The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Hunc sermonem e codice quodam Cellensi erutum edidit Hieronymus
Vignierius in secundo tomo Supplementi. Augustiniani (Parisiis 1654);
repetiui deficientibus libris manu scriptis textum uulgatum (v) orthographia
correcta.
Adhuc maerens et dolens, fratres, sisto me sanctitati uestrae;
nec enim praeteriti casus - dicam mei dicam uestri? — dolorem potui
digerere. ter conatus sum uerbum, unde debitor sum, uobis subministrare:
totiens et meae et uestrae lacrimae conantis uocem
suppresserunt nec potui melius curas quibus premebar quam
ubertate lacrimarum explicare. quid ergo fiet? numquamne meo,
numquam uestro luctui limes statuetur? quotiens me uidebitis
intrantem, non cessabitis pectora tundere et gemitus dare? quotiens
uos congregatos uidero, in lacrimas ibo et suspiria? tempus
lugendi et mihi et uobis circumscripserunt eloquia diuina nec
dolui cum uos lacrimantes uidi — et ad Lazari recordationem
fleuit dominus Iesus Christus et qui eum flentem uidebant Iudaei
dixerunt: ecce quomodo diligebat eum! —, immo potius
si quid in lacrimis iucundum, si quid gratum esse potest, illud
e uestris collegi. dicebam enim intra me: \'ecce quomodo diligebant
eum!) qui patrem tanto affectu prosequebantur, eundem
dabunt et filio qui eorum pater factus est. heredem oneris facient
heredem amoris; qui succedit honori, succedet et caritati. bonum
ingredienti omen est antiquae in pastorem dilectionis in ouibus signa
uidere. fiet amoris translatio in eum cui facta est curarum collatio,
nec mutato pastore cessabunt eum diligere qui debet oues pascere,
cuius uocem audient et qui deo teste conscientia teste paratus
est cum adiutorio domini pro ouicularum minima animam suam
impendere et superimpendere.
Si quae ratio dolendi, si flendi, tota mea est, non uestra,
non eius cuius tangimur desiderio. solutus est ille, uinctus ego;
stadium emensus, curro; in patria est, unde peregrinor; curas
quas deposuit in sinu meo reposuit; clauum bene tenuit, de me
quid fiet nescio; appulit, fluctuo; e litore uidet iratum pelagus,
furentes procellas, exclamo in mediis fluctibus: salua nos,
28 cf. II Cor. 5, 6 31 Matth. 8, 25. de uoce omen ab Augustino aliena cf. Retract. 11, 6 (2) Knoell.
meum impellit non meum tantum periculum, sed et uestrum;
nam sine uobis saluus esse non possum, uestrarum animarum
iactura mea est. quidquid domino meo de uobis perit, periculo
meo perit; rationem sum redditurus, pellem pro pelle. misericordem
dominum habeo, sed rigidum computatorem: ouiculas
suas cotidie numerat, has in manibus descriptas habet, exigit
numerum, quem si non reddidero ingens capiti meo periculum
creatur. uidete, fratres, si sarcinam meam considerans a lacrimis
possum temperare, si de graui onere meo non mihi dolendum
est. pondus meum alleuiate. faciet caritas uestra quod immane
est mitius et adiuuante domino et pastor et ouiculae pascua
inuenient, et postquam in meridie cubauerint, accumbent cum
Abraham, Isaac et Iacob, ubi non erit sol neque ullus aestus,
sed in umbra domini pax et refrigerium, quando luctus noster
uertetur in citharam et noces flentium in cantus exsultantium.
Ceterum, dilectissimi, dum de pastore erepto lugemus,
nascitur de perdito fratre dolendi occasio. praecisum est a nobis
membrum, pars nostri facta est pars Donati, transiit miles domini
ad castra Philistinorum et de uase honoris factum est uas
dedecoris. intellegitis quid dico. miser ille Rusticianus Mutigensis
diaconus sacramentum quod ecclesiae debebat abiecit et ordinem
suum infideli participatione polluit. quid non feci, quos non
adhibui conatus, ut in praecipitium ruentem in plano collocarem
et eximerem periculo, qui periculum amabat in quo periit! is
prima et urgens fuit cura mea qui nunc est dolor meus. nolebam
mihi subtrahi in ipso oneris mei exordio quem a satis longo
tempore uidebam tamquam fulgur de caelo cadentem. et licet
ipse exigentibus peccatis suis a domino deseri meruerit, doleo
tamen quod de eo ad dominum meum dicere non possum: \'ecce
me cum pueris quos dedisti mihi.\'
Uobis omnibus notum scio et tam bene scio, quia scio
uestrorum multis moras quas hic trahebat displicuisse. quotiens
uenerandus noster Ualerius me praesente cum uisceribus paternis
dixit ad eum: \'quid hic agis? cur stationem tuam deseris? cur presbytero
tuo non collaboras? cur Hipponem Mutigenae praefers cui
alligatus es?\' et cum responderet se ad solitudinem minime idoneum
Apoc. 7, 16 15 cf. Hiob 30, 31 20 cf. Rom. 9, 21 25 cf. Eccli. 3, 27
28 cf. Luc. 10, 18 30 cf. Esai. 8, 18 = cf. lin. 36 33 uestrorum = uestrum
cum quibus uersaretur, respondebat sanctus senex: ea II i gat u s
es uxori? noli quaerere solutionem. tua est ecclesia
Mutigensis, non nostra; ad eam nomen, non ad Hipponem dedisti.
nonne saeculo renuntiasti, nonne amicis, nonne sanguini?\' audiebat
dicentem, sed male audiebat qui dicenti non obsequebatur. quid
factum est? cum satis festinus haberetur indolisque ad scurrilitatem
procliuioris, inter nugas saeculi, inter conuiuia et compotationes
diurnas, saepe etiam nocturnas tandem defecit; exstinctus est
spiritus timoris domini, de luto in lutum prouoluitur. alternis
uicibus et alios inuitans et ab aliis inuitatus et conuiua et conuiuans,
cum aeri quod contraxerat soluendo non esset et a creditoribus
urgeretur et se cotidianis implicaret erroribus et plurimis
scandalum crearet, tandem a presbytero suo excommunicatus ad
Donatistae transfugit et ab eorum episcopo non tantum exceptus,
quod contra ius ecclesiarum est, non tantum rebaptizatus est,
quod impium est, sed etiam diaconus, quod maxime lugendum,
factus est.
Haec ego cum primum accepi, aberat uenerandus senex
noster Ualerius, sed commota uiscera dilationem minime passa
sunt. ingemui dolui, pro eo in conspectu domini mei effudi animam
meam. et quia mihi a multis relatum fuerat Macrobium
episcopum Donatistam ad quem confugerat uirum esse pacificum
non longe a regno dei et a concordia fratrum, qui si aliquos
rebaptizaret id inuitus faceret, hunc litteris conuenire statui et
quam obnixis precibus ad eum per amicos agere, ut in subdiacono
nostro baptismum Christi non exsufflaret nec iterum baptizaret,
quem in nomine dei et baptizatum et signatum fuisse non nesciret.
aegre litteras nostras admisit, sed tandem Maximi et Theodori
quibus illud negotii iniunxeramus precibus adactus est, ut eas
recitari sineret et ipse etiam legeret. quibus nihil aliud respondit
quam: non possum nisi ad me uenientes suscipere
et eisdem fidem quam postulauerint dare. cumque de
Primiani facto instarent, dixit non esse filii in patrem inquirere.
et quia per litteras quas ad Macrobium dedi rogabam, ut responderet
quae coram populo nostro legerentur, si uero recusaret,
me nostras recitaturum, cum primum abessent milites, hodie, fratres,
fidem meam libero. nullus adest qui possit turbas ciere, noui uos
non possum-dare) August.
epist. 107 37 cf. August. epist. 23, 6-7
quam ut excitem. litteras ad Macrobium profero, ut actorum nihil
conscientiam uestram lateat, sed apud deum et homines innotescat
quam sincero corde, quam pacifico affectu inspirante domino rem
tractauerim. quodsi postea perit frater noster, in sua, non in nostra
conscientia peribit. ueniet dominus qui hos et me iudicabit; ueniet
certe frumentum asserturus, paleam dispersurus. aquas nostras
quas tantopere formidant ipse examinabit et coram omnibus manifestissime
iudicabit, an quas pollutae dixerint ipse quoque habeat.
certe uidebunt in quem pupugerunt. quid enim est aliud christianum
rebaptizare quam dominum iterum pungere? signum regis
accepit, crucem admisit, in morte Christi tinctus est. quid aliud
facis qui talem bis baptizas, qui regis signum exsufflas, qui crucem
expungis, quam mortem domini inanem et uacuam reddere
uniuersam salutis nostrae dispensationem ostentui habere?
Aqua nostra non est aliena, uirgo est et sancta. in fontem
nostrum descendit spiritus, quos irrorat sancti sunt. uideant qua
temeritate pollutos astruant, quos talibus undis aspersos nouerint.
o sacrilegam nouitatem, o uocem impiam! sanctificauit deus aquas
in initio mundi per spiritus incubationem. ex eis tot et tanta
prodierunt miracula., quae de aquarum nostrarum sanctitate nos
erudirent et de ueritate quorum umbrae erant instruerent et de
regeneratione quam in aquis haurimus certos facerent, et eas alienas
uocant et ab his abstinent et mendaces dicunt et omnem eis fidem
abrogant. erit itaque uerax aqua Primiani, quem tam immani anathemate
percussistis, quem tantorum scelerum in uestro conuentu
reum iudicastis nec tamen quos baptizauit iterum tinxistis, et
ecclesiae catholicae, columbae nostrae, sponsae immaculatae, infideles
impurae mendaces aquae apud eos erunt? dicent forsan: (mendaces
erant qui Primianum innocentem damnarunt, et ideo eius
aquae mendaces non fuerunt\'. sed quid dicent de Feliciano et Praetextato,
qui Primianum damnauerunt et ab illo tam grandi schismate
discesserant? an quos baptizauerant noua et recenti tinctione
ecclesiae suae pepererunt? nequaquam. Feliciani et Praetextati
aquae fideles, qui postmodum coierunt et aduersus ecclesiam catholicam
insani foederis communione conspirauerunt, aquae uero
nostrae infideles et profanae? o insana et peruersa cogitatio!
Addunt etiam: qui baptizatur a mortuo quid est
lauacrum eius? erratis, miseri, non intellegentes scripturas.
non dicimus baptismum, quo tingunt illi quos uelut mortuos a
22 intellege ueritate <eorum) quorum-
quamdiu inter mortuos uiuitur. tolle quod obest, iam prodest;
quod extra accepisti proficiet cum intus fueris. emenda baptizatum,
sufficit. latens in semine uirtus incrementa sumet, spiritum dei
ex alto induet, et qui in Christo per baptismum sepultus fuerat
licet foris, postquam in ecclesiae sinum admissus fuerit et mortuos
reliquerit sepelire mortuos suos, sentiet aquam fidelem nec
haereticorum contagiis pollutam et paternam uocem ad cor audiet:
ecce filius meus mortuus erat et reuixit, perierat
et inuentus est. filius meus, quem obstetricantibus undis genueram,
mortuus erat, quia de spiritu meo non uiuebat, et reuixit,
quia abiecto mortuorum consortio ad locum uitae rediit; perierat,
quia eodem cum impiis naufragio abreptus fuerat, inuentus est,.
quia per salutarem tabulam, hoc est paenitentiam, tandem portui,
hoc est ecclesiae, redditus. ut hoc de illis eueniat, fratres, quam
obnixe possumus a domino petamus, ut, quemadmodum unus est
baptismus, una aqua, una fides, sic etiam una caritatis professio
nec inter nos alia amplius audiatur quam meliorum charismatum
aemulatio.
24.32