The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Absolutis dudum collationum spiritalium libellis sensu magis
quam sermone insignibus, quia alto sanctorum uirorum sensui
sermo nostrae inperitiae impar fuit, cogitaram et propemodum
«onstitueram post illum proditae inscientiae pudorem ita me
in portu silentii collocare, ut excusarem, quantum in me esset,
per taciturnitatis uerecundiam loquacitatis audaciam. sed uicisti
propositum ac sententiam meam laudabili studio et imperiosissimo
affectu tuo, mi Leo, ueneranda ac suspicienda
caritas mea, Romanae ecclesiae ac diuini ministerii decus, producens
me ex illo praemeditati silentii recessu in publicum
formidandumque iudicium, et noua subire cogis adhuc de praeteritis
erubescentem, cumque etiam minoribus impar fuero,
par maioribus a te esse conpellor.
ego enim ne in illis quidem
opusculis, quibus per ingenioli nostri oblatiunculam deo sacrificauimus,
moliri aliquid aut usurpare temptassem nisi episcopali
tractus imperio. creuit itaque per te oris nostri ac
stili dignitas. nam qui iussi antea de dominicis studiis locuti
sumus, nunc id exigis ut de ipsa incarnatione domini ac
p) cassiani prbi (presbiteri p) contra nesto-
rium Np: de M cf. Prolegomena
1 iamdudum p 2 insignibus om. M alta pl 8 noster M cogitaoeram
p 4 scientiae M inscitiae ab me] ut M 5 silencii me
colocarem M excussarem N 6 audatia M uicit p 8 tuo] o M
suspicienda av: suscipienda NM suspienda p 9 mea] tua p ac]
meae N: om. p diuinique p 12 in minoribus M fuero Npv:
fuerim M cf. Paulin. PeU. Eucharist. u. 150, ubi euasero idem ualet quod
eoaserim 13 par om. pate esse] prgesse Np nec M 15 militari
N militare aut aliquid p 16 tactus imperitiae N 17 loquuti M
18 exigit N exigimur p magestate M
manum introducti sumus, nunc ductu tuo atque subsidio
quasi in sanctorum sancta penetramus.
maguus honor, sed
periculosa professio, quia obtineri sacrorum penetralium ac
diuini praemii palma non potest nisi hoste superato.exigis
itaque ac iubes aduersus recentem haeresem ac nonum fidei
hostem conserere inbecillas manus et contra pestiferi serpentis
graues hiatus aperto ut aiunt ore consistere, scilicet ut insurgentem
in ecclesias dei sinuosis tractibus draconem uis
prophetica et sermonis euangelici diuina uirtus me quasi incantatore
disrumpat. pareo obsecrationi tuae, pareo iussioni.
malo enim de me ipso tibi quam mihi credere, maxime quia
id tecum amor Iesu Christi domini mei praecipit, qui hoc
ipsum etiam in te iubet. superest ut effectum imperati negotii
ab ipso postules per quem imperasti. tua enim iam hic magis
causa quam mea uertitur, tuum magis iudicium quam meum
officium periclitatur. me enim, siue par sim tuo imperio siue
non sim, ipsa aliquatenus oboedientiae ratio atque humilitatis
excusat, nisi quod plus hoc meriti est in obsequio meo, si
minus est in possibilitate.
facile enim cuiuslibet iussioni ex
abundantia satisfacimus: illius officium grande est et mirabile,
qui etiam id in uoto habet quod in uiribus non habet. tua ergo
haec res, tuum negotium, tui pudoris opus est. ora et obsecra, ne
imperitia mea periclitetur electio tua., et opinioni tantae nobis non
respondentibus, etiamsi ego per oboedientiae ueniam bene pareo,
tu tamen per inconsiderantiam iudicii male imperasse uidearis.
N: om. p 2 ducatu M 3 set p (saept f; per
comp.) 4 progressio
Tradunt fabulae poetarum desectis quondam hydram capitibus
numerosius renascentem per sua. damna creuisse, ita ut
nouo inauditoque miraculo multiplicato mortibus suis monstro
lucri genus esset amissio, scilicet dum, quidquid ferrum secantis
abscideret, totum id fecunditas prodigiosa geminaret, donec
laborans atque aestuans coeptae illius desectionis industrius
appetitor cassatis totiens inefficaci opere uirtutibus fortitudinem
belli armaret arte consilii et admotis, ut aiunt, ignibus multiplicem
portentuosi corporis prolem feruenti gladio desecaret,
ac sic ambustis intrinsecus medullis, cum rebelles uenas improbae
fecunditatis exureret, tandem parturitio monstruosa cessaret.
ita ergo etiam haereses in ecclesiis illius quam poearum
commenta. finxerunt hydrae similitudinem gerunt. et
istae enim aduersum nos linguis feralibus sibilant, et istae
uirus letale iaciunt, et istae sectis capitibus renascuntur. sed
quia resurgente morbo non debet cessare medicina, et quanto
maior fuerit aegritudo, tanto instantior debet esse curatio, potens
est dominus deus noster, ut, quod de morte hydrae illius
gentilium falsitas finxit, hoc in ecclesiarum bellis ueritas peragat,
et ignitus sancti spiritus gladius ita in extinguenda nonella
haeresi omnes penitus medullas perniciosae generationis
exurat, ut tandem prodigiosa fecunditas emorientibus uenis
parere desistat.
Non noua enim sunt haec in ecclesiis monstruosi seminis
germina. semper has dominici agri seges lappas sentesque
tolerauit et assiduum in ea suffocatricis zizaniae germen emersit.
hinc enim Hebionitae, hinc Sa.belliani, hinc Arriani, hinc
M ydram M hydrae Np 3 dampna Mp 5 amiaio N*
quicquid Mp 6 generaret M 9 ammotis Nlp 10 porfentosi N
(non p) 12 cessaret monstmosa p 13 hereses NMp 14 comenta Nl
ft antf istae ter om. M 15 iita enim N 17 et om. M 19 est
enim Mv 20 libellis M 22 heresi N Mp poenitus N pernitiosae N
geuerationis om. M 25 moustrosi N 26 lapsas M 27 lizanii N
28 hinc denique Eunomiani om. M
ceterique ecclesiarum uepres et enecantes bonae
frugem tribuli pullularunt.
quorum primus Hebion, dum
incarnationem dominicam nimis asserit, diuinitatis eam coniunctione
nudauit. Sabelli autem post hunc ex dissimilitudine
haereseos superioris schisma prorumpens dum in patre ac filio
et spiritu sancto distantiam nullam esse contendit, sacram et
ineffabilem trinitatem, quantum in ipso fuit, blasphema confusione
permiscuit. secuta est deinde hunc quem diximus
Arrianae peruersitatis impietas, quae, ne uideretur sacras miscere
personas, diuersas esse dixit atque dissimiles in trinitate
substantias. Eunomius autem post hunc quidem, sed eiusdem
admodum prauitatis, licet similem sibi diuinam esse asseruerit
trinitatem, diuersam tamen a se contendit, admittens similitudinem,
excludens parilitatem.
Macedonius quoque inremediabili
in spiritum sanctum impietate blasphemans, licet eiusdem
substantiae patrem et filium dixerit, sanctum tamen spiritum
creaturam uocans reus totius diuinitatis fuit, quia laedi in
trinitate aliquid non potest sine totius trinitatis iniuria. Photinus
autem quamuis Iesum qui ex uirgine natus est deum
dixerit, male tamen cum principio hominis principium dei esse
confinxit. Apollinaris uero hominem unitum deo inconsiderate
intellegens humanam eum non habuisse animam male credidit,
quia non minoris erroris est domino Iesu Christo
addere quam propria derogare. quidquid enim de illo non ita
dicitur ut est, etiamsi honor uideatur, iniuria est.
ita singuli
ex dissimilitudine
a se diuersa, sed omnes tamen fidei aduersa senserunt. nuper
quoque, id est in diebus nostris, emersisse haeresim
incerti nominis, quia, cum recenti capite ex antiqua Hebionitarum
stirpe surrexerit, dubium admodum est antiqua magis
dici an recens debeat. noua enim assertoribus, sed uetusta
erroribus fuit.
solitarium quippe hominem dominum nostrum
Iesum Christum natum esse blasphemans hoc, quod ad dei
postea honorem potestatemque peruenerit, humani meriti, non
diuinae asseruit fuisse naturae, ac per hoc eum deitatem ipsam
non ex proprietate unitae sibi diuinitatis semper habuisse, sed
postea pro praemio laboris passionisque meruisse, cum utique
dominum saluatoremque nostrum non deum natum, sed a deo
blasphemaret adsumptum, confinis scilicet huic haeresi quae
nunc extitit et quasi germana et consanguinea, quaeque tam
Hebionitis quam his recentibus consentanea tempore quidem
fuit inter utrosque media, sed utrisque tamen peruersitate coniuncta.
sint quamuis eius nonnulla alia his, quae iam diximus,
consimilia: sed longum est uniuersa memorare. neque enim
nunc ad dicendum commemorationem praeteritorum, sed confutationem
nouorum sumpsimus.
Illud sane unum praetereundum non arbitramur, quod
peculiare ac proprium supra dictae illius haereseos quae ex
Pelagiano errore descenderat fuit, quod dicentes quidam solitarium
hominem legum Christum sine ulla peccati contagione
uixisse eo progressi sunt, ut adsererent homines, si uelint, sine
peccato esse posse (consequens enim existimabant, ut, si homo
solitarius Iesus Christus sine peccato fuisset, omnes quoque
homines sine dei adiutorio esse possent, quidquid ille homo
solitarius sine consortio dei esse potuisset), ac sic nullam
M belgarum p: aelgarum NMa 2 ebionitarum Mv 8 ammodum
N 4 asertoribus N1 5 solitariom quippe] addit N1 ita mar-
riusrène: INCÂVT EXPRESSISTI HERESES 9 unitate N 10 itaque p
12 heresi NMp 18 ac consangoinea Mv 14 ebionitis Mv 15 utrisque ex
utriusque N 16 sunt pt eias om. Npa: de interpunctione cf. IIII,
13, 2 17 commemorare M 19 sumsimus N 20 sane] se N 21 here-
NMp 22 pelegiano M quod dicentes] incauT ezpressisti margo N
quidam ex quidem N 28 peccati om. p 24 nellent M 26 solatarins
M 27 possint r quicquid Mp 28 ao si Np
Christum esse distantiam, cam idem utique homo nisu atque
industria sua mereri possit, quod Christus studio ac labore
meruisset.
quo factum est nt in maiorem quoque ac monstruosiorem
iusaniam prorumpentes dicerent dominum nostrum Iesum
Christum in hunc mundum non ad praestandam humano generi
redemptionem, sed ad praebenda bonorum actuum exempla
uenisse, uidelicet ut disciplinam eius sequentes homines, dum
per eandem uiam uirtutis incederent, ad eadem uirtutum praemia
peruenirent: euacuantes, quantum in ipsis fuit, omne sacri
aduentus donum, omnem diuinae redemptionis; gratiam, cum
idem dicerent homines consequi posse uiuendo, quod praestitisset
deus pro humana salute moriendo.
addiderunt quoque
dominum saluatoremque nostrum post baptisma factum esse
Christum, post resurrectionem deum, alterum adsignantes unctionis
mysterio, alterum merito passionis. unde aduertit nouus
nunc iam non nonae haereseos auctor, qui dominum saluatoremque
nostrum solitarium hominem natum esse contendit,
idem se omnino dicere quod Pelagianistae ante dixerunt, et
consequens errori suo esse, ut, qui utique sine peccato solitarium
hominem Iesum Christum uixisse asserit, omnes quoque
per se homines sine peccato posse esse blasphemet nec necessariam
quoque exemplo illius dicat redemptionem domini fuisse,
cum ad caeleste regnum suo tantum homines nisu, ut aiunt,
ualeant peruenire.
nec dubium id est re ipsa penitus declarante.
hinc enim illud est quod intercessionibus suis Pelagianistarum
querellas fouet et scriptis suis causas illorum asserit, quod
subtiliter his uel ut uerius dixerim subdole patrocinatur et
consanguineae sibi improbitati improbo suffragatur affectu,
sciens scilicet eiusdem se esse sensus, eiusdem spiritus, et ideo
M 10 omne ... 11 donum om. M
omnet sacri N 11 donum et omnem av 12 pose JV 13 addiderunt]
nota quod (quid m. 2) heretici sentiant margo N 14 factum fnisse M
16 misterio p 17 hereaeos NMp 20 ut] et N 23 illius] intellege
haereseos dicant Npv fuisset M fuisse domini p 24 homine N
nisi N* 25 ualeat N\' id est] idem M poenitus N reclamaute M i
27 quaereUaa N querelas Mpv28 uelud M1 patrocinator N I
quam scit sibi utique peruersitate coniunctam.
Sed tamen quia illi, qui de hac pestilentium spinarum
stirpe descenderant, diuina ope iam ac pietate sanati sunt,
orandus quoque etiam nunc dominus deus noster est, ut, quia
consentaneae sibi in quibusdam sunt pristina illa haeresis et
haec noua, similibus malorum initiis similem bonorum exitum
largiatur.
Leporius enim, tunc monachus, modo presbyter, qui
ex Pelagii ut supra diximus institutione uel potius prauitate
descendens apud Gallias assertor praedictae haereseos aut inter
primos aut inter maximos fuit, a nobis admonitus, a deo emendatus
ita male conceptam persuasionem magnifice condemnauit,
ut non minus paene admiranda sit correctio illius quam inlaesa
multorum fides, quia primum est errorem penitus non incurrere,
secundum bene repudiare.
is ergo in se reuersus non
solum in Africa, ubi tunc erat atque nunc est, tam errorem
suum cum dolore quam sine pudore confessus est, sed etiam
ad omnes admodum Galliae ciuitates flebiles confessionis ac
planctus sui litteras dedit, scilicet ut, ubi deuiatio eius prius
cognita erat, illic etiam emendatio nosceretur, et qui testes
erroris antea fuerant, idem postea correctionis essent.
Ex cuius confessione uel potius deploratione nonnulla inserenda
existimauimus duplici ex causa, ut correctio eorum et
nobis testimonio et his qui nutant exemplo esset, quorumque
errorem sequi non erubuissent, eorum emendationem sequi non
erubescerent, ac sicut simili aegritudine infirmarentur, ita simili
remedio sanarentur. is ergo agnita opinionis suae peruersitate
et inspecta fidei luce scribens ad episcopos Gallicanos ita
M heresim NMp 2 quam ... coniunctam om. Npa.
del. p 4 diuine
quid in me primum, o domini mei aeneraodi
et beatissimi sacerdotes, accusem nescio, et quid in
me primum excusem non inuenio. sic inperitia et
superbia, sic stulta simplicitas cum persuasione noxia,
sic feruor cum intemperantia, sic, ut uerius
dicam, cum sui deminutione debilis fides, simul in
me omnia recepta uiguerunt, ut tot et tantis sim?
sit et oboedisse confusio et haec eadem ab animo po
tuisse reicere mihi stupenda gratulatio. et post pa
subiungit: si ergo minime percipientes hanc potentiam
dei, sensu nostro et propria ratione sapientes
quasi inferiora se deus agere uideatur, ita hominem
cum deo natum esse dicamus, ut seorsum quae
sunt soli deo demus, et seorsum quae sunt hominis
soli homini deputemus, quartam manifestissime introducimus
in trinitate personam et de uno filio dei non
unum, sed facere incipimus duos Christos, quod a
nobis iam ipse dominus et deus Christus auertat
ergo confitemur dominum ac deum nostrum Iesum
Christum unicum filium dei, qui sibi ante saecula
natus ex patre est, nobis a tempore de spiritu sancto*
et Maria semper uirgine factum hominem, deum natum:
et confitentes utramque substantiam carnis et.:
uerbi unum eundemque deum atque hominem inseparabilem
semper pia fidei credulitate suscipimus, et???t
ex tempore susceptae carnis sic omnia dicimus quae
erant dei transisse in hominem, ut omnia quae eran?t.
tionis suae libellum, in quo et satiHfaoit de errore et gratias agit de emen datione:
simul et quod male senserat de incarnatione Christi corrigen
catholicam sententiam tulit dicens manentibus in Christo duabus naturi
unam credi filii dei personam. N 4 persuassione N 5 et j
6 diminutione N2Mpv 8 odisse p 9 recedere M 10 subiuugitur
hane] ac M 15 reputemus Mv 17 incipiamus M 19 ergo coafitz
mur] nota confessio lepori margo N deum ac dominump 20 sec*
Mp 21 ex patre natus M 23 poat. et] ac Mv 25 suscepimus MP\'
et hac intellegentia uerbum
caro factum sit, non ut conuersione aut mutabilitate
aliqua coeperit esse quod non erat, sed ut
potentia diuinae dispensationis uerbum patris numquam
a patre discedens homo proprie fieri dignaretur,
incarnatusque sit unigenitus secreto illo mysterio
quo ipse nouit (nostrum namque est credere, illius
nosse): ac sic ipse deus uerbum totum suscipiens quod
est hominis homo sit, et adsumptus homo totum accipiendo
quod dei est aliud quam deus esse non
possit, non tamen, quia incarnatus dicitur et inmixtus,
diminutio eius sit accipienda substantiae.
rnouit deus sine sui corruptione misceri et tamen in
ueritate misceri, et ita suscipere, ut nihil ei crescat
augmenti, sicut se ipsum totum nouit infundere, ut
nihil ei accidat detrimenti. non ergo ad intellegentiam
inbecillitatis nostrae secundum experimentorum
uisibilia documenta facientes coniecturam de aequalibus
se inuicem ingredientibus creaturis putemus
deum hominemque commixtum et tali confusione
carnis et uerbi quasi aliquod corpus effectum.
absit
ita credere, ut conflatili quodammodo genere duas
naturas in unam redactas arbitremur esse substantiam;
huiusmodi enim commixtio partis utriusque
corruptio est. deus enim, qui capabilis, non capax
est, penetrans, non penetrabilis, implens, non implebilis,
qui ubique simul totus est et ubique diffusus
est. per infusionem potentiae suae misericorditer naturae
est mixtus humanae.
et post pauca: nascitur ergo
N intelligentia Mp
2 factum sit caro Mpv 4 nunquam M 5 propriae N designaretur pl
6 misterio quod M 10 dei] deus M post deus addit p: qui natus
est ei maria 11 mixtus M 12 sit] est Mv 13 nouit enim.v corrumptione
p 14 et ita Np: nouit in se ita Mv 16 accedat M
intelligentiam p 20 comixtum p 22 conflatilia aliquo modo uel
geuere M 25 capabilia non capax ost Nv: capai non capabiiis est Ma
capai est non capabilis p 27 difusus N
deus homo Iesus Christus filius dei, ac sic in
alterutrum unum fit uerbum et caro, ut, manente in
stia perfectione naturaliter utraque substantia, sine
sui praeiudicio et humanitati diuina communicent et
diuinitati humana participent, nec alter deus, alter
homo, sed idem ipse deus qui et homo, et uicissim
homo qui et deus Iesus Christus unus dei filius nuncupetur
et uere sit. et ideo id agendum nobis semper est
et credendum, ut dominum nostrum Iesum Christum
filium dei deum uerum, quem cum patre semper et
aequalem patri ante saecula confitemur, eundem a
tempore susceptae carnis factum deum hominem non
negemus, nec quasi per gradus et tempora proficientem
in deum alterius status ante resurrectionem,
alterius post resurrectionem fuisse dicamus, sed eiusdem
semper plenitudinis atque uirtutis.
et item paulo
post: sed quia uerbum dei in hominem dignanter hominem suscipiendo
descendit et per susceptionem dei
homo ascendit in uerbum, totus deus uerbum factus
est totus homo. non enim deus pater homo factus est
nec spiritus sanctus, sed unigenitus patris. ideoque
una persona accipienda est carnis et uerbi, ut fideliter
sine aliqua dubitatione credamus unum eundemque
dei filium inseparabilem semper, geminae
substantiae, etiam gigantem nominatum, in diebus
carnis suae et uere semper omnia gessisse quae sunt
hominis et uere semper possedisse quae dei sunt,
quoniam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed uiuit
ex uirtute dei.
26] Pe. 18, 6. 20] II Cor. 18, 4. N 5 comunicent p 11 deumom. p 12 secula Mp
13 hominem deumhoiuinem M 11 ue M 16 alterius post resurrectionem
om. Mp credamus Mv 17 item] idcm M 18 ierhum deus
Mc: cf. 1111, 0 homine suscipiendo N 21 totus om. M 25 insepabileiu
p 29 etsi] si p
Hanc ergo eius confessionem, id est. catholicorum omnium
fidem et omnes Africani episcopi, unde scribebat, et
omnes Gallicani, ad quos scribebat, conprobauerunt, neque
ullus adhuc omnino extitit cui fides haec sine infidelitatis
crimine displiceret, quia professae impietatis est probatam negare
pietatem.
sufficere t\'rgo solus nunc ad confutandam haeresim
deberet consensus omnium, quia indubitatae ueritatis
manifestatio est auctoritas uniuersorum et perfecta ratio facta
est ubi nemo dissentit, ita ut, si qui contra hoc sentire nitatur,
huius a prima. statim fronte non tam sit audienda assertio
quam damnanda peruersitas, quia praeiudicium secum damnationis
exhibet qui iudicium uniuersitatis impugnat, et audientiae
locum non habet qui a cunctis statuta conuellit. confirmata
enim semel ab omnibus ueritate, quidquid contra id uenit., hoc
ipso statim falsitas esse noscenda. est quod a ueritate dissentit,
ac per hoc sufficere ei etiam id solum conuenit ad sententiam
damnationis, quod discrepat a iudicio ueritatis. sed tamen quia.
rationi non obest sermo rationis et semper ueritas uentilata
plus rutilat meliusque est errantes disputationis curatione corrigi
quam censurae seueritate damnari, curanda est, quantum
in nobis est, per diuinam opem in nouis haereticis uetus haeresis,
ut recepta per sacram misericordiam sanitate medella
potius eorum det sanctae fidei testimonium quam damnatio
iustae seueritatis exemplum. adsit. tantum disputationi ac sermoni
de se habito ipsa ueritas, et pietate illa, qua deus ad
homines uenire dignata est, humanis erroribus opituletur, quia
ad hoc se uel maxime in terris atque in homine nasci uoluit,
ut falsitati amplius locus esse non possit.
Mp 5 quia... est om. M professio at 6 heresim
NMp 8 ratiotio M D dissensit Mc si quis M 10 tam sit]
trausit N 11 dampnanda et dampnaationis Mp 14 simul M quicquid
Mp 15 noscendum av10 rotilat p errantis p1 20 dampnariMp
curandum p1 21 nouis] nobis p hereticis et heresis NMp 22 receptas
N per om. N1 medulta N1 medela N2Mpo2 dampnatio
NMp 24 assit M 25 que p1 que dei ex homine diguata est M
26 diguatus pav 28 possit. Explicit de incarnationedui libw primus
contra nestorumN Explicit liberpriuius Mp Lucpit liber secundus NMp
Quoniam libello primo quaedam praemisimus, qui bus
nouum haereticum ex antiquae haereseos stirpibus pullulare
adprobaremus, sufficere quidem ei ad excipiendam iustae damnationis
sententiam debet priorum haereticorum iusta damnatio,
quia, cum easdem radices habeat atque isdem scrobibus emergat
satis iam in auctoribus suis ipse damnatus est, maxime cu???
id ipsum, quod isti asserunt, etiam hi, qui proxime ante hos
male secuti sunt, bene condemnauerint, ut sufficere his abunde .
iam in alterutrum suorum exempla debeant, uel horum scilicet
qui emendati uel eorum qui condemnati sunt.
si enim
corrigi queunt, habent in suorum correctionibus medellam, si
corrigi nequeunt, habent in suorum damnatione sententiam.
tamen ne praeiudicio magis aduersum eos quam iudicio uti \'
uelle existimemur, ipsam eorum in medium pestiferam propositionem
uel potius blasphemantem amentiam proferamus,
sumentes in omnibus scutum fidei et gladium spiritus,
quod est uerbum dei, scilicet ut resurgens uetusti I
draconis caput idem diuini sermonis gladius etiam nunc in
nonis anguibus secet, qui prius in antiquis serpentibus amputauit.
nam cum idem horum error sit qui illorum fuit, pro
desectione istorum haberi debet desectio illorum, et quia renascentes
colubri pestiferos in ecclesia domini flatus agunt et tabescere
quosdam sibilis suis faciunt, iungenda est propter nouas
infirmitates antiquis curationibus recens medella, ut etiam si
illud, quod prius actum est, non ualet ad languoris curationem,
hoc tamen, quod nunc agimus, ualeat ad languentium sanitatem.
et hereseos NM (p passim) antiquis o antiqua et stirpe M
1 dampnationis NMp 6 eisdem M iisdem a 8 trii Mp 9 condfemynarint
M(v} habunde p 12 medullam N medelam Mpo 13 nou
queunt Mv dampnationes Nl 15 extimemur M 19 ca|capud p
20 seccet p desecet Mv: cf. 1, 1, 2 sectis capitibus renascuntur 22 iDltrum
pl 25 medulla N medela Mpv 26 ad] a N langoris dampnationem
M(v) 27 ualeat ex ueleat N
Dicis itaque, quisquis es ille, haeretice, qui deum ex
uirgine natum negas, Mariam matrem domini nostri Iesu
Christi theotocon, id est matrem dei, appellari non posse, sed
Christotocon, hoc est Christi tantum matrem, non dei. nemo
enim inquis antiquiorem se parit. ac de hoc quidem tam
stulto argumento, quod natiuitatem dei carnali intellegentia
aestimandam putas et mysterium maiestatis humanis credis
censendum esse rationibus, postea, si deus annuet, disputabimus:
nunc interim et Christum deum et Mariam matrem
dei diuinis testibus approbemus.
audi itaque loquentem ad
pastores de dei ortu angelum dei: natus est, inquit, uobis
hodie saluator, qui est Christus dominus, in ciuitate
Dauid. ne solum utique in Christo hominem intellegeres, et
domini tibi et saluatoris nomen adiecit, scilicet ut, quem saluatorem
esse cognosceres, deum nequaquam esse dubitares, et
cum saluandi uirtus non nisi diuinae conpeteret potestati, diuinae
esse eum potentiae non ambigeres, in quo potentiam
saluandi esse didicisses. sed hoc incredulitati tuae parum for-
esse uideatur, quia. eum angelus dominum potius et saluatorem
quam deum aut dei filium nominarit, cum utique impiissime
deum neges quem saluatorem esse fatearis.
audi quoque
archangelum Gabrihelem Mariae uirgini praedicantem: spiritus,
inquit, sanctus ueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit
tibi: ideo et quod nascetur ei te sanctum
uocabitur filius dei. uides quemadmodum natiuitatem dei
indicaturus diuinitatis opera praemiserit. spiritus enim
sanctus inquit ueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit
tibi. pulcherrime loquens angelus diuinitate
M 4 matrem tantum p 6 quod
NMp quo av: cf. YII, 18, 1, 22, 4 domiui M 7 estimandum
Np existimanda M misterium NMp niugestatis M 8 nnnucrit M
disputauimus N n maria N 11 natus est] tes
dei margo N 13 intelligeres Mp (p pansim) 15 cognoueris M 18 didicises
M 19 potentius N 20 nominauit ao 21 saluatore N 22 gabrielem
Mp 24 ideoque et N et Uwlg.
I
uirginis interiora sanctificans et in his potentiam diuinitatis
suae spirans humanae se inseruit miscuitque naturae atque i
quod alienum a se fuerat, suum fecit, uirtute id sua scilicet
ac maiestate praesumens.
ac ne ad introitum diuinitatis humana
fortasse infirmitas non subsisteret, uenerandam omnibus
uirginem uirtus altissimi roborauit, ut corpoream inbecillitatem
circumfusa umbrae suae protectione firmaret et ad consummandum conceptus
sacri inenarrabile sacramentum humana infirmitas
non deficeret, quam diuina obumbratio sustineret. spiritus
ergo inquit sanctus ueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit
tibi. si nasciturus itaque de sancta uirgine homo
tantummodo solitarius erat, quid tanto agebatur sacri aduentus
nuntio? quid tanto diuinitatis ipsius apparatu? si utique homo
ex homine et caro tantummodo nascebatur ex carne, iussio
quippe tantum ad id potuerat aut uoluntas diuina sufficere.
si enim ad fabricandos caelos, fundandam terram, creandum
mare, sedes denique et thronos et angelos et archangelos et
principatus et potestates, si ad creandam postremo omnem
caelestem militiam et ad illa innumera diuinorum exercituum
milium milia sola sibi tantum uoluntas dei imperiumque suffecit,
quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandauit, et
creata sunt, cur id ad conceptionem, ut tu ais, unius hominis
parum uisum est, quod satis ad procreationem diuinorum omnium
fuit, et id potentia ac maiestas dei in ortu unius infantuli
parum credidit, quod ad conditionem terrenorum omnium caelestiumque
suffecit?
sed illud utique est quod illa omnia opera
acta fuerant per iussionem dei, natiuitas autem agenda non
erat nisi per aduentum, quia et concipi ab homine deus nisi
M explicuit Mv 3 id] ita M 5 magestate M
8 circumfusamM consumandum NM 12 do om. M 13 tantumodo
M sacro M 14 apparato Nl 15 tantumodo M 16 poterat M
ut p 17 crcandumque M 18 et ante principatuR om. M 20 exercitum
N 21 sufficit M 25 magestas M 26 condicionem M 27 sufficit
M opera acta] peracta M 28 feccrant N ^
archangelus superuenturam uirgini maiestatem sacram indicabat,
uidelicet ut, quia agi tanta res per humanum officium
non ualebat, ipsius adfuturam diceret maiestatem in conceptu,
qui erat futurus in partu: et ideo descendit uerbum filius,
adest maiestas spiritus sancti, uirtus obumbrat patris, utique
ut in sacramento sacrae conceptionis omnis esset cooperatio
trinitatis. ideo, inquit, et quod nascetur ex te sanctum
uocabitur filius dei.
bene addidit ideo, ut ostenderet scilieet
ideo haec secutura, quia fuerant illa. praemissa, et quia
deus superuenisset in conceptione, ideo deus futurus esset in
partu. rationem ergo tantae rei puellae reddidit nescienti, dicens
utique: quia sanctus spiritus superueniet et quia
uirtus altissimi obumbrabit, ideo et quod nascetur
sanctum uocabitur filius dei.
hoc est dicere: ne ignores,
inquit, hunc tantae rei apparatum, hoc tanti mysterii sacramentum,
ideo in te tota ueniet maiestas dei, quia ex te nascetur
filius dei. quid hic ultra adhuc ambigi aut quid amplius
dici potest? deum dixit superuenturum, dei filium nasciturum.
tu quaere nunc, si placet, quomodo aut dei filius deus non
sit, aut quomodo, quae deum edidit, theotocos, id est dei mater
esse non possit? sufficere ergo haec tibi sola, immo sufficere
haec tibi summa deberent.
Sed quia testimonia sacrae natiuitatis abunde suppetunt,
utpote quae idcirco omnia scripta sunt ut ipsius testes essent,
inspiciamus ex pusilla aliqua portione etiam adnuntiationem de
deo ueteris testamenti, ut intellegas futurum ex uirgine dei
antc donaute om. M poterant p1 2 areangelus M in nirginem
p magestatem M (paxsim) 3 agitanda Nx 4 affuturamMp
ti obumbrabit p1 obuinbrauit av 7 omnis om. M 8 et om. Np iu
te M 9 scilicet ostenderet p 10 premis N 12 pnella credidit Np
nuntianti p 13 sanctus om. M spiritus sanctus pvct .om. M 14 obumbrauit
N obumbrabit tibi pl IG mistorii Mp 17 nascitur M
v
21 que ex quem N 23 deberet N 24 diuinitatis M 25 ut puta M
sunt scripta p 2G ox] in Mv pauxilla fx 27 intellogamus M
filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est
interpretatum: nobiscum deus.
quis est hic, incredule, ambiguitati locus? concepturam propheta uirginem dixit, uirgo concepit: filium nasciturum, filius natus est: uocandum deum, uocatur deus, hoc enim appellatur nomine, quod natura, unde
cum uocandum eum dei spiritus deum dixerit, probat se a spiritu dei uacuum, qui se a consortio reddidit diuinae nuncupationis alienum, ecce ergo inquit uirgo concipiet, et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum: nobiscum deus, sed illud est
forsitan quo se infidelis uertat tergiuersatio, ut dicat hoc, quod uocandum eum deum propheta dixerat, non tam ad maiestatem diuinitatis quam ad appellationem nominis pertinere..
sed quid facimus quod appellatus hoc nomine in euangeliis Christus omnino non est, et tamen mentitus esse per
prophetam dei spiritus dici non potest? quid ergo illud est?
ut intellegas utique prophetiam illam deitatis nomen tunc praedixisse, non carnis, nam cum aliud in euangelio homo
ad ueritatem probandam ueritatis testimonia
super umerum eius: et uocabitur nomen eius
magni consilii nuntius, deus fortis, pater futuri saeculi,
princeps pacis.
sicut superius utique uocandum eum
Emmanuhel propheta dixerat, ita hic uocandum eum et magni
consilii nuntium et deum fortem et patrem futuri saeculi et
pacis principem dicit, cum utique nullo loco eum in euangeliis
uocatum his nominibus legerimus: ut intellegamus scilicet non
carnis esse haec uocabula, sed diuinitatis, atque illud in euangeliis
nomen esse suscepti hominis, hoc ingenitae potestatis,
et quia nasciturus in homine deus erat, ita nomina ipsa per
dispensationem sacram fuisse diuisa, ut et carni hominis nomen
inderet et diuinitati dei uocabitur ergo inquit magni consilii
nuntius, deus fortis, pater futuri saeculi, princeps
pacis.
non hic, quisquis es, o haeretiee, non hic propheta
p ille diuino spiritu plenus exemplo assertionis tuae illum, qui
natus est, conflatili statuae et figmento insensibili conparauit.
filius enim inquit natus est nobis, paruulus datus est
nobis, cuius principatus super umerum eius: et uocabitur
nomen eius magni consilii nuntius, deus fortis.
ne hunc, quem deum adnuntiabat, alium quam illum qui in
carne natus est intellegeres, nomen natiuitatis adiecit dicens:
filius natus est nobis, paruulus datus est nobis.
uides
quot cognominibus ad demonstrandum corporalis ortus proprietatem
propheta usus sit. et natum enim eum et paruulum
nominauit, scilicet ut euidentius significationem natae subolis
nomen exprimeret paruitatis. praeuidens absque dubio diuinus
spiritus hanc blasphemantium haereticorum peruersitatem his
N 2 humerom NMp eius ante magni om. N
3 nuntius] uigelus Mv i hemmanuhel M emannel p 6 foti N
weuli Mp 10 nom ex non N 12 carnis nomen inderet et diuinitatis
deos uocaretur. Ergo M 13 inquit ergo p 19 priocipatum N humerum
NMp 21 deum om, Mv incarnatuB eat M 22 intelle-
gere N intelligeres Mp 23 filius] paruulos enim Np et Uulg. parnulus]
fllius Np d Uulg. 24 quod Np demonstrandam Mr 26 significatione
M sobolis NMpfJ 27 exprimeret et M
demonstrauit, ut etiam si blasphemare haereticus quaereret,
blasphemiae tamen locum penitus inuenire non posset. filius
ergo inquit natus est nobis, paruulus; datus est nobis,
cuius principatus super umerum eius: et uocabitur
nomen eius magni consilii nuntius, deus fortis, pater
futuri saeculi, princeps pacis.
paruulum hunc, qui natus
est, et pacis principem esse docuit et futuri saeculi patrem et
deum fortem. quis est tergiuersandi locus? separari paruulus
hic, qui natus est, a deo, qui in eo natus est, non potest:
hunc enim, quem natum dixit, patrem futuri saeculi nominauit,
hunc, quem paruulum nuncupauit, deum fortem esse praedixit.
quid est, haeretice, quo te conferas? saepta et conclusa sunt
omnia, non est usquam penitus exeundi locus. superest ut
errorem, quem uoluntas noluit intellegere, tandem incipiat uel
necessitas confiteri.
sed non contenti his, quae sufficiunt, quid
etiam per alium prophetam spiritus sanctus dixerit inquiramus:
si affiget, inquit, homo deum suum, quia uos affigitis
me? ut euidentiora utique fierent quae prophetabantur, quod
de passione domini nostri propheta cecinit, quasi ipsius, de
quo dicebat, ore praedixit: si affiget homo deum suum,
quia uos affigitis me? nonne tibi, quaeso, dixisse hoc dominus
deus noster quasi ad crucem ductus uidetur: cur, quaeso,
redemptorem uestrum me non agnoscitis? cur deum indutum
pro nobis carnem nescitis? saluatori uestro necem paratis?
auctorem uitae ad mortem ducitis? deus uester sum quem
suspenditis, deus uest-er quem crucifigitis. quis, rogo, hic error
Nl deum v: diim M, om. Npn 3 blasphimiae N
4 pnruulus ... nobis om M 5 bumenim NMp 6 nuntius ex aogelns
N m. 1 7 fcli Np seculi M, item infra 12 esse om. Mv 13 heifticae
N septa NMp 15 intelligere Mp 17 aliam N 18 affigit M
ai amget] heremiae prophete si affiget homo deum suum margo N 20 quasi]
quia Na 21 affigit NM 23 uideretur M uidetur] nota deus
crucifigitur margo N quur bú M 25 carne v 26 auctorem ... ducitis
om. M 27 uester sum quem crucitigitis M: ef. cap. 4, 8
nos affigitis me?
\' uides quomodo uox haec ipsarum quodammodo
quae actae sunt rerum uox sit. numquid expressius
quicquam aut manifestius quaeris? uides quomodo testimonia
sacra natum in carne dominum Iesum Christum ab ipsis
quodammodo incunabulis usque ad crucem quam pertulit prosecuta
sint, cum utique illum, quem alibi legis deum in carne
nasci, hic deum in cruce uideas affigi. et ideo a.
propheta et
illic, ubi natus est, deus dicitur, et illic, ubi crucifixus est,
deus euidentissime nominatur, ne scilicet in aliquo dignitati
diuinitatis praeiudicaret carnis assumptio et honorem maiestatis
infringeret uel humilitas corporis uel contumelia passionis,
cum utique augere in nobis affectum eius et cultum debeat
uel dignatio tam humilis natiuitatis uel pietas tam benigna
patientis, quia maximum utique et inmanissimum scelus est,
ut ideo apud nos minus honoris habeat, quia plus amoris impendit.
Sed his omissis, quae explicari ideo nullo modo possunt,
quia, sicut inmensitas beneficiorum illius, ita et relatio modum
non habet, tempus est ut fortissimum de eo ac manifestissimum
testem eius Paulum apostolum consulamus: fidelissime enim
nobis omnia de deo potest dicere, de cuius semper pectore
locutus est deus. testatur ergo in hunc modum de gratia atque
aduentu domini dei nostri missus ad destruendum gentiliciae
superstitionis errorem electus gentium magister: apparuit,
inquit, gratia dei saluatoris nostri omnibus hominibus,
erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia
desideria sobrie et pie et iuste uiuamus in hoc saeculo,
expectantes beatam spem et aduentum gloriae
magni dei et saluatoris nostri Iesu Christi.
apparuit,
N affig M 4 quaeres M 5 dum nTm M 8 et illic
ost propheta om. N 9 priusitlic om. a 12 humunitas px 10 amoris]honoris
Npa 22 dicere potcst Mv de] he M e υ 2-1 distitnendum
in omnibus enim et his et aliis uisionibus sacris
hoc utendum uel maxime uerbo scriptura existimauit, ut apparuisse
haec diceret, quae insolita claritate fulgerent. ita ergo \'
et apostolus sciens aduentum caelestis gratiae, quae ortu
sacrae natiuitatis apparuit, uerbo eam fulgidae apparitionis expressit,
ut apparuisse utique id diceret quod nouae lucis splendore
radiaret. apparuit ergo gratia dei saluatoris nostri.
numquid causari hic aliquid quasi de ambiguitate nominum
potes, ut dicas aliud esse Christum, aliud deum, ut saluatorem
a maiestate nominis sui distrahas et dominum a diuinitate
secernas?
ecce hic uas dei ex deo loquitur et apparuisse ex
Maria gratiam dei euidentissima praedicatione testatur. ac ne
forte non ex Maria deum apparuisse diceres, nomen statim
addidit saluatoris, scilicet ut eum natum ex Maria deum crederes,
quem saluatorem natum negare non possis, iuxta illud
quia natus est uobis hodie saluator. o admirabilem et=
uere a deo datum gentibus magistrum, qui sciens futuram hanc=
haereticae prauitatis insaniam, quae in litem uocabula dei uerteret
et calumniari deo de suis nominibus non timeret, ne=
saluatoris uocabulum haereticus a diuinitate secerneret, nomen
M 4 et inde p nouae om. M 5 dignam d 6 con——
gruam p 9 orientali M 10 mosi N moisi p 11 et cmte his om.
16 id om. M 17 aparuit N 19 potest Mp 21 uas] uir p 22 eae—
dentissima N* 23 dicens a 24 eum esse natum Mp 25 posse=
ixta p 26 nobis p ainmirabilem N mirabilem M 27 nascituram
29 calumpniari Mp
i sibi quae sequerentur nomina uindicaret neque ullus in sequentibus
solitarium esse hominem Christum crederet, quem in
primo statim uocabulo deum esse didicisset.
expectantes,
inquit idem apostolus, beatam spem et aduentum gloriae
magni dei et saluatoris nostri Iesu Christi. uidit profecto
ille diuinae sapientiae doctor ad insidiosas calliditatis
diabolicae captiones simplicem tantummodo non sufficere doctri-
nam, nisi sanctam fidei praedicationem munimine cautionis armasset.
et ideo, cum superius nomen dei saluatorisque posuisset,
hic addidit Iesu Christi, scilicet ne ad significandum dominum
Iesum Christum sufficere tibi forsan nomen solum non crederes
saluatoris et non eundem Iesum Christum deum esse intellegeres,
quem saluatorem deum esse cognosses. quid ergo ait?
expectantes, inquit, beatam spem et aduentum gloriae
magni dei et. saluatoris nostri Iesu Christi. nihil hic
de nominibus domini nostri deest: et deum hic et saluatorem
m et Iesum et Christum uides. sed omnia haec uidens omnia
esse in deo perspicis. audisti enim deum, sed saluatorem:
audisti deum, sed Iesum: audisti deum esse, sed Christum.
separari hoc appellationis diuersitate non potest quod diuinitas
unitate coniunxit. quidquidlibet de his requisieris. idem inuenis.
sa.
luator dens est, lesus deus est, Christus deus est:
omne hoc, quod audis, plurale est nuncupatione, sed unum
est potestate, quia, cum et saluator deus sit et Iesus deus et
Christus deus, intellegere apertum est, quod omnia haec distinguntur
appellatione, sed maiestate iunguntur. et cum euidentissime
audias quod unus hi singulis nuncupatur deus,
intellegere utique aperte potes quod est in omnibus unus deus.
2 uendicaret M 7 calliditates et 8 captionis Mv 11 licet Nip sci.
lioet... 12 Christum om. M 12 forsitau Mv 13 deum om. M dui p
14 cognoacia M cognouisses pv 18 ot ante Christum om. Np uidens]
nides Np 19 in deo esse Mv 21 potnstj ualet Mv diuinitatis p
22 unitatem Ml coniunciit M quidquidlicet N quicquidlibft Mp
inuenies Mv 26 iutelligere Mp 27 innguntur maiestate Mv 28 nuincupatur
p 29 iutelligerr Mp
quaerere discrepantiam potestatis et pro uarietate appellationis
diuersitatem facere personae.
nou lieet dieere:
Christus ei Maria natus est, et non deus. apostolus enim
proclamat: deus. non licet dicere: Iesus ei Maria natus est,
\t et non deus. apostolus enim testatur: deus. non licet dicere:
saluator natus est, et non deus. apostolus enim confirmat:
deus. nihil est quo te conferas: quidquid de dominicis uocabulis
sumpseris, deus est quod nominaris. nihil est quod dicas,
nihil quod afferas, nihil quod inproba falsitate contingas. potes
habere in incredulitate impia quod non credas, non habes in
calumniandi occasione quod deneges.
Quamquam de diuina ac salutari domini nostri gratia
paulo superius loqui coepimus, uolo ut de eadem re adhuc lectionibus
sacris aliqua dicamus. legimus in actibus apo
stolorum apostolum Iacobum eos, qui euangelium recipientes=
nihilominus tamen iugum uetustae legis portandum esse censebant,
ita redarguentem: quid, inquit, temptatis deum,
inponere iugum super ceruices discipulorum, quod
neque patres nostri neque nos portare potuimus? sed
per gratiam domini nostri Iesu Christi credimus saluari
quemadmodum et illi.
donum certe gratiae huius per
Iesum datum apostolus dicit. responde mihi nunc, si placet.
gratiam hanc, quae ad salutem omnium data est, ab homine
an a deo datam existimes. si ab homine, reclamat tibi uas
dei Paulus dicens: apparuit gratia dei saluatoris nostri
enim hanc esse gratiam docet muneris, non inbecillitatis
Np dissimilitudine N ti ot] spd Np, om. M 7 est3
om. M 8 quicquid p 9 suraseris M nominaucris Mp 10 nichi
est quod afferin Mpv 12 calumpniandi Mp 13 unamquamquia Mtx
hac v saluatoris Mr 14 eandem N 10 apostoluin om. M Laco—
bum1 immo Petrum, ut uulgo legitur ∗euangelium (c eras.) N accipientes
M 18 quid] in actibus apostolonim quid temtatis deum margo V
23 Ieaum Christum v25 datA N eiistimas p ibi M 26 aparuit
N 27 esse hanc p esse gratiam hanc Mv gratia N
ipsa rei ueritas testimonio erat, quia praestare rem perpetui
et immortalis boni fragilia et terrena non possunt nec dare quisquam
alteri ualet, quo ipse indiget, aut tribuere illius rei copiam,
cuius se inopiam sustinere fateatur.
a deo ergo necesse est
gratiam datam non neges deus ergo est qui dedit, data autem
est per dominum Iesum Christum: ergo dominus Iesus Christus *
deus. si autem est ille utique, ut est, deus, ergo illa quae
deum peperit theotocos, id est genetrix dei est. nisi forte
ad tam ridiculam blasphemiae contradictionem uelis tendere,
ut illam, ex qua deus natus est, dei matrem neges, cum illum,
qui natus est, deum negare non possis. sed uideamus tamen,
quid de hac eadem domini nostri gratia etiam euangelium dei
senserit. gratia, inquit, et ueritas per Iesum Christum
facta est.
si solitarius homo Christus, quomodo haec facta
per Christum? unde in eo diuina uirtus, si in eo sola, ut ais,
humana condicio? unde caelestis largitas, si terrena paupertas?
nemo enim potest tribuere quod non habet. dans ergo diuinam
gratiam Christus habuit quod dedit. neque enim potest harum
diuersissimarum inter se rerum quis differentiam sustinere, ut
simul et patiatur indigentiam inopis et habeat munificentiam
largientis. et ideo sciens apostolus Paulus omnes diuitiarum
eaelestium thesauros in Christo esse recte ad ecclesias scribit:
gratia domini nostri Iesu Christi uobiscum.
qui sci-
licet saepius iam docuerat eundem deum esse quem Christum
cunctamque in illo maiestatem deitatis esse et omnem in eo
corporaliter plenitudinem diuinitatis habitare, recte utique iam
sine adiectione nominis dei solam precatur gratiam Christi,
[quia, cum eandem docuerit saepius gratiam dei esse quam
M 2 testimonium M 6 datam] data N
7 dotmimui nostrum a 8 est ante ille om. M 9 genitrii p generatrix
M est om. Mo 10 ridiculum Np contradictionem om. Np
tendere uelis Mo 16 eo ante diuina] ea p 17 conditio N eat
(s. I.) coudicio p 20 diuissimarum N diuisarum p 23 ecclesiam M
25 duN 28 adiectione M 29 qui cum M uerba
quia cum ... grutiaw Christi uncis inclusi 1
in gratia Christi omnem scit dei gratiam contineri. gratia
ergo inquit domini nostri Iesu Christi uobiscum. interrogo
te, quisquis es, o haeretice, scribens haec ad ecclesias
Paulus quid his precabatur ad quos scribebat? gratia enim
inquit domini nostri Iesu Christi uobiscum.
si homo
solitarius Iesus Christus, ergo et ille, optans dari ecclesiis
gratiam Christi, gratiam dari hominis optabat, et dicens gratia
Christi uobiscum hoc dicebat: \'gratia hominis uobiscum,
gratia carnis uobiscum, gratia inbecillitatis corporeae, gratia
fragilitatis humanae\'. aut cur omnino nomen gratiae ipsius
nominaret, si gratiam hominis optaret, quia optandi ratio non
subsistebat, ubi non erat quod optaretur, nec precandum erat
ut eius gratia his contingeret, qui substantiam, ut ais, ipsius
quae optabatur gratiae non haberet?
ergo uides haec stalta
esse penitus et ridicula, immo potius non ridicula, sed deflenda.
ea enim, quae quibusdam facilioribus sunt ridicula, piis ac fidelibus
flenda sunt, quia in stultitia uestrae infidelitatis illi effundunt
lacrimas caritatis et in insipientia impietatis alienae
illi habent lacrimas pietatis suae. resipiscamus ergo aliquando
et respiremus, quia sensus hic non sapientia tantum, sed etiam
spiritu caret, cum sit utique et spiritali sapientia uacuus et
spiritu salutis alienus.
Sed dicis forsitan gratiam hanc domini nostri Iesu Christi,
de qua apostolus scribit, non cum ipso natam, sed postea ei
inlapsu diuinitatis infusam, quia et homo ipse a te dominus
Iesus Christus, quem solitarium dicis, non cum deo natus, sed
postea a deo dicatur assumptus, ac per hoc tum homini illi
gratiam quando et diuinitatem datam. neque nos aliud dicimus
quam quod diuina gratia cum diuinitate descenderit, quia et
diuina gratia dei sit et largitio quodammodo ipsius diuinitatis
M 4 hereticae N 5 quid] quia N quid his] qtdbns
hec p 8 obtat M 11 quur M gratia N 12 gratia N 14 substaotia
N 16 poenitus N inmo N flenda M 22 spuali M 24 dicas Mv
25 ei om. M 26 a te om. Mp dominus noster o 28 tum p: totam
Nv tunc M 29 quando] quam deo M 30 cum ... 31 gratia om. M
diuinitatem N 31 sit om. p
temporia ergo inter nos
forsan putetur magis quam rei esse distantia, quia diuinitatem,
quam nos cum domino Iesu natam, tu postea dicas infusam.
sed illud est quod natam cum domino diuinitatem negans nec
postea fideliter confiteri potes, quia non potest una eademque
res in parte esse impia et in parte probari pia, et eadem in
portione fidei et in portione esse perfidiae. primum ergo illud
a te requiro, dominum Iesum Christum, qui ex Maria uirgine
natus est, hominis tantum filium an etiam dei filium dicas?
nos enim, id est catholicorum omnium fides, nos, inquam,
omnes utrumque hoc et credimus et intellegimus et scimus et
confitemur, quod et hominis est filius, quia ei homine natus
est, et dei filius, quia ex diuinitate conceptus. tu ergo utrumque
hoc, id est dei filium atque hominis, an tantum hominis
esse asseris? si tantum hominis, reclamant tibi apostoli, reclamant
prophetae, reclamat denique ipse, per quem est facta
conceptio, spiritus sanctus.
obruitur inpudentissimum os tuum
cunctis diuinorum apicum testimoniis, obruitur sacri uoluminis
sanctis testibus, obruitur denique ipso dei euangelio quasi diuina
manu, et Gabrihel ille magnus, qui in Zaccharia uocem incredulam
uirtute uerbi sui cohercuit, multo magis in te blasphemam
atque inpiam suo ipso ore damnauit dicens ad Mariam
uirginem dei matrem: spiritus, inquit, sanctus superueniet
in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi: ideo
et quod nascetur ex te sanctum uocabitur filius dei.
uides quod, ut secundum carnem hominis filius fieret Iesus
Christus, ante est dei filius praedicatus: paritura enim dominum
uirgo Maria sancto in se spiritu descendente et uirtute
1 munificentia v 2 fors amputetur N distantiaNp 3 lesu
Christo n 5 poteat] potes N 6 imparte esse N 7 fidei et in portione
om M portione esse N 8 dotniutun nostrum 11 9 filiiun dei M
11 utrumque omnes p et post hoc om. a intolligimus Mp 13 qui M
18 sacri uoluminisscripsi: sacris uoluminibus codd. p cf. VII, 14, 4 reserata
sacri uoluminis serie et IIII, 1, 1-2 20 gabriel p zacharia
Mpv 21 coercnit M blasphcmiam M 22 dampnauit NMp 23 ueniet
Mv 27 filius dei Mv
altissimi cooperante concepit.
ac per lioc intellegis quod domini
saluatorisque nostri inde est origo, unde conceptus: et
cum descendente uirginem totius diuinitatis plenitudine natus
sit, filius hominis esse non potuerat, nisi prius dei filius fuisset,
et ideo missus ad adnuntiandam sacri ortus natiuitatem angelus
dei, cum sacramentum conceptionis ante dixisset, partui ipsi
nomen inposuit dicens: ideo et quod nascetur ei te sanetum
uocabitur filius dei.
dei ergo filius Iesus Christus, I
quia et a diuinitate genitus et a diuinitate conceptus. si autem
dei filius, ergo indubitanter deus. si autem deus, ergo gratia dei
non carens: neque enim ea re umquam caruit quam ipse fecit
gratia enim et ueritas per legum Christum facta est.
Omnis ergo in eo gratia, omnis uirtus, omnis potentia.,
omnis diuinitas, omnis denique diuinitatis ac maiestatis ipsius
plenitudo cum eo atque in eo semper fuerunt: sine in caelo,
sine in terra, siue in utero, siue in ortu nihil umquam deo
de deo defuit. semper enim cum deo deitas, non loco umquam
ab eo, non tempore separata. ubique enim deus totus,
ubique perfectus, non diuisus, non demutatus, non imminutus
est, quia nec addi umquam deo nec detrahi quicquam potest:
sic enim imminutionem deitas non habet. sicut nec augmentum.
idem ergo in terris fuit qui et in caelis, idem in humilibus
qui in excelsis, idem in hominis exiguitate qui in dei maiestate.
et ideo bene apostolus Christi gratiam nominans dei gratiam
nominabat, quia Christus totum erat quod deus: omnis in ipsa.
statim hominis conceptione dei uirtus, omnis diuinitas, omnis
diuinitatis uenerat plenitudo. inde enim illi omnis diuinitatis
perfectio, unde et origo. neque enim umquam homo ille sine\'
deo fuerat, qui utique hoc ipsum, quod erat, a deo ceperat.,
Mp 2 est conceptus p 3 diuinitatis] uirginitatis M
4 sit filius enim Np esae hominii Mv 5 hortus N 6 partu N 8 post
filius dci cxhibent Mp ct v uncis adiutis: hoc eat, illius filius nuncupabitur,
quo generante et (et om. p) generatur (est generatus e) christus est M
10 filius ego M lti numquam NI 21 enim om. M deitatis Mv 22 et
in humilibos p 24 gratia nominns M 29 erat esse a M coepuat Nv
acc?perat a
Iesus Christus filius dei sit, archangelo utique clamante
in euangeliis: quod er te nascetur sanctum uocabitur
i filius dei.
hoc autem posito scito te, quidquid de Christo
legeris, de dei filio legere, quidquid de domino aut Iesu legeris,
ad dei filium pertinere. omnia enim haec illius nomina dei
filium nominant, omnia haec eius uocabula filium dei clamant.
et ideo tu in his omnibus, quaecumque audieris, nomen diuinitatis
agnoscens, cum in omnibus uideas te dei filium intellegere
debere, argumentare, si placet, quomodo deum ualeas a
dei filio separare.
Scribens Romanis diuinus ille ecclesiarum magister cum
argueret, immo defleret Iudaeorum id est fratrum suorum infidelitatem,
his uerbis usus est: optabam, inquit, anathema
esse ipse ego a Christo pro fratribus meis, qui sunt
cognati mei secundum carnem, qui sunt Israhelitae,
quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta
et legislatio et obsequium et promissa, quorum patres,
et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super
omnia deus benedictus in saecula.
o affectum et fidelissimi
apostoli et piissimi propinqui, qui inaestimabili caritate mori
uult et pro cognatis ut proximus et pro discipulis ut magister.
et quae tandem causa ei, ut mori uellet? una utique, ut illi uiuerent.
uita autem eorum in quo continebatur? in hoc scilicet,
ut ipse ait, ut deum Christum secundum carnem natum ex sua
carne cognoscerent. et ideo utique apostolus plus dolebat, quia
Mp 8 tu ideo p 9 intelligere Mp 10 aug.
mentare p1 11 separare. Explicit liber secuudus, Incipit liber tertius
NMp 14 id est] idem p1 17 mei om. M israèlitae M 18 testatam
Mv 19 promissiones Mu 20 et om. Mv 21 et om. M 22 ineitimabili
N M 24 u|elit M 25 iUorum M
plus amare deberent.
ex quibus Christus, inquit, secundum
carnem, qui est super omnia deus benedictus in
saecula: eum scilicet ex illis Christum natum ait secundum
carnem, qui sit super omnia deus benedictus in saecula.
Christum utique secundum carnem natum ex illis non negas:
sed idem, qui ex illis natus est, deus est. quid circumis?
quid tergiuersaris? Christum ex Israhel natum secundum
carnem deum esse apostolus dicit: tu doce quando non fuerit
er quibus Christus, inquit, secundum carnem, qui est
super omnia deus. uides, quia hoc apostolus unitate coniunxerit,
separari a Christo deus omnino non potest. sicut enim
ex illis Christum apostolus praedicat, ita deum in Christo esse
confirmat.
aut utrumque hoc neges necesse est aut utrumque
fatearis. natus secundum carnem Christus ex illis dicitur, sed
idem in Christo deus ab apostolo praedicatur. unde et alibi:
deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi.
diuidi hoc ab alterutro nequaquam potest. aut Christum ex
illis editum denega aut ex uirgine deum in Christo editum
confitere, qui est, inquit, super omnia deus benedictus
in saecula.
Sufficere quidem fidelibus ad indicandum maiestatem
diuinitatis nomen dei abunde potuit: sed addendo super omnia
deus benedictus blasphemiam perfidae assertionis exclusit,
ne quis scilicet impiorum uocabulum dei interdum etiam hominibus
temporarie dono diuinae dispensationis indultum ad
iniuriam summae diuinitatis assumeret et contumeliosis deo
comparationibus coaptaret, sicut utique illud quod ad Moysen
dicit deus: dedi te deum Pharaoni, aut illud: ego dixi:
29] Ex. 7,1. PB. 81, 6. N israel p non om. M intelligerent Mp 2 quibus enim M
5 benedictuB in saecula om. M 7 circuis M 8 isrl Np israeI M
12 omnino deus a christo Mp omnino non potest deus a Christo e
14 confirmat ne utrumque M 19 nega M 22 indicandam Mv 28 patuit
N 24 excludit N 26 temporariae N temporali M 28 quod
om. M: ubi v mosen N moisen p
significationem.
nam ubi dicit ego diii, non tam nomen est
potestatis quam sermo dicentis. sed et illud ubi dicit dedi te
deum Pharaoni, non diuinitatem accipientis, sed potestatem
dantis exposuit. nam cum dixerit dedi, in illo utique significata
est dei potestas qui dedit, non diuinitatis natura in eo
qui accepit. de deo autem ac domino nostro Iesu Christo cum
dicitur qui est super omnia deus benedictus in saecula,
et res statim probatur in uerbo et uerbi res demonstratur
in nomine, quia dei nomen in dei filio non significatio est adoptionis
indultae, sed ueritas proprietasque naturae.
Itaque, idem inquit apostolus, nos ex hoc neminem
nouimus secundum carnem: et si cognouimus secundum
carnem Christum, sed nunc iam non nouimus.
bene sibi cuncta sacri sermonis scripta conueniunt et in omni
penitus sui parte, etiam ubi uerborum specie non consonant,
rerum tamen uirtute concordant, sicut in hoc quod ait: et si
cognouimus secundum carnem Christum, sed nunc
iam non nouimus: testimonium enim dicti praesentis confirmatio
superioris est quod dixit: ex quibus Christus secundum
carnem, qui est super omnia deus benedictus
in saecula.
illic enim posuit: ex quibus Christus secundum
carnem, hic autem: et si cognouimus Christum
secundum carnem, illic: qui est super omnia deus, hic
autem: Christum secundum carnem nunc iam non nouimus.
species uerborum est alia, sed rei uirtus una. eundem-
Idem enim, quem illic secundum carnem natum deum super
omnia praedicat, eundem hic secundum carnem se iam non
nosse confirmat, ideo scilicet, quia eundem, quem natum in
carne nouerat, deum in saecula. confitetur, et ideo a se eum
ignorari secundum carnem, quia sit super omnia deus
M 2 dicit] dixit M 4 diuinitate N 6 naturamN
1 accipit NMp 12 inquit idem Mv neminem ex hoc Mv 15 sacris N
16 poeuitus N speciae N 18 Christum secundum carnem Mv 20 quo
ascendit orgo quodammodo «uasi in altiorem gradum
doctrinae apostolicae praedicatio, et licet sensu sibi in utroque
conueniat, sacramentum tamen perfectae fidei quasi sententia
expressiore confirmat dicens: et si cognouimus secundum
carnem Christum, sed nunc iam non nouimus, uidelicet
quia prius eum et hominem scimus et deum, nunc tantum
deum. cessante enim infirmitate carnis nihil in eo iam nouimus
nisi uirtutem diuinitatis, quia totum in eo uirtus est
maiestatis diuinae, ubi esse desiit infirmitas imbecillitatis humanae.
omne ergo penitus hoc testimonio mysterium et sumptae
carnis et perfectae diuinitatis exposuit.
dicens eum et si
cognouimus Christum secundum carnem sacramentum
nati in carne dei locutus est, adiciens autem nunc iam non
nouimus uim depositae infirmitatis explicuit. ac per hoc
cognitio illa carnis ad significationem pertinet hominis, ignoratio
autem ad honorem diuinitatis. hoc est enim dicere: cognouimus
Christum secundum carnem, quamdiu quod secundum
carnem agnosceretur fuit: nunc iam non nouimus,
postquam esse desiuit.
natura enim carms in spiritalem est
translata substantiam, et illud, quod fuerat quondam hominis,
factum est totum dei: et ideo non nouimus Christum secundum
carnem, quia absorta per diuinam maiestatem infirmitate corporea
nihil sacro resedit corpori, ex quo inbecillitas in eo
carnis possit agnosci. ac per hoc, quidquid fuerat prius
a 3 et hic ... 4 hoc ait om. Njmv 4 quia Npav in saecula
owt. Np 7 perfectam M19 sed nunc... non nouimus deletn
in p m. 1 10 nunc autem tantum M 12 tot,uw] torius M 14 paeuitus
N misterium M 17 non om. M 18 cxplicuit] Bcue margo N
19 coguotio N1 ignorautio (sic) N 21 quamdiu quod socunduin carnem|
ut (sic!) M Male add. N in margine 22 nunc... desiuit om. M non
titu. N 24 translatam M condum M 26 absorta] sic. NMp infirmitate
corpoream M 27 residet M ex quo etc.] Male margo N
28 agnoseit pl quicquid Mpj
dubium Christum, qui crucifixus est ex infirmitate nostra, totum
uiuere et maiestate diuina.
Quod scilicet apostolus omni scriptorum suorum corpore
praedicans bene etiam ad Galatas scribens ait: Paulus
apostolus, non ab hominibus neque per hominem, sed
I per Iesum Christum et deum patrem. uides quam bene
sibi in prioribus praesentibusque conueniat. illic enim dicit:
nunc iam non nouimus Christum secundum carnem,
hic ait: non ex hominibus neque per hominem, sed
per Iesum Christum. patet quemadmodum etiam hic idem
quod in superioribus doceat.
dicens enim missum se non per
hominem, hoc dicit: non nouimus Christum secundum
carnem. et ideo non per hominem missus sum, sed per
Christum, quia per Christum missus non per hominem missus
sum, sed per deum. nomen enim in eo iam hominis non
cadit, in quo totum diuinitas uindicauit. et ideo cum dixisset
missum se non ab hominibus neque per hominem, sed
per Iesum Christum, bene addidit et deum patrem, hoc
est, missum se a deo patre et a deo filio esse designans.
in
quibus utique licet propter mysterium sacrae et ineffabilis
generationis duplex sit persona, generantis et geniti, una tamen
est uirtus mittentis dei. et ideo ille missum se a deo patre et
deo filio dicens in personis quidem dualem ostendit numerum,
sed in missione unam docuit potestatem.
Sed per Iesum Christum et deum patrem qui
L suscitauit eum a mortuis. praeclarus utique et admirabilis
p 4 Quod] quia M 5 galathas p 9 non om. M
11 patet etc.] Malc margo N 12 doceat iuformet Np (informet glossa
uerbidocofit esse uidetvr) 14 missus sum Mp: missum Nv spd per
Iesum Mv 15 missus] mipsus sum p* 16 in eo humanitatis iam non est
in quo M horainis iam a 17 totum sibi Mc : cf. V, S, 2 uendicauit Mp
ct ideo ric,] Male margo N dixLsset et M 21 mistprium Mp 2*2 dnpplrx
p 21 doi pl 25 tnissioue p: inssiollc NM 26 MisRum se per
christum inquit iesuni et deum patrem M. deo N 27 umnirabilis N
ita et uerum hominem praedicandum, ita semper maiestatem
diuinitatis in eo praedicat, ut incarnationis confessionem penitus
non relinquat, excludens utique et phantasma Marcionis incarnatione
uera et paupertatem Hebionis diuinitate perfecta,
ne scilicet per alterutram blasphemiae peruersitatem dominus
Iesus Christus aut homo penitus sine deo aut deus sine homine
credatur.
bene ergo apostolus missum se sicut a deo
patre, ita et a deo filio praedicans confessionem statim dominicae
incarnationis adiunxit dicens: qui suscitauit eum a
mortuis, uerum scilicet incarnati dei corpus suscitatum a
mortuis docens iuxta illud: et si cognouimus secundum
carnem Christum, bene addens: sed nunc iam non nouimus.
hoc enim se in eo nosse dicit secundum carnem, quod
sit a mortuis suscitatus, in eo uero se eum iam non nosse
secundum carnem, quod cessante carnis fragilitate in sola eum
nouerit dei esse uirtute: fidelis scilicet praedicandae dominicae
diuinitatis et satis idoneus testis, qui in principio uocationis
suae caelitus castigatus maiestatem suscitati a mortuis domini
Iesu Christi non fide tantum animi sui crederet, sed etiam
oculis corporalibus approbasset.
Unde etiam apud Agrippam regem et ceteros mundi
iudices disserens ita ait: dum irem Damascum cum potestate
et permissu principis sacerdotum, die media in
uia uidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulsisse
me lumen et omnes qui simul mecum erant,
omnesque nos cum decidissemus in terram, audiui
uocem dicentem mihi Hebraica lingua: Saule Saule,
quid me persequeris? durum tibi est contra stimulum
M 5 hebionis p: pbionis NM 7 poenitns N post aut
dnis ras. 4—5 litt. in N: uid. fuime aut ds 8 misum N 12 Cbristum
secundum carnem Mr 15 in eo uero dc.] Bone margo N 16 uouerit
eum M 18 et om. M 19 domini nostri Mv 23 dissererens N dit
seerenB (sic) M deserens p 25 cireumfulcisse M 2G mecum simul
Mpv (Uulgata) 28 saulae N altero loco 29 est tibi Mv (Uulgata)
autem dixit ad me: ego sum Iesus Nazarenus quem
B tu persequeris.
uides quod eum apostolus, quem in tanto
-fulgore maiestatis uiderat, recte iam se secundum carnem non
nosse dicebat. cum enim iubar illud diuini luminis, quod sus-
A tinere non potuit, in ipsa sui prostratione uidisset, uox haec
secuta est: Saule Saule, quid me persequeris? cui quaerenti,
quis esset, ita euidenti dominus personae suae significatione
respondit: ego sum Iesus Nazarenus quem tu
persequeris. te, te, inquam, haeretice, nunc interrogo, te
appello: credis de se apostolo aut non credis? aut, si id parum
aestimas, credis de se domino aut non credis? si credis, finita
quaestio est. hoc enim necesse est quod nos credimus credas.
nos enim iuxta apostolum et si cognouimus Christum
secundum carnem, sed nunc iam non nouimus: nos
Christum contumeliis non afficimus, nos carnem a deo non
separamus, et totum, quod Christus est, esse in deo credimus.
tu ergo si idem quod nos credimus credis, eadem necesse est
fidei sacramenta fatearis. si autem a nobis dissides, si neque
ecclesiis neque apostolo neque ipsi denique de se deo credis,
ostende nobis, in hoc quod apostolus uidit quid sit caro et
t quid sit deus. ego enim hic discernere nihil ualeo. uideo
ineffabilem inluminationem, uideo inexplicabilem claritatem,
uideo splendorem humanae fragilitati intolerabilem et supra id
quod ferre mortales oculi queunt inaestimabili maiestatem dei
luce fulgentem. quae hic diuisio, quae discretio est?
in uoce
Iesum audimus, in maiestate deum cernimus: quid est aliud
nisi ut in una eademque substantia deum et Iesum esse credamus?
uolo tamen de hoc eodem adhuc aliquid apud te loqui.
N est Mx 4 magestAtis fulgore M(v): cf. §, 5 fin.
6 fin. 5 numinis M 6 prostatione tx protestatione N 10 alterum te
om. M hereticae N intarrogo et appello M 12 extimas M 16 affacimus
M 18 tu ... credis] si credis M 20 dno M 21 uidit ex
audit N 22 discernere hie M 25 inextimabilem M inaestimabilem u
2C luce N 27 audiuimus Np maiestate N 29 aput p
appareret quod ignoranti apostolo tunc apparuit. si te inopinantem
atque securum fulgor ille circumdaret et perculsum
atque perterritum splendor inmensi luminis consternaret iaceresque
in tenebris oculorum atque errorum tuorum, quas tibi inmensus
et ineffabilis pauor mentis augeret:
dic mihi, obsecro,
cum te inminentis mortis formido premeret et terror comminantis
desuper maiestatis urgueret, audires quoque illud in
tanta mentis confusione dignum perfidia tua nomen: Saule
Saule, quid me persequeris? et quaerenti tibi, quis esset,
responderetur e caelo: ego sum Iesus Nazarenus quem
tu persequeris: quid diceres? \'nescio, non ad plenum adhuc
credo: deliberare amplius mecum uolo, quem te esse existimem
qui de caelo loquaris, qui me fulgore tuae diuinitatis obruis,
cuius uocem audio et maiestatem ferre non possum.
tractandum
mihi de hoc negotio est, credendum tibi sit an non credendum,
Christus sis tu an deus, si deus solus sis an in Christo, si
Christus solus sis an in deo. discretionem hanc subtiliter obseruari
et diligenter considerari uolo, quid credendus, quid iudicandus
sis. nolo enim aliquid de officio meo perdere, ut, cum
te ut hominem despiciam, aliquid tibi diuini honoris impendam: i
si ergo, ut Paulus tunc apostolus iacuit, prostratus humi iaceres
et fulgore diuini luminis obumbratus extremos spiritus ageres,
haec forsan diceres, haec otiosae loquacitatis garrulitate gannires.
sed quid facimus quod aliud tunc apostolo uisum est, et cum
tremens ac semianimus concidisset, dissimulandum ultra non
censuit, deliberandum amplius non putauit suffecitque ei quod
p 3 circundaret M percussum p 5 inmensus
scripsi: inmoasas p immensas NMv 6 ineffiibiles Mp angustias
pauor Mv 8 urgeret Np 9 perfidie tue M 11 c] a v 14 de] e Mav
loqueris per attractionem quandam positus: cf. I, 5, 1. II,
2, 2 (m. 5,2 fin.
itaque paratissima ac
deuotissima fide id statim meruit, ut, quem fideliter credidit,
eo ipso iugiter non careret, et ad quem corde transierat., is in
cor eius ipse transiret, dicente ipso de se apostolo: an experimentum
quaeritis eius qui in me loquitur Christi?
Quo loco nolo, haeretice, ut mihi disseras hunc quem
loqui apost-olus intra. se dicit, homo sit an deus. si homo,
quomodo in corde eius corpus loqui poterat alterius? si deus,
ergo iam non homo christus, sed deus, quia cum locutus in
apostolo Christus sit et loqui m eo non potuerit nisi deus,
ergo locutus in eo est Christus deus. uides itaque nihil esse
hic iam quod dici queat, nec disiunctionem aut diuisionem
aliquam inter Christum fieri et deum posse, quia totus in
Christo deus et totus in deo Christus.
nulla hic recipi disparatio
potest, nulla discissio: una tantum est simplex, una
tantum pia, una tantum sana. confessio, adorare, amare, colere
Christum deum. uis autem adhuc plenius et cumulatius scire
nullam inter deum et Christum esse distantiam et eundem
penitus deum intellegendum esse quem Christum? audi apostolum
ad Corinthios loquentem: omnes enim nos, inquit,
manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat
unusquisque propria corporis, prout gessit, siue bonum
siue malum.
alia autem loco ad Romanam ecclesiam
scribens omnes, inquit, adstabimus ante tribunal dei.
Np 5 subita M conseruus Npa 10 eius quaeritis
eiias N eius quaeritis p Chriatua M (Uulgata) 11 hereticae N 13 si
deus deus M 16 est in eo M 19 disseparatio dispatio M disneparatio
fi 20 dinrisio N est simplex una tantum pta una tantum
om. M 22 autemj aut, M cumulatus M 23 distantiam ex subatantiain
N eundum N 24 intflligeuduin M 25 chorinthios N 28 autem
om. M 29 stabimus M dei] Cbristi M et Uulgata
i
mihi flectet omne genu, et omnis lingua. confitebitur
deo. uides ergo unum atque idem tribunal dei futurum esse
quod Christi. intellege ergo indubitanter Christum deum, et
ubi uides inseparabilem Christi ac dei esse substantiam, inseparabilem
quoque agnosce esse personam: nisi forte, quia
apostolus in alia nos manifestandos epistula ante tribunal
Christi, in alia ante tribunal dei dixit, duo forte tribunalia
facias et alios iudicandos a Christo, alios a deo censeas. sed
haec friuola et furiosa sunt et insanientibus insaniora.
agnosce
ergo omnium dominum, agnosce uniuersitatis deum, agnosce
in tribunali dei tribunal Christi, agnosce in tribunali Christi
tribunal dei, ama uitam, ama salutem tuam, ama a quo creatus
es, metue a quo iudicandus. uelis enim nolis, manifestandus
ante tribunal Christi es et seposita impietatis blasphemia ac
uerborum infidelium cantilena, si aliud putas tribunal dei esse
quam Christi, uenies ante tribunal Christi et inuenies utique
documento inexplicabili ipsum tribunal dei esse quod Christi
totamque in filio dei Christo et filii dei maiestatem et patris
dei potentiam.
non enim pater iudicat quemquam, sed
iudicium omne dedit filio, ut omnes honorificent
filium sicut honorificant patrem. qui enim negat patrem,
et filium. omnis qui negat filium, nec patrem habet:
qui confitetur filium, et patrem habet. disce itaque inseparabilem
esse patris ac filii honorem, inseparabilem dignitatem,
neque honorari filium sine patre nec patrem posse sine
filio.
honorare autem deum ac dei filium nisi in Christo unigenito
dei filio nullus ualet, quia spiritum ipsum utique
Mpv (Uulg.) confltebitur omnis lingua. Mv 4 et sicubi M
5 inseparabilem Np: geminam pgnituB M inseparabilcm penitus v 7 epistola
NM epla p 8 tribu∗∗na∗ali N 10 fribola N 12 in tribunal
dei N ante agnosce N iterat uerba Agnosce in tribunali dei tribunal
christi 14 metuae N es iudicandus p iud. es 0 17 uenios ante tri.
bunal Christi om. M 18 documeutum inerplicabile M 20 potestatem
Μυ quenquam
Sed uideamus tamen cetera quae sequuntur. scribens
ad Corinthiorum ecclesiam idem de quo superius locuti sumus
doctor ecclesiarum omnium Paulus ita locutus est: Iudaei,
inquit, signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt,
nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis
quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis
autem qui salui fiunt Iudaeis atque Graecis, Christum
dei uirtutem et dei sapientiam. o fortissimum fidei
magistrum, cui docenti ecclesias parum etiam hoc loco uisum
est ut christum deum esse diceret, nisi crucifixum addidisset,
scilicet ut ad exertissimam et ualidissimam fidei doctrinam
eundem, quem crucifixum diceret, dei sapientiam praedicaret.
non ergo subtilitate aliqua aut ckcuitione uerbomm usus est
nec in praedicando domini euangelio crucis Christi nomen erubuit.
et licet hoc scandalum esset Iudaeis et stultitia gentibus,
deum audire natum, deum audire corporeum, deum audire
I passum, deum audire crucifixum, non tamen ille propter
N 6 coudempuet NMp 8 poeuitus N 10 enim e duobus
fieri M 11 ut om. Np intelligas Mp 12 dnmpnatione NMp
13 Sed] Si p sequutur N secuutur Mp 15 ccclaesiarum N 18 autem
om. N (non p) 19 qui salui fiunt om. Np Graecis] gentibus M
21 docentis AT patrum Nf 23 certissimam p et] nc Mt 24 eUDdemque
orucifiium N 2ã suptilitnte N circumitione Mv
propter alienae stultitiae infidelitatem fidei suae robur imminuit,
sed palam, constanter, fortiter eum, quem mater ediderat, homines
occiderant, lancea perforarat, crux distenderat, uirtutem
dei et sapientiam praedicabat, Iudaeis quidem scandalum,
gentibus autem stultitiam.
sed tamen hoc, quod erat
aliis scandalum ac stultitia, aliis erat uirtus dei et sapientia.
pro diuersitate enim personarum erat diuersitas sensuum, et
quod expers sani intellectus et incapax ueri boni diffidentia
insipiens denegauerat, id intra ipsos animae recessus sacrum
esse ac salutiferum fides sapiens sentiebat.
Dic mihi ergo, haeretice, hostis quidem omnium, sed,
tuus maxime, cui crux domini Iesu Christi et cum Iudaeis
scandalum est et stultitia cum gentibus, qui sacramenta uerae
salutis et illorum respuis scandalo et istorum non sapis stoliditate:
cur Pauli apostoli praedicatio aut paganis stultitia. aut
Iudaeis scandalum fuit? numquid potuerat offendere homines,
si Christum, ut tu asseris, solitarium esse hominem etiam ipse
docuisset? cui enim natiuitas illius, cui passio, cui crux, cui
peremptio incredibilis aut grauis esse potuisset? aut quid noui
uel inauditi in se Pauli praedicatio habuerat, si id passum
hominem Christum esse dixisset, quod passim cotidie in hominibus
condicio humana toleraret?
sed illud utique erat quod
gentilis stultitia non recipiebat, quod Iudaica infidelitas respuebat,
quod Christum utique, quem illi, ut tu, solitarium hominem arbitrabantur, apostolus deum esse dicebat. hoc erat
utique quod impiorum sensus refutabat, quod perfidorum aures
ferre non poterant, in homine Iesu Christo dei praedicari natiuitatem,
dei asseri passionem, dei adnuntiari crucem. hoc
utique erat graue, hoc incredibile, quia hoc erat incredulum a
N iuneruauit M 2 robor N 3 mater] caro Mr
8 sensum N 9 aani] animi p 10 degenerauerat « 12 ergo om. Np
hereticac N 13 domini uostri r 14 quia M 17 poterat M 19 cura
enim N* 21 aut inauditi M fuerat M 22 quos p omnibus N1
23 conditio N tolleraret N
naturae.
Itaque securus es tali affirmatione atque doctrina,
quod numquam praedicatio tua aut gentilibus stultitia aut
Iudaeis scandalum erit: numquam tu a Iudaeis atque gentilibus
aut cum Petro crucifigeris aut cum Iacobo lapidaberis aut cum
Paulo capite plecteris, non enim habet praedicatio tua illorum
offensionem. solitarium hominem natum, solitarium passum
asseris. timere non potes, ne persecutione sua illi te laedant,
cum tu eos tua praedicatione confirmes.
Sed uideamus tamen adhuc aliquid de hoc ipso. Christus
ergo iuxta apostolum uirtus dei et sapientia dei est. quid
habes quod respondeas? quid habes quo te conferas ? exire
hinc et progredi nusquam potes. Christus dei sapientia est et
dei uirtus. ille, inquam, quem Iudaei insectati sunt, quem
gentiles riserunt, quem tu cum illis ipse persequeris, ille, inquam,
qui et paganis stultitia est et Iudaeis scandalum et
tibi utrumque, ille, inquam, est dei uirtus et dei sapientia.
quid habes quod agas? claudes forsitan aures, ne audias: hoc
et Iudaei apostolo praedicante fecerunt.
quodlibet facias,
Christus in caelo est et in deo et cum eo atque in eo in
superioribus, in quo et in inferioribus fuit. persequi eum iam
cum Iudaeis non potes, sed facis tamen unum quod potes,
persequeris eum in fide, persequeris in ecclesia, persequeris
opinionis impiae telo, persequeris praui dogmatis gladio. plus
forte aliquid quam quidam ueterum Iudaeorum facis: Christum
tu nunc persequeris, postquam eum etiam illi qui persecuti
fuerant crediderunt. sed minoris forsan criminis putas, quod
inicere in eant iam manus non potes. non minus, inquam,
non minus illi grauis illa est persecutio, in qua eum in suis
impii persequuntur.
sed offendit te domiuicae crucis nomen:
hoc et Iudaeos semper offendit. exhorrescis deum audire
Mv A munquam M a om. Np gentibus Μυ å crucifigvas
sapientiam loquimur
inter perfectos: sapientiam uero non huius saeculi
neque principum huius saeculi, qui destruuntur, sed
loquimur dei sapientiam in mysterio, quae abscondita
est, quam praedestinauit deus ante saecula in gloriam
nostram, quam nemo principum saeculi huius
agnouit: si enim cognouissent, numquam dominum
maiestatis crucifixissent, sed sicut scriptum est:
quod oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor
hominis ascendit, quae praeparauit deus his qui diligunt
eum. uides quam breuiter sermo apostolicus quanta
dixerit. sapientiam se loqui dicit, sed sapientiam quam perfecti
tantummodo sciant, prudentes saeculi nesciant. dei enim
hoc ait esse sapientiam, quae sit diuino tecta mysterio et ante
omnia saecula in sanctorum gloriam praedestinata, atque ideo
eam his tantum qui deum sapiunt esse cognitam, principibus
autem saeculi huius penitus ignotam.
causam autem subdidit,
qua utrumque quod dixerat conprobaret, dicens: si enim
M 2 dissedcas N 3 sacrae crucis praedicationem
ONI. M 5 quantum in quantum p est ac]*stat N extat p 6 n*
solum etc.} hincaur loqueris adiciendo nihil iunxiasti (sic!) margo N 8
hoc Mp: hoc N hic av 10 sed sapientiara Mv 11 foti
seculi M sed qui loquimur p 12 mynisterio N ministerio
misterio p 18 est] fuit M fcta Np secula M 14 Coli N seculi
huius scli p 15 cognouit Μυ (Uulg.) 21 tantumodo sapientes sciant.
sed haec utique dei dona sicut nemo
est qui, cum essent abscondita in mysterio, sapere umquam
per B6 potuerit, ita beatus est qui reuelata cognouit unde
quicumque eam non agnouerunt, necesse est habeantur inter
principes saeculi, qui autem cognouerunt, inter sapientes dei
non agnoscit ergo deum in carne natum qui negat.: ergo et
uos non agnoscitis qui negatis. sed quodlibet faciatis, quamlibet
impie negetis, nos plus apostolo credimus. et quid apostolo
dico? plus deo credimus: ipsi enim per apostolum credimus,
quem locutum in apostolo certi sumus. dominum maiestatis
sermo diuinus crucifixum a principibus huius saeculi dicit, tu
negas: et illi negabant se deum crucifigere qui crucifigebant.
habent ergo qui confitentur cum confitente apostolo partem:
habeas tu necesse est cum persequentibus portionem. quid
ergo est hic iam quod dici queat? dominum maiestatis crucifixum
apostolus dicit. inmuta hoc, si potes: separa nunc, si
uales, Iesum a deo. crucifixum certe a Iudaeis Christum negare
non potes, sed dominus maiestatis est qui crucifixus est.
M maiestatis] gloriae Np et Uulgata 4 dnM*
5 ministerio M niisterio p 6 incognita per magestatis dui M 7 misterio
Np ministerio M 8 nuUus p usquam M 9 audire auris M
J1 omnia N paene N 13 misterio Mp super eum quam Nl nosse
(sic) p 15 eum non cognouerunt M 16 cognouerint N (non p) 18 quod-
Libet NIp: quamlibet N* quidlibet Mc 19 plus om. M ct om. Np:
cf. VI, 3, 3 20 plus
Sed forte offendat te quod tamdiu unius uel maxime
Pauli apostoli testimoniis loquor. satis mihi est idoneus quem
elegit deus. nec enim erubesco eum fidei meae habere testem,
quem uoluit deus mundi totius esse doctorem. sed tamen ut
adquiescam in hoc uoluntati tuae, qui habere me forsan alios
quorum utar testimoniis non arbitraris, audi perfectum humanae
salutis et sempiternae beatitudinis sacramentum Martham
in euangelio praedicantem. quid enim ait? utique,
domine, ego credidi quia tu es Christus filius dei
uiui, qui in hunc mundum uenisti. disce a muliere ueram
fidem, disce aeternae spei confessionem. habes tamen grande
solacium: non erubescas ab ea sacramentum salutis agnoscere,
a qua testimonium deus non refutauit accipere.
Quodsi auctoritas tibi forsan personae maioris placet
(quamuis nullius displicere uel persona uel sexus debeat cui
confessio sacramenti auctoritatem facit, quia, quamlibet condicio
cuiusquam aut locus minor sit, uirtus tamen fidei nescit
inminui), interrogemus tamen non incipientem aliquem puerulum
cuius institutio rudis, aut feminam cuius fides forsan
uideatur incipiens, sed summum illum et inter discipulos discipulum
et inter magistros magistrum, qui Romanae ecclesiae
gubernaculum regens sicut fidei habuit ita et sacerdotii principatum.
dic nobis ergo, dic nobis, quaesumus, princeps apostolorum
Petre, dic quemadmodum ecclesiae credere deum
debeant? aequum est enim ut doceas nos doctus a domino
et aperias nobis ianuam cuius clauem accepisti. exclude omnes
suffodientes caelestem domum et eos qui per adulterinas cauernas
et inlicitos intrare aditus moliuntur auerte, quia certum
M 3 laudiu M 5 me M 6 deus uoluit MP
7 quia M forsan praettrea tjuiljus usus sum testiuioniii M 9 Martham]
iohem p 14 solatium M 19 sit om. Np 21 forsitau Np
Np 26 credere ecclesiae Mv 28 clauim M 29 fodieutes N
(non p)
dio ergo quemadmodum
credere legum Christum et confiteri communem dominum debeamus.
respondebis utique absque dubio: quid me consulis
qualiter dominus confitendus sit, cum habeas qualiter ego sim
ipse confessus? lege euangelium et non requires personam
meam, cum habeas confessionem meam: immo illic habes
^ personam meam, ubi confessionem meam, quia, cum persona
mea auctoritatem sine confessione non habeat, auctoritas est
personae meae ipsa confessio. dic ergo, euangelista, dic nobis
confessionem: dic fidem summi apostoli, hominemne tantum
confessus sit Iesum an deum, carnem in eo tantum esse
dixerit an dei filium praedicarit?
interroganti ergo domino
Iesu Christo, quem eum crederent, quem confiterentur esse
discipuli, respondit primus apostolorum Petrus, unus utique
pro omnibus, idem enim unius habuit responsio quod habebat
omnium fides, sed primum decuit respondere, ut idem esset
ordo responsionis qui erat et honoris et ipse antecederet confessione
qui antecedebat aetate. quid ergo ait? tu es, inquit,
Christus filius dei uiui. simplici et rustica.
interrogatione
ad confutandum te mihi, haeretice, uti necesse est. dic mihi,
quaeso, quis ille fuerit cui Petrus ita respondit negare non
potes christum fuisse. interrogo ergo, Christum quem uocas,
hominem an deum? hominem utique absque dubio. hinc enim
omnis est tua haeresis, quia negas christum filium dei. et
ideo etiam Mariam Christotocon esse, non theotocon dicis, quia
Christi genetrix sit, non dei. Christum ergo hominem tantum
asseris, non deum, et ideo filium esse eum hominis, non dei.
-quid ergo ad haec respondit Petrus? tu es, inquit, christus...
Np7a 3 dub sit) sia M
sim] sum p1sim ego M10 emugliu M 12 sit] est Np esse
om. Np 13 tilium dei M H quemcontiterenturom. N (utatlt
in p) 16 id M 17 docuit
Christum hunc, quem tu tantum hominis filium esse asseris, ille testatur filium dei. cui uis credamus, tibi an Petro? opinor, non es tam inpudens, ut praeponere te audeas primo apostolorum, tametsi quid est quod tu non audeas? aut quemadmodum apostolum non despicias, qui deum
negare potuisti? tu es ergo inquit Christus filius dei uiui. numquid hoc ambigui aut obscuri aliquid in se habet? simplex tantum est et aperta confessio, Christum dei filium praedicat, negas fortasse dictum: sed euangelista testatur, an mentiri apostolum dicis? sed detestabilis falsitas, apostolum
falsitatis accusans, an de alio Christo aliquo forsan hoc dictum esse contendis?
sed hoc nouum prodigiosi commenti genus, quid ergo reliquum est? unum scilicet, ut, cum et quid scriptum sit legatur et uerum sit quod legitur, tandem uel ui uel necessitate constrictus, cum falsitatem astruere non ualeas,
ueritatem inpugnare desistas.
Sed tamen quia summi apostoli testimonio usus sum, quo dominum Iesum Christum deum coram ipse confessus sit, uideamus quemadmodum confessionem eius is quem confessus est adprobarit, quia plus multo est quam quod apostolus dixit,
si dictum illius deus ipse laudauit. dicenti ergo apostolo tu es Christus filius dei uiui quid a domino saluatore responsum est? beatus es, inquit, Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi, sed spiritus patris mei qui in caelis est.
si displicet tibi uti apostoli testimonio,
dei utere, laudando enim deus quod dictum est auctoritatem suam apostolico dicto addidit, ita ut, etiamsi dictum illud apostoli ore prodiit, suum esse hoc tamen deus fecerit
caro et sanguis non reuelauit tibi. sed spiritus patris
mei qui in caelis est. ergo in apostoli dicto et spiritus
sancti et praesentis filii et dei patris testimonium uides. quid
ergo amplius aut quid simile requiris? filius laudauit, pater
interfuit, sanctus spiritus reuelauit.
apostoli ergo dictum totius
diuinitatis est testimonium, quia illius necesse est hoc dictum
auctoritatem habeat quo auctore processit. beatus ergo inquit
es, Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non reuelauit
tibi, sed spiritus patris mei qui in caelis est.
ergo si Petro non caro et sanguis reuelauit ista uel inspirauit,
iam intellegis quis inspirauerit tibi. si illum spiritus dei docuit
qui Christum deum esse confessus est, uides quod tu spiritu
daemonis doctus sis qui negare potuisti.
Sed tamen dictum illud domini quo conlaudauit Petrum
quae dicta alia consequuntur? et ego, inquit, tibi dico quia
tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam
meam. uides quod dictum Petri ecclesiae fides est.
ergo extra ecclesiam sit necesse est qui fide ecclesiae non
tenetur. et tibi, inquit dominus, dabo claues regni caelorum.
fides haec caelum menlit, fides haec claues regni
caelestis accepit. intellege quae te maneant. introire clauis
huius ianuam non poteris, qui fidem clauis istius denegasti.
et portae, inquit, inferi non praeualebunt aduersum
te. portae inferi fides est haereticorum, immo perfidia. quantum
enim a caelo inferna distant, tantum ab eo qui Christum
deum confessus fuerit is qui negat. quae ligaueris, inquit,
in terris, ligata erunt in caelis: et quaecumque solueris
super terram, erunt soluta et in caelis.
perfecta
M 6 sanctus om. M spiritus sanctus p
ista et inspirauerunt Mv 14 doctusia N 15 quod M
16 quia om. M 19 fidem Nur 20 teuet an dominus om, M
22 intellegere M 24 iaferni Me 25 inferi p: inferni N M
om M inferni M 27 his M 29 super terram] in terris M et
om. M
quae ligasset uel soluisset in terris, ligata essent in caelestibus
uel soluta. tu ergo, qui contra fidem apostoli uenis, cum
ligatum te iam in terris uideas, superest ut ligatum te quoque
in caelis esse cognoscas. sed longum est ire per singula,
quae prolixissimam et copiosissimam dissertionem numero sui
faciunt, etiamsi breuiter strictimque memorentur.
Sed unum addere tamen adhuc tibi apostoli testimonium
uolo, ut intellegas his, quae ante passionem domini acta sunt,
etiam quae post passionem sunt secuta congruere. inlapsus
in conuentu discipulorum suorum clausis ianuis dominus cum
ueritatem corporis sui apostolis declarare uoluisset, palpata
Thomas apostolus carne illius, pertractato latere exploratisque
uulneribus comperta penitus manifestati corporis ueritate quid
proclamauit?
dominus, inquit, meus et deus meus. numquid
dixit hoc quod tu dicis: homo, et non deus, Christus, et
non diuinitas? corpus utique domini sui tetigit et deum esse
respondit. numquid discretionem aliquam hominis et dei intulit.,
aut carnem illam theodochon, ut tu ais, id est susceptricem
deitatis imaginem nominauit, uel more impietatis tuae
eum quem contigit non propter se, sed propter eum quem in
se receperat uenerandum esse memorauit? sed subtilitatem
hanc discretionis tuae apostolus dei forte non norat et elegantiam
iudicii tui ac differentiam non habebat, homo uidelicet
rusticus et imperitus, dialecticae artis nescius, philosophicae
disputationis ignarus, cui scilicet institutio domini sui abunde
sufficiebat et qui nihil omnino sciebat nisi hoc quod domino
docente cognouerat.
et ideo sermo suus caelestis doctrina erat,
fides sua magisterium diuinum erat: disiungere a corpore suo,
ut tu facis, dominum non didicerat et diuellere a se ipso deum
ante ligata. add. Mv 3 qui om. Np I te anle quoque utH. Mpx
7 strictumque N. restrictimque M 10 ea etiam Ms 11 conueutum Mr
clanis Nl 1U tractato Mv 14 pwnitus N 10 carue N theotocon
Np theotochon M 22 suptilitatemN 23 non norat) igiiorabat M
25 philosopbie M philosophiac pi 29 fide M erat om. M ut tu
facis a corpore suo Mv 30 ipsum M
fidem inlaesam, scientiam incorruptam habens, sensum cum
astutia simplicem, cum perfecta simplicitate sapientiam totius
mali expertem, totius corruptionis ignaram, totius haereticae
peruersitatis inmunem, et qui formam diuini magisterii in se
exprimens hoc totum quod didicerat et tenebat. itaque ille
ut tu forsitan putas rusticus et imperitus breui te nunc responsione
concludit, paucis sermonibus suis conterit. quid ergo
apostolus Thomas tetigit, cum ad palpandum deum accessisset?
Christum utique absque dubio. quid autem exclamauit?
dominus,
inquit, meus et deus meus. i nunc, si potes, et
Christum a deo separa: immuta dictum hoc, si uales: da dialecticam
disputationem, da prudentiam mundialem et stultam
illam uerbosa calliditate sapientiam: uerte omnes tete in facies
et contrahe, quidquid siue animis siue arte uales. quodlibet
dicas, quodlibet facias. exire hinc nusquam uales, nisi hoc quod
apostolus tetigit deum esse fatearis. et quidem, si quo modo
possis, immutare forsan historiae euangelicae praedicationem
uelis, ut nec corpus domini Thomas apost.olus contigisse nec
Christum dominum deum dixisse legeretur. sed inmutari quod
in euangelio dei scriptum est nequaquam potest.
caelum
enim et terra transibunt, uerba. uero dei non praeteribunt.
ecce enim etiam nunc tibi ille qui tunc testatus est
Thomas apostolus clamat: deus est Iesus quem tetigi, deus
est cuius membra palpaui: non ego incorporalia tenui nec intractabilia
temptaui, non spiritum manu contigi, ut de eo
tantum credar dixisse: deus est. spiritus enim iuxta domini
mei dictum carnem et ossa non habet. ego corpus domini
N eincerus M innocentem periciam M inooeentiam,
peritiam r 4 iuerpertem M ignanllll N2Mv 5 inmume M1 in munere
M1 6 tantum Npv 8 conteret a 9 accesserit M 11 i addidi:
cf. VII, 5, 4. 23, 3 12 et muta
non
enim noui inter Christum et deum facere distantiam, inserere
sacrilegas opiniones inter Iesum et deum nolo, diuellere a se
ipso deum meum nescio. facesse a me quisquis diuersa sentis,
quisquis diuersa loqueris. ego aliud Christum quam deum esse
non noui. hoc cum coapostolis meis tenui, hoc ecclesiis tradidi,
hoc gentibus praedicaui, hoc etiam tibi clamo: Christus
deus est, Christus deus est. aliud mens sana non sentit, aliud
fides sana non loquitur, diuelli a se diuinitas non potest. et
cum utique quidquid est Christus deus sit, inueniri aliud in
deo non potest quam deus.
Quid ais tu nunc, haeretice? sufficiuntne haec testimonia
fidei etiam summae infidelitati, an adhuc aliquid addendum
est? et quid uel post prophetas uel post apostolos
addi potest, nisi forte, ut Iudaei quondam expostulabant, signum
tibi de caelo etiam tu dari postules? sed petenti hoc tibi illud
quod responsum tunc illis est necesse est responderi: generatio
praua et adultera signum quaerit, et signum
non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae.
et aere
sufficere tibi signum hoc uel cum Iudaeis crucifigentibus poterat,
ut dominum deum nostrum etiam hac re sola edoctus
crederes, qua etiam illi qui persecuti fuerant crediderunt. sed
tamen, quia caelestis signi fecimus mentionem, ostendam tibi
de caelo signum equidem tale, cui nec daemones umquam
contradixerunt, dum ipsa ueritatis necessitate cogente, licet
legum corporeum esse cernerent, deum tamen, quod erat, esse
clamabant. quid ergo ait euangelista de domino Iesu Christo?
baptizatus, inquit, confestim ascendit de aqua, et ecce
om. M conpalpaueram M 6 dominum pv facesoe M
7 alium p 8 cum eo apostolis M 9 ChristuB om. M 12 quioquid
p in deo aliud Mv 14 nunc tu p hcreticae N 19 illi M
23 nostrum deum N doctus N2MpNlM persecuti
sunt M 26 et quidem Mv 27 cogento om. M 30 statim M
sicut columbam et uenientem super se. et ecce uox
de caelis dicens: hic est filius meus dilectus, in quo
mihi conplacui. quid ad haec nunc, haeretice, ais?
dictum
displicet an persona dicentis? nec interpretatione certe indiget
intellegentia allocutionis nec commendatione uerborum dignitas
alloquentis: deus pater est qui dixit, euidens est quod dictum
est. numquid aut tam inpudentem aut tam sacrilegam uocem
proferre poteris, ut dicas de unigenito dei filio nec deo patri
esse credendum? hic est ergo inquit filius meus dilectus,
in quo mihi conplacui. sed temptabis forsitan dicere, ut
est dementia, de uerbo hoc, non de Christo dictum fuisse.
dic mihi ergo, quis erat qui baptizabatur? uerbum an Christus?
caro an spiritus? negare utique non potes Christum fuisse.
homo ergo ille ex homine ac deo natos, spiritu sancto m uirsine
descendente et uirtute altissimi obumbrante conceptus, ac
sic hominis et dei filius, ille utique, ut negare non potes, baptizatus
est. si ergo ille baptizatus est, ille et nominatus, quia
ille utique nominatus qui et baptizatus est. hic est, inquit,
filius meus dilectus, in quo mihi conplacui. numquid
dici significantius aut expressius quicquam potest? Christus
baptizatus est, Christus de aqua ascendit, Christo baptizato
caeli aperti sunt, propter Christum columba descendit, super
Christum in corporali specie spiritus sanctus adstitit, Christum
pater appellauit.
hoc si de Christo dictum negare ausus es,
superest ut nec baptizatum Christum fuisse nec spiritum descendisse
nec patrem locutum esse contendas. sed urguet
tamen et premit te ipsa ueritas, ut, etiamsi confiteri eam
nolis, tamen negare non possis. quid enim ait euangelista?
baptizatus autem confestim ascendit de aqua. quis
baptizatus est? Christus utique. et ecce, inquit, aperti sunt
post columbam om. Mp 8 celo pl 4 hereticae N
5 interpretatione M 6 commendatione M 15 ac] a pa uirginem Mv:
sed cf. VII, 22, 4 descendisset in terris 17 sit
super Christum utique, et uox facta
est de caelo dicens. de quo? de Christo scilicet. quid enim
sequitur? hic est filius meus dilectus, in quo mihi conplacui.
ut omnia illa propter quem facta essent ostenderentur,
uox secuta est dicens: hic est filius meus dilectus. hoc
est dicere: hic est propter quem cuncta facta sunt haec: hic
est enim filius meus. propter hunc caeli aperti sunt, propter
hunc spiritus meus uenit, propter hunc uox mea facta est:\'
hic est enim filius meus. dicens ergo hic est filius meus ,
quem designabat? illum utique quem columba tangebat. quem
ergo columba tetigit? Christum scilicet. ergo Christus filius
dei est.
impleta est, ut reor, sponsio mea. uides ergo profecto,
haeretice, signum tibi de caelo datum, equidem non unum,
sed multa et singularia. habes enim unum in apertione caeli.
aliud in spiritus descensione, tertium in patris uoce. quae
utique euidentissime omnia Christum deum esse declarant,
quia eum et reseratio caelorum deum indicat et descensio
super eum sancti spiritus deum adprobat et adlocutio patris
deum esse confirmat. neque enim uel caelum nisi domini sui
honore patuisset uel spiritus specie corporali nisi super dei
filium descendisset nec pater filium nisi uere filium declarasset,
praesertim cum his diuinae natiuitatis significationibus, quae
non solum ueritatem piae fidei confirmarent, sed etiam prauitatem
impiae.
opinionis excluderent. inefFabili enim diuini dicti
magnificentia cum expresse ac significanter dixisset pater hic
est filius meus, addidit etiam illud quod consecutum est
dilectus scilicet et in quo mihi conplacui. utique sicut
om. M 3 et owi. M 4 et uox ... 5 dicens om, M 5 de
ante Christo om, M 8 coosecuta Mpv 9 hafc faota sunt Mr 10 est
orae. M pro hunc sjis M 12 ergo] enim M 15 est post dei
om. M uide M ergo profecto haeretice om. M 16 hereticae N
et quidem Mv 17 sed] sed et pv 18 in ante spiritus om. N\' 20 eutn]
cum Nl tum N2 21 alloquutio M 24 nisi uere filium om N
(tum p) 27 ineffabilis
itaque sicut illa propria ac peculiaria in persona domini
nostri Iesu Christi fuerunt, quod caeli aperti sunt, quod
eum deus pater cunctis uidentibus per aduentantem atque
astantem columbam quasi manu quodammodo sua tetigit et
quasi digito indicante monstrauit dicens hic est filius meus,
ita illud quoque proprium ei ac singulare, quod peculiariter
dilectus et peculiariter patri conplacitus nominatur, ut peculiarem
utique naturae significationem peculiaria additamenta
monstrarent et proprietatem unigeniti filii etiam cognominum
proprietas confirmaret, quam iam honor signorum praecedentium
comprobasset. sed iam libelli istius finis sit.
neque enim hoc
dictum dei patris aut augeri humanis sermonibus aut exaequari
potest. nobis de domino nostro Iesu Christo filio suo satis
per se ipse deus pater idoneus testis est, dicens: hic est filius
meus. tu si contradicendum his dei patris uocibus putas, illi
& te necesse est contradici, qui eum euidentissima declaratione
filium suum esse ab omni mundo fecit agnosci.,
Mv: cf. V, 9, 5 dum magnum N 2 mihi om. Np
3 insuper a etiam ... 4 nomen om. Npav 4 scilicet M 5 et adiectio
et p 6 pecaliatcr M1 contegisset JVf 7 itaque sicat.,.
8 fuerunt om, M 9 adque M 12 ei est ac p peciiliater Ml 13 dilec.
tus et peculiariter om. M 16 quamquam iam M 17 dictum hoc Mv
18 patria dei M exquari M 23 omni(ni add. m. 2) N agnosd. Erplicit
de incamatione fpi liber tertius:. Incipit eiusdem liber quartus N Eiplicit
liber tercius. Incipit liber quartus Mp
Consummatis libellis tribus quasi fidelissimis atque opulentissimis
testibus, utpote quorum ueritas non humanis tantum,
sed etiam diuinis testimoniis locupletata est, sufficere quidem
nobis ad causae probationem per diuinam auctoritatem abunde
poterant, cum ipsa per se utique causae suae auctoritas diuina
sufficiat. sed tamen quia plena est his testimoniis sacrorum
uoluminum series, ubi tot testes sunt quot sententiae, immo
ubi ipsa scriptura sacra quasi unum quodammodo diuini oris
est testimonium, accumulanda quaedam adhuc putauimus non
pro necessitate approbationis, sed pro facultate rerum et copia,
ut, quidquid necessarium non esset defensioni, totum proficeret ornatui.
ergo quia superioribus libris dominum Iesum Christum
non propheticis tantum atque apostolicis, sed etiam euangelicis
atque angelicis testimoniis, cum in carne atque in terra esset,
deum probauimus, nunc eum qui in carne natus est etiam ante
carnis susceptionem deum semper fuisse monstremus, ut intel- legas
consentientibus et quasi conclamantibus sibi diuinorum i
uoluminum testimoniis eundem te post natiuitatem corpoream
et hominem debere credere et deum, quem ante natiuitatem
corpoream tantum deum, et quem post editionem uirginis in
corpore deum, eundem ante partum uirginis uerbum deum.
disce ergo primum ab apostolo totius mundi magistro eum qui
est sine exordio, deum, filium dei, in fine mundi, id est in
temporum plenitudine filium hominis factum esse. ait enim .
at ubi uenit plenitudo temporum, misit deus filium
suum, factum ex muliere, factum sub lege. dic mihi
ergo nunc: antequam dominus Iesus Christus ex matre Maria
p fidelissima N 6 poterat M utique per se Mv *
suae om. Np 7 hic Np is M 8 quod N1 9 ipsa om. N (non p) \'
12 quicquid p necessarium om. M 13 ornatu M 16 etiam manente
carnis suscepcione M 17 monstrabimus M intelligas Mp 18 dillcorum
M 19 te om. Np in uatiuitate corporea Mv 21 quem om. M
26 temporis Mv 28 nunc om. M Christus om. M matre otn. N (non p)
potes quin habuerit. neque enim umquam aut. sine patre filius
aut sine filio pater, quia, sicut ex patre filius, ita ex filio pater
dicitur.
Uides ergo quod dicente apostolo: misit deus filium
suum, suum utique, suum, ut ipsius apostoli uerbis utar, suum
filium deus misit. neque enim aut alienum aliquem filium misit,
quia suum misisse dicitur, aut omnino mittere potuit., si non
erat qui mitteretur. misit ergo inquit filium suum factum
ex muliere. ergo et quia misit eum, misit qui erat, et quia
suum misit, non alienum utique, sed suum misit.
ubi ergo
illud est nunc tuum calliditatis terrenae argumentum: nemo
anteriorem se parit? numquid enim non antiquior Maria
dominus? numquid non antiquior filiae hominis dei filius?
numquid non antiquior denique homine ipso deus, cum utique
nullus hominum non ex deo? uides ergo quod non solum antiquiorem
se Maria peperit, non solum, inquam, antiquiorem se,
sed auctorem sui, et procreans procreatorem suum facta est
parentis parens, quia quam promptum utique fuit deo natiuitatem
homini tribuere, tam promptum sibi, quam facile ut
hominem nasci faceret, tam facile ut ipse ex homine nasceretur.
neque enim circumscripta est in persona sui potestas dei, ut,
quod ei in omnibus licet, non liceat in se, et qui utique in
natura deitatis ipsius id habet ut omnia possit deus, in sua
tantum persona id non habeat ut sit in homine deus. sequestratis
ergo ac repudiatis friuolis et caducis terrenarum argumentationum
stoliditatibus simplici tantummodo testificationi ac
nudae credendum est ueritati et his tantum de deo testibus
fides accommodanda, quos deus misit et in quibus ipse de se
ut ita dixerim praedicauit.
aequum est enim at de agnitione
illius ipsi credamus, cuius scilicet totum est quod de eo
M 3 ex filio] hinc autem (t. t. incaute) propter fllium
debuisti dicere uon ex filio margo N 6 siu utique M suum ut]
filium ut av oerbi N 14 filia∗ (e ut uid. eras.) N filie p filio M
filia cf. VII, 6, 6 15 ipse M 19 parientis N1parans bts scriptum
m M 22 sua v 23 omnibus Npav: hominibus M 25 habet Np
dtus in honuue Mv
agnitionem sui ipse tribuisset. et ideo iustum est ut ei totum
credamus de eo quod scimus, cuius est omne quod scimus,
quia, si ei non credimus a quo scimus, fit ut omnino nihil
sciamus, dum ei non credimus per quem scimus.
Itaque quia superiore testimonio patuit, quod deus filium suum miserit et is filius hominis factus sit qui semper dei filius fuit, uideamus an idem apostolus alibi simile aliquid testimonio huic dixerit, ut lucens iam per se ueritas duplicata testimoniorum luce plus luceat, ait ergo idem apostolus: misit
deus filium suum in similitudine carnis peccati.
uides utique apostolum non casu aliquid aut inconsiderata uoce dixisse, ut id quod semel dixerat praeteriret, quia scilicet nec cadere in eum casus aut inconsiderantia poterat, in quo plenitudo diuini consilii et sermonis habitabat, quid ergo ait? misit
deus filium suum in similitudine carnis peccati, idem iterat, idem inculcat dicens: misit deus filium suum, eximius utique et admirabilis magister, sciens in hoc totum penitus catholicae sacramentum fidei contineri, ut natus in carne dominus et missus esse in hunc mundum dei filius crederetur,
hoc etiam atque etiam clamitat dicens: misit deus
filium suum.
nec mirum si id ille ad euangelizandum dei aduentum peculiariter missus sic praedicauit, cum id etiam ante legem lator legis ipse clamauerit dicens: obsecro, domine, prouide alium quem mittas, quod in Hebraeorum uoluminibus
multo euidentius legitur: obsecro, domine, mitte quem missurus es. pius utique propheta et totius in se generis humani affectum habens eum, qui mittendus a patre
ad redemptionem ac salutem omnium erat, ut quam celerrime mitteretur, quasi totius a deo patre humanae carnis uocibus
es. misit ergo inquit deus filium suum in similitudine
carnis peccati.
bene, cum missum eum in carne
diceret, peccatum ab eo carnis exclusit. misit enim inquit
deus filium suum in similitudine carnis peccati, hoc
est, ut in uera carnis susceptione agnosceretur ueritas non
fuisse peccati, et quantum ad corpus ueritas intellegeretur,
tantum ad peccatum similitudo peccati, quia, cum omnis caro
peccatrix sit, ille autem sine peccato carnem habuerit, similitudinem
peceatricis carnis in se habuit, dum in carne esset,
ueritate autem peccati caruit, quia sine peccato fuit. misit
ergo inquit deus filium suum in similitudine carnis
peccati.
Uis scire quam bene hoc apostolus praedicarit? audi
quemadmodum hoc in os apostoli quasi ei ipsius dei ore defluxerit,
dicente domino; non enim misit deus filium suum
in mundum ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus
per ipsum. ecce ipse, ut uides, dominus missum se a
deo patre ad salutem humani generis protestatur. quodsi euidentius
declarandum putas, quem filium ad saluandos homines
deus miserit, quamuis proprius atque unigenitus filius non nisi
unus sit et, cum filium suum misisse dicitur, unigenitum
utique suum misisse monstretur, audi tamen Dauid prophetam
eum, qui ad salutem humanam missus sit, euidentissime designantem.
misit, inquit, uerbum suum, et sanauit eos.
numquid uertere hoc ad carnem potes, ut dicas ad sanandum
humanum genus hominem tantum a deo missum? non potes
utique. reclamat enim tibi cum omnibus scripturis sacris
M similitudinẽ Mp 3 bene cum
... 5 carnis peccati om. M 4 diceret ex diierat N 5 similitudine Np
6 ut om. M 7 intaelligitur M 12 deus filium suum om. M similitudiae
N Mp 14 hoc om, M hoc spostolus hoc p praedicauerit M
17 in mundo N1 muudum] mundo N1 19 patre deo p 21 unigenitus
dei filius Mv 23 mississe N monstratur Mp 28 scripturia
sacris omnibus M A
eos. uides ergo ad sanandos homines uerbum missum esse,
quia, licet per Christum sanitas data sit, uerbum tamen dei
in Christo fuit quod per Christum cuncta sanauit: ac sic unito <
per sacramentum incarnationis Christo et uerbo dei factus est
Christus et uerbum dei unus ex re utraque filius dei.
quod utique
apostolus Iohannes declarare aperte uolens misit, inquit
deus filium suum saluatorem mundi. intellegis quomodo inseparabili
conexione deum hominemque coniunxerit. christus
enim, qui ex Maria natus est, saluator absque dubio appellatur
secundum illud: quia natus est uobis hodie saluator, qui
est Christus dominus. hic autem ipsum quod
est uerbum dei saluatorem nominat dicens: misit deus filium
suum saluatorem mundi.
Patet itaque quod per sacramentum uniti cum homine
uerbi dei et uerbum, quod ad saluandum missum est, saluator.
dicitur, et saluator in carne natus per uerbi utique consortium
dei filius nuncupatur, ac sic indiscreta utriusque nominis maie:
state, quia unitus est cum homine deus, quidquid est homo e
deus, totum penitus nuncupatur deus. et ideo idem apostolus
bene subdidit dicens: quisque crediderit quoniam
est filius dei, deus in illo manet et caritas dei in e
perfecta est.
illum uere praedicat credere, illum plenuc
diuina asserit caritate, qui Iesum filium dei credit filium autem
dei uerbum dei esse testatur, ac per hoc unum atque idem:
penitus uult intellegi unigenitum uerbum dei et Iesum christum
filium dei. uis autem plenius scire, quamuis Christus secundum
carnem uere ex homine homo natus sit, tamen propter
bilem sacramenti unitatem, qua unitus cum deo homo est:
nullam penitus inter Christum et uerbum esse distantiam?
M 6 ex utroque M 9 connorione Mp * coniunxit 11
11 quia] quod M 12 qui est om, Np 15 petet N1 18
Npa: cf. cup. 8 fin. 19 quicquid p 21 quisquis N2v qui M
25 uerbum dei om. M 26 intelligi Mp aerum M 27
eias dei pl\'
audi dominicum euangelium, immo potius audi ipsum de se
dicentem deum. haec est, inquit, uita aeterna, ut cognoscant
te solum uerum deum et quem misisti Iesum
Christum. superius audisti uerbum dei ad sanandos
homines missum esse, hic autem audis eum qui missus sit
Iesum Christum esse. separa hoc, si potes, cum uideas tantam
unitatem Christi et uerbi esse, ut non solum unitum cum
Christo uerbum, sed etiam propter unitatem ipsam Christus
iam uerbum esse dicatur.
Sed parum hoc elucere forsitan putas, non quia parum
luceat, sed quia infidelitas tenebrosa semper ipsa sibi etiam
in luce tenebras facit. audi itaque paucis sermonibus omne
hoc unitatis dominicae sacramentum apostolum conplectentem.
unus, inquit, dominus noster Iesus Christus, per quem
omnia. Iesus bone, quanta est auctoritas in uerbis tuis. tua
enim sunt quae a tuis per te dicuntur. ecce ut hoc apostoli
dictum in paucis quanta conplectitur. unus, inquit, dominus
noster Iesus Christus, per quem omnia. numquid ad
praedicandum tanti mysterii sacramentum aliqua circuitione
uerborum usus est, aut id, quod intellegi a nobis uoluit, longae
orationis narratione tractauit? unus, inquit, dominus noster
i Iesus Christus, per quem omnia.
simplici tantum et breui
elocutione arcanum tantae maiestatis edocuit, hac scilicet fiducia,
qua sciebat sermonem suum in negotio dei longis argumentationibus
non egere et fidem dictis suis diuinitatem dare.
sola. enim ad dictorum confirmationem rerum sufficit demonstratio,
quando probatio in auctoritate dicentis est. unus ergo
inquit dominus Iesus Christus, per quem omnia. considera
ubi hoc de uerbo patris legeris quod de Christo legis.
p 3 uerum om. Np misaisti N 7 ut] ot p1
eum om. M 11 in ipsa sibi luce etiam teiiebras M 12 lucct NI
15 Ihf N lesu Mpo 16 ut om. pv 17 in] quam Mv 18 noster
om. Mv 19 miaterii Mp circumitione M 2U iutclligi Mp longa M
23 archanum Np aruhurum M ac NI 24 quia M 26 a addictorum
(Rc) N
ipso factum est nihil. apostolus dicit per Christum
omnia, euangelium dicit per uerbum omnia.
numquid repugnant
sibi sermones sacri? non utique, sed unum atque
eundem intellegi uolunt et apostolus Christum, per quem omnia
creata dixit, et euangelista uerbum, per quod omnia facta esse
memorauit. audi, inquam, quid ipse de se dei uerbum deus
pronuntiauerit. nemo, inquit, ascendit in caelum nisi qui
de. caelo descendit, filius hominis qui est in caelo, et
iterum: si uideritis, inquit, filium hominis ascendentem
ubi erat prius? filium hominis in caelo fuisse dixit, filium
hominis e caelo descendisse memorauit quid est?
quid mussitas?
negato hoc, si uales. sed rationem dicti quaeris? non
reddo interim. deus hoc dixit, deus locutus est: mihi uerbum
illius summa ratio est. remoueo argumenta, remoueo disputationes:
sola mihi ad credulitatem sufficit persona dicentis. non
licet mihi de fide dicti ambigere, non licet deliberare. quid
mihi quaerere quomodo uerum sit quod deus dixit, cum dubitare
non debeam, quin uerum sit quod deus dixerit? nemo,
inquit, ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit,
filius hominis qui est in caelo.
uerbum utique patris
semper in caelo fuit. et quomodo ille filium hominis semper
in caelo fuisse memorauit? intellege ergo quod eum filium 1
hominis esse docuit, qui semper dei filius fuit, cum utique \\
eum, qui filius hominis nuper extitit, in caelo semper fuisse
confirmet. huc accedit maius aliud, quod eundem filium hominis,
id est uerbum dei, quod descendisse de caelo dixit, etiam tunc,
cum in terra loquitur, in caelo esse testatur. nemo enim
inquit ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit,
J
M 5 intelligi Mp uoluit Mpv 7 memorauit. Oportuenit
itaquo quisquie es. 0 audi M et cdd. ante Cuyckium quod ipsum M
uerbum dei Mv 8 pronunciarit Mv 10 ihquid N 12 descendisse]
fuisse M quid est quod M masitas N manaitas p 13 negatu M
14 hoc locutns av 15 remuuet bis M 17 deliberarei M 19 deus
om. p 23 intellige Mp 26 eudem p 27 dixit et dum in terra M-.
quis, quaeso, est qui
haec loquitur? Christus utique. ubi autem tunc erat cum
loqueretur? in terra scilicet. et quomodo se et de caelo, cum
natus est, descendisse, et cum loquitur, in caelo esse testatur,
et eundem se filium hominis esse dicit, cum utique et e caelo
nisi deus descendere non potuerit, et cum in terra loquitur,
in caelo utique nisi per dei infinitatem esse non possit? aduerte
ergo tandem et percipe, quod idem est filius hominis
qui uerbum dei, quia et filius est hominis, dum ex homine
uere nascitur, et uerbum dei, dum idem, qui in terra loquitur,
manet semper in caelo. ac sic humanae est natiuitatis, quod
filium se hominis uere dicit, diuinae autem infinitatis, quod e
caelo penitus non recedit.
et ideo bene apostolus instar diuinorum
uerborum docens (qui enim, inquit, descendit, ipse
est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret
omnia) ipsum descendisse dicit quem ascendisse. descendere
autem de caelo non potuit nisi uerbum dei, quod utique cum
in forma dei esset, exinaniuit semet ipsum formam
serui accipiens, in similitudine hominum factus, et
habitu inuentus ut homo, humiliauit semet ipsum
factus oboediens usque ad mortem, mortem autem
crucis. descendit ergo de caelo uerbum dei, ascendit autem
filius hominis; ipsum autem ascendisse dicit quem descendisse.
ergo uides quod idem est filius hominis qui uerbum dei.
Et ideo secundum diuini uerbi magisterium intrepide
iam et incunctanter et filius hominis e caelo descendisse
et dominus maiestatis crucifixus esse dicendus est, quia secundum
suscepti corporis sacramentum et filius dei factus est
filius hominis et in filio hominis crucifixus est dominus
Mv 3 de] e Mv 5 ut eundem p* se ow. M 6 poterit M
7 per diuinitatem Np posset M auerte p 9 quia] qui Np hominis
est M 11 semper om. M ac si M 12 filium se] filiua M quo
de N 15 qui et M 18 senjed M 19 similitudinem Mv et Uulgata
22 de] e Mv 24 est] et Mv 29 filius om. M et in filio hominis
om. M
hoc?
breuiter ergo ac strictim nonnulla dici necesse est, ut dici possint, et enumeranda quaedam magis quam explicanda ac damnis ut ita dicam damna redimenda, cum propter hoc utique conueniat aliqua transcurri, ne necesse sit prope cuncta reticeri, uenit ergo inquit saluator in euangelio filius hominis
saluare quod perierat, et apostolus fidelis, inquit, sermo et omni acceptione dignus, quoniam Christus Iesus uenit in hunc mundum peccatores saluos facere, quorum primus ego sum: sed et Iohannes euangelista in propria, inquit, uenit, et sui eum non receperunt.
uides
ergo quod alibi scriptura filium hominis, alibi Iesum Christum, alibi uerbum dei in mundum uenisse praedicat, intellege itaque dissimilitudinem appellationum esse, non rerum, et in diuersa nominum specie unam esse uirtutem. nam licet uenisse in mundum nunc filius hominis, nunc dei nominetur, id est
uerbum, unus tamen in utroque nomine designatur.
Nam cum utique secundum euangelistam is in mundum uenerit, per quem ipse factus est mundus, et is filius hominis factus sit, qui est mundi creator deus, non interest quid in singulis nominetur, qui deus in omnibus intellegitur.
non praeiudicat enim diuinitati dignatio aut uoluntas sua, cum hoc utique magis diuinitatem ipsam conprobet, quia, quidquid uoluit, hoc fuit, ergo et quia uoluit in mundum uenit, et quia uoluit homo natus est, et quia uoluit filius hominis appellatus est. omnia enim haec sicut uocabula sunt, ita uirtutes
dei. non inminuit in illo dissimilitudo nominis uim
licet in specie uocabulorum aliqua diuersitas, non est in uirtute
nominum nisi una maiestas.
Uerum quia hactenus euangelicis uel maxime atque
apostolicis quasi nouis testibus usi sumus, nunc de prophetis
ueteres proferamus, admiscentes interdum antiquis noua,
ut intellegant omnes scripturam sacram uenturum in carne
dominum toto quodammodo suo corpore quasi uno ore clamasse.
ait itaque eximius ille et admirabilis tam munere dei
diues quam testimonio, cui uni admodum contigit sanctificari
antequam nasci, Hieremias propheta, hic est, inquiens, deus
noster, non reputabitur alius praeter eum. qui inuenit
omnem uiam disciplinae, et dedit eam Iacob
puero suo, et Israhel dilecto suo. post haec in terris
uisus est, et cum hominibus conuersatus est hic est
ergo inquit deus noster.
uides a propheta deum quasi manu
indice ostendi et quasi digito significante monstrari: hic est
enim inquit deus noster. dic mihi ergo: quem deum his
signis propheta tunc atque indiciis demonstrabat? numquidnam
patrem? et quid necesse erat ostendi eum, quem se
nosse omnes credebant? non enim Iudaei deum tunc ignorabant,
qui sub dei lege uiuebant. sed id agebatur utique, ut
filium dei deum noscerent.
et ideo bene propheta eum, qui
omnem disciplinam inuenisset, id est legem dedisset, uidendum
in terris, id est uenturum in carne dicebat, ut, quia
eum qui legem dedisset deum esse Iudaei non dubitarent,
eum qui in carne uenturus esset deum esse cognoscerent, cum
eum utique, quem legislatorem deum crederent, uidendum inter
N 4 actenus N 5 nobis Np
6 uetera proferamur M ammisceutes Np 8 quali p 9 ammirabilis
N 10 ammodum N 11 nassci iheremias M ieremias p 13 et
om Np 14 israel Mp 15 inter homines Mv est post couuersMtus
om. M 18 enim om. Np 19 nuinquitjnam p 21 omnes nosse Mpv
deum om. p 22 quia v 23 dei om. Np deum om. M eum bene
propbets M
ipso quoque per prophetam aduentum proprium pollicente:
quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum. non reputabitur
ergo inquit scriptura sacra alius praeter eum.
pulchre
hic propheta praeuidens peruersa dogmata omnem sensum haereticae
peruersitatis exclusit dicens: non reputabitur alius
praeter eum. hic est enim unus ex deo in deum natus,
cuius iussionem uniuersitatis opus secutum est, cuius uoluntas
rerum ortus est, cuius imperium mundi fabrica est, qui cuncta
dixit, et facta sunt, cuncta. mandauit, et creata sunt. hic ergo
unus est ad patriarchas loquens, in prophetis manens, ei spiritu
conceptus, natus ex uirgine, in mundo uisus, inter homines
conuersatus, affigens ligno crucis chirographum peccatorum,
triumphans in semet ipso aduersarias nobis inimicasque uirtutes,
mortem occidens, resurgendi fidem omnibus tribuens,
gloria sui corporis corruptionem humanae carnis interimens.
uni ergo haec domino Iesu Christo peculiaria sunt, et ideo
non reputabitur alius ad eum, quia unus in hac gloriae ac
beatitudinis singularitate deus ex deo natus est. id ergo per
propheticam doctrinam tunc agebatur, ut unigenitus a cunctis
dei patris filius disceretur, et cum ad filium non reputari
deum alterum audirent, unum utique in patre ac filio deum
esse cognoscerent. post haec, inquit, in terris uisus est, J
et cum hominibus conuersatus est. uides quod euidenter \'
hic aduentus domini ac natiuitas designatur. numquid enim
pater umquam, qui non nisi filio tantum uisibilis esse legitur,
aut in terris uisus aut in carne editus aut inter homines conuersatus
est?
non utique. intellegis ergo quod omnia haec de
M 4 ergo inquit scriptura aacn om. M
pulcre p pulchre hic ... 7 praeter eum om. M 6 excludit p 8 iussiano
Mv uolutas p 9 eat post ortus om. M 12 uirgine Haria v
13 cirographum M cyrographum p 14 semed M 15 morte e fide p
16 corrumptionem p 17 peculiari N1 18 hoc Nlp gloria M 19 per
om. Mo 20 prophetica doctrina. Mv 21 diceretur Ma 22 utique ex
itaque N 24 et cum ... conuersatus est om. M 25 ac diuinitatis M
26 nisi in filio M 27 inter in N
propheta dixerit et alius praeter filium non sit uisus in terris,
CD de alio hoc absque dubio propheta dixit quam de quo
dictum postea res probauit. cum enim uidendum utique deum
dixerit, non de alio hoc uere dicere potuit quam qui uere
I postea uisus fuit. sed de hoc satis hactenus. nunc ad alia
transeamus. labor, inquit Esaias propheta, labor Aegypti,
et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim uiri sublimes ad
te transibunt, et tui erunt serui: post te ambulabunt,
uincti manicis: et te a.dorabunt, teque deprecabuntur:
quoniam in te est deus, et non est praeter te deus.
tu es enim deus noster, et nesciebamus, deus Israhel
saluator. quam bene sibi diuina semper scripta conueniunt.
Superior enim propheta dixit hic est deus noster, iste autem
tu es deus noster. in illo utique diuina doctrina, in hoc
humana confessio est. alter personam magistri docentis, alter
Personam populi confitentis explicuit. pone enim nunc docentem
cotidie in ecclesia, sicut facit, Hieremiam prophetam ac
dicentem de domino Iesu Christo: hic est deus noster: quid
aliud utique responderet cuncta ecclesia, sicut facit, quam id
quod alius propheta ad dominum Iesum dixit: tu es deus
noster, ita ut bene praesenti confessioni etiam praeterita
ignorantia possit adiungi dicente populo: tu es deus noster,
et nesciebamus. bene enim hi, qui prius daemonicis superstitionibus
occupati ignorabant deum, conuersi ad fidem possunt
dicere: tu es deus noster, et nesciebamus.
Quodsi ex Iudaeorum magis persona probari tibi id ipsum
cupis, considera post infelicem illam ignorantiam et impiam
N2M2: cum euidendum N1M1 cum uidendum p
et cum aidendum v 3 de ante quo] in M 6 fuerit M actenus N
7 ysaias p egipti Mp 8 sabahim M 9 serui om. Mv (Uulg.)
10 manicis pergent et Mav (Uitlg.) 12 iart N israel Mp 14 iste
... 15 noster om. N 16 aliter post eatp1 17 confirmantis a 18 quotidie
M ieremiam p iheremia propheta M 19 dicente N 24 demoniscis
p(v) auppersticionibus M 25 dicere possunt Mv
in sacrilegio Iudaeos, an sciant uel credant deum: scire utique se et credere confitebuntur, at contra interroga an credant filium dei: negabunt profecto et blasphemabunt.
uides ergo quod de eo propheta dixit, quem Iudaei et nescierunt semper et adhuc nesciunt, non de eo, quem utique et credere se putant
et confiteri, et ideo bene hi, qui ex Iudaeis ad fidem post ignorantiam ueniunt, dicere possunt: tu es deus noster, et nesciebamus, recte enim hi, qui post ignorantiam credunt, nescisse se dicunt, quem adhuc non credentes se nescire contendunt. palam enim est quod eum nescisse se prius dicunt
post ignorantiam confitentes, quem adhuc nesciunt denegantes.
Labor, inquit, Aegypti, et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim uiri sublimes ad te transibunt, in his diuer-sarum nationum uocabulis aduentum
gentes negare non uales, utpote quae nomine Christianitatis
uincti manicis..
sicut sunt uincula
scire hoc uerum esse ? audi apostolum gaudentem et exultantem
uinculis suis, cum ait: obsecro ergo uos ego uinctus in
domino, et illud: obsecro te, cum sis talis ut Paulus
senex, nunc autem et uinctus Christi Iesu. uide quantum
gaudebat uinculorum suorum merito, quorum etiam alios
prouocabat exemplo. non dubium est autem, in quibus unus
est domini amor, unum esse dominicae uinculationis affectum
secundum illud: multitudinis autem credentium erat
cor et anima una.
te, inquit, adorabunt teque deprecabuntur,
quoniam in te est deus, et non est praeter te
deus. dictum prophetae euidenter apostolus exposuit dicens:
quoniam deus erat; in Christo, mundum reconcilians
sibi. in te ergo inquit est deus, et non est praeter te
deus. bene propheta dicens in te est deus non tantum eum
qui praesens esset, sed etiam eum qui esset in praesente
monstrauit, habitantem scilicet ab eo in quo habitaret naturarum
significatione, non unitatis abnegatione distinguens.
Tu es, inquit, deus, et nesciebamus, deus Israhel
saluator. quamuis multis iam scriptura et euidentibus
signis de quo loqueretur ostenderit, expressit tamen manifestissime
in saluatoris nomine Christi nomen, quia idem saluator
utique qui Christus, dicente nagelo: quia natus est
uobis hodie saluator, qui est Christus dominus.
Iesum
enim Hebraice saluatorem interpretari nemini dubium est, sicut
angelus sanctae Mariae uirgini protestatur dicens: at uocabis
18] II Cor. 5, 19. 14] Esai. 45, 14. 19] 1. c. 15. 23] Luc. 2, 11.
26] Matth. 1, 21. N in catenis M cateniB suis ow. p 2 apostolum Paulum
Mpv 3 in uinculis Mp 5 Renes M uides p ef. Itut. VI, 15, 1
amor dei M 10 cor unum px 11 est ante praeter om. N 12 apostolns
euidenter Mpav 14 est ante praeter om. N* 16 praesenti pv
17 naturae significationem M 18 non unitatis abnegHtione om. M
19 urt N israel Mp 20 scripturae Np 21 ostenderit M: ostenderet
Npr 25 enim om. M obrotce M
suum a peccatis eorum, ac ne forte eum hoc modo saluatorem
diceres praedicatum quo de aliis dictum est: et suscitauit
eis dominus saluatorem Othonihel filium Cenez,
et iterum: et suscitauit eis saluatorem Aoth, filium
Gera, adiecit: ipse enim saluum faciet populum suum
a peccatis eorum.
non est autem humanae opis redimere
populum a captiuitate peccati, quod illi soli utique possibile
est de quo dictum est: ecce agnus dei, ecce qui tollit
peccatum mundi, ceteri enim non suum populum, sed dei,
et non a peccatis, sed ab hostibus saluauerunt.
Tu es ergo inquit deus noster, et nesciebamus,
deus Israhel saluator. quos magis hoc putas dicere, quibus
hoc magis aestimas conuenire, Iudaeis, anne gentilibus? si
Iudaeis, Iudaei utique Christum non cognouerunt secundum
illud: Israhel autem me non cognouit, et populus!
meus me non intellexit, et illud: et mundus per ipsum
factus est, et mundus eum non cognouit: in propria
uenit, et sui eum non receperunt.
si autem gentibus,
palam est quod Christum gentilitas idolis occupata nesciuit
quamuis illa nec patrem scierit: sed tamen etiamsi nunc nouit,
non nisi per Christum tamen nouit. uides ergo quod, siue ei J
gentibus sit credens populus siue ei Iudaeis, bene pro se
uterque dicit: tu es deus noster, et nesciebamus, deus
Israhel saluator, quia et gentes colentes prius idola ignorabant
deum, et Iudaei negantes dominum ignorabant filium
dei. ac per hoc bene de Christo tam illi quam isti dicunt:
12] Esai. 45,15. 16] Esai. 1, 3. 17] loh. 1, 10-11. 24] Esai. 45, 15, Nl tu N* 4 othomel p 5 eis d? M eis dominus r
7 est om. M opis pv: opus N opes M nature opus N1 8 soli illi p
9 ecce ante qai om. M 10 peccata pv 12 es om. M 13 isrf Np
israel M putas hoc Mv 14 magis hoc p eitimas M conuenisse
Mv an gentibus Mv: cf. III, 9, 3, 10, 1 16 israel Mp
aut.em otn, M 17 me om. pt, 20 gentilitM christum p 21 sciret M
nunc cognouit p 22 non nisi ... nouit om. M 25 isri N israel MpJ
ydola p J
deum qui non credebant, quam illi qui dei filium
denegabant.
si ergo Christus credendus est, ut uentas loquitur,
ut diuinitas protestatur, ut Christus denique ipse praedicat, qui
utrumque est, quid interserere te, infelix furor, inter Christum
et deum niteris? quid separare corpus suum a filio dei appetis
et ipsum a se deum diuidere conaris? unita discindis et coniuncta
discernis. uerbo dei de deo crede: nulla enim re melius
confiteri diuinitatem dei omnino poteris, quam si ipsa eam,
qua ipsa se diuinitas docuit, uoce fatearis. scito etenim iuxta
prophetam, quia dominus ipse est deus, qui inuenit omnem
uiam disciplinae, qui utique et in terris uisus est et inter
homines conuersatus est.
ipse lumen fidei mundo intulit, ipse
lucem salutis ostendit. deus enim dominus, et inluxit
nobis. hunc ergo crede, hunc dilige, hunc confitere, quia,
quando ei ut scriptum est omne genu flectet, caelestium,
terrestrium et infernorum, et omnis lingua confitebitur,
quia dominus Iesus Christus in gloria est dei
patris, uelis nolis, negare non poteris, quia dominus Iesus
Christus in gloria est dei patris. haec enim perfectae confessionis
perfecta uirtus est, deum ac dominum Iesum Christum
semper in dei patris gloria confiteri.
Diximus libro primo haeresin illam Pelagianae haereseos
. discipulam atque imitatricem id omnibus modis temptasse atque
M 3 negabant Mav ut] et pi 5 deum et
Christum Mo 7 discindis] dissecans M 8 disceruens M credere NiMI
9 quam ut ea ipsa qua se M 10 scitote enim Nv scito eniin p: cf.
U, 7, 3 12 et post utique om. Np 13 est om. M in mundum Mv
15 huic ergo Np huic confitere Np hunc confitere huuc dilige M
16 quandoque p genus N flectetur Mpv 17 et terrestrium v
19 nelis nolis ... 20 dei patris om. Np 20 Christus om. M perfecta
confessio M 22 confiteri. Explicit liber quartus NMp Incipit de incarnatione
N Incipit liber quintus Mp
24 heresim Mp 25 dispulam p unmitatricem id omnimodis M
homo tantummodo solitarius crederetur, et arrepta postmodum
uirtutis uia id eum pie ac religiose uiuendo obtinuisse,
ut dignus per hanc uitae sanctimoniam fieret cui se maiestas
diuina sociaret, ac sic exclusa ab eo penitus sacrae originis
dignitate sola ei tantummodo meritorum relinqueretur electio,
id annitentes utique ac laborantes, ut eo quasi in plebem omnium
misso et uelut in turbam humani generis aggregato id
per bonorum actuum conuersationem mereri omnes homines
posse dicerent, quidquid bene uiuendo ille meruisset: pestifera
scilicet ac letalis assertio, quae et deo uera derogans et hominibus
falsa promittens in utroque nefandi esset damnabilisque
mendacii, dum et sacrilegii iniuria deum afficit et homines in
spem falsae praesumptionis inducit, peruersissima scilicet atque
impiissima assertione mortalitati donans quod non erat, deo
tollens quod erat.
huius ergo mortiferae ac perniciosae prauitatis
haec quae nunc orta est recens haeresis quasi rediuiuos
quodammodo suscitans cineres in ueteribus fauillis nouum mouit
incendium: solitarium quippe hominem natum esse asserit dominum
Iesum Christum. et ideo quid necesse est ut requiramus,
an in consequentibus eius peruersitatis sit quae est in capite
ipso sceleris unius? superfluum quippe est expectare in posterioribus
qualis sit, quae expectandi omnino causas iam in
principio non reliquit. quae enim ratio est explorare, an in
similitudinem superioris haereseos eadem promittat homini,
quae, quod immanissimum scelus est, eadem tollit deo, ita ut
paene impium sit, cum uideamus quid praecesserit, requirere
quid sequatur? quasi uero aliqua in consequentibus causa afferri
possit, qua se probet non esse impium qui negauerit deum.
ait ergo, ut saepe iam diximus, noua. haeresis, dominum Iesum
M arepta Np 3 pie religioseque Mv optinuisse p
6 tantumodo M 7 eo] et M 8 uelud Np turba M 11 et antc
deo om. Np 12 nefandi esset] execrabilis est M dampnabilisque NMp
damnabilis av 13 sacrilegi N affecit N hominem Mx in spem p:
in ape M, om. N 16 perniciosae ac mortiferae Mv 19 esse om. p
22 exspectare p forl. spectare et 23 spectandi scribendum 25 simili.
tudine M homini om. M 27 pene NMp quid] que p 28 aliqua
uero p 30 dSm p
esse, et ideo Mariam Christotocon, non theotocon esse appel-
landam, quia sit Christi mater, non dei. addit praeterea sacrilegae
assertioni quam praua argumenta tam friuola, dicens:
nemo anteriorem se parit. quasi uero unigeniti dei natiuitas
a prophetis praedicta, a saeculis praenuntiata humanis
sit tractanda aut aestimanda rationibus, aut uero ipsa, quisquis
es, o haeretice, cui de partu suo calumniaris, uirgo Maria propriis
hoc quod actum est egerit consummaritque uirtutibus, ut
ei in tanta re ac tanto opere imbecillitas obiciatur humana.
si quid itaque in hac re per hominis opus actum est, humanas
quaere rationes: si autem totum, quod actum est, dei uirtus
est, quid inpossibilitatem spectas humanam, ubi efficientiam
uides esse diuinam? sed de hoc tamen plenius postea. nunc
quod paulo ante ordiri coepimus exequamur, ut omnes sciant
te in Pelagianis cineribus ignes quaerere et nouis sacrilegiorum
flatibus fauillas ueteres excitare.
Dicis ergo Christum hominem tantummodo solitarium
natum esse. hoc utique et illa quam in primo libro euidenter
ostendimus Pelagianae impietatis haeresis praedicauit, Christum
hominem tantummodo solitarium natum esse. addis praeterea
dominum ipsum omnium Iesum Christum theodochon ima
ginem appellandum, id est non deum, sed susceptorem dei,
scilicet ut eum non propter se, quia sit deus, sed quia deum
in se suscipiat, honorandum putes. hoc utique etiam illa quam
ante dixi haeresis asserebat, Christum non propter se colendum,
uidelicet quia deus esset, sed quia bonis ac piis actibus deum
in se habere meruisset.
ergo uides Pelagianum te uirus uomere,
Pelagiano te spiritu sibilare. unde conuenit ut de te non tam
N christothocon M 3 addidit M 6 a ante prophetis
om. N1 praedicata M 7 extimanda M 8 0] v cras. m p hereticao
N 9 consumaritque NMp 10 obicietnr Nl obiceretur p
12 querere p 13 quod M expectas M 15 ordire M 16 pelagioia
N1 \'ignis N1 19 euidontcr om. Np 21 hominem uidelicet
tantummodo M 22 deum Np theotochon N theotocon Mp imaginemj
magis Np 23 sumtorem a 24 preter Nl quia ante eit]
quasi Npa 25 auscepiat p\' putas M(?)v
erroris sis, necesse est eiusdem quoque etiam damnationis esse
credaris: ut non dicam interim illud, quod imperiali statuae
deum comparans in tantam sacrilegii impietatem ac blasphemiam
prorupisti, ut recte admodum etiam Pelagium ipsum,
qui paene omnes impietate uicerit, hac amentia uicisse uidearis.
Ais ergo Christum theodochon imaginem appellandum id
est non propter se eum, quia sit deus, sed quia deum in
se susceperit honorandum. hoc modo ergo nihil inter eum et
omnes qui fuerunt sanctos homines esse asseris, quia omnes
utique sancti homines deum in se habuerunt, siquidem et in
patriarchis deum fuisse et in prophetis deum locutum non
ignoramus.
omnes denique non dico apostolos, martyres, sed
omnes quoque sanctos dei et seruos dei habere in se spiritum
dei credimus secundum illud: uos enim estis templum
dei uiui, sicut dixit deus: quia inhabitabo in eis, et
iterum: nescitis quia templum dei estis et spiritus dei
habitat in uobis? et per hoc omnes hi theodochi sunt, ac
sic hoc modo cunctos admodum Christo similes et deo pares
dicis.
sed absit haec abominandi erroris impietas, ut facturae suae factor, ut famulis suis dominus, ut terrenae fragilitati deus
terrestrium et caelestium conparetur et haec ei ex beneficiis suis
iniuria fiat, ut, quia habitatione sua dignatur hominem, idcirco
idem quod homo esse dicatur.
Quin immo hoc inter illum interest et sanctos omnes,
quod inter habitaculum et habitatorem, quod utique ut habitetur
non habitaculi est, sed habitatoris, in cuius scilicet arbitrio est
et aedificatio habitaculi et usus, id est, uel ut, cum uelit,
p 2 dampnationis NMp 4 dominum av tantam] tam N
5 ammodum N ipaum Ont. M 6 impiętates M 7 theotochoa N
theotocon Mp 13 martires Mp 14 et seruos ... spiritum dei om. M
15 enim om. Mx 16 dixi M deus dixit an quia om. M 17 spiritiu
dei] nps p 18 thodochi Nl theotochi N1 theodoci M 19 ammodum
N 20 abhominandi NMp 22 terestrium M celeatium et
terrestrium p 23 qui Nx dignatus est p 25 imo p 27 licet M
28 edificium 11 cum om. 11 I
- an experimentum quaeritis, inquit apostolus, eius qui
M in me loquitur Christi? et alibi: nescitis quia Christus
Iesus in uobis est, nisi forte reprobi estis? et iterum:
in interiorem, inquit, hominem habitare Christum per
fidem in cordibus uestris.
uides quid intersit inter doctrinam
apostolicam et blasphemiam tuam. tu in Christo deum
uelut in homine habitare dicis: ille Christum ipsum in hominibus
habitare testatur, quod profecto, ut tu ais, caro et sanguis
facere non possunt, scilicet ut ex hoc ipso, quo eum deum tu
esse denegas, deus probetur. nam cum eum, qui in homine
habitet, deum non neges, necesse est ut eum, quem in hominibus
habitare cognoscis, euidentissime deum esse credamus.
omnes ergo siue patriarchae, siue prophetae, siue apostoli, siue
martyres, siue denique sancti omnes habuerunt quidem in se
deum et omnes filii dei facti sunt et omnes theodochi fuerunt,
sed diuersa utique multo dissimilique ratione.
omnes enim
credentes deum filii dei sunt per adoptionem, unigenitus autem
P tantum filius per naturam. qui non ex materia aliqua est a
patre genitus, quia omnis res et omnis rerum materia per unigenitum
dei filium est, non ex nihilo, quia ex patre, non quasi
partus, quia nihil in deo uacuum atque mutabile: sed ineffabiliter
atque inaestimabiliter deus pater in his, quae ingenita
in se erant, unigenitum suum genuit, ac sic ab ingenito summo
ac sempiterno patre unigenitus summus et sempiternus est
I filius, idem habendus in carne qui habetur in spiritu, idem
credendus in corpore qui creditur in maiestate, quia nasciturus
in carne non diuisionem aliquam aut discissionem sui fecit, ut
se ex parte aliqua non nascente pars sui aliqua nasceretur aut
aliquid in eo diuinitatis postea superueniret, quod in eo natum
p: chriatus NM cf. III, 6 fin., Conl 1,19,2 5 in interiorem
om. Np 6 quod M 10 eum] cura N1 13 cognoscimas Mv 15 martires
p 16 tbodochi N1 theotoehi N2 theodoci Mp 18 in deum M
19 tantus N1, om. M 22 partis M 23 inertimabiliter M 25 ac] et
Mv 27 quia.] qui M 28 dicissionem M sui fecit ex suffecit N
30 aliquit N superuenerit M
A
omnis enim iuxta apostolum, omnis in Christo plenitudo diuinitatis inhabitat corporaliter, non quia aliquando habitauerit et aliquando non habitauerit, nec quia postea fuerit et ante non fuerit, alioquin ad illam Pelagianae haereseos impietatem deuoluimur, ut dicamus ex
certo tempore habitantem in Christo deum tunc in eum super-uenisse, quando ille uita et conuersatione id promeruerit, ut
in se uirtus diuinitatis habitaret.
hominum ergo, hominum sunt haec, non dei, ut, in quantum humana inbecillitas ualet, deo se humilient, deo se subdant, dei se habitaculum faciant
et
pater meus ueniemus ad eum et mansionem apud
eum faciemus.
longe autem alia de Christo res atque ratio est, in quo omnis\tplenitudo diuinitatis\thabitat\tcorporaliter et qui ita\tdiuinitatis plenitudinem\tin\tse\thabet,\tut
cunctis de sua plenitudine largiatur, qui
diuinitatis plenitudine ita ipse in singulis sanctorum habitat, prout eos dignos suo putarit habitaculo, et ita omnibus de plenitudine sua tribuit, ut ipse in plenitudine sua iugiter per-seueret: qui utique, etiam cum in corpore suo in terra esset, animabus tamen sanctorum omnium inerat, caelos, terras, mare,
omnem denique uniuersitatem infinitate potentiae suae ac maiestatis implebat et ita totus in se ipso erat, ut eum tamen mundi uniuersa non caperent, quia, quamlibet magna sint et ineffabilia quae facta sunt, nulla tamen tam capacia et inmensa sunt, quae ipsum possint\tcapere factorem.
Iste ergo de quo propheta dicit: quoniam in te
est deus, et non est praeter te deus. tu es enim deus
noster, et nesciebamus, deus Israhel saluator, qui ia
terris utique postea uisus est, et cum hominibus conuersatus
est de quo etiam dauid propheta ex persona ipsius
dicit: de uentre matris meae deus meus es
utique quod numquam homo ille dominicus sine unitate dei
fuerit, in quo in ipso statim uirginis utero plenitudo diuinitatis
habitant, sicut et alibi idem propheta ueritas, inquit , de
terra orta est et iustitia de caelo prospexit, at intellegeremus
scilicet prospiciente de caelis filio dei, id est adueniente
ac descendente iustitia natam esse de carne uirginis non
phantasiam corporis, sed ueritatem.
ipse est erum aentas secundum
illud ipsius testimonium ueritatis: ego sum ueritas et
uita, ergo quia anterioribus libris ueritatem hanc, id est
dominum Iesum Christum natum ex uirgine deum probauimus,
nunc, at libello abhinc proximo instituimus, eum, qui ei uirgine
nasciturus esset, semper deum praenuntiatum esse doceamus.
ait itaque Esaias propheta: quiescite ab homine,
cuius spiritus in naribus eius: quia in quo reputatus
est ipse? uel, at uerius atque euidentius in Hebraeo est, quia
excelsus reputatus est ipse. pulchre autem dicens quiescite
uerbo uim prohibentis inquietudinem persecutionis expressit.
quiescite, inquit, ab homine, cuius spiritus in
naribus eius, quia excelsus reputatus est ipse.
numquid
non una eademque sententia et humani corporis susceptionem
et dei locutus est ueritatem? quiescite, inquit,
ab ab homine, quia excelsus reputatus est ipse. nonne
14] lob. 14, 8. 19] Esai. 2, 22. Np 3 isri N israel Mp 4 est om. Np 8 ia
ante ipso om. M 9 habitaret Mv 10 intelligeremus Mp 11 dej e Mv
12 iustitiam e de om. M: e p 13 (antaaiam M per fantasiam p
Miim est p 17 libellum M et] de M p 21 ud ut ...
j22 est ipsa om M 21 haebraeo N qua p 22 pulcre Mp 23 persooutioaes
(sic) N 25 ipse est Mv 28 post homine addunt Mv: cuias spi-
Lritiu ia naribus eius (in naribus bis scriptum in M): om. Np recU,
hic de Christo dto, infra dc Christo homine disputatur
quiescite ab homine quem persequimini, quia hic homo deus
est, et licet in humilitate humanae carnis appareat, in celsitudine
tamen diuinae magnificentiae perseuerat? bene autem
dicens propheta quiescite ab homine, cuius spiritus in
naribus eius certissima humani corporis significatione hominem
demonstrauit, intrepide utique ac fiducialiter, utpote qui
tam constanter ueritatem hominis assereret quam dei, quia
haec fides uera est et catholica, credere dominum Iesum ita
substantiam ueri corporis sicut ueritatem perfectae diuinitatis
habuisse.
nisi forte in illo aliquid ambigendum putes, quia
excelsum pro deo posuit: cum utique hic mos scripturae sacrae
sit excelsum pro deo dicere, sicut illud prophetae: dedit
uocem suam excelsus, et mota est terra, et: tu solus
excelsus super omnem terram, Esaias quoque: quia
haec, inquit, dicit excelsus et sublimis, habitans aeternitatem:
in quo manifeste intellegendum est, cum illic excelsum
sine ulla adiectione dei posuerit, quod etiam hic deum
in excelsi nomine nuncuparit. ergo quia euidenter per prophetam
sermo diuinus dominum Iesum Christum et hominem
et deum praenuntiauit, uideamus an ueteribus testimoniis etiam
nunc conueniant et concordent noua.
Quod fuit, inquit, a principio, apostolus Iohannes,
quod audiuimus, quod uidimus oculis nostris, quod
perspeximus, et manus nostrae palpauerunt de uerbo
uitae: et uita manifestata est, et uidimus, et testamur,
et annuntiamus uobis uitam aeternam, quae erat,
apud patrem, et apparuit nobis. uides quemadmodum
uetera recentibus roborentur et antiquam praenuntiationem
nouae praedicationis confirmatio consequatur. Esaias dixit:
Mpv: cf. VI, 23,1. VII, 8,1 15 Maias p qui
Mpv 16 inquit om. Mv 17 manifestum N intelligendum Mp
19 propheta N1 22 concordant Nl 23 inquit apostolus Ioanncs, a
prinoipio sed cf. quae adnotaui ad ConZ. XXIII!, 19,2 28 quemammodum
N 30 ysaias p
quia excelsus reputatus est ipse, Iohannes autem quod
fuit, inquit, a principio, quod audiuimus, quod uidimus
oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae
palpauerunt.
ille persequendum a Iudaeis hominem esse
dixit, hic palpatum hominem humanis manibus praedicauit:
ille eundem, quem hominem adnuntiauerat, deum excelsum
esse praedixit, hic eum, quem palpatum ab hominibus esse
docuit, deum in principio semper fuisse memorauit. ergo euidentissimum
est quod ambo dominum Iesum Christum et
hominem manifestarunt et deum, quia eundem postea hominem
quem semper deum, ac per hoc hominem et deum,
quia hominem ipsum deum. quod fuit ergo inquit a principio,
quod audiuimus, quod uidimus oculis nostris,
quod perspeximus, et manus nostrae palpauerunt
de uerbo uitae: et uita manifestata eat, et uidimus,
et testamur, et adnuntiamus uobis uitam aeternam,
quae erat apud patrem, et apparuit nobis.
uides quot
indiciis, quot modis, quam uariis, quam multiplicibus dilectissimus
ille ac deuinctissimus deo apostolus sacramentum
diuinae incarnationis insinuet: iam primum quod eum, qui
in principio semper fuerit, uisum in carne esse testatur:
deinde ne id, quod auditum ac uisum dixerat, parum incredulis
uideretur, palpatum quoque, id est tactum atque tractatum
tam suis quam ceterorum manibus confirmauit, bene
utique per manifestationem assumptae carnis opinionem Marcionitici
ac Manichaei erroris excludens, ne qui phantasiam
ab hominibus uisam crederet, cum palpatam corporis ueritatem
a se apostolus praedicasset.
deinde addidit uerbum uitae et
uitam manifestam, hoc se uidisse, hoc adnuntiare, hoc protestari,
simul scilicet et exsequens officium fidei et ingerens
Mpv 8 esse ante praedixit om. M 15 persspeximus
N 18 rt 19 quod Nlp quot modis quot indiciis M 20 deulctissimus
(~ add. m. 2) N deuotissimus a 26 marchiouitici M 27 inanichei
NMp qui N1p: quia N2Mv cf. 1, 6,2 fantasiam M 31 exequens Mp
fuit, ab hominibus uisum esse, hoc, quod uerbum uitae sine exordio erat, palpatum humanis manibus esse docuit.
uides quot modis, quam uariis, quam multiplicibus, quam indiuiduis, quam apertis ita sacramentum unitae cum deo carnis exposuit, ut nemo alterutrum dicere omnino possit, qui non utrumque
memorant, quod ipse quoque apostolus alibi euidentissime:
hoc est illud utique quod superiore testimonio dixit: quod erat a principio, hoc manus nostrae palpauerunt: non quia palpari per se spiritus posset, sed quia uerbum scilicet
caro factum in homine quodammodo, cui unitum fuerat,
Et quomodo idem ante mundi ortum, qui nuper ortus? scilicet quia idem in homine nuper ortus, qui ante ortum omnium deus, et ideo Christus totum nominatur quod deus, quia tanta est Christi et dei unitas, ut nemo utique iam omnino possit uel Christum dicens non deum in Christi nomine dicere
unde apostolus Paulus uidens
arcanum ita locutus est, inuitans ad referendam deo gratiam
agnoscentes beneficia dei populos: gratias, inquit, agentes
patri, qui dignos nos fecit in parte sortis sanctorum
in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum
et transtulit in regnum filii dilectionis suae, in quo
habemus redemptionem, remissionem peccatorum:
qui est imago dei inuisibilis) primogenitus uniuersae
creaturae: quia in ipso condita sunt uniuersa in
caelis et in terra, uisibilia et inuisibilia, siue throni,
siue dominationes, siue potestates: omnia per ipsum
et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et
omnia in ipso constant. et ipse est caput corporis
ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis,
ut sit in omnibus ipse primatum tenens: quia in
ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare, et per
ipsum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per
sanguinem crucis eius, siue quae in caelis siue quae
in terris sunt.
numquid et hoc aliqua interpretationis adiectione
indiget, cum tam copiose et euidenter expressum sit,
ut in se non solum rerum fidem, sed etiam expositionis habeat
claritatem? gratias enim agere nos patri iubet, magna utique
causa agendae gratiae adiecta, quia dignos nos fecerit in portione
sanctorum et ereptos de potestate tenebrarum transtulerit
in regnum filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem,
remissionem peccatorum, qui sit imago dei inuisibilis, primogenitus
uniuersae creaturae, quia in ipso ac per ipsum creata
sint omnia, quorum utique sicut factor ipse, ita etiam gubernator
sit. et quid post haec? ipse est, inquit, caput
p 2 archanum NMp 3 populas Nx 4 patri om. M
in parte] portione Mv 7 et remissionem M redemtionem per sanguinem
ipsius, remissionem a 12 ipse est ante omnes et omnia om. M
17 reconciliari Np in ipsum] et in ipso M pacificare M 20 tam]
ita Mv 23 causae N fecit Np in om. Mv 24 transtulit p
25 habeamus v 26 et remisBionem a 28 sunt M ita om. M
29 capud p
mortuis.
resurrectionem quasi generationem scriptura nominat, J
quia, sicut generatio uitam creet, ita resurrectio generet ad M
uitam. unde etiam resurrectio ipsa regeneratio
secundum illud domini testimonium: amen dico uobis,
uos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum se—1
derit filius hominis in sede maiestatis suae,
et uos super sedes duodecim iudicantes
tribus Israhel. ergo primogenitum ex mortuis eum dicit,
quem superius inuisibilis dei filium atque imaginem praedicauit.
quis autem imago inuisibilis dei nisi unigenitus, uerbum dei?
et quomodo is resurrexisse ex mortuis dicitur, qui imago ac
uerbum dei inuisibilis nominatur?
et quid tamen adhuc additur? I
ut sit, inquit, in omnibus ipse primatum tenens, quia !
in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare, et
per ipsum reconciliare omnia in ipsum, pacificans \'
per sanguinem crucis eius, siue quae in caelis siue
quae in terra sunt. numquid indiget primatu uniuersorum
creator omnium, aut primatu eorum quae a se facta sunt ipse I
qui fecit? aut numquid dici de uerbo potest, quod in eo, qui
sit primogenitus ex mortuis, conplacuerit omnem plenitudinem
habitare, qui utique unigenitus filius dei-, uerbum dei ante
uniuersarum rerum exordia, patrem inuisibilem in se habens I
ita prius omnem plenitudinem in se habuit, ut esset ipse *
omnium plenitudo?
et quid postremo? omnia, inquit, pacificans
per sanguinem crucis eius, siue quae in caelis I
sunt siue quae in terris. manifestauit utique apertissime.
de quo diceret, quem primogenitum ex mortuis nominasset.,
numquid enim per uerbi aut spiritus sanguinem reconciliata,
ac pacificata sunt omnia? non utique. neque enim in naturam N] ad uitam M creat pv geoerat pv, 4 generatio M
9 isrf N israel Mp 10 inuisibilis M: inuisibilem Npc 12 et om. M
dicetur M ac] aut M 13 addetur M 14 in omnibus om. Mv
16 reconciliari p omnia. et in ipso pacificare M 17 caelis sunt sius M
18 primatu M 19 primatum N1M principatu p 20 quod] ut M
21 ex mortuis ... 22 unigenitus om. p 22 dei et uerbum M 23 nniuersa
Mpav 25 omnia|nia N 27 terra Mv
ualuit nisi hominis aut mori alter quam homo: et tamen idem,
qui in sequentibus mortuus dicitur, idem superius imago dei
inuisibilis praedicatur. quomodo ergo hoc? scilicet quia id
omni modo ab apostolis cautum est, ne aliqua uideretur in
Christo esse diuisio et unitus in filio hominis filius dei inciperet
per erraticas interpretationes duas habere personas, ac
per prauas atque impias opiniones, qui esset scilicet in se unus,
duplex fieret in nobis.
et ideo pulchre ac mirabiliter ab ipso
unigenito filio dei usque ad unitum filio dei filium hominis
praedicatio apostolica descendit, ut, sicut ipse rerum ordo, ita
etiam doctrinae sermo decurreret, ita cuncta inseparabili conexione
et quasi quodam ponte continuans, ut sine ulla penitus
diuisione et interuallo eum, quem in principio mundi legeres,
in fine temporis inuenires, neque ulla omnino distractione
impiae discissionis admissa unum in carne atque in spiritu
filium dei crederes, cum ita apostolicum magisterium deum
pariter atque hominem per sacramentum corporeae natiuitatis
unisset, ut eundem tibi reconciliantem in cruce omnia demonstraret,
quem ante exordium mundi imaginem dei inuisibilis
praedicasset.
Quod quidem quamuis apostoli dictum sit, tamen doctrina
domini est. idem enim hoc in apostolo ad Christianos,
qui consimile illud in euangelio ad Iudaeos per se locutus est
dicens: nunc autem quaeritis me interficere hominem,
qui ueritatem uobis locutus sum, quam audiui a deo.
neque enim ego a me ipso ueni, sed ille me misit, et
deum utique se et hominem indicans: hominem in hoc quod
hominem esse se praedicat, deum in hoc quod se missum esse
p 3 idem in superioribus M 5 ab om. M 9 pulcre p
10 filium dei filio hominis M 12 connexione M 13 quondam N*
poenitus N 15 fini Nl ullo pl 16 discessionis Nv: cf. III, 7,2. V,4,3
ammissa Nl atque alium in Mv 18 natiui|tis p 22 quamuis om. M
24 per se locutus] plocutus M 27 ego om. p ipso om. M uenio M
28 esse indicans Mt, hominem in hoc quod om. M 29 se ante praedicat
om. M praedicabat p se post quod om. M missum se v
confirmat.
apud eum enim necesse est fuerit a quo uenerat
et ab eo uenerat a quo se missum esse dicebat. unde etiam
illud fuit quod dicentibus ad se Iudaeis: quinquaginta annos
nondum habes, et Abraham uidisti? connenientissimas.
aeternitatis ac maiestatis suae uoce respondit dicens: amen
amen dico uobis, priusquam Abraham fieret, eg???
sum. quaero ergo, cuius dictum hoc uelis esse? Christi utique
absque dubio. et quomodo, qui natus recenti tempore fuerat,
ante Abraham se esse dicebat? per illud scilicet cui unitus
erat penitus uerbum dei, ut intellegerent omnes quanta esset
Christi ac dei unitas, cum, quidquid deus in Christo diceret,
totum iam uniti diuinitas uindicaret.
bene autem conscius
aeternitatis suae illa in corpore tunc Iudaeis uoce respondit,
qua quondam Moysi locutus fuerat in spiritu. hic enim ait:
priusquam Abraham fieret, ego sum, Moysi autem: ego
sum qui sum. admirabili utique diuinae naturae aeternitatem
sermonis magnificentia praedicauit, quia nihil de deo tam conueniens
dici potest quam ut semper esse dicatur, quia esse
nec praeteriti initium nec futuri terminum habet. et ideo
apertissime hoc de aeterni dei natura dicitur quod aeternitati
optime coaptatur.
quae quidem ipse dominus Iesus Christus,
cum de Abraham diceret, diuersitate sermonis ostendit dicens: I
priusquam Abraham fieret, ego sum. de Abraham dixit
priusquam fieret, de se autem ego sum, scilicet quia fieri I
temporalitatis est, esse aeternitatis. et ideo illud factum
humanae tribuit breuitati, illud autem \'sum\' naturae suae. et
haec omnia Christus utique, qui per sacramentum uniti hon?nis
ac dei in illo, qui semper fuerat, iam se fuisse dicebat.
Mp (non a) 2 se om. N1 4 abraam p, item
infra passim 5 actnitatis M 6 amen om. M 10 intelligerent Mp
11 quicquid p 12 uniti diainitas scripsi: uuitati unitas Nip uniti
unitas N\'a uendicoret p iam sibi diuiuitatis unitaa uendicaret Mv:
cf. JE,
Quod apostolus quoque cum dilucidare ac manifestare
omnibus cuperet, ita locutus est: quoniam Iesus populum
de terra Aegypti saluans secundo eos, qui non crediderunt,
perdidit. sed et alibi neque tempt.emus, inquit,
Christum, sicut quidam illorum temptauerunt et a
serpentibus perierunt. eximius quoque apostolorum Petrus
et nunc quid temptatis, inquit, deum, inponere iugum
super ceruices discipulorum, quod neque patres nostri
neque nos portare potuimus? sed per gratiam domini
nostri Iesu Christi credimus saluari quemadmodum
et illi.
liberatam ab Aegypto dei populum et per ingentes
aquarum uias siccis pedibus abductum ac per uastas heremi
solitudines conseruatum non nisi a solo deo sine dubio nouimus
secundum illud: dominus solus ducebat eos, et non erat
cum eis deus alienus. et quomodo apostolus tot et tam
t euidentibus testimoniis et ab Iesu liberatum ex Aegypto populum
Iudaeorum et Christum a Iudaeis tunc in deserto temptatum
praedicat dicens: neque temptemus Christum, sicut
quidam illorum temptauerunt et a serpentibus perierunt?
omnes quoque sanctos, qui uixerunt sub lege ueteris
testamenti, beatus apostolus Petrus per gratiam domini nostri
Iesu Christi praedicat esse saluatos.
eii atque effuge hinc, si
potes, tu, quisquis ille es, qui rabido ac blasphemo spiritu
furens nihil interesse admodum inter Adam et Christum putas,
et qui eum etiam post partum uirginis deum denegas, ostende
penitus quemadmodum etiam ante ortum corporis deum non
fuisse conuincas. ecce enim apostolus clamitat populum de
terra Aegypti ab Iesu esse saluatum, in deserto ab infidelibus
Christum esse temptatum, patres quoque nostros, id est
14] Deat. 32,18. 18] I Cor. 10, 9. M 3 Ggipti p 11 iUi] ipsi M egipto p 12 uastam
M 13 solitudinem M solo absque dubio deo Mc 14 deducebat
M 16 ei] ab Mv egipto p 17 Chriatum a] a decem milibus M
tam M tempthtum om. N 28 ac] atque M 24 inter se ammodum N
25 denegasse N 28 egipti p per iesum M deserto et ab p
i
saluatos. negato haec, si potes. nec mirabor si feceris, ut\\
neges quae omnes legimus, qui quae omnes credimus denegasti. I
intellege ergo tandem quia iam tunc et ei Aegypto populum j
in deo Christus eduxit et in deo Christus a populo temptatore I
temptatus est et omnes iustos Christus in deo gratiae suae
liberalitate saluauit, quia per sacramenti unitatem ita et deus
in Christum et Christus in deum transiit, ut et quidquid deus
fecit Christus id perfecisse, et quod postea Christus pertulit
deus id pertulisse dicatur. et ideo dicens propheta non erit
in te deus recens nec adorabis deum alienum hoc sensu
et hoc spiritu praedicabat, quo apostolus Christum eductorem
ei Aegypto Israheliticae plebis esse dicebat, ut eum utique
qui ex uirgine natus est hominem semper per sacramenti unitatem
in deo fuisse sentiret. alioquin, nisi ita creditur, aut
omnino cum haereticis Christus non deus aut certe contra
prophetam recens deus esse creditur.
sed absit hoc a catholica
dei plebe, ut aut a prophetia dissentire ant cum haereticis
sentire uideatur et in maledictum forsitan illud populus benedictionis
incurrat, ut spem suam in homine posuisse dicatur.
qui enim dominum Iesum Christum solitarium hominem natum
asserit, dupliciter maledictioni obnoxius sit necesse est, siue in
eum credat siue non credat. si enim credit, maledictus qui
spem suam ponit in homine: si autem non credit, maledictus
utique nihilominus, quia, licet in hominem non crediderit,
deum tamen penitus denegarit. i
Hoc enim illud est quod reuelante sibi domino ille carissimus
dei Iohannes praeuidens id de eo ipso locutus est qui
10] Ps. 80, 10. 23] Hierem. 17, 5. 1 p: nega. tu NMv cf. IIII, 6, 4 adnot. 3 qui quae] quicq; M
4 intellige Mp ot om, p egipto p 5 christos (amt a) M 7 natiuitatem
p 8 tranBiuit M quicquid p 11 sensum Nl hoc sensu haec
et hoc M 12 quod NM 13 egipto p israeliticae Mp 14 homine N1
16 contra] iuxta M 18 aut a (a add. m. 2) prophetia N et (propbecia)
p: aut prophetaci M aut a propheta v 20 homine N 21 dum nrm pv
22 4uppliciter p 23 maledictus eat p qui spem ... 24 maledictus
om M 24 credat p\' 25 nichil minus M homine M 26
27 cJarissimus N 28 de deo pt ipse M...
Iesum in carne uenisse, ex deo est: et omnis, qui
soluit Iesum, ex deo non est: et hoc est antichristi,
quod audistis quia uenit, et nunc iam in mundo est.
o admirabilem dei singularemque pietatem, qui uelut cautissimus
ac prouidentissimus medicus uenturos quandoque in
ecclesiam suam morbos ante praedixit, et cum praenuntiaret
infirmitatem, dedit ex ipsa. praenuntiatione medicinam, ut omnes
scilicet agnoscentes languorem ingruentem procul iam atque
longe uit-are inciperent quae imminere didicissent.
et ideo
sanctus Iohannes omnis, inquit, qui soluit Iesum, ex deo
non est: et hoc est antichristi agnoscisne eum, haeretice,
agnoscis iam de te palam et signanter ista dixisse? nemo enim
ita soluit Iesum quam qui non confitetur deum. cum enim in
hoc omnis ecclesiae fides et omnis cultus sit, Iesum deum
uerum fateri, quis magis uenerationem eius et cultum soluere
potuit quam qui totum in eo quod omnes colimus denegauit?
caueas ergo, obsecro, caueas ne quis etiam te antichristum
dicere queat. conuiciari me aut maledicere putas? non meum
est quod loquor. ecce euangelista dicit: omnis, qui soluit
Iesum, ex deo non est: et hoc est antichristi.
si non
soluis Iesum et deum non negas, antichristum te nullus dicere
potest: si autem negas, quid accusas quod antichristum te
quisquam esse dicat? tu hoc de te, tu, inquam, dum negas,
ipse dixisti. uis scire hoc uerum esse? dic mihi, Iesum cum
ex uirgine na.sceretur quid uelis, hominem fuisse an deum?
si deum tantum, soluis utique Iesum, qui in eo hominem
unitum deo fuisse denegas: si autem hominem, soluis utique
M 3 hic est antichristus Mp 4 quod] quem p 5 ammirabilem
N 6 ac] aut M prudentissimus v 7 ecclesia. sua M
9 langorem Mp 12 hic PoSt antichristus p hereticae N 13 iam om. N
designanter Mv dixisset N1 15 ecclaesiae N 18 anticristura p
19 conuitiari N conuiuciari M 20 locor M 21 hic est antichristus
(anticristas p) Mpv non post si sras. in N 22 non om. N 23 anticristum
p quisquam te M 24 imquam N 27 soluisti M iti eo]
nec N 28 deneges Mc: ef, II, 5, 2 fin. soluisti M
esse blasphemes.
nisi forte existimas quod non soluas Iesum. n
qui fuisse eum deum negas, qui solueres utique etiam si natum
cum deo hominem non negares. sed exemplis forsan hoc manifestius
uelis fieri. accipe de utroque. Manichaeus extra ecclesiam
est, quia Iesum deum tantum fuisse asserit, Hebion, quia
hominem. uterque enim legum negauit ac soluit, alter
dicendo hominem, alter tantummodo solum deum, quia, licet
diuersa dixerint, par tamen est ipsius diuersitatis impietas.
nisi quod, si ulla inter malorum magnitudinem potest esse discretio, iniuriosior blasphemia tua est quae solum hominem
asserit quam illa quae solum deum, quia, licet utrumque
malum sit, contumeliosius tamen est diuina domino quam
humana rapuisse.
fides ergo haec tantum catholica, haec I
tantum uera est, dominum Iesum Christum, sicut deum ita
et hominem, et sicut hominem ita et deum credere. omnis
enim, qui soluit Iesum, ex deo non est. soluere autem
hoc est, quod unitum est in Iesu uelle rumpere et quod indiuiduum
separare. quid autem in Iesu unitum et indiuiduum ?
homo utique et deus. ergo ille Iesum soluit, qui haec separarit
atque disruperit. [alioquin si non disrumpit ac separat,
ergo nec soluit. si autem separat atque disrumpit, ille utique
soluit qui separat atque disrumpit.]
Et ideo omni homini in hanc blasphemiam atque insaniam
prorumpenti ipse pro se in euangelio dominus Iesus
illud quod ad Pharisaeos locutus est clamat ac protestatur:
quod deus coniunxit, homo non separet. quod licet illic,
, Np 2 extimes M 3 fuiase deum in eo denegas M 4 non
negares] denepares Mt 5 manicheus Mp ecclesia Nx 6 qui Iesum Mv
ebion M 12 utrum M 15 tanta uera p 16 et anle hominem OWl. N
18 iesum NM 19 iesum M 20 haec]hoc ergo N separat atque disrum-
pit M 21 dirruperit N disrumperit p .23 qui sepILRt atque diarumpit
om. Npv uerba alioquin... diaruuapit uncis inclusi 24 hac blaspbemia
atque insania M 25 pro se om. M lesns] dicit p1 26 quod
phariseis M 27 illts Np licet hic ubi dicturn est u dno M
tamen profunditas dei, quae non magis de carnalibus quam de
spiritalibus loquebatur, cum de illo hoc tum magis de hoc
uoluit intellegi, quia credentibus tunc Iudaeis id quod tu dicis,
hominem tantummodo Iesum sine deo esse, cam de societate
coniugii dominus interrogaretur, non de eo tantum, sed etiam
de hoc edocuit et de minoribus consultus etiam de altioribus
maioribusque respondit dicens: quod deus coniunxit, homo
non separet. hoc est: nolite id separare quod in me deus
iunxit: non separet humana impiet-as quod in me uniuit diuina
maiestas. uis autem plenius scire hoc ita esse?
audi apostolum
de his ipsis do quibus tunc saluator docuit disserentem, qui
utique, utpote magister a deo missus, ut capere tunc auditorum
inbecillitas poterat, ea ipsa quae deus in mysterio praedicarat
exposuit. cum enim de carnali coniugio, unde inten\'ogatus
in euangelio saluator fuerat, disputaret, replicauit ea ipsa quibus
ille usus tunc fuerat legis ueteris testimonia, scilicet ut intellegeretur,
quod eandem rem exponeret qui isdem testimoniis
uteretur. adiciens praeterea, ne deesse causae aliquid uideretur,
etiam carnale coniugium, mulieris quoque ac uiri nomen, quos
ad mutuum cohortabatur affectum, ita posuit: uiri, diligite
uxores uestras, sicut et Christus dilexit ecclesiam, et
iterum: ita et uiri debent diligere uxores suas ut corpora
sua. qui uxorem suam diligit, se ipsum diligit.
nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed
nutrit et fouet eam, sicut et Christus ecclesiam, quia
membra sumus corporis eius.
uides quemadmodum Christi
atque ecclesiae nomina uiri ac mulieris nominibus adiungens
M de ante hoc om. M 4 inteiligi Mp
quia] qua N 7 ulterioribus
cum dixisset sacramentum hoc magnum est, non dixit ‘haec est expositio sacramenti\', sed quid? ego autem dico, in Christo et in ecclesia, hoc est dicere: illud quidem magnum est sacramentum, sed ego dico in Christo et in ecclesia, hoc est, ut, quia capere illud ad praesens forsitan
omnes non queunt, uel hoc capiant, quod tamen ab illo non discrepat nec diuersum est, quia utrumque de Christo est. sed quia profundiora illa non capiunt, haec saltim faciliora cognoscant, ut, cum promptiorem intellectum coeperint capere, ad altiorem ualeant peruenire, et planioris nunc rei adipisceratia
sit postea profundioris uia.
Quod ergo magnum illud est sacramentum quod sub
uiri atque uxoris nomine designatur? apostolum ipsum inter
rogemus, qui ad docendam eandem rem alibi uerbis rei ipsius
usus est dicens: et manifeste magnum est pietatis sacramentum,
quod manifestatum est in carne, iustificatum
est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus,
creditum est in mundo, adsumptum est in
gloria. quod ergo magnum illud est sacramentum quod
M spualem M intelligenciam M
2 subdit N 5 ad om. N uior sua N per rasuram quidem N2av
7 inquid M 10 inquid dico M 12 haec est.] hoc M 14 sed et
ego M 15 qui M 16 capiunt NI 18 saltem p 19 ut] et N
cum] eum M eaeperint N 20 altioram N 21 ad profundioris
uiam M 24 docendum M eadem p 29 est om. N eat illud e
est ergo magnum illud p: cf. supra n. 22 et infra pag. 322, 1
uisus in corpore, qui utique, sicut palam est manifestatus in
carne, ita palam est adsumptus in gloria.
hoc ergo magnum
est sacramentum de quo ipse ait: propter hoc relinquet
homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori
suae, et erunt duo in carne una. qui fuerunt duo in carne
una? deus scilicet atque anima. in una enim ea quae unita
est deo carne hominis deus est atque anima. secundum illud
ipsius domini: nemo potest a me tollere animam meam,
sed ego pono eam a me ipso. potestatem habeo
ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi
eam.
tria ergo nunc in hoc uides, deum, carnem et animam:
deus est qui loquitur, caro in qua loquitur, anima de qua
loquitur. propterea ergo homo ille de quo propheta dicit:
frater non redimit, redimet homo, qui ut dictum est
ascendit ubi erat prius et de quo legimus: nemo ascendit
in caelum nisi qui de caelo descendit, filius hominis
qui est in caelo, propter hoc, inquam, reliquit patrem suum
et matrem, id est deum ex quo natus est et Hierusalem illam,
quae est mater omnium nostrum, et adhaesit humanae carni
quasi uxori suae.
et idcirco de patre expresse dixit relinquet
homo patrem suum, de matre autem non dixit suam, sed
tantummodo matrem posuit, quia non tam ipsius erat mater
quam uniuersorum credentium, id est omnium nostrum. et
adiunctus est uxori suae, quia, sicut uir et mulier unum corpus
sunt, ita maiestas diuinitatis et caro hominis uniuntur, et facti
sunt duo, id est deus atque anima, in carne una, quia, sicut
caro illa habitatorem habuit in se deum, ita animam quoque
et 3,13. p natus est e M 2 in] e JV1 quia M 4 pro-
pterea Mv 6 qai ... carne una om. M fueruut ergo dao c 8 deo
test M 0 tollere a me M 11 et] atque p potestAttm habeo
om. Np 12 et um. Mo 15 uon redimet M non redemit p
17 desccndit de caelo N 18 relinquet No homo patrem Mx 19 iherusalem
M iertm p 20 nostrorum M: om. Np 21 expressit dicens p
24 nostrorum M 27 atque] et p 28 anima M
hoc ergo magnum illud est sacramentum
ad quod inquirendum nos admiratio apostoli uocat et
adhortatio diuinitatis inuitat, non alienum utique etiam a Christo
et ah ecclesia, ut ipse ait: ego autem dico in Christo et
in ecclesia, quia et caro ecclesiae caro Christi est et in carne
Christi deus est atque anima, ac sic idem in Christo quod in
ecclesia., quia sacramentum quod in carne Christi creditur etiam
fide in ecclesia continetur.
Hoc ergo sacramentum, quod et manifestatum est in I
carne et apparuit in mundo et gentibus praedicatur, multi
sanctorum ueterum, sicut praeuidebant in spiritu, ita uidere
etiam in carne uoluerunt. amen enim inquit dominus dico
uobis, quia multi prophetae et iusti cupierunt uidere
quae uos uidetis, et non uiderunt, et audire quae auditis,
et non audierunt. et ideo Esaias propheta utinam,
inquit, domine, disrumperes caelos et descenderes, sed
et Dauid: domine, inclina caelos et descende, Moyses
quoque ostende, inquit, mihi te ipsum, ut manifeste
uideam te.
nemo admodum propius quam Moyses legem
capiens ad loquentem de nubibus deum atque ad ipsam admodum
praesentiam maiestatis accessit, et quomodo, cum .
nemo propiora quam ille de deo cerneret, adhuc manifestiora
poscebat dicens; ostende mihi te ipsum, ut manifeste
uideam te? scilicet quia hoc ille fieri precabatur quod isdem
admodum uerbis apostolus factum esse dicebat, id est ut palam
dominus manifestaretur in carne, palam appareret in mundo,
palam assumeretur in gloria, at omnia oculis tandem carnalibus
sancti cernerent quae spiritalibus pracuidebant.
18] Ei. 33, 13 (LXX). M est illud Mv 2 ad om. M ammiratio N 5 et ante
ecclesine eras. in N ecclesiae caro p 6 si N1 ac sic ... 8 continetur
om. M 9 ergo] onim M et om. M 10 multis M 12 dominus
om. N 14 audietis p* 15 ysaias p 17 caelos tuos M 18 ost.endit
M mihi iuquit p 19 ammodum proprius N 20 aceipions M
cupiens p1 de] e Mv aq; M ammodiun N 22 propriora p
manifcstaciora M 23 manifeste ut M fort. recle 25 atmnodum N
26 in ante mundo om. Nav 27 gloriam M 28 spualibus M 1
Alioquin si, ut haereticus ait, deus futurus in domino
Iesu Christo erat uelut in statua et in organo, id est ut habitaret
tantum quasi in homine et loqueretur quasi per hominem,
non ut ipse esset qui habitaret atque ex se et suo corpore
loqueretur deus, iam utique sic et habitarat in sanctis et
locutus fuerat e sanctis, in his quoque ipsis quos supra dixi,
qui aduentum ipsius precabantur, sic erat ac loquebatur.
et
quid necesse erat ut hoc omnes poscerent quod habebant, si
hoc petebant quod iam acceperant? aut quid uidere oculis cuperent
quod corde retinebant, praesertim cum plus sit eandem
rem habere quempiam intra se quam uidere extra se? aut si
sic habitaturus erat in Christo deus sicut in sanctis omnibus,
cur magis Christum uidere sancti omnes cuperent quam se
ipsos? et si eandem rem uisuri in domino Iesu erant quam
in se habebant, cur non plus multo arbitrarentur eandem rem
in se habere quam in altero uidere ?
sed erras, mfelix furor,
non intellegens, ut apostolus ait, et quae loquaris et de
quibus adfirmes. omnes enim prophetae et sancti portionem
quandam diuini spiritus, prout capere poterant, a deo acceperunt,
in Christo autem omnis plenitudo diuinitatis habitauit
atque habitat corporaliter. et ideo longe de eius
plenitudine omnes sunt, ex cuius plenitudine aliquid accipiunt:
quorum adimpletio Christi munus est, quia uacui utique omnes
erant, nisi ipse esset omnium plenitudo.
Hoc ergo sancti omnes optabant, hoc precabantur, hoc
sic uidere oculis desiderabant sicut animo ac mente sapiebant.
et ideo Esaias propheta utinam, inquit, disrumperes
caelos et descenderes. sed et Abbacuch, idem adnuntians
quod ille optans, dum adpropiant, inquit, anni, ostenderis,
in aduentu temporum demonstraberis. deus de
2-3 (LXX). M et ex euo Mv 6 e om. M ipsius p quos]
qao N 10 cum] quod M 15 quur N mluto non plus p 17 intelligens
Mp loqueris M 18 et omnes sancti Mv 23 est p: om, N Me
25 obtabant M 26 sio] si M 27 ysaias Mp 28 abacuc Mp 29 optat M
inquid N cetenderitis p1 30 aduentu ̃ M theman NM:p thaman M1
nonnulli specie dispari,
sed omnes affectu pari, intellegentes utique aliquatenus quantam
rem precarentur, ut deus in deo habitans, in forma dei
ac sinu permanens, semet ipsum exinaniret formam serui accipiens
seque usque ad suscipiendas omnes passionum acerbitates
contumeliasque submitteret, subiret poenam pro beneficiis
et, quod intolerabilissimum et indignissimum est, ab his ipsis
mortem exciperet pro quibus ipse moreretur, intellegentes ergo
hoc aliquatenus sancti omnes, aliquatenus, inquam, intelJegent-es,I
quia quantum sit nemo intellegit, consona omnes aduentum
dei uoce et quasi concentu mutuo postulabant, scientes utique i
in hoc spem omnium consistere, in hoc salutem omnium contineri,
quia nullus soluere uinctos posset nisi immunis a uinculis,
nullus eximere peccatores nisi peccato carens.
nemoi
enim liberare aliqua re quemquam potest, nisi ea re ipse liber
sit qua a se alius liberatur. et ideo cum in omnes mors pertransisset,
omnes uita indigebant, ut in Adam scilicet morientes
in Christo uiuerent, quia, quamuis multi sancti, multi electi ac J
familiares admodum deo fuerint, nulli tamen potuerunt per se I
penitus esse salui, nisi fuissent aduentu domini et redemptione
saluati. I
M 5 sed omnes affectu pari om, N omnes
tm. a 6 in forma ... 7 permanens om. M 7 acciperet et so usque
Mv 8 aceruitates Nl 9 summitteret N 10 intoilerab. M dignisaimum
N1 est et indignissimum Mv ab is N a uiris M 12 aliquantenus
inquam N iutelligcntes Mp 13 intelligit Mp 14 concentum
Nl 16 solueret pt possit Mv 18 queuquam M 19 pertransiaet
M 20 uita M 21 ac ... 22 fuerint om. M 22 ammodum N
fuerunt v 23 aduentuN ab aduentu M 24 saluati. Explicit de incarnatione
xpN Explicit liber quintus Mp
Incipit liber sextus N Mp
Legimus in euangelio appositis iubente domino quinque
panibus innumeram dei plebem esse satiatam, et quomodo id
tamen factum sit, nec enarrare sermo nec colligere aestimatio
nec concipere sensus potest. tanta et tam inconprehensibilis
diuinae uis potestatis est, ut, cum habeamus in nobis facti
ipsius conscientiam, inpossibile tamen nobis sit facti scire
rationem. iam primum enim quis conprehendere queat quomodo
tam exiguus panum numerus non dicam ad esum ac
saturitatem, sed etiam ad diuisionem ipsam appositionemque
suffecerit, cum plura multo milia hominum fuerint quam panes
ipsi, plura paene conuiuia quam de tot panibus fragmenta esse
possunt?
nata est ergo ex uerbo domini rerum copia, creuit
in actu opus, et cum parum esset quod uidebatur, factum est
inaestimabile quod dabatur. nullus ergo hic coniecturae, nullus
humanae aestimationi est aut rationi locus. solum est quod in
tali re fidelium ac sapientium mentibus scire liceat, ut, quamlibet
magna. sint quae a deo fiunt atque inaestimabilia, etiamsi
ea sensu ipso non capiant, impossibilia tamen deo nulla esse
cognoscant. sed de his tamen tam ineffabilibus diuinae uirtutis
actibus, quod rectissime ineffabilibus sacri ortus miraculis
coaptatur, quia ita res poscit, plenius postea.
Interim quia quinque panum fecimus mentionem, non
incongrue, ut reor, quinque eos libris quos iam euoluimus conparamus:
sicut enim numero pares sunt, sic specie non dissimiles.
nam cum illi hordiacii fuerint, et hi, quantum ad
ingenium nostrum pertinet, hordiacii dici possunt, quamuis
Mv 4 seiinoue nec ocstimatione colligere M 5 ueo
coiicipere om. M 7 iupossibilem Nl nobis om. Np 9 hfsuui NM
11 sufficerit N sufticeret M multum M 12 penae N frarmenta. M
13 possint M 15 inextiraabile M 16 extimationi M cstimntionis pt
17 sapientump 18 inextimabilia M 19 sensum N ipso p: ips» NM
20 set p tam oln. p 24 eos] hos M 25 sicut... aic av: si... »i
NJMp sic ... sic N1 speciae N 26 illis N2a ordeacii Mp
fuerint... 27 hordiacii om. Npa 27 ordeacii M
opes contegant, etiam in hoc scilicet ab illis non discrepantes,
quia, sicut illi, cum essent pauperes specie, facti sunt diuites
benedictione, ita hi quoque, cum ingenio nostro uiles sint,
sunt tamen sacra admixtione pretiosi, et cum praeferant in se
ex sermone nostro hordei uilitatem, habent tamen intrinsecus
ex dominicis testimoniis panis uiui saporem.
superest ut ad
exemplum illorum per diuini muneris gratiam innumeris ei
se milibus salutiferos cibos praebeant, et sicut illi corporalem
dederunt edentibus fortitudinem, ita hi legentibus spiritalem
tribuant salubritatem. potens est autem dominus, cuius etiam
hoc donum est sicut illud fuit, ut, qui per cibum illum fecit
non deficere in uia saturatos, per hunc quoque faciat non deuiare
saturandos.
sed tamen quia illic, ubi parno quidem esa,
sed magno munere innumera plebs dei pasta est, additi quinque
illis panibus duo pisces leguntur, par est ut nos quoque,
qui offerri per nos omnibus sequentibus deum populis spiritalis
prandii cibos cupimus, quinque illis libris quasi quinque
panibus duos adhuc libellos quasi duos pisces adiciamus, te
orantes, domine, te obsecrantes, ut uidens nisum officii M
uoti nostri des pio conatui opus efficax, et cum nos pro obsequio
affectuque nostro numerum illum panum ac piscium
libellorum numero exaequare cupiamus, tu uirtutem benedictionis
illius in haec transferas, et qui scriptiunculam nostram
numero euangelico muneraris, numerum quoque ipsum euangelico
fructu expleas tribuasque haec ad sanctum et salubrem
cibum cunctis ecclesiae tuae populis, omni aetati et omni sexui.
et si qui forte iam letifero illo uirosi anguis spiritu afflati sunt
M eatiferas M 2 contingant M 3 speeiae N 4 hii p
uilescant M 5 ammixtione Np 6 ordei Mp tamen om. M 8 eorum M
ex ae miiibus Np: ex similibus M ex seminibus e 10 his N1 hii p
spiritalem legentibus Mv spiritalcm tribuant legentibus p 11 tribuant
om. M 12 fecerit p 13 saturatos] sauctos M quoque om. M 14 »turandos
p: saturatos NMav 16 ut par p 17 spualis M 20 domine]
S. M obaecramus N et N 21 uoti] uocati M deaptcio Nx
24 transferap 25 euuangelioo (post ipsum) N euangeltc3 M 26 salubre
Nl saluberrimum M 28 laetifero N
morbos trahunt, des cunctis sani sensus uigorem,
des plenam fidei sanitatem, ut tribuens per scripta haec nostri
operis tui muneris salutarem omnibus curam ad instar penitus
sanctificati in euangelio a te cibi, sicut per esum illum corroborasti
esurientes, ita per hunc sanari iubeas tabescentes.
Igitur quia neganti deum haeretico abunde iam, ut reor,
cunctis superioribus scriptis diuinorum testimoniorum auctoritate
respondimus, nunc ad fidem Antiocheni symboli uirtutemque
ueniamus, in quo cum ipse baptizatus sit ac renatus, suis
eum professionibus argui, suis ut ita dicam armis conteri oportet.
I hic enim ordo est, ut superatus iam testimoniis sacris etiam se
ipso ut ita dicam teste superetur. neque enim aliis iam rebus
contra eum agi necesse erit, cum palam sa et euidenter ipse
conuicerit.
textus ergo ac fides Antiocheni symboli haec ost:
credo in unum et solum uerum deum, patrem omnipotentem,
creatorem omnium uisibilium et inuisibilium
creaturarum: et in dominum nostrum Iesum
Christum, filium eius unigenitum et primogenitum
totius creaturae, ex eo natum ante omnia saecula et
non factum, deum uerum ex deo uero, homousion patri:
per quem et saecula conpaginata sunt et omnia facta,
qui propter nos uenit et natus est ex Maria uirgine,
et crucifixus sub Pontio Pilato et sepultus: et tertia
die resurrexit secundum scripturas, et ascendit in
caelos, et iterum ueniet iudicare uiuos et mortuos, et
reliqua. in symbolo, qui ecclesiarum omnium fidem loquitur,
scire opto quid sequi malis, hominum auctoritatem an dei?
quamuis ego tecum non censone aut seuere agam, ut tibi
p ad om. Jf 5 hesum M 9 fiDem antioceni simboli M
12 hinc N his M enim ... iam om. M 15 uerba textus ... haec
est in N in noua Unta litteris uncialibus rubria scripta sunt antioceDi
Bimboli M 16 uerum om. M 17 creatorem omnium oui. Np
18 creaturarum creatorem Np 10 eius om. 1f 21 uero om. M
omousion p 23 uirgine maria p 24 et ante terti.\\ om. Np 25 ucendit
in caeloH Np: iil celuM m caeloa aacendit c 27 aimbolo
Mp 28 quod M 20 censoriae N sedere M
mittens alterum negem: utrumque enim do, utrumque concedo.
et quid \'concedo\' dicam ? ad utrumque te, etiamsi nolis, traho.
utrumque enim in symbolo esse si uis, oportet sapias uoluntarius:
si non uis, necesse est conpellaris inuitus. symbolus
quippe, ut scis, ei collatione nomen accepit. quod enim Graece
quia collata in unum ab apostolis domini totius catholicae legis
fide, quidquid per uniuersum diuinorum uoluminum corpus inmensa
funditur copia, totum in symbolo colligitur breuitate
perfecta, secundum illud apostoli: uerbum, inquit, consummans
et breuians in aequitate, quia uerbum breuiatum
feciet dominus super terram.
hoc est ergo
breuiatum uerbum quod fecit dominus, fidem scilicet duplicis
testamenti sui in pauca colligens et sensum omnium scripturarum
in breuia concludens, sua de suis condens et. uim totius
legis conpendiosissima breuitate perficiens, consulens scilicet
in hoc, ut piissimus pater, uel neglegentiae quorundam filiorum
suorum uel imperitiae, ut non laboraret utique quamuis simplex
et imperita mens capere, quod possit facile etiam memoria
continere.
Uides ergo in symbolo auctoritatem dei esse: uerbum
enim breuiatum fecit dominus super terram. sed hominum
fortasse quaeris. ne id quidem deest: per homines enim
id deus fecit. sicut enim inmensam illam scripturarum sacrarum
copiam per patriarchas et prophetas maxime suos condidit, ita
symbolum per apostolos suos sacerdotesque constituit, et quidquid
illic per suos larga ac redundanti copia dilatauit, idem
ac 2 alterutrum p1 denegem M do utrumque]
de utroque M 3 et quid coucedo om. N ducam N* etsi M
4 simbolo p uoluntarias N1 7 sybolus N symbohis Mp ideo
Hutem p 8 iu unum collata av 9 quicquid p 11 secudum p cousumans
NMp 14 dupplicis p 16 condens] concludens M 17 consolens]
eoucludens M 19 laboret M 20 memoriae N memorie p
21 coutiueri Mv 22 simbolo M 23 faciet Mv 24 homineM 25 deus
id p deus om. a inmensam] uniuersam a sacram M 27 simbo-
lum Mp quicquid pa 28 redundancia M rededundauti p g
deest, qui ex scriptis dei per apostolos dei conditus totum
in se, quantum ad auctoritatem pertinet, habet quidquid uel
hominum est uel dei, quamuis etiam quod per homines factum
est dei existimandum sit, quia non tam illorum per quos factum
est quam illius credendum est esse qui fecit.
credo ergo inquit
symbolus in unum et solum uerum deum, patrem omnipotentem,
creatorem omnium uisibilium et inuisibilium
creaturarum: et in dominum nostrum Iesum
Christum, filium eius unigenitum et primogenitum
totius creaturae, ex eo natum ante omnia saecula et
non factum, deum uerum ex deo uero, homousion
patri, per quem et saecula conpaginata sunt et omnia
facta: qui propter nos uenit et natus est ex Maria
uirgine, et crucifixus sub Pontio Pilato et sepultus:
et tertia die resurrexit secundum scripturas, et in
caelos ascendit, et iterum ueniet iudicare uiuos et
mortuos, et reliqua.
Si Arrianae aut Sabellianae haereseos assertor esses et
non tuo ipso symbolo tecum uterer, conuincerem te tamen
testimoniorum sacrorum auctoritate, conuincerem legis ipsius
uoce, conuincerem denique probata per uniuersum mundum
symboli ueritate: dicerem te, etiamsi expers intellegentiae ac
sensus esses, oportere tamen sequi saltim consensum generis
humani nec plus facere debere paucorum improborum peruersitatem
quam ecclesiarum omnium fidem, quae utique a
Christo fundata, ab apostolis tradita non aliud existimanda
esset quam uox atque auctoritas dei, quae haberet in se utique
et uocem et sensum dei.
et quid tandem, si sic apud te agerem,
quid diceres? quid responderes? nonne, obsecro, illud: non ita
te imbutum, non ita institutum esse: aliud tibi a parentibus,
aliud a magistris atque auctoribus tuis traditum: non hoc te
M 2 scripturis M 3 quicquid p 4 propter N 6 est
ante esse om. M 7 siinbolus M 12 omousion Np 1C resurrerit & mortuis
secundum M 19 sabelliana M* assertos N1 20 simboio p
23 expres N1 intellig. Mp 24 saltem consensus p conBensum saltim M
25 pluris r 29 censum M 31 appareatibus Np 32 auctoribus M
professionis audisse: aliud postremo textum ipsum atque sermonem
traditi tibi atque insinuati symboli continere: in 00 te
baptizatum, in eo renatum esse? hoc te tenere quod accepisses
et in eo te uiuere diceres, in quo regeneratum esse didicisses??
nonne, quaeso, dicens haec fortissimo te etiam contra aeri-,
tatem scuto uti arbitrareris?
et uere in negotio quamuis improbo
non inportuna defensio et quae non absurde etiam
causam erroris diceret, si pertinaciam non sociaret errori.
nam cum hoc teneres quod a paruo accepisses, plus haberet
in te emendatio quod de praesenti errore corrigeret, quam
seueritas quod de praeterito uindicaret. nunc autem cum in
catholica urbe natus, catholica fide institutus, catholico baptismate
regeneratus sis, numquid agere tecum quasi cum Arriano
aut Sabelliano possum?
qui utinam fuisses. minus dolerem in
malis editum quam de bonis lapsum, minus fidem non habitam
quam amissam, minus ueterem haereticum quam nouum apostatam.
minus enim intulisses cunctae ecclesiae uel labis uel
pestilentiae, minus denique esses uel acerbus ad dolorem uel
grauis ad exemplum, si popularis potius temptare quam sacerdos
ecclesiam posses. ergo, ut supra dixi, si Sabellianae ant
Arrianae aut cuiuslibet haereseos discipulus atque assertor esses,
tueri utique te parentum exemplo uelles, magistrorum institutione,
plebis societate, symboli fide.
non iniquum a te, haeretice,
non iniquum aut graue aliquid postul hoc fac in
catholica fide editus quod fueras pro peruersitate facturus.
tene parentum institutionem, tene ecclesiae fidem, tene symboli
ueritatem, tene baptismatis salutem. quod genus in te
prodigii, quod genus monstri est? pro te tu non facis quod
alii etiam pro errore fecerunt? sed progressi satis in altum
sumus et pro cognatae urbis affectu sequentes doloris impetum
4 eo te renatum Mv hoc tcnere Mr 5 dicerp Np renatum M
6 fortissime M 7 scuto uti] scutuatum M 8 etiam om. Mx 9 pertiuacium
Np perlinatiam M 11 mendatium M 13 oatholica orbe Datu
om. p 15 qui] quod an dolorem N1 18 mutilisses M uel labis] belli
uis M uel labes p 19 pestilencias p 21 possia N 23 uelles p:
uelis NMr 24 simboli M hereticae N 27 aimboli M 31 effectu N1
recti itineris excessimus.
Symbolus ergo, haeretice, cuius superius textum diximus,
licet omnium ecclesiarum sit, quia una omnium fides, peculiariter
tamen Antiochenae urbis atque ecclesiae est, id est illius
in qua tu editus, in qua institutus, in qua renatus es. huius
te itaque perduxit symboli fides ad uitae fontem, ad salutis
regenerationem, ad eucharistiae gratiam, ad domini communionem
— et quid plura? o nimium grauis et Iuctuosa
conquestio — ad ministerii etiam officium, ad presbyterii
culmen, ad sacerdotii dignitatem. facile hoc, infelix furor, aut
lene esse arbitraris? non uides quid egeris, in quod te barathrum
praecipitaueris ?
perdens symboli fidem totum quod
fueras perdidisti: sacramenta enim sacerdotii ac salutis tuae
symboli ueritate constabant. negare te tantummodo illum
putas? te, te, inquam, ipsum negasti. sed negare te forsan
non putas. uideamus symboli textum, ut, si ea dicis quae
prius, non arguaris: sin autem multo alia et contraria, non
expectes iam ut a me confuteris, cum tu te ipse damnaueris.
si enim et aliud nunc asseris quam in symbolo est et aliud
quam prius ipse dixisti, quid reliquum est nisi ut nulli praeterquam
tibi imputes animaduersionem tuam, cum eandem esse
uideas sententiam in te omnium quam tuam?
credo ergo inquit
symbolus in unum deum, patrem omnipotentem, creatorem
omnium uisibilium et inuisibilium creaturarum:
et in dominum legum Christum, filium eius unigenitum
et primogenitum totius creaturae, ei eo natum
ante omnia saecula et non factum. iam primum
ad haec respondere te conuenit, fatearis hoc de Iesu Christo
Mv: cf. Uerg, Aen. III, 473. Seneca ad Gallionem 22, 3
cursu M ammodum N 3 symbolum Mpv haereticae N 5 antioceoae
M 6 editus] eruditus M 9 o nimium nescio quis: omnium
codd. v 10 quaestIo N mynisterii N presbiterii Np 11 sacerdoti N
12 baratrum NM 13 precifaberis N 15 simboli N constabat. IITI
16 te, te] te M forsitan Mt, 17 simboli p 18 si autem male
talia. M 19 expetis M te tu Mv tu to|te p dampuaueris NMp
23 ergo om. Mv iuquid M 24 simbolus M symbolum pv 29 ronJiteris
M confitearis t\' de] dñe ex duo M
quomodo nunc negas quod ipse ante confessus es ? elige ergo
quid malis: alterum enim e duobus fieri necesse est, ut eadem
te tua ipsa confessio, si permanet, sola liberet. aut, si negatur,
prima condemnet.
credo enim diiisti in symbolo in dominum
nostrum Iesum Christum filium eius unigenitum
et primogenitum totius creaturae. si unigenitus et
primogenitus totius creaturae dominus Iesus Christus, ergo
tua ipsa confessione indubitanter deus: neque enim alius unigenitus
et primogenitus totius creaturae nisi unigenitus dei
filius, sicut primogenitus creaturarum, ita et creator omnium
deus. et quomodo tu solitarium hominem ex uirgine natum
asseris, quem deum ante saecula fuisse confessus es?
deinde
ex eo, inquit symbolus, id est ex patre natum ante omnia
saecula et non factum. hoc symbolus per te locutus est,
hoc tu per symbolum, Iesum Christum ante saecula ex deo
patre natum et non factum. numquid aliquid de phantasiis I
his quibus nunc furis symbolus dicit? numquid etiam tu ipse
dixisti? ubi hic statua, ubi organum tuum? tuum, inquam:
absit enim ut hoc alterius sit quam tuum. ubi illud quod
dominum Iesum Christum statuae instar adfirmans non quia
deus, sed quia imago dei sit adorandum putas et ex domino
maiestatis organum faciens non propter se eum, sed propter
eum qui quasi in eo spiret ac resonet honorandum esse blasphemas?
dixisti in symbolo dominum Iesum Christum natum
ex deo patre ante omnia saecula et non factum. quod utique
non nisi unigenito tantum filio dei conpetit, ut natiuitas illius
factura non sit et natus tantummodo, non factus esse dicatur,
quia contra rationem rei ipsius atque honorem est, ut factor
omnium factura esse credatur et sic ipse auctor coeptorum
M coufitearis p si minus M 4 negatus N negaueria av
5 condempnet NMp dixit M simbolo M 12 tu om. Npv 18 tela
Np secula. M est M deinde inquit symbolua (symbolum par) ex
patre Npav 14 simbolus M 15 hoc sjmbolus ... 26 et non factum
om. M symbolum et locutum pav 18 symbolum par 19 hec p
tuum tuam scripsi: tuum Npav 22 ait om. av 24 speret N1 bluphemins
p 25 Rimbolo p
non factus dicitur, quia singularis ei est natiuitas, non factura
communis: et cum sit deus ex deo natus, totum necesse est
habeat diuinitas geniti, quidquid magnitudo generantis.
Sequitur autem in symbolo: deum uerum ex deo
uero, homousion patri, per quem et saecula conpaginata
sunt et omnia facta. et cum hoc totum dixeris,
memento de domino Iesu Christo te cuncta dixisse. hoc enim
in symbolo habes, credere te in dominum Iesum Christum,
filium dei unigenitum et primogenitum totius
creaturae, et post haec atque alia: deum uerum ex deo
uero, homousion patri, per quem et saecula conpaginata
sunt. quomodo ergo idem deus et non deus, idem
deus et idem statua, idem deus et idem organum?
non concordant
sibi haec, o haeretice, in aliquo nec conueniunt, ut
eundem, cum uolueris, dicas deum, cum uolueris, putes esse
figmentum. dixisti in symbolo uerum deum, nunc dicis hominem
solitarium. quomodo haec sibi competere et coaptari
queunt, ut idem sit summa uirtus, idem sola infirmitas: idem
summa maiestas, idem sola mortalitas? non conueniunt haec
sibi in uno eodemque domino, ut eundem in cultum et in
contumeliam diuidens ex parte qua uis facias honorem, ex
parte qua uis facias iniuriam. dixisti in symbolo, cum sacramentum
uerae salutis acciperes, dominum Iesum Christum
deum uerum ex deo uero, homousion patri, creatorem saeculorum,
factorem omnium.
ubi eB, o dolor, ubi es ille qui
tunc fuisti? ubi es illa fides? ubi illa confessio ? ad quae portenta
nunc, ad quae prodigia recidisti? quae te stultitiae, quae
amentiae perdiderunt? deum totius potentiae ac maiestatis ad
p 6 omousion Np tela N secula Mp 7 et ante
omnia om. p dixeris totum M 8 dixisset Nv 9 simbolo M
12 omousion Np et om. M fcta Np secula M compaginata Np
15 herctioae N 17 in om. p simbolo M 18 competere... 20 haec
sibi om. M 19 quaeunt N 21 in post et orA. p 22—23 qua uis... qua
uis M: qua nia ... quS mauis N quam uis ... quam uis p: cf. supra
25. 16 et 10, 6 23 facias om. M sacrameiita M 25 uerum deum M
omousion Np 27 es om. Mv ad quae portenta] in portenta av 28 ad
quf Mp: atque Nav recedisti N recessisti a
uidelicet fides tua tempore, profecit aetate, profecit sacerdotio.
deterior senex quam quondam paruulus, nunc ueteranus
quam tirunculus, deterior episcopus quam incipiens factus es
nec discipulus postquam magister esse coepisti.
Sed uideamus cetera quae sequuntur. dicens ergo
symbolus dominum Iesum Christum deum uerum ex
deo uero, homousion patri, per quem saecula compaginata
sunt et omnia facta hoc inseparabili statim co-!
nexione subiunxit: qui propter nos, inquit, uenit et natus
est ei Maria uirgine. ille ergo, qui deus uerus, qui homousios
patri, qui creator saeculorum, qui factor omnium, ille,
inquam, uenit in mundum et natus est ex Maria uirgine
secundum illud scilicet Pauli apostoli: at ubi uenit plenitudo
temporum, misit deus filium suum factum ex
muliere, factum sub lege.
uides quomodo scnptuns sacris
symboli sacramenta conueniant: apostolus filium dei missum
a patre praedicat, symbolus uenisse confirmat. hoc enim erat
consequens, ut, quem missum apostolus edocuerat, fides confiteretur
nostra uenisse. deinde apostolus ait ex muliere
factum, symbolus autem \'ex Maria procreatum\'. aduertis
itaque quod ipsa in symbolo scriptura loquitur, a qua symbolus
ipse se descendisse testatur.
bene autem apostolns factum
inquiens ex muliere factum pro nato posuit diuini
eloquii consuetudine, quo factus pro nato ponitur secundum
illud: pro patribus tuis facti sunt tibi filii, uel illud:
priusquam Abraham fieret, ego sum: in quo scilicet euidenter
dixisse noscitur \'priusquam Abraham nasceretur, ego
M 3 senes M condam M nunc neteranus Np: nunc
paruulua nunc ueteranus M nunc peior neteranus e 4 esses N 5 neo]
nunc p 6 secuntur NMp 7 dominum] deum N 8 omouaion Np
8 conneiione Mp 10 subiunczit M 11 qui dens] inquit deus N
omousios NMp 13 est om. Mv 15 temporis M 17 simboli M
conueniunt Mv 21 adertis M 23 se om. Np autem om. M inquiens
apostolus factum M 25 qua v 27 habraham N ahraam p
28 habraham N naaceretur abraam p_
facti habet, quidquid non indiget iam ut fiat. qui propter
nos ergo inquit uenit et natus est ex Maria uirgine.
si homo solitarius ex Maria natus est, cur uenisse dicatur?neque
enim uenit nisi qui habet id ipsum in essentia ut uenire
possit.
qui autem nondum id ipsum acceperat ut esset, quomodo
id habere poterat ut ueniret? uides ergo quod ipso aduentus
nomine fuisse antea designatur adueniens, quia ueniendi
facultatem non habuerat, nisi cui ex hoc ipso quod erat suppetere
poterat ut ueniret. homo autem ante conceptum omnino
non fuit: ergo in se non habuit ut uenire posset. deum ergo
uenisse certum est, cui in utroque praepotenti et esse suppetit
et uenire, qui utique et quia erat uenit, et quia uenire semper
potuit semper fuit.
Sed quid de uerbo argumentamur, cum res eluceant,
et in symboli textu indicia rerum quaerimus, cum ipse in eo
sit sermo rerum? repetamus confessionem symboli et tuam
(tua enim quae illius, quia confessionem illius tuam confitendo
fecisti), ut intellegas praeuaricatum te non tantum a symbolo,
sed et a te. credo ergo inquit symbolus in unum solum
Uerum deum, patrem omnipotentem, creatorem omnium
uisibilium et inuisibilium creaturarum: et in
dominum Iesum Christum, filium eius unigenitum et
primogenitum totius creaturae, ex eo natum ante
omnia saecula et non factum, deum uerum ex deo
uero, homousion patri, per quem et saecula conpaginata
sunt et omnia facta, qui propter nos uenit et
natus est ex Maria uirgine.
propter nos ergo, inquit
symbolus, dominus noster Iesus Christus uenit et natus est
ex Maria uirgine, et crucifixus est sub Pontio Pilato
p 4 dicitur p 5 in M sentenciam M 7 id om. M
tiides ergo... 10 ut ueniret ont. M quod] quomodo av ipso scripsi:
ipse Kpav 8 fuisset et designatus p ante av ueniendi om. ac
\'ll.Тtpr<
11 posset N1: ponait NlMpv 12 utroque repotenti N: utroque re ppotenti
p utraque re ppotenti Ma 15 argumentorum M 16 symbolo pI
textuNp 17 symboli confessionem M 20 et om. N 25 fofa Np
secula omnia. M uerum] uero M 26 omousion Np
confiteri hoc ecclesias non pudet, apostolos praedicare non
puduit. tu ipse, tu, inquam, ipse, cuius nunc omnis uox
sacrilegium est, qui nihil admodum non negas, haec tamen
omnia non negasti, deum utique natum, deum passum. deum
resurrexisse. et quid post haec? quo deuolutus es, quid effectus,
in quae redactus? quid ais, quid euomis? quod ipse scilicet,
ut quidam ait,
quid enim dicis? quis est igitur qui a Christotoco natus
est filius dei? ut puta si dixerimus: credo in deum
uerbum filium dei unigenitum, ex patre natum, homo-1
usion patri, qui descendit et sepultus est, non statim
auditus ipse accipit plagam? deus mortuus? et iterum
fierine, inquis, potest ut, qui ante omnia saecula natus
est, secunda uice nascatur, et hoc deus? si fieri omnia
haec omnino non potuerunt, quomodo ecclesiarum symbolus
facta esse dicit? quomodo etiam tu ipse dixisti? conferamus
enim cum his quae ante & te dicta sunt ea quae nunc a te,
dicuntur.
dixisti prius: credo in deum, patrem omnipotentem,
et in Iesum Christum filium eius, deum
uerum ex deo uero, homousion patri, qui propter nos
uenit et natus est ex Maria uirgine, et crucifixus est
sub Pontio Pilato et sepultus est. nunc autem quid ais?
si dixerimus: credo in deum uerbum filium dei unigenitum,
ex patre natum, homousion patri, qui descendit
et sepultus est, non statim auditus ipse
accipit plagam? acerbitas quidem atque impietas dicti tui
N 6 qui defectus p 7 deuo-\'
mis M quid ipso M 9 orestes (ea tn ras. 6-8 lilt.) N horestes
p 10 quia] quid pl a om. p christoco Np christatocon M
12 uerum M omousion N Mp 14 deum mortuum p 15 ne fieri Mr,
fola Np secula M lti si om. M 17 quomodo haec M 20 omni-\'
potentem OM. MV 22 omousiou NMp 23 est poat natus om. Mc
25 ueram NMp 26 ei patre natum om. M omousion NMp 28 disti Nl
i
potest: sed restringenda paululum pii doloris sunt retinacula.
Te ergo, inquam, te ipsum consulo. dic mihi, quaeso,
si Iudaeorum quispiam aut paganorum catholicae fidei symbolum
neget, num audiendum eum esse existimes? non utique.
quid, si id ipsum haereticus aut apostata? multo certe minus,
quia intolerabilius est ueritatem cognitam derelinquere quam
incognitam denegare. duos igitur in te uidemus, catholicum et
apostatam, et prius quidem catholicum, nunc apostatam. quem
ergo nobis sequendum putes, ipse constitue: alterum enim
praeponere in te non potes, nisi alterum in te ipse damnaueris.
dicis ergo damnari a te eum qui prius fueris, damnari
I a te catholicum symbolum, damnari omnium confessionem,
damnari fidem. et quid igitur — o indignum facinus, o intolerabilis
dolor — quid facis in ecclesia catholica, catholicorum
praeuaricator? cur coetum populi polluis, qui fidem
populi denegasti? insuper et consistere in altario et conscendere
tribunal et offerre inpudentissimum ac perfidissimum
os tuum populo dei ausus es, occupare cathedram, praesumere
sacerdotium, profiteri magistrum. ut quid doceas Christianos?
christum non credere, eum ipsum in cuius dei templo sint
deum negare. et post haec omnia — o insania, o furor —
doctorem te et episcopum putas, cum eum ipsum utique — o
infelix caecitas - eum ipsum, inquam, deum deneges, cuius
te esse asseras sacerdotem. sed efferimur prae dolore. quid
i ergo inquit symbolus uel quid tu in symbolo ipse dixisti?
l dominum utique Iesum Christum, deum uerum ex deo uero,
r homousion patri, per quem et saecula creata sunt et omnia
facta, hunc eundem propter nos uenisse et natum esse ex
r
M esse om p 8 ncgare
Mv et apostatam ... 9 catholicum om. M 10 constitune N
11 dampnaueria NMp et sic deinceps 13 catholicum a te Mpx sinibolum
M confessionum M 14 facimua M 15 catolicorum M1
17 in altario et consi (reliquis recisis) p in marg. m. 2 18 in tribunali p
20 utpote qui p 21 ipsum om. Npa 25 efTerimus Nl 26 ergo
inquit om. M tu om. Np simbolo M 27 dominum] deum Np
uerum bi* p 28 omousion NMp fcfa Np secula M
Maria uirgine.
cum ergo deum natum ex Maria diieris, quomodo
Mariam dei matrem negas? cum deum uenisse dixeris,
quomodo deum nunc negas esse qui uenit? dixisti in symbolo:
credo in Iesum Christum filium dei, credo in deum
uerum ei deo uero, homousion patri, qui propter nos
uenit et natus est ei Maria uirgine, et crucifixus sub
Pontio Pilato et sepultus est. nunc autem dicis: si
dixerimus: credo in deum uerbum filium dei unigenitum,
ei patre natum, homousion patri, qui descendit
et sepultus est, non statim auditus ipse
accipit plagam?
uides ergo destruere te penitus atque eradicare
omnem catholici symboli, omnem catholici sacramenti
fidem. o scelus, o portentum, ut. ille ait, in ultimas
terras asportandum, quia hoc rectius de te dicitur, ut in
illas scilicet solitudines transeas, ubi nullum ualeas inuenire
quem perdas. fidem ergo salutis nostrae, sacramentum spei
ecclesiasticae tu auditus tui atque aurium plagam putas? et
quomodo quondam, cum ad baptismum curreres, sanis haec
sacramenta auribus audiebas? quomodo, cum te magistri ecclesiarum-,
docerent, aures tuae non uulneratae sunt? sine ulla
tunc certe plaga duplici oris atque aurium fungebaris officio,
cum et audita ab illis diceres et ipse te dicentem dictor audires.
ubi erant tunc haec aurium tuarum uulnera, ubi haer
auditus tui plaga? cur non contradixisti et reclamasti? sed
uidelicet pro arbitrio ac libidine tua, cum uis, discipulus es
ecclesiae, cum uis, hostis: cum uis, catholicus, cum uis, apostata.
dignus nimirum auctor, qui, in quamlibet partem te
contuleris, ecclesias post te trahas, cuius uoluntas lex uitae
nostrae sit, qui mutabilitate tua humanum genus mutes, ut,
om. Np 2 neges N 5 omousion NMp 6 uirge Nl
7 sepeltils N1 9 omousiou NMp 11 erradicare M 12 catholi sacmmenti
N 14 eiportandum Ciceronis codd. 16 ergo om. Np 18 condam
M babtismum N 21 dupplici p of|officio N offitio 14
22 alii!! Mv disceres N1 dicente M 23 tunc om. Np 24 auditns
Nl auditu! p 25 arbitrio tuoM M 28 postrahas M 29 x
!praeclara uidelicet auctoritas, ut, quia tu quod eras non es,
esse mundus desinat quod fuit.
Sed paruulum te forsitan, cum renascereris, fuisse dicis,
et ideo nec sapere tunc nec reclamare ualuisse. uerum est:
obstitit tibi infantia ne contradiceres, qui mori uir contradicendo
potuisses. quid enim, si in illa fidelissima ac deuotissima
Christi ecclesia, cum sacerdos symbolum respondenti
et acclamanti populo dei traderet, muttire tu in aliquo aut
reclamare temptasses? audiendus fortasse fueras, ac non statim
ut nonum prodigii ac monstri genus in pestem aliquam exterminiumque
mittendus?
non quia piissima illa ac religiosissima
plebs dei contaminari uel impiissimi cuiusquam sanguine
uelit, sed quia in magnis plerumque urbibus feruens dei amore
populus, cum exsurgere contra deum suum quempiam uiderit,
calorem fidei retinere non nouit. sed esto: infans, si tamen
ita est, contradicere ac reclamare symbolo non potueris: cur
adultior iam robustiorque tacuisti? creuisti certe et uir factus
es et ministerio ecclesiastico insertus.
per tot ergo aetates, per
tot officii ac dignitatis gradus numquam intellecta a te fides est,
quam tamdiu ante docuisti. diaconum certe eius te et presbyterum
fuisse nosti: si displicebat tibi salutis regula, cur suscipiebas
eius rei honorem cuius non approbabas fidem? sed prouidus
uidelicet uir et simplex religiosus ita temperare te inter utrumque
uoluisti, ut teneres et sacrilegi perfidiam et catholici dignitatem.
Plaga ergo auditus tui et uulnus aurium tuarum est
deus natus et deus passus. et ubi illud est tuum, Paule apostole:
nos autem praedicamus Christum crucifixum,
Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem
M 3 non desinat p 4 renasceria N1 dices Np: at cf.
II, 6, 1. VI, 15, 2. 20, 1 (quamqwam et dices
crux
itaque domini, quae stultitia gentibus et Iudaeis scandalum
fuit, tibi utrumque est. neque enim aut stultitia ulla maior
est quam non credere aut maius scandalum quam audire nolle.
uulnerabantur ergo illorum aures ad praedicationem ac passionem
dei, sicut nunc uulnerantur tuae: plagam esse hoc
auditus sui putabant, sicut tu putas: et hinc erat quod ad
nomen dei ac domini Iesu Christi praedicante Christum deum
Paulo apostolo claudebant illi capitis sui aures, sicut tu claudis
animi.
par m hac parte utriusque uestrum uideri posset impietas,
nisi quod hoc maius est crimen tuum, quod illi eum
negabant in quo adhuc passio ostendebat hominem, tu eum
denegas quem etiam resurrectio iam probauit deum. ac per
hoc illi eum persequebantur in terra, tu persequeris et in
caelo. nec solum id, sed hoc utique crudelius et scelestius,
quod illi negabant per ignorantiam, tu post fidem, illi nescientes
dominum, tu confessus deum, illi sub aemulatione legis, tu sub
professione antistitis, illi eum a quo se arbitrabantur alienos,
tu eum cuius sacerdos es. facinus indignum et inauditum !
eum ipsum persequeris insectatione, cuius adhuc uteris dignitate.
Sed magno uidelicet perfidiae atque impietatis tuae
argumento ad negandum ac persequendum dominum deum
uteris dicens: homousios parienti debet esse natiuitas.
nondum ad plenum dico ac profero in dei natiuitate penitus
hoc non esse seruandum, quia non parientis fuit natiuitas
ipsa, sed nati, et ipse natus est ut uoluit, cuius fuit hoc
ipsum ut nasceretur. interim quia homousion parienti dicis
om. Ma 5 sapientia ... dubio om. Npa nos] noster Np sic a
11 et ad Np 14 dBi nti p 16 animi par] Non impar p possit Mp 22 ignorantia
N* 23 confessus es p 24 antistititis M 25 o facinus v 29 omousios
Np omousius M patrienti Nl 30 poenitusN 88 omousion Np
fuisse dico et patri pariter et matri.
pro personarum
enim diuersitate reddidit parenti unicuique similitudinem suam.
secundum diuinitatem enim homousios patri, secundum carnem
autem homousios matri fuit: non quod alter qui homousios
patri, alter qui homousios matri, sed quia idem dominus Iesus
Christus et homo nascens et deus utriusque in se parentis
\'habuit proprietatem, dum et in eo quod homo est humanae
matris reddidit similitudinem, et in eo quod deus est dei patris
habuit ueritatem.
Alioquin si non idem Christus ex Maria est qui ex
^ deo natus, duos absque dubio Christos facis secundum illud
scilicet Pelagianae impietatis scelus, quae solitarium hominem
ex uirgine natum asserens eruditorem eum dixit humani generis
magis quam redemptorem fuisse, quia non redemptionem uitae
hominibus, sed uiuendi dederit exemplum, uidelicet ut sequentes
eum homines, dum similia agerent, ad consimilia peruenirent.
una ergo impietatis uestrae origo, eadem errorum radix est.
illi solitarium hominem ex Maria natum asserunt, et tu idem:
illi filium hominis a filio dei separant, et tu idem.
illi saluatorem
aiunt per baptisma Christum esse factum, tu in baptismo
templum dei factum; illi eum deum non negant factum post
B passionem, tu negas etiam post ascensionem. in uno ergo admodum
tantum distat uestra peruersitas, quod illi in terris
blasphemare uidentur dominum, tu et in caelo. uicisti, non
negamus, quos imitaris, ac supergressus es: illi quasi alia
quando desinunt deum negare, tu numquam. quamquam nec
^ illorum sit habenda ad plenum uera confessio, qui saluatori
post passionem tantum honorem diuinitatis impertiunt, et cum
eum ante deum negent, postea confitentur, quia, ut mihi uidetur,
in deo qui partem denegauerit totum negat, et qui non
w semper fuisse confessus fuerit semper negat:
sicut et tu, etiamsi
NMp 2 propter N 3 diuersttatem N2 4 omousios Np
et sic passim omonsiua
Sed tamen, ut dicere institueram, duos a te absque
dubio Christos fieri, id ipsum dilucidandum est. dic mihi,
quaeso, tu qui Christum a filio dei separas, quomodo in symbolo
Christum ex deo natum esse fatearis? ais enim; credo
in deum patrem et in Iesum Christum filium eius.
habes ergo hic Iesum Christum filium dei. dicis autem ex
Maria non eundem filium dei natum. ergo alter ex deo Christus,
alter ex Maria. duo ergo in sententia tua Christi sunt,
qui, cum in symbolo Christum non neges, alterum ex Maria
Christum asseris quam eum quem in symbolo confiteris.
sed
dicis forsan Christum non esse ex deo natum. et quomodo in
symbolo ais: credo in Iesum Christum filium dei? aut !
negaturus es ergo symbolum aut confessurus filium dei Christum.
si autem confiteris in symbolo Christum filium dei,
necesse est ut eundem ex Maria confitearis Christum filium
dei: aut si alium ei Maria Christum asseris, duos utique
Christos esse blasphemas.
Sed tamen etiamsi perfidia ac peruersitas tua hac symboli
fide non concludatur, nonne, quaeso, ratione ipsa ac luce I
ueritatis obrueris? dic mihi, quaeso, quisquis ille es, haeretice
-trinitas certe est quam credimus, quam confitemur, pater i
et filius et spiritus sanctus. de maiestate patris ac spiritus
nulla quaestio est: filio calumniaris, eo quod non eundem ex Maria dicas editum quem ex deo patre generatum — dic mihi
ergo, cum filium dei unigenitum natum ex deo non neges,
bis p 3 conSteris N1 5 contendes ex contendas M 1
ac] etp 6 essti om. M 12 eius] dei av 16 simbolo M 17 asseras M I
quam] quem p 19 simbolo Mp 20 sirabolum Mp 26 non* M I
27 heroticae N 28 patrem et filium pt Spm scm M l
solitarium iuxta illud quod ipse dixit: quod natum est ex
carne, caro est.
sed appellari homo non potest solitarius
qui sola non est humanae creationis lege generatus: quod
enim in ea natum est, inquit angelus, de spiritu sancto
est. et hoc tamen etiam tu ipse, qui omnia admodum sacramenta
salutis neges, negare non audes. cum ergo de spiritu
sancto natus sit, et dici homo non queat solitarius qui est deo
inspirante conceptus, si ille non est qui iuxta apostolum semet
ipsum exinaniuit formam serui accipiens et uerbum
caro factum est et humiliauit semet ipsum factus
oboediens usque ad mortem et qui propter nos egenus
factus est, cum esset diues, dic mihi ergo: quis ille est
qui et ex spiritu sancto editus et deo obumbrante conceptus?
alterum absque dubio esse dicis.
duo ergo sunt, id est et ille
qui ex deo patre in caelo genitus, et ille qui ex Maria deo
inspirante conceptus. ac per hoc quartus est hic quem introducis,
quem in tantum, cum uerbis hominem solitarium dicas,
re ipsa solitarium non fuisse confirmas, ut eum, etiamsi non
ita ut debes, tamen et honorabilem et uenerandum et adorandum
esse fatearis.
ergo cum et adorandus sit utique dei
filius qui ex patre natus, et adorandus qui per spiritum sanctum
ex Maria procreatus, duos ergo et honorabiles tibi et
uenerabiles facis, quos in tantum a se diuidis, ut peculiariter
suo quemque honore uenereris. ac per hoc intellegis quod
negando ac separando a se filium dei totum, quantum in te
est, sacramentum diuinitatis euertis. dum enim quartam in
trinitate personam conaris inserere, uides te totam trinitatem
penitus denegasse.
NMp 5 natum av: om NMp inquid N 6 ammodum
N 7 negas Mt): cf. ad III, 6, 5 de] ei Mx 9 apostolum paulum M
12 qui om. M 14 et ante deo] M p 17 conceptus ac per hoc . , .
cop. 23, 2 utiquc n tempore demmt in M: cum librarius uerborum eon-
textum non interruperit, archdypi folia compluria, fortasse qualonionem
integrum intercidisse paiet 25 intelligia p
Quae cum ita sint, negans unum Iesum christum
filium dei negasti omnia. nam haec ratio ecclesiastici sacramenti
et catholicae fidei eat, ut, qui partem sacramenti denegat,
partem non ualeat confiteri. ita enim sibi conexa. et
concorporata sunt omnia, ut aliud sine alio stare non possit,
et qui unum ex omnibus denegauerit, alia ei omnia credidisse
non prosit. itaque si negas deum dominum Iesum Christum,
necesse est at filium dei denegans etiam patrem neges, quia
iuxta ipsius dei uocem qui non habet filium, nec patrem
habet, qui autem habet filium, et patrem habet.
negans
ergo genitum etiam genitorem negas. negans quoque
filium dei in carne natum consequens est ut etiam in spiritu
natum neges, quia idem natus in carne qui prius natus in
spiritu. non credens ergo in carne editum necesse est etiam
passum esse non credas. non credens autem illius passionem
quid reliquum est nisi etiam resurrectionem neges, quia fides
suscitati ex fide mortui est nec stare potest ratio resurrectionis,
nisi fides mortis ante praecesserit.
negans ergo passum et
mortuum, negans quoque ab inferis resurgentem consequens
utique est ut neges etiam ascendentem, quia ascensio sine
resurrectione esse non potuit, et qui resurrexisse non creditur,
necesse est nec ascendisse credatur, dicente apostolo: qui enim
descendit, ipse est et qui ascendit. ergo, quantum in te
est, dominus Iesus Christus neque ah inferis resurrexit neque
caelum ascendit nec ad dei patris dexteram sedit neque ad illum
qui expectatur examinationis ultimae diem ueniet nec uiuos ac
mortuos iudicabit.
Intellegis itaque, o infelix et furiosa peruersitas, euacuasse
te penitus omnem symboli fidem, omnem spei sacramentique
uirtutem. et in ecclesia insuper stare ausus es et
v 3 sacramenti deaegat N: s. diwini
negat p dinini s. negat e 7 deum om. N 9 iuxta p deij
pntria v 19 Degas quoque v 20 ut om. p qui N123 et
om v 25 neque ad deitrain dei patria sedet o 27 iudicauit Nl
28 intelligis p 29 poenitas N 30 es] est pI et deletum in p
quae sacerdos esse coepisti ? redi ergo ad uiam rectam, recipe
sensum pristinum, resipisce tandem si aliquando sapuisti, regredere
ad temet ipsum, si tamen habuisti in te quondam
aliquid quo nunc regrediaris, agnosce sacramenta salutis tuae,
per quae innouatus, per quae renatus es.
non minus tibi nunc
opus sunt quam tunc fuerunt, ut te per paenitentiam nunc regenerent
quae per fontem ante generarunt. tene plenum symboli
ordinem, tene perfectam fidei ueritatem: crede in patrem
deum, crede in filium deum, in unum genitorem et unum
genitum dominum omnium Iesum Christum, homousion patri,
natum in deitate, natum in corpore, duplicis quidem natiuitatis,
sed unius maiestatis, qui creator omnium creaturarum idem
fuerit natus ex patre qui postea natus ex uirgine.
Hoc enim, quod in carne atque ex carne uenit, ortus
eius fuit, non inminutio, et natus tantum est, non demutatus,
quia, licet in forma dei manens formam serui assumpserit, infirmitas
tamen habitus humani non infirmauit naturam dei,
sed incolumi utique atque integra diuinitatis uirtute in carne
hominis totum quod actum est profectus fuit hominis, non
defectio maiestatis. nam cum editus in carne humana deus
sit, non ideo est in carne natus, ne deus in se maneret, sed
ut deo in se manente homo deus esset.
et ideo Martha cum
carnalibus oculis hominem cerneret, spiritalibus tamen deum
confitebatur dicens: utique, domine, ego credidi quia tu
es christus filius dei uiui, qui in hunc mundum uenisti:
ideo Petrus reuelante spiritu sancto cum extrinsecus
filium hominis aspiceret, dei tamen filium praedicabat dicens:
tu es Christus filius dei uiui: ideo Thomas cum carnem
tangeret, deum se tetigisse credebat dicens: dominus meus
om. N 5 nunc big p 6 innouatus per quae om. p1 7 penitentiam
Np 9 deum patrem r 10 tilium dei p et in unum gcnitum
av 11 post genitum add. v: et eundem tamen unigenitum ot primogenitum:
om. Npa cf. cap. XXI adnot. omousion Np 12 dupplicis p
15 ex carne atque in rarne r 19 incotomi N 21 deus est, nondum
est v 23 Martha av: maria Np 26 uiui om p hunc om. v
ne duos facerent.
hunc ergo crede, et ita crede dominum
omnium Iesum Christum, unigenitum et primogenitum, eundem
rerum creatorem quem hominum conseruatorem, eundem
prius conditorem totius mundi quem postea redemptorem generis
humani: qui cum patre atque in patre permanens, homousios
patri, et iuxta apostolum formam serui accipiens humiliauit
se usque ad mortem, mortem autem crucis, et
iuxta symbolum natus est ex Maria uirgine, crucifixus
sub Pontio Pilato et sepultus, et tertia die resurrexit
secundum scripturas et in caelum ascendit, et iterum
ueniet iudicare uiuos ac mortuos.
haec est enim fides
uera, haec salus uera, deum ac dominum Iesum Christum eundem
et ante omnia credere et post omnia, quoniam, ut scriptum
est, Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula.
in heri enim omne praeteritum tempus ostendit, in quo ante
principium natus a patre est: in hodie autem saeculi istius
spatia, in quo rursus ex uirgine natus est, passus est, resurrexit:
in eo uero quod ipse in saecula dicitur, omnis futurae aeternitatis
inmensitas designatur.
Sed dicis forsitan, si eundem in fine temporum natum
dicam ex uirgine, qui ante omnia natus fuerit ex deo patre,
carneum me etiam ante mundi initia deum dicere, qui ipsum
dicam postea hominem quem semper deum, ac per hoc hominem
illum qui natus sit postea semper fuisse. nolo te hac
ignorantiae caecitate atque hac errorum nocte confundi, ut
putes me hominem qui ex Maria natus est ante exordia rerum
asserere, et deum etiam ante principia mundi semper corporeum
praedicare. non ita, inquam, non ita dico, quod, priusquam
nasceretur, homo in deo fuerit, sed quod postea in homine
deus natus sit. non enim caro illa quae ex carne uirginis nata
est semper fuit, sed deus qui semper fuit ei carne uirginis
2 deum N 6 omousios Np 12 ac] et v est om. p fides uestra,
haec est salus uestra. v 15 hodie N fcta Np 17 fcti Np huius an
19 Րcla Np 23 ipsam W 28 assere N 31 natus deus v J
carnem secum exhibuit, sed carni se hominis dignatione diuinitatis
uniuit. dic enim mihi: quando uel ubi uerbum
caro factum est, aut ubi exinaniuit semet ipsum formam
serui accipiens, aut ubi egenus factus est, cum
esset diues, nisi in illo sacro uirginis utero, ubi, dum incarnatur
uerbum dei, caro dicitur factum, dum editur, formam
serui in ueritate suscipit, dum humana condicione patibulo
affigitur, fit egenus et pauper redditur passione carnali, cum
esset diues maiestate diuina?
alioquin si, ut ipse ais, post haec
in eum, ut in unum prophetarum atque sanctorum, diuinitas
uenit, ergo et in illis, in quibus habitare dignatus est, uerbum
caro factum est, ergo et per unumquemque illorum exinaniuit
semet ipsum formam serui accipiens, ac per hoc nihil nouum
nec praecipuum in Christo factum est, nihil singulare,
nihil mirabile nec conceptio ipsius habuit nec natiuitas nec
mors.
Et tamen, ut ad superiora redeamus, cum haec ita sint
omnia sicut diximus, quomodo Iesus Christus, quem tu hominem
tantummodo esse asseris, etiam antequam ei uirgine nasceretur,
semper fuisse legitur et a prophetis atque apostolis
deus etiam ante saecula praedicatur, dicente Paulo: unus dominus
Iesus Christus, per quem omnia, sed et alibi:
quoniam in Christo, inquit, creata sunt omnia in caelis
et in terra, uisibilia et inuisibilia? symbolus quoque et
humana pariter et diuina auctoritate contextus credo, inquit,
in deum patrem et in dominum Iesum Christum filium
eius, et post alia: deum uerum de deo uero, per quem
et saecula conpaginata sunt et omnia facta, et item:
om. v 2 carnis p 5 aat) ut p 6 incarnatus p 8 ueritatam
p suacepit N2pv conditione Np 10 maiestate diuina diues v
13 et om. e 15 principium a 18 ut om. N 22 fota Np deus p
23 Cbristua om. v set N5, om. Nl 25 symbolum r 26 coatextum v
28 post eiuB additum iti P; unigenitum et primogenitum totiua creaturae
de] ex v 29 fcia N secula p conpaginata] creata a
et crucifixus est, et sepultus est.
Quomodo ergo, cum ipsa confessione nostra ante uirginis
partum atque conceptum dominicus homo omnino non
fuerit, Christus tamen, qui a te solitarius homo dicitur, deus
scriptis sacris sine exordio praedicatur, et tanta hominis ac dei
unitas legitur, ut et homo deo semper antea coaeternus et
postea homini deus conpassus esse uideatur, cum utique nec
ininitiabilis homo nec passibilis deus esse credendus sit?
illud
est utique quod iam superioribus scriptis testati sumus, quod
unitus homini, id est suo corpori deus nullam fieri patitur
inter hominem ac deum humana opinione distantiam nec admitti
omnino uoluit, ut alius a quoquam filius hominis, alius
dei filius crederetur, sed ita omnibus scriptis sacris dominicum
hominem conectit deo atque concorporat, ut nec in tempore
admodum hominem quis a deo nec in passione possit deum
ab homine discernere.
si enim ad tempus respicis, inuenies
semper filium hominis cum dei filio, si ad passionem, inuenies
semper cum filio hominis dei filium: ita scilicet unitum et indiuiduum
sibi Christum filium hominis ac dei filium, ut, quantum
ad uocem scripturae pertinet, nec homo separari a deo
tempore nec ab homine deus omnino ualeat passione.
hine
enim illud est: nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo
descendit, filius hominis qui est in caelo: ubi cum dei
filius loqueretur in terris, filium esse hominis testabatur in
caelis et eundem filium hominis, quem ascensurum dicebat
in caelum, descendisse quoque antea testabatur e caelo. uel
illud: si uideritis filium hominis ascendentem ubi erat
prius: cum eum qui ex homine natus est nominet, in supernis
utroque loco omisso) v 3 sqq.] Dominicus
homo maledicitur margo N 5 homo solitarina v 6 in scriptis
sanctis v 7 ante v 8 deus om. N 9 credendns sit esse v 11 patiatur
v 12 ammitti Nl 13 aliud a p\' 14 filius dei v 15 aqq.]
nestorianus sensus est margo N connectit pv 16 ammodum N
18 filio dei v 21 diuinae scripturae p 24 filius dei v
respicitur, per Christum omnia facta praedicat: unus enim inquit
dominus Iesus Christus, per quem omnia: si autem
ad passionem, maiestatis dominum crucifixum esse designat:
si enim, inquit, cognouissent, numquam dominum maiestatis
crucifixissent.
et ideo etiam symbolus, unigenitam
et primogenitum dominum legum Christum, deum uerum ex
deo uero, homousion patri et creatorem omnium docens, natum
ex Maria uirgine et crucifixum postea et sepultum esse testatur,
ita concorporans scilicet dei et hominis filium et uniens hominem
ac deum, ut nec in tempore fieri ulla ualeat nec in pas- :
sione diuisio, cum idem utique dominus Iesus Christus et per
aeternitatem temporis deus et per tolerantiam passionis homo
esse doceatur: ac sic, licet nec homo ininitiabilis nec deus passibilis
dici debeat, in uno tamen domino Iesu Christo et homo
ante perpetuus et deus mortuus praedicatur.
uides ergo quod
Christus omnia est et nomen illius significatio est utriusque
naturae, quia et homo et deus natus ita in se cuncta conplectitur,
ut in eius nomine nihil deesse noscatur. non ergo
ante partum uirginis eadem in praeterito aeternitas hominis
quae dei: sed quia in utero uirginis unitus est deus homini,
factum est ut in Christo omnino non possit alterum sine altero
nominari.
Quidquid ergo de domino Iesu dixeris, totum dicis.
et in dei enim filio filium hominis et in hominis filio dei filium
nuncupabis, tropo scilicet synecdoches, quo et a parte totum
intellegitur et a toto portio nominatur, docentibus id utique
etiam scripturis sacris, in quibus dominus saepe hoc tropo
utens, dum de aliis sic docet, sic etiam uoluit intellegi de se
N symbolum v 8 omousion Np dicens v 9 Maria
om. 11 10 scilicet concorporans a 13 tollerautiam p 14 ac sic licet
scripsi: cf. cap. 33, 3 et 5 ac scilicet Np ac licet 11 initiabilis Na: cf.
p. 348, 9 17 est
quod scilicet tempus nisi hoc tropo intellegitur,
mentitur forsitan, quod absit a Christianis sensibus, dei sermo:
sed dum utique a tempore diuinae uocis et totum uitae tempus
annos plus quam quadringentos et seruitus minus multo quadringentos
habet, fit ut uel a toto pars uel a parte totum ualeat
intellegi. non dissimilis quoque etiam de diebus interdum ac
noctibus significatio est, ubi, cum in utroque tempore unus
dies intellegatur, in parte unius temporis tempus utrumque
monstratur. hoc siquidem modo etiam illud quod de tempore
dominicae passionis obscurum uidpt.ur aperitur.
cum enim snb
exemplo Ionae prophetae futurum filium hominis dominus in
corde terrae tribus diebus et tribus noctibus esse praedixerit,
et post sextam sabbati qua crucifixus est non nisi una tantum
apud inferos die et duabus noctibus fuerit, quomodo diuini
sermonis ueritas inuenitur? tropo scilicet synecdochico, id est
ut et ad diem qua crucifixus est nox praeterita, et ad noctem
qua resurrexit dies futura referatur: ac sic additis et nocte
quae praecessit diei suae et die qui subsecutus est nocti suae i
nihil deesse integro tempori noscitur, quod a sui parte suppletur.
scatent his rationum exemplis scripturae sacrae, sed
bis p 3 Israelem pv annis seruiturum ApgyptiisI
deus praedicat v egipto p 4 abraamp 8 tantum] totu Nl 9 iu-j
telligitur p intelligatur v10 mentitus c serino uideatur v 11 diuine
uoris] hinc pergit M 12 seniitutis M multo quam quadriugentos
Mps 13 et. ita fit M ita fit v 14 intelligi Mp 15 significatio est]
significatione p 16 intellig. Mp parte Np 17 de ow. M 23 sine-J
doche M sjneedoches v 24 et ante ad diem om. Npv 26 praeoes- J
serit M subiectus M 28 ncantent N m
sic enim dicente psalmo: quid est homo, quod memor es eius? a parte totum intellegitur, dum uno homine nuncupato plenitudo humani generis demonstratur, sic etiam illud, ubi Achab peccauit, peccasse
plebs dicitur, dum uniuersitate appellata a toto portio designatur. Iohannes quoque praecursor domini post me, inquit, uenit uir qui ante me factus est, quia prior me erat, quomodo igitur post se uenturum indicat quem ante se fuisse designat? si enim de homine hoc qui postea natus est intellegitur,
quomodo ante ipsum fuit? si de uerbo, quomodo post me uir uenit, nisi quod in uno domino Iesu Christo et posteritas hominis et uerbi antiquitas demonstratur?
ac sic fit ut unus idemque dominus et ante illum fuerit et post illum uenerit, quia et secundum carnem est Iohanne posterior et secundum
diuinitatem omnibus prior, et ideo ille uirum tantummodo nominans et hominem demonstrauit et uerbum, quia, cum dominus Iesus Christus filius dei et homine consummatus fuerit et uerbo, unum de eo dicens omnia demonstrauit. et quid plura? dies me, ut reor, deficiet, si omnia quae de hoc
dici possunt colligere aut enarrare temptauero: et satis haec quae nunc diximus in hac negotii parte dumtaxat et ad symboli sunt expositionem et ad causae officium et ad libri modum.
Quod euenire his solet qui, cum pelagus iam euasertut,
25 aut praetentas portubus syrtes aut uiciua litoribus saxa
Mp 2 intpllig. Mp 3 numoupato p 4 illud om. p
Åehab] a capacibus M pecasse M 6 quoque om. Np 9 intel-
lig. Mp 10 quomod (sir) M nir poat me Mr 18 deus M
15 hominibus M 17 consumatus M 19 me] miohi p deficit Np
defic iat v 20 collpgpro aut narrare M 21 hac] ac M et om. M simboli
10 22 ad ante causae om p modum. Explicit liber VI de incarnatiofi
: P1 N Explicit liber sertus (sertus liber p) Mp Incipit liber
septim us (VII Np) NMp M
quibusdam haereticorum calumniis, cum iam ad exacti laboris
terminum uenerim, eum ipsum finem incipiam metuere ad
quem desiderauerim peruenire. sed, ut propheta ait: dominus
mihi adiutor est, non timebo quid faciat mihi homo.
non timeamus praetentas haereticorum insidiantium foueas et
obsaeptas spinis passim h horrentibus uias, quae cum asperent
magis itinera quam claudant, de emundatione nobis est potius
labor quam de inpossibilitate formido, quia, cum nobis agentibus
rectum iter infirmiter se obiciant et horreant ambulantibus
magis quam obsint, plus habet officium et opus nostrum
in purgatione quod agat quam ex difficultate quod timeat
igitur ad monstruosum ijlud letiferi serpentis caput mittentee
manum et pertractare omnia admodum colligata ingentibus
spiris tortuosi corporis membra cupientes te, quem semper
precati sumus, etiam atque etiam, domine Iesu, precamur, ut
des nobis uerbum in apertione oris ad destructionem
munitionum, cogitationes destruentes et omnem altitudinem
extollentem se aduersus scientiam dei, ut
captiuemus omnem intellectum in oboedientia tua,
quia ille uere liber fit.
qui coepent tibi esse captiuus. adostoI
ergo tuo officio, tuo operi, tuis pro te supra mensuram uirium
contendentibus. da hiantia noui serpentis ora et tumentia le talibus
uenenis colla conterere, qui facis supra serpentes et scorpiones
inlaesos credentium pedes ingredi ac super aspidem et
basiliscum ambulare et conculcare leonem et draconem, tribuisque
per intrepidam innocentiae constantis audaciam, ut
25] cf. Ps. 90, 13. 27] Ewi. 11, 8. , N ultimum dum M 3 eum] et M cum p metuere
om. M 4 desideraueram v 6 praeteritas M romfeas M
7 obseptas NMp 8 itinera] k (id est iter) M emendatione Np mundatione
M pocius est M 9 possibilitate v 10 orreant M 11 et]
atqae Mv 13 luciferi N capud Mp 14 ammodum N omuia admodum
omnia M illigata Mc agentibus M 15 menbra p 18 cogitationis
M ft om. M 23 connitentibus Mv nobis M hora N1p
24 contendere p 27 iunocentis constantif M delectur M
cauerna reguli qui ablactatus fuerit manum suam
mittat.
da rgo et nobis in cauernas huius inmanissimi ac
scelestissimi reguli innocuas manus mittere, et si in foraminibus
iam quibusdam, id est in sensuum humanorum latebris
aut cubile habuit aut oua posuit aut squamosi tractus semitam
dereliquit, aufer ah uniuersis perniciosissimi anguis huius sordidum
et ferale contagium, extrahe illatas perfidiae inmunditias
et obsessas redolenti caeno animas uentilabro sacrae purgationis
emunda, ut speluncae latronum domus orationum sint, et in
quibus nunc ut scriptum est diuersoriis hericii et onocentauri
et pilosi et diuersorum prodigiorum monstra uersantur, in his
sancti spiritus tui dona, id est fidei ac religionis decora resplendeant.
ac sicut eiectis quondam idolorum cultibus exterminatisque
simulacris fecisti ex fanis daemonum templa
!uirtutum, inserens in cauernas serpentium et scorpionum fulgentes
luminis tui radios, et ex cubilibus errorum ac turpitudinum
domos ornamentorum ac pulchritudinum reddidisti,
ita in omnibus, quorum oculos caligo haereticae peruersitatis
obsedit, lucem misericordiae tuae ac ueritatis infunde, ut incarnationis
tuae magnum ac salutiferum sacramentum reserato
tandem ac puro lumine contuentes ita te ex sacrosancto illo
inmaculatae uirginis utero editum in mundo uerum hominem
esse intellegant, ut uerum tamen deum semper fuisse cognoscant.
Ac priusquam de his rebus loqui incipio quas necdum
libris superioribus praelibaui, aequum arbitror ut ea nitar
M foramine v 2 cauernam Mv 3 mittit M et om. M
cauernis p ac] et p 4 sceleratissimi M 5 quibusdam iam Mv
latrebris N1 6 aut et squamosi M 7 huius om. M 9 ceuo Mp
10 orationiB M 11 ericii Mv 12 diuersarum M 13 respondeant et
ticut M 14 condara M ydolorump 15 fecistis p1 16 serpentum av
CuJgentis Mv 17 ouilibus M 18 puleritudimum p 20 lumen p
ut] ot. Np 21 reseruato N 22 puro] aperto M 24 intelligant Mp
fuisse semper M 26 incipiam Mp 27 ut om. M ea nitar] annitar
M enitar at) exoluere an
liberius de intactis dicere ordiar cum de pollicitis satisfecero.
ait ergo ad destruendam sacrae natiuitatis fidem sibilans in
dei ecclesia nouus coluber: nemo anteriorem se parit.
primum
ergo te non solum quid dicas, sed etiam unde dicas
nescire arbitror. si enim scires aut intellegeres unde diceres,
nequaquam unigeniti dei natiuitatem mortalis opiniunculae ratione
censeres neque ei qui extra conceptum humanae originis natus
est humanis definitiunculis praeiudicare temptares aut terrenas
impossibilitates omnipotentiae diuinitatis obiceres, si deo inpossibile
nihil esse cognosses. nemo ergo inquis anteriorem
se parit. dic mihi, quaeso, de quibus te loqui causis, de quorum
animantium aestimas definire naturis? hominibus te an
feris, auibus an pecudibus legem putas ponere? ista enim sunt
et alia huiuscemodi de quibus haec dici possunt.
nemo enim
ex his anteriorem se gignere praeualet, quia quae orta iam
fuerint redire in id rursum nequeunt ut noua creatione generentur:
et ideo nemo anteriorem se parere, quia nec anteriorem
gignere potest, quia non uenit causa pariendi nisi ex
possibilitate generandi. tu ergo id in na.tiuitate omnipotentis
dei quod in ortu terrenorum animalium considerandum putas,
et ei naturam humanae condicionis obicis qui est auctor ipse
naturae? uides ergo, ut supra dixi, nescire te unde aut de quo
dicas, qui facturam factori conparas et ad aestimandam dei
omnipotentiam earum rerum exemplo uteris, quae ipsae utique
non essent, nisi id ipsum ex deo essent quod sunt. deus ergo
ut uoluit, quando uoluit et ex qua uoluit aduenit.
nec tempus
ei nec persona nec consuetudo hominum nec exempla rerum
praeiudicarunt, quia obsistere ei lex non potuit creaturarum
N 6 intelligeres Mp 9 defitiioiumculis M 10 diuinae
omnipotenciae Mv inpossibile] impossibilitate M 11 nichel p cognosoeres
M ergo] enim M 13 amanicium extimas M diflnire p te
otn, M 14 sute N fort. scrtb. anne: cf. 1111, 13, 1 peccoribus M
ponere putas Mv 15 possint M 16 ualet M quia ea quae Mv
iam orta p 17 non queunt Mv 18 se anteriorem M parere , .. anteriorcm
om. M 22 etj ut p conditiones N1 conditionis MN1 autor N
24 facturas Mx et om, p extimandam M 25 potenciam M 26 sunt
om. M 27 et quando Mv et ex qua uoluit om. p j
fuit, quia potestas affuit uoluntati. uis scire aliquatenus
quanta sit omnipotentia dei? ego id deum etiam de creaturis
suis facere posse credo quod tu eum de se ipso facere potuisse
non credis. omnia enim animantia quae posteriora se pariunt,
si modo id deus iubeat, anteriora multo parere se facilius possunt.
nam et cibi ipsi et pocula, si ea diuinitatis uoluntas sit,
in conceptus quosdam et progenies uerti possunt.
aquae denique
ipsae, quibus ab exordio rerum manantibus aeque admodum
omnia animantia utuntur, corporari, si id deus iubeat, in uisceribus
et gigni possunt. quis enim sacris operibus modum
statuit aut diuinam potentiam circumscripsit, aut quis, ut
scriptum est, dicet ei: quid fecisti? si negas omnia deum
posse, nega anteriorem nasci ex Maria deo nascente potuisse.
si autem impossibile deo nihil est, cur ei impossibilitatem in
suo ipso aduentu obicis cui impossibile in omnibus nihil esse
cognoscis?
Secunda autem peruersitatis tuae uel calumnia blasphematrix
uel blasphemia calumniatrix est qua ais: homousios
parienti debet esse natiuitas, non dissimilis superiori:
uerbis enim magis quam re et genere diuersa est. cum enim
de natiuitate agitur dei, idem dicis, potentiorem ex Maria non
potuisse nasci, quod superius, anteriorem non potuisse generari.
et ideo uel id quod supra dictum est etiam de hoc
responsum puta, uel id quod nunc dicendum est etiam de
illo responderi existima.
ais ergo: homousios parienti
M prumptum N 2 affluit p uiscire Nl 3 id
deum scripsi: in deum N idem M deum p id etiam dominum av
6 se parere Mpx facilius om. Mv 7 et post nam om. Np ea est
diuinitatis M (om. sit) uolutas p 8 et in proienies M 9 manentibus
N ammodum N 12 statuat M circumscribsit N circumsoribat
M 13 scribtuin N dicit Mv posse deum oinuta M 16 cui]
cum p 18 secundum NM peruersitate tuaiu M 19 blatiphemiA]
calamnia N blasphema av blasphematrix uel blasphemia orn. p qua a:
qui N quiu Mp omousion p omousius M 20 parenti p 22 dei
agatur (agitur p) Mpx 23 nasci... non potuisse om. M 24 et 25 id]
in p 26 omousios Np omousius M
maxime ita euenit: sin autem ad ortum dei, quid in natiuitate
eius naturae exempla consideras, quia constitutiones constitutori
sunt obnoxiae, non constitutionibus constitutor? uis autem plenius
scire quam non solum impiae, sed etiam ineptae sint hae
calumniae tuae et non uidentis penitus dei omnipotentiam
cantilenae? dic mihi, quaeso, tu, qui non nisi ex paribus paria
nasci putas, unde inexplicabilis illa quondam in heremo coturnicum
innumerositas ad pastum Israheliticae plebis repente
nata sit. non enim eas ante in aliquo loco a genetricibus suis
editas, sed subito aduentu legimus illatas.
cibus denique ipse
ille caelestis unde per quadraginta annos in Hebraeorum castra
defluxit? numquid mannam manna generauit? sed haec de
uetustis rerum miraculis. quid de nouis? paucis panibus ac
pisciculis innumeras populorum sequentium turbas dominus
Iesus Christus in heremo non semel pauit. satietatis ratio in
Cibis non fuit. quae esurientes causa inuisibilis et arcana
saturauit, praesertim cum plus multo superfuerit satietati quam
appositum fuerat esuritioni?
qua ratione hoc totam, qua causa
actum est, ut, cum satietatem edentes caperent, etiam aug- mentis ineffabilibus cibus ipse ditesceret? natum in Galilaea
uinum de aquis legimus. dic mihi: quomodo disparem a sui
qualitate substantiam dispar natura generauit, praesertim cum,
id quod dominicae natiuitati maxime conuenit, nobilioris ad-
modum rei ortus ei mteriore processerit t dic mihi ergo
et 15, 32 sqq. 21] cf. Ioh. 2, 3 sqq. M quid] qui M 3 constitutori] constituto M 4 obnixiae
N* 5 he ͅeͅ M 6 uidentes
numquid aut aqua hanc naturam
habuit ut oculos pareret, aut lutum ut lucem crearet? nihil
utique horum, praesertim cum aqua caeco nihil conferat, lutum
autem uidentibus etiam obesse possit. et quomodo res nocendi
uim in se habens officium remedii ac salutis exhibuit, et quae
obesse sanis solet, quasi ministra tunc sanitatis fuit? dicis
itaque dei hoc tribuisse uirtutem, dei praestitisse medicinam,
et omnia haec quae diximus omnipotentiam penitus effecisse
diuinam, qui potens sit utique et ex insolitis noua condere
et ex contrariis salubria constituere et ea, quae in impossibilitatibus
atque inefficientiis sita sint, in rerum possibilitates
effectusque mutare.
Idem ergo de ortu ipsius domini quod de rebus omnibus
confitere. crede deum natum ut uoluit, quem non negas potuisse
quod uoluit: nisi forte uirtutem, quae ei ad alia omnia
affuit, ad se ipsum aestimas defuisse, et ipsi ad natiuitatem
suam omnipotentia sua defuit, quae ab eo procedens uniuersa
penetrauit. tu mihi in natiuitate domini obicias: nemo anteriorem
se parit, et in partu quo omnipotens deus natus
est dicas: homousios parienti debet esse natiuitas?
quasi uero cum quolibet hominum humanis legibus agas, cui
M egregius p ammirabiUs N 2 austuin NM 3 uèl]
aut M 4 sumtasa 5 uasarum M 6 honim Mv cogitatio N
7 coustituenci? M 9 ab tuto Mv eo om. Mv abluti eo N2 cf.
cap. 4, 5 10 ut aute lucem
communem oniuium dicis condicionem esse nascendi,
eandem legem esse generandi, non potuisse penitus in uniuersitate
generis humani uni tantum homini contingere quod
uetuerit deus omnibus prouenire. non intellegis de quo dicas,
non uides de quo loquaris: quia auctor utique omnium condicionum
cunctarum lex naturarum est, per quem est et quidquid
homo potest et quidquid non potest, quia ipse utriusque
rei penitus modum statuit, et usque quo accederet facultas et
quo ulterius non progrederetur infirmitas.
quam lusane ergo
tu ei impossibilitatem humanam obicis, cui possibilitas ipsa
debetur. si personam domini terrenis infirmitatibus aestimes
et omnipotentiam dei humanis rationibus metiaris, nihil utique
quod secundum corporeas ipsius passiones deo congruum uideatur
inuenies. si enim ueri simile uideri potest ut Maria
anteriorem se deum parere non quiuerit, quomodo ueri simile
erit quod crucifixus ab hominibus deus fuerit? et tamen idem
qui crucifixus est deus ipse praedixit: si affiget homo deum
suum, quia uos affigitis mer si ideo uatus ex uirgme
dominus non putabitur, quia anterior parienti fuerit qui nascebatur,
quomodo deus sanguinem habuisse credatur? et tamen
ad presbyteros Ephesiorum dicitur: regite ecclesiam dei,
quam adquisiuit sanguine suo. postremo quomodo auctor
uitae priuatus ulta existimabitur? et tamen Petrus auctorem,
inquit, uitae interfecistis. nemo in terris situs esse in caelo
potest. et quomodo dominus ipse dicit: filius hominis qui
est in caelo? si denique ideo natum ex uirgine deum non
putas, quia homousios parienti debet esse\' natiuitas,
N1p 2 conditionem p 3 poenitus.N in om. M
5 puetiire M intelligis Mp 6 conditionum p 7 et cunctarum Mo
per quem ... 8 non potest on. M 7 ei 8 quicquid pav 8 utrius M
10 quod M progreretur p 12 extimes M 17 quodquod N omnibus
NM 18 affigit Np 20 putauitur Nl putatur N2 21 creditur
Mt! credetur p 22 presbiteros NMp1 presboteros pl 24 extimabitur
M 25 in celis esse Mv 26 et otn. M 27 ideo] in eo Np
28 omousioa Np homousius M
naturis?
ergo apud te nec coturnices subito uentuB intulit nee
manna. decidit nec uinum ex aqua prodiit nec multa hominum
milia exiguo cibo pasta sunt nec post lutum caeco lumen apparuit.
quodsi haec omnia incredibilia utique et contra rationem
uidentur nisi a deo facta credantur, cur in natiuitate
eius denegas quod in operibus confiteris? aut numquid praestare
ortui suo aduentuique non potuit, quod humanis remediis atque
utilitatibus non negauit?
Longum est de hac re et prope fabulosum amplius dicere.
sed tamen ad confutandam ineptiam atque insaniam tuam, qua
ais quod homousios parienti natiuitas esse debet, id
est quod dissimilem se quaelibet parere non possit, etiam
terrenarum rerum exempla proferam, quo ex dissimilibus nasci
multa conuincam: non quod in tali re comparatio ulla aut
fieri possit aut esse debeat, sed ut non dubites in sacro ortu
existere id potuisse quod etiam in terrenis his et caducis uideas
prouenire. apes, sicut minima admodum, ita prudentissima ac
[sollertissima animalia, ex diuersissimis edi legimus atque exire
naturis.
cum enim sint miri ingenii animantia et non solum
sensu, sed etiam prudentia abundent, excerptis quibusdam herbarum
floribus procreantur. quod maius exemplum adhibendum
aut assumendum putas? ex inanimis animalia, ex insensibilibus
sensibilia nascuntur. qui opifex illic, qui fabricator est, qui formator
corporum, qui inspirator animarum? sonum denique
ipsum, quo inter se quasi loquuntur, quis dedit?
concmnitatem
\' pedum, ingenium orium elegantiamque pinnarum quis finxit
p milia hominum Mc 4 aperuit NMp 7 nunqiiid M
12 quod] quomodo Np omonsios Np homousius M debeat Mv: cf.
N. 6 13 dissimile M se] sibi res av: om. M fort. a se poxsiut M
14 quod M 17 cadttcis) catholicis M 18 ammodum N 19 solertissima.
N edi legimus] esse didicimus M 20 solo p 21 sensum N1
exceptu N ex certis M 28 ex auimls M iusensibili M ex insensibilibus
sensibilia om. p 26 quo pe: quod NM locuntur Mp conciimitates
N\'p concinnitates has an 27 ingenium orium scripsi : geniorium
NI ingeniorium N1 artem morum M geminorum p ingeniorum a
artem oriiun 0: cf. GeU. 1, 9, 2 de oris et uultus ingenio pennarum 2Ppa
concordiam, dissensionem, bella, pacem, ordinationem,
dispositionem, officia, principatus, omnia denique quae sunt illis
quasi cum Humano genere communia, cuius doctrina aut cuius
munere, quo imbuente atque instituente sumpserunt? numquid
hoc a paterno semine indeptae sunt aut in genitali utero atque
in materna carne didicerunt?
nec uterum utique norunt nec
semen sciunt: depasti tantummodo flores in aluearia congeruntur,
ex quibus inaestimabili opificio apes exeunt. nihil
illic genetricum uiscera prolibus conferunt neque apes ex
apibus eduntur: operariae tantum sunt, non procreatrices. ex
herbarum flosculis animantia prodeunt: quid simile herbis et
animantibus? quis fabricator igitur rerum istarum sit, credo,
intellegis. i nunc et ambige, an potuerit natiuitati suae dominus
id tribuere quod uides eum etiam facturis minimis praestitisse.
superfluum forte sit post haec et alia addi aliquid: sed tamen
etiam non necessaria ad exemplum addantur ad cumulum.
lucustis repente subtexi aera, impleri terras uidemus. prode
earum semina, prode ortus, prode generatrices. inde enim, at
uides, exeunt, unde nascuntur. praescribe his rebus omnibus,
quod homousios parienti esse natiuitas sua debet, et tam inuenieris
in praescriptionibus his ridiculus, quam nunc es in
neganda domini natiuitate furiosus. et quid post haec? numquid
progredi nos debere ultra uel tu ipse existimas? adhuc
addimus tamen aliquid. ex ouis uolucrum, quas in Aegypto
hibes uocant, basiliscos serpentes gigni indubitabile est. quid
cognatum et consentaneum aui atque serpenti? cur homousios
parienti natiuitas sua non est?
et tamen haec omnia nec
p 5 sumserunt N nuuquid M 7 carne om. p
9 inextimabili M 10 genitricum M generatricura p 11 tantummodo
M 12 producunt M erbis M 14 intelligis p i om. M
in hutic p natiuitatis Nlp 15 faturis p 16 haec talia M
aliquod Nl 17 non om. M ivdduntur M 18 locustis N2Mpo
subtegi M terra M 21 omousios Np debeat MfJ tamen NIMp
22 ridiculis Nip quem Nl qui p 23 nuuquid M 26 hibee
NMp: ibea v basilicos p quod M 27 omousios Np ,
I
et inexplicabili quadam atque multiplici gignentis lege naturae.
et tu eius natiuitati terrenarum opinionum praescriptiunculas
obicias, qui nec earum quidem natiuitatum rationem reddere
potes, quae nutu ipsius ac praeceptione nascuntur, cuius arbitrium
totum agit, cuius imperium totum efficit, cui nihil contra
ire, nihil obsistere potuit et ad totum quod possibilitate agendum
erat uelle suffecit.
Sed tempus tandem est ut reliquas etiam occultiores
et insidiosiores blasphemias tuas, quia, quod maluissemus, iam
ignorare non possumus, saltim ne ignorantes capiant detegamus.
posuisti in quodam pestifero tractatu tuo dicens: quoniam
diuinae naturae imago est homo, hanc autem
proiecit diabolus in corruptionem, doluit sic pro imagine
sua deus, sicut pro statua sua imperator, et corruptam
reparat imaginem: et sine semine formauit
de uirgine naturam secundum illum qui sine semine
natus est Adam, et per hominem humanam naturam suscitat:
quoniam enim per hominem mors, ideo et per
hominem resurrectio mortuorum.
ueneficorum quorundam,
ut aiunt, haec consuetudo est, ut in poculis quae conficiunt
uenenis mella permisceant, ut dulcibus nocitura celentur, et
dum quis mellis dulcedine capitur ueneni peste perimatur. ita
ergo et tu dicens: diuinae naturae imago est homo, hanc
autem proiecit diabolus in corruptionem, doluit sic
pro imagine sua deus, sicut pro statua sua imperator,
oras quodammodo poculi pestilentis dulcedine quadam et quasi
melle circumlinis, ut haurientes ingestum poculum homines,
dum illecebrosa degustant, perniciosa non sentiant.
dei nomen
om. M gignenti M gignentes p 4 obicis Mv ne v
7 nil Np 8 sufficit M 9 occulciores NM 10 et] atque Mx insidiores
M 11 saltem Np 14 deablif M lic] meat Npv ymagine
p 15 sua post statua om. p 16 reparauit M imagine p formanit...
17 semine om. M 18 nascitur M fort. recU 19 enim v ;
om. NMp per unum hominem mors M ideo om. Np 20 quorumdam
p 25 dtta M corrumptionem p aic] aicut Npv 26 ympgine
p 27 ora v peatilenti dulcedin M quodam N 28 aurientes
NM 29 pemitioM Np
suadeas et confitendo deum id efficias, ut eum ipsum
neges quem confiteris. quis enim non uidet quo eas, quid
moliaris? dicis quippe: doluit sic pro imagine sua deus,
sicut pro statua sua imperator, et corruptam reparat
imaginem: et sine semine formauit de uirgine naturam
secundum illum qui sine semine nascitur Adam,
et per hominem humanam naturam suscitat: quoniam
enim per hominem mors, ideo et per hominem resurrectio
mortuorum.
hoc ergo tanto studio, hoc tanto actu
praelocutionibus blandis fallax insidiator egisti, ut deum in
praecedentibus nominans ad hominem in consequentibus peruenires,
et eum ipsum solitarii hominis contumelia post afficeres
cui subdolae humilitatis officio honorem dei antea detulisti-
. dicis ergo quod imaginem dei, quam diabolus proiecerit
in corruptionem, pietas diuina repararit: corruptam enim
inquis reparat imaginem.
iam hoc quam subdole quod ais
corruptam reparat imaginem, scilicet ut persuadeas nihil
plus fuisse in eo in quo imago reparabatur, quam in ea ipsa
imagine fuerit cui reparatio praestabatur. ac per hoc idem
tantummodo uis esse dominum quod Adam, nihil plus imaginis
reparatorem quam ipsam imaginem corruentem. denique
quid agas, quid moliaris, sequentibus probas dicens: sine
semine formauit naturam secundum illum qui sine
semine nascitur Adam, et per hominem humanam
naturam suscitat.
simuem ln ommous et parem Adae
dominum Iesum fuisse asseris: illum utique sine semine et
hunc sine semine, illum hominem solum et hunc hominem
solitarium. ac per hoc uides te diligenter cauisse ac prospexisse,
ne dominus Iesus Christus aut maior in aliquo Adae
aut forte melior putaretur; cum ita eos sibi mensuris paribus
Mv dum M pum] cum M 4 sicut
Npx 5 corrumptam p reparat M 8 humanam om, M 10 haetn M
11 exegisti M1 14 subdole NM delulissps Mv 16 corrumptionem p
(ita saepe) 18 corruptAin cui reparat
Quoniam enim inquis per hominem mors, ideo
et per hominem resurrectio mortuorum. etiamne apostolico
testimonio peruersitatem tuam ac scelus probare niteris
et contagione impietatis tuae uas electionis infamas, uidelicet
ut, quia. a te auctor salutis tuae non intellegitur, idcirco etiam
I apostolus deum negasse uideatur?
et tamen, si apostolicie testi-
I montis uti placebat, cur uno eius contentus cuncta siluisti et,
hoc non subdidisti statim: Paulus apostolus non ab hominibus
neque per hominem, sed per Iesum Christum,
aut illud: sapientiam loquimur inter perfectos, et post
alia: quam nemo, inquit, prin.cipum saeculi huius cognouit.
si enim cognouissent, numquam dominum
maiestatis crucifixissent, uel illud: quoniam in ipso
habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter, et:
UDUS dominus Iesus Christus, per quem omnia?
an in
; parte apostolum probans et in parte reprobans in eo tantum
recipis in quo pro dispensatione hominem Christum nominat,
in eo repudias in quo deum? Paulus enim hominem Iesum
non negat, sed deum tamen eundem hominem confitetur et ita
humano generi per hominem resurrectionem uenisse praedicat,
ut in homine tamen ipso deum resurrexisse confirmet. uide
enim, an eum qui resurrexit deum praedicet, qui eum qui
crucifixus est deum maiestatis esse testatur.
Sed tamen ne dominum Iesum quasi unum de plebe
redderes, dedisti ei aliquid dignitatis, tribuens ei honorem ut
sancto homini, non diuinitatem ut uero homini ae uero deo.
quid enim dicis? formauit deus dominicam
I 17] I Cor. 8, 6. N 2 eidfim quidpiam av 4 ptiam M 5 probarP N
6 concione M 7 intelligitur Mp etiam pt M 13 inqHid M priuctpium
N eius p 14 nunquam M 17 dominus nostcr Np 18 probas
N Mp et ow. Mv reprobus Mp tautum] autem M 19 eum
recipis Mv 23 nomine M1 contirmnt NI 28 ut utero N1 29 aqq.]
luerba nesth: margo N
unam formam deitatis, sicut diuinae uoluntatis inseparabilem
statuam, sicut imaginem latentis dei.
superius imaginem dei Adam esse dixisti, hic Christum imaginem
dicis: illum statuam et hunc statuam.
sed gratiae uidelicet
tibi pro honore dei agendae sunt, quod theodochon formam
honorandam cum deo esse concedis. in quo non tam honor
est quam iniuria: neque enim in hoc ipso tribuis domino Iesu
Christo honorem diuinitatis, sed negas. subtili quippe impietatis
arte honorandum cum deo dicis, ne deum esse fatearis, et hoc
ipso, quo uideris cum fallaciter coniunxisse, disiungis. nam
cum utique eum non ut deum colendum, sed quasi cum deo
honorandum esse blasphemes, ideo ei tribuis diuinae uicinitatis
coniunctionem, ut deitatis auferas ueritatem.
impiissime et
callidissime hostis dei, peragere uis scelus negantis sub nomine
confitentis. honoremus, inquis, sicut diuinae uoluntatis
inseparabilem statuam, sicut imaginem latentis dei.
profecit uidelicet apud nos per beneficia sua honor creatoris
ac redemptoris nostri domini Iesu Christi. si ideo ab eo de
aeterno interitu redempti sumus, ut redemptorem nostrum
statuam diceremus, digno uidelicet obsequio, digno cultu respondere
benignitati ac pietati illius nitimur, si maiestatem,
quam ille propter nos humiliare non rennuit, nos etiam auferre
conemur.
Sed excusas uidelicet illatam domino contumeliam
subditi honoris officio, dicens: tamquam imaginem latentis
dei. in hoc quod imaginem dicis humanae eum comparas
condicioni, in hoc quod latentis dei certissimae derogas dignitati.
deus enim inquit Dauid manifeste ueniet, deus
noster, et non silebit. et uenit utique et non siluit, qui,
M 6 et tibi Np theothocon M 9 quippe] inquis p,
11 quod M coniungissG N disiungas Mv 13 eis M iiinitatis Mx
15 quasi sub M 18 aput N crenturis N1 creatoris sui M 19 nriĮ
dui nri p 23 renuit p 26 jmaginem p 28 conditioni M certis-1
sime NMp 29 ueoiet e deus pj
suum et terrenis pariter et diuinis testibus declarauit, dum
stella indicat, dum magi adorant, dum angeli annuntiant. quid
quaeris amplius? adhuc uox illius silebat in terris et honor
illius iam clamabat in caelo.
latuisse ergo in eo ac latere tu
deum dicis? at non hoc prophetae, non patriarchae, non denique
lex uniuersa praedixit. non dicebant enim latitaturum,
qui uenturum omnibus praedicebant, erras, infelix caecitas,
causas blasphemandi quaerens et non inueniens. tu eum latuisse
etiam post aduentum suum dicis: ego eum nec prius
quidem latuisse comprobo quam ueniret. numquid enim patriarcham
illum eximium, cui uocabulum uisio dei praesentis imposuit,
qui ex subplantatoris nomine in Israhelis nomen ascendit,
numquid sacramentum nascituri ex uirgine dei latuit? qui cum
mysterium futurae incarnationis ei concertatione luctantis secum
hominis agnouisset, uidi, inquit, deum facie ad faciem,
et salua facta est anima mea. quid, quaeso, uiderat,
ut uidisse se deum crederet?
numquid inter fulgura se ei et
tonitrua deus protulit aut reserato intrinsecus caelo coruscans
se ei facies diuinitatis ostendit? nihil utique eorum, sed e di-
uerso magis uidit hominem et agnouit deum. o uere dignus
indepto nomine et qui interioribus magis quam exterioribus
oculis uocabuli a deo dati meruit dignitatem. luctantem secum
humanam speciem uidebat et uidere se deum protestabatur.
sciebat utique, quod illa hominis species dei ueritas erat, quia,
in qua tunc erat specie deus uisus, in ea erat speciei ipsius
postea ueritate uenturus.
quamquam quid miremur, si tantus
patriarcha indubitanter credidit quod ei ipse per se deus tam
M 2 et ante terrenis om M 4 silebit
pl 6 at] an M 7 latitunim M 8 quia M praedicabant M
10 ergo N 11 cum probo p approbo Mv patriarcba N 13 subplaotorie
M ufrJlf M isra«lia p 14 nunquid M 15 mistcrium NMp
ex] et N 16 dnM 18 ae ante deum om. M fulgora Nl 19 reseparato
N 22 indepto M 23 uocabulu ... datu M dignitaqte M
luctante M 26 speciei] specie Mp 27 quod N 28 per se om. p
et salua facta est anima mea? quid ei tantum deus praesentis
diuinitatis ostenderat, ut demonstratam sibi faciem dei
diceret? homo enim ei, ut uidebatur, tantummodo apparuerat,
quem etiam in concertatione superauerat sed hoc utique per
praecurrentia rerum indicia deus agebat, ut nemo esset qui
deum natum ex homine non crederet, cum in humana specie
deum iam patriarcha ante uidisset.
Sed quid ego in uno exemplo tamdiu commoror, quasi
multa desint? numquid enim latere homines iam tum poterat
in carne uenturus deus, cum de eo quasi ad omne humanum (
genus palam propheta diceret: ecce deus uester, et alibi: ,
hic est deus noster, et illud: deus fortis, pater futuri I
saeculi, princeps pacis: et regni eius non erit finis? \'
sed et cum iam uenisset, numquid latebat eos quod uenerat,
qui uenisse eum palam confitebantur?
numquid ignorabat dei
aduentum Petrus dicens: tu es Christus filius dei niui?j
numquid Martha quid loqueretur aut quem crederet nesciebat,
utique, inquiens, domine, ego credidi quia tu es Christus
filius dei uiui, qui in hunc mundum uiui?
omnes denique, qui ab eo uel morborum remedia uel membrorum
restitutiones uel mortuorum uitam petebant, ab hominis
id infirmitate an a dei omnipotentia postulabant? i
Diabolus denique ipse cum eum omni illecebrarum am-\'
bitu, omni nequitiae suae arte temptaret, quid aut nesciens
suspicabatur init quid temptans scire cupiebat? aut quid tantopere
eum mouerat. quod deum in hominis humilitate quaerebat?
numquid documentis prioribus id didicerat aut umquam
19] loh. 11, 27.j M 5 quem] qui M etiam om. M superarat M
hoc om. M 9 quit N 10 desinit M 14 seculi Mp 16 quia M
18 num maria Np 21 menbrorum p remedia uel membrorumom. Na
23 omnipotencia M 24 cum eum om. Np ille celebrarum N iUebrxrum
p 26 aut tempUns Mv aut quid ... 27 quaerebat ovt M 27 nouerat
Np 28 umqmun] qucm Mv
non utique:
sed magnis signorum indiciis, magnis rerum experimentis et
ueritatis ipsius uocibus ad suspicionem et inquisitionem rei
huius conpellebatur, utpote et qui semel iam ab Iohanne audierat:
ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi,
et iterum ab eodem: ego a te debeo baptizari, et tu
uenis ad me? descendens quoque de caelo et stans supra
caput domini columba euidentem se ac manifestam declarati
dei indicem dederat.
uox quoque eum non per aenigmata nec
per figuras a deo missa permouerat dicens: tu es filius meus
dilectus: in te conplacui. et ideo, licet hominem extrinsecus
in Iesu uideret, filium dei inuestigabat dicens: si filius
dei es, dic ut lapides isti panes fiant. numquid diabolo
contemplatio hominis suspicionem diuinitatis eripuit, ut per
hoc, quod hominem uidebat, crederet deum esse non posse?
non utique: sed quid ait? si filius dei es, dic ut lapides
isti panes fiant. non ambigebat utique esse posse quod an
esset perscrutabatur: de ueritate ei erat sollicitudo, non de
impossibilitate securitas.
Atqui sciebat utique dominum Iesum Christum ex
Maria natum esse, sciebat pannis obuolutum in praesepio
positum, pauperem eius inter humana exordia paruitatem fuisse
et egenam etiam legitimis incunabulorum ministeriis infantiam:
non dubitabat quoque eum ueram carnem habere, uere hominem
natum esse. et cur ei hoc ad securitatem parum uisum est?
cur eum, quem uere hominem esse nouerat, deum posse esse
credebat? disce ergo, infelix furor, disce, insana et crudelis
impietas, disce tandem uel a diabolo minoris esse perfidiae..
ille dixit: si filius dei es, tu dicis: filius dei non 88. quod
Np magis bis a 3 inquiaioionem N 4 utpote om. M\'
a Mv 5 peccata Mp 6 iterum] item M 7 super M 8 capud M
columbam N1 coluba M euidenter M declaritati M 12 ifim p
16 qui ait Nl 20 ut qui Np atquin M 21 inuolutum M 23 egenum
Np legitimis] legixnua N1 24 dubitAt M 28 diabulo N1
29 non est M
te qui diabolicam impietatem fuerit supergressus. quod ille in
domino confessus est esse posse, tu non credis esse potuisse.
Sed cessauit postea forsitan et conquieuit cassatisque
temptationibus suis deposuit suspicionem, quia non inueniebat
effectum? mansit quin immo in eo semper et usque ad ipsam
domini crucem suspicio in eo per formidines proprias cumulata
peruenit. quid plura? ne tunc quidem opinari de eo filium
dei desiit, postquam tantum in eum persecutoribus suis licere
cognouit.
sed callidus utique hostis inter ipsas quoque corporeas
passiones signa diuinitatis aspiciens, etiamsi esse eum
malebat hominem, suspicari tamen conpellebatur deum, quia,
licet hoc mallet credere quod uolebat, cogebatur tamen ad id
certis rerum indiciis quod timebat. nec mirum. quamuis enim
eum et consputatum et flagellatum et contumeliis affectum et
in crucem actum uideret, cernebat tamen inter ipsas iniuriarum
indignitates diuinas exabundare uirtutes, dum uelum templi
scinditur, dum sol refugit, dum dies obscuratur, dum passionis
uirtutem omnia sentiunt et cuncta etiam quae deum nesciunt
opus diuinitatis agnoscunt.
et ideo hoc uidens diabolus ac
tremens omni modo peruenire ad dei agnitionem etiam in ipsa
hominis consummatione temptauit., dicens per eos qui crucifixerant:
si filius dei est, descendat nunc de cruce, et
credimus ei. sensit utique dominum deum nostrum passione
corporis redemptionem humanae salutis operari, simulque per
eam et se destrui ac subiugari et nos redimi atque saluari,
et ideo hostis generis humani omni modo et omni dolo cassari
ea uoluit quae agi pro omnium redemptione cognouit.
si filius
Mx coequeoit p et cassatis (quass. M) Mv 5 temtationibus
N 6 et om. Np 7 supplicio p iu eum v cum multa p
8 quidam M fllio M 11 suspiciens M eum om. M 13 cogitabatur
N1 15 eum et] eum M consputum Mv 16 crnce mactatum M
17 eihabundare p 19 deum] domini p 20 uidens hoc Mpr 22 cousummatione
M consumatione p qui eum cruciferant M 24 sentit p
nostrum om. Np 25 redemptione NM per eant] ea r, om M
27 cassare M
J
ei, scilicet ut motus uerborum contumelia dominus desereret
sacramentum, dum ulcisceretur iniuriam. uides ergo dominum
etiam in cruce positum filium dei appellari, uides eos hoc quod
nominant suspicari. disce itaque, ut superius dixi, uel a persecutoribus
ipsis uel a diabolo filium dei credere. quis umquam
aequauit daemoniacam infidelitatem? quis supergressus
est? ille eum filium dei esse suspicatus est etiam cum mortem
pertulit, tu negas etiam cum resurrexit: ille eum deum suspicatus
est cui se occuluit, tu negas cui probauit.
Uteris ergo aduersus deum scripturis sacris et suos
I ipsos in ipsum testes agere conaris. sed quomodo? uere, ut
non solum dei, sed etiam testimoniorum ipsorum praeuaricator
sis. nec mirum utique si, quia id quod uis non potes, id facis
solum quod potes: quia uertere in deum testimonia sacra non
uales, quod uales, ipsa peruertis. dicis enim: ergo et Paulus
mentitur de Christo dicens: sine matre, sine genealogia.
interrogo te de quo hoc uelis dixisse Paulum?
de filio
et uerbo dei an de Christo, quem tu a filio dei separas et
hominem tantum esse blasphemas? si de Christo, utique quem
hominem solitarium dicis, quomodo nasci homo sine matre,
sine genealogia maternae originis potuit? sin autem de dei
uerbo ac dei filio, quid facimus quod idem apostolus, ut tu,
sacrilege, aestimas, testis tuus, eodem loco atque eodem testimonio
eum, quem tu sine matre asseris, etiam sine patre esse
testatur dicens: sine patre, sine matre, sine genealogia?
ergo superest ut apostoli testimonio utens, quia filium dei sine
matre asseris, etiam sine patre esse blasphemes.
uides ergo
peruersitatis ac nequitiae tuae studio in quod te impietatis
om. M 2 dissereret M 3 imsccretur in iniuria M 4 hoe
scripsi : hic Np id Mv 5 nomiuat M 7 daemoniticam N: scrib.
fon. daemonicam, cum
nam cum in eodem
testimonio sicut sine matre, ita etiam sine patre esse dicatur,
necesse est ut, si sine matre ibi intellegi potest, eodem modo,
quo sine matre esse ibi intellegitur, etiam sine patre esse
credatur. sed hoc praerupta illa ad negandum deum insania
non intellexit, quae, cum id truncum poneret quod integrum
scriptum esset, non uidit reserata sacri uoluminis serie redargui
impudens atque apertum posse mendacium.
o stulta
blasphemiae amentia, quae, dum ipsa non uidet quid sequi
debeat, etiam illud non sapuit quid legi possit: quasi uero,
quia auferebat sibi intellegentiam, auferre posset omnibus lectionem,
aut ideo perdituri omnes ad legendum oculos capitis
sui essent, quia ipse iam mentis oculos perdidisset. audi ergo,
haeretice, quod furatus es: audi plena et integra, quae debilia
ac truncata posuisti. apostolus duplicem dei natiuitatem insinuare
omnibus cupiens, ut et in deitate natum dominum et
in carne monstraret, ait: sine patre, sine matre.
alterum
enim proprium est diuinitatis natiuitati, alterum carnis, et sicut in deitate est sine matre, ita in corpore est sine patre
generatus. ac sic, cum nec sine patre nec sine matre sit, et!
sine patre tamen et sine matre credendus est, quia, si dum
ex patre nascitur respicis, sine matre est, si dum ei matre,
sine patre. ac sic in singulis natiuitatibus alterum habens
M seculis M sctis p 2 forte M 5 nomen post patris
om. M reticeri M 7 ponere illud p eum] illum M 8 in om. M I
10 si om. p intelligi Mp 11 intelligitur Mp 13 truncum] erunt.
cum N 14 Bcribtum N esse M 16 blasphemia M montia N męntio
p amenciaq; M blasphemia et ameutia v quae om. M 17 quod I
legi N1 18 intelligenciam M poasit M 21 hereticae N 22 truo- j
cata N] et trunca M dupplicem p 28 deum M 25 et] quia Mv
27 generatua om. M i
matre eguit et ad natiuitatem corporis sibi ipse suffecit. sine
patre ergo inquit apostolus, sine matre, sine genealogia.
Quomodo sine genealogia dominum fuisse dicit, cum
euangelium Matthaei a genealogia coeperit saluatoris dicens:
liber generationis Iesu Christi, filii Dauid, filii Abraham?
ergo et iuxta euangelistam habet genealogiam et iuxta
apostolum non habet, quia iuxta euangelium ex matre habet,
iuxta apostolum ex patre non habet. et ideo bene apostolus
dicens sine patre, sine matre, sine genealogia ubi eum
sine matre genitum esse posuit, ibi etiam sine genealogia esse
memorauit. ac per hoc in utraque domini natiuitate et euangelica
sibi et apostolica simul scripta conueniunt, quia et
iuxta euangelistam habet genealogiam sine patre incarnatus,
et iuxta apostolum non habet sine matre dominus in deitate
generatus, Esaia dicente: generationem autem eius quis
enarrabit?
Cur ergo, haeretice, non hoc modo quae legeras integra
et incorrupta posuisti? uides itaque apostolum hac ratione,
qua natum dominum sine patre posuit, hac etiam sine matre
posuisse, ut et qua ratione intellegeretur esse sine patre, hac
nosceretur esse sine matre, et sicut non posset utique sine
patre credi, ita sine matre quoque non posset intellegi.
cur
ergo, haeretice, non hoc modo quae in apostolo legeras incolumia
et inuiolata posuisti, sed partem ingeris, partem subtrahis,
et ut astruere falsitatem per scelus possis, ueritatis
uerba furais? uideo a quo ductus. illius enim habere
Np: utroque Mv 3 sino alogia M 5 euuangelium Np
mathei Np mattbei euangelistae M(v) 6 habraam N abraam p
7 euunageliaUm Np euaugt M 8 euaugł M euuangelium p 10 dicit p
patre] matre p eum] enim p 11 ubi M 12 euuangelica Np
13 scribta N 14 euuangelistam Np euatigt M gfnealogin Nt in
carne natus v 16 ysaia p autem om Mp 17 ennarrabit M 18 herutioae
N 21 et om. Np intellegetur Nl hac noscereturJ agnosooretur
M 22 posset scripsi : posdit NMpo 23 possit Mv intelligi Mp
24 hereticae N incolomia M 27 ductus ea M
diabolus in euangelio temptans dominum si filius, inquit,
dei es, mitte te deorsum. scriptum est enim: quia
angelis suis mandabit de te, ut custodiant te in omnibus
uiis tuis. et cum hoc dixisset, cohaerentia et subiecta
subtraxit, id est: super aspidem et basiliscum ambo.
labis et c-onculcabis leonem et draconem. callide utique
superiora posuit, inferiora subtraxit: illud enim posuit at
circumscriberet, hoc reticuit ne se ipse damnaret. sciebat
enim se aspidem et basiliscum, se leonem et draconem prophetica
uoce signari. ita ergo et tu partem obiciens, partem
subtrahens illud scilicet ponis ut circumuenias, hoc subtrahis,
ne, si totum utique posueris, circumscriptionem tuam ipse
condemnes. sed tempus tandem est ad ulteriora transire.
nimis enim diu in singulis commorantes, dum affectu copiosae
responsionis ducimur, modum libri etiam longioris excedimus.
Ais ergo in alia disputatione, immo in alia blasphemia
tua: et spiritum de diuina natura separauit,
qui humanitatem eius creauit. ait enim quia, quod
ex Maria natum est, de spiritu sancto est. qui et
iustitia repleuit quod creatum est. ait enim: apparuit
in carne, iustificatus est in spiritu. item qui eum
fecit et daemoniis metuendum. ego enim, ait, in spiritu
dei eicio daemones. qui et carnem eius fecit
templum: uidi enim spiritum descendentem quasi
columbam et manentem super eum. item qui ei donauit
eleuationem in caelum. ait enim: dans mandatum
apostolis, quos elegit, per spiritum sanctum
eleuatus est. hunc denique qui tantam gloriam Christo
21] I Tim. 3,16. 23] Matth. 12, 28. 25] Ioh. 1, 32. 27] Act. 1, 2. N exempla M 2 euuangelio Np deum Mv 4 mandabit
scripsi: mandauit NMpv cf. Conl. 1, 20, 4 9 dampnaret NMp
11 et] ut px 18 si om. M 14 condempnes NMp 18 separauit (scil.
scriptura) p: separant N separas M separans t? 19 qui] quia M
ei p 24 ecio p 26 et om. N
omnis ergo in his blasphemia tua haec est,
ut nihil Christus per se habuerit, sed nec ipse, ut tu ais,
solitarius homo aliquid a uerbo, id est a filio dei ceperit, sed
totum in eo donum spiritus fuerit. si ergo omne id, quod tu
ad spiritum refers, esse ipsius demonstrabimus, quid reliquum
est nisi ut, quem tu ideo hominem uis intellegi, quia ut ais
totum habuerit alienum, nos ideo probemus deum, quia habuerit
totum suum? et quidem hoc non disputationibus tantum aut
argumentis, sed uoce ipsius diuinitatis probabimus, quia nulla
de deo rectius quam diuina testantur: et quia nulla se melius
quam ipsa maiestas dei nouit, nullis de deo dignius creditur
quam his, in quibus deus ipse est testis suus.
primum ergo
quod ais quia humanitatem eius spiritus sanctus crearit, possemus
id nos simpliciter intellegere, si agnosceremus te id non
infideliter protulisse. neque enim nos conceptam ex spiritu
sancto domini carnem negamus, sed ita tamen conceptum
corpus cooperante spiritu dicimus, ut creatum tamen sibi a
filio dei hominem suum esse dicamus, dicente ipso in scriptis
sacris spiritu sancto atque testante: sapientia aedificauit
sibi domum.
uides ergo quod ld, quod conceptum est a
spiritu sancto, aedificatum a filio dei atque perfectum est:
non quia aliud opus filii dei, aliud spiritus sancti sit, sed quia
per unitatem diuinitatis ac maiestatis et operatio spiritus aedificatio
filii dei sit et aedificatio filii dei cooperatio spiritus
sancti. et ideo non solum spiritus sanctus in uirginem superuenisse,
sed etiam uirtus altissimi obumbrasse uirginem legitur,
ut, quia sapientia ipsa plenitudo diuinitatis est, sapientia
sibi domum aedificante omnem diuinitatis plenitudinem nemo
1 complura intercidisse patet : cf. cap. 23,1 2 tua ais M 3 aliquod Nl
coeperit N 5 demonstrauimus Nip 6 intelligi Mp ait Ml 7 qui p
8 aut] ut M 9 id ipsius M probauimus Nlp 11 nullus Nip
nulli M dignis M 12 hii p deus om. M suis N1 13 sanctus
om. M possimus nos id M 14 intelligere Mp 16 dominicam M
temen N1 18 scripturis Mp 20 ergo id quod conceptum est de
spiritu M
ambigat affuisse.
sed infelii blasphemandi amentia dum separare
Christum a filio dei nititur, non uidet se ipsam a se diuinitatis
penitus separare naturam: nisi forte credit quod ideo aedificata
ei a sancto spiritu domus sit, quia idoneus ac potens ad aedificatum
sibi domum ipse non fuerit. sed hoc quam insanum
est tam ridiculum, ut, qui nutu suo omnem caelestium ac
terrestrium uniuersitatem creasse creditur, aedificare sibi corpus
non potuisse credatur, praesertim cum uirtus sancti spiritus
uirtus eius sit et ita unita sibi atque inseparabilis diuinitas
sit trinitatis atque maiestas, ut nihil omnino in una deitatis
persona possit intellegi quod a plenitudine diuinitatis ualeat
separari.
ergo hoc posito et intellecto, quod iuxta fidem scripturae
sacrae spiritu sancto superueniente et uirtute altissimi
obumbrante sapientia sibi domum aedificauerit, reliquae calumniarum
blasphemiae nihil sunt. neque enim dubium est quod
ipse per se atque in se uniuersa fecerit, in cuius nomine ac
fide etiam credentium fides nulla non potuit: neque enim ille
auxilio alterius eguit, cum ne illi quidem eguerint, qui in uirtute
ipsius crediderunt.
atque ideo et illud, quod ais quia
spiritu iustificatus sit, et quod metuendum eum daemonibus spiritus sanctus fecerit, et quod caro eius a spiritu facta sit
templum, et quod a spiritu sit eleuatus in caelum, sacrilega
et furiosa sunt omnia: non quia in his omnibus quae ipse
fecit unitas et cooperatio spiritus defuisse credenda sit, utpote
cum numquam deitas a se desit et in operibus saluatoris
semper uirtus fuerit trinitatis, sed quia tu domino Iesu Christo
quasi inopi et inbecillo opitulatum uis spiritum sanctum, qui
ea utique illi tribuerit quae praestare sibi ipse non quiuerit.
disce itaque ex sacris testimoniis deum credere et falsitatem
Mv blasphemantis N1 4 apu sancto p ydoneus p
aedificandam M: cf. II, 3, 6. III, 2, 1 5 quam] tam M 6 tam]j
iam N1 quam Mp suo om. Mv 8 spiritus sancti p 9 diuinitatis
ait trimtatisque magestas M 11 intelligi Mp 12 hoc] alhoc M, sed
si dcletum intellectu M 14 ediflcauitp 15 est om. M 18 auxiliu ̄ M
Iam primum enim hoc, quod ais quia iustitia repleuerit
quod creatum est, et hoc apostolico uis testimonio
conprobare quo dicit: apparuit in carne, iustificatus est
in spiritu, utrumque insano sensu et furioso spiritu loqueris,
quia et hoc, quod a spiritu uis eum repletum esse iustitia,
ideo ponis, ut ostendas eius uacuitatem cui praestitam esse
asseras iustitiae adimpletionem, et hoc, quod super hac re apostolico
testimonio uteris, diuini testimonii ordinem rationemque
furaris.
non enim ita ab apostolo positum est ut tu id truncum
uitiatumque posuisti. quid enim apostolus ait? et manifeste
magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum
est in carne, iustificatum est in spiritu. uides ergo
quod mysterium pietatis uel sacramentum iustificatum apostolus
praedicauit. non enim tam inmemor ipse dictorum
suorum ac doctrinae erat, ut eum iustitia eguisse diceret quem
ipse semper iustitiam praedicarat dicens: qui factus est
nobis iustitia et sanctificatio et redemptio. alibi quoque
sed abluti, inquit, estis, sed iustificati estis, sed
sanctificati estis in nomine domini nostri Iesu Christi.
quam longe ergo ab eo est ut adimpletione iustitiae indiguerit
qui iustitia uniuersa conpleuit, et ut maiestas eius usam
non habuerit cuius etiam nomen cuncta iustificet. uides ergo
uel quam inepta blasphemia tua uel quam insana sit, quia id
auferre domino deo nostro niteris, quod ita ab eo in omnes
credentes large semper effunditur, ut numquam in ipso tamen
iugi largitate minuatur.
N perorrescit M 2 demoniaci p(v) intelligencia M
5 hoc om. M 6 quod dicat Mv 8 ab. spu M 14 est pietati» est p1
16 mistflrium NMp est pietatis p 18 doctrinae suae Mv 20 ac
redempcio M alii N 21 inquid M sed iustifieati estis om. M
22 nostri om. M 23 abimpletiooe N 24 et om. M 25 iustificat v
26 quia id] quod M 27 deo om. Mav 28 nunquam M
Dicis quoque quod spiritus eum fecerit daemonibus
metuendum. ad quod quidem respuendum ac refutandum
etiamsi ipsa dicti execrabilitas satis sufficit, tamen adhibemus
exempla. dic mihi, quaeso, tu, qui hoc quod eum daemones
metuerint non suum dicis, sed alienum, nec potestatis hoc uis
fuisse, sed muneris, quomodo etiam nomen eius potestatem
habuit qua ipse, ut tu ais, indigens fuit? quomodo in nomine
eius daemones eiecti, debiles curati, mortui suscitati sunt?
Petrus enim apostolus claudo illi, qui sedebat ad speciosam
portam templi, in nomine, inquit, Iesu Christi surge et
ambula.
et iterum in cinitate Ioppe ad eum, qui ab annis
octo paralyticus iacebat in lectulo, Aeneas, sanat te, inquit,
Iesus Christus: surge et sterne tibi. Paulus quoque
praecipio, inquit, tibi, ad spiritum Pythonis, in nomine
Iesu Christi exi ab ea: et exiit ab ea daemonium. sed quam longe haec inbecillitas a domino nostro fuerit, hinc
intellege, quod ego ne illos quidem imbecillos fuisse dico quos
ille per nomen suum potentes fecerit, siquidem nulli umquam
apostolorum post domini resurrectionem uel daemonem uel
ullam infirmitatem obstitisse cognouimus.
quomodo ergo metuendum
eum spiritus reddidit qui alios fecit esse metuendos,
aut in se ipso infirmus fuit cuius fides etiam per alios super
uniuersa regnauit? postremo hi qui potestatem a deo acceperunt
numquam potestate ipsa ut sua usi sunt, sed potestatem ipsam
ad eum a quo acceperant retulerunt, quia nec potestas ipsa
uim ullam umquam habere potuit nisi per nomen ipsius qui
dedit. ideoque et apostoli et omnes ministri dei nihil in suo
umquam, sed in Christi nomine atque inuocatione fecerunt,
M 3 exsecrabilitas M 5 Umuerint M nec]
ñ p potestates M hoc uis ... 6 potestatem om. M 7 qua] quia M
tu om. M 9 enim] inquit M 12 paraliticus Mp lecto Mv aenea
N\'M: cf. Satanas Conl. XXII, 10, 2 sanet N2pv 14 tibi inquit M
phithonis N phitonis p fitonis M pythonem av 15 exire Mv d Uulg.
17 intellige Mp ne in illis quidem imbecillis M quo M 24 nunquam
M 25 ad eum] a deo N ad deum p acceperunt M 26 umquam
om. p 27 ministeri N
et dari per ministros nequaquam poterat nisi ab auctore
uenisset.
tu ergo, qui idem uis dominum fuisse quod
unum ex seruis suis (quia, sicut apostoli nihil utique habuerant
nisi a domino suo accepissent, ita tu nihil uis dominum ipsum
habuisse nisi quod a spiritu acceperit, ac per hoc et ipsum
quod habuit non ut dominum uis habuisse sed ut seruum accepisse.),
dic mihi ergo quomodo ille potestate ipsa ut sua, non
ut accepta utebatur? quid enim de eo legimus? surge, inquit
paralytico, tolle grabatum tuum et uade in domum
tuam. et iterum supplicanti pro filio patri uade, inquit,
filius tuus uiuit. et illud ubi unicus matris ad sepulchrum
deferebatur, adulescens, inquit, tibi dico, surge.
numquid
ergo, ut mos eorum erat qui potestatem a deo accipiebant,
potestatem quoque ille dari sibi ad efficiendum inuocatione
diuini nominis postulabat? cur non, sicut apostoli in nomine
ipsius, ita quoque ipse in nomine spiritus operabatur? denique
quid de ipso euangelium protestatur? erat, inquit, docens
eos sicut potestatem habens, non sicut scribae eorum
et Pharisaei. aut superbum et arrogantem forsitan uis fuisse,
qui potestatem, quam a deo ut ais accepisset, suae potentiae
deputaret? sed quid facimus quod potestas numquam est obsecuta
famulis nisi per nomen auctoris nec habere efficientiam
potuit, si aliquid sibi ex ea faciens deputauit.
Sed quid tamdiu euidentibus quidem, sed tamen minoribus
argumentis contra furentem blasphemiam agimus? audiamus
ipsum ad discipulos loquentem deum: infirmos
curate, mortuos suscitate, leprosos mundate,
27] Matth. 10, 8. M 3 uis om. Npa dominum fubse dicis ab 6 ab 11
et OM. p 7 quod et Np deum M 9 legitimus N 10 paralitico
NMp tolle inquit M tuum et ambula et p 12 sepalcram
p 18 adolescens Mp 17 illius M ipse quoque Mv 18 euuant
gelio N euuan.gelium p inquid N 20 aut N f2 nuaquam M
24 aliquit M 25 qui tandiu M si tamen pt
monia eicietis. numquid ad potestatem exercendam alterius
nomine eguit qui ipsum nomen suum potestatem esse fecit?
sed quid adhuc additur? ecce, inquit, dedi uobis potestatem
calcandi super serpentes et scorpiones et
super omnem uirtutem inimici. ipse certe mitem, ut uere
erat, et humilem corde se esse dicit.
et quomodo pro summa
utique potestate in nomine suo operari alios praecepit, si ipse
in nomine operabatur alieno, aut aliis dabat quasi suum, quod
ipse, ut tu uis, non habuerat, nisi accepisset alienum? dic
mihi autem: qui sanctorum potestatem a deo accipientes sic
operati sunt? aut numquid non insanus Petrus creditus fuerat
aut furiosus Iohannes aut amens Paulus, si quibuscumque aut
aegris dixissent \'in nomine nostro surgite\' aut claudis \'in nomine
nostro ambulate\' aut mortuis \'in nomine nostro uiuite\' aut illud
ad aliquos \'damus uobis potestatem calcandi super serpentes
et scorpiones et super omnem potestatem inimici?\' intellege
ergo ex hoc ipso insaniam tuam, quia, sicut haec uerba insana
sunt si sint humanae praesumptionis, ita tu insanissimus
qui diuinae haec non intellegis potestatis. ex duobus enim alterum
confitearis necesse est, aut posse hominem diuinam
potestatem et habere et dare, aut certe, si nullus omnino
hominum id potest, deum fuisse qui potuit. nemo enim diuinam
uirtutem potest tribuere in munificentia, nisi qui habuerit
in natura.
Sequitur autem in blasphemia tua quod caro eius
templum a spiritu facta sit, ideo quia Iohannes dixerit: uidi
enim spiritum descendentem de caelo et manentem
super eum. quia furiosam assertionem tuam etiam diuinis
testimoniis confirmare conaris, uideamus quam ob causam hoc
quod tu ais testimonium sacrum dixerit uidi enim inquit
Np 8 post alios p repetii in suo nomine 10 ais Mc
13 quibuscuaque M 17 intellige Mp 20 intelligis Mp 24 masificenciS
M 27 sit] est Np 28 manente N 29 etiam om. Np
30 qausam N 31 inquid M
super eum.
discerne hic, si potes, quis maior sit, quis honoratiorP
is qui descendebat an is ad quem descendebatur ? is
qui deferebat honorem an is cui honor deferebatur? ubi hic
in testimonio sonat quod carnem eius templum spiritus fecerit,
aut in quo honorem dei minuit, si ad demonstrandum humano
generi deum deus ipse descendit, cum utique non minor intellegi
debeat is cuius indicata sit dignitas, quam is qui index
fuerit dignitatis?
sed absit ullam credere aut fieri m diumitate
distantiam, quia eadem una deitas et aequalis potestas opinionem
penitus impiae inaequalitatis excludit. et ideo in hoc
negotio, cum et patris persona et filii et spiritus sancti sit, et
cum filius dei sit ad quem descenditur, spiritus qui descendit,
pater qui testimonium dicit, nullus plus habuit honoris, nullus
quicquam accepit iniuriae, sed aequaliter ad plenitudinem deitatis
totum redundat, quia quaeuis in trinitate persona honorem
in se totius continet trinitatis.
et ideo dici hinc amplius non
necesse est nisi ad manifestandam tantum impietatis tuae
causam atque originem, quia spinae utique ac tribuli ei radicibus
emergentes qualitate sui stirpem suam produnt et ex eo
ipso quod sunt indicant unde nascantur. ita ergo et tu, Pelagianae
haereseos spinosa suboles, idem ostendis in germine
quod pater tuus habuisse traditur in radice. ille enim, ut
Leporius discipulus suus dixit, dominum nostrum asserebat
Christum factum esse per baptismum, tu in baptismo templum
dei dicis factum esse per spiritum. non quidem ad plenum
eadem uerba sunt, sed ad plenum una peruersitas.
Addis autem etiam hoc praedictis impietatibus tuis
quod eleuationem domino in caelum spiritus condonarit, ostendens
scilicet sacrilego sensu tuo, quod tam inbecillum ac tam
2 onoratior N 3 is qui... dMcendebatur om. M descedebat N
his qui deferebat M 7 intelligi Mp 8 quam his M 9 ci I credere p
10 eadem om. Np 11 poenitos N 12 scs N 13 cum om. M
19 triboli Nl 20 qualitatis aua M producunt Np 22 hereos p
subules M soboles N\'pa 23 radice. Lcporius ille Mv 24 nostrum]
non M 26 dei om. M spiritum] xpra Np 27 eandem p1 28 autem
om. Np suis N
eum spiritus eleuasset in caelum, adhuc hodie forsitan futurum
aestimares in terra. ad probationem autem dicti etiam testimonium
sacrum adhibens ait, inquis, enim: dans mandata
apostolis, quos elegit, per spiritum sanctum eleuatus
est.
quid te appellem, quid te aestimem, qui corrumpendo
diuinas litteras id agis, ne testimonia sacra habeant uim testimoniorum?
nonum audaciae genus, quae id efficere argumentis
nequitiae suae nititur, ut falsitatem ueritas confirmare uideatur.
non enim ita in apostolicis actibus dictum est, ut tu ais. quid.
enim scriptura dicit? quae coepit Iesus facere et docere
usque in diem qua praecipiens apostolis, per spiritum
sanctum quos elegit, assumptus est.
quOd. utique hyperbaton
est et ita intellegendum: quae coepit Iesus facere
et docere usque in diem qua assumptus est, praecipiens
apostolis, quos elegit per spiritum sanctum,
ut responderi tibi forsitan amplius quam testimonio ipso in
hac parte non habeat, quia sufficere utique ad plenum ueritati
debet integritas testimonii, si falsitati poterat satis esse corruptio.
sed tamen tu, qui putas dominum Iesum Christum
non potuisse caelum ascendere nisi eleuatus esset a spiritu,
dic mihi quomodo ipse ait: nemo ascendit in caelum nisi
qui de caelo descendit, filius hominis qui est in
caelo?
agnosce ergo quam ridicule et stulte putes non potnisse
eum caelum ascendere, qui, cum descendisset in terris, numquam
afuisse dicatur e caelo, et an possibile ei fuerit linquenti
inferos caelum ascendere, cui promptum fuerit etiam in terris
M 4 ais M enim om. Np 6 te ante estimem om. p
extimem N existimem Mv 7 literas M ais M 8 quę M: que p
qae. quidem) Nl quod Nfv fort. quae quidem 10 actis M 11 dicis
M1 13 hiperbaton p 15 et docere om. M assumtus N 17 re-
sponderT N1 respondere M 18 habeat Np: cf. Rdnsch, It. v. Uwlg.
p. 449 adnot. 13 debeat
Sed uideamus tamen qua tandem praecedentes blasphemias
tuas adiectione concludas: qui tantam, inquis, gloriam
Christo donauit. gloriam nominas ut contumeliam
facias. nam in eo quod donatum dominum gloria asseris, dum
accepisse dicis, indiguisse blasphemas. hoc enim agit impius
sensus tuus, ut largitas munerantis indigentiam accipientis
ostendat. et — o infelicem impietatem tuam — et ubi illud
est quod de ascendente in caelum domino Iesu Christo ipsa
olim diuinitas praenuntiauit, tollite, inquiens, portas, principes,
uestras, et introibit rei gloriae?
cumque ipse
sibi, ut solet sermo diuinus, quasi sub inquirentis nomine respondisset:
quis est iste rex gloriae? statim subdidit:
dominus fortis et potens, dominus potens in proelio,
sub proelii utique gesti nomine uictoriam domini triumphantis
ostendens. deinde cum ad conplendam rei expositionem textum
supra dicti sermonis iterasset, hac maiestatem domini caelum
introeuntis conclusione monstrauit dicens: dominus uirtutum,
ipse est rei gloriae. scilicet ne susceptio corporis honorem
summae inminueret diuinitatis, eundem hic dominum uirtutum
et regem caelestis gloriae esse docuit, quem superius uictorem
inferni proelii indicauit.
i nunc et donatam domino gloriam
21] 1. c. 25] L c. 10. M 3 indicat M quin in p 4 quo a 6 iubilo et M
et Uulg. 7 euidentem
Sed tempus tandem est finem libro, immo uniuerso°
operi inponere, si pauca tamen sanctorum uirorum atque inlustrium
sacerdotum dicta subdidero, ut id, quod auctoritate
testimoniorum sacrorum ia.m approbauimus, etiam fide praesentis
temporis roboremus.
Hilarius, uir uirtutum omnium
atque ornamentorum et sicut uita, ita etiam eloquentia insignis,
qui et magister ecclesiarum et sacerdos non per sua tantum
merita, sed etiam per profectus creuit aliorum et inter procellas
persecutionum ita immobilis perstitit, ut per inuictae fidei
fortitudinem etiam confessoris ceperit dignitatem, in libro fidei
primo deum uerum ex deo uero dominum Iesum Christum et
ante saecula natum et postea hominem genitum esse testatur.
item in secundo libro: unus unigenitus deus in corpusculi
humani formam sanctae uirginis utero insertus
accrescit. qui omnia continet et intra quem cuncta sunt, humani partus lege profertur. item in eodem
libro: angelus testis est, deus nobiscum est, ille qui
nascitur. item in libro decimo: nati quoque in hominem
ex partu uirginis dei sacramentum docuimus. item in
eodem: namque cum in homine deus natus sit, non
M 4 se ille M 5 non ita dicamus itas M 7 quic.
quid p 9 proprietate M 12 paucorum Mv 14 iam om. M fide]
exemplis M 15 hjlarius p uir om. M 17 per om. N 20 coeperit
N 23 in post deus] ipse p 24 forma M 25 accepit p intra quem]
intra quem et per quem Hilar. 28 nati ... 29 item om M 30 in
om. Np in homine] in hominem (uat. hctio in homine) Hilar. J,
prooemio expositionis euangelii secundum Matthaeum: erat
namque primum necessarium nobis, ut unigenitus
deus nostri causa homo natus cognosceretur. item in
consequentibus : ad id quod deus erat-, homo, id quod
tum non erat, gigneretur. item in eodem: tertium deinceps
illud congruum fuit, ut, quia deus homo genitus
in mundo, et cetera.
haec quidem pauca sunt de satis
multis, sed tamen uides etiam ex his quae diximus, quod
palam et euidenter natum ex Maria deum praedicat. et ubi
illud tuum: non potuit creatura parere creatorem, et:
quod natum est ex carne, caro est? longum est de singulis
personis conuenientia dicere: enumeratio magis quam
exsecutio dictorum agenda est, quia sibi ad exsecutionem sui
ipsa sufficiunt.
Ambrosius, eximius dei sacerdos, qui a manu domini
non recedens in dei semper digito quasi gemma rutilauit, in
libro qui est ad uirgines ita memorat: fraternus meus candidus
et rubeus, candidus quia patris splendor est,
rubens quia partus est uirginis. memento tamen in
eo antiquiora diuinitatis insignia quam corporis sacramenta.
non enim coepit ex uirgine, sed qui erat,
uenit in uirginem.
item ipsius in natale domini: uidete
miraculum matris dominicae: uirgo concepit, uirgo
peperit, uirgo cum parturiit, uirgo grauida, uirgo
post partum, sicut in Ezechiele dicitur: et porta erat
p. 912. 18] I. 46. Cant. 5, 10 (LXX). 23] ? ? 26] Ewch. 44, 2. Hilar. in eiasdem in M 2 pono M proemio p
puuangolii p matheum N mattlm p 6 tercio M 7 congru I gruump
natum certe ex uirgine deum praedicat, matrem Mariam dei
nominat. et ubi illa est prodigiosa atque execrabilis uox tua
qua ais: quomodo mater potest esse alieni a natura
sua? si autem mater ab ipsis uocatur, humanitas est
quod natum est, non deus. ecce eximius fidei magister et
hominem dicit eam esse quae genuit et deum docet esse qui
natus est, et tamen hoc non infidelitatis causam, sed fidei
esse miraculum.
Hieronymus, catholicorum magister, cuius scripta
per uniuersum mundum quasi diuinae lampades rutilant, in
libro ad Eustochium dei, inquit, filius pro nostra salute.
hominis factus est filius. decem mensibus in utero
ut nascatur expectat, et ille, cuius pugillo mundus
includitur, praesepis continetur angustiis. item ipsius
in commento Esaiae: dominus enim uirtutum, qui est
rex gloriae, ipse descendit in uterum uirginalem et
ingressus est et egressus orientalem portam, quae
semper clausa est, de qua Gabrihel dicit ad uirginem:
spiritus sanctus superueniet in te et uirtus altissimi
paucis mutatis). 26] cf. Ezech. 44,1. 28] Lnc. 1, 35. N 3 parturientis M 4 euacuatur p 8 euuangelii
p 9 electa p et Ambros. dominum Ambros. uirgo N 10 dei
mariam p 12 aliena Mp 13 ipsa M 14 magister fidei Mv et om. M
15 eum esse quem Np 16 et om. M causa M 18 hieronimus N
iheronimus M ieronimus p scribta N 20 eustochiam N 23 praesepii
Mv 24 commeutario Mv ysaie p 25 utero N 27 quo Mv gabriel p
uocabitur filius dei, et in Prouerbiis: sapientia
aedificauit sibi domum.
compara noc, si placet, aoctnnae
tuae, immo blasphemiae qua ais: deus enim mensum creator
est et non mensum p-artus. ecce enim Hieronymus,
uir sicut maximae scientiae, ita probatissimae purissimaeque
doctrinae, isdem prope uerbis, quibus tu dei filium mensum
partum negas, ille partum mensum esse testatur. decem enim
inquit mensibus in utero ut nascatur expectat. sed
parua tibi forsitan uiri huius uideatur auctoritas: idem omnes
atque isdem uerbis putato dicere, quia, quicumque dei filium
partum esse uirginis non negat, partum esse mensum confitetur.
Rufinus quoque, Christianae philosophiae uir, haud
contemnenda ecclesiasticorum doctorum portio, ita in expositione
symboli de domini natiuitate testatur: filius enim, inquit,
dei nascitur ex uirgine, non principaliter soli carni
sociatus, sed anima inter carnem deumque mediante
generatus. numquid obscure deum ex homine natum testificatus
est? Augustinus Hipponae Regiensis oppidi sacerdos
ut autem homines, inquit, nascerentur ex deo, primum
ex ipsis natus est deus: Christus enim deus. et Christus
natus ex hominibus non quaesiuit nisi matrem
in terra, quia iam patrem habebat in caelo, natus ex
deo per quem efficimur, et natus ex femina per quem
reficeremur.
item illic: et uerbum caro factum est et
habitauit in nobis. quid ergo miraris, quia homines
ex deo nascuntur? attende ipsum deum natum ex
25] 1. c. Ioh. 1, 14. N nascitur in te M 4 blasphcmiae qua ... cap. 31, 1
etsi nunc praesentia non desunt in M 5 est om. p mensium p1 i
hieronimus N ieronimus p 6 puraeque o 7 hisdem Np 8 esse
om. p 10 uidetur v 11 hisdem Np 13 ruffinus p haut 15 ergo
Jtufin. inquid N 17 media Rufin. 19 hippone Np magnus sacerdos
v 20 primo Aug. 21 ipsius pl et om. p 22 quacsiuit
quidem nisi Aug. 24 efficeremur Aug. 25 reficeremus Nl
et ipse Moyses et ceteri prophetae ueracissime dominum
Iesum prophetauerunt et ei gloriam magnam,
dederunt. hunc non tamquam parem sibi nec in eadem
miraculorum potentia superiorem, sed plene,
dominum deum omnium et hominem propter homines
factum uenturum pronuntiauerunt. qui propterea et
ipse talia facere uoluit, ne esset absurdum, quae per
illos fecerat, si ipse non faceret. sed tamen et aliquid
proprium facere debuit, nasci de uirgine, a mortuis
resurgere, in caelum ascendere. hoc deo qui parum
putat, quid plus expectet ignoro.
Sed forte, quia hi quos enumerauimus uiri in di-JI
uersis mundi partibus fuerunt, minus probabiles tibi auctoritate
uideantur: ridiculum id quidem, quia loco fides non imminuitur,
et quid sit quis, non ubi sit, considerandum, praesertim cum
religio omnes uniat et hi qui in fide una sunt in corpore\'
quoque uno esse noscantur. sed tamen aliquos tibi, quos non
despicias, etiam de orientalibus proferemus.
Gregorius, splendidissimum
scientiae ac doctrinae iubar, qui, cum olim iam uita
functus sit, etiam nunc tamen auctoritate ac fide uiuit, et cum
olim iam corpore absit ab ecclesiis, uoce tamen ac magisterio°
non recedit, cum ergo, inquit, processisset ex uirgine
deus in ea quam adsumpserat humana natura, unum I
e duobus sibi inuicem contrariis existens, carne ac spiritu,
aliud in deum adsumitur, aliud in deitatis I
Iac. Billios (Parisiis 1630), tom. I, p. 620 (oratio XXXVIII):
θιὸς μιτὰ τη̃ς προσλἡψεως
τὸ μὶν ς̀θεωσς, τὸ
o
νοιρᾱς μεσιτευούσης θεότητι ϰαὶ σαρϰὸς ϰαχότητι, ϰαὶN epł p 2 mosca N1 ueracissimi ÂNg. 3 ium p
Christam Aug. magnam] meani N gloriam magnam ei Aug. 4 tan-
quam p 5 plene Npa: plane v Aug. 8 quae] qui Np 9 si] sibi N\'p
si aibi N* 13 hii p diuerai p 22 tamen] tacm N 25 inuioe NJ
carnem Nip 26 spiritum p in anic deiUtis om. vJ
et inexquisita conpago. qui erat, fit, et creator creatur,
et qui inmensus est, capitur, mediante anima deo et
carni, et ille qui omnes diuites facit pauper efficitur.
item rursus de epiphania: sed quid fit?
quid de uobis
agitur uel pro nobis? noua quaedam et inaudita efficitur
permutatio naturarum, et deus homo fit. item
illio: et dei filius coepit esse etiam hominis filius, non
conuersus ex eo quod erat, inconuertibilis namque
est, sed adsumens quod non erat, misericors enim
est, ut capi posset qui capi non poterat.
uides quam
praeclare atque magnifice ita maiestatem deitatis praedicat, ut
dignationem incarnationis insinuet, sciens utique admirabilis
fidei doctor, ei his omnibus, quae nobis in mundum ueniens
deus tribuit , beneficiorum esse cumulum, non honoris inminutonem,
quia, quidquid homini deus praestitit, augere eius in
nobis debet affectum, non inminuere dignitatem.
Athanasius, Alexandrinae urbis sacerdos, eximium
constantiae ac uirtutis exemplum, quem haereticae persecutionis
procella non conterruit sed probauit quique similem semper
splendenti speculo uitam habens prius paene indeptus est martyrii
meritum quam confessoris caperet dignitatem, uideamus
quid de domino Iesu Christo uel de domini matre senserit.
haec ergo, inquit, intentio est et character sanctae
ήμᾱς μ
utorroū9taū
ταβαλώ
o
Commeliu. x. 1600):
λά
θεὸς η̌
uaTtpov Bt1 N 4 carne p 5 quod de Npa 10assummens
p 11 possit 0 12 maiestate N 13 indignationem p
Np 16 quiuquid p 10 persecutionis om. p 20 conteruit N
coutriuit o semper spl.J persplendenti p 21 indemptus p martirii p
martyris 0 cf. 30, 1 23 quod N\'p 24 caracter Np
eadem saluatoris significationem, quod et semper deus
fuit et. est filius, uerbum et lumen et sapientia patris,
et quod postea propter nos carnem sumpsit ei Maria
uirgine theotoco et homo factus est. item post alia:
multi ergo sancti fuerunt et mundi a peccato: Hieremias
uero ab utero sanctificatus est et Iohannes,
cum esset in utero, exultauit in gaudio uoce Mariae
theotoci.
deum ntique, dei filium, qui, ut uerbis ipsius fidem \'
uniuersorum loquar, uerbum est et lumen et sapientia
patris, propter nos carnem sumpsisse dicit, et ideo theotocon
uirginem Mariam, quia sit dei mater, appellat.
Iohannes, Constantinopolitanorum antistitum decus,
cuius sanctitas absque ulla gentiliciae persecutionis procella ad
martyrii merita peruenit, quid de filii dei incarnatione senserit
ac praedicarit ausculta. et illum, inquit, quem, si nuda
deitate uenisset, non caelum, non terra, non maria,
non ulla creatura sustinere potuisset, inlaesa uirginis
uiscera portauerunt.
huius ergo fidem atque doctrinam, si L
aliorum ignorabas, sequi ac tenere debueras, cuius utique amore
ac desiderio te antistitem sibi plebs religiosa delegit, quia,
cum de Antiochena ecclesia te sibi sumeret sacerdotem, ex
qua illum ante praelegerat, recepturam se in te credidit, quidquid
in illo habere desisset. nonne, quaeso, hi omnes quasi
prophetico olim spiritu ad confutandas blasphemias tuas cuncta
dixerunt? tu enim dominum saluatoremque nostrum Christum
esse clamitas non deum, illi autem Christum dominum uerum
deum: tu Mariam Christotocon, non theotocon esse blasphemas, illi
\'Ιερεμίας δὲ
p 2 eadem N: eodem pv saluatoris scripsi: saluatore
Npv 4 eumsit
ut theotocon esse cognoscant, non
res tantum blasphemiis tuis sunt oppositae, sed et uerba rerum,
ut aperte intellegamus olim aduersus blasphemias tuas munimen
a deo inexpugnabile praeparatum, quod uenturam quandoque
uim haereticae impugnationis parato iam muro frangeret ueritatis.,
et tu, o impiissime atque inpudentissime praeclarae urbis
contaminator et catholicae ac sanctae plebis grauis et exitiosa
contagio, stare in ecclesia. dei ac loqui audes, et blasphemiis ac
furiosis uocibus tuis sacerdotes semper inlaesae fidei et catholicae
confessionis infamas, dicens magistrorum priorum uitio plebem
Constantinopolitanae urbis errare?
tu ergo emendator priorum
antistitum, condemnator ueterum sacerdotum, tu Gregorio excellentior,
tu Nectario probatior, tu Iohanne praestantior omnibusque
aliis orientalium urbium sacerdotibus, qui, etsi non
eiusdem nominis cuius hi quos nominaui, eiusdem tamen fidei
fuerunt? quod quidem, quantum ad hanc causam pertinet, sufficit,
quia, cum de fide agitur, omnes in eo idem sunt quod
optimi, in quo consortes sunt optimorum.
Unde ego quoque ipse, humilis atque obscurus nomine
sicut merito, licet mihi inter eximios Constantinopolitanae urbis
antistites locum magistri usurpare non possim, studium tamen
discipuli affectumque praesumo. adoptatus enim a beatissimae
memoriae Iohanne episcopo in ministerium sacrum atque oblatus
deo, etsi corpore absum, affectu illic sum, et illi dilectissimo
mihi ac uenerandissimo dei populo, etsi nunc praesentia
non admisceor, tamen mente coniungor.
ct hinc est quod con-
condolens ei atque conpatiens in uocem nunc quasi communis
tristitiae ac doloris erupi, et, quod unum potui, per opusculorum
nostrorum flebilem querimoniam quasi pro membrorum atque
artuum meorum infirmitate clamaui. etenim si iuxta apostolum
dolente quidem minore corporis parte condolet maior atque
conpatitur, quanto magis dolente maiore minorem conpati
om. p 8 blaaphemis 0 12 tu condemnator 11 15 hii p
16 quodj quomodo p 19 ergo N1 20 mibi sicut inter Np 24 iffectum
N* 27 uoce N 29 per M meubrorum p 31 quidem]
quod N1 quid p fori. recte
pore maiorum infirmitatem minora non sentiant, cum minorum
maiora patiantur.
unde obsecro ac deprecor omnes uos, qui
intra Constantinopolitanae urbis ambitum siti et per affectum
patriae ciues mei et per unitatem fidei fratres estis, ut separetis
uos ab illo, ut scriptum est, lupo rapaci, qui deuorat dei
populum sicut cibum pa.nis. ne tetigeritis neque gustaueritis
quicquam illius, quia sunt omnia in interitum.
exite de medio eius ac separamini, et inmundum ne
tetigeritis.
mementote magistrorum ueterum sacerdotumque
uestrorum, Gregorii per orbem nobilis, Nectarii sanctimonia insignis,
Iohannis fide ac puritate mirabilis, Iohannis, inquam,
Iohannis illius, qui uere ad similitudinem Iohannis euangelistae
et discipulus Iesu et apostolus quasi super pectus domini semper
affectumque discubuit. illius, inquam, mementote, illum sequimini,
illius puritatem, illius fidem, illius doctrinam ac sancti-II
moniam cogitate. illius mementote semper doctoris uestri ac
nutritoris, in cuius quasi gremio quodammodo amplexuque
creuistis, qui communis mihi ac uobis magister fuit, cuius
discipuli atque institutio sumus.
illius scripta legite, illius informationem
tenete, illius fidem ac meritum amplexamini. quod
etsi adsequi grande est ac difficile, sequi tamen pulchrum atque
sublime, quoniam summarum rerum non adeptio tantum, sed
etiam imitatio ipsa laudanda est, quia numquam fere aliquis
eius rei portione ad plenum caret, ad quam scandere ac peruenire
contendit.
ille ergo nobis in sensu semper et quasi in
conspectu sit, ille in animo atque in cogitatione uersetur, ille
denique ipse uobis etiam haec quae a me sunt scripta commendet,
quia haec quae ego scripsi ille me docuit. ac per hoc
21-22. 0] II Cur. ti, 17. I 1 in om. M 3 atqua M et p 4 effectum N 5 huuitatem M1
6 scribtum N deuoret p 8 quidquam M 9 existe pl eius ow M
separemini M 10 ueterurn] uestrorum M 13 euuangelistae p 14 di- I
acipuli M semper domini M 19 cummuuis N 20 acribta legimus N1
informationc N 21 illius fidem om. M merita M 22 pulcruui p
24 nunquam M 25 eiusdem p 26 contenderit Mv 28 scribta et
29 scribsi N i
fonte constat, et quidquid putatur esse discipuli, totum ad honorem
referri conuenit magistri. te autem praeter omnia ac super
omnia, deus pater domini nostri Iesu Christi, aeque uoce ac
mente supplici obsecro, ut haec, quae ex largitate tui muneris
scripsimus, tu dono tui amoris insinues.
et quia, ut ipse nos
dominus deus noster unigenitus tuus docuit, ita dilexisti hunc
mundum, ut pro salute mundi unigenitum tuum mitteres, dones
hoc plebi tuae quam redemisti, ut de incarnatione unigeniti
filii tui et tuum donum et affectum illius sapiat, et hoc, quod
pro nobis unigenitus tuus dominus deus noster et natus et
passus est et resurrexit, ita omnes et intellegant et ament, ut
dignatio sacrae maiestatis profectus sit nostri amoris, nec in
animis uniuersorum humilitas illius imminutionem habeat honoris,
sed augmentum semper pariat caritatis, ac beneficia sacrae
misericordiae ita omnes pie ac sapienter intellegamus, ut tanto
plus debere nouerimus nos deo nostro, quanto humilior propter
nos factus est a se deus.
p putatos N potatus M S referre M 6 scribsimus N
tuo dono M 9 ut incaraationem M 10 tuo dono M 12 intelligant Mp
18 sacrae] suae Mv 16 intelligamus Mp 17 nostro deo M 18 deus.
Explicit liber - VII. cassiani de inoarnatione dfii (dñi om. p) contra nestorium
Np Amen M