The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Si possibile factu esset, ut te dominum meum uel aliquotiens
aliquantulum conuenirem, non undeunde quarumpiam personarum
aut uoluntates aut necessitates inquirerem, sed quae
in rem debiti mei usui mihi esse possent. quippe reuisionis
potestas multis modis ac miseris perinde causis intercluditur.
enimuero scribendi facultas aut raro idonea subpetit aut nec
subpetit. ista haec eadem remissibilia sint necne, tute iudicaris.
porro autem uero quod saepenumero scriptis uestris alii
inpertiuntur, qui id ipsum nec ambiunt quam egomet, forsan
nec merentur amplius, non arbitror amicitiae legibus inpune
1 Haec epistuia legitur inter epistuku Sidonii Apollinaris libr. IIII
ep. IL adhibui
Committi, domine maior, in necessitudinis iura pronuntias,
cur, quod ad salue tibi debitum spectat, a stilo et pugillaribus
diu temperem, quodque deinceps nullas uiantum uolas mea
papyrus onerauerit, quae uos cultu sedulae sospitatis inpertiat.
praeter aequum ista coniectas, si reare mortalium quemquam
(cui tamen sermocinari latialiter cordi est) non pauere, cum
in examen aurium tuarum quippe scriptus adducitur, tuarum
inquam aurium, quarum peritiae, si me decursorum ad hoc
aeui temporum praerogatiua non obruat, nec Frontonianae
grauitatis aut ponderis Apuleiani flumen aequiparem, cui Varrones
uel Atacinus uel Terentius, Plinii uel auunculus uel
Secundus conpositi in praesentiarum rusticabuntur. adstipulatur
iudicio meo uolumen illud, quod tute super statu animae
rerum uerborumque scientia diuitissimus propalauisti, in
quo, dum ad meum nomen prooemiaris, hoc munus potissimum
cepi, ut meae fama personae, quam operae pretium non
erat librorum suorum titulis inclarescere, tuorum beneficio
perpetuaretur. at quod, deus magne, quantumque opus illud
est materia clausum, declamatione conspicuum, propositione
obstructum, disputatione reseratum et quamquam propter
hamata syllogismorum puncta tribulosum, uernantis tamen
eloquii flore mellitum. noua ibi uerba, quia uetusta, quibusque
conlatus merito etiam antiquarum literarum stilus antiquaretur,
quodque pretiosius, tota illa dictio sic caesuratim succincta
quod profluens, quam rebus amplam strictamque sententiis
sentias plus docere quam dicere. denique et quondam
nec iniuria haec principalis fecundia conputabatur, cui paucis
multa cohibenti curae fuit causam potius inplere quam paginam.
Hanc epistuiam, qua Sidonius praecedenti respondet (est libri
IIII epist. III), ex recensione Bareti dedimus 23 mollitiim
Iam uero de hymno tuo si percunctere quid sentiam,
commaticus est, copiosus dulcis elatus et quoslibet lyricos
dithyrambos amoenitate poetica et historica ueritate supereminet,
idque tuum in illo peculiare, quod seruatis metrorum
pedibus, pedum syllabis syllabarumque naturis intra spatii
sui terminum uerba ditia uersus pauper includit nec arctati
ita tibi facile factu est minutis trochaeis minutioribusque
pyrrichiis non solum molossicas anapaesticasque ternarias,
sed epitritorum etiam paeonumque quaternas superuenire iuncturas.
excrescit amplitudo proloquii angustias regulares et
tamquam paruo auro grandis gemma uix capitur emicatque ut
equi potentis animositas, cui frementi si inter tesqua uel confraga
frenorum lege teneatur intellegis non tam cursum deesse
quam campum. quid multis? arbitro me in utroque
genere dicendi nec Athenae sic Atticae nec Musae sic musicae
iudicabuntur, si modo mihi uel censendi copiam desidia longior
non ademit. nam dum inpactae professionis obtentu nouum
scribendi morem gradatim adpeto et ueterem saltuatim
dedisco, de bono oratore nil amplius habeo quam quod malus
poeta plus esse coepi. proin, quaeso, delicti huius mihi gratiam
facias, quod aliquantisper mei meminens arentem uenulam
rarius flumini tuo misceo. tuam tubam totus qua patet orbis
iure uenerabitur, quam constat geminata felicitate cecinisse,
quando nec aemulum repperit nec aequalem, cum pridem
aures et ora populorum me etiam circumferente peruagaretur.
nobis autem grandis audacia, si uel apud municipales et cathedrarios
oratores ant forenses rabulas garriamus, qui etiam
cum perorant salua pace potiorum turba numerosior inliteratissimis
literis uacant. nam te, cui seu liberum seu ligatum
placeat alternare sermonem intonare ambifariam subpetit,
pauci, quos aequus amauit Iuppiter, imitabuntur. uale.
om. cum Sirmondo Baretus
Disciplinarum omnium atque artium magistra Graecia idcirco
maxime nobilibus studiis prouecta est atque orbem paene totum
multiplicibus conplexa doctrinis, quoniam nemo illic omnium
fuit, qui quidquam bonae frugis ferret, cui non par merito
honossiet. hinc nonnulli mortales naturam paene supergressi
mortalium extentis usquequaque excellentium ingeniorum uiribus
infatigabilibus curis rerum abdita rimantes repositas
originalium primordiorum causas et temporaliter fluentium
substantiarum praefixos aeuo terminos indage et arte conplexi
non modo intra mundanum, sed supercaeleste etiam introiere
secretum.
Quod mihi in praesentiarum usus est dicere, quoniam
bonarum artium iam inde a proauorum nostrorum saeculis
facta iactura et animi cultum despuens, quo solo praestat
pecudi gens humana, deliciis et diuitiis seruiens ignauiae et
inscitiae famula pessum porro dedit cum doctrina uirtutem.
2 Haec epistula in uno codice Parisino nr. 2165 saec. XIII,
quem supra iam litera E significauimus, legitur (fol. 34\' col. 1 —
Video enim os Romanum non modo neglegentiae, sed
pudori esse Romanis, grammaticam uti quandam barbaram
barbarismi et soloecismi pugno et calce propelli, dialecticen
tamquam Amazonem stricto decertaturam gladio formidari,
rhetoricam acsi grandem dominam in angusto non recipi,
musicen uero et geometricam atque arithmeticam tres -quasi
furias despui, posthinc philosophiam [atque] uti quoddam
ominosum bestiale numerari. sed haec in laudem tuam suggestui
sunt, quia si multi quorum tu es studiorum forent,
scripsi, ascribimus E 4 nature e E 8 capescendae
E 10 pbylosophiae E 12 sese] esse Baluzius
egiptum E 13 brachmanos scripsi, bragmanos E pytagoricarum
E 14 per inclusi 18 epytaphio E 21 ammirabilius
E 26 rethoricam E 28 phylosophiam E atque uncis inclusi
hinc uero procul iniuria ceterorum penes Galliam nostram
professionis tuae par unus et solus es, neque dictum istuc
aut adsentationi aut adulationi detur. nequaquam profecto uel
egomet adulari possum uel tu indiges falso laudari. sed erui
atque euelli infixa animo meo nequit declamationum tuarum
suauitas mixta uirtute Attici more mellis, cui suapte natura
indita sunt medela fortitudo dulcedo. quod in Hyblae iugis
uolucris atque opifex apicula caelitus deciduum haustu capiens
fabrefactis manso florigeris infundit filiorumque fabricatrix
uirginitatis suae feturam alit atque imbuit ubere fauorum, ita
tu scilicet e summis auctoribus uelut e magnis montibus
doctiora quaeque uelut thyma fraglantia et fecundiora ueluti
quaedam florida. praecerpens quos ingenii melle repleas eloquentiae
conficis fauos, e quibus item discipulorum tibimet
uelut filiorum numerositas dilecta formatur, quae Graecarum
quoque disciplinarum nectare imbuta acsi melle Attico pasta,
ut occeperit scientiae pennis strepere, eloquentiae fauos et ipsa
conficiet. modo tu fac memineris docendi munus tibi a proauis
et citra hereditarium fore, eoque copiosius te adniti
oportere scientiae, quo multiplex in te a maioribus profecta
tuis doctrina confluxit.
Admonitus quoque sis oportet Viennensis urbis nobilitatis
antiquae, cuius tu ciuis et doctor non otio duplex debitum
solues, a quo bifariam quaeritur uel patribus respondere uel
patriae. illud iam in fine sermonis perquam familiariter quaeso,
ut spretis nouitiarum ratiuncularum puerilibus nugis nullum
lectitandis his tempus insumas, <quae) quasdam resonantium
sermunculorum taureas rotant et oratoriam fortitudinem plaudentibus
concinentiis euirant: Naeuius et Plautus tibi ad
Baluetns 8 yble E 9 apecula E 13 \'thymia
Baluzius flagrantia Baluzius, fragrantia reU. editores 17 q;
E 18 sciencie E, om. Baluzius 23 ammonitns E 25 queritur
E 28 quae quasdam scripsi, quasdam E, quae dum Fabricus
bibl. lat. med. 11078 30 concinnentiia