The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
1. Uolens etiam causam Donatistarum ad ipsius humillimi
uulgi et omnino inperitorum atque idiotarum notitiam peruenire
et eorum, quantum fieri per nos posset, inhaerere memoriae,
psalmum, qui eis cantaretur, per latinas litteras feci, sed
usque ad U litteram, quales abecedarias appellant. tres uero
ultimas omisi, sed pro eis nouissimum quasi epilogum adiunxi,
tamquam eos mater adloqueretur ecclesia. ypopsalma etiam,
quod respondetur, et prooemium causae, quod uoluimus ut
cantaretur, non sunt in ordine litterarum; earum quippe ordo
incipit post prooemium. ideo autem non aliquo carminis genere
id fieri uolui, ne me necessitas metrica ad aliqua uerba, quae
uulgo minus sunt usitata, conpelleret.
2. Iste psalmus sic incipit: Omnes qui gaudetis de pace,
modo uerum iudicate, quod eius ypopsalma est.