The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Haec dum mecum tacitus ipse reputarem querimoniamque
lacrimabilem stili officio signarem, astitisse
mihi supra verticem visa est mulier reverendi admodum ;
vultus oculis ardentibus et ultra communem hominum
valentiam perspicacibus, colore vivido atque inexhausti
vigoris, quamvis ita aevi plena foret, ut nullo modo nostrae
crederetur aetatis, statura discretionis ambiguae. Nam
nunc quidem ad communem sese hominum mensuram
cohibebat, nunc vero pulsare caelum summi verticis
cacumine videbatur; quae cum altius caput extulisset,
ipsum etiam caelum penetrabat respicientiumque hominum
frustrabatur intuitum. Vestes erant tenuissimis filis subtili
artificio indissolubili materia perfectae, quas, uti post eadem
prodente cognovi, suis manibus ipsa texuerat; quarum
speciem, veluti fumosas imagines solet, caligo quaedam
neglectae vetustatis obduxerat. Harum in extremo margine
atque in utrasque litteras in scalarum modum gradus
quidam insigniti videbantur, quibus ab inferiore ad superius
elementum esset ascensus. Eandem tamen vestem violentorum
quorundam sciderant manus et particulas, quas &
quisque potuit, abstulerant. Et dextra quidem eius libellos,
sceptrum vero sinistra gestabat.
De timilibus Fulgentii et llart Cap. (lib. III. et VII.) exordiis
cf. Klingner 114 17
Quae ubi poeticas Musas vidit nostro assistentes toro
fletibusque meis verba dictantes, commota paulisper ac
torvis inflammata luminibus:
Quis, inquit, has scenicas
meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere, quae
dolores eius non modo nullis remediis foverent, verum
dulcibus insuper alerent venenis?
Hae sunt enim, quae
infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis
segetem necant hominumque mentes assuefaciunt morbo,
non liberant.
At si quem profanum, uti vulgo solitum vobis,
blanditiae vestrae detraherent, minus moleste ferendum
putarem — nihil quippe in eo nostrae operae laederenturhunc
vero Eleaticis atque Academicis studiis innutritum?
Sed abite potius, Sirenes usque in exitium dulces, meisque
eum Musis curandum sanandumque relinquite.
His ille
chorus increpitus deiecit humi maestior vultum confessusque
rubore verecundiam limen tristis excessit.
At ego, cuius
acies lacrimis mersa caligaret nec dinoscere possem,
quaenam haec esset mulier tam imperiosae auctoritatis,
obstupui visuque in terram defixo, quidnam deinceps esset
actura, exspectare tacitus coepi.
Tum illa propius accedens
in extrema lectuli mei parte consedit meumque intuens
vultum luctu gravem atque in humum maerore deiectum his
versibus de nostrae mentis perturbatione conquesta est:
Sed medicinae, inquit, tempus est quam querelae.
Tum vero totis in me intenta luminibus: Tune ille es, ait.
qui nostro quondam lacte nutritus.
nostris educatus
alimentis in virilis animi robur evaseras? Atqui talia
contuleramus arma.
quae nisi prior abiecisses. invicta te
firmitate tuerentur. Agnoscisne me? Quid taces, pudore an
stupore siluisti? Mallem pudore, sed te, ut video, stupor PTLVKE1 acta F2K2 12 qai Tl 26 promtis P (signo addito, quo ad marginem reUgari solet, ttbi nihtl tamen exstat) 29 prias(V) T1
30 agnoscesne T1L1V1 Aur. 31 videor P1
Cumque me non modo tacitum, sed elinguem
prorsus mutumque vidisset, ammovit pectori meo leniter
manum et: Nihil, inquit, pericli est, lethargum patitur,
communem illusarum mentium morbum.
Sui paulisper
oblitus est; recordabitur facile, si quidem nos ante
cognoverit, quod ut possit, paulisper lumina eius mortalium
rerum nube caligantia tergamus.
Haec dixit oculosque meos
fletibus undantes contracta in rugam veste siccavit.
Haud aliter tristitiae nebulis dissolutis hausi caelum
et ad cognoscendam medicantis faciem mentem recepi.
itaque ubi in eam deduxi oculos intuitumque defixi, respicio
nutricem meam, cuius ab adulescentia laribus obversatus
fueram, Philosophiam. Et quid, inquam.
tu in has exsilii
nostri solitudines, o omnium magistra virtutum, supero
cardine delapsa venisti, an ut tu quoque mecum rea falsis
criminationibus agiteris?
— An, inquit illa, te, alumne,
desererem nec sarcinam, quam mei nominis invidia
1 elingem T1 7 tergeamus P1T2 tergemus L2 11 gl. nubila PTLVKE Schraikr, R. Volkmann, Peip. (con. Sen. Phaedr. 737: ocior nubes
glomerante Coro); cf. Eng. choro codd. 12 nimbo*sisque T stetit
(i e corr.) T 15 threicios L threicins P theicios T1 trheicias F1
emisus Tl 16 ververet T1L1V1 clasam P1 clarum Wakefield ad
Lucr. VI 174 17 ut TlLlVlKE Peip., cf. Verg. Aen. V 319: emicat
et Foebus T1
sustulisti, communicato tecum labore partirer? Atqui
Philosophiae fas non erat incomitatum relinquere iter
innocentis, meam scilicet criminationem vererer et quasi
novum aliquid accideret, perhorrescerem? Nunc enim
primum censes apud improbos mores lacessitam periculis
esse sapientiam? Nonne apud veteres quoque ante nostri
Platonis aetatem magnum saepe certamen cum stultitiae
temeritate certavimus eodemque superstite praeceptor eius
Socrates iniustae victoriam mortis me astante promeruit-.n
Cuius hereditatem cum deinceps Epicureum vulgus ac Stoi-.
cum ceterique pro sua quisque parte raptum ire molirentur
meque reclamantem renitentemque velut in partem prae- ;
dae traherent, vestem, quam meis texueram manibus, t
disciderunt abreptisque ab ea panniculis totam me sibi
cessisse credentes abiere. In quibus quoniam quaedam
nostri habitus vestigia videbantur, meos esse familiares |
imprudentia rata nonnullos eorum profanae multitudinis
errore pervertit. Quodsi nec Anaxagorae fugam nec
Socratis venenum nec Zenonis tormenta, quoniam sunt
peregrina, novisti, at Canios, at Senecas, at Soranos,
quorum nec pervetusta nec incelebris memoria est, scire
potuisti. Quos nihil aliud in cladem detraxit, nisi quO
nostris moribus instituti studiis improborum dissimillimi
videbantur. Itaque nihil est, quod ammirere, si in hoc vita
salo circumflantibus agitemur procellis, quibus hoc maxime
propositum est pessimis displicere. Quorum quidem tametsi
est numerosus exercitus, spernendus tamen est, quoniam
nullo duce regitur, sed errore tantum temere ac passim
lymphante raptatur. Qui si quando contra nos aciem struens
valentior incubuerit, nostra quidem dux copias suas in
arcem contrahit, illi vero circa diripiendas inutiles
iv
PTLVKE PT1 aeciderit rei. Peip. 15 abire P1V1E1 24 am- miraere Tx 29 lymphanter aptatur LlV. ut vid. Tl instrnens L
At nos desuper irridemus vilissima
rerum quaeque rapientes securi totius furiosi tumultus eoque
vallo muniti, quo grassanti stultitiae aspirare fas non sit.
Sentisne, inquit, haec atque animo illabuntur tuo
an Bednarz (coll. Verg. Aen. VII 101) iecit Rand (colI. Verg. PTL VKE Agricola, Peip. tegit Klusscf. Eng. 9 agitantis P
mci antis interpres W (Langc coll. IV m. 4,1) Peip. exigentis Obb. (Barth.
Adv. V 16);
vulnus detegas. — Tum egit collecto in vires animo: Anne
adhuc eget ammonitione nec per se satis eminet fortunae
in nos exagitantis asperitas? Nihilne te ipsa loci facies
movet? Haecine est bibliotheca, quam certissimam tibi
sedem nostris in laribus ipsa delegeras, in qua mecum
saepe residens de humanarum divinarumque rerum scientia
disserebas? Talis habitus talisque vultus erat, cum tecum
naturae secreta rimarer, cum mihi siderum vias radio
describeres, cum mores nostros totiusque vitae rationem ad
caelestis ordinis exempla formares?
Haecine praemia
referimus tibi obsequentes? Atqui tu hanc sententiam Platonis
ore sanxisti beatas fore res publicas, si eas vel studiosi -
sapientiae regerent vel earum rectores studere sapientiae
contigisset. Tu eiusdem viri ore hanc sapientibus
capessendae rei publicae necessariam causam esse monuisti.,
ne improbis flagitiosisque civibus urbium relicta gubernacula
pestem bonis ac perniciem ferrent. Hanc igitur auctoritatem
secutus, quod a te inter secreta otia didiceram, transferre
in actum publicae amministrationis optavi. Tu mihi et, qui
te sapientium mentibus inseruit, deus conscii nullum me ad
magistratum nisi commune bonorum omnium studium detulisse.
Inde cum improbis graves inexorabilesque discordiae
et, quod conscientiae libertas habet, pro tuendo iure spreta
potentiorum semper offensio.
8/9 Verg. Aen. VI 849sq.: caelique meatus describent radio 10 Plat.
Rep. 592 b: tv οὺϱανψ̄ ἲσως παϱάδειγμα ἀνάϰειται τψ̄ βουλομένψ όϱὰν
Quotiens ego Conigastum in imbecilli cuiusque fortunas
impetum facientem obvius excepi, quotiens Trigguillam
regiae praepositum domus ab incepta, perpetrata iam
prorsus iniuria deieci, quotiens miseros, quos infinitis
calumniis impunita barbarorum semper avaritia vexabat,
obiecta periculis auctoritate protexi! Numquam me ab iure
ad iniuriam quicquam detraxit.
Provincialium fortunas
tum privatis rapinis, tum publicis vectigalibus pessumdari
non aliter quam qui patiebantur indolui.
Cum acerbae famis
tempore gravis atque inexplicabilis indicta coemptio profligatura
inopia Campaniam provinciam videretur, certamen
adversum praefectum praetorii communis commodi
ratione suscepi, rege cognoscente contendi et, ne coemptio
exigeretur, evici.
Paulinum consularem virum, cuius opes
Palatinae canes iam spe atque ambitione devorassent, ab
ipsis hiantium faucibus traxi.
Ne Albinum consularem
virum praeiudicatae accusationis poena corriperet, odiis me
r... - -
Cypriani delatoris opposui.
Satisne in me magnas videor
exacerbasse discordias? Sed esse apud ceteros tutior debui,
qui mihi amore iustitiae nihil apud aulicos, quo magis essem
tutior, reservavi. Quibus autem deferentibus perculsi
sumus?
Quorum Basilius olim regio ministerio depulsus in
delationem nostri nominis alieni aeris necessitate compulsus
est. Opilionem vero atque Gaudentium vero atque Gaudentium cum ob innumeras
- £ 1 h.
-multiplicesque
fraudes ire In exsilium regia censura decrevisset
cumque illi-parere nolentes sacrarum sese aedium
πώποτε ξυγχωϱήσας οὺδὲν παϱὰ ro
uti, ni intra praescriptum diem Ravenna urbe decederent,
notas insigniti frontibus pellerentur. Quid huic severitati
posse astrui videtur?
Atquin eo die deferentibus eisdem
nominis nostri delatio suscepta est. Quid igitur, nostraene
artes ita meruerunt an illos accusatores iustos fecit praemissa
damnatio? Itane nihil fortunam puduit si minus
accusatae innocentiae, at accusantium vilitas? |
At cuius criminis arguimur summam quaeres? Senatum
dicimur salvum esse voluisse.
Modum desideras?
Delatorem, ne documenta deferret, quibus senatum
maiestatis reum faceret, impedisse criminamur. Quid i
igitur, o magistra, censes? Infitiabimur crimen, ne tibi
pudor simus?
At volui nec umquam velle desistam. Fate-,
bimur? Sed impediendi delatoris opera cessavit. An optasse
illius ordinis salutem nefas vocabo?
Ille quidem suis de
me decretis, uti hoc nefas esset, effecerat. Sed sibi semper
mentiens imprudentia rerum merita non potest immutare
nec mihi Socratico decreto fas esse arbitror vel occuluissej
veritatem vet «oncessisse mendacium. Verum id quoquo
modo sit, tuo sapientiumque iudicio aestimandum relinquo.
Cuius rei seriem atque veritatem, ne latere posteros queat,
stilo etiam memoriaeque mandavi. Nam de compositis falso
litteris, quibus libertatem arguor sperasse Romanam, quid
attinet dicere? Quarum fraus aperta patuisset, si nobis
ipsorum confessione delatorum, quod in omnibus negotus
maximas vires habet, uti licuisset. Nam Quae sperari reliqua
ψεῡδός t*
Qua in re non ita sensus
nostros maeror hebetavit, ut impios scelerata contra virtutem
querar molitos, sed, quae speraverint, effecisse vehementer
ammiror.
Nam deteriora velle nostri fuerit fortasse
defectus, posse contra innocentiam, quae sceleratus quisque
conceperit, inspectante deo monstri simile est.
Unde haud
iniuria tuorum quidam familiarium quaesivit: \'Si quidem
deus\', inquit, \'est, unde mala? bona vero unde, si non est?\'
Sed fas fuerit nefarios homines, qui bonorum omnium
totiusque senatus sanguinem petunt, nos etiam, quos propugnare
bonis senatuique viderant, perditum ire voluisse.
Sed num idem de patribus quoque merebamur?
Meministi,
ut opinor, quoniam me dicturum quid facturumve praesens
semper ipsa dirigebas, meministi, inquam, Veronae cum rex
avidus exitii communis maiestatis crimen in Albinum
delatae ad cunctum senatus ordinem transferre moliretur,
universi innocentiam senatus quanta mei periculi
securitate defenderim.
Scis me haec et vera proferre et in
nulla umquam mei laude iactasse; minuit enim quodam
modo se probantis conscientiae secretum, quotiens ostentando
quis factum recipit famae pretium.
Sed innocentiam
nostram quis exceperit eventus, vides; pro verae virtutis
praemiis falsi sceleris poenas subimus.
Eccuius umquam
(tollere
mala) et potest, quod solum deo convenit, unde ergo sunt mala? aut
Si inflammare sacras aedes voluisse, si sacerdotes impio
iugulare gladio, si bonis omnibus necem struxisse diceremur,
praesentem tamen sententia, confessum tamen convictumve
punisset; nunc quingentis fere passuum milibus procul muti
atque indefensi ob studium propensius in senatum morti
proscriptionique damnamur.s o meritos de simili crimine
neminem posse convinci!
Cuius dignitatem reatus ipsi etiam qui detulere
viderunt; quam uti alicuius sceleris ammixtione fusca-
rent, ob ambitum dignitatis sacrilegio me conscientiam
polluisse mentiti sunt. Atqui et tu insita nobis omnem
rerum mortalium cupidinem de nostri animi sede pellebas
et sub tuis oculis sacrilegio locum esse fas non erat.
Instillabus enim auribus cogitationibusque cotidie meis
Pythagoricum illud
me spirituum praesidia captare, quem tu in hanc
excellentiam componebas, ut consimilem deo faceres.
Praeterea penetral innocens domus, honestissimorum coetus
amicorum. socer etiam sanctus et aeque ac tu ipsa
Ad Lucil. (II) 16, n; lamb!. Vita Pyth. 18 (86): ἃπας ὁ βίος συντέταϰται rd
illi vero de te tanti criminis fidem capiunt
atque hoc ipso videbimur affines fuisse maleficio, quod tuis
imbuti disciplinis, tuis instituti moribus sumus.
Ita non est
satis nihil mihi tuam profuisse reverentiam, nisi ultro tu
mea potius offensione lacereris.
At vero hic etiam nostris
malis cumulus accedit, quod existimatio plurimorum non
rerum merita, sed fortunae spectat eventum eaque tantum
iudicat esse provisa, quae felicitas commendaverit; quo fit,
ut existimatio bona prima omnium deserat infelices.
Qui
nunc populi rumores, quam dissonae multiplicesque sententiae,
piget reminisci; hoc tantum dixerim ultimam esse
adversae fortunae sarcinam, quod, dum miseris aliquod
crimen affingitur, quae perferunt, meruisse creduntur.
Et
ego quidem bonis omnibus pulsus, dignitatibus exutus,
existimatione foedatus ob beneficium supplicium tuli.
Videre
autem videor nefarias sceleratorum officinas gaudio
laetitiaque fluitantes, perditissimum quemque novis
delationum fraudibus imminentem, iacere bonos nostri
discriminis terrore prostratos, flagitiosum quemque ad
audendum quidem facinus impunitate, ad efficiendum vero
praemiis incitari, insontes autem non modo securitate,
verum ipsa etiam defensione privatos. Itaque libet
exclamare:
Haec ubi continuato dolore delatravi, illa vultu placido
nihilque meis questibus mota:
Cum te, inquit, maestum
lacrimantemque vidissem, ilico miserum exsulemque cognovi;
sed quam id longinquum esset exsilium, nisi tua prodidisset
oratio, nesciebam.
Sed tu quam procul a patria non quidem
pulsus es, sed aberrasti ac, si te pulsum existimari mavis,
te potius ipse pepulisti; nam id quidem de te numquam
cuiquam fas fuisset.
Si enim, cuius oriundo sis patriae,
reminiscare, non uti Atheniensium quondam multitudinis
imperio regitur, sed
frequentia civium, non depulsione laetetur, cuius agi frenis
atque obtemperare iustitiae libertas est.
An ignoras illam
tuae civitatis antiquissimam legem, qua sanctum est ei ius
exsulare non esse, quisquis in ea sedem fundare maluerit?
Nam qui vallo eius ac munimine continetur, nullus metus
Hom. B 204 sq. T1 6 gaudet K1 (Agricola) gaudent rtl. Peip. PILYKE Peip. 11 rabidos T\'l 13 stabili Wakefidd ad lucr.Y 1001
15 quaest. PL1 16 exsulemquae T1 21 **fas T oriundus J*
Aur* KE 22 reminiscaris Y 23 KOYPAWC PT 26 s*anetum 2 1
sancitom T2V2K eius PLl
at quisquis inhabitare eam velie »
desierit, pariter desinit etiam mereri. Itaque non tam me
loci huius quam tua facies movet nec bibliothecae potius
comptos ebore ac vitro parietes quam tuae mentis sedem
requiro, in qua non libros, sed id. quod libris pretium facit.
librorum quondam meorum sententias collocavi. Et tu
quidem de tuis in commune bonum meritis vera quidem, sed
pro multitudine gestorum tibi pauca dixisti. De obiectorum
tibi vel honestate vel falsitate cunctis nota memorasti. De
sceleribus fraudibusque delatorum recte tu quidem strictim
attingendum putasti, quod ea melius uberiusque reco*
gnoscentis omnia vulgi ore celebrentur. Increpuisti etiam
vehementer iniusti factum senatus. De nostra etiam
criminatione doluisti. laesae quoque opinionis damna
primum igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuae mentis attingere atque, ut qui modus sit tuae curationis intellegam?
-- tu uero arbitratu, inquam, tuo quae uoles ut responsurum rogato.
-- tum illa:
Huncine. inquit, mundum temerariis agi fortuitisque casibus
putas an ullum credis ei regimen inesse rationis? -
Atqui.
inquam. nullo existimaverim modo. ut fortuita temeritate
tam certa moveantur. verum operi suo conditorem praesidere
deum scio nec umquam fuerit dies, qui me ab hac
sententiae veritate depellat. —
Ita est. inquit; nam id etiam
capitis 6 v. Htiiler 23
curae esse deplorasti.
Nam de ceteris, quin ratione
regerentur, nihil movebare. rapae autem vehementer
ammiror, cur in tam salubri sententia locatus aegrotes.
Verum altius perscrutemur; nescio quid abesse coniecto.
Sed dic mihi, quoniam deo mundum regi non ambigis,
quibus etiam gubernaculis regatur, advertis? —Vix, inquam,
rogationis tuae sententiam nosco, nedum ad inquisita j
respondere queam. — Num me, inquit, fefellit abesse aliquid,
per quod velut hiante valli robore in animum tuum perturbationum
morbus inrepserit? Sed dic mihi, meministine,
quis sit rerum finis quove totius naturae tendat intentio?
— Audieram, inquam, sed memoriam maeror hebetavit.
-
Atqui scis, unde cuncta processerint.
— Novi, inquam,
deumque esse respondi.
— Et qui fieri potest, ut principio
cognito, quis sit rerum finis, ignores? Verum hi perturba- .
tionum mores, ea valentia est, ut movere quidem loco
hominem possint, convellere autem sibiaue totum exstirpare
non possint.
Sed hoc quoque respondeas velim, hominemne
te esse meministi. — Quidni, inquam, meminerim? — Quid
igitur homo sit, poterisne proferre? — Hocine interrogas,
an esse me sciam rationale animal atque mortale? Scio et.
id me esse confiteor. — Et illa: Nihilne aliud te esse novisti?
- Nihil. - Iam scio, inquit, morbi tui aliam vel maximam..
causam; quid ipse sis, nosse desisti. Quare plenissime vel
aegritudinis tuae rationem vel aditum reconciliandae
sospitatis inveni. Nam quoniam tui oblivione confunderis.
et exsulem te et exspoliatum Dronriis bonis esse doluisti-
Quoniam vero, quis sit rerum finis, ignoras, nequam homines
atque nefarios potentes felicesque arbitraris; quoniam vero.
quibus gubernaculis mundus regatur, oblitus es, has
supra 14,21 22 Boeth. In Porph. III4 (CSELIIL 208,21 sq.):
à rationali mortale subieceris, hominem feceris. Plut Apoll ll6b:
PTL1 14 de atqui cf. Schepss, Phil. 1893, 380 21 hoc- cine T* 25 Kia P 29 hominis TlVl
ad morbum modo, verum ad interitum quoque causae; sed
sospitatis auctori grates, quod te nondum totum natura
destituit.
Habemus maximum tuae fomitem salutis veram
de mundi gubernatione sententiam, quod eam non casuum
temeritati, sed divinae rationi subditam credis; nihil igitur
pertimescas, iam tibi ex hac minima scintillula vitalis calor
illuxerit.
Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus
est et eam mentium constat esse naturam, ut, quotiens
abiecerint veras, falsis opinionibus induantur, ex quibus
orta perturbationum caligo verum illum confundit intuitum,
hanc paulisper lenibus mediocribusque fomentis attenuare
temptabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris splendorem
verae lucis possis agnoscere.
Post haec paulisper obticuit atque, ubi attentionem
meam modesta taciturnitate collegit, sic exorsa . Si
penitus aegritudinis tuae causas habitumque cognovi,
fortunae prioris affectu desiderioque tabescis;
ea tantum
animi tui. sicuti tu tibi fingis, mutata pervertit. Intellego
multiformes illius prodigii fucos et eo usque cum his, quos
eludere nititur, blandissimam familiaritatem, dum intolerabili
dolore confundat, quos insperata reliquerit. Cuius si
8 sqq. cf. Verg. Aen. V 812; VI 733: hine cupiunt metuuntque dolent
gaudentque PTLYKE T dolor in mg.), Fl LE) Severini Boethii i Boethi L
_
Boetii PTL V* Boeti Aur.) (vc ex (sie) inl) P Excons Ord (Exmag.
Off. Atq.) P Patr. (Patricio (sic) P) Philosophiae i-ie TL -ice T1 ;
Consolationis Explicit Lib I Incipit Lib II Feliciter PTL V AUT. E V ( τήv Tr,; σής διαvοίας xατάστασιv sril
Solebus enim praesentem quoque blandientemque virilibus
incessere verbis eamque de nostro adyto prolatis insectabare
sententiis.
Verum omnis subita mutatio rerum non sine
quodam quasi fluctu contingit animorum; sic factum est, ut
tu quoque paulisper a tua tranquillitate descisceres.
Sed
tempus est haurire te aliquid ac degustare molle atque
iucundum, quod ad interiora transmissum validioribus
haustibus viam fecerit.
Adsit igitur rhetoricae suadela
dulcedinis, quae tum tantum recto calle procedit, cum
nostra instituta non deserit cumque hac musica laris nostri
vernacula nunc leviores, nunc graviores modos succinat.
Quid est igitur, o homo, quod te in maestitiam luctumque
-deiecit? Novum, credo, aliquid inusitatumque vidisti.
Tu fortunam putas erga te esse mutatam: erras.
Hi semper
eius mores sunt, ista natura. Servavit circa te propriam
potius in ipsa sui mutabilitate constantiam; talis erat, cum
blandiebatur, cum tibi falsae illecebris felicitatis alluderet.
Deprehendisti caeci numinis ambiguos vultus. Quae sese
adhuc velat aliis, tota tibi prorsus innotuit.
Si probus, utere
moribus, ne queraris. Si perfidiam perhorrescis, sperne
atque abice perniciosa ludentem; nam quae nunc tibi est
tanti causa maeroris, haec eadem tranquillitatis esse debuisset.
Reliquit enim te, quam non relicturam nemo
umquam poterit esse securus.
An vero tu pretiosam
v. supra 16, 20 sq. et Klingner 12sq., qui de popvlari philoiophia
verba facit
praesens nec manendi fida et, cum discesserit, allatura
maerorem? Quodsi nec ex arbitrio retineri potest et calami-
tosos fugiens facit, quid est aliud fugax quam futurae
quoddam calamitatis indicium? Neque enim, quod ante
oculos situm est, suffecerit intueri; rerum exitus prudentia
metitur eademque in alterutro mutabilitas nec formidandas
fortunae minas nec exoptandas facit esse blanditias. Postremo
aequo animo toleres oportet, quicquid intra fortunae
aream geritur, cum semel iugo eius colla summi. Quod
si manendi abeundique scribere legem velis ei, quam tu
tibi dominam sponte legisti, nonne iniurius fueris et
impatientia sortem exacerbes, quam permutare non possis?
Si ventis vela committeres, non quo voluntas peteret, sed.,
quo flatus impellerent, promoveres; si arvis semina crederes,
feraces inter se annos sterilesque pensares.
Fortunae te
regendum dedisti, dominae moribus oportet obtemperes.
vero volventis rotae impetum retinere conaris? At, omnium
mortalium stolidissime, si manere incipit, fors esse desistit.
x
Vellem autem pauca tecum Fortunae ipsius verbis
agitare; tu igitur, an ius postulet, animadverte.
\'Quid tu,
homo, ream me cotidianis agis querelis, quam tibi fecimus
iniuriam, quae tibi tua detraximus bona?
Quovis iudice de
opum dignitatumque mecum possessione contende et, si
cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraveris,
ego iam tua fuisse, quae repetis, sponte concedam.
Cum te matris utero natura produxit, nudum rebus omnibus
inopemque suscepi, meis opibus fovi et, quod te nunc
impatientem nostri facit, favore prona indulgentius educavi,
omnium, quae mei iuris sunt, affluentia et splendore circumdedi.
Nunc mihi retrahere manum libet: habes gratiam
velut usus alienis, non habes ius querelae, tamquam prorsus
tua perdideris. Quid igitur ingemescis?
Nulla tibi a nobis
est allata violentia. Opes, honores ceteraque talium mei
sunt iuris, dominam famulae cognoscunt, mecum veniunt,
me abeunte discedunt.
Audacter adfirmem, si tua forent,
quae amissa conquereris, nullo modo perdidisses.
An ego
ὀϱϑϖς 6 Φαληϱεύς Δημήτϱοις είπόvτος (fr. 420, 2)
nos ad constantiam nostris moribus alienam inexpleta
hominum cupiditas alligabit? Haec nostra vis est,
hunc continuum ludum ludimus: rotam volubili orbe
versamus, infima summis, summa infimis mutare gaudemus.
Ascende, si placet, sed ea lege, ne, uti cum ludicri mei ratio
poscet, descendere iniuriam putes. An tu mores ignorabas
meos? Nesciebas Croesum regem Lydorum Cyro paulo ante
formidabilem, mox deinde miserandum rogi flammis
traditum, misso caelitus imbre defensum? Num te praeterit
Paulum Persi regis a se capti calamitatibus pias impendisse
lacrimas?
Quid tragoediarum clamor aliud deflet nisi
indiscreto ictu fortunam felicia regna vertentem? Nonne
adulescentulus dvo πίϑους, xbv ukv eva xαxωv, tdv ds ἔτεϱοv in Iovis limine iacere didicisti? Quid si uberius de
His igitur, si pro se tecum Fortuna loqueretur. quid
profecto contra hisceres, non haberes; aut. si quid est. quo
querelam tuam iure tuearis, proferas oportet. dabimus
dicendi locum.
— Tum ego: Speciosa quidem ista sunt,
tl δ\'έπί τοις; αύτοις vόμοις i
insitus animum maeror praegravat. — Et illa: Ita est.
inquit; haec enim nondum morbi tui remedia, sed adhuc
contumacis adversum curationem doloris fomenta quaedam
sunt. Nam quae in profundum sese penetrent, cum tempestivum
fuerit, ammovebo, verumtamen ne te existimari
miserum velis;
an numerum modumque tuae felicitatis
oblitus es? Taceo, quod desolatum parente summorum te
virorum cura suscepit delectusque in affinitatem principum
civitatis, quod pretiosissimum propinquitatis genus est.
prius carus quam proximus esse coepisti. Quis non te
felicissimum cum tanto splendore socerorum, cum coniugis
pudore, tum masculae quoque prolis oportunitate praedicavit?
Praetereo — libet enim praeterire communia - to
sumptas in adulescentia negatas senibus dignitates:
ad
singularem felicitatis tuae cumulum venire delectat. Si
quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus .
habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruen.
tium malorum mole deleri, cum duos pariter consules liberos\'tuos
domo provehi sub frequentia patrum, sub plebis
alacritate vidisti, cum eisdem in curia curules insidentibus,
tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti,
cum in circo duorum medius consulum circumfusae
multitudinis exspectationem triumphali largitione satiasti?
Dedisti, ut opinor, verba Fortunae, dum te illa demulcet, dum
te ut delicias suas fovet. Munus, quod nulli umquam privato
commodaverat, abstulisti.
Visne igitur cum Fortuna calculum
ponere? Nunc te primum liventi oculo praestrinxit. PTX TKE PTVlE mellea dulcedine Wakejield ad Lucr. III 948 6 curationum T1 T1 dolores PTaK1 7 namque P 11 affinitate
PTK principium P \' T 15 cum VxEy Peip. (typothetarum
errore 20 lucis om. Hlinis s. s. V 21 facundiae quae
T 25 CODa PTLVE S, tum tte illa) PT1 30 te s. r. T libeoti
PT1 V1 Aur.1K1 praestinxit P praestrixit K
adhuc te felicem negare non possis.
Quodsi idcirco te
fortunatum esse non aestimas, quoniam, quae tunc laeta
videbantur, abierunt. non est. quod te miserum putes,
quoniam, quae nunc creduntur maesta, praetereunt.
An tu
in hanc vitae scenam nunc primum subitus hospesque
venisti? Ullamne humanis rebus inesse constantiam reris,
cum ipsum saepe hominem velox hora dissolvat?
Nam
etsi rara est fortuitis manendi fides, ultimus tamen vitae
dies mors quaedam fortunae est etiam manentis.
Quid igitur
referre putas, tunc illam moriendo deseras an te illa
fugiendo?
Tum ego: Vera, inquam, commemoras, o virtutum
omnium nutrix, nec infitiari possum prosperitatis meae
velocissimum cursum. Sed hoc est, quod recolentem venementius
coquit;
nam in omni adversitate fortunae infelicissimum
est genus infortunii fuisse felicem. — Sed quod
tu, inquit, falsae opinionis supplicium luas, id rebus iure
imputare non possis. Nam si te hoc inane nomen fortuitae
felicitatis movet, quam pluribus maximisque abundes, ,
mecum reputes licet. Igitur si, quod in omni fortunae tuae
censu pretiosissimum possidebas, id tibi divinitus inlaesum
adhuc inviolatumque servatur, poterisne meliora quaeque,
retinens de infortunio iure causari? Atqui viget incolumis
illud pretiosissimum generis humani decus Symmachus
socer et — quod vitae pretio non segnis emeres — vir totus
ex sapientia virtutibusque factus suarum securus tuis ingemescit
iniuriis. Vivit uxor ingenio modesta, pudicitia
pudore praecellens et, ut omnes eius dotes breviter includam,
patri similis, vivit, inquam, tibique tantum vitae
huius exosa spiritum servat, quoque uno felicitatem minui
tuam vel ipsa concesserim, tui desiderio lacrimis ac dolore
tabescit. Quid dicam liberos consulares, quorum iam ut in
id aetatis pueris vel paterni vel aviti specimen elucet
ingenii? Cum igitur praecipua sit mortalibus vitae cura
retinendae, o te, si tua bona cognoscas, felicem, cui suppetunt
etiam nunc, quae vita nemo dubitat esse cariora.
Quare sicca iam lacrimas; nondum est ad unum omnes
exosa fortuna nec tibi nimium valida. tempestas incubuit.
agricolas! 11L YKE fel. fuisse PVE 6 luis Ts 8 maximis quae T1 13 simm. PTL symmacus K 14 quod et Barih yir ** T 16 sq. pudicitia
PT1F1 Aur.1 (cf. SalL Cat. 12,2. Cic. in Cat. II 25; pro Mil. 77)
pudicitiae T2LV2 del. Volkmann pudicitia et Kluss. p. ac Eng.
pudicitiae flore Peip. ; p. LXVI. pudore del. Βασ.: cf. Schepss, Philol.
Et haereant, inquam, precor; illis namque manentibus,
utcumque se res habeant, enatabimus. Sed quantum ornamentis
nostris decesserit, vides.
— Et illa: Promovimus,
inquit, aliquantum, si te nondum totius tuae sortis piget.
Sed delicias tuas ferre non possum, qui abesse aliquid tuae
beatitudini tam luctuosus atque anxius conqueraris.
Quis
est enim tam compositae felicitatis, ut non aliqua ex parte
cum status sui qualitate rixetur? Anxia enim res est
humanorum condicio bonorum et quae vel numquam tota
proveniat vel numquam perpetua subsistat.
Huic census
exuberat, sed est pudori degener sanguis; hunc nobilitas
notum facit, sed angustia rei familiaris inclusus esse mallet
ignotus.
Ille utroque circumfluus vitam caelibem deflet, ille
nuptiis felix orbus liberis alieno censum nutrit heredi; alius
prole laetatus filii filiaeve delictis maestus illacrimat.
Idcirco nemo facile cum fortunae suae condicione concordat;
inest enim singulis, quod inexpertus ignoret, expertus exhorreat.
Adde, quod felicissimi cuiusque delicatissimus
sensus est et, nisi ad nutum cuncta suppetant, omnis adversitatis
insolens minimis quibusque prosternitur: adeo
perexigua sunt, quae fortunatissimis beatitudinis summam
detrahunt.
Quam multos esse coniectas, qui sese caelo
proximos arbitrentur, si de fortunae tuae reliquiis pars eis
minima contingat? Hic ipse locus, quem tu exsilium vocas.
ovx δστις ndvx\'
incolentibus patria est. Adeo nihil est miserum, nisi cum
putes, contraque beata sors omnis est aequanimitate tolerantis.
Quis est ille tam felix, qui cum dederit impatientiae\'
manus, statum suum mutare non optet? Quam manus,
amaritudinibus humanae felicitatis dulcedo respersa est
Quae si etiam fruenti iucunda esse videatur, tamen quo- :
minus, cum velit, abeat, retineri non possit. Liquet igitur.I
quam sit mortalium rerum misera beatitudo, quae nec apud
aequanimos perpetua perdurat nec anxios tota delectat.
Quid igitur, o mortales, extra petitis intra vos positam
felicitatem?
Error vos inscitiaque confundit. Ostendam
breviter tibi summae cardinem felicitatis. Estne aliquid tibi
te ipso pretiosius? Nihil, inquies; igitur si tui compos
fueris, possidebis, quod nec tu amittere umquam velis nec.
fortuna possit auferre.
Atque ut agnoscas in his fortuitis
rebus beatitudinem constare non posse, sic collige. Si.
beatitudo est summum naturae bonum ratione degentis nec
est summum bonum, quod eripi ullo modo potest, quoniam
praecellit id, quod nequeat auferri, manifestum est, quin ad
beatitudinem percipiendam fortunae instabilitas aspirare
non possit. Ad haec, quem caduca ista felicitas vehit, vel
scit eam vel nescit esse mutabilem. Si nescit, quaenam .
beata sors esse potest ignorantiae caecitate? Si scit, metuat
necesse est, ne amittat, quod amitti posse non dubitat,
quare continuus timor non sinit esse felicem.
An vel si
amiserit, neglegendum putat?
Sic QUOQue Derexile bonum
est, quod aequo animo feratur -amissum. Et quoniam tu ;
ούδεv
πέϖοvϑας δειvόv, ἂvμή πϱοσποιή adfertur a Plat. Ex. 599c. Sen.Ad
Quodsi multos scimus beatitudinis fructum non morte solum,
verum etiam doloribus suppliciisque quaesisse, quonam
modo praesens facere beatos potest, quae miseros transacta
non efficit?
Sed quoniam rationum iam in te mearum fomenta 1
descendunt, paulo validioribus utendum puto. Age enim.
si iam caduca et momentaria fortunae dona non essent, quid I
in eis est, quod aut vestrum umquam fieri queat aut non
perspectum consideratumque vilescat? Divitiaene vel
vestrae vel sui natura pretiosae sunt, quid earum potius,
aurumne ac vis congesta pecuniae? Atqui haec effundendo
magis quam coacervando melius nitent, si quidem avaritia
semper odiosos, claros largitas facit. Quodsi manere apud
quemque non potest, quod transfertur in alterum, tunc est
pretiosa pecunia, cum translata in alios largiendi usu
desinit possideri. At eadem, si apud unum, quanta est
ubique gentium, congeratur, ceteros sui inopes fecerit; et
vox quidem tota pariter multorum replet auditum, vestrae
vero divitiae nisi comminutae in plures transire non
possunt;
quod cum factum est, pauperes necesse est faciant
quos relinquunt.s o igitur angustas inopesque divitias, quas
nec habere totas pluribus licet et ad quemlibet sine ceterorum
paupertate non veniunt.
An gemmarum fulgor oculos trahit? Sed si quid est in
hoc splendore praecipui, gemmarum est lux illa, non
hominum; quas quidem mirari homines vehementer ammiror.
Quid est enim carens animae motu atque compage. quod
animatae rationabilique naturae pulchrum esse iure
v. supra 16,20. 21, 11; de sollemni Protrepticorum ordine. quo
neque ob divitias neque ob nobilitatem neque ob pulchritudinem atium
Quae tametsi conditoris opera suique distinctione
postremae aliquid pulchritudinis trahunt, infra. vestram
tamen excellentiam collocatae ammirationem vestram nullo
modo mereantur.
An vos agrorum pulchritudo delectat? Quidni? Est
enim pulcherrimi operis pulchra portio.
Sic quondam sereni
maris facie gaudemus, sic caelum, sidera, lunam solemque
miramur: num te horum aliquid attingit, num audes alicuius
talium splendore gloriari?
An vernis floribus ipse distinguens
aut tua in aestivos fructus intumescit ubertas?
Quid
inanibus gaudiis raperis, quid externa bona pro tuis
amplexaris? Numquam tua. faciet esse fortuna, quae a te
natura rerum fecit aliena.
Terrarum quidem fructus animantum
procul dubio debentur alimentis; sed si, quod
naturae satis est, replere indigentiam velis, nihil est, quod
fortunae affluentiam petas.
Paucis enim minimisque natura
contenta est; cuius satietatem si superfluis urguere velis,
aut iniucundum, quod infuderis. fiet aut noxium.
Iam vero pulchrum variis fulgere vestibus putas. Quarum
si grata intuitu species est. aut materiae naturam aut
ingenium mirabor artificis.
An vero te longus ordo
de Cie. Hort, fr. 70/77 amoenitas) r. PJasberg 66, Miiller 37
7 1.1. 43/53 (eaeli aignorum admirabilem ordinem) 12/13 Sen. Ad M*rc.
19,5. non potest id fortana tenere, quod natura dimisit. 15/16 Cic.
Hort. ^: intellegas, quam illud non sit necessarium, quod redandat,
85/92 (V. Plasberg 67; schol. Cruqu. ad Hor. Sat. II 6. 79 : eandem non
modo mediocri pecuni sed etiam tenui pereipere possumus; Tusc.
V 89: hic (philosophus) quam parvo est contentus; 99, 102. Aug. Solil.
I 17 (Ciceronis liber i; cf. Mela, Arch. f. Gesch. Philoa. I 1888, 479
19/20 Arist. fr. 57 (Stob. III 3, 25 + Pap. Oxyrh. 666): .. rfr
έv tw
sin vero probi, quonam modo in tuis opibus aliena probitas
numerabitur? Ex quibus omnibus nihil horum, quae tu in
tuis computas bonis, tuum esse bonum liquido monstratur.
Quibus si nihil inest appetendae pulchritudinis, quid est
quod vel amissis doleas vel laeteris retentis? Quodsi natura
pulchra sunt, quid id tua refert?
Nam haec per se a tuis
quoque opibus sequestrata placuissent. Neque enim idcirco
sunt pretiosa, quod in tuas venere divitias, sed quoniam
pretiosa videbantur, tuis ea divitiis annumerare maluisti.
Quid autem tanto fortunae strepitu desideratis? Fugare.
credo, indigentiam copia quaeritis. Atqui hoc vobis in contrarium
cedit, pluribus quippe amminiculis opus est ad
tuendam pretiosae supellectilis varietatem verumque illud
est permultis eos indigere, qui permulta possideant, contraque
minimum, qui abundantiam suam naturae necessitate.
non ambitus superfluitate metiantur. Itane autem nullum
est proprium vobis atque insitum bonum, ut in externis ac
sepositis rebus bona vestra quaeratis? Sic rerum versa
condicio est, ut divinum merito rationis animal non aliter
sibi splendere nisi inanimatae supellectilis possessione
videatur? Et alia quidem suis contenta sunt, vos autem
deo mente consimiles ab rebus infimis excellentis naturae
ornamenta captatis nec intellegitis, quantam conditori vestro
faciatis iniuriam. Ille genus humanum terrenis omnibus
praestare voluit, vos diffnitatem vestram infra infima
quaeque detruditis. Nam si omne cuiusque bonum eo. cuius
est, constat esse pretiosius, cum vilissima rerum vestra
sapientes viri dixere, multis egere, qui multa habeat; XIII 24 PTLVDKE om. P 7 vel prius om. P quodsi (sui) Schepss EngS 8 haec s. r. P 12 (in) tanto Kluss. , cf. Eng. 14 ab opus
tnctptt D 17 minimo V* suae L 28 (quod) c. bonum (est) Laud1 E2
(quod) c. b. (id) VI DLaud2 (quod) c. b. (est id) TiLE1; cf. Eng.
summittitis, quod quidem haud immerito cadit.
Humanae
quippe naturae ista condicio est, ut tum tantum
ceteris rebus, cum se cognoscit. excellat. eadem tamen infra
bestias redigatur, si se nosse desierit; nam ceteris animantibus
sese ignorare naturae est. hominibus vitio venit.
Quam vero late patet vester hic error.
qui ornari
quia ornamentis existimatis alienis!
At id fieri nequit;
nam si quid ex appositis luceat. ipsa quidem, quae sunt
apposita, laudantur. illud vero his tectum atque velatum in
a nihilo minus foeditate perdurat.
Ego vero nego ullum
esse bonum, quod noceat habenti. Num id mentior? Minime.
inquis.
Atqui divitiae possidentibus persaepe nocuerunt,
cum pessimus quisque eoque alieni magis avidus. quicquid
usquam auri gemmarumque est, se solum. qui habeat,
dignissimum putat. Tu igitur.
qui nunc contum gladiumque
sollicitus pertimescis. si vitae huius callem vacuus viator
intrasses, coram latrone cantares.
0 praeclara opum mor-
& cum beatitudo. quam cum adeptus fueris. securus esse
desistis!
Quid autem de dignitatibus potentiaque disseram. ^
qua vos verae dignitatis ac potestatis inscii caelo ex
aequatis? Quae si in improbissimum quemque ceciderunt,
cf. Ov. Met. I 140: effodiuntur opes, inritamenta maior-
24 Arist. fr. 59: xal δόξαι rct
Certe, uti meminisse te arbitror, consulare
imperium, quod libertatis principium fuerat, ob
superbiam consulum vestri veteres abolere cupiverunt, qui
ob eandem superbiam prius regium de civitate nomen
abstulerant.
At si quando, quod perrarum est, probis deferantur,
quid in eis aliud quam probitas utentium placet?
Ita fit, ut non virtutibus ex dignitate, sed ex virtute dignitatibus
honor accedat.
Quae vero est ista vestra expetibilis
ac praeclara potentia? Nonne, o terrena animalia. consideratis,
quibus qui praesidere videamini? Nunc si inter
mures videres unum aliquem ius sibi ac potestatem prae
ceteris vindicantem, quanto movereris cachinno! Quid vero.
si corpus spectes. imbecillius homine repperire queas, quos
saepe muscularum quoque vel morsus vel in secreta quaeque
reptantium necat introitus?
Quo vero quisquam ius aliquod
in quempiam nisi in solum corpus et quod infra corpus est
– fortunam loquor — possit exserere?
Num quicquam iero
peras animo, num mentem firma sibi ratione cohaerentem
de statu propriae quietis amovebis?
Cum liberum
quendam virum suppliciis se tyrannus adacturum putaret.
ut adversum se factae coniurationis conscios proderet, linguam
ille momordit atque abscidit et in os tyranni saevientis
abiecit; ita cruciatus, quos putabat tyrannus materiam
crudelitatis, vir sapiens fecit esse virtutis. Quid autem est.
quod in alium facere quisque possit, quod sustinere ab alio
ipse non possit?
Busiridem accepimus necare hospites
de Zenone cf. 6,19; PIat. Περὶ ἀδολεσχ. 505 d, Easeb. Praep. ev. X
solitum ab Hercule hospite fuisse mactatum. Regulus plures i
Poenorum bello captos in vincla coniecerat, sed mox ipse
victorum catenis manus praebuit. ullamne igitur eius
hominis potentiam putas, qui, quod ipse in alio potest, ne id
in se alter valeat, efficere non possit?
Ad haec, si ipsis dignitatibus ac potestatibus inesset
aliquid naturalis ac proprii boni, numquam pessimis pro- >
venirent;
neque enim sibi solent adversa sociari, natura
respuit, ut contraria quaeque iungantur.. Ita cum pessimos
plerumque dignitatibus fungi dubium non sit, illud etiam
liquet natura sui bona non esse, quae se pessimis haerere
patiantur. Quod quidem de cunctis fortunae muneribus
dignius existimari potest, quae ad improbissimum quemque
uberiora perveniunt. De quibus illud etiam considerandum
puto, quod nemo dubitat esse fortem, cui fortitudinem inesse
conspexerit, et, cuicumque velocitas adest, manifestum est
esse velocem. Sic musica quidem musicos, medicina medicos,
rhetorica rhetores facit; agit enim cuiusque rei natura,
quod proprium est, nec contrariarum rerum miscetur effectibus
et ultro, quae sunt adversa, depellit. Atqui nec opes
inexpletam restinguere avaritiam queunt nec potestas sui
compotem fecerit, quem vitiosae libidines insolubilibus
adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non
modo non efficit dignos, sed prodit otius et ostentat indignos.
Cur ita provenit? Gaudetis enim res sese aliter
habentes falsis compellare nominibus, quae facile ipsarum
rerum redarguuntur effectu:
itaaue nec illae divitiae nec illa
potentia nec haec dignitas iure appellari potest. Postremo
idem de tota concludere fortuna licet, in qua nihil
cf. Klingner 21,1 (Dio Chrya. LXV 10:
δόξα τιμαίrlLVDKE 11 sepissimia PL1 12 paciatur P 16 est om. P 17 misicos Tl 18 rethorica PTVlKE -cae TxDlK -ce Peip. 19 contrarium
P 20 auersa Peip. (typothetarum errore) 24 sed — indignas in
mg. P ostendat PLl 25 resese P 27 redarguntur Tl, ut vid. VI
(cf. Peip. p. LXVI)
quae nec se bonis semper adiungit et bonos, quibus fuerit
adiuncta., non efficit.
Tum ego: Scis, inquam, ipsa minimum nobis ambitionem
mortalium rerum fuisse dominatam; sed materiam
gerendis rebus optavimus, quo ne virtus tacita
consenesceret. -
Et illa: Atqui hoc unum est, quod praestantes
quidem natura mentes, sed nondum ad extremam manum
virtutum perfectione perductas allicere possit, gloriae
scilicet cupido et optimorum in rem publicam fama meritorum.
Quae quam sit exilis et totius vacua ponderis, sic
demonstrationibus accepisti, ad caeli spatium puncti constat::
obtinere rationem, id est, ut, si ad caelestis globi magnitudinem
conferatur, nihil spatii prorsus habere iudicetur.
Huius igitur tam exiguae in mundo regionis quarta fere
portio est, sicut Ptolomaeo probante didicisti, quae nobis
cognitis animantibus incolatur. Huic quartae si, quantum r
maria paludesque premunt quantumque siti vasta regio
distenditur, cogitatione subtraxeris, vix angustissima inhabitandi
hominibus area relinquetur. In hoc igitur minimo
puncti quodam puncto circumsaepti atque conclusi de
pervulganda fama, de proferendo nomine cogitatis, ut quid
habeat amplum magnificumque gloria tam angustis exi-.
guisque limitibus artata? Adde, quod hoc ipsum brevis
habitaculi saeptum plures incolunt nationes lingua. moribus
totius vitae ratione distantes, ad quas tum difficultate itinerum,
tum loquendi diversitate, tum commercii insolentia
non modo fama hominum singulorum, sed ne urbium quidem
pervenire queat. Aetate denique M. Tullii, sicut ipse quo
dam loco significat, nondum Caucasum montem Romanae
rei publicae fama transcenderat et erat tunc adulta Parthis
etiam ceterisque id locorum gentibus formidolosa. Videsne
igitur, quam sit angusta, quam compressa gloria, quam
dilatare ac propagare laboratis? An ubi Romani nominis
transire fama nequit, Romani hominis gloria progredietur?
cf. Macrob. Somn. II 5 8 Verg. Aen. VI 42:
deserta siti regio 16 Cic. Hort. 27/37: quantum inter se homines
studiis moribus omni vitae ratione differunt (Dienel 1913. 7 sq.
19/20 Cic. Rep. VI 22 23 Cic. Hort 80,87 (Usener, Rhein. Mus.
XXVIII 397. Hartlich 252. Dienel 15. Plasbere 62 ) PFCLVDKE Usener, Rhein. Mus. XXVIII 401 6 partio P inde a rr. quae nobis usque ad 41, 21 poterit esse deest in D 8 sit in P
siti∗∗∗ V s. s. I in via, in mg. id est ubi pluvia non est sicut in
arabia, quae ab ariditate nomen accepit 9 dest. FlVl 12 ut eraS.
VKE at L* aut
Quid quod diversarum gentium mores inter se atque instituta
discordant, ut. quod apud alios laude, apud alios supplicio
dignum iudicetur.
Quo fit, ut, si quem famae praedicatio
delectat, huic in plurimos populos nomen proferre nullo
modo conducat.
Erit igitur pervagata inter suos gloria
quisque contentus et intra unius gentis terminos praeclara
illa famae immortalitas coartabitur.
Sed quam multos clarissimos suis temporibus viros
scriptorum inops delevit oblivio. Quamquam quid ipsa
scripta proficiant. quae cum suis auctoribus premit longior
atque obscura vetustas?
Vos vero immortalitatem vobis
propagare videmini, cum futuri famam temporis cogitatis?.
Quod si ad aeternitatis infinita spatia pertractes.
quid habt
quod (de nominis tui diuturnitate laeteris?
Unius etenim
mora momenti, si decem milibus conferatur annis, quoniam
utrumque spatium definitum est, minimam licet. habet
tamen aliquam portionem; at hic ipse numerus annorum
eiusque quamlibet multiplex ad interminabilem diuturnitatem
ne comparari quidem potest.
Etenim finitis ad se
invicem fuerit quaedam, infiniti vero atque finiti nulla
umquam poterit esse collatio.
Ita fit, ut quamlibet prolixi
temporis fama, si cum inexhausta aeternitate cogitetur. non
parva, sed plane nulla esse videatur.
Vos autem nisi ad
Populares auras inanesque rumores recte facere nescitis et
cf. Usener, Gott. Anz. 1892, 388 (Cic. fragm. in schol. ad Luc. II 375
serv.) 9 Cic. Rep. VI 25: oblivione posteritatis exstinguitur lOHor.
Epist. II 2,118 Ipremit ... vetustas) 13sqq. Plut. Apoll. 11 le.
17 e: d ploç ἐστὶxal
praemia sermunculis postulatis. Accipe in huius modi
arrogantiae levitate quam festive aliquis illuserit; nam
cum quidam adortus esset hominem contumeliis, qui non
ad verae virtutis usum, sed ad superbam gloriam falsum
sibi philosophi nomen induerat, adiecissetque iam se sciturum,
an ille philosophus esset, si quidem inlatas iniurias
leniter patienterque tolerasset, ille patientiam paulisper
assumpsit acceptaque contumelia velut insultans: \'Tam
tandem\', inquit, \'intellegis me esse philosophum?\' Tum ille
nimium mordaciter: \'Intellexeram\', inquit, \'si tacuisses . Quid
autem est, quod ad praecipuos viros — de his enim sermo
est —, qui virtute gloriam petunt, quid, inquam, est, quod
ad hos de fama post resolutum morte suprema corpus
attineat? Nam si, quod nostrae rationes credi vetant, toti
moriuntur homines, nulla est omnino gloria, cum is, cuius
ea esse dicitur, non exstet omnino. Sin vero bene sibi mens
conscia terreno carcere resoluta caelum libera petit, nonne
omne terrenum negotium spernat, quae se caelo fruens
terrenis gaudet exemptam?
Sed ne me inexorabile contra fortunam gerere
bellum putes, est aliquando. cum de hominibus fallax illa
nihil bene mereatur, tum scilicet, cum se aperit. cum frontem
detegit moresque profitetur.
Nondum forte, quid loquar,
intellegis; mirum est, Quod dicere gestio, eoque sententiam
verbis explicare vix queo.
Etenim plus hominibus reor
adversam -quam prosperam prodesse fortunam, illa enim
Cf. Yerg. Aen.lV 174 (Fama\\ 193 f lingnae) 24 fallax illa nihil
poetae cuiusdam esse suspicatur Klusa.: Sen. Agam. 5ssqq. failax Fortttna) 16 verba inde a num usque ad terminos (p. 44, 27 exciderunt in D PFCLVKE eras.) fallax FL V Laud 25 nihil eras.Laud non nihil V
\\ 1 ϰατεσχηματισμένη ἐϰεἰνη Plan.) 26
haec semper vera est, cum se instabilem mutatione demonstrat.
Illa fallit, haec instruit, illa mendacium specie
bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis
felicitatis absolvit; itaque illam videas ventosam fluentem
suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et
ipsius adversitatis exercitatione prudentem. Postremo felix
a vero bono devios blanditiis trahit, adversa plerumque ad
vera bona reduces unco retrahit. An hoc inter minima
aestimandum putas, quod amicorum tibi fidelium mentes
haec aspera, haec horribilis fortuna detexit, haec tibi certos
sodalium vultus ambiguosque secrevit.
discedens suos
abstulit, tuos reliquit? Quanti hoc integer et, ut videbaris
tibi, fortunatus emisses? Nunc amissas opes querere, quod
pretiosissimum divitiarum genus est, amicos invenisti.
Quod mundus stabili fide
concordes variat vices,
quod pugnantia semina
foedus perpetuum tenent,
quod Phoebus roseum diem
curru provehit aureo,
ut, quas duxerit Hesperos,
Phoebe noctibus imperet,
ut fluctus avidum mare
certo fine coherceat,
ne terris liceat vagis
latos tendere terminos,
cf. Mart. Cap. 3, 7 (1,5): semina .. pugnantia .. elementa
ligas vicibus .. foedere .. sexus concilians et sub amore fidem PFCL VKE P 2 mutationem P 6 ex P 13 et FlLE om. rei. Peip. uti Tf Peip. 14 [fortunatus] emisser L 1, ut vid. V1
nunc F1L nunc et PF1, V1 ut vid., Aur. Laud desine (dess. E) nunc
et V-E nunc m 2 s. s.), K (rasura ante nunc) desine W Peip., in ras. C
l desine in mg. F) quaerere P, V (schol.: alia lra habet: amissas
opes querere, melius et erit yronia), Peip. 22 hesperos V\'K, cf. stf
pra p. 14, 6 26 nec
Iam cantum illa finiverat, cum me audiendi avidum
stupentemque arrectis adhuc auribus carminis mulcedo
defixerat.
Itaque paulo post: O, inauam, summum lassorum
solamen animorum, quam tu me vel sententiarum pondere
vel canendi etiam iucunditate refovisti, adeo ut iam me
V\', ut rid. L 1, K 12 hinc P 13 nectat P PFCLVDKE
PL1V2 Laud BOECII K) EXCONS ORD (ORDI P) PATRIC (VIRI
COXSUL ET ILLVSTRI C) PHILOSOPHIAE (ICE K) CON-
SOLATIONIS LIB II EXPL INCIPIT LIB III FELICITER PCL V
Aur. D Laud, K (om. feliciter)
—
Tum illa: Sensi, inquit, cum verba nostra tacitus attentusque
rapiebas, eumque tuae mentis habitum vel exspectavi
vel, quod est verius, ipsa perfeci; talia sunt quippe, quae
restant, ut degustata quidem mordeant, interius autem
recepta dulcescant. Sed quod tu te audiendi cupidum dicis,
quanto ardore flagrares, si, quonam te ducere aggrediamur,
agnosceres! — Quonam? inquam. — Ad veram, inquit,
felicitatem, quam tuus quoque somniat animus, sed occupato
ad imagines visu ipsam illam non potest intueri. — ?
Tum ego:
Fac, obsecro, et quae illa vera sit, sine cunctatione
demonstra. — Faciam, inquit illa, tui causa libenter,
sed quae tibi causa notior est, eam prius designare verbis
atque informare conabor, ut ea perspecta, cum in contrariam
partem flexeris oculos, verae specimen beatitudinis
possis agnoscere.-
Tum defixo paululum visu et velut in augustam
suae mentis sedem recepta sic coepit:
Omnis mortalium
cura, quam multiplicium studiorum labor exercet, diverso
quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis
finem nititur pervenire. Id autem est bonum, quo quis
adepto nihil ulterius desiderare queat.
Quod quidem est
omnium summum bonorum cunctaque intra se bona continens,
cui si quid aforet, summum esse non posset,
quoniam relinqueretur extrinsecus, quod posset optari.
Liquet igitur esse beatitudinem statum bonorum omnium
congregatione perfectum.
Hunc, uti diximus, diverso
tramite mortales omnes conantur adipisci; est enim mentibus
hominum veri boni naturaliter inserta cupiditas, sed
a falsa devius error abducit.
Quorum quidem alii summum
bonum esse nihilo indigere credentes, ut divitiis affluant,
elaborant, alii vero, bonum quod sit dignissimum, veneratione
iudicantes adeptis honoribus reverendi civibus suis
esse nituntur.
Sunt qui summum bonum in summa potentia
esse constituant: hi vel regnare ipsi volunt vel regnantibus
adhaerere conantur. At quibus optimum quiddam claritas
27se: ἀ̃ρά γε πάντες
videtur, hi vel belli vel pacis artibus gloriosum nomen
propagare festinant. Plurimi vero boni fructum gaudio
laetitiaque metiuntur:
hi felicissimum putant voluptate r
diffluere. Sunt etiam, qui horum fines causasque alterutro
permutent, ut qui divitias ob potentiam voluptatesque
desiderant vel qui potentiam seu pecuniae causa seu
proferendi nominis petunt. In his igitur ceterisque talibus
humanorum actuum votorumque versatur intentio veluti
nobilitas favorque popularis, quae videntur quandam
claritudinem comparare, uxor ac liberi, quae iucunditatis
gratia petuntur; amicorum vero quod sanctissimum quidem
genus est, non in fortuna, sed in virtute numeratur,
reliquum vero vel potentiae causa vel delectationis assumitur.
Iam vero corporis bona promptum est ut ad
superiora referantur; robur enim magnitudoque videtur
praestare valentiam, pulchritudo atque velocitas celebritatem,
salubritas voluptatem. Quibus omnibus solam beatitudinem
desiderari liquet; nam quod quisque prae ceteris
petit, id summum esse iudicat bonum. Sed summum bonum
beatitudinem esse definivimus; quare beatum esse iudicat
statum, quem prae ceteris quisque desiderat.
Habes igitur ante oculos propositam fere formam
felicitatis humanae: opes, honores, potentiam, gloriam.
voluptates. Quae quidem sola considerans Epicurus con-.
sequenter sibi summum bonum voluptatem esse constituit,
quod cetera omnia iucunditatem animo videantur afferre.
Sed ad hominum studia revertor, quorum animus etsi
caligante memoria tamen bonum suum repetit.
sed velut
ebrius, domum quo tramite revertatur, ignorat. Num enim
cf. Plat. Rep. 51se.
Klingner 30, 38 PFCLVDKE 7 appetunt CW Peip. 12 numerantur E1 W Peip. 15 magnitudo quae (bonum esse ex est?) quod ab omnibus petitur) P 19 indicat
esse F bonum iudicat P 23 honoresq; P 24 voluptatem W
Peip. 28 ueluti W Peip.
est aliud, quod aeque perficere beatitudinem possit quam
copiosus bonorum omnium status nec alieni egens, sed sibi
ipse sufficiens.
Num vero labuntur hi, qui, quod sit
optimum, id etiam reverentiae cultu dignissimum putent?
Minime; neque enim vile quiddam contemnendumque est,
quod adipisci omnium fere mortalium laborat intentio.
An
in bonis non est numeranda potentia? Quid igitur, num
imbecillum ac sine viribus aestimandum est, quod omnibus
rebus constat esse praestantius?
An claritudo nihili pendenda
est? Sed sequestrari nequit, quin omne, quod excellentissimum
sit, id etiam videatur esse clarissimum.
Nam
non esse anxiam tristemque beatitudinem nec doloribus
molestiisque subiectam quid attinet dicere, quando in
minimis quoque rebus id appetitur, quod habere fruique
delectet?
Atqui haec sunt, quae adipisci homines volunt
eaque de causa divitias, dignitates, regna, gloriam
voluptatesque desiderant, quod per haec sibi sufficientiam,
reverentiam, potentiam, celebritatem, laetitiam credunt esse
venturam.
Bonum est igitur, quod tam diversis studiis
homines petunt; in quo quanta sit naturae vis, facile
monstratur, cum licet variae dissidentesque sententiae
tamen in diligendo boni fine consentiunt.
Vos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine
vestrum tamen principium somniatis verumque illum beatitudinis
finem licet minime perspicaci, qualicumque tamen
cogitatione prospicitis eoque vos et ad verum bonum na- PFCLVDКE F2L2 Aur.2 E (hoc est tecto s. «. F2) 20 specta P re* spectat F\' 23 cursum solitus P 32 perspicitis P Laud I ( ϑεα̃σϑε
Plan.)
Considera namque, an per ea, quibus se homines adepturos
beatitudinem putant, ad destinatum finem valeant pervenire.
Si enim vel pecunia vel honores ceteraque tale
quid afferunt, cui nihil bonorum abesse videatur, nos quoque
fateamur fieri aliquos horum adeptione felices.
Quodsi
neque id valent efficere, quod promittunt, bonisque pluribus
carent, nonne liquido falsa in eis beatitudinis species
deprehenditur?
Primum igitur te ipsum, qui paulo ante
divitiis affluebas, interrogo: inter illas abundantissimas
opes numquamne animum tuum concepta ex qualibet inluna
confudit anxietas?
— Atqui, inquam, libero me fuisse
animo, quin aliquid semper angerer, reminisci non queo. —
..
iNonne quia vel aberat, quod abesse non velles, vel aderat,
quod adesse noluisses? — Ita est, inquam.
— Illius igitur
praesentiam, huius absentiam desiderabas? — Confiteor,
inquam. — Eget vero, inquit, eo, quod quisque desiderat?
- Eget, inquam. — Qui vero eget aliquo. non est usque-
--quaque sibi ipse sufficiens. — Minime, inquam.
— Tu ]
itaque hanc insufficientiam plenus, inquit, opibus sustinebas?
- Quidni? inquam.
— Opes igitur nihilo indigentem
sufficientemque sibi facere nequeunt et hoc erat, quod
promittere videbantur.
Atqui hoc quoque maxime considerandum
puto, quod nihil habeat suapte natura pecunia,
ut his, a quibus possidetur, invitis, nequeat auferri. —
Fateor, inquam.
— Quidni fateare, cum eam cotidie valennor
aliquis eripiat invito? Unde enim forenses querimoniae,
nisi quod vel vi vel fraude nolentibus pecuniae
repetuntur ereptae? — Ita est, inquam.
— Egebit igitur,
cf- infra p. 52, 15, Hartlieh 312 (Plut. Kccra πλούτον fr.2lD, VII
inquit, extrinsecus petito praesidio, quo suam pecuniam
quisque tueatur. — Quis id, inquam, neget — Atqui non
egeret eo, nisi possideret pecuniam, quam possit amittere..
__1....._r-.n
— Dubitari, inquam, nequit. — In contrarium igitur relapsa
res est;
nam quae sufficientes sibi facere putabantur opes,
alieno potius praesidio faciunt indigentes. Quis autem I
modus est, quo pellatur divitiis indigentia? Num enim
divites esurire nequeunt, num sitire non possunt, num
frigus hibernum pecuniosorum membra non sentiunt? Sed
adest, inquies, opulentis, quo famem satient, quo sitim
frigusque depellant. Sed hoc modo consolari quidem
divitiis indigentia potest, auferri penitus non potest; nam
si haec hians semper atque aliquid poscens opibus expletur,
maneat necesse est, quae possit expleri. Taceo, quod naturae
minimum, quod avaritiae nihil satis est. Quare si opes nec
summovere indigentiam possunt et ipsae suam faciunt.
quid est, quod eas sufficientiam praestare credatis?
Sed dignitates honorabilem reverendumque, cui provenerint,
reddunt.
Num vis ea est magistratibus, ut utentium
mentibus virtutes inserant, vitia depellant? Atqui non
fugare, sed inlustrare potius nequitiam solent, quo fit, ut
indignemur eas saepe nequissimis hominibus contigisse;
unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem strumam
cf. Hor. Epod. 8, 14: onusta bacis 29 Catull. 52,2: sella in
curtili struma Nonius sedet Plin. N. h. XXXTII 81) (P) FCLV(D)KE om. VE 3 eo del. P posset Par. 15090, Vind. 13 <non> expletur F2 VaU. 16 possunt indigo W Peip. 20 verba inde ab
oneretque usque ad offiicio 53,24) excideruflt in D 22 deserit FW
Peip. deserat F1 (ovr1 b
Videsne, quantum malis dedecus adiciant
dignitates? Atqui minus eorum patebit indignitas, si
nullis honoribus inclarescant.
Tu quoque num tandem tot
putares adduci potuisti, ut cum Decorato gerere magistratum
putares, cum in eo mentem nequissimi scurrae delatorisque
respiceres?
Non enim possumus ob honores reverentia
dignos iudicare, quos ipsis honoribus iudicamus indignos.
At si quem sapientia praeditum videres, num posses eum
--vel reverentia vel ea, qua est praeditus, sapientia non
dignum putare? — Minime.
— Inest enim dignitas propria
virtuti, quam protinus in eos, quibus fuerit adiuncta, transfundit.
Quod quia populares facere nequeunt honores,
liquet eos propriam dignitatis pulchritudinem non habere.
In quo illud est animadvertendum magis:
nam si eo abiectior
est, quo magis a pluribus quisque contemnitur, cum reverendos
facere nequeat, quos pluribus ostentat, despectiores
potius improbos dignitas facit.
Verum non impune;
reddunt namque improbi parem dignitatibus vicem, quas
sua contagione commaculant.
Atque ut agnoscas veram illam reverentiam per has
umbratiles dignitates non posse contingere: si qui multiplici
consulatu functus in barbaras nationes forte devenerit,
venerandumne barbaris honor faciet?
Atqui si hoc naturate
munus dignitatibus foret, ab officio suo quoquo gentium
nullo modo cessarent, sicut ignis ubique terrarum numquam
tamen calere desistit.
Sed quoniam id eis non propria vis,
sed hominum fallax adnectit opinio, vanescunt ilico. cum
ad eos venerint, qui dignitates eas esse non aestimant.
Sed
hoc apud exteras nationes: inter eos vero, apud quos ortae
sunt, num perpetuo perdurant?
Atqui praetura magna olim
Potestas, nunc inane nomen et senatorii census gravis
lJlommsen (Cassåod. Var. p. 492 s. r. Decoratus) optares PFCLV(D)KE Erakman: cf. Eng* 14 eo om. F\'CL YK 16 ostendat PK Laud
21 umbrabiles CL1 V Aur.1 K Laud1 W Peip. (cf. Amm. Marc. XXI 16.21:
imperium .. cassum et umbratile) contingere (sic collige) W Peip.
(sic aecipe) s. v. F2: cf. p. 30,16 30 praefectura F2CV2D2W Peip.
o nihil.
habebatur, nunc ea praefectura quid abiectius? ut enim
paulo ante diximus, quod nihil habet proprii decoris.
opinione utentium nunc splendorem accipit, nunc amittit.
Si igitur reverendos facere nequeunt dignitates, si ultro
improborum contagione sordescunt, si mutatione temporum
splendere desinunt, si gentium aestimatione vilescunt, quid
est, quod in se expetendae pulchritudinis habeant, nedum
aliis praestent?
An vero regna regumque familiaritas efficere potentem
valet?
Quidni, quando eorum felicitas perpetuo Per""
durat? Atqui plena est exemplorum vetustas, plena etiam
praesens aetas, qui reges felicitatem calamitate mutaverint.
O praeclara potentia, quae ne ad conservationem quidem sui
satis efficax invenitur. Quodsi haec regnorum potestas beati-
tudinis auctor est, nonne, si qua parte defuerit, felicitatemqI\\
minuat, miseriam importet? Sed quamvis late humana ten-
dantur imperia, plures necesse est gentes relinqui, quibus
regum quisque non imperet. Qua vero parte beatos facien»
desinit potestas, hac impotentia subintrat, quae miseros facit,
hoc igitur modo maiorem regibus inesse necesse est miseriae
½ de Pompeio Magno v. Cassiod. Var. VI 18 3 v. supra!
20 Cie. Arch. 14: plena exemplorum vetustas PFCLVDKE W Peip. an non iam P an non naID Vt 21 regis P ; probat Schepss) mutuaverint V Aur.KLaud, cf. Eng.2
Wn...IeWpeap.
22 nec W Peip. 27 regnum PVl imperet regum quisque W Peip.
Expertus sortis suae periculorum tyrannus
f regni metus pendentis supra verticem gladii terrore
simulavit.
Quae est igitur haec potestas, quae sollicitudinum
morsus expellere, quae formidinum aculeos vitare nequit?
Atqui vellent ipsi vixisse securi, sed nequeunt: dehinc de
potestate gloriantur.
An tu potentem censes, quem videas
velle, quod non possit efficere, potentem censes, qui satellite
latus ambit, qui, Quos terret, ipse plus metuit. Qui ut potens
esse videatur, in servientium manu situm est?
Nam quid ego
de regum familiaribus disseram — cum regna ipsa tantae
imbecillitatis plena demonstrem — quos quidem regia potestas
saepe incolumis, saepe autem lapsa prosternit?
Nero
Senecam familiarem praeceptoremque suum ad eligendae
- mortis coegit arbitrium, Papinianum diu inter aulicos
potentem militum gladiis Antoninus obiecit.
Atqui uterque
potentiae suae renuntiare voluerunt, quorum Seneca opes
etiam suas tradere Neroni seque in otium conferre conatus
est; sed dum ruituros moles ipsa trahit, neuter, quod voluit.
effecit. Quae est igitur ista potentia.
quam pertimescunt
habentes, quam nec cum habere velis. tutus sis et, cum
deponere cupias, vitare non possis?
An praesidio sunt
ci, quos non virtus, sed fortuna conciliat? Sed quem
felicitas amicum fecit, infortunium faciet inimicum.
Quae
vero pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus?
Gloria vero quam fallax saepe, quam turpis est.I
Unde non iniuria tragicus exclamat:
Plures enim magnum saepe nomen falsis vulgi opinionibus
abstulerunt, quo quid turpius excogitari potest? Nam
qui falso praedicantur, suis ipsi necesse est laudibus
erubescant. Quae si etiam meritis conquisitae sint, quid
tamen sapientis adiecerint conscientiae, qui bonum suum
non populari rumore, sed conscientiae veritate metitur.
Quodsi hoc ipsum propagasse nomen pulchrum videtur.
consequens est, ut foedum non extendisse iudicetur. seu
cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit
quas unius fama hominis nequeat pervenire, fit, ut, quem
tu aestimas esse gloriosum, proxima parte terrarum videatur
inglorius. Inter haec vero popularem gratiam ne com-
memoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio provenit
nec umquam firma perdurat. Iam vero quam si
inane, quam futtile nobilitatis nomen, quis non videat.
Quae si ad claritudinem refertur, aliena est; videtur namque
esse nobilitas quaedam de meritis veniens laus parentum.
18 v. p. 40,14sqq.; 54,25sq. 24/25 Arist. Rhet. 1399b 16 ( εὐγενείας.. SaIl. lug.
Quodsi claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse
est, qui praedicantur; quare splendidum te, si tuam non
habes, aliena claritudo non efficit.
Quodsi quid est in
nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut imposita nobilibus
necessitudo videatur, ne a maiorum virtute degeneret.
Quid autem de corporis voluptatibus loquar, quarum
appetentia quidem plena est anxietatis, satietas vero
paenitentiae? Quantos illae morbos.
quam intolerabiles
dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent
-esse corporibus!
Quarum motus quid habeat iucunditatis,
ignoro; tristes vero esse voluptatum exitus, quisquis
reminisci libidinum suarum volet, intelleget.
Quae si beatos
explicare possunt, nihil causae est, quin pecudes quoque
beatae esse dicantur. quarum omnis ad explendam corporalem
lacunam festinat intentio.
Honestissima quidem
coniugis foret liberorumque iucunditas, sed nimis e natura
dictum est nescio quem filios invenisse tortores; quorum
ef. Cic. Hori. G6 74,
73/80, 74/81, Plasberg 77, Dienel 1914, 7 26 cf Soph. Ant. 645sqq.:
Tt åv εἴποις allo πλὴν αὑτω̜̃ Euen. fr. 6:
quam sit mordax quaecumque condicio, neque alias expertum
te neque nunc anxium necesse est ammonere. In
quo Euripidis mei sententiam probo, qui carentem liberis
infortunio dixit esse felicem.
Nihil igitur dubium est, quin hae ad beatitudinem
viae devia quaedam sint nec perducere quemquam eo
valeant, ad quod se perducturas esse promittunt. Quantis
vero implicitae malis sint, brevissime monstrabo.
Quid
enim, pecuniamne congregare conaberis? Sed eripies
habenti. Dignitatibus fulgere velis? Danti supplicabis
et, qui praeire ceteros honore cupis, poscendi humilitate
vilesces.
Potentiamne desideras? Subiectorum insidiis
obnoxius periculis subiacebis. Gloriam petas? Sed per\'
aspera quaeque distractus securus esse desistis.
Voluptariam
vitam degas?
Sed quis non spernat atque abiciat
vilissimae fragilissimaeque rei, corporis, servum? Iam vero
qui bona prae se corporis ferunt, quam exigua, quam fragili
possessione nituntur! Num enim elephantos mole. tauros
robore superare poteritis, num tigres velocitate praeibitis? 25
at ἐϕήμερα tc;
Respicite caeli spatium, firmitudinem, celeritatem et aliquando
desinite vilia mirari. Quod quidem caelum non his
potius est quam sua, qua regitur, ratione mirandum.
Formae
vero nitor ut rapidus est, ut velox et vernalium florum
mutabilitate fugacior!
Quodsi, ut Aristoteles ait, Lyncei
oculis homines uterentur, ut eorum visus obstantia penetraret,
nonne introspectis visceribus illud Alcibiadis superficie
pulcherrimum corpus turpissimum videretur? Igitur
te pulchrum videri non tua natura, sed oculorum spectantium
reddit infirmitas.
Sed aestimate quam vultis nimio
corporis bona, dum sciatis hoc, quodcumque miramini.
uanae febris igniculo posse dissolvi.
Ex quibus omnibus
illud redigere in summam licet, quod haec, quae nec
praestare, quae pollicentur, bona possunt nec omnium
bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem
quasi quidam calles ferunt nec beatos ipsa perficiunt.
Hactenus mendacis formam felicitatis ostendisse
suffecerit quam si perspicaciter intueris, ordo est deincepsquae
sit vera. monstrare. — Atqui video, inquam, nec
opibus sufficientiam nec regnis potentiam nec reverentiam
dignitatibus nec celebritatem gloria nec laetitiam voluptatibus
posse contingere. — An etiam causas, cur id ita sit.
deprehendisti?
— Tenui quidem veluti rimula mini videor
intueri, sed ex te apertius cognoscere malim. — Atqui
promptissima ratio est. Quod enim simplex est indivisumque
natura, id error humanus separat et a vero atque per
fecto ad falsum imperfectumque traducit. An tu arbitraris.
quod nihilo indigeat, egere potentia? — Minime, inquam.
- Recte tu quidem; nam si quid est, quod in ulla re
imbecillioris valentiae sit, in hac praesidio necesse est egeat
alieno.
— Ita est. inquam. — Igitur sufficientiae potentiaeque
una est eademque natura. — Sic videtur. — Quod vero
huius modi sit. spernendumne esse censes an contra rerum
cf. infra 73, 19; 82,12. Plat. Phaedr. 263 a ( δοϰω̃ μέν 8
— Addamus igitur sufficientiae
potentiaeque reverentiam, ut haec tria unum esse iudicemus.
— Addamus, si quidem vera volumus confiteri. —
Quid vero, inquit, obscurumne hoc atque ignobile censes
esse an omni celebritate clarissimum?
Considera vero, ne,
quod nihilo indigere, quod potentissimum, quod honore
dignissimum esse concessum est, egere claritudine, quam
sibi praestare non possit, atque ob id aliqua ex parte
videatur abiectius.
— Non possum, inquam, quin hoc, uti
est, ita etiam celeberrimum esse confitear.
— Consequens
igitur est, ut claritudinem superioribus tribus nihil differre
fateamur. — Consequitur, inquam.
— Quod igitur nullius
egeat alieni, quod suis cuncta viribus possit, quod sit
clarum atque reverendum, nonne hoc etiam constat esse
laetissimum?
— Sed unde huic, inquam, tali maeror ullus
obrepat, ne cogitare quidem possum, quare plenum esse
laetitiae, si quidem superiora manebunt, necesse est confiteri.
-- Atqui illud quoque per eadem necessarium est
sufficientiae, potentiae, claritudinis, reverentiae, iucunditatis
nomina quidem esse diversa, nullo modo vero discrepare
substantiam. — Necesse est, inquam. —
Hoc igitur, quod est unum simplexque natura, pravitas
humana dispertit et, dum rei, quae partibus caret, partem
conatur adipisci, nec portionem, quae nulla est, nec ipsam,
quam minime affectat, assequitur. — Quonam, inquam.
modo? — Qui divitias, inquit, petit penuriae fuga, de
potentia nihil laborat, vilis obscurusque esse mavult multas
etiam sibi naturales quoque subtrahit voluptates, ne pecuniam,
quam paravit, amittat.
Sed hoc modo ne sufficientia
quidem contingit ei, quem valentia deserit, quem
cf. Plat. Prot. 329 c. d PT1L1VK 11 confiteor TLX 14 posset F 2+ dis- P 27 fugat PKl 27 sq. deponentia PTl 29 nec 1\'1
30 nec TIK Peip.
molestia pungit, quem vilitas abicit, quem recondit obscuritas.
Qui vero solum posse desiderat, profligat opes, despicit
voluptates honoremque potentia carentem, gloriam quoque
nihili pendit. Sed hunc quoque quam multa deficiant, vides:
fit enim, ut aliquando necessariis egeat, ut anxietatibus
mordeatur, cumque haec depellere nequeat, etiam id, quod
maxime petebat. potens esse desistat. Similiter ratiocinari
de honoribus, gloria, voluptatibus licet; nam cum unumquodque
horum idem quod cetera sit, quisquis horum aliquid
sine ceteris petit, ne illud quidem, quod desiderat.
apprehendit. — Quid igitur, inquam, si qui cuncta simul
cupiat adipisci? — Summam quidem ille beatitudinis velit:
sed num in his eam repperiet, quae demonstravimus id.
quod pollicentur, non posse conferre? — Minime, inquam.
— In his igitur, quae singula quaedam expetendorum
praestare creduntur, beatitudo nullo modo vestiganda est.
— Fateor, inquam. et hoc nihil dici verius potest. —
Habes igitur. inquit, et formam falsae felicitatis et
causas.
Detleete nunc in adversum mentis intuitum; ibi
enim vel
vrl caeco perspicua est eamque tu paulo ante
sti, dum falsae causas aperire conaris. Nam ni?i
fallor. ea vera est et perfecta felicitas, quae sufficientem.
potentem, reverendum. celebrem laetumque perficiat. Atque
ut me interius animadvertisse cognoscas, quae unum horum.
quoniam idem cuncta sunt, veraciter praestare potest. hanc
esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco.
-
O te, alumne. hac opinione felicem. si quidem hoc. inquit?
adieceris! — Quidnam? inquam. — Essene aliquid in his
supra 59, 13sqq. 22 v. 60, 15 28 cf. Klingner 79 Phaedr.
263 c d: PTLrDKE PT1V1 displicit K Aur.1 5 ut prius om. P \' etiam; hic quod \':P 11 quis V 12 in illis T1
16 _uda V* 22 conabaris VIK conareris Aur.2 E (probat
Schepss) 29 quirinam PT1V1
possit afferre? — Minime, inquam, puto idque a te, nihil ut
amplius desideretur, ostensum est.
— Haec igitur vel
imagines veri boni vel imperfecta quaedam bona dare
mortalibus videntur, verum autem atque perfectum bonum
conferre non possunt. — Assentior, inquam.
— Quoniam
igitur agnovisti, quae vera illa sit, quae autem beatitudinem
mentiantur, nunc superest, ut unde veram hanc petere
possis, agnoscas. — Id quidem, inquam, iam dudum
vehementer exspecto.
— Sed cum, ut in Timaeo Platoni,
nostro placet, in minimis quoque rebus divinum
praesidium debeat implorari, quid nunc faciendum censes,
ut illius summi boni sedem repperire mereamur?
— Invocandum,
inquam, rerum omnium patrem, quo praetermisso
nullum rite fundatur exordium. — Recte, inquit, ac simul
ita modulata est:.
Quoniam igitur, quae sit imperfecti, quae etiam
perfecti boni forma, vidisti, nunc demonstrandum reor.
quonam haec felicitatis perfectio constituta sit. In quo
illud primum arbitror inquirendum, an aliquod huius modi
bonum. quale paulo ante definisti, in rerum natura possit
exsistere, ne nos praeter rei subiectae veritatem cassa
cogitationis imago decipiat. Sed quin exsistat sitque hoc
veluti quit.lam omnium fons bonorum, negari nequit: omne
enim.
quod imperfectum esse dicitur. id imminutione perfecti
imperfectum esse perhibetur. Quo fit, ut, si in quolibet
genere imperfectum quid esse videatur, in eo perfectum
quoque aliquid esse necesse sit; etenim perfectione sublata;
unde illud. quod imperfectum perhibetur. exstiterit. ne fingi
coetus 11 Eucler. ( Anth. Lat. ed. Riese 789) 8: qua luce
reperta 15aq. cf. Plat. Leg. 7l5e: d .. dQxnv re xal
ϰαιftica Tciiv άπάντων ε̎χων adfert Plut Ex. 601bf; Apoc. 1,8: ego
Neque enim ab deminutis inconsummatisque
natura rerum cepit exordium, sed ab integris absolutisque
procedens in haec extrema atque effeta dilabitur.
Quodsi, uti paulo ante monstravimus, est quaedam boni
fragilis imperfecta felicitas, esse aliquam solidam perfectamque
non potest dubitari. — Firmissime, inquam,
verissimeque conclusum est. —
Quo vero, inquit, habitet, ita considera. Deum, rerum
omnium principem, bonum esse communis humanorum conceptio
probat animorum; nam cum nihil deo melius excogitari
queat, id, quo melius nihil est. bonum esse quis
dubitet?
Ita vero bonum esse deum ratio demonstrat, ut
perfectum quoque in eo bonum esse convincat.
Nam ni
tale sit, rerum omnium princeps esse non poterit; erit enim
eo praestantius aliquid perfectum possidens bonum, quod
hoc prius atque antiquius esse videatur; omnia namque
perfecta minus integris priora esse claruerunt.
Quare ne in
infinitum ratio prodeat, confitendum est summum deum
summi perfectique boni esse plenissimum; sed perfectum
bonum veram esse beatitudinem constituimus: veram igitur
beatitudinem in summo deo sitam esse necesse est. —
Accipio, inquam, nec est. Quod contra dici ullo modo queat.
- Sed quaeso, inquit, te, vide, quam id sancte atque in-
-violabiliter probes, quod boni summi summum deum diximus
esse plenissimum. — Quonam, inquam, modo?
— Ne hunc
rerum omnium patrem illud summum bonum, quo plenus
esse perhibetur, vel extrinsecus accepisse vel ita naturaliter
habere praesumas, quasi habentis dei habitaeque
beatitudinis diversam cogites esse substantiam.
Nam si
extrinsecus acceptum putes, praestantius id. quod dederit,
ab eo, quod acceperit, existimare possis, sed hunc esse
rerum omnium praecellentissimum dignissime confitemur.
T2K demunitis P 2 cepit K coepit rel. Peip. om. L fragilis (et) Baa. 8 considerandum rerum Tl.
22 ab ullo usque ad Super (66,27) deest D 31 ab eras. V 32 dignissime
(q. s. v. add.) P.
Quod si natura quidem inest, sed est ratione diversum.
cum de rerum principe loquamur deo, fingat, qui potest.
quis haec diversa coniunxerit. Postremo quod a qualibet
re diversum est, id non est illud, a quo intellegitur esse
diversum; quare quod a summo bono diversum est sui
natura, id summum bonum non est, quod nefas est de eo
cogitare, quo nihil constat esse praestantius. Omnino enim
nullius rei natura suo principio melior poterit exsistere,
quare, quod omnium principium sit, id etiam sui substantia
summum esse bonum verissima ratione concluserim.
—
Rectissime, inquam. — Sed summum bonum beatitudinem
esse concessum est. — Ita est, inquam. — Igitur, inquit.
deum esse ipsam beatitudinem necesse est confiteri. - Nec
propositis, inquam, prioribus refragari queo et illis hoc
inlatum consequens esse perspicio. —
Respice, inquit, an hinc quoque idem firmius approoeull,
quod duo summa bona, quae a se diversa sint, esse non
possunt. Etenim quae discrepant bona, non esse alterum,
quod sit alterum, liquet; quare neutrum poterit esse perfectum,
cum alterutri alterum deest. Sed quod perfectum
non sit.
id summum non esse manifestum est; nullo modo
igitur, quae summa sunt bona, ea possunt esse diversa. Atqui
et beatitudinem et deum summum bonum esse collegimus,
quare ipsam necesse est summam esse beatitudinem,...
quae sit summa divinitas. — Nihil, inquam, nec reapse
verius nec ratiocinatione firmius nec deo dignius concludi
potest. — Super haec, inquit, igitur veluti geometrae solent
demonstratis propositis aliquid inferre, quae porismata ipsi
vocant, ita ego quoque tibi veluti corollarium dabo. Nam
quoniam beatitudinis adeptione fiunt homines beati, beatitudo
vero est ipsa divinitas.
divinitatis adeptione beatos
fieri manifestum est. Sed uti iustitiae adeptione iusti, PTLVKE Schepss re ab severius P Laud2, ui vid. V1 re ab avenas Laud1 re ah severius t se eras.) K re verius L
re*verius T1 re hac veriiia II re ipsa verius rel. JPeip.
simili ratione necesse est.
Omnis igitur beatus deus, sed
natura quidem unus; participatione vero nihil prohibet esse
quam plurimos.
— Et pulchrum, inQuam, hoc atque pretiosum,
sive porisma sive corollarium vocari mavis.
— Atqui
hoc quoque pulchrius nihil est, quod his adnectendum esse
ratio persuadet. — Quid? inquam.
— Cum multa, inquit,
beatitudo continere videatur, utrumne haec omnia unum
veluti corpus beatitudinis quadam partium varietate coniungant
an sit eorum aliquid, quod beatitudinis substantiam
compleat, ad hoc vero cetera referantur?
— Vellem, in-
unum, id ipsarum rerum commemoratione patefaceres. —
Nonne, inquit, beatitudinem bonum esse censemus? — Ac
..summum quidem, inquam. —
Addas, inquit, hoc omnibus licet. Nam eadem sufficienua
summa est, eadem summa potentia, reverentia quoque.
uas ac voluptas beatitudo esse iudicatur.
Quid igitur,
haecine omnia, bonum, sufficientia, potentia ceteraque veluti
quaedam beatitudinis membra sunt an ad bonum veluti ad
verticem cuncta referuntur?
— Intellego, inquam, quid investigandum
proponas, sed, quid constituas, audire desidero.
- Cuius discretionem rei sic accipe.
Si haec omnia
beatitudinis membra forent, a se quoque invicem discreparent;
haec est enim partium natura, ut unum corpus diversa
componant. Atqui haec omnia idem esse monstrata sunt.
minime igitur membra sunt; alioquin ex uno membro beatitudo
videbitur esse coniuncta quod fieri nequit.
— Id quidem,
inquam, dubium non est, sed id, quod restat, exspecto.
- Ad bonum vero cetera referri palam est.
Ideirco enim
sufficientia petitur, quoniam bonum esse iudicatur, idcirco
cum Plat. Phaed. 60b:
ήμμένω confert Themist. I, p. 5 c 20
idem de
reverentia, claritudine, iucunditate coniectare licet. Omnium s
igitur expetendorum summa atque causa bonum est; quod r
enim neque re neque similitudine ullum in se retinet bonum.
id expeti nullo modo potest. Contraque etiam, quae natura
bona non sunt, tamen si esse videantur, quasi vere bona
sint, appetuntur.
Quo fit, uti summa, cardo atque causa;
expetendorum omnium bonitas esse iure credatur. Cuius
vero causa quid expetitur, id maxime videtur optari, veluti
si salutis causa quispiam velit eQuitare, non tam equitandi
motum desiderat quam salutis effectum. Cum igitur omnia
boni gratia petantur, non illa potius quam bonum ipsum
desideratur ab omnibus. Sed propter quod cetera optantur,
beatitudinem esse concessimus;
quare sic quoque sola quae-ritur
beatitudo. Ex quo liquido apparet ipsius boni et beatitudinis
unam atque eandem esse substantiam.
- Nihil
video, cur dissentire quispiam possit. — Sed deum veramque
beatitudinem unum atque idem esse monstravimus. -
Ita, inquam. — Securo igitur concludere licet dei quoque
in ipso bono nec usquam alio sitam esse substantiam
Assentior, inquam; cuncta enim firmissimis nexa
rationibus constant. — Tum illa.
: Quanti, inquit, aestimabis,
si, bonum ipsum quid sit, agnoveris?
— Infinito, inquam, si
quidem mihi pariter deum quoque, qui bonum est, continget
agnoscere.
- Atqui hoc verissima inquit ratione patefaciam,
maneant modo, quae paulo ante conclusa sunt. —
- sunt.
- Nonne, inquit, monstravimus ea, quae appetuntur
pluribus, idcirco vera perfectaque bona non esse,
quoniam a se invicem discreparent, cumque alteri abesset
alterum, plenum absolutumque bonum afferre non posse,
tum autem verum bonum fieri, cum in unam veluti formam
atque efficientiam colliguntur, ut, quae sufficientia est,
eadem sit potentia, reverentia, claritas atque iucunditas,
nisi vero unum atque idem omnia sint, nihil habere, quo
inter expetenda numerentur?
— Demonstratum, inquam,
nec dubitari ullo modo potest.
— Quae igitur, cum discrepant,
minime bona sunt, cum vero unum esse coeperint,
bona fiunt, nonne, haec ut bona sint unitatis fieri adeptione
contingit? - Ita, inquam. videtur.
— Sed omne, quod bonum
est, boni participatione bonum esse concedis an
minime? — Ita est.
— Oportet icitur idem esse unum atque
bonum simili ratione concedas; eadem namque substantia
est eorum, quorum naturaliter non est diversus effectus. —
Negare, inquam, nequeo.
— Nostine igitur, inquit, omne,
quod est, tam diu manere atque subsistere, quamdiu sit
unum? sed interire atque dissolvi, pariter atque unum esse
v. supra 66,1ssqq. 14 Klingner 81 Crito 4sb:
destiterit? — Quonam modo? — Ut in animalibus, inquit.
cum in unum coeunt ac permanent anima corpusque, id
animal vocatur;
cum vero haec unitas utriusque separatione,
dissolvitur, interire nec iam esse animal liquet. Ipsum 4
que corpus cum in una forma membrorum coniunctione permanet,
humana visitur species; at si distributae segrega
taeque partes corporis distraxerint unitatem, desinit esse.
quod fuerat. Eoque modo percurrenti cetera procul a .
patebit subsistere unumquodque, dum unum est, cum vero r
unum esse desinit, interire. — Consideranti, inquam, mihi
plura minime aliud videtur. —
Estne igitur, inquit, quod, in quantum naturaliter agat,
relicta subsistendi appetentia venire ad interitum corrup-,
*tionemque
desideret? — Si animalia, inquam, considerem, ,
quae habent aliquam volendi nolendique naturam, nihil in-
venio, quod nullis extra cogentibus abiciant manendi inten
tionem et ad interitum sponte festinent. Omne na i
animal tueri salutem laborat, mortem vero perniciemque
devitat.
Sed quid de herbis arboribusque, quid de inanima
omnino consentiam rebus, prorsus dubito. — Atqui non est,
quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque
arbores intuearis primum sibi convenientibus innasci locis?
ubi, quantum earum natura queat, cito exarescere atque
interire non possint. Nam aliae quidem campis, aliae m
tibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliae saxis haerent,
aliarum fecundae sunt steriles harenae, quas si in alia \'
quispiam loca transferre conetur, arescant. Sed dat cuique
natura, quod convenit, et ne, dum manere possunt, intereant.
elaborat. Quid quod omnes velut in terras ore deme
trahunt alimenta radicibus ac per medullas robur corti -
Ir ; τϱέϕεται ϰαι βλαστάνει βέλτιοv
Quid quod mollissimum quidque, sicuti
medulla est, interiore semper sede reconditur, extra vero
quadam ligni firmitate, ultimus autem cortex adversum
caeli intemperiem quasi mali patiens defensor opponitur?
Iam vero quanta, est naturae diligentia, ut cuncta semine
multiplicato propagentur!
Quae omnia non modo ad tempus
manendi, verum generatim quoque quasi in perpetuum
permanendi veluti quasdam machinas esse quis nesciat?
a etiam, quae inanimata esse creduntur, nonne, quod suum
est, quaeque simili ratione desiderant?
Cur enim flammas
quidem sursum levitas vehit, terras vero deorsum pondus
deprimit, nisi quod haec singulis loca motionesque conveniunt.
Porro autem, quod cuique consentaneum est, id
unumquodque conservat; sicuti ea, quae sunt inimica, corrumpunt.
Iam vero, quae dura sunt ut lapides, adhaerent
tenacissime partibus suis et, ne facile dissolvantur, resistunt.
Quae vero liquentia ut aer atque aqua facile quidem
videntibus cedunt, sed cito in ea rursus, a quibus sunt
-abscisa, relabuntur, ignis vero omnem refugit sectionem.
Neque nunc nos de voluntariis animae cognoscentis
motibus, sed de naturali intentione tractamus, sicuti est,
quod acceptas escas sine cogitatione transigimus, quod in.
somno spiritum ducimus nescientes.
Nam ne in animalibus
quidem manendi amor ex animae voluntatibus, verum ex
naturae principiis venit.
Nam saepe mortem cogentibus
causis, quam natura reformidat, voluntas amplectitur, contraque
illud, quo solo mortalium rerum durat diuturnitas,
gignendi opus, quod natura semper appetit, interdum co-
-ercet voluntas.
Adeo haec sui caritas non ex animali
motione, sed ex naturali intentione procedit; dedit enim
providentia creatis a se rebus hanc vel maximam manendi
causam, ut. Quoad possunt. naturaliter manere desiderent.
Quare nihil est, quod ullo modo queas dubitare cuncfca,
secuti T1V1 7 permanendi verum generatum P 19 a- PTL VDKM
scissa V1 20 cognoscentes P 30sq. dedit ei providentia P
quae sunt, appetere naturaliter constantiam permanendi,
devitare perniciem.
— Confiteor, inquam, nunc me indubitato
cernere, quae dudum incerta videbantur. - Quod
autem, inquit, subsistere ac permanere petit, id unum esse
desiderat; hoc enim sublato ne esse quidem cuiquam per-
manebit. — Verum est, inquam. — Omnia igitur, inquit,
unum desiderant. — Consensi. — Sed unum id ipsum mon-
stravimus esse, quod bonum. — ita quidem. — Cuncta
igitur bonum petunt, quod quidem ita describus licet ipsum.n
bonum esse, quod desideretur ab omnibus. — Nihil, inquam,
verius excogitari potest; nam vel ad nihil unum cuncta
referuntur et uno veluti vertice destituta sine rectore fluitabunt-
tabunt aut, si quid est, ad quod universa festinant, id erit
omnium summum bonorum. — Et illa: Nimium, inquit, o
alumne, laetor; ipsam enim mediae veritatis notam mente
fixisti.
Sed in hoc patuit tibi, quod ignorare te paulo ante
dicebas. — Quid? inquam. — Quis esset, inquit, rerum,
omnium finis; is est enim profecto, quod desideratur ab
omnibus, quod, quia bonum esse collegimus, oportet rerum
omnium finem bonum esse fateamur.
Tum ego: Platoni, inquam, vehementer assentior;
nam me horum iam secundo commemoras, primum quod
memoriam corporea contagione, dehinc cum maeroris mole
pressus amisi.
— Tum illa: Si priora, inquit, concessa respicias,
ne illud quidem longius aberit. quin recorderis, quod
te dudum nescire confessus es. — Quid? inquam.
— Quibus,
ait illa, gubernaculis mundus regatur. — Memini, inquam,
me inscitiam meam fuisse confessum, sed quid afferas, licet
iam prospiciam. planius tamen ex te audire desidero. -
Mundum, inquit, hunc deo regi paulo ante minime dubitandum
putabas. — Ne nunc quidem arbitror, inquam, nec
umquam dubitandum putabo, quibusque in hoc rationibus
accedam, breviter exponam.
Mundus hic ex tam diversis
contrariisque partibus in unam formam minime convenisset,
nisi unus esset, qui tam diversa coniungeret.
Coniuncta
vero naturarum ipsa diversitas invicem discors dissociaret
atque divelleret, nisi unus esset, qui quod nexuit contineret.
Non tam vero certus naturae ordo procederet nec tam
dispositos motus locis, temporibus, efficientia, spatiis, qualitatibus
explicarent, nisi unus esset, qui has mutationum
16sq. v. supra 18,7 19 v. 60, 19sq. 20 v. 18,6sq.;
63,17.6sq.v.supra18,719t1.60,19sq.2011.18,61>1}.; P (glossa in V) 20 (a) deo Met. minime s. a TTL VDKE T2 E2 28 praecederet T1 30 eipliearet VAur. E
varietates manens ipse disponeret. Hoc quicquid est, quo
condita manent atque agitantur, usitato cunctis vocabulo
deum nomino.
Tum illa: Cum haec, inquit, ita sentias, parvam mihi
restare operam puto, ut felicitatis compos patriam sospes
revisas. Sed, quae proposuimus, intueamur. Nonne in um-
titudine sufficientiam numeravimus deumque beatitudinem
ipsam esse consensimus? — Ita quidem. —■ Et ad mundum
igitur, inquit, regendum nullis extrinsecus amminiculis?
indigebit;
alioquin si quo egeat, plenam sufficientiam non
habebit.
— Id, inquam, ita est necessarium. — Per se igitur
solum cuncta disponit? — Negari, inquam. nequit. — Atqui
deus ipsum bonum esse monstratus est.
— Memini, inquam.
— Per bonum igitur cuncta disponit, si quidem per
se regit omnia, quem bonum esse consensimus, et hic est
veluti quidam clavus atque gubernaculum, quo mundana
machina stabilis atque incorrupta servatur. — Vehementer
assentior, inquam, et id te paulo ante dicturam tenui licet
suspicione prospexi. — Credo, inquit; iam enim, ut arbitror,
vigilantius ad cernenda vera oculos deducis, sed, quod
dicam, non minus ad contuendum patet. — Quid? inquam.
— Cum deus, inquit, omnia bonitatis clavo gubernare iure
credatur eademque omnia, sicuti docui, ad bonum naturali
intentione festinent, num dubitari potest, quin voluntaria
regantur seque ad disponentis nutum veluti convenientia
contemperataque rectori sponte convertant? — Ita, inquam,
necesse est: nec beatum regimen esse videretur, si quidem
detrectantium iugum foret, non obtemperantium salus.
-
Nihil est igitur, quod naturam servans deo contra ire cone--.
tur ? — Nihil, inquam. — Quodsi conetur, ait, num tandem
proficiet quicquam adversum eum, quem iure beatitudinis
potentissimum esse concessimus? - Prorsus. inquam, nihil
PTLVDKE Tx E .20 deducis ia e corr., s. s. deflectia T 21 continendum Tl 2-1 voluntarie T
26 contemperataeque Tl 31 adversus PlTSD Peip.
- Non est igitur aliquid, quod summo huic bono
vel n vel possit obsistere? — Non, inquam, arbitror. —
Est igitur summum, inquit, bonum, quod regit cuncta fortiter
suaviterque disponit.
— Tum ego: Quam, inquam, me
non modo ea, quae conclusa est, summa rationum, verum
multo magis haec ipsa, quibus uteris, verba delectant, ut
tandem aliquando stultitiam magna lacerantem sui
pudeat! —
Accepisti, inquit, in fabulis lacessentes caelum Gigansed
illos quoque, uti condignum fuit, benigna fortitudo
disposuit. Sed visne rationes ipsas invicem -collidamus?
Forsitan ex huius modi conflictatione pulchra quaedam
veritatis scintilla dissiliat. — Tuo, inquam, arbitratu. —
Deum, inquit, esse omnium potentem nemo dubitaverit.
—
Qui quidem, inquam, mente consistat, nullus prorsus am-
bigat.
- Qui vero est, inquit, omnium potens, nihil est,
me non possit. — Nihil, inquam.
— Num igitur deus
facere malum potest? — Minime, inquam.
— Malum igitur,
inquit, nihil est, cum id facere ille non possit, qui nihil non
potest.
- Ludisne, inquam, me inextricabilem labyrinthum
rationibus texens, quae nunc quidem, qua egrediaris, introeas,
nunc vero, quo introieris, egrediare, an mirabilem
am divinae simplicitatis orbem complicas?
Etenim
paulo ante beatitudine incipiens eam summum bonum esse
dicebas,quam in summo deo sitam loquebare.
Ipsum quoe
deum summum esse bonum plenamque beatitudinem
disserebas, ex quo neminem beatum fore. nisi qui pariter
deus esset, quasi munusculum dabas.
Rursus ipsam boni
formam dei ac beatitudinis loquebaris esse substantiam
con-
sensum fortuitum existimat Rand 26,1) 12 Plat. Rep. 434 e: av
έϰ πυϱειων έϰλάμψαι ποιήσαιμεν TTJP διϰαιοσύνην 24 r.
ipsumque unum id ipsum esse bonum docebus, quod ab
omni rerum natura peteretur. Deum quoque bonitatis gu-
bernaculis universitatem regere disputabus volentiaque
cuncta parere nec ullam mali esse naturam. Atque haec nullis
extrinsecus sumptis, sed ex altero (altero) fidem trahente
insitis domesticisque probationibus explicabas. — Tum illa:
Minime, inquit, ludimus remque omnium maximam dei munere,
quem dudum deprecabamur, exegimus. Ea est enim
divinae forma substantiae, ut neque in externa dilabatur
nec in se externum aliquid ipsa suscipiat, sed, sicut de ea
Parmenides ait,
rerum orbem mobilem rotat, dum se immobilem ipsa conservat.
Quodsi rationes quoque non extra petitas. sed intra
rei, quam tractabamus, ambitum collocatas agitavimus,
nihil est, quod ammirere, cum Platone sanciente didiceris
cognatos, de quibus loquuntur, rebus oportere esse sermones.
Haec cum Philosophia dignitate vultus et oris gravitate
servata leniter suaviterque cecinisset, tum ego nondum
penitus insiti maeroris oblitus intentionem dicere adhuc
aid parantis abrupi et:
o, inquam, veri praevia luminis,
quae usque adhuc tua fudit oratio, cum sui speculatione
divina tum tuis rationibus invicta patuerunt eaque mihi.
dolorem nuper oblita, non tamen antehac
prorsus ignorata. dixisti. Sed ea ipsa est vel maxima nostriPTLVDKE Laud; MANLII SEVERINI BOETHII BOETHI
L BOETII P Laud BOECII K) EXCOXS ORD EXCONSOL RD r:
PATRICII PHILOSOPHIAE f-PHYAE P -SOPICE K) CONSOLA-
TIONIS LIBER TERTIUS EXPLICIT (COXSOLATI EXPLIC
LIB III PK) INCIPIT LIB QYARTVS ((feliciter) PLK) PTLV Aur.
DK, vexcons — patricii
nam imperante florenteque
nequitia virtus non solum praemiis caret, verum etiam
sceleratorum pedibus subiecta calcatur et in locum facinorum
supplicia luit.
Quae fieri in regno scientis omnia, potentis
omnia, sed bona tantummodo volentis dei nemo satis
potest nec ammirari nec conqueri.
— Tum illa,: Et esset,
inquit, infiniti stuporis omnibusque horribilius monstris, si,
uti tu aestimas, in tanti velut patris familias dispositissima
domo vilia vasa colerentur, pretiosa sordescerent.
Sed non
ita est; nam si ea, quae paulo ante conclusa sunt, inconvulsa
servantur, ipso, de cuius nunc regno loquimur, auctore
cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos vero
abiectos semper atque imbecillos nec sine poena umquam
esse vitia nec sine praemio virtutes, bonis felicia, malis
semper infortunata contingere multaque id genus, quae
sopitis querelis firma te soliditate corroborent.
Et quoniam
verae formam beatitudinis me dudum monstrante vidisti,
quo etiam sita sit, agnovisti, decursis omnibus, quae praemittere
necessarium puto, viam tibi quae te domum revehat,
ostendam.
Pennas etiam tuae menti, quibus se in
altum tollere possit, adfigam. ut perturbatione depulsa
sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis etiam vehiculis
revertaris.
Tum ego: Papae, inquam, ut magna promittis.
dubito, quin possis efficere, tu modo, quem excitaveris, ne
moreris. — Primum igitur, inquit, bonis semper adesse
Georg. I 336: frigida Saturni .. stella. 17 Plat. Phaedr. 216 e: Z
PTLVDKE 12 populum PV1D1 13 praemat PTlLl 15 scre- ptum P 19 scire ducem P 2ssq. excitaveris memor eris T1
quorum quidem alterum demonstratur ex altero.
Nam
cum bonum malumque contraria sint, si bonum potens esse
constiterit, liquet imbecillitas mali, at si fragilitas clarescat
mali, boni firmitas nota est.
Sed uti nostrae sententiae fides
abundantior sit, alterutro calle procedam nunc hinc, nunc
inde proposita confirmans.
Duo sunt, quibus omnis humanorum
actuum constat effectus, voluntas scilicet ac potestas,
quorum si alterutrum desit, nihil est, quod explicari queat.
Deficiente etenim voluntate ne aggreditur quidem quisque,
quod non vult, at si potestas absit, voluntas frustra sit.
Quo fit, ut, si quem videas adipisci velle, quod minime adipiscatur,
huic obtinendi, quod voluerit, defuisse valentiam
dubitare non possis. — Perspicuum est, inquam, nec ullo
modo negari potest. — Quem vero effecisse.
quod voluerit,
videas, num etiam potuisse dubitabis? — Minime.
— Quod
vero quisque potest, in eo validus, quod vero non potest, in
hoc imbecillis esse censendus est. — Fateor, inquam. —
Meministine igitur, inquit, superioribus rationibus esse collectum
intentionem omnem voluntatis humanae, quae diversis
studiis agitur, ad beatitudinem festinare? — Memini,
inquam, illud quoque esse demonstratum.
— Num recordaris
beatitudinem ipsum esse bonum eoque modo, cum
beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum? — Minime.
inquam, recordor, quoniam id memoriae fixum teneo. —
Omnes igitur homines boni pariter ac mali indiscreta intentIone
ad bonum pervenire nituntur? — Ita, inquam, consequens
est. — Sed certum adeptione boni bonos fieri.
—
Certum. — Adipiscuntur igitur boni, quod appetunt? — Sic
videtur. - Mali vero si adipiscerentur, quod appetunt.
bonum, mali esse non possent. — Ita est.
— Cum igitur
P 10 quisqaam Kindtrling 12 quem si PTL T DKE memoria Ant ν.2 (probat Schepss; 28 certum est
num dubium est bonos auidem potentes esse, qui
vero mali sint, imbecillos? — Quisquis, inquam, dubitat, nec
rerum naturam nec consequentiam potest considerare rationum.
—
Rursus, inquit, si duo sint, quibus idem secundum naturam
propositum sit, eorumque unus naturali officio id
ipsum agat atque perficiat, alter vero naturale illud officium
minime amministrare queat, alio vero modo, quam naturae
convenit, non quidem impleat propositum suum, sed imitetur
implentem, quemnam horum valentiorem esse decernis?
-
Etsi coniecto, inquam, quid velis, planius tamen audire desidero.
— Ambulandi, inauit. motum secundum naturam
esse hominibus num negabis? — Minime, inquam. — Eiusque
rei pedum officium esse naturale num dubitas?
— Ne
hoc quidem, inquam. — Si quis igitur pedibus incedere
valens ambulet aliusque, cui hoc naturale pedum desit offi-
cium, manibus nitens ambulare conetur, quis horum iure
valentior existimari potest? — Contexe, inquam, cetera;
in naturalis ofticii potens eo, qui idem nequeat,
valentior sit, nullus ambigat. - Sed summum bonum, quod
aeque malis bonisque propositum boni quidem naturali
officio virtutum petunt, mali vero variam per cupiditatem.
quod adipiscendi boni naturale ofiicium non est, idem ipsum
conantur adipisci; an tu aliter existimas? — Minime, inquam:
nam etiam, quod est consequens, patet. Ex his enim.
quae -enim.
honos quidem potentes, malos vero esse
necesse est imbecillos. — Recte. inquit, praecurris idque, uti
medici sperare solent.
indicium pst erectae iam resistentisque
naturae. Sed quoniam te ad intellegendum promptissi- PTLVDKE TPeip. imbecilles PVlK 6 sunt P 12 pleniUJ T1L, cf. supra 73,19 20 quidem PvsD 21 ambigiit L1 ambigit
T2L2 Laud E 22 positum P propos. (est) T2 Aur.2 E 23 appetant
V* uaria P uaria capiditate Erfurt. 27 esse T2V2 E om. rel., cf..
infra 98, 14. 109,26. Eng.* 28
Et quid, si hoc tam magno ac
paene invicto praeeuntis naturae desererentur auxilio?
Considera
vero, quanta sceleratos homines habeat impotentia.
Neque enim levia aut ludicra praemia petunt, quae consequi
, atque obtinere non possunt, sed circa ipsam rerum summam
verticemque deficiunt nec in eo miseris contingit effectus,
quod solum dies noctesque moliuntur; in qua re bonorum
vires eminent. Sicut enim eum, qui pedibus incedens a.
d
eum locum usque pervenire potuisset, quo nihil ulterius pervium
iaceret incessui, ambulandi potentissimum esse censeres,
ita eum, qui expetendorum finem, quo nihil ultra est,
apprehendit, potentissimum necesse est iudices. Ex quo fit,.
quod huic obiacet, ut idem scelesti, idem viribus omnibus
videantur esse deserti.
Cur enim relicta virtute vitia sectantur,
inscitiane bonorum - sed quid enervatius ignorantiae
caecitate? - an sectanda noverunt sed transversos eos
libido praecipitat? Sic quoque intemperantia fragiles, qui
obluctari vitio nequeunt.
An scientes volentesque bonum
deserunt, ad vitia deflectunt? Sed hoc modo non solum
potentes esse, sed omnino esse desinunt; nam qui communem
omnium, quae sunt, finem relinquunt, pariter quoque
esse desistunt.
-Quod quidem cuipiam mirum forte videatur. ut malos,
qui plures hominum sunt, eosdem non esse dicamus; sed ita
sese res ha.bet. Nam.
m qui mali sunt, eos malos esse non ab-
nuo; sed eosdem esse pure atque simpliciter nego.
Nam uti
cadaver hominem mortuum dixeris. simpliciter vero hominem
appellare non possis, ita vitiosos malos quidem esse
PTLVDKE P 29 pure an ras. P
concesserim, sed esse absolute nequeam confiteri. Est enim,
quod ordinem retinet servatque naturam; quod vero ab hac
deficit, esse etiam, quod in sua natura situm est, derelinquit.
Sed possunt, inquies, mali; ne ego quidem negaverim, sed
haec eorum potentia non a viribus, sed ab imbecillitate
descendit. Possunt enim mala, quae minime valerent, si in
bonorum efficientia manere potuissent. Quae possibilitas
eos evidentius nihil posse demonstrat; nam si, uti paulo
ante collegimus, malum nihil est, cum mala tantummodo
possint, nihil posse improbos liquet.
- Perspicuum est. -
Atque ut intellegas, quaenam sit huius potentiae vis. summo
bono nihil potentius esse paulo ante definivimus. - Ita est.
inquam.
- Sed idem, inquit, facere malum nequit. -
Minime. - Est igitur, inquit, aliquis, qui omnia posse
homines putet? - Nisi quis insaniat, nemo. - Atqui idem
possunt mala.
- Utinam quidem, inquam, non possent! -
Cum igitur bonorum tantummodo potens possit omnia. non
vero queant omnia potentes etiam malorum, eosdem, qui
mala possunt, minus posse manifestum est. Huc accedit.
quod omnem potentiam inter expetenda numerandam om-
niaque expetenda referri ad bonum velut ad quoddam naturae
suae cacumen ostendimus. Sed patrandi sceleris possibilitas
referri ad bonum non potest, expetenda igitur non
est.
Atqui omnis potentia expetenda est; liquet igitur malorum
possibilitatem non esse potentiam. Ex quibus omnibus
bonorum quidem potentia, malorum vero minime dubitabilis
apparet infirmitas veramque illam Platonis esse sententiam
liquet solos, quod desiderent, facere posse sapientes, improbos-
bos vero exercere quidem, quod libeat., quod vero desiderent,
explere non posse. Faciunt enim quaelibet, dum per 30
Klingner 85, 3 Peipffo, qui
adnotat: nt in Gorg. 507 c Alcib. primo 124 e sqq., oblocutus adfert
Gorg. 466b—481b; t1. infra 90, 18. 91, 4. Band hoc caput et proximum
Gorgiae paraphrasim esse dicit.
Videsne igitur, quanto in caeno probra volvantur,
qua probitas luce resplendeat? In quo perspicuum est numquam
bonis praemia, numquam sua sceleribus deesse suppca.
Rerum etenim, quae geruntur, illud, propter quod
quaeque res geritur, eiusdem rei praemium esse non
iniuria videri potest, uti currendi in stadio, propter quam
curritur, iacet praemium corona.
Sed beatitudinem esse
i ipsum bonum, propter quod omnia geruntur, ostendimus;
est igitur humanis actibus ipsum bonum veluti praemium
commune propositum.
Atqui hoc a bonis non potest
separari — neque enim bonus ultra iure vocabitur, qui careat
bono - quare probos mores sua praemia non relinquunt.
ua-ntumlibet igitur saeviant mali, sapienti tamen corona
non decidet, non arescet: neque enim probis animis proprium
decus aliena decerpit improbitas.
Quodsi extrinsecus
supra
47, 7 sqq. 26sq. Ps. 89, 6: vespere decidat et obduret et arescat. Prov.
14, 24: Corona sapientium dhitiae eorum. Ier. 13,18 PTl 11 captos T2V2 Aur.2 (probat Peip.2) PTLVDKE ras. P currenti T2V2 21 id∗∗ T idem L2E2
Peip. id est rel.; cf. 32, 20. 23
etiam, qui contulisset, auferre; sed quoniam id sua cuique I
probitas confert, tum suo praemio carebit, cum probus esse
desierit. Postremo cum omne praemium idcirco appetatur,
quoniam bonum esse creditur, quis boni compotem praemii
iudicet expertem? At cuius praemii? Omnium pulcherrimi
maximique;
memento etenim corollarii illius, quod paulo
ante praecipuum dedi, ac sic collige. Cum ipsum bonum
beatitudo sit, bonos omnes eo ipso, quod boni sint, fieri
beatos liquet. Sed qui beati sint, deos esse convenit, est
igitur praemium bonorum, quod nullus deterat dies, nullius
minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri. Quae
cum ita sint, de malorum quoque inseparabili poena. dubitare
sapiens nequeat; nam cum bonum malumque, item
poenae atque praemium adversa fronte dissideant, quae in
boni praemio videmus accedere, eadem necesse est in mali
poena contraria parte respondeant. Sicut igitur probis probitas
ipsa fit praemium, ita improbis nequitia ipsa suppliciunt\'est.
lam vero quisquis afficitur poena, malo se affectum
esse non dubitat. Si igitur sese ipsi aestimare verum,
possuntne sibi supplicii expertes videri, quos - omnium
malorum extremum - nequitia non affecit modo, verum
etiam vehementer infecit?
Vide autem ex adversa parte bonorum, quae improbos
poena comitetur; omne namque, quod sit, unum esse ipsum-
que unum bonum esse paulo ante didicisti, cui consequens
est, ut omne, quod sit, id etiam bonum esse videatur. Hoc
igitur modo, quicquid a bono deficit, esse desistit. Quo fit.
ν.. supra 66, 29 17 sq.
cea cum ultra homines quemque provehere sola probitas
possit, necesse est, ut, quos ab humana condicione deiecit,
infra hominis meritum detrudat improbitas; evenit igitur,
ut, quem transformatum vitiis videas, hominem aestimare
non possis.
Avaritia fervet alienarum opum violentus
ereptor lupis similem dixeris.
Ferox atque inquies linguam
litigiis exercet: cani comparabis.
Insidiator occultus subnpmsse
fraudibus gaudet: vulpeculis exaequetur.
Irae intemperans
fremit: leonis animum gestare credatur.
Pavidus
ac fugax non metuenda formidat: cervis similis habeatur.
Segnis ac stupidus torpet: asinum vivit.
Levis atque inconstans
studia permutat: nihil avibus differt.
Foedis immundisque
libidinibus immerg-itur: sordidae suis voluptate detinetur.
Ita fit, ut qui probitate deserta homo esse desierit, \'
cum in divinam condicionem transire non possit, vertatur in
beluam.
Tum ego: Fateor, inquam, nec iniuria dici video vitiosos,
tametsi humani corporis speciem servent, in beluas
tamen animorum qualitate mutari; sed quorum atrox scelerataque
mens bonorum pernicie saevit, id ipsum eis licere
noluissem.
— Nec licet, inquit, uti convenienti monstrabitur
loco, sed tamen, si id ipsum, quod eis licere creditur, auferatur,
magna ex parte sceleratorum hominum poena relevetur.
Etenim quod incredibile cuiquam forte videatur, inleiiciores
esse necesse est malos, cum cupita. perfecerint,
quam si ea, quae cupiunt, implere non possint. Nam.
m si
miserum est voluisse prava,, potuisse miserius est, sine quo
Voluntatis misere langueret effectus.
Itaque cum sua singuliS
miseria sit, triplici infortunio necesse est urgueantur,
quos viaeas scelus velle posse perficere.
— Accedo, inquam,
sed, uti hoc infortunio cito careant patrandi sceleris possibilitate
deserti, vehementer exopto.
— Carebunt, inquit,
ocius, quam vel tu forsitan velis vel illi sese aestiment esse
carituros; neque enim est aliquid in tam brevibus vitae
metis ita serum, quod exspectare longum immortalis praesertim
animus putet. Quorum magna spes et excelsa.
facinorum
machina. repentino atque insperato saepe fine
destruitur, quod quidem illis miseriae modum statuit; nam
si nequitia miseros facit, miserior sit necesse est diuturnior
--nequam.
Quos infelicissimos esse iudicarem, si non eorum
malitiam saltem mors extrema finiret; etenim si de pravitatis
infortunio vera conclusimus, infinitam liquet esse
miseriam, quam esse constat aeternam.
— Tum ego: Mira
quidem, inquam., et concessu difficilis inlatio, sed his eam,
quae prius concessa, sunt, nimium convenire cognosco. —
(Plasberg28). Wilhelm610. Kiingners5sq. P 8 cuiqSchepss 12 misere F, ut rej. (infeliciter s. t. F) Peip. 22 distruitur T1K Peip.
distribuitur D 26 concludimus P1V1 2seaP
Recte, inquit, aestimas, sed qui conclusioni accedere
durum putat, aequum est vel falsum aliquid praecessisse
demonstret vel collocationem propositionum non esse efficacem
necessariae conclusionis ostendat; alioquin concessis
praecedentibus nihil prorsus est, quod de inlatione causetur.
Nam hoc quoque, quod dicam, non minus mirum videatur,
sed ex his, quae sumpta sunt, aeque est necessarium.
—
Quidnam? inquam. — Feliciores, inquit, esse improbos
supplicia luentes, quam si eos nulla iustitiae poena.
coherceat.
Neque id nunc molior, quod cuivis veniat in mentem,
corrigi ultione pravos mores et ad rectum supplicii terrore
deduci, ceteris quoque exemplum esse culpanda fugiendi.
sed alio quodam modo infeliciores esse improbos arbitror
impunitos, tametsi nulla ratio correctionis, nullus respectus
habeatur exempli. —
Et quis erit, inquam, praeter hos alius modus? — Et
illa,:
Bonos, inquit, esse felices, malos vero miseros nonne
concessimus? — Ita est, inquam. — Si igitur, inquit, miseriae
cuiuspiam bonum aliquid addatur, nonne felicior est
eo, cuius pura ac solitaria sine cuiusQuam boni ammixtione
miseria est? — Sic, inquam, videtur. — Quid si eidem misero,
qui cunctis careat bonis, praeter ea, quibus miser est, malum
aliud fuerit adnexum, nonne multo infelicior eo censendus
est, cuius infortunium boni participatione relevatur?
—-
Quidni? inquam. — Habent igitur improbi, cum puniuntur
quidem, boni aliquid adnexum, poenam ipsam scilicet, quae
1 de Hort. 42,52, 49/58, 50/59, 51,60 c. Plasberg 41 sq. 8 Plat.
Gorg.472e: d
84,27, tn/fo 91,4 lconcIosionePJT 3 collationem T1 Peip. propositionem r 7 neque F, ut υιd. T1, V1K1 16 (si) quis V2K1 22 (eo)
— Negare non possum.
— Multo igitur infeliciores improbi sunt iniusta impunitate
donati quam iusta ultione puniti.
Sed puniri improbos
iustum, impunitos vero elabi iniquum esse manifestum
est. — Quis id neget?
— Sed ne illud quidem, ait, quisquam \'
negabit bonum esse omne, quod iustum est, contraque, quod
iniustum est, malum. — Liquere respondi.
Tum ego: Ista
quidem consequentia sunt eis, quae paulo ante conclusa
sunt; sed quaeso, inquam, te, nullane animarum supplicia
post defunctum morte corpus relinquis?
— Et magna quidem,
inquit, quorum alia poenali acerbitate, alia vero purgatoria
clementia exerceri puto, sed nunc de his disserere
consilium non est.
Id vero hactenus egimus, ut, quae indignissima tibi \'
videbatur malorum potestas, eam nullam esse cognosceres,
quosque impunitos querebare, videres numquam improbitatis
suae carere suppliciis, licentiam, quam cito finiri precabaris,
nec longam esse disceres infelicioremque fore, si
diuturnior, infelicissimam vero, si esset aeterna; post haec
miseriores esse improbos iniusta impunitate dimissos quam
iusta ultione punitos.
Cui sententiae consequens est, ut tum
demum gravioribus suppliciis urgueantur, cum impuniti
esse creduntur. —
Tum ego: Cum tuas. mauajn, rationes considero, nihil 26
dici verius -puto, at si ad hominum iudicia revertar, quis ille
est, cui haec non credenda. modo, sed saltem audienda
videantur? — Ita. est. inquit illa..
Nequeunt enim oculos
tenebris assuetos ad lucem perspicuae veritatis attollere
similesque avibus sunt, quarum intuitum nox inluminat,
dies caecat; dum enim non rerum ordinem, sed suos
8 negavit PT1V1DKE 9 est om. P 13 acer- PTLVDKE
vitate PT1VDK 16autquMP 22 demissos PVDE
esse felicem.. )
Vide autem, quid aeterna. lex sanciat. Melionbus animum
conformaveris: nihil opus est iudice praemium defe-.
rente, tu te ipse excellentioribus addidisti. Studium ad
peiora. deflexeris: extra. ne quaesieris ultorem, tu te ipse in,
deteriora. trusisti, veluti, si vicibus sordidam humum caelumque-
lumque respicias, cunctis extra cessantibus ipsa cernendi
ratione nunc caeno, nunc sideribus interesse videaris. At
vulgus ista non respicit;
quid igitur, hisne accedamus, quos
beluis similes esse monstravimus? Quid si quis amisso
penitus visu ipsum etiam se habuisse oblivisceretur intuitum
nihilque sibi ad humanam perfectionem deesse arbitraretur,
num videntes eadem caeco putaremus? Nam ne illud quidem
adquiescent, quod aeque validis rationum nititur fir-
mamentis, infeliciores eos esse, qui faciant, quam q
patiantur iniuriam. — Vellem, inquam, has ipsas audire i
rationes.
— Omnem, inquit, improbum num supplicio dignum
negas? — Minime. — Infelices vero esse, qui sint improbi.
multipliciter liquet. — Ita, inquam. — Qui igitur supplicio
digni sunt, miseros esse non dubitas. — Convenit, inquam
— Si igitur cognitor, ait, resideres, cui supplicium inici
dum putares, eine qui fecisset an qui pertulisset iniuriam?
— Nec ambigo, inquam, quin perpesso satisfacerem dolore
facientis.
— Miserior igitur tibi iniuriae inlator quam
acceptor esse videretur. — Consequitur, inquam. Hac igitur
aliisque causis ea radice nitentibus. quod turpitudo suapte
natura miseros faciat, apparet inlatam cuilibet iniuriam non
accipientis, sed inferentis esse miseriam. —.--WI
Atqui nunc. ait, contra faciunt oratores; pro his enim
qui grave quid acerbumque perpessi sunt, miserationem P 7 truxisti P 8 cernenda P 14 caeco Plan.) caecos libri P<tp. 18 nnqua P 24 doleremde
dolorem D1 26 hinc T2L2E2 27 aliisque de far. 15090 aliis ce
rd. P<tp. aliisve Eng.2 (Plan.: αιτία xcl
Quo pacto defensorum opera vel tota
frigeret, vel si prodesse hominibus mallet, in accusationis
habitum verteretur.
Ipsi quoque improbi, si eis aliqua
rimula virtutem relictam fas esset aspicere vitiorumque
sordes poenarum cruciatibus se deposituros viderent. compensatione
adipiscendae probitatis nec hos cruciatus esse
ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos
accusatoribus iudicibusque permitterent.
Quo fLt, ut apud
sapientes nullus prorsus odio locus relinquatur. — nam
bonos quis nisi stultissimus oderit? — malos vero odisse
ratione caret.
Nam si uti corporum languor ita vitiositas
quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore
minime dignos odio, sed potius miseratione iudicemus,
multo magis non insequendi, sed miserandi sunt. quorum
mentes omni languore atrocior urguet improbitas.
Hic ego: Video, inquam, quae sit vel felicitas vel
miseria in ipsis proborum atque improborum mentis constituta.
Sed in hac ipsa fortuna populari non nihil boni
mali inesse perpendo; neque enim sapientum quisquam
exsul inops ignominiosusque esse malit potius quam pollens
opibus, honore reverendus, potentia validus in sua permanens
urbe florere. !Sic enim cianus testatiusque sapientiae
tractatur officium, cum in contingentes populos regentium
quodam modo beatitudo transfunditur, cum praesertim carcer
ceteraque legalium tormenta. poenarum perniciosis
potius civibus, propter quos etiam constitutae sunt, debeantur.
Cur haec igitur versa vice mutentur scelerumque
supplicia bonos premant praemia virtutum mali rapiant,
vehementer ammiror, quaeque tam iniustae confusionis
ratio videatur, ex te scire desidero. Minus etenim mirarer,
si misceri omnia fortuitis casibus crederem.
Nunc stuporem
meum deus rector exaggerat. Qui cum saepe bonis iucunda,
malis aspera contraque bonis dura tribuat, malis optata
concedat, nisi causa deprehenditur, quid est, quod a fortuitis
casibus differre videatur? — Nec mirum, inquit, si quid
ordinis ignorata. ratione temerarium confusumque credatur;
sed tu quamvis causam tantae dispositionis ignores, tamen,
quoniam bonus mundum rector temperat, recte fieri cuncta
ne dubites.
Ita est, inquam; sed cum tui muneris sit latentium
rerum causas evolvere velatasque caligine explicare rationes,
quaeso, uti, quae hinc decernas, quoniam hoc me miraculum
maxime perturbat, edisseras. — Tum illa.
paulisper
arridens: Ad rem me, inquit, omnium quaesitu maximam
vocas, cui vix exhausti quicquam satis sit.
Talis namque
materia est, ut una. dubitatione succisa innumerabiles aliae
velut hydrae capita. succrescant; nec ullus fuerit modus,
nisi quis eas vivacissimo mentis igne coerceat. in hac.
c
enim de providentiae simplicitate, de fati serie, de repentinis
locos Platonicos
Klingner 82, 6sqq. vacem suspectam dicit Peip. 2 stupepit (1 ePTLVDKE libri 12 solvere V1 solYere ab V2K 17 inscientiae
P insciti Cally 18 censent PZ\' cessant r\' 20 volatasque p
21 ut K utique PTVDE (et) quoniam T2LV2E 26 suarescant P
bitrii libertate quaeri solet, quae quanti oneris sint ipse
perpendis. Sed quoniam haec quoque te nosse quaedam
medicinae tuae portio est, quamquam angusto limite temporis
saepti tamen aliquid deliberare conabimur. Quodsi te
musici carminis oblectamenta, delectant, hanc oportet paulisper
differas voluptatem, dum nexas sibi ordine contexo
rationes. — Ut libet, inquam.
Tunc velut ab alio orsa principio ita disseruit: Ummum
generatio rerum cunctusque mutabilium naturarum progressus
et, quicquid aliquo movetur modo, causas, ordinem.
formas ex divinae mentis stabilitate sortitur. Haec in suae
simplicitatis arce composita, multiplicem rebus gerendis
modum statuit. Qui modus cum in ipsa divinae intellegentiae
puritate conspicitur, providentia nominatur; cum vero
ad ea, quae movet atque disponit refertur, fatum a veteri-
bus appellatum est. Quae diversa esse facile liquebit, si
quis utriusque vim mente conspexerit; nam providentia. est
ipsa illa divina ratio in summo omnium principe constituta.
quae cuncta disponit. fatum vero inhaerens rebus mobilibus
dispositio, per Quam providentia suis quaeque nectit ordinibus.
Providentia namque cuncta pariter quamvis diversa,
quamvis infinita complectitur, fatum vero singula digerit in
motum locis, formis ac temporibus distributa,, ut haec tem- 25
poralis ordinis explicatio in divinae mentis adunata.
alio fonte toque Neoplatonico usum esse Boethium putat
Usener 52, r. Kiingner 4e, 3 (Plotin. I 7,1. II 2,1 sqq. III 1, 7sq.; 3, 4 sq.
VI 8,18; 9, 8), 8ssq. Muller 26 (ProcLProv. 5sqq.; lolsqq. Tim. 30b\'.
Rand 17,1 confert Cic. De divin. II 101: tum ego rursus quasi ab alio
principio sum exorsus dicere 12 Schundelen, Theol. Lit.-Bl. 1870, 809
coll. Ang. De tria. III 4, 9 probasse non ridetur singulas Consolationis
sententias, si minus ex Augustino flutamen M eo explicari posse lpraedist.TZr\'Z) 5 delibare Pulman 8 orationes T1LV T1KE Pctp. 13 rebus gerendis E, in mg. F rebus regendis
W (Kluss.) regerendis ut nd. V1Laud1 regendis rel. (n in ras.
3 lItt. r rfM. 2 litt. post g Zaud) regendi AntP<tp.: cf. infra 97, 15 sq.
PhiloL 1893, 381 23 sq. immotum PT1V
explicata temporibus fatum vocetur.
Quae licet diversa sint, alterum tamen pendet ex altero;
ordo namque fatalis ex providentiae simplicitate procedit.
Sicut enim artifex faciendae rei formam mente praecipiens
movet operis effectum et, quod simpliciter praesentarieque
prospexerat, per temporales ordines ducit, ita deus providentia.
quidem singulariter stabiliterque facienda. disponit,
fato vero haec ipsa, quae disposuit, multipliciter ac temporaliter
amministrat.
Sive igitur famulantibus quibusdam
providentiae divinis spiritibus fatum exercetur seu anima
seu tota inserviente natura seu caelestibus siderum motibus
seu angelica virtute seu daemonum varia sollertia, seu aliquibus
horum seu omnibus fatalis series texitur, illud certe
manifestum est immobilem simplicemque gerendarum formam
rerum esse providentiam, fatum vero eorum, quae
divina simplicitas gerenda, disposuit, mobilem nexum atque
ordinem temporalem.
Quo fit, ut omnia, quae fato subsunt, providentiae quoque
subiecta sint, cui ipsum etiam subiacet fatum, quaedam
vero, quae sub providentia locata sunt, fati seriem superent;
ea vero sunt, quae primae propinqua. divinitati stabiliter
fixa fatalis ordinem mobilitatis excedunt.
Nam ut orbium
circa. eundem cardinem sese vertentium, qui est intimus. ad
simplicitatem medietatis accedit ceterorumque extra locatorum
veluti cardo quidam, circa quem versentur, exsistit,
extimus vero maiore ambitu rotatus, quanto a puncti media
individuitate discedit, tanto amplioribus spatiis explicatur.
si quid vero illi se medio conectat et societ, in simplicitatem
cogitur diffundique ac diffluere cessat, simili ratione, quod
longius a prima mente discedit, maioribus fati nexibus
P praesentariaeque P, PTLVDKE (104, 12) desunt \'? E
..21 locuta PT1 28 amplicatur P 29 illis e T\'ZF\' illis eat f
illis (e om.) K coniectat P (-at <M f<M.) T1
implicatur ac tanto aliquid fato liberum est, quanto illum
rerum cardinem vicinius petit. Quodsi supernae mentis hae-
serit firmitati, motu carens fati quoque supergreditur necessitatem.
igitur uti est ad intellectum ratiocinatio, ad id
quod est id quod gignitur, ad aeternitatem tempus, ad
punctum medium circulus, ita est fati series mobilis ad
providentiae stabilem simplicitatem. Ji.a series:; caelum ac
sidera movet, elementa, in se invicem temperat et alterna
commutatione transformat; eadem nascentia occidentiaque
omnia per similes fetuum seminumque renovat progressus.
Haec actus etiam fortunasque hominum indissolubili causarum
conexione constringit, quae cum ab immobilis providentiae-
dentiae proficiscatur exordiis, ipsas quoque immutabiles
esse necesse est. Ita enim res optime reguntur, si manens\'.
in divina mente simplicitas indeclinabilem causarum ordinem
promat, hic vero ordo res mutabiles et alioquin temere
fluituras propria incommutabilitate coherceat.
Quo fit, ut, tametsi vobis hunc ordinem minime considerare
valentibus confusa omnia perturbataque videantur,
nihilo minus tamen suus modus ad bonum dirigens cuncta.
disponat. Nihil est enim, quod mali causa ne ab ipsis qu*\'
dem improbis fiat; quos, ut uberrime demonstratum est.
bonum quaerentes pravus error avertit, nedum ordo de
summi boni cardine proficiens a suo quoquam deSecta.exordio.
Quae vero, inquies, potest ulla iniquior esse confusio,
quam ut bonis tum adversa.
tum DrosDera, malis etiam
tum optata. tum odiosa. contingant? Num igitur ea mentis
integritate homines degunt, ut, quos probos improbosve
censuerunt, eos quoque, uti existimant, esse necesse sit.
nexa rem ex se gignat 24 de Tito Bostrensi r. KlingBer 89, 4 (cuH. Plan.:
emproCIscantur Immuta1em.-.,
24 proficiscens L2 Aur. Peip., cf. Eng. 29 censuerunt T2V2
Atqui in hoc hominum iudicia, depugnant et, quos alii praemio,
alii supplicio dignos arbitrantur.
oed concedamus, ut aliquis possit bonos malosque discernere;
num igitur poterit intueri illam intimam temperiem,
velut in corporibus dici solet, animorum?
Non enim
dissimile est miraculum nescienti, cur sanis corporibus his
quidem dulcia, illis vero amara conveniant, cur aegri etiam
quidam lenibus, quidam vero acribus adiuvantur.
At hoc
medicus, qui sanitatis ipsius atque aegritudinis modum
temperamentumque dinoscit, minime miratur.
Quid vero
a-iiud animorum salus videtur esse quam probitas, quid
aegritudo quam vitia, quis autem alius vel servator bonorum
vel malorum depulsor quam rector ac medicator mentium
..
wub:- Qui cum ex alta providentiae specula respexit, quid
unicuique conveniat, agnoscit et, quod convenire novit,
accommodat.
Hic iam 6t illud fatalis ordinis insigne miracuium,
cum ab sciente geritur, quod stupeant ignorantes.
..Nam ut pauca, quae ratio valet humana, de divina proluncntate
perstringam, de hoc, quem tu iustissimum et aequi
servantissimum putas, omnia scienti providentiae diversum
videtur.
Et victricem quidem causam dis, victam vero
Catoni placuisse familiaris noster Lucanus ammonuit.
Hic
igitur quicquid citra. spem videas geri, rebus quidem rectus
ordo est, opinioni vero tuae perversa confusio.
Sed sit ;
aliquis ita bene moratus, ut de eo divinum iudicium pariter
humanumque consentiat, sed est animi viribus infirmus, cui
si quid eveniat adversi, desinet colere forsitan innocentiam,
per quam non potuit retinere fortunam.
Parcit itaque sapiens
dispensatio ei, quem deteriorem facere possit
22 Lucan. 1128 victrix causa deis placuit, sed victa Catoni P T qui PTLVDK 2-\' ad PV1 13 mediator F 21 diis
T2L 23 rebus om.P 26 et humanum T1 Peip. 2T desinat iL
devenit F
adversis, ne, cui non convenit, laborare patiatur. Est alius
cunctis virtutibus absolutus sanctusque ac deo proximus;
hunc contingi quibuslibet adversis nefas providentia iudicat
adeo, ut ne corporeis quidem morbis agitari sinat. Nam
ut quidam me quoque excellentior:
Fit autem saepe, uti bonis summa rerum regenda.
deiera.tur,
ut exuberans retundatur improbitas. Aliis mixta
quaedam pro a.nimorum qualitate distribuit, quosdam ...
remordet, ne longa, felicitate luxurient, alios duris (sinit)
agitari, ut virtutes animi patientiae usu atque exercitatione
confirment. Alii plus aequo metuunt, quod ferre possunt,
alii plus aequo despiciunt, quod ferre non possunt;
hos in
experimentum sui tristibus ducit. Nonnulli venerandum
saeculi nomen gloriosae pretio mortis emerunt, quidam suppliciis
inexpugnabiles exemplum ceteris praetulerunt invictam
malis esse virtutem; quae quam recte atque dispo-
site et ex eorum bono, quibus accedere videntur, Rant, nulla
dubitatio est.
Nam illud quoque, quod improbis nunc tristia.,
nunc optata. proveniunt, ex eisdem ducitur causis. Ac de
tristibus quidem nemo miratur, quod eos malo meritos
omnes existimant — quorum quidem supplicia. tum ceteros
Peip. (coll. 8,56 << 1C, 1 Diels) V Aur. Laud ANAPOC E\' anapos P AH PV Aur. Laud f<p<w T* fpoc D rpor V MpM) r<-J. δέμας Haupt (Henn. III 146)
In qua re illud etiam dispensari
credo, quod est forsitan alicuius tam praeceps atque
importuna natura, ut eum in scelera potius exacerbare possit
rei familiaris inopia; huius morbo providentia collatae pecuniae
remedio medetur.
Hic foedatam probris conscientiam
spectans et se cum fortuna sua comparans forsitan pertimescit,
ne, cuius ei iucundus usus est., sit tristis amissio;
mutabit igitur mores ac, dum fortunam metuit amittere,
nequitiam derelinquit.
Alios in cladem meritam praecipitavit
indigne acta felicitas, quibusdam permissum puniendi
ius, ut exercitii bonis et malis esset causa supplicii.
Nam
ut probis atque improbis nullum foedus est, ita ipsi inter
se improbi nequeunt convenire.
Quidni, cum a semet ipsis
discerpentibus conscientiam vitiis quisque dissentiat faciantque
saepe, quae, cum gesserint, non fuisse gerenda, decernant?
Ex quo saepe summa illa. providentia, protulit insigne
miraculum, ut malos mali bonos facerent.
Nam dum iniqua
sibi a pessimis quidam perpeti videntur, noxiorum odio
flagrantes ad virtutis frugem rediere, dum se eis dissimiles
student esse, quos oderant. Sola est enim divina.
vis, cui
mala. quoque bona. sint, cum eis competenter utendo a.Iiemus
boni elicit effectum. Ordo enim quidam cuncta.
eomplectitur.
ut, quod adsignata ordinis ratione decesserit, hoc
licet in alium, tamen ordinem relabatur, ne quid in regno
providentiae liceat temeritati.
PT1L1VDK 9 spectans T\'Z et spectans Aur.2 PTLVDK rel. fctp. ( αἰσϑανμενος Plan.) 10 rei PMJmaM:
Neque enim fas est homini cunctas divinae operae machinas
vel ingenio comprehendere vel explicare sermone. Hoc
tantum perspexisse sufficiat, quod naturarum omnium proditor
deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat dumque
ea, quae protulit in sui similitudinem, retinere festinat,
malum omne de rei publicae suae terminis per fatalis seriem
necessitatis eliminet. Quo fit, ut, quae in terris abundare
creduntur, si disponentem providentiam spectes, nihil usquam
mali esse perpendas. Sed video te iam dudum et
pondere quaestionis oneratum et rationis prolixitate fatiga-tum
aliquam carminis exspectare dulcedinem; accipe igitur
haustum, quo refectus firmior in ulteriora contendas.
Iamne igitur vides, quid haec omnia, quae diximus,
consequatur? — Quidnam? inquam. — Omnem, inquit,
bonam prorsus esse fortunam.
— Et qui id, inquam, fieri
potest? — Attende, inquit. Cum omnis fortuna vel iucunda.
-vel aspera, tum remunerandi exercendive bonos, tum puniendi
corrigendive improbos causa deferatur, omnis bona,
quam vel iustam constat esse vel utilem. — Nimis quidem,
inquam, vera ratio et, si quam paulo ante docuisti providentiam
fatumve considerem firmis viribus nixa sententia.
Sed eam si placet, inter eas, quas inopinabiles paulo ante
posuisti, numeremus. — Qui? inquit. — Quia. id hominum
sermo communis usurpat et quidem crebro quorundam
malam esse fortunam. — Visne igitur, inquit, paulisper
vulgi sermonibus accedamus, ne nimium velut ab humanitatis
usu recessisse videamur?
— Ut placet, inquam. —
Nonne igitur bonum censes esse, quod prodest?
— ita, est,
inquam.
— Quae vero aut exercet aut corrigit, prodest. -
Fateor, inquam. — Bona, igitur? — Quidni? — Sed haec
eorum est, qui vel in virtute positi contra aspera bellum
gerunt vel a vitiis declinantes virtutis iter arripiunt.
—
Negare, inquam, nequeo. — Quid vero iucunda, quae in
praemium tribuitur bonis, num vulgus malam esse decernit?
— Nequaquam, verum uti est.
ita QUoque esse optimam
censet.
— Quid reliqua., quae cum sit aspera, iusto supplicio
malos cohercet, num bonam populus putat? — Immo omnium,
inquam, quae excogitari possunt.
iudicat esse miserrimam.
— Vide igitur, ne opinionem populi sequentes
PTLVDKE refluunt ut vid. T1 6 quid PT1VK1 qui K2 11 inquam denuo incipit E 12 fatumque P 19 sq. quod eet
(prodest — prod OM.) P 27 reliquam T2L2E
Ex his enim, ait, quae concessa sunt, evenit eorum quidem,
qui vel sunt vel in possessione vel in provectu vel in adeptione
virtutis, omnem, quaecumque sit, bonam, in improbitate
vero manentibus omnem pessimam esse fortunam. —
Hoc, inquam, verum est, tametsi nemo audeat confiteri.
—
Quare, inquit, ita vir sapiens moleste ferre non debet, quotiens
in fortunae certamen adducitur, ut virum fortem non
decet indignari, quotiens increpuit bellicus tumultus.
Utrique
enim huic quidem gloriae propagandae, illi vero conformandae
sapientiae difficultas ipsa materia est.
hx quo
etiam virtus vocatur, quod suis viribus nitens non superetur
adversis; neque enim vos in provectu positi virtutis diffluere
deliciis et emarcescere voluptate venistis.
Proelium
cum omni fortuna animis acre conseritis, ne vos aut tristis
opprimat aut iucunda corrumpat.
Firmis medium viribus
occupate; quicquid aut infra subsistit aut ultra. progreditur,
habet contemptum felicitatis, non habet praemium laboris.
In vestra enim situm manu, qualem vobis fortunam formare
malitis; omnis enim, quae videtur aspera, nisi aut exercet
aut corrigit, punit.
Dixerat orationisque cursum ad alia quaedam tractanda.
atque expedienda, vertebat.
Tum ego: Recta quidem,
inquam, exhortatio tuaque prorsus auctoritate dignissima,
sed quod tu dudum de providentia quaestionem pluribus
aliis implicitam esse dixisti, re experior.
Quaero enim, an
esse aliquid omnino et quidnam esse casum arbitrere. —
Tum illa:
festmo, inquit, debitum promissionis absolvere
viamque tibi, qua patriam reveharis, aperire.
Haec autem
etsi perutilia cognitu, tamen a propositi nostri tramite paulisper
aversa sunt verendumque est, ne deviis fatigatus ad
emetiendum rectum iter sufficere non possis.
— Ne id, inquam,
prorsus vereare; nam quietis mihi loco fuerit ea, quibus
maxime delector, agnoscere.
Simul, cum omne disputatioms
tuae latus indubitata fide constiterit, nihil de
sequentibus ambigatur.
Tum illa: Morem, inquit, geram tibi, simulque sic orsa
est: Si quidem, inquit, aliquis eventum temerario motu
nullaque causarum conexione productum casum esse definiat,
nihil omnino casum esse confirmo et praeter subiectae
rei significationem inanem prorsus vocem esse decerno; quis
enim cohercente in ordinem cuncta deo locus esse ullus
temeritati reliquus potest?
Nam nihil ex nihilo exsistere
vera sententia est, cui nemo umquam veterum refragatus
XXXV 23. Rand, Jahrb. Sapp!. XXVI 425. Pers. 3, 84: gigni de
sihilonthilum. BOETHII PTLVDKE Laud) VC ET INh EXCOXS (EXCOXSOL D ORD
EXMAG OFF ATQE PATRICIO(CII Z\') PHILOSOPHICAE
(PHILOSOPHIAE T) CONSOLATIONYS LIB . IIII EXPLICIT
(expl. l. quartus TK) INCIPIT LIB V FELICITER TLV Aur. DLaud,
(om. Te et ml .. exmag off atque) K exortatio L1 VDK exoratiojP tua quae T1V2 4 quaestioautn
P1, ut p,j TI g quae enim P 17 eveatn F
materiali subiecto hoc omnium de natura rationum quasi
quoddam iecerint fundamentum. At si nullis ex causis aliquid
oriatur, id de nihilo ortum esse videbitur; quodsi hoc
fieri nequit, ne casum quidem huius modi esse possibile est,
qualem paulo ante definivimus. —
Quid igitur, inquam, nihilne est, quod vel casus vei luituitum
iure appellari queat?
An est aliquid, tametsi vulgus
lateat, cui vocabula. ista conveniant? — Aristoteles men=
id, inquit, in Physicis et brevi et veri propinqua, ratione de-
finivit. — Quonam, inquam, modo? — Quotiens, ait, aliquid
cuiuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis.
quam quod intendebatur, obtingit, casus vocatur, ut si quis
colendi agri causa fodiens humum defossi auri pondus m- <
veniat. Hoc igitur fortuito quidem creditur accidisse, verum
non de nihilo est; nam proprias causas habet, quarum inprovisus
inopinatusque concursus casum videtur operatus.
Nam nisi cultor agri humum foderet, nisi eo loci pecuniam
suam depositor obruisset, aurum non esset inventum. Hae
sunt igitur fortuiti causae compendii, quod ex obviis sibi
et confluentibus causis. non ex gerentis intentione provenit.
Neque enim vel qui aurum obruit vel qui agrum exercuit,
ut ea pecunia repperiretur, intendit, sed, uti dixi, quo ille
obruit. hunc fodisse convenit atque concurrit. Licet igitur
definire casum esse inopinatum ex confluentibus causis in
his, quae ob aliquid geruntur, eventum. Concurrere vero
atque confluere causas facit ordo ille inevitabili conexione
procedens, qui de providentiae fonte descendens cuncta suis
locis temporibusque disponit.
PTLVDKE om. Met. 2 hoc (est) Jfff.; v. Eng. 3 iecerunt f 7 ni- hilne esse P 8 tam nt si P 9 aristotelis PTL1VKE 10 vetert
PF* 11 qm P quo X 12 de ont. P 15 fortuitn PT1V2E Peip.
accedisse L1VD1K 18 loco PKE 19 haec r\'L 1Aur.D1 Peip.
20 fortuitu PV1(-ta V2) causa PT1L1V1 Aur.D Peip. ex om. P
22 argentum rcnit (ste) f 2T fecit P 28 prudentiae P
Animadverto., inquam, idque, uti tu dicis, ita esse
consentio.
Sed in hac haerentium sibi serie causarum estne
ulla nostri arbitrii libertas an ipsos quoque humanorum
motus animorum fatalis catena constringit?
— Est, inquit;
neque enim fuerit ulla. rationalis natura, quin eidem libertas
adsit arbitrii.
Nam quod ratione uti naturaliter potest, id
habet iudicium, quo quidque discernat; per se igitur fugienda
optandave dinoscit.
Quod vero quis optandum esse
iudicat, petit; refugit vero, quod aestimat esse fugiendum.
Quare, quibus in ipsis inest ratio, inest etiam volendi nolentuque
libertas, sed hanc non in omnibus aequam esse constituo.
Nam supernis divinisque substantiis et perspicax
iudicium et incorrupta voluntas et efficax optatorum praesto
est potestas.
Humanas vero animas liberiores quidem esse
necesse est, cum se in mentis divinae speculatione conservant,
minus vero, cum dilabuntur ad corpora. minusque
servitus, cum terrenis artubus colligantur.
Extrema, vero est
30 servitus, cum vitiis deditae rationis propriae possessione
2 figit om. T1 picula P 3 tygris PTLVDKE PTK fronte P 5 coherant P coheant L 1 6 conaaat
P 7 conveniant P conveniunt K 12 frons P 22 in ipsis
OM. T1E uncis incl. Peip. 25 voluptas P eScat P 26 esse
om. p 27 necesse est cras. P
ceciderunt. Nam ubi oculos a summae luce veritatis ad
inferiora, et tenebrosa deiecerint, mox inscitiae nube caligant,
perniciosis turbantur affectibus, quibus accedendo
consentiendoque, quam invexere sibi, adiuvant servitutem
et sunt quodam modo propria, libertate captivae. Quae
tamen ille ab aeterno cuncta prospiciens providentiae cernit
intuitus et suis quaeque meritis praedestinata disponit.
Tum ego: En, inquam, difficiliore rursus ambiguitate
confundor.
— Quaenam, inquit, ista est? lam enim, quibus
perturbere, coniecto. — Nimium, inquam, adversari ac re-!5
pugnare videtur praenoscere universa. deum et esse ullum
\' Ηέλιός
Nam si cuncta prospicit deus neQue
falli ullo modo potest, evenire necesse est, quod providentia.
futurum esse praeviderit.
Quare si ab aeterno non facta,
hominum modo, sed etiam consilia, voluntatesque praenoscit,
nulla erit arbitrii libertas; neque enim vel factum aliud
ullum vel quaelibet exsistere poterit voluntas, nisi quam
nescia falli providentia, divina praesenserit.
Nam si aliorsum,
quam provisae sunt, detorqueri valent, non iam erit
futuri firma praescientia, sed opinio potius incerta, quod
de deo credere nefas iudico.
Neque enim illam probo rationem, qua se quidam credunt
hunc quaestionis nodum posse dissolvere.
Aiunt enim
non ideo quid esse eventurum, quoniam id providentia futurum
esse prospexerit, sed e contrario potius, quoniam
quid futurum est, id divinam providentiam latere non posse
eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem.
Neque enim necesse esse contingere, quae providentur, sed
necesse esse, quae futura sunt, provideri, quasi vero, quae
cuius rei causa sit, praescientiane futurorum necessitatis
an futurorum necessitas providentiae, laboretur ac non illud
demonstrare nitamur, quoquo modo sese habeat ordo causarum,
necessarium esse eventum praescitarum rerum, etiam
si praescientia futuris rebus eveniendi necessitatem non
videatur inferre.
Etenim si quispiam sedeat, opinionem, quae eum sedere
coniectat, veram esse necesse est atque e converso rursus,
si de quopiam vera sit opinio, quoniam sedet, eum sedere
necesse est.
In utroque igitur necessitas inest, in hoc quiuem
sedendi, at vero in altero veritatis.
Sed non idcirco
quisque sedet, quoniam vera est opinio, sed haec potius
vera est, quoniam quempiam sedere praecessit.
Ita cum
PK1 16 (est eras.) hoc T 19 ce- PTLVDKE cessitas TV Aur.LaudKE 20 in futurum (an otH.) P faturarumZ*
fQtara y necessitate K1 26 at T1 Peip. est conversa P
27 copiam P 28 est om. P
in utraque necessitas.
Similia de providentia futurisque rebus ratiocinari patet;
nam etiam si idcirco, quoniam futura sunt, providentur,
non vero ideo, quoniam providentur, eveniunt, nihilo minus
tamen a deo vel ventura provideri vel provisa necesse est
evenire provisa, quod ad perimendam arbitrii libertatem
solum satis est. lam vero quam praeposterum est, ut aeter-
nae praescientiae temporalium rerum eventus causa esse
dicatur! Quid est autem aliud arbitrari ideo deum futura,
quoniam sunt eventura, providere, quam putare, quae olim
acciderunt, causam summae illius esse providentiae? Ad
haec sicuti, cum quid esse scio, id ipsum esse necesse est,
ita, cum quid futurum novi, id ipsum futurum esse necesse
est; sic ut igitur, ut eventus praescitae rei nequeat evitari.
Postremo si quid aliquis aliorsum, atque sese res habet,
existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fallax
ab scientiae veritate longe diversa. Quare si quid ita futu-
rum est, ut eius certus ac necessarius non sit eventus, id
eventurum esse praesciri qui poterit? Sicut enim scientia
ipsa impermixta.
est falsitati. ita id, quod ab ea concipitur,
esse aliter, atque concipitur, nequit. Ea, namque causa est,
cur mendacio scientia. careat, quod se ita rem quamque
habere necesse est, uti eam sese habere scientia comprehendit.
Quid igitur, quonam modo deus haec incerta. futura
praenoscit?
Nam si inevitabiliter eventura. censet, quae
etiam non evenire possibile est, fallitur, quod non sentire
modo nefas est, sed etiam voce proferre. At si ita, uti sunt,
ita ea futura esse decernit, ut aeque vel fieri ea vel non
fieri posse cognoscat, quae est haec praescientia, quae nihil PTLVDKE TLV1DK 7 prorisa om. T2V2E2 Peip.; cf. Eng. 13 esse — id ipsam in my. T 11 sq. ita — necesse est om. PD1 novi —
futurum om. V1 21 ab om. Т2L1 23 aereat P 24 nti etiam P
26 qui P 28 quod nec sentire P 30 decernet P
Aut quid hoc refert
vaticinio illo ridiculo Tiresiae
Quid etiam divina providentia humana opinione praestiterit,
si uti homines incerta, iudicat, quorum est incertus eventus?
Quodsi apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil
incerti esse potest, certus eorum est eventus, quae futura
firmiter ille praescierit.
Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas,
quas divina mens sine falsitatis errore cuncta prospiciens
ad unum alligat et constringit eventum.
Quo semel recepto
quantus occasus humanarum rerum consequatur, liquet.
Frustra enim bonis malisque praemia, poenaeve proponuntur,
quae nullus meruit liber ac voluntarius motus animorum.
Idque omnium videbitur iniquissimum, quod nunc aequissimum
iudicatur, vel puniri improbos vel remunerari probos,
quos ad alterutrum non propria mittit voluntas, sed futuri
cogit certa, necessitas. Nec vitia, igitur nec virtut.
es quicquam
fuerint, sed omnium meritorum potius mixta. atque
indiscreta. confusio, quoque nihil sceleratius excogitari
potest, cum ex providentia rerum omnis ordo ducatur nihilque
consiliis liceat humanis, St, ut vitia, quoque nostra ad
bonorum omnium referantur auctorem.
Igitur nec sperandi
aliquid nec deprecandi ulla ratio est; quid enim vel speret
quisque vel etiam deprecetur, quando optanda omnia. series
indeflexa conectit?
Auferetur igitur unicum illud inter homines deumque :
commercium sperandi scilicet ac deprecandi, si quidem
iustae humilitatis pretio inaestimabilem vicem divinae gratiae
promeremur, qui solus modus est, quo cum deo colloqui
Bentley (ad Horat.) 2 ridienlo om. P PTLVDKE Schepss potest P 29 praeconio P 30 pro-
Oteremnr (emur in f<M.) T promereremar Schepss
quam impetrent, ipsa, supplicandi ratione coniungi.
Quae si recepta. futurorum necessitate nihil virium habere
credantur, quid erit, quo summo illi rerum principi conecti
atque adhaerere possimus? Quare necesse erit humanum
genus, uti paulo ante cantabas, dissaeptum atque disiunctum
suo fonte fatiscere.
Tum illa: Vetus, inquit, haec est de providentia
querela M.que Tullio, cum divinationem distribuit, vehementer
agitata tibique ipsi res diu prorsus multumque quaesita,
sed haudquaquam ab ullo vestrum hactenus satis diligenter
ac firmiter expedita.
Cuius caliginis causa est, quod
humanae ratiocinationis motus ad divinae praescientiae
simplicitatem non potest ammoveri, quae si ullo modo cogitari
queat, nihil prorsus relinquetur ambigui.
Quod ita
demum patefacere atque expedire temptabo, si prius ea,,
quibus moveris, expendero.
Quaero enim, cur illam solventium
rationem minus efficacem putes, quae quia praescientiam
non esse futuris rebus causam necessitatis existimat,
nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat.
Num
enim tu aliunde argumentum futurorum necessitatis trahis,
nisi quod ea, quae praesciuntur, non evenire non possunt?
Si igitur praenotio nullam futuris rebus adicit necessitatem,
quod tu etiam paulo ante fatebare, quid est, quod voluntarii
exitus rerum ad certum cogantur eventum?
Etenim positionis gratia, ut, quid consequatur, advertas,
statuamus nullam esse praescientiam.
Num iaritur, quantum
ad hoc attinet, quae ex a.rbitrio veniunt, ad necessitatem
ὡν ϰατείληϕε, cf. 116, 33sq.
cogantur? — Minime. — Statuamus iterum esse, sed nihil
rebus necessitatis iniungere;
manebit, ut opinor, eadem
voluntatis integra, atque absoluta libertas. Sed praescientia,
inquies, tametsi futuris eveniendi necessitas non est, signum
tamen est necessario ea esse ventura. Hoc igitur modo,
etiam si praecognitio non fuisset, necessarios futurorum
exitus esse constaret;
omne etenim signum tantum, quid sit,
ostendit, non vero efficit, quod designat. Quare demonstrandum
prius est nihil non ex necessitate contingere, ut pra.enotionem
signum esse huius necessitatis appareat; alioquin
si haec nulla est, ne illa.
quidem eius rei signum poterit esse,
quae non est. lam vero probationem firma ratione subnixam
constat non ex signis neque petitis extrinsecus argumentis,
sed ex convenientibus necessariisque causis esse
ducendam.
Sed qui fieri potest, ut ea non proveniant, quae futura
esse providentur? Quasi vero nos ea, quae providentia.
futura esse praenoscit, non esse eventura credamus ac non
illud potius arbitremur, licet eveniant, nihil tamen, ut evenirent,
sui natura necessitatis habuisse. Quod hinc facile
perpendas licebit; plura etenim, dum fiunt, subiecta. oculis
intuemur, ut ea, quae in quadrigis moderandis atque flectendis
facere spectantur aurigae, atque ad hunc modum cetera.
Num igitur quicquam illorum ita fieri necessitas ulla compellit?
— Minime; frustra enim esset artis effectus, si omnia
coacta moverentur. — Quae igitur, cum fiunt, carent
exsistendi necessitate.
eadem. nrins nnam fiant. sine necessitate
futura sunt.
Quare sunt quaedam eventura, quorum
exitus ab omni necessitate sit absolutus. Nam illud quidem
nullum arbitror esse dicturum, quod, quae nunc fiunt, prius
quam fierent, eventura non fuerint:
haec isritur etiam praecognita
liberos habent eventus. Nam sicut scientia. praesentium
rerum nihil his, quae fiunt, ita praescientia futuro- PTLVDKE PTIE coguntur reL igitur P 18 ventura TV 27 prins denuo incipit D 30 nune om. P Mt ras. F 33 praesentia PK
Sed
hoc, inquis, ipsum dubitatur, an earum rerum, quae necessarios
exitus non habent, ulla possit esse praenotio.
Dissonare
etenim videntur putasque, si praevidea.ntur, consequi
necessitatem, si necessitas desit, minime praesciri nihilque
scientia comprehendi posse nisi certum.
Quodsi, quae incerti
sunt exitus, ea quasi certa. providentur, opinionis id
esse caliginem, non scientiae veritatem; aliter enim, ac sese
res habeat, arbitrari ab integritate scientiae credis esse
mersum.
Cuius errorts causa est, quod omnia, quae quisque
novit, ex ipsorum tantum vi atque natura cognosci
aestimat, quae sciuntur.
Quod totum contra est; omne enim,
quod cognoscitur, non secundum sui vim, sed secundum
cognoscentium potius comprehenditur facultatem.
Nam,
ut hoc brevi liqueat exemplo, eandem corporis rotunditatem
aliter visus, aliter tactus agnoscit; ille eminus manens totum
simul iactis radiis intuetur, hic vero cohaerens orbi atque
coniunctus circa ipsum motus ambitum rotunditatem partibus
comprehendit.
Ipsum quoque hominem aliter sensus, aliter imaginatio,
aliter ratio. aliter intellegentia, contuetur.
Sensus enim
figuram in subiecta materia constitutam, imaginatio vero
solam sine materia iudicat figuram.
Ratio vero hanc quoque
transcendit speciemque ipsam, quae singularibus inest,
universali consideratione perpendit.
Intellegentiae vero
celsior oculus exsistit; supergressa. namque universitatis
ambitum ipsam illam simplicem formam pura mentis acie
contuetur.
In quo illud maxime considerandum est: nam
superior comprehendendi vis amplectitur inferiorem,
(cy. 118,20) de Ammonio Iamblichum secuto (
γινώσϰοντος) c<
inferior vero ad superiorem nullo modo consurgit. Neque enim
sensus aliquid extra materiam valet vel universales species
imaginatio contuetur vel ratio capit simplicem formam, sed
intellegentia quasi desuper spectans concepta forma, quae
subsunt, etiam cuncta diiudicat, sed eo modo, quo formam
ipsam, quae nulli alii nota esse poterat, comprehendit. Nam
et rationis universum et imaginationis figuram et materiale
sensibile cognoscit nec ratione utens nec imaginatione nec
sensibus, sed illo uno ictu mentis formaliter, ut ita dicam,
cuncta prospiciens. Ratio quoque, cum quid universale
respicit, nec imaginatione nec sensibus utens imaginabilia.
vel sensibilia comprehendit. Haec est enim, quae conceptionis
suae universale ita definit:
homo est animal bipes rationale.
Quae cum universalis notio sit, tum imaginabilem
sensibilemque esse rem nullus ignorat, quod illa non imaginatione
vel sensu, sed in rationali conceptione considerat.
Imaginatio quoque. tametsi ex sensibus visendi formandique
figuras sumpsit exordium, sensu tamen absente sensibilia
quaeque collustrat non sensibili.
sed imaginaria ratione
iudicandi. Videsne igitur, ut in cognoscendo cuncta sua
potius facultate quam eorum, quae cognoscuntur, utantur?
Neque id iniuria; nam cum omne iudicium iudicantis actus
exsistat, necesse est, ut suam quisque operam non ex aliena.
sed ex propria potestate perficiat.
Quodsi in corporibus sentiendis, quamvis afficiant
instrumenta sensuum forinsecus obiectae qualitates animique
agentis vigorem passio corporis antecedat, quae in se
actum mentis provocet excitetque interim quiescentes intrinsecus
formas, si in sentiendis, inquam, corporibus animus
non passione insignitur, sed ex sua vi subiectam corpori
iudicat passionem, quanto magis ea, quae cunctis corporum
affectionibus absoluta, sunt, in discernendo non
obiecta extrinsecus sequuntur, sed actum suae mentis expediunt!
Hac itaque ratione multiplices cognitiones diversis
ac differentibus cessere substantiis. Sensus enim solus
cunctis aliis cognitionibus destitutus immobilibus animantibus
cessit, quales sunt conchae maris quaeque alia saxis
haerentia nutriuntur; imaginatio vero mobilibus beluis,
quibus iam inesse fugiendi appetendive aliquis videtur
affectus. Ratio vero humani tantum generis est sicut intellegentia
sola. divini; quo ut, ut ea notitia ceteris praestet,
quae suapte natura non modo proprium, sed ceterarum quoque
notitiarum subiecta cognoscit.
Quid igitur, si ratiocinationi sensus imaginatioque refragentur
nihil esse illud universale dicentes.
Quod sese intueri
ratio putet? Quod enim sensibile vel imaginabile est, id
universum esse non posse, aut igitur rationis verum esse
iudicium nec quicquam esse sensibile aut, quoniam sibi
notum sit plura sensibus et imaginationi esse subiecta, inanem
conceptionem esse rationis.
quae, auod sensibile sit
ac singulare, quasi quiddam universale consideret. Ad haec,
si ratio contra respondeat se quidem et quod sensibile et
quod imaginabile sit in universitatis ratione conspicere, illa
vero ad universitatis cognitionem aspirare non posse, quoniam
eorum notio corporales figuras non posset excedere, PTLVDKE PE cogitationes PKl 12 co- gitationibus P 13 cesset T1D1 15 fugiendi appetendive om. P
18 sna aptePJS\' 20 imaginationique P1 imaginatioqq L 20sq. refragetur
PT1 21 sq. ratio intueri F 23 posse abrumpitur D igitur
desinit E 28 si quidem PT1VK sensibile abrumpitur P
iudicio esse credendum, in huius modi igitur lite nos, quibus
tam ratiocinandi quam imaginandi etiam sentiendique vis
inest, nonne rationis potius causam probaremus?
Simile
est, quod humana ratio divinam intellegentiam futura. nisi
ut ipsa cognoscit, non putat intueri.
Nam ita disseris: Si
qua certos ac necessarios habere non videantur eventus, ea
certo eventura praesciri nequeunt.
Harum igitur rerum
nulla est praescientia, quam si etiam in his esse credamus,
nihil erit, quod non ex necessitate proveniat.
Si igitur, uti
rationis participes sumus, ita divinae iudicium mentis
habere possemus, sicut imaginationem sensumque rationi
cedere oportere iudicavimus, sic divinae sese menti humanam
summittere rationem iustissimum censeremus.
Quare
in illius summae intellegentiae cacumen, si possumus, erigamur;
illic enim ratio videbit, quod in se non potest intueri,
id autem est, quonam modo etiam, quae certos exitus non
habent, certa tamen videat ac definita praenotio neque id
sit opinio, sed summae potius scientiae nullis terminis inclusa
simplicitas.
Quoniam igitur, uti paulo ante monstratum est, omne,
quod scitur, non ex sua, sed ex comprehendentium natura
cognoscitur, intueamur nunc, quantum fas est, quis sit
divinae substantiae status, ut quaenam etiam scientia eius
sit, possimus agnoscere.
Deum igitur aeternum esse cunctorum
ratione degentium commune iudicium est. Quid sit
igitur aeternitas, consideremus;
haec enim nobis naturam
pariter divinam scientiamque patefacit. Aeternitas igitur
est interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio,
quod ex collatione temporalium clarius liquet. Nam quicquid
vivit in tempore, id praesens a praeteritis in futura
procedit nihilque est in tempore constitutum, quod totum
vitae suae spatium pariter possit amplecti, sed crastinum
quidem nondum apprehendit, hesternum vero iam perdidit;
in hodierna quoque vita non amplius vivitis quam in illo
mobili transitorioque momento. Quod igitur temporis patitur
condicionem, licet illud, sicuti de mundo censuit Aristoteles,
nec coeperit umquam esse nec desinat vitaque eius
cum temporis infinitate tendatur, nondum tamen tale est,
ut aeternum esse iure credatur. Non enim totum simul
infinitae licet vitae spatium comprehendit atque complectitur,
sed futura nondum, transacta iam non habet. Quod
igitur interminabilis vitae plenitudinem totam pariter comprehendit
ac possidet, cui neque futuri quicquam absit nec
praeteriti fluxerit, id aeternum esse iure perhibetur idque
Trin. 158, 55—72, cf. Rand, Jahrb. Suppl. XXVI 427 21 Aristot.
libro I De caelo; cf. II 1 (283b 26: γέγονεν d
Unde non recte quidam, qui, cum audiunt visum Platoni
mundum hunc nec habuisse initium temporis nec habiturum
esse defectum, hoc modo conditori conditum mundum fieri
< coaeternum putant.
Aliud est enim per interminabilem
duci vitam, quod mundo Plato tribuit, aliud interminabilis
vitae totam pariter complexum esse praesentiam, quod
(divinae mentis proprium esse manifestum est.
Neque deus
conditis rebus antiquior videri debet temporis quantitate,
sed simplicis potius proprietate naturae.
Hunc enim vitae
inimot)iiis praesentarium statum infinitus ille temporalium
rerum motus imitatur, cumque eum effingere atque aequare
non possit, ex immobilitate deficit in motum, ex simplicitate
praesentiae decrescit in infinitam futuri ac praeteriti quantitatem
et, cum totam pariter vitae suae plenitudinem nequeat
possidere, hoc ipso, quod aliquo modo numquam
esse desinit, illud, quod implere atque exprimere non potest,
aliqua tenus videtur aemulari alligans se ad qualemcumque
praesentiam huius exigui volucrisque momenti, quae, quoniam
manentis illius praesentiae quandam gestat imaginem,
quibuscumque contigerit, id praestat, ut esse videantur.
Quoniam vero manere non potuit.
infinitum temporis iter
arripuit eoque modo factum est, ut continuaret eundo vitam,
cuius plenitudinem complecti non valuit permanendo.
Itaque
si digna. rebus nomina. velimus imponere, Platonem sequentes
deum quidem aeternum, mundum vero dicamus esse
perpetuum.
Quoniam igitur omne iudicium secundum sui naturam,
quae sibi subiecta sunt, comprehendit, est autem deo semper
aeternus ac praesentarius status, scientia quoque eius
cf. Procl. in Tim. 75a; Angastia. Civ.
X 31. XI 4, 5 25 aq. Tim. 37d sqq. complexam T1V Peip. 14 immotum T1L1V (et) exT\' TZFX\'
praesentiae infinitaque praeteriti ac futuri spatia
complectens omnia, quasi iam gerantur, in sua simplici
cognitione considerat. Itaque si praevidentiam pensare
velis, qua cuncta dinoscit, non esse praescientiam quasi
futuri, sed scientiam numquam deficientis instantiae rectius
aestimabis. Unde non praevidentia,, sed providentia potius
dicitur, quod porro a rebus infimis constituta quasi ab excelso
rerum cacumine cuncta prospiciat. Quid igitur postulas,
ut necessaria. fiant, quae divino lumine lustrentur, cum
ne homines quidem necessaria faciant esse, quae videant.
Num enim, quae praesentia.
cernis, aliquam eis necessitatem
tuus addit intuitus? — Minime. — Atqui si est divini humanique
praesentis digna collatio, uti vos vestro hoc temporario-
rario praesenti quaedam videtis, ita ille omnia- suo cernit
aeterno. Quare haec divina praenotio naturam rerum pro-
prietatemque non mutat taliaque apud se praesentia spectat,
qualia. in tempore olim futura provenient. Nec rerum iudicia
confundit unoque suae mentis intuitu tam necessarie quam
non necessarie ventura dinoscit, sicuti vos, cum pariter
ambulare in terra hominem et oriri in caelo solem videtis,
quamquam simul utrumque conspectum tamen discernitis
et hoc voluntarium, illud esse necessarium iudicatis. Ita
igitur cuncta dispiciens divinus intuitus qualitatem rerum
minime perturbat apud se Quidem praesentium, ad condicionem
vero temporis futurarum. Quo fit, ut hoc non sit
opinio, sed veritate potius nixa cognitio, cum exstaturum
quid esse cognoscit, quod idem exsistendi necessitate carere
non nesciat.
Hic si dicas, quod eventurum deus videt, id non evenire
non posse. quod autem non potest non evenire, id ex necessitate
contingere, meque ad hoc nomen necessitatis adstrin- TLVK praescieatiamF\'ZaMJ ( πϱόγνωσιν\' Plan.) prae- sentiam
Respondebo namque
idem futurum, cum ad divinam notionem refertur, necessarium,
cum vero in sua natura perpenditur, liberum prorsus
atque absolutum videri.
Duae sunt etenim necessitates,
simplex una, veluti quod necesse est omnes homines esse
mortales, altera condicionis, ut, si aliquem ambulare scias,
eum ambulare necesse est.
Quod enim quisque novit, id
esse aliter, ac notum est, nequit, sed haec condicio minime
secum illam simplicem trahit.
Hanc enim necessitatem non
propria. facit natura, sed condicionis adiectio; nulla enim
necessitas cogit incedere voluntate gradientem, quamvis
eum tum, cum graditur, incedere necessarium sit.
Eodem
igitur modo, si quid providentia praesens videt, id esse necesse
est, tametsi nullam naturae habeat necessitatem.
Atqui deus ea futura, quae ex arbitrii libertate proveniunt,
praesentia contuetur; haec igitur ad intuitum relata divinum
necessaria fiunt per condicionem divinae notionis, per
se vero considerata ab absoluta naturae suae libertate non
desinunt.
Fient igitur procul dubio cuncta, quae futura
deus esse praenoscit, sed eorum quaedam de libero proficiscuntur
arbitrio, quae quamvis eveniant, exsistendo tamen
naturam propriam non amittunt, qua, prius quam fierent,
--etiam non evenire potuissent.
Quid igitur refert non esse
necessaria, cum propter divinae scientiae condicionem modis
omnibus necessitatis instar eveniet?
Hoc scilicet, quod
ea, quae paulo ante proposui, sol oriens et gradiens homo,
quae dum sunt, non fieri non possunt, eorum tamen unum
prius quoque, quam fieret, necesse erat exsistere, alterum
vero minime.
Ita etiam, quae praesentia deus habet, dubio
procul exsistent, sed eorum hoc Quidem de rerum necessitate
ε̌στι r6
descendit, illud vero de potestate facientium. Haud igitur
iniuria. diximus haec, si ad divinam notitiam referantur,
necessaria, si per se considerentur, necessitatis esse nexibus
absoluta, sicuti omne, quod sensibus patet, si ad rationem
referas, universale est, si ad se ipsa respicias, singulare.
Sed si in mea, inquies, potestate situm est mutare pro-
positum, evacuabo providentiam, cum, quae illa praenoscit,
forte mutavero. Respondebo propositum te quidem tuum
posse deflectere, sed quoniam et id te posse et, an facias
quove convertas, praesens providentiae veritas intuetur,
divinam te praescientiam non posse vitare, sicuti praesentis
oculi effugere non possis intuitum, quamvis te in varias
actiones libera voluntate converteris. Quid igitur, inquies,
ex meane dispositione scientia. divina mutabitur, ut, cum
ego nunc hoc, nunc illud velim, illa quoque noscendi vices
alternare videatur? — Minime. Omne namque futurum
divinus praecurrit intuitus et ad praesentiam propriae
cognitionis retorquet ac revocat nec alternat, ut aestimas,
nunc hoc.
nunc aliud Draenoscendi vice. sed uno ictu mutationes
tuas manens praevenit atque complectitur. Quam
comprehendendi omnia visendique praesentiam non ex futurarum
proventu rerum, sed ex propria.
deus simplicitate
sortitus est. Ex quo illud quoque resolvitur, quod paulo
ante posuisti, indignum esse, si scientiae dei causam futura
nostra praestare dicantur. Haec enim scientiae vis praesentaria
notione cuncta.
complectens rebus modum omnibus
ipsa constituit, nihil vero posterioribus debet. Quae cum
ita sint, manet intemerata morta-libus arbitrii libertas nec
iniquae leges solutis omni necessitate voluntatibus praemia
poenasque proponunt. Manet etiam spectator desuper
cunctorum praescius deus visionisque eius praesens semper
nos diebus omnibus ! actusque nostros prospicit TLVK 2 iniuriam T1VK 5 ipsum V2, cf. Eng. 7 cumque T1L1V 8 tuum quidem <t< r<d. Tl 11 praesentiam T1 19 illud T1 Peip.
bonis praemia, malis supplicia dispensans.
Nec frustra sunt
in deo positae spes precesque, quae cum rectae sunt, inefficaces
esse non possunt.
Aversamini igitur vitia, colite virtutes,
ad rectas spes animum sublevate, humiles preces in
excelsa porrigite.
Magna vobis est, si dissimulare non
vultis, necessitas indicta probitatis, cum ante oculos agitis
iudicis cuncta cernentis.
sententiam. T1 Peip. TLVK
ORD EXMAG OFF ATQ PATRICIO PHILOSOPHIAE CSOLA-
TIONIS LIB QVINT\' FELICITER EXPLICIT.DO GRATIAS
AMHNf TAur. EXPLICIT
LIBER QUINTUS FELICITER L EXPLICIT FELICITER F