De Bono Patientiae Cyprian, Saint Wilhelm von Hartel University of Leipzig European Social Fund Saxony Gregory Crane Jouve OCR-ed, corrected and encoded the text Greta Franzini Project Manager (University of Leipzig) Simona Stoyanova Project Assistant (University of Leipzig) Bruce Robertson Technical Advisor (Mount Allison University) Uvius Fonticola Technical Advisor (Ludwig Maximilians University Munich) University of Leipzig stoa0104a.stoa0003.opp-lat1.xml Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License 2014 University of Leipzig Germany Wilhelm von Hartel Cyprian, Saint S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia Gerold Vienna 1868 Pars I Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 3.1 Internet Archive

The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.

Latin
DE BONO PATIENTIAE.

De patientia locuturus, fratres dilectissimi, et utilitates eius et commoda praedicaturus unde potius incipiam, quam quod nunc quoque ad audientiam uestram patientiam uideo esse necessariam, ut nec hoc ipsum quod auditis et discitis sine patientia facere possitis? tunc enim demum sermo et ratio salutaris efficaciter discitur, si patienter quod dicitur audiatur. nec inuenio, fratres dilectissimi, inter ceteras disciplinae caelestis uias quibus ad consequenda diuinitus praemia spei ac fidei nostrae secta dirigitur quid magis sit uel utilius ad uitam uel maius ad gloriam quam ut qui praeceptis dominicis obsequio timoris ac deuotionis innitimur patientiam maxime tota obseruatione tueamur.

Hanc se sectari philosophi quoque profitentur, sed tam illic patientia falsa est quam et falsa sapientia est. unde enim uel sapiens esse uel patiens possit qui nec sapientiam nec patientiam Dei nouit? quando ipse de his qui sibi sapere in mundo uidentur moneat et dicat: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo, item beatus apostolus Paulus plenus Spiritu sancto et uocandis formandisque gentibus missus contestetur et instruat dicens: uidete ne qui 17 Es. 29,14. 20 Col. 2, 8 sq. INCIPIT DE PATIA W, INCIPIT DE PATIENTIA LGG VITA IN XPO U\'; cf. Cypr. epist. 73 c. 26: propter hoc etiam libellum nunc de bono patientiae quantum ualuit nostra mediocritas...conscripsimue 4 audentiam W ewe om. V 5 hoc om. W 7 inueni o W 8 coelestis disciplinae 17 10 **utilius W 13 quoque] quique V 14 est (post sapientia) om. G 16 ipse W, ipse dns G, om. v his] iis v 17 ipse moneat v hominum sapientium V 20 contestatur et instruit G1 quis Gv- uos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum, quia in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis. et alio loco, nemo se, inquit, decipiat. si qui putat sapientem se esse in uobis, mundo huic stultus fiat ut fiat sapiens. sapientia enim huius mundi stultitia est aput Deum. scriptum est enim: reprehendens sapientes in astutia ipsorum. et iterum: cognouit Deus cogitationes sapientium quia sunt stultae quare si sapientia illic uera non est, esse non potest et uera patientia. nam si patiens ille est qui est humilis et mitis, philosophos autem nec humiles uidemus esse nec mites sed sibi multum placentes et hoc ipso quod sibi placeant Deo displicentes, apparet illic non esse patientiam, ubi sit insolens adfectatae libertatis audacia et exerti ac seminudi pectoris inuerecunda iactantia.

Nos autem, fratres dilectissimi, qui philosophi non uerbis sed factis sumus, nec uestitu sapientiam sed ueritate praeferimus, qui uirtutum conscientiam magis quam iactantiam nouimus, qui non loquimur magna sed uiuimus, quasi serui et cultores Dei patientiam quam magisteriis caelestibus discimus obsequiis spiritalibus praebeamus. est enim nobis cum Deo uirtus ista communis. inde patientia incipit, inde claritas eius et dignitas caput sumit. origo et magnitudo patientiae Deo auctore procedit. diligenda res homini quae Deo cara est: bonum quod amat maiestas diuina commendat. si dominus nobis et pater Deus est, 9 I Cor. 3, 18 sq. 4 inhabitat W2v 5 quis Gv se put. sapientem Gf) 6 huic mundo G 7 fiat] sit Gv mundi huius v 8 reprehendes G, reprehendam v; cf. test. III 69 p.170 10 faWGF,dominus v hominum sapientiumV 11 quare? si W 12 patiens] sapiens v est et humilis malim 13 esse uidemus W moltum] tantum V 15 non] ueram non v 19 facti G* nos non habitu sapientiam sed mente praeferimus, non eloquimur magna sed uiuimus Minuctus Felix Oct. c. 38, 6 21 quasi W, qua V, ut G post dei puncto distinxitErasmus 23 est enimJ cf. August. contra duas epist. Pel. IV, 9, 25 26 ac bonum W sectemur patientiam domini pariter et patris, quia et seruos esse oportet obsequentes et filios non decet esse degeneres.

Qualis uero in Deo et quanta patientia, quod in contumeliam suae maiestatis et honoris instituta ab hominibus profana templa et terrena figmenta et sacra sacrilega patientissime sustinens super bonos et malos aequaliter facit diem nasci et lumen solis oboriri, et cum imbribus terras rigat, nemo a beneficiis eius excluditur quominus iustis similiter et iniustis indiscretas pluuias largiatur. uidemus inseparabili aequalitate patientiae nocentibus et innoxiis, religiosis et impiis, gratias agentibus et ingratis Dei nutu tempora obsequi, elementa famulari, spirare uentos, fontes fluere, grandescere copias messium, fructus mitescere uinearum, exuberare pomis arbusta, nemora frondescere, prata florere. et cum crebris immo continuis exacerbetur offensis Deus, indignationem suam temperat et praestitutum semel retributionis diem patienter expectat, cumque habeat in potestate uindictam, mauult diu tenere patientiam sustinens scilicet clementer et differens, ut si fieri potest multum malitia protracta aliquando mutetur et homo in errorum et scelerum contagio uolutatus uel sero ad Deum conuertatur ipso monente et dicente: nolo mortem morientis, quantum ut reuertatur et uiuat. [et iterum: reuertimini ad me, dicit Dominus.] et iterum: reuertimini ad Dominum Deum uestrum, quoniam misericors et pius est et patiens et multae miserationis et qui sententiam flectat aduersus malitias inrogatas. quod beatus apostolus Paulus commemorans et peccatorem ad paenitentiam reuocans proponit et dicit: an numquid opulentiam bonitatis eius et sustinentiam et 20 Ezech. 18, 32. 22 Mal. 3, 7. 23 Ioel 2,13. 27 Rom. 2, 4 sq. 2 oportet esse v 4 prophana WG 10 reliosis W 12 grandescere] candescere Morellius mitescere] matnrescere v 13 arbnta Wl 19 contagio Way, contagione v 21 quantum ut] tantum W et iterum.. dominus om. WGV 24 et pius est om. G patiens est G 25 malitias inrogatas WV, maliciam inrogatam Gv; cf. de lapsis p. 263 26 quod item v, quod et malim paulus om. G peccatorum G I 27 paenitentiam] patientiam W nnmquid] inquit v 28 sustinentiam et patientiam (eius add. V) WGV, sustinentiae et longanimitatis uel su- stentionis et longanimitatis v; cf. test. III35 patientiam contemnis ignorans quoniam patientia et bonitas Dei ad paenitentiam te adducit? tu autem secundum duritiam tuam et cor inpaenitens thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii Dei qui reddet unicuique secundum opera sua. iustum iudicium Dei dixit esse, quia serum est, quia diu multumque differtur ut homini ad uitam longa Dei patientia consulatur. tunc repraesentatur poena impio et peccatori, quando iam non potest paenitentia prodesse peccati.

Adque ut plenius intellegere possimus, fratres dilectissimi, quia patientia Dei res est et quisque lenis patiens et mitis est Dei patris imitator est, cum in euangelio suo Dominus praecepta in salutem daret et diuina monita depromens ad perfectum discipulos erudiret, posuit et dixit: audistis quia dictum est: diliges proximum tibi et odio habebis inimicum tibi. ego autem dico uobis: diligite inimicos uestros et orate pro eis qui uos persecuntur, ut sitis filii patris uestri qui in caelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. si enim dilexeritis eos qui uos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani sic faciunt? et si salutaueritis fratres uestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici id ipsum faciunt? eritis itaque uos perfecti, quomodo pater uester caelestis perfectus est. sic perfectos dixit fieri Dei filios, sic consummari ostendit et docuit caelesti natiuitate reparatos, si patientia Dei patris - 14 Matth. 5, 43 sq. 1 condempnis G ignoras G 3 paenitens W 4 diem V 5 reddit G 6 quia aerum est om. a 7 difertnr G 8 consolatur W 9 peccati WY, peccanti Gv 10 possimus ex posse W m. 2, possemns G 11 res] lenis editio Dauentriensis quisque G m. 2 add. in marg., qaisquis v «««lems G et patiens v, pacienter G 15 tibi WY, tuum G; item 1.16 odio habebis] odies V; cf. de zelo et liuore c. 15 18 ***patris 0 21 habetis W 22 sic et publicani v, et sic p. V 23 facietis v et om. G 24 eritis Way, estote v 25 quomodo WGY, sicut v maneat in nobis, si similitudo diuina quam peccato Adam perdiderat manifestetur et luceat in actibus nostris. quae gloria est similem Deo fieri, qualis et quanta felicitas habere in uirtutibus quod diuinis laudibus possit aequari.

Nec hoc, fratres dilectissimi, Iesus Christus Dominus et Deus noster tantum uerbis docuit, sed impleuit et factis. et qui ad hoc descendisse se dixerat ut uoluntatem patris faceret inter cetera mirabilia uirtutum quibus indicia diuinae maiestatis expressit paternam quoque patientiam tolerantiae tenore seruauit. omnis denique actus eius ab ipso statim aduentu patientia comite signatur, quod primum de [illa] sublimitate caelesti ad terrena descendens non aspernatur Dei filius carnem hominis induere et cum peccator ipse non esset aliena peccata portare. inmortalitate interim posita fieri se mortalem patitur ut innocens pro nocentium salute perimatur. Dominus baptizatur a seruo et remissam peccatorum daturus ipse non dedignatur lauacro regenerationis corpus abluere. diebus quadraginta ieiunat per quem ceteri saginantur: esurit et famem sensit ut qui in fame sermonis et gratiae fuerant caelesti pane saturarentur. cum diabolo temptante congreditur et inimicum tantum uicisse contentus nihil ultra uerba conatur. discipulis non ut semis dominica potestate praefuit, sed benignus et mitis fraterna eos caritate dilexit, dignatus etiam pedes apostolorum lauare, ut dum circa seruos talis est dominus, exemplo suo doceret qualis circa conpares et aequales debeat esse conseruus. nec mirandum quod circa obaudientes talis extiterit qui ludam potuit usque ad extremum longa patientia sustinere, cibum cum inimico capere, hostem domesticum scire 1 in nobis] si consummari... natiuitate repetit G1, exp. G - si om. G peccando G 5 ne G I et deus W s. I. m. 2 deus et dominus uel et dominus deus v 6 pleuit et quia ab his incipit S qui] quia v 7 discendisse se S\' WI, descendi sese G dei patris S 8 admirabilia W, ammirabilia G, magnalia V, magnalia et mirabilia scripsit Krabinger uirtutum suarum uel suarum uirtutum v 9 seruauit tenore G 10 om- Des v pacientiae G 11 signantur v illa om. S 13 portarct 81 G 14 seposita S2 et mortalem Wv 15 perematur W remissa 81 16 designatur Wl 17 sagiantur S\' 18 famen G sentit-satnrentur WGv 19 diabulo SW 20 uerba om. G 22 dignatas est v 24 aequa les ex quales Sm. 2 25 oboedientes WG, compares obaudientes Baluziw tales S 27 capere S WG V, sumere 0 III. 20 nec palam ostendere, traditoris osculum non recusare. in Iudaeis uero tolerandis aequanimitas quanta et quanta patientia incredulos ad fidem suadendo flectere, obsequio ingratos fouere, contradicentibus respondere leniter, superbos sustinere clementer, humiliter persequentibus cedere, prophetarum interfectores et aduersus Deum semper rebelles usque ad crucis et passionis horam uelle colligere.

Sub ipsa autem passione et cruce, priusquam ad crudelitatem necis et effusionem sanguinis ueniretur, quae conuiciorum probra patienter audita, quae contumeliarum tolerata ludibria, ut insultantium sputamina exciperet qui sputo suo caeci oculos paulo ante formasset et cuius nomine a semis eius nunc diabolus cum angelis suis flagellatur flagella ipse pateretur, coronaretur spinis qui martyras floribus coronat aeternis, palmis in faciem uerberaretur qui palmas ueras uincentibus tribuit, spoliaretur ueste terrena qui indumento inmortalitatis ceteros uestit, cibaretur felle qui cibum caelestem dedit, aceto potaretur qui salubri poculo propinauit. ille innocens, ille iustus, immo innocentia ipse et ipse iustitia inter facinorosos deputatur et testimoniis falsis ueritas premitur, iudicatur iudicaturus et Dei sermo ad crucem tacens ducitur. et cum ad crucem Domini confundantur sidera, elementa turbentur, contremescat terra, nox diem cludat, sol ne Iudaeorum facinus aspicere cogatur et radios et oculos suos subtrahat, ille non loquitur nec mouetur nec maiestatem suam sub ipsa saltim passione profitetur: usque ad finem perseueranter ac iugiter tolerantur omnia ut consummetur in Christo plena et perfecta patientia. 2 aequaanimitas 81 quanta**** et G 6 aduersum v dom S 7 collegere Sl 10 ut] aut W 11 spumatamina G exciperet SWGV, patienter exciperet v 12 in cuius v et Wcorr. in margine nunc eius WGv 14 marturas W, martyres Gv coronaret 81 17 putaretur 81 Balubri S, salutari WV, salutare Gv poculo SWV, poculum Gv 18 ipsa et ipsa s 19 facinerosos W 21 et W 8. 1. m. 2 crucem S, uictimam WGv; cf. p. 414, 11., test. II15 p. 80 confundatur S 22 nox] non S 23 ne] et ne S (et s. I. m.2) 25 saltem Sv perseuerantur Gl 26 consumetur W, consum- matur 82

Et post ista adhuc interfectores suos, si conuersi ad eum uenerint, suscipit et patientia salutari ad conseruandum benignus ecclesiam suam nemini cludit. illos aduersarios, illos blasphemos, illos nominis sui semper inimicos, si paenitentiam delicti agant, si admissum facinus agnoscant, non solum ad indulgentiam criminis sed ad praemium regni caelestis admittit. quid potest patientius, quid benignius dici ? uiuificatur Christi sanguine etiam qui fudit sanguinem Christi. talis est Christi ac tanta patientia: quae nisi talis et tanta existeret, Paulum quoque apostolum ecclesia non haberet.

Quodsi et nos, fratres dilectissimi, in Christo sumus, si ipsum induimus, si ipse est salutis nostrae uia, qui Christum uestigiis salutaribus sequimur per Christi exempla gradiamur, sicut Iohannes apostolus instruit dicens: qui dicit se in Christo manere debet quomodo ille ambulauit et ipse ambulare. item Petrus super quem ecclesia Domini dignatione fundata est in epistula sua ponit et dicit: Christus passus est pro uobis relinqens uobis exemplum, ut sequamini uestigia eius qui peccatum non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius, qui cum malediceretur non remaledixit, cum pateretur non minabatur, tradebat autem se iudicanti iniuste.

Inuenimus denique et patriarchas et prophetas et iustos omnes qui figuram Christi imagine praeeunte portabant nihil magis custodisse in laude uirtutum suarum quam quod patientiam forti et stabili aequanimitate tenuerunt. sic Abel originem martyrii et . passionem iusti initians primus et dedicans aduersus fratrem 14 I Io. 2, 6. 17 I Petro 2, 21 sq. 1 ista omnia v uenerint] fuerint v .2 benignus SWG V, benignus et patiens v 3 illos blasphemos om. S 4 nominis] dominis S 6 sed et Gv 8 qui om. S est christus W ac tanta] sca G .9 tanta ac talis WGv 10 *»ecclesia G (et eras.) 11 si (ante ipsum) Ws. I. m. 2 12 si ipsum induimus post uia ponit S; fort. delendum 14 instruet S1 18 nobis WGV, nobis S; cf. test. III39. de zelo et liuore c. 11 uobis] nobis 81 20 est om. W 21 reraaledixit 6\'W2 G V, remaledicebat W\'v minabatnr SWGV, comminabatur v 22 tradebant S iniuste ex iuste ait S m. 2, se iniuste v 23 et om. 8 patriarcas W G 27 iustiiSJFGV, iusti hominis v aduersus W s. I. m. 2 20* parricidam non resistit nec reluctatur, sed humilis et mitis patienter occiditur. sic Abraham Deo credens et radicem ac fundamentum fidei primus instituens temptatus in filio non dubitat neque cunctatur, sed praeceptis Dei tota patientia deuotionis obsequitur. et Isaac ad hostiae dominicae similitudinem praefiguratus quando a patre immolandus offertur, patiens inuenitur. et Iacob fugatus a fratre de terra sua patienter excedit et maiore patientia postmodum supplex adhuc magis impium et persecutorem muneribus pacificis ad concordiam redigit. Ioseph uenundatus a fratribus et relegatus non tantum patienter ignoscit, sed et gratuita uenientibus frumenta largiter et clementer impertit. Moyses ab ingrato et a perfido populo contemnitur frequenter et paene lapidatur, et tamen lenis et patiens pro eisdem Dominum deprecatur. in Dauid uero, ex quo secundum carnem Christi natiuitas oritur, quam magna et mira et christiana patientia habuisse in manu saepe ut Saul regem persequentem se et interficere concupiscentem posset occidere et tamen subditum sibi et traditum maluisse seruare nec rependisse inimico uicem, sed occisum adhuc insuper et uindicasse. tot denique prophetae interfecti, tot martyres gloriosis mortibus honorati, qui omnes ad caelestes coronas patientiae laude uenerunt. neque enim potest accipi dolorum et passionum corona, nisi praecedat in dolore et passione patientia.

Quam sit autem patientia utilis et necessaria, fratres dilectissimi, ut manifestius possit et plenius nosci, Dei sententia cogitetur quam in origine statim mundi et generis humani Adam praecepti inmemor et datae legis transgressor accepit. tunc sciemus quam patientes esse in isto saeculo debeamus, qui sic nascimur, ut pressuris istic et conflictationibus laboremus. 1 fratricidam v; cf. p. 307,28., de eelo et l. c. 5., Quintil. inst. VIII, 6,35 5 isac S 7 fratre suo S maiora G 8 Becutorem W 9 redigit] reducit G 10 religatus SG agnoscit S 11 et om. G frumenta uenientibus WGv 12 a om. W Gv 13 isdem W 14 natiuitatis G1 15 patientia] patia S 17 cupientem G et om. S sibi ex tibi S 19 interfecti W 8.1. m. 2 20 tot] hoc S martyris S gloriosos W\' 21 patiae W1 24 patientiam quam S 25 dinosci G 27 et om. S leges S 29 in pressuris G istinc W\', isthic August. contra duas epist. Pel. IV, 8, 22 quia audisti, inquit, uocem mulieris tuae et manducasti ex illa arbore, de qua sola praeceperam tibi ne manducares, maledicta terra erit in omnibus operibus tuis, in tristitia et gemitu edes ex ea omnibus diebus uitae tuae. spinas et tribulos eiciet tibi et edes pabulum agri. in sudore uultus tui edes panem tuum, donec reuertaris in terram de qua sumptus es: quoniam terra es et in terram ibis. huius sententiae uinculo conligati omnes et constricti sumus, donec morte expuncta de isto saeculo recedamus. in tristitia et gemitu simus necesse est omnibus diebus uitae nostrae, edamus panem necesse est cum sudore et labore.

Ynde unusquisque cum nascitur et hospitio mundi huius excipitur, initium sumit a lacrimis et quamuis adhuc omnium nescius et ignarus nihil aliud nouit in illa ipsa prima natiuitate quam flere. prouidentia naturali lamentatur uitae mortalis anxietates et labores et procellas mundi quas ingreditur in exordio statim suo ploratu et gemitu rudis anima testatur. sudatur enim quamdiu istic uiuitur et laboratur. nec sudantibus et laborantibus possunt alia magis quam patientiae subuenire solacia: quae cum apta sint et necessaria in isto mundo uniuersis, tum magis nobis qui diabolo inpugnante plus quatimur, qui in acie cotidie stantes inueterati et exercitati hostis conluctationibus fatigamur, quibus praeter uarias et adsiduas temptationum pugnas in persecutionum quoque certamine patrimonia relinquenda sunt, subeundus carcer, portandae catenae, animae inpendendae, gladius, bestiae, ignes, cruces, omnia denique tormentorum ac poenarum genera fide et uirtute patientiae perferenda Domino ipso 1 Gen. 3,17 sq. 2 de om. S 3 manducaris S omnibus om. S 4 tristia S 5 et spinas S 6 in] et in W sudorem S 7 terra 8 8 sumptus G et August l. c., adsumptus S, et sumptus W; cf. test. III 58 quoniam} quia v terram] terra S 10 expuncta morte v 11 sumus W 12 labore et sudore W 13 unusque WI, unusquisque nostrum v 14 quamuis ex quamquis G m. 2 16 lamentetur B mortalis] temporalia V 17 procelles G in om. W 19 stic S sudantibus et om. G 20 suuenire Wl, sublinire S; cf. de zelo et l. c. 9 21 sit GV tunc WG 24 persecutionom G1 27 bestia et orbs cruces G deneque S instruente et dicente: haec locutus sum uobis, ut in me pacem habeatis, in saeculo autem pressuram: sed fidite, quoniam ego uici mundum. si autem qui diabolo et mundo renuntiauimus pressuras et infestationes diaboli et mundi crebrius ac uiolentius patimur, quanto magis patientiam tenere debemus qua adiutrice et comite omnia infesta toleremus.

Domini et magistri nostri salutare praeceptum est: qui tolerauerit usque ad finem hic saluus erit. et iterum: si permanseritis in uerbo meo, uere discipuli mei estis: et cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit uos. tolerandum est et perseuerandum, fratres dilectissimi, ut ad spem ueritatis et libertatis admissi ad ueritatem et libertatem ipsam peruenire possimus, quia hoc ipsum quod christiani sumus fidei et spei res est. ut autem peruenire spes et fides ad fructum possint sui patientia opus est. non enim praesentem gloriam sequimur sed futuram secundum quod et Paulus apostolus monet dicens: spe saluati sumus. spes autem quae uidetur non est spes. quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus per expectationem sustinemus. expectatio et patientia necessaria est, ut id quod esse coepimus impleamus et quod speramus et credimus Deo repraesentante capiamus. 1 Io. 16, 33. 8 Matth. 10, 22. 9 Io. 8, 31 sq. 18 Rom. 8, 24 sq. 1 hoc Wl 2 saeculo S, mundo WGv pressuram SWV, pressuram habebitis Gv; cf. test. III6 p. 119., adFortun. c. 11 p. 335 5 patimnr] quatimur S; malim, igitur per pressuras-quatimur patiam Wl 6 ct comite W s. I. m. 2 infeste G, festa W 8 salutare] saluatoris G tolerauerit inquid Gv 9 ad] in G et om. WI 10 manseritis G, permanseritis inquit v discipuli om. S 11 estis SWay, eritis v cognoscitis G liberauit W 12 et perseuerandum est Wv 13 ueritatis et om. S 14 possemus S 15 peruenire post possint ponit v 16 possint sui] posita sui S, sui possint v 17 secundum] sed uel om. v ot SWGV, om. v 18 p. apostolos S, apostolus paulus W 19 uident 81 21 ex- pectationem SWGV, patientiam v sustenemus S, speramus WGV, exspectamus v; cf. test. III45 expectatio SWV, expextatio**»* G, propterea exspectatio v 22 esse iam Krabinger ex 1 cod. recepit 23 credimus et speramus v repraesentante SWGV, praestante v et Win margine denique alio in loco idem apostolus iustos et operantes et de diuini faenoris incremento caelestes sibi thesauros recondentes ut patientes quoque sint instruit et docet dicens: ergo dum tempus habemus, operemur quod bonum est ad omnes, maxime uero ad domesticos fidei. bonum autem facientes non deficiamus: tempore enim suo metemus. admonet ne quis inpatiens in operatione deficiat, ne quis temptationibus aut auocatus aut uictus in medio laudis et gloriae itinere desistat et pereant praeterita, dum quae coeperant desinunt esse perfecta, sicut scriptum est: iustitia iusti non liberabit eum in quocumque die exerrauerit, et iterum: tene quod habes ne alius accipiat coronam tuam. quae uox adhortatur patienter et fortiter perseuerare, ut qui ad coronam laude iam proxima nititur durante patientia coronetur.

Patientia autem, fratres dilectissimi, non tantum bona custodit, \'sed et repellit aduersa. Spiritui sancto fauens et caelestibus ac diuinis cohaerens contra facta carnis et corporis quibus anima expugnatur et capitur uirtutum suarum propugnaculo reluctatur. inspiciamus denique pauca de multis, ut de paucis intellegantur et cetera. adulterium, fraus, homicidium mortale crimen est. sit fortis et stabilis in corde patientia, nec adulterio sanctificatum corpus et Dei templum polluitur nec iustitiae dicata innocentia contagio fraudis inficitur nec post gestatam eucharistiam manus gladio et cruore maculatur.

Caritas fraternitatis uinculum est, fundamentum pacis, tenacitas ac firmitas unitatis, quae et spe et fide maior est, quae et 3 Gal. 6,10. 9. 10 Ezech. 33,12. 12 Apoc. 3,11. 1 iustus 8 iustos et om. G de om. WGv diuine G 2 sibi thensauros S, thes. sibi W Gv reponentes V ut patientes om. S 3 instruet S docet] monet S; cf. p. 409, 5 6 deficiemus S 9 ceperant S, acceperant W1 11 quacunque v errauerit G, peccauerit V 13 hortatur G 20 inspicimus W 21 homicidum W 22 sed (pro sit) fortiw)) et stabili manente in corde G et nec W2c, et W1 scificato W1 24 contagio BWGV, contagione v gestatam WGV, gustata S 26 est] et G 27 et (ante spe) om. S opera et martyria praecedit, quae nobiscum semper aeterna in regnis caelestibus permanebit. tolle illi patientiam, et desolata non durat, tolle sustinendi tolerandique substantiam, et nullis radicibus ac uiribus perseuerat. apostolus denique cum de caritate loqueretur, tolerantiam illi et patientiam iuncxit. caritas, inquit, magnanima est, caritas benigna est, caritas . non aemulatur, non inflatur, non inritatur, non cogitat malum, omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. ostendit inde illam perseuerare tenaciter posse, quod nouerit omnia sustinere. et alio loco, sustinentes, inquit, inuicem in dilectione, satis agentes seruare unitatem spiritus in coniunctione pacis. probauit nec unitatem seruari posse nec pacem, nisi se inuicem fratres mutua tolerantia foueant et concordiae uinculum patientia intercedente custodiant.

Quid deinde, ut non iuras neque maledicas, ut tua ablata non repetas, ut accepta alapa et alteram maxillam uerberanti praebeas, ut fratri in te peccanti non tantum septuagies septies sed omnia omnino peccata dimittas, ut diligas inimicos tuos, ut pro aduersariis et persecutoribus precem facias, poterisne ista perferre nisi patientiae et tolerantiae firmitate ? quod factum uidemus in Stephano, qui cum a Iudaeis ui et lapidibus necaretur, non sibi uindictam sed interfectoribus ueniam postulabat dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. sic esse oportuit primum martyrem Christi qui martyras secuturos gloriosa morte praecurrens non tantum praedicator esset dominicae passionis sed et patientissimae lenitatis imitator. quid dicam de ira, 5 1 Cor. 13, 4. 5. 7. 10 Eph. 4, 2 sq. 24 Act. 7, 60. 1 opera] fides opera S semper aeterna BWGV, s. aeterna apud deum v, exp. Krabinger 4 non perseuerat coni. Vahlen; an pernersa est? 5 subiunxit W caritias S 6 benigna est caritas om. S 10 norit WGv et] item V in loco v sustinentis S 11 inquit om. V dilectionem S agentis S 17 prebeas uerberanti G 18 septnagies septies] LXX et VII W, septies sed septuagies septies v 19 et omnia v 20 aduersarios S perferferre S, perficere v 21 patientia W firmitate] teneas fiimitatem v 22 stefano S a ex ac a G m. 2 negaretur S 25 martyres Gv secutoros S1 26 dominicae passionis pracdicator esset v, predicator esse dominice meruit passionis G 27 et om. S patientissimae] sapientissime W de discordia, de simultate, quae in christiano esse non debent? sit patientia in corde, et haec illic locum habere non possunt, aut si adire temptauerint, cito exclusa discedunt, ut domicilium pacificum perseueret in corde, ubi Deum pacis delectet habitare. admonet denique apostolus et docet dicens: nolite contristare Spiritum sanctum Dei in quo signati estis in diem redemptionis. omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia auferatur a uobis. si enim christianus a furore et contentione carnali tamquam de maris turbinibus excessit et tranquillus ac lenis in portu Christi esse iam coepit, nec iram nec discordiam debet intra pectus admittere cui nec malum pro malo reddere liceat nec odisse.

Nec non ad uaria quoque carnis incommoda et crebros corporis durosque cruciatus quibus humanum genus cottidie fatigatur et quatitur patientia necessaria est. nam cum in illa prima transgressione praecepti firmitas corporis cum immortalitate discesserit et cum morte infirmitas uenerit nec possit firmitas recipi nisi cum recepta et immortalitas fuerit, oportet in hac fragilitate adque infirmitate corporea luctari semper et congredi, quae luctatio et congressio non nisi patientiae potest uiribus sustineri. examinandis autem nobis adque explorandis diuersi inportantur dolores et multiplex temptationum qualitas inrogatur de iacturis facultatum, de ardoribus febrium, de cruciatibus uulnerum, de amissione carorum. nec aliud magis iniustos discernit et iustos quam quod in aduersis per inpatientiam queritur et blasphemat iniustus, patientia iustus probatur, sicut scriptum est: in dolore sustine et in humilitate tua 5 Eph. 4,30 sq. 27 Sir. 2, 4 sq. 2 corde S, pectore WGv et om. S 4 dom S 5 apostolus paulus V docet] monet 8 contristari SW1 7 die WG et (ante ind.) om. S 8 auferantur G, auferentur W; cf. test. 1115 9 contemptione S 12 pro om. G 17 inmortalitatem S 18 firmitas] infirmitas S 20 corporea] corporis August. I. c. IV, 8,22 luctare Sl 21 uiribus potest 17 susteneri S 22 explorandis] probandis V 25 ammismone W et alias magis inter 17 iustos disc. et iniustos W 26 quaeritnr SG 27 blasfemat iniustos SG iustos S\' patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et argentum.

Sic Iob examinatus est et probatus et ad summum fastigium laudis patientiae uirtute prouectus. quanta aduersus eum diaboli iacula emissa, quanta admota tormenta. iactura rei familiaris infligitur, numerosae subolis orbitas inrogatur: diues in censu dominus et in liberis pater ditior nec dominus repente nec pater est. accedit uulnerum uastitas et tabescentes ac fluentes artus uermium quoque edax poena consumit. ac ne quid omnino remaneret quod non Iob in suis temptationibus experiretur, armat diabolus et uxorem illo antiquo nequitiae suae usus ingenio, quasi omnes per mulierem decipere posset et fallere, quod fecit in origine. nec tamen Iob grauibus et densis conflictationibus frangitur quominus inter illas angustias et pressuras Dei benedictio uictrice patientia praedicetur. Tobias quoque post iustitiae et misericordiae suae opera magnifica luminum amissione temptatus in quantum patienter caecitatem pertulit in tantum granditer Deum patientiae laude promeruit.

Adque ut magis, fratres dilectissimi, patientiae bonum luceat, quid mali e contrario inpatientia inportet consideremus nam ut patientia bonum Christi est, ita contra inpatientia malum diaboli est, et sicut in quo habitat et manet Christus patiens inuenitur, ita inpatiens semper existit cuius mentem diaboli nequitia possedit. exordia ipsa denique uideamus. diabolus hominem ad imaginem Dei factum inpatienter tulit: inde at perit primus et perdidit. Adam contra caeleste praeceptum cibi letalis inpatiens in mortem cecidit nec acceptam diuinitus 1 ignem S 3 cxaminatust et G 5 missa W\' 6 sobolis WG inrogatur] inicitur G 7 in om. G 9 edax quoque uermium poena v 10 eipedireturS 11 etotn. G 12 decepereS possitTFG quod...origine suspectum uidetur 13 mundi origine v; cf. p. 404, 26 et] ac v 14 pressuras WGV, pressuras suas Sv dmi S 16 sua W ammissione WG1 18 do W\' 20 et quid G 21 nam W 8. l. m. 2 ita SWGV, sic e uel sic v malum diaboli est S, diaboli malum WGv 24 possedit W*GV, possidet Wl, possidit S ipsa denique S, denique ipsa WGv 25 et W s. I. m. 2 26 periit (h primum G perdidit W 8. 1. m. 2 caelestfi S gratiam patientia custode seruauit, et ut fratrem Cain perimeret sacrificii eius et muneris inpatiens fuit, et quod Esau de maioribus ad minora descendit, primatus suos per inpatientiam lentis amisit. quid Iudaicus populus circa beneficia diuina perfidus et ingratus nonne quod a Deo primum recessit inpatientiae crimen fuit? dum Moysi cum Deo conloquentis moras non potest ferre, profanos deos ausus est postulare, ut itineris sui duces nuncuparet caput bubulum et terrestre figmentum, nec umquam ab eadem inpatientia destitit quominus semper docilitatis et diuinae administrationis impatiens prophetas suos et iustos quosque perimendo ad crucem quoque et ad sanguinem Domini prosiliret. inpatientia etiam in ecclesia haereticos facit et ad Iudaeorum similitudinem contra Christi pacem et caritatem rebelles ad hostilia et furiosa odia compellit. et ne longum sit singula recensere, omnia omnino quae patientia operibus suis aedificat ad gloriam inpatientia destruit ad ruinam.

Quare, fratres dilectissimi, et bonis patientiae et inpatientiae malis diligenter expensis patientiam per quam in Christo manemus et uenire cum Christo ad Deum possumus, plena obseruatione teneamus: quae copiosa et multiplex non angusto fine concluditur uel breuibus terminis coercetur. late patet patientiae uirtus et ubertas eius et largitas de unius quidem nominis fonte proficiscitur, sed exundantibus uenis per multa gloriarum itinera diffunditur, nec proficere aliquid in actibus nostris potest ad consummandam laudem, nisi inde consummationis accipiat firmitatem. patientia est quae nos Deo et commendat et seruat: ipsa est quae iram temperat, quae linguam frenat, quae mentem 1 patientia W 8. l. m. 2 custode custode W1 peremeret SW 2 sacrificis S 3 suus Gx lentis] entis S 4 iudeicus S 6 dum] cum S loquentis Wv, conloquenti ex loquenti G m. 2 7 est om. v 8 caput W s. d. m, 2 . terrestrem S 9 eodem S docibilitatis G* 10 administrationis S, ammonitionis W, admonitionis Gv quosque W, quoque SG 11 alterum ad om. WG domini om. G 12 ad W s. I. m. 2 13 et caritatem om. W 14 et (ante fur.) om. W sit Ws. I. m. 2 15 omnia omnino] non omnia S 19 et] ut v dom S possimus Sv 21 uel S, nec WGv 23 ex«**undantibus W; cf. ad Demetr. p. 353, 15 24 nec prius G profecere S 25 consumandam W; item p. 412, 9 27 quae (ante mentem) om. v gubernat, pacem custodit, disciplinam regit, libidinis impetum frangit, tumoris uiolentiam conprimit, incendium simultatis extinguit, coercet potentiam diuitum, inopiam pauperum refouet, tuetur in uirginibus beatam integritatem, in uiduis laboriosam castitatem, in coniunctis et maritatis indiuiduam caritatem. facit humiles in prosperis, in aduersis fortes, contra iniurias et contumelias mites. docet delinquentibus cito ignoscere, si ipse delinquas, diu et multum rogare. temptationes expugnat, persecutiones tolerat, passiones et martyria consummat. ipsa est quae fidei nostrae fundamenta firmiter munit. ipsa est quae incrementa spei sublimiter prouehit. ipsa actum dirigit, ut tenere possimus uiam Christi, dum per eius tolerantiam gradimur. ipsa efficit ut perseueremus filii Dei, dum patientiam patris imitamur.

Et quoniam plurimos scio, fratres dilectissimi, uel pondere iniuriarum angentium uel dolore de eis qui aduersum se grassantur et saeuiunt uindicari uelociter cupere, nec illud in extrema parte reticendum est, ut in istis fluctuantis mundi turbinibus et Iudaeorum siue gentilium et haereticorum quoque persecutionibus constituti patienter expectemus ultionis diem nec ad uindictam doloris nostri querula festinatione properemus, cum scriptum sit: expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in testimonium, quoniam iudicium meum ad congregationes gentium, ut excipiam reges et effundam super eos iram meam. expectare nos iubet Dominus et futurae ultionis diem forti patientia sustinere. qui et in Apocalypsi loquitur dicens: ne signaueris uerba prophetiae libri huius, quia iam tempus in proximo est: et hi qui perseuerant nocere, noceant, et qui in sordibus est sordescat adhuc, iustus autem 21 Soph. 3, 8. 26 Apoc. 22,10 sq. 2 tomoris 8 4 uirgibus S in nidois L caetitatem om. W laboriosam] desinit S 13 fili W* imitatur G 14 et] sed v quoniam] quam G 15 cis W, his G crassantnr G 16 nec...reticendum est] nec in illum extremi iudicii diem malorum retributionem differre: nobiscum hortor interim amplectimini patientiae bonum v post Morellium 20 quernla et inuidiosa v scriptum om. W1 21 dns W s. I. m. 2 diem W 25 sustineri W 28 et hi] ut et ii u; cf. test. III23 adhuc iustiora faciat, similiter et sanctus sanctiora. ecce uenio cito, et merces mea mecum estreddere unicuique secundum facta sua. unde et clamantes martyres et ad uindictam suam dolore erumpente properantes expectare adhuc iubentur et temporibus consummandis implendisque martyribus praebere patientiam. et cum aperuisset, inquit, quintum signum, uidi sub ara Dei animas occisorum propter uerbum Dei et martyrium suum, et clamauerunt magna uoce dicentes: quousque, Domine sanctus et uerus, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum de his qui in terris inhabitant? et data est eis singulis stola alba et dictum est ut requiescerent breui adhuc tempore, donec impleatur numerus conseruorum et fratrum eorum quique postea occidentur exemplo ipsorum.

Quando autem ueniat sanguinis iusti diuina uindicta declarat: per Malachin prophetam Spiritus sanctus dicens: ecce dies Domini uenit ardens uelut clibanus, eruntque omnes alienigenae et omnes iniqui stipula, et succendet illos adueniens dies, dicit Dominus. quod item legimus in psalmis, ubi Dei iudicis praedicatur aduentus censurae suae maiestate uenerandus: Deus manifestus ueniet Deus noster et non silebit. ignis ante eum ardebit et in circuitu eius procella nimia. uocabit caelum susum et terram ut separet populum suum. colligite illi iustos eius, eos qui disponunt testamentum eius in sacrificiis. et nuntiabunt caeli 6 Apoc. 6, 9 sq. 17 MaL 4,1. 22 Ps. 49, 3 sq. 1 iustiora faciat] iustior fiat V sanctas WGV, qui sanctus est c sanctior V 2 est W s. l. m. 2 3 et] etiam v 4 et om. G 7 signum WGV, sigillum v; cf. test. -11116 aram Qx 9 uoco magna v 11 his] iis v 12 datae sunt eis singulae stolae albae v est WGV, est eis » 14 quique] qui v 17 malachin WG, malachian v prophetam om, V dicens ex docens W m. 2 19 et (ante succ.) om. W; cf. test. II28 20 dies om. W 21 iudicii G 22 uenerandus WGV, uerendus r 24 uocauit WG, uocabit V, aduocabit v; cf. test. II28 25 susum WV, sursum Gv terram deorsam v 27 annuntiabunt v iustitiam eius, quoniam Deus iudex est. et Esaias eadem praenuntiat dicens: ecce enim Dominus sicut ignis ueniet, et sicut procella currus eius retribuere in ira uindictam. in igne enim Domini iudicabuntur et in gladio eius uulnerabuntur. et iterum: Dominus Deus uirtutum prodibit et comminuet bellum. excitabit certamen et clamabit super inimicos suos cum fortitudine: tacui, numquid semper tacebo?

Quis autem est hic qui tachisse se prius dicit et non semper tacebit ? utique ille qui sicut ouis ad uictimam ductus et sicut agnus coram tondente sine uoce non aperuit os suum. utique ille qui non clamauit neque in plateis uox eius audita est. utique ille qui non fuit contumax neque contradixit, cum dorsum suum poneret ad flagella et maxillas ad palmas, faciem autem suam non auerteret a foeditate sputorum. utique ille qui cum accusaretur a sacerdotibus et senioribus nihil respondit et mirante Pilato patientissimum silentium tenuit. hic est qui cum in passione tacuerit in ultione postmodum non tacebit. hic est Deus noster id est non omnium sed fidelium et credentium Deus, qui cum in secundo aduentu manifestus uenerit non silebit. nam cum in humilitate prius fuerit occultus, ueniet in potestate manifestus.

Hunc expectemus, fratres dilectissimi, iudicem et uindicem nostrum ecclesiae suae populum et ab initio mundi iustorum omnium numerum secum pariter uindicaturum. qui ad uindictam suam nimium festinat et properat, consideret quia necdum uindicatus est ipse qui uindicat. [pater Deus praecepit filium suam 2 Es. 66, 15 sq. 5 Es. 42, 13 sq. 2 pronuntiat W 6 prodiuit G comrauniet G 7 excitauit G clamaoit G 11 ductus est v; cf. test. II15 p. 80 12 tondente se Gv, tondentibus V teste Rigaltio 13 ..est W (ea eras.) 15 maxillas suas V; cf. test. II 13 p. 78, 5 16 anertit v 17 admirante Gv 19 prius tacnerit V 22 cum] qui W 25 et om. W1 Mundi initio W , 28 est W 8. 1. m. 2 nindicat] indicat W pater...p. 415, 5 et om. WG; diuerso ordine uerba ita collocat V: qui nindicat. in apocalypsi angelus-adora. et apostolus paulus diuini praecepti memor-infernorum. pater deus iesum filium praecipit adorari. qualis iesu domini et quanta etc. adorari et apostolus Paulus diuini praecepti memor ponit et dicit: Deus exaltauit illum et donauit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omnes genu curuent caelestium, terrestrium et infernorum. et] in Apocalypsi angelus Iohanni uolenti adorare se resistit et dicit: uide ne feceris, quia conseruus tuus sum et fratrum tuorum. Iesum Dominum adora. qualis Iesus Dominus et quanta patientia ut qui in caelis adoratur necdum uindicetur in terris. huius patientiam, fratres dilectissimi, in persecutionibus et passionibus nostris cogitemus. huius aduentui plenum expectationis obsequium praebeamus nec defendi ante Dominum serui inreligiosa et inuerecunda festinatione properemus. insistamus potius et elaboremus et toto corde uigilantes adque ad omnem tolerantiam stabiles dominica praecepta seruemus, ut cum ille irae et uindictae dies uenerit non cum impiis et peccatoribus puniamur, sed cum iustis et Deum timentibus honoremur. 2 PhiL 2, 9 sq. 6 Apoc. 22, 9. 2 quod est] ad hoc ut sit V, ut sit Cyprianus test. II13, III 39 3 omnes V I omne v 4 curuent V teste Bigaltio, flectant V teste libro Goetting., flectatur v 5 nolenti iohanni G se adorare V 8 iesus dns W, hic dns G, iesu domini V patientia eius v 13 autem potius O laboremus V 14 adque om. W 15 euenerit Gl DE BONO PATIKNTIAE EXPLICIT W, CECILI CIPRIANI DE PATIENTTA EXPLICIT G