 baptismata sm2sv 26 circensem s 27 tradente a Marinum v
recte, sed error anonymo tribuendus 28 curat.ori
Donatista dixit: Claret ergo apud traditores esse multitudinem
aquarum, ubi diuersa schismatum semina, ubi haereticorum
multimodas pestes, ubi Manicheorum detestanda sordium feculenta
uel in abruptum cenosi gurgitis lacum in aeterna morte abreptos
Charybdis uidit et exterminii oleum flammis edacibus animauit.
Catholicus respondit:s o probare, o errare, o delirare! claret
ergo apud traditores esse multitudinem aquarum, ubi diuersa
schismatum semina, ubi haereticorum multimodas pestes, ubi
Manicheorum detestanda sordium feculenta? quomodo probas nobiscum
esse schismaticorum multimodas pestes? si nobiscum essent,
non haeretici, sed catholici essent.
Donatista dixit: Audi dicente Salomone: muscae moriturae
exterminant confectionem suauitatis. olei est
ergo genuina suauitas, quae si tactu inprobo fuerit uiolata fit
asml delititia sm2 delaticia s 2 latronum spelunca m
4 luppanaria a domum a 6 sordibus] sceleribus sordium (sordidum
uml) s 8 ne] nec a 9 separatos asml separatis sm2 11 abstinete
te urnl 13 propheta a 15 debet sm2m 17 XX mg. as 19 multimoda
sml multimode sm2z manichorum asml sordidum u feculentia sm2
20 uel] add. ubi mm2 21 caribdis au caripdis m et om. m extermii
asml 22 XXI mg. as 24 multimode (-ę) smum2 multitudine uml
25 sordiidium u feculentia sm2s nobiscum esse probus s 26 nobiscum]
nobis non mmlu 28 XXII mg. as salemone m muriture u
29 suauitatis olei. est ergo interpungit Engelbrecht 30 tacto mml fit] sitm
alitibus traditores aequauit, quod in aliena mensa inprobi corruant
et olei suauitatem inmundis tactibus foedent.
Catholicus respondit: Quis tactu inprobo uiolat? qui quod inuenit
seruat, aut qui confectum inpudenter exterminat? quando oleum
uestrum tetigimus, quando spiritum sanctum iniuciando fugauimus?
docete aliquem nostrum in diuinitatis oleum inprobe cecidisse aut
trinitatis baptisma sicut uos inlicite uiolasse. muscae moriturae
Donatistae circumuolant per totius corporis membra; sicubi repperiant
uulnerata, sana pungunt, aegra lambunt et eorum ulceribus
peccatorum uermes fundunt, quae conscientiam mordeant,
quae animam finiant, quae putredinem nutriant, quae nec ipsis
mortuis cadaueribus parcant. muscae moriturae cum oleum exterminant
oleo perimuntur; neque enim uiuitis, qui spiritum sanctum
exflatis.
Donatista dixit: Hoc proprie Dauid sanctissimus nostrae
fidei regulam subministrans edocet, eundem peccatoris oleum nec
salutem afferre nec cuiusquam caput debere contingere. oleum,
inquit, peccatoris non unguat caput meum. ergo diligenti
examine peccatoris requirenda persona est, si non de sacerdote
sacrilego, ut profani asserunt, dominus dixit.
Catholicus respondit: Cum sis peccati conscius, audes dicere:
peccatoris requirenda persona est\'? audi quae sit peccatoris ista
persona. apostolus dixit: omnes pebcauerunt et egent
gloria dei, et Salomon: nullus est hominum qui non
peccet, et Iob: si in angelis suis repperit prauitatem,
quanto magis in filiis hominum qui terrenum habent
domicilium! haec est persona peccatoris, id est, omnis homo
peccator. si sacerdos es, homo es, et si homo es, peccator es.
quem te ipsum facis? dixisti te solum esse sanctum, solum iustum,
solum sine peccato, solum sine macula. dixisti tuum esse baptisma,
18-19 v 2 equauit szII aequa uis a aequatis v alienam
mensam m 3 fedent mm2 fedant asmmlu 4 XXIII mg. as
tacto mm1 5 aut]
Donatista dixit: Similiter dominus per Aggaeum prophetam
inmundos tactus inquinamenta conferre nec pollutum quemquam
posse sancire, si inlicita praesumptione conetur attingere
quod sanctum uideat contineri, salubri expositione monstrauit,
dum pro nobis prophetam cautum exhibuit: interroga, inquit
dominus, sacerdotes dicens: si alligauerit homo carnem
sanctam in summo uestimento et tetigerit summitas
uestimenti aliquam creaturam panis aut uini
aut olei, si sanctificatur? et responderunt sacerdotes
et dixerunt: non. et dixit dominus: si tetigerit
inquinatus in animam horum aliquid, si inquinabitur?
et dixerunt sacerdotes: inquinabitur. et dixit
dominus: sic et populus hic et sic gens ista: omnis
qui illuc accesserit inquinabitur.
Catholicus respondit: Hoc aduersum te usus es testimonio,
qui donum dei in tuo ponis arbitrio. si enim tactus sancti inmundi
inquinamenta non tollit, uanum est quod geritis, quod
conficitis, quod lauatis. si tetigerit, inquit, quod sanctum
est creaturam panisaut uiniuelolei, sanctificabitur?
a caelerate asml 3 quid] quod mm2 6 et super
astra v 7 dei] celi m sedebam mm1 in om. m 8 altissimo]
alto (o 8. t) m 9 profundam s 13 XXVIII mg. a XVIII mg. s
aggeum am 14 inquinamentum v 15 sanctire u 16 exposione a
17 pro om. m propheta a 19 sumo s 21 si om. u 23 anima
SlttJ, cf. Post gesta 20, 31 25 ista (s s. I.) a 27 XXVnII mg. a
XVIIII mg. s respondit om. a est m 28 dono sml 29 geritur
v 30 lauatis] laudatis a inquid a 31 panis aut panis uiuni
um1 uel] aut s
quod uos extollitis, quod sanctitatem uestram munditiam conferre
iactatis? aut si illud mouet quod ait: sic populus hic et sic
gens ista: omnis qui illuc accesserit inquinabitur,
docete Aggaeum qui ista docebat de medio eiusdem plebis exisse,
ne inter eos esset et ipse pollutus. tactus ille opera significat.
si sanctus, inquit, tetigerit inmundum, non sanctificabitur; si inmundus
tetigerit sanctum, inquinabitur, id est:. facilius sanctus
qui iunctus fuerit genti huic pessimae pessimatur quam gens ista
in melius commutetur, quia procliuius ad imitationem malorum
curritur quam ad uirtutes bonorum animus excitatur, sicut melli
plurimo parum absentii iniectum uelocem amaritudinem trahit,
mellis uero etiamsi duplum iniciatur, non poterit eius obtinere
dulcedo. exeundum nobis est e medio malorum mente, non carne,
operibus, non corporibus. nolite, inquit apostolus, communicare
operibus infructuosis tenebrarum. <operibus> ait,
non \'altaribus\'. scriptum est enim in Esaia: qui dicunt: recede
a me, non adpropinques mihi quia inmundus es, isti
fumus erunt in ira mea, ignis ardens tota die. si te
hominum dicta non terrent, saltim dei minantis ira conuertat.
Donatista dixit: Numquam latro in lucem protulit praedam,
semper operarii noctis gratam bonis omnibus lucem saeuius
horruerunt; solus traditor nec dei minis frangitur et in aliena
ueste inprobus gloriatur. contra quem per Sophoniam dominus
proclamat nec auditur: erit in die, inquit, sacrificii domini
et uindicabo in principibus et in omnes uestitos
ueste aliena.
Catholicus respondit: Tua non timeo crimina, quia mea munita
est conscientia. quem dicis tradidisse, nomen locumque traditoris
ostende. numquam id ualebis ostendere, sicut nec antea ualuisti.
sed etsi aliquem protuleris, mihi obesse non poterit, dicente
2 alt. qd a mundiciamque mm2 5 aggeum as dicebat
uv 6 esset et] etiam esset v 7 sanctus] add. ille s 8 tetiterit
s 12 absinthii mv absintii u 13 mitiatur a obtineri v
14 exeundum est nobis est uml ex. ergo n. e v est e] esse a 17 enim
om. s 20 terrent] intrent s saltem mm2v 21 XXX mg. a (nihil s)
22 gratiam asml saeuius scripsi saepius codd. v, cf. saeuus horror
Uerg. Aen. 12, 406 23 minis dei m 24 improbo u soffoniam as
25 clamat m auditus am2sm inquit, in die v 28 respondit v
dixit codd. 29 traditores asml
quae peccauerit sola morietur. ego tamen non in
aliena ueste congaudeo, qui in catholica fide semper exulto. illa
est quam habeo, qua me in die redemptionis misericors et benignus
pater in decore ucstiuit: afferte, inquit, stolam illam primam
et induite illum, quia hic filius meus mortuus
erat et reuixit, perierat et inuentus est, illam nimirum
de qua Paulus apostolus dixit: quotquot in Christo baptizati
estis, Christum induistis. hanc habeo, in hac gaudeo,
in hac semper gloriosior apparebo. haec est quam uos aut ut
latrones abstulistis aut miseri sordidatis.
Donatista dixit: In quantum enim inprobitas deuios
errores alienis bonis cupit astruere et falsa catholica mendacii
nebulas conatur obtegere, per colles tortuosos incedit, cui per
Hieremiam dominus contradictor obuiauit: nolite, inquit, fidere
uobis in uerbis falsis, quia per omnia non proderunt
uobis, dicentes: templum domini templum dei est. et
dominus in Deuteronomio: attende tibi, ne offeras holocaustomata
in omni loco quemcumque uideris, sed in
loco quem elegerit dominus deus tuus in tribu tua,
in hac offeres holocaustomata et ibi facies omnia
quaecumque praecipio tibi hodie.
Catholicus respondit: Optime et saluti tuae multum conueniens
testimonium posuisti: attende tibi, ne offeras holocaustomata
in omni loco quemcumque uideris, sed in
loco quem elegerit dominus deus tuus in tribu tua,
in hac offeres holocaustomata et ibi facies omnia
quaecumque praecipiet tibi. audi ergo qui sit locus electus
et quae tribus domini praedicata. in psalmo centesimo tricesimo
primo habes: quoniam elegit dominus Sion,
elegit eam in habitationem sibi; haec requies mea
in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam elegi
eam. item in psalmo centensimo uicesimo primo: stantes
18 Dent. 12, 13-14 30 Ps. 131, 13-14 33 Ps. 121, 2-4 14 11 sordidastis m 12 XXXI mg. a inprouitas a
14 an calles? 15 ieremiam pttnl fidere in uobis v 17 dei] domini v
18 deutronomio s 21 hoc sm2s 23 XXXII mg. as 27 hoc sm2a
oferas a offeras sv 29 o o oCXXXI 14 trigesimo v 32 praeelegi v
33 o o oCXXI s centesimo am2s uigesimo v
quae aedificatur ut ciuitas. illuc enim
ascenderunt tribus, tribus domini testimonium Israhel.
hic est locus electus, hic mons sanctificatus, haec ciuitas
super montem posita ita ut abscondi -non possit, haec radix
catholica, haec uitis fructifera longe lateque diffusa, quae in.
Ecclesiastico clamat et dicit: in Sion fundata sum et in
Hierusalem potestas mea. sic enim oportuit pati Christum
et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari
in nomine eius paenitentiam et remissionem
peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem.
recte me argueres, si in hac hereditate maneres. at
cum in hac dei patris hereditate non maneas, in hac Christi
regis tribu non milites, cur desertor corripis militem, cur reus
increpas innocentem? et ego tibi dico: attende tibi, ne offeras
in omniloco — hoc est in omni haeresi — et dicas: \'et hic
est deus et ibi est deus\', sed in loco quem elegerit dominus deustuus in
tributua — hoc est in tribu eius —, ibi
offeres holocaustomata tua et ibi facies omnia quaecumque
praecepta sunt tibi. hoc fac, et uiues.
Donatista dixit: Baptisma itaque dici non potest quod
aquarum turba dispersit, quod ab ecclesiae fonte malitia separauit,
quod sterilis unda siccauit, quod nec angelum uidit nec prophetam
qui se mederi posset inuenit, sicut in libro Regnorum quarto
letales aquas Helisaeus sanctissimus discussa morte sanauit et
maritante sermone in fetus uberes meare permisit: et dixerunt
uiri ciuitatis ad Helisaeum: ecce commoratio ciuitatisbona,
sicutet tu, domine, uides, sed aquae malae
et steriles sunt hic. et dixit Helisaeus: accipite
mihi unum uas fictile et mittite in eum sale. et acceperunt
illud, et uenit ad exitus aquarum et proiecit
15 Deut. 12, 13-14 26 IIII Reg. 2, 19-22 u 12 hereditate maneres] hereditares
s 14 corripis] corporis as militem corripis m 15 dic.o tibi s
16 et hic deus et ibi deus est v 17 alt. deus est s 19 tua holocaustomata
tua sml 21 XXXIII mg. as Donatista dixit om. mmlu
utique v 22 militia asml 23 sterelis asml 25 heliseus codd. (passim)
26 manante mg. u 28 bona] huius optima m malae (rcovirjpd) a. l. mm2
multac cet. v 29 hic om. s 30 unum] nonum Engelbrecht uas] fas s
immittite v in eum as meum s in illud v sale a salem ss sal v
et non erit mors in eis neque sterilitas. et sanatae
sunt aquae usque in hanc diem.
Catholicus respondit: Gratias deo patri, qui quod futurum
ostendit in nobis fidelis impleuit. gratias, inquam, deo patri, qui
nobis non angelos solum, non prophetas, sicut prius, in Hiericho
nostram, id est in hunc mundum, sed proprium filium destinauit,
dominum uidelicet angelorum et principem prophetarum, qui
aquarum sterilitatem, hoc est gentium infecunditatem, discussa
morte sanaret. accepit uas fictile, hoc est corpus fragilitatis humanae,
sal misit, id est sapientia diuina repleuit, in aquam proiecit,
hoc est in Iordane descendit, aquas suo descensu sanauit, id
est gentes suo aduentu redemit, et maritante sermone ecclesiam
ex gentibus congregauit et in fetus uberes longe lateque diffudit.
hoc in nobis impletum qui non uidet caecus, qui non credit
insanus est. attende uberes fetus, dic ubi haec non sit ecclesia,
dic ubi tua praeter in angulo Africae inueniatur male collecta
tamquam sarmentum inutile. ex hac ubi praecisa est ibi remansit;
ultra extendi non potuit, quia de radice praecisa statim exaruit.
Donatista dixit: Accepit una ciuitas saluatoris aquae substantiam,
accepit et olei dona una cum liberis uidua nec beneficium
diuinum passim propheta commisit nisi ei, quam unum
uas olei habere cognouit, Regnorum ueritate probante: et mulier
una ex mulieribus prophetarum clamabat post Helisaeum
dicens: seruus tuus uir meus mortuus est, et
tu scis quoniam seruus tuus erat timens deum. et
ecce quibus debeo uenerunt accipere duos filios
meos in seruos. et dixit Helisaeus: quid faciam?
indica mihi quid est tibi in domo tua. at illa dixit:
non est mihi ancillae tuae aliquid in domo nisi uas
unum olei. et dixit Helisaeus: uade, pete tibi uasa
mm2 3 inj ad ss hunc v 4 XXXIIII mg. a
5 fideliter mm2 8 principem ex principium ut uid. a 9 steritatem
aml sterilitate (li s. 1.) s infecunditate a 10 fragilitatis humanae]
fragile s 12 iordanem zv discensu a 13 aduentu redemit] defendit
aduentu m ad (s. 1.) gentes suo descendit aduentu u 15 impletum
in nobis s 17 tua] tanta s praeterquam v affrice au
19 excisa s 20 XXXV mg. as salutaris v 26 quoniam] quomodo
v dominum v 27 duos] tuos a 29 tibi om. s 31 olei
unum s
et introibis et claudes ostium ad te et ad filios
tuos, et implebis uasa oleo et reddes debitum. Helisaeus
enim per ueri baptismi liniamenta operatus est. nam quia
tuum non conprobo, ideo tuos fideles exsufflo.
Catholicus respondit: Omnes enim hoc faciunt quod et tu.
omnes fideles exsufflant, dum unicum baptismi sibi uindicant
sacramentum. talem cum inueneris, non capies, non tenebis, non
isto uinculo colligabis, sed agnito signo piratico, ut tecum artem
peragat, securum abire permittes?
Fulgentius dixit: Absit ut abire permittam, quoniam
deus dixit: compelle omnes introire, ut impleatur domus
mea. qui \'omnes\' dixit, nullum exceptauit.
Augustinus respondit: Quid ergo facies?
Fulgentius dixit: Docebo illum ecclesiam meam esse certissimam.
Augustinus respondit: In quo? numquid Christum, qui a patre
omnes gentes accepit, ad Africanam particulam tantum remansisse
monstrabis?
Fulgentius dixit: Dicam quod in paucis constet.
Augustinus respondit: Quid, si et eius paucos habebit? omnes
enim in comparatione catholicae paucos habent.
Fulgentius dixit: Ostendam quoniam haec est uera, quae persecutionem
patitur, non quae facit.
Augustinus respondit: Quid, si et eius persecutionem omnino
non fecit?
Fulgentius dixit: Insinuabo secundum apostolum, quod ecclesia
mea rugas et maculas sola non habeat.
Augustinus respondit: Continuo probabitur habere. scriptum
est enim: nemo mundus a sorde, nec si unius diei fuerit
uita eius super terram. sed quid pluribus? quolibet
30 Hiob 14, 4-5 asmlu 3 helisei sm2s 4 operatus est v percurem
codd. 5 fideles tuos s exsuflo a 6 Catholicus respondit om. as
7 exsuflant a 8 tale sa non isto] in isto s 9 uincolo aml
10 permittes scripsi permittis codd. v 12 intrare m 13 excitauit sml
excepit sm2v 14 respondit] dixit s 15 illos s ecclesia a mea
as certissima a 17 dixit s 18 affricanam as 24 patiturpersecutionem
om. s 25 quodsi s 28 maculas et rogas s 29 probabit
as
retinxit, qui spiritum sanctum in corde credentis extinxit?
Fulgentius dixit: Distringo illum, exsufflo et in remissione
peccatorum uera aqua baptizo.
Augustinus respondit: Quomodo eius peccata dimittis, cum
scriptum sit blasphemiam spiritus sancti in saeculum dimitti non
posse? sed hoc omittamus, alterum uideamus. dic et Maximianistae,
aemulo tuo, quod et mihi dixisti: \'quomodo alter habere potest,
si mihi soli concessum est? aut si iuri tuo asseris traditum,
quare comprobas alienum?\' respondebit et iste Maximianista:
\'quomodo alter habere non potest, cum et mihi sicut tibi tu probaueris
esse concessum? christianos enim meos et clericos extra
ecclesiam tuam baptizatos uel ordinatos absque ulla demutatione
baptismi uel honoris in integro recepisti! quod tibi Marcellini
gestis obiectum refellere nullatenus ualuisti.
Item Augustinus respondit: Si iustus es, cur sententia tua
diuersa est? cur Maximianistam suscipis et meos fideles exsufflas?
Fulgentius dixit: Quia ille meus erat.
Augustinus respondit: Et tu mens eras. cur in schismatico tuo
pius, in catholico impius et inplacabilis perseueras?
Fulgentius dixit: Plus peccasti, et ideo in te aliter
uindicatur.
Augustinus respondit: Quid ergo? baptisma pro uindicta ponis
et quod ad salutem promittitur a te pro poena tribuitur? si in
baptismo non delicta donas, sed peccata castigas, si in aqua non
liberas, sed flagellas, piratam esse te aperte demonstras. sed tamen
quid plus peccaui, quid feci?
Fulgentius dixit: Codices tradidisti et idolis immolasti.
Augustinus respondit: Doce. non feci; facta tua mihi subponis.
Fulgentius dixit: Pater tuus fecit.
Augustinus respondit: Ego patrem nescio nisi deum. scriptum
est enim: nolite uobis uocare patrem super terram;
unus est enim pater uester caelestis.
u exsuflo a 7 hoc sm2s hunc v, om. asml 8 alter
om. m habere] add. non aml 11 sicut] add. et m 14 tibi s
ubi asv 15 obiectunj est v 16 augusnus s 17 Maximianistas codd. v,
correxi exsuflas
Fulgentius dixit: Patrem tuum dico Caecilianum. ipse tradidit,
ipse turificauit, ipse omnia mala commisit.
Augustinus respondit: Lege - quis illum accusauit, quis conuicit,
quis coram positum condemnauit. esto, fecit quod non fecit: numquid
filius pro patre damnabor, cum scriptum sit: anima patris
mea est et anima filii mea est. anima quae peccauerit
sola morietur?
Fulgentius dixit: Tu filius eius non quidem tradidisti, sed
nobis persecutionem fecisti.--
Augustinus respondit: Equidem non feci, credo tamen quod
mei facere potuerunt. quaero causam quare. quid, si merebamini?
non enim malos persequi peccatum est. nam et sanctos et sanctum
sanctorum dominum malos legimus persecutos. daemones namque
persecutionem domini non ferentes clamabant: quid nobis et
tibi, Iesu fili dei? uenisti perdere nos? et Paulus
Elimam magum ultus est caecitate et blasphemum hominem tradidit
satanae, et Petrus Ananiam et Sapphiram eius uxorem
mendaces occidit et Simonem magum tamdiu persecutus est, donec
morte perimeret. sed et Dauid in persona Christi clamat et
dicit: persequar inimicos meos et conprehendam illos,
et non conuertar donec deficiant. affligam illos nec
poterunt stare. non igitur omnis qui persecutionem passus
est iustus continuo putandus est, sed qui propter iustitiam passus
est, ille profecto beatus est dicente Petro: quae enim
gloria est, si peccantes colaphizantes suffertis? sed
si bene facientes patimini et patienter sustinetis,
haec est gratia apud deum.
Fulgentius dixit: Sancti quos memoras edicta iudicum
saecularium non meruerunt, quod uestri fecerunt.
Augustinus respondit: Licet aut non licet. si licet, de licito
murmurare non decet; si non licet, tuum crimen emenda, dum
licet. Maximianistas enim schismaticos tuos, sicut gesta declarant,
et auctoritatibus iudicum saecularium et amminiculis ordinum
Tim. 1, 20 17 cf. Act. 5, 1-10 20 Ps. 17, 38-89 24 I Petro 2, 20 asml 4 quod non fecit fecit s 5 damnabitur v
11 facere].,add. non s potuerunt uml poterunt asmumS potuerint v
quaero] quaere v 12 sanctos] sanctus asml 19 primeret a pr. et
om. 111 2.1 affigam asm2 . 25 colafizantes a colaphizati v 30 aut]
an v 32 gestas urnl 33 pr. et om.
ecclesiae persecutus es, ut eos a suis basilicis pepulisses. qui me
increpas, cur non te ipsum primum emendas?.
Fulgentius dixit: Ideo schismaticis nostris basilicas tulimus,
ut uerae ecclesiae redderemus.
Augustinus respondit: Hoc et nostri fecerunt uobis; suis schismaticis
tulerunt et matri catholicae tradiderunt. quod uestri
fecerunt pro pace Donati, hoc nostri fecerunt pro pace corporis
Christi.
Fulgentius dixit: Uos estis schismatici, qui et turificastis
et codices tradidistis.
Augustinus respondit: Efficiamur infirmis infirmi, ut infirmos
lucri faciamus. uideo quod fieri non potest. pars Donati totum
Christi deuicit, angularis Africanus orbem terrarum exclusit, gens
una. uniuersas gentes addixit, sarmentum de uite praecidit - et
ramusculos arborum amputauit. saltem priorum tuorum circa. nos
constituta seruares: non rebaptizares, sed per paenitentiam errantium
ut aestimas animas liberares. relege decreta patrum tuorum
et uide, quid de traditoribus, turificatis et schismaticis, cum
aduersus Caecilianum Carthaginem conspirati uenissent, fieri opor- .
tere decreuerunt. Marcianus uester inter ceteros talem sententiam
protulit dicens, quam utique septuaginta qui aderant cum non
inprobant probant. (in euangelio/ inquit, \'suo dominus ait: ego
sum uitis uera, et pater meus agricola. omnem palmitem
in me non afferentem fructum excidet et proiciet,
et omnem manentem in me et fructum ferentem
purgat illud. sicut ergo palmites infructuosi amputati proiciuntur,
ita turificati, traditores, abhorrentes deo manere in ecclesia
coni. v uirorum codd. executione s 2 depulisses v
6 dixit u 7 reddiderunt v 14 Christi] add. corpus uv angulus v
affricanus au 15 adduxit uv praecidit et] praecisum mna2 16 remusculos
(pr. s ex 1 a) asml ramoscolos um1 amputabit a 17 constitutas
a constitutos um1 constitutas seruares leges v rebaptizantes
um1 per om. u 18 decreta] decisa v 19 quidde
(pr. d 8. l.) a 20 cartaginem m kartaginem u 22 LXX m cum
om. suv non inprobant] non improbatur m non improbabant v
23 probans as, om. v suo, inquit v 25 ferentem mmlu 26 omne
manente a ferente a 27 illum sm2sv sicut] sic m 28 abhor-
(abor- os)rentes deo] aberrantes a deo u et qui in schismate a traditoribus
ordinantur v, cf. p. 310, 8.
unde Caeciliano in schismate a traditoribus ordinato
non communicare oportet\'.
Haec est patrum tuorum fixa sententia. ecce, quod absit, nos
tradidimus, nos turificauimus, nos schisma commisimus: cur transgredimini
mandatum seniorum, ut uestras traditiones statuatis?
sicut palmites, inquit, infructuosi amputati proiciuntur, ita turificati,
traditores et qui in schismate a traditoribus ordinantur
manere in ecclesia dei non possunt, nisi cognito ululatu suo
per paenitentiam reconcilientur: per paenitentiam, non per tinctionem.
si dignaris, uel tui te principes uincant. aut illorum confirma
decreta et tua depone figmenta, aut si tua uis ualere
statuta, illos errare pronuntia. si apud uos ueritas regnat, cur
traditio uestra discordat? saluator in euangelio suo sic ait:
omne regnum in se ipsum diuisum desolabitur. et
ideo quoniam regnum uestrum religione diuisum est, diuisionem
necesse est interitus subsequatur. amen.
uml 2 ordinato] ordinatoribus mmlu 4 fratrum s
nostra didimus astnl 5 turificamus as scliismata v trangredimini