The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Alacritatem caritatis uestrae quanto gaudio suscipiamus
agnoscitis. exultamus enim in domino deo nostro de quo apostolus
ait: ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque
unum. agimus ergo eidem domino et saluatori nostro Iesu
Christo gratias, qui praestitit nobis, ut, antequam habeamus
fratris nostri Emeriti uoluntatem, iam cognouerimus quantum
diligit unitatem. quae tamen principia deus uoluerit ut de ore
ipsius audiremus accipite. mox ut ingressus est istam ecclesiam,
illo loco stans ubi primum coepimus cum eo colloquium,
inspirante domino, qui et cor instruit et linguam regit, ait
nobis: non possum nolle quod uultis, sed possum
uelle quod uolo. uidete quid promiserit qui se dixit non
posse nolle quod uolumus. si enim non potest nolle quod
uolumus, scit quid uelimus; hoc enim uolumus quod et uos
uultis, hoc omnes uolumus quod uult deus. quid autem
uelit dominus occultum non est. legitur enim testamentum
eius qui nos sibi fecit coheredes; in eo recitatur: pacem
meam do uobis, pacem meam relinquo uobis. siue
ergo cito siue sero, non potest nolle quod uolumus. moras
autem aliquas nobis facit secunda sententia: possum uelle
quod uolo. sic enim dixit: non possum nolle quod uultis,
sed possum uelle quod uolo. potest uelle quod uult,
sed non potest nolle quod uolumus. illud enim quod se dicit
posse uidemus. nam uult modo quod uult, ipsum autem quod
modo uult non uult deus. quid enim modo uult? esse in dissensione
a catholica ecclesia, esse adhuc in communione partis
Incipit sermo Super eadem gesta r Super gestis cum Emerito,
Sermo f 1 uestrae charitatis fv 5 qui] hic fv 6 cognouimus r
15 deus] dominus fv 25 pr. modo] non f, om. v
dicunt: ego sum Pauli, ego uero Apollo, ego uero
Cephae. sed hoc non uult deus, dum increpat apostolus:
diuisus est Christus? potest ergo uelle quod uult, sed
ad tempus, sed ad horam uerecundiae, non ad rationem sapientiae
potest uelle quod uult. nam modo hoc est quod uult
et potest uelle quod uult. sed quia non potest nolle quod
uolumus, nolit ocius quod uult et faciat quod uolumus. non
uos ergo permoueat, fratres, aliqua morula, dum quod uult
uult, sed orate ut faciat quod promisit, ut non possit nolle
quod uolumus. — et ab omnibus acclamatum est: aut hic
aut nusquam. — qui corda uestra declarastis uocibus, adiuuate
nos et orationibus. potens est dominus, qui praecipit
unitatem, mutare in melius uoluntatem. quod autem acclamauit
caritas uestra: aut hic aut nusquam, uocem in illum
uestrae caritatis agnouimus et amamus. hoc etiam nos non
nunc primum, sed semper cogitamus, semper optamus. idem
est et animus, quod praecipue necessarium est, fratris et
coepiscopi nostri, episcopi uestri Deuterii. olim nobis notus
est animus eius. nobiscum preces de hac re domino fudit cum
concilio, ubi hoc illis qui foris sunt promisimus et obtulimus.
iam de hac re subscriptiones nostrae retinentur. numquam
enim nos ita honorem nostrum fouemus, ut unitati inuideamus.
minores simus honore, cum simus maiores dilectione. nouimus
quemadmodum inuitanda sit infirmitas, ut perficiatur
unitas.
Nec ideo dicimus haec, fratres, quasi illi, qui sub schismate
remanserint, aliquam spem habeant ad dominum. multi
enim disputant parum intellegentes quid loquantur et dicunt:
(ep. 128) r (passim) 3 cephae r 5 uerecundiae] sed ad uerecundiae
fv 8 ocius scripsi, cf. Petil. II14, 33: quid ocius dici potest?
deus Ifv, demum coni. v 11 clamatum JT 19 nobis I7 21 consilio f
24 minores simus coni. v, cf. Em. 7 m. sumus Ifv-
audite, fratres mei. si (sic) eos susciperemus, iam istum susciperemus
fratrem nostrum Emeritum, siue bonum siue malum,
tamen fratrem. quod ideo dico, quia et ipse nouit per prophetam
nobis dictum esse quod illis etiam in collatione diximus:
dicite \'fratres nostri estis\' his qui uos oderunt.
oderunt nos, credimus finiendum esse quod odiunt: tamen
quamdiu odit \'frater audit. donec finiatur odium, erit nomen
in testimonium. non ergo sic illos suscipimus ut sunt — absit
a nobis; nam haeretici sunt —, suscipimus autem catholicos:
mutantur, suscipiuntur. sed propter malum quod habent non
in eis possumus persequi bona quae agnoscimus. malum enim
dissensionis, schismatis, haeresis malum suum habent, bona
uero quae in illis agnoscimus non sunt sua. domini nostri
habent bona, ecclesiae habent bona. baptismus non est ipsorum,
sed Christi. inuocatio nominis dei super caput ipsorum, quando
ordinantur episcopi, inuocatio illa dei est, non Donati. non
eum suscipio episcopum, si, quando est ordinatus, super
caput eius Donatus est inuocatus. in errante et deserente
milite crimen est desertoris, character autem non est desertoris,
sed imperatoris. sed frater noster non deseruit, ubi adhuc
numquam fuit, siquidem in illo desertoris error est natus,
quando est a desertore signatus. qui primo schisma fecit, qui
se ab ecclesia catholica separauit, cum his quos secum traxit
desertor fuit. ceteri a desertoribus signati sunt, non tamen
signo desertoris, sed signo imperatoris; non enim desertor
characterem suum fixit. quid est quod dico: desertor characterem
suum non fixit? Donatus non baptizauit in nomine
Donati. nam si Donatus, quando schisma fecit, in nomine
Donati baptizaret, desertoris characterem infigeret. ego quando
uocarem ad unitatem, si inuenirem desertoris characterem,
exterminarem delerem abolerem abicerem non approbarem
fin. apud Mansi, Conciliorum collectio tom. IV, pag. 74 addidi 7 tamen et fv 20 caracter r (passim)
fixit imperatoris sui. deus et dominus noster Iesus
Christus quaerit desertorem, delet erroris crimen, sed non
exterminat suum characterem. ego quando uenio ad fratrem
meum et colligo errantem fratrem meum, attendo fidem in
nomine patris et filii et spiritus sancti. iste est character
imperatoris mei. de isto charactere militibus suis uel potius
comitibus suis, ut hunc inprimerent eis, quos congregabant
castris eius, praecepit dicens: ite, baptizate omnes gentes
in nomine patris et filii et spiritus sancti.
istum characterem a domino dictum omnibus credentibus
inprimendum quia nouerat Paulus, expauescit ad eos qui
uolebant esse Pauli et dicit eis: \'numquid Paulus pro
uobis crucifixus est? quid uultis esse mei et non
magis domini mei? quid uultis esse mei et non potius
cuius ego sum? agnoscite, aduertite characterem uestrum:
numquid in nomine Pauli baptizati estis?\' sic ergo
eos colligimus, ut non sibi blandiantur illi quos non colligimus.
et ipsi colligantur, non inflentur; ueniant, suscipientur. non
in eis odimus quod dei est, non odimus et ipsos, quia dei
sunt et quod habent dei est. dei sunt, quia homines sunt et
omnis homo creatura dei est; dei est quod habent nomen patris
et filii et spiritus sancti: baptismus trinitatis dei est, dei est
euangelium quod habent, dei est fides quam habent.
Et quid non habent, ait mihi aliquis, qui haec habent?
tu dicis: habent baptismum Christi? dico. tu dicis: habent
fidem Christi? dico. si ergo haec habent, quid non habent?
quid est baptismus? sacramentum. audi apostolum: si sciero
omnia sacramenta. multum est scire omnia dei sacramenta;
quantacumque sciamus sacramenta, quis nouit dei omnia sacramenta?
quid ait apostolus? si sciero omnia sacramenta,
fv 9 omnes orn. fv (itdvta -ca ed-vTj) 19 suscipiantur
fv 21 dei est. et dei sunt v 28 baptismum f
scientiam. (sed de fide dixeras). audi adhuc: si habeam
omnem fidem. difficile est habere omnem fidem, quomodo
difficile est noscere omnia sacramenta. et quid est quod dicit:
(omnem) ita ut montes transferam, caritatem autem
non habeam, nihil sum? intendite, fratres, intendite,
obsecro uos, apostoli uocem et uidete, quare cum tantis laboribus
et periculis fratres nostros quaeramus. caritas eos quaerit
de cordibus nostris. propter fratres meos et propinquos
meos, dicit psalmus, loquebar pacem de te, ad sanctam
Hierusalem loquens. uidete ergo, fratres mei, quid dixit apostolus:
si habuero omnia sacramenta, omnem scientiam,
prophetiam, fidem — qualem fidem? — ita ut
montes transferam, caritatem autem non habeam,
nihil sum. non dixit: illa omnia nihil sunt,\' sed: si caritatem
non habeam, nihil sum. quis enim demens diceret:
nihil sunt dei sacramenta? quis demens diceret: nihil est prophetia,
nihil scientia, nihil fides? non illa nihil sunt, sed cum
illa magna sint, ego magna habens si caritatem non habeam,
nihil sum. magna illa sunt et magna habeo et nihil sum, si
caritatem non habeo, per quam mihi prosunt quae magna sunt.
si enim non habeo caritatem, illa inesse possunt, prodesse non
possunt.
Attende ergo, frater, attende, obsecro te. dicis mihi:
quid me quaeris? respondeo: quia frater meus es. respondes
mihi et dicis: si perii, quid me quaeris? et ego respondeo:
si non perisses, non quaererem. quid me quaeris? dicis mihi:
si perii, quid me quaeris? cum ego respondeam: quaero quia
peristi. et quare quaero, quo fructu quaero? ut aliquando
dicatur mihi: frater tuus mortuus erat et reuixit,
perierat et inuentus est. respondes et dicis mihi: sed
habeo sacramentum. habes, agnosco; propter hoc te quaero.
4 nosse fv
es enim de grege domini mei, cum signo errasti; ideo quaero
magis, quia ipsum signum habes. quare unam ecclesiam non
possidemus? unum signum habemus; quare in uno ouili non
sumus? ideo te quaero, ut hoc sacramentum sit tibi in salutis
adiutorium, non in damnationis testimonium. nescis quia desertor
de charactere damnatur, de quo militans honoratur? ideo
te quaero, ut non pereas cum signo. salutis enim signum est,
si habeas salutem, si habeas caritatem. hoc enim signum salutis
extra tibi inesse potest, prodesse non potest. ueni, ut prosit
tibi quod habebas, non ut accipias quod habebas, sed ut prodesse
tibi incipiat quod habebas et accipias quod non habebas.
habebas enim signum pacis, ipsam pacem non habebas. in
domo illa, id est in te, discordia habitabat et in limine titulos
pacis figebat. agnosco titulos, sed quaero habitantem. lego
titulum pacis: baptismus in nomine patris et filii et spiritus
sancti. titulus pacis est, lego; quis habitet, quaero. fratrem
meum attendo, titulum pacis agnosco. ipsum et ego habeo,
intrare uolo. quid est \'intrare uolo\'? fratrem me accipe, ut
simul oremus patrem. \'non tecum oro\'. tituli pacis sunt, et
mihi discordia contradicit? plane laborabo adiuuante domino
eicere discordiam male possidentem et introducere pacem tamquam
legitimum possessorem. cum ergo discordiam excludo,
pacem introduco, titulos pacis quare depono? dico plane domino
meo: \'o Christe, qui es pax nostra, qui fecisti utraque unum.
fac nos unum, ut recte cantemus: ecce quam bonum et
quam iucundum habitare fratres in unum. introduc
concordiam, pelle discordiam; introduc te ipsum in titulos tuos.
tu mane, non alter possideat et de titulis tuis fallat. tu muta
istum contradictorem, qui una hora in cruce mutasti latronem.\'
cum ergo cet.] cf. Cresc. II 10, 12 sub fin. 25 cf. Eph. 2, 14
26 Ps. 132, 1 30 cf. Luc. 23, 40-43 diligentius fo 2 es] est v 11 habeas sic sexies deinceps 1
pr. ut
Et certe uideamus quid habes. \'habeo,\' inquis, \'sacramentum,
habeo baptismum*. si dicam tibi \'proba\', ostendis mihi quid
acceperis, dicis quid confessus fueris, dicis quid teneas. agnosco,
non muto, non exsufflo; absit ut, cum quaero salutem
desertoris, faciam iniuriam imperatori. ergo probasti mihi quod
habeas sacramentum; exponendo sacramentum probasti mihi te
habere fidem. proba mihi quod habeas caritatem: tene unitatem.
nolo mihi dicas \'habeo caritatem\': proba. unum patrem habemus:
simul oremus. quid tu dicis, quando oras, rogo te? \'pater
noster qui es in caelis.\' deo gratias. secundum magisterium
domini nostri addidisti: qui es in caelis. singulos enim
patres habebamus in terris, unum inuenimus simul in caelis.
pater noster qui es in caelis: ipsum inuocas patrem.
pater noster unam coniugem habere uoluit. qui ergo adoramus
unum patrem, quare non agnoscimus unam matrem? si natum
te dicis de alia, et de sinu alieno ipsa te peperit. quod dixi,
non omnes intellegere potuistis. nouimus per legitimas coniuges
factum esse, ut etiam, qui non de legitimis coniugibus
nascerentur, in eadem hereditate sociarentur. hoc uoluntas coniugis
fecit. nam Ismahel exheredatus est. ipsum Sara pepererat,
etsi de utero alieno. Sara pepererat utero alieno, uoto suo. ipsa
enim dixit: uolo enim de ista mihi filios facias, et ideo
fecit Abraham. uxor enim non habet potestatem corporis
sui, sed uir; similiter uir non habet potestatem
corporis sui, sed mulier. nam filius esset, si non
superbisset; superbus est exheredatus Ismahel. erexit enim ancilla
ceruicem, ut diceretur: eice ancillam et filium eius; non
enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac.
nam uis nosse quid ualeat pax, quid ualeat concordia, quid
ualeat humilitas, et quid impediat superbia? Ismahelem
de sinu alieno] cf. De bapt. I 15, 23
22 Gen. 16, 2 23 I Cor. 7, 4 27 Gen. 21, 10 scripsi inquit Ffv 4 exufflo / 6 exponendo] ego non do
coni. v 10 coelis lfv 14 uoluit habere fv 20 hismahel rf
26 Hismihel / 27 diceret fo 28 ysaac JP 30 Hismahelem /
coniugia iusta uoluerunt, filios ergo ancillarum de Iacob
nouimus in unam hereditatem aduocatos. simul numerati sunt
omnes patriarchae duodecim; nullum ab altero uteri diuersitas
separauit, quia omnes caritas sociauit. quid interest ergo ubi
baptismum acceperis? baptismus meus est, dicit tibi Sara,
baptismus meus est, dicit tibi Rachel. noli superbire, ueni ad
hereditatem, maxime quia ipsa hereditas non est illa terra quae
data est filiis Iacob. filiis Israel data est terra; quanto a pluribus
possidebatur, tanto plus angustabatur. hereditas nostra
pax uocatur; testamentum lego: pacem meam do uobis,
pacem meam relinquo uobis. simul teneamus quod diuidi
non potest. non eam angustat numerosus possessor, quanticumque
uenerint, sicut promissum est: sic erit semen
tuum tamquam stellae caeli et sicut arena quae
est ad labium maris. in semine tuo benedicentur
omnes gentes. et uidi, inquit in Apocalypsi, multos in
stolis albis et habentes palmas, quos numerare
nemo potest, uenientes ex omnibus gentibus. ueniant,
pacem teneant. angusta non fit nostra possessio; angustias
non facit nisi sola dissensio. ecce, fratres mei, ut angustias
adhuc patiamur, dissensio facit fratris nostri: consentiat in
pace, et facta est latitudo.
Sed quid faciamus, nisi fraternam infirmitatem feramus
et non deficiamus? sudor iste meus credimus quod erit fructuosus.
dominus deus noster, qui uoluit ut ueniremus ad uos,
qui iussit ut eum quaereremus, qui fecit ut eum interim facie
tenus inueniremus, adiutos orationibus uestris faciet nos inuenire
cor eius, laetari de concordia eius, gratias agere deo de
salute eius, quam non potest habere nisi in ecclesia catholica.
extra catholicam ecclesiam totum potest praeter salutem: potest
habere honorem, potest habere sacramenta, potest cantare
del.) F 20 fit coni. v sit rfv, cf. Em. 5 (epist. 128)
27 quis fecit f 31 ecclesiam catholicam fv 32 sacramentum fv
in nomine patris et filii et spiritus sancti fidem habere et praedicare,
sed nusquam nisi in ecclesia catholica salutem poterit inuenire.
transeunt enim omnia ista, fratres mei. modo putat quia
magnus erit apud suos, si non consenserit et dictus fuerit martyr
partis Donati. absit! tollatur in nomine domini de corde eius iste
typhus. nouit et ipse, legit et ipse: si tradidero corpus
meum ut ardeam, caritatem autem non habeam,
nihil mihi prodest. ego non dico: si aliquas iniurias
quasi iactet se passum esse pro parte Donati aut aliqua damna
terrena, nihil ei prodest. ego plus dico: si patiatur foris inimicum
Christi, non catholicum fratrem suum quaerentem
salutem eius, sed inimicum Christi si foras patiatur et dicat ei
foras ab ecclesia Christi inimicus Christi: \'pone thus idolis,
adora deos meos\', et non adorans occidatur ab inimico Christi,
sanguinem fundere potest, coronam accipere non potest.
Ipsi nouerunt, quando in collatione nostra fuerunt quam
Carthagine habuimus, quomodo confessi sunt, quia parentes
eorum fecerunt persecutionem Caeciliano episcopo. tunc a
catholica discordantes schisma fecerunt. persecuti sunt illum
parentes ipsorum, id est primi qui fecerunt partem Donati
persecuti sunt Caecilianum. perduxerunt illum persequendo
usque ad iudicium imperatoris, miserunt crimina ipsius imperatori,
quae uera non existebant. iussit audiri causam imperator.
audita est apud episcopos, falsa illa crimina inuenta sunt,
absolutus est Caecilianus. nec illi a persequendo destiterunt, sed
imperatorem saepe interpellauerunt, ubi postea iudicem causae
constituerunt et ipse inter partes audiuit et cognouit. cognouit
imperator, innocentem Caecilianum iudicauit. et cum hoc obiceremus,
contenderunt nobiscum et dixerunt, quia Caecilianum
damnarit imperator in exilium. quod falsum est. sed tamen
uidete quid dixerunt, quia persequentibus maioribus suis
fv 7 typus r 13 foras] foris fv, at cf. De bapt.
117, 26 20 catholico
Et tamen qualem persecutionem patitur frater noster, qui
adductus est ad nos? ipsa est persecutio gloriosior; de illa
prorsus profiteor. reprehendat qui uult: talem persecutionem
Ff tenetur v 7 dicant v (non f) 11 erat ante aut
om. f 16 qui] quid f
hunc persequebar. si recte persequor occulte proximo
detrahentem, non rectius persequor dei ecclesiam publice
blasphemantem, quando dicit non est ipsa\', quando dicit
\'nostra est quae in parte est\', quando dicit ilia meretrix est\'?
ergo blasphemantem ecclesiam non persequar? persequar plane,
quia membrum sum ecclesiae, persequar plane, quia filius sum
ecclesiae. ipsius uoce ecclesiae utor, ipsa ecclesia per me dicit
in psalmo: persequar inimicos meos et comprehendam
illos, et non conuertar donec deficiant. deficiant in
malo, proficiant in bonum. fratres, ne putetis aliquid nonum
factum esse fratri nostro. pars Donati quando praeualebat
Constantinae, laicum nostrum catechumenum natum de parentibus
catholicis Petialius tenuit, uim fecit nolenti, scrutatus
est fugientem, inuenit latentem, extraxit pauentem, baptizauit
trementem, ordinauit nolentem. ecce qualem uiolentiam fecit
in nostro! rapuit ille ad mortem: nos non trahimus ad salutem?
Haec locutus sum caritati uestrae propter illud quod
dixistis: aut hic aut nusquam. hoc enim et nos uolumus,
ut \'hic hic\' sed in pace, hic hic\' sed in unitate, \'hic hic\' sed
in caritatis societate. tunc bene (hi c). nam (si non sic), melius
\'nusquam\' quam hic). sed praestet dominus, ut hic) potius
quam \'nusquam\'. si non \'hic\', absit ut non alibi, absit. hic
aut alibi. audistis, audiuit. quid in eius animo deus egerit,
ipse nouit. nos enim aurem forinsecus percutimus, ille nouit
intus loqui, ille intus praedicat pacem nec cessat praedicare,
si audiatur. aderit misericordia eius adiuuantibus orationibus
uestris, ut sit fructuosus labor noster. tamen si hodie communicare
noluerit, quamuis fatigari non debeamus, sed instare
/ Petilianum v coll.
Petil. II 104, 239 sub fin. (sed scrutatus