De Mortalite Cyprian, Saint Wilhelm von Hartel University of Leipzig European Social Fund Saxony Gregory Crane Jouve OCR-ed, corrected and encoded the text Greta Franzini Project Manager (University of Leipzig) Simona Stoyanova Project Assistant (University of Leipzig) Bruce Robertson Technical Advisor (Mount Allison University) Uvius Fonticola Technical Advisor (Ludwig Maximilians University Munich) University of Leipzig stoa0104a.stoa008.opp-lat1.xml Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License 2014 University of Leipzig Germany Wilhelm von Hartel Cyprian, Saint S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia Gerold Vienna 1868 Pars I Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 3.1 Internet Archive

The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.

Latin
DE MORTALITATE.

Etsi aput plurimos uestrum, fratres dilectissimi, mens solida est et fides firma et anima deuota quae ad praesentis mortalitatis copiam non mouetur, sed tamquam petra fortis et stabilis turbidos impetus mundi et uiolentos saeculi fluctus frangit potius ipsa nec frangitur, et temptationibus non uincitur sed probatur, tamen quia animaduerto in plebe quosdam uel inbecillitate animi uel fidei paruitate uel dulcedine saecularis uitae uel sexus mollitie uel, quod magis est, ueritatis errore minus stare fortiter nec pectoris sui diuinum adque inuictum robur exerere, dissimulanda res non fuit nec tacenda, quominus quantum nostra mediocritas sufficit uigore pleno et sermone de dominica lectione concepto delicatae mentis ignauia conprimatur et qui homo Dei et Christi esse iam coepit Deo et Christo dignus habeatur.

Agnoscere enim se debet, fratres dilectissimi, qui Deo militat, qui positus in caelestibus castris diuina iam sperat, ut ad procellas et turbines mundi trepidatio nulla sit nobis, nulla turbatio, quando haec uentura praedixerit Dominus prouidae uocis hortatu instruens et docens et praeparans adque corroborans ecclesiae suae populum ad omnem tolerantiam futurorum: bella et fames et terrae motus et pestilentias per loca singula exurgere DTCIPIT (racrpiT om. S) DE MORTA.LITATE SW, INCIPIT CAECILI CY- PBIANI DE MOETALITATE 0 G 2 plurimom G\' 3 est om. G mort. cop. praes. G 4 set S, et G stab. et fort. W 5 uiolentus 0, uolentis W\' 7 quia ex qui W m. 2, quoniam V animuerto W\' inbecillitatem 0 8 dulcidine SO mollitiae SGO 9 magis] maius v 10 easerere S 13 delicate mentes S 15 adgnoscere W ut solet, agnascire 0 16 sperat SO, spirat WV, adspirat G 17 turbinis 0 in nobis v turbatio SOWGV, cnnctatio v 18 euentura OWGV prouide 0 19 hortatur G, hortatusn 0\' 21 terre 0 ita saepius e pro ae praenuntiauit et cecinit, et ne inopinatus nos et nouus rerum infestantium metus quateret, magis ac magis in nouissimis temporibus aduersa crebrescere ante praemonuit. fiunt ecce quae dicta sunt, et quando fiunt quae ante praedicta sunt sequentur et quaecumque promissa sunt Domino ipso pollicente et dicente: cum autem uideritis haec omnia fieri, scitote quoniam in proximo est regnum Dei. regnum Dei, fratres dilectissimi, esse coepit in proximo: praemium uitae et gaudium salutis aeternae et perpetua laetitia et possessio paradisi nuper amissa mundo transeunte iam ueniunt: iam terrenis caelestia et magna paruis et caducis aeterna succedunt. quis hic anxietatis et sollicitudinis locus est? quis inter haec trepidus et maestus. est nisi cui spes et fides deest? eius est enim mortem timere qui ad Christum nolit ire. eius est ad Christum nolle ire qui se non credat cum Christo incipere regnare.

Scriptum est: iustum fide uiuere. si iustus es et fide uiuis, si uere [in Deum] credis, cur non cum Christo futurus et de Domini pollicitatione securus, quod ad Christum uoceris amplecteris et quod diabolo careas gratularis? Simeon denique ille iustus qui uere iustus fuit, qui fide plena Dei praecepta seruauit, cum ei diuinitus responsum fuisset quod non ante moreretur quam Christum uidisset et Christus infans in templum cum matre uenisset, agnouit in spiritu natum esse iam Christum, de quo sibi fuerat ante praedictum: quo uiso sciuit se cito esse moriturum. laetus itaque de morte iam proxima et de uicina 6 Luc. 21,31. 16 Rom. 1,17. 1 cecinit SOWGV, docuit v 2 quatet Wl sed corr. m. 2 in marg. excuteret ex exquateret G m. 2 6 uideretis 0 7 est r. dni G 9 laetitia SOWG et August. contra duas epist. Pelag. IV, 8, 22., securitas Balusius 10 admissa G transeuntem 0 uenit 0 iam] cum 0, et W 11 succendunt WIG I 13 est om. W enim est SG sed in G est a. I. m. 2 14 nollit W, nollet 81 eius...ire om. S, cuius (pro eius)...ire W , s. l. m. 2 15 credit ex credat W m. 2 incipere] in perpetuo Gronou. obs. p. 627 16 est SOWGV, est enim v si om. W 17 si] in dom si S in deum OWG, om. S, in christum v 18 de om. S uocaris G 19 gratuleris G2 symeon SOG 20 qui u. iustus om. S 22 quam] nisi G cum matre in templum G 25 que de morte iam S s. I. m. 2 uicina] diuina GW3 arcesitione S, accersitione WO, accersione G arcessitione securus accepit in manus puerum et benedicens Deum exclamauit et dixit: nunc diI:ųittis seruum tuum, Domine, secundum uerbum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutarem tuum, probans scilicet adque contestans tunc esse semis Dei pacem, tunc liberam, tunc tranquillam quietem, quando de istis mundi turbinibus extracti sedis et securitatis aeternae portum petiuimus, quando expuncta hac morte ad immortalitatem uenimus. illa est enim nostra pax, illa fida tranquillitas, illa stabilis et firma et perpetua securitas.

Ceterum quid aliud in mundo quam pugna aduersus diabolum cotidie geritur, quam aduersus iacula eius et tela conflictationibus adsiduis dimicatur? cum auaritia nobis, cum inpudicitia, cum ira, cum ambitione congressio est, cum carnalibus uitiis, cum inlecebris saecularibus adsidua et molesta luctatio. obsessa mens hominis et undique diaboli infestatione uallata uix occurrit singulis, uix resistit: si auaritia prostrata est, exsurgit libido: si libido conpressa est, succedit ambitio: si ambitio contempta est, ira exasperat, inflat superbia, uinolentia inuitat, inuidia concordiam rumpit, amicitiam zelus abscidit. cogeris maledicere quod diuina lex prohibet, conpelleris iurare quod non licet.

Tot persecutiones cotidie animus patitur, tot periculis pectus; urgetur: et delectat hic inter diaboli gladios diu stare? cum magis concupiscendum sit et optandum ad Christum subueniente uelocius morte properare ipso instruente nos et dicente: amen amen dico uobis quoniam uos plorabitis et plangetis, saeculum autem gaudebit: uos tristes eritis, 2 Luc. 2, 29 sq. 25 Io. 16, 20. 1 manum G dominum Gv 2 eiclaraauit... doraine om. G dimittes S, dimittas W 4 salutare OWGv 5 adque] at G sed t in ras. m. 2 7 petiraus OWGv 8 immortalitate 0 nostra] ueia Balusius 10 diabulum SO ita saepius 11 geritur] quaeritur S 12 inpudititia 0 14 conluctatio; est G, luctatio est OWv et August. I. c. IV, 9, 27. et contra Iulianum Pelagianum II, 8,25 15 undique] utique S 16 prostrata contempta G 18 ninnlentia W inuitat] irritat coni. South 19 abscindit v 22 persecutionis S animus cotidie WGv et August l. c. 23 nrguetnr GO gladios] laqueos aliquotcodd. August. 26 uos W 8. 1. m. 2 plangebitis G 27 tristis 0 sed tristitia uestra in laetitiam ueniet. quis non tristitia carere optet, quis non ad laetitiam uenire festinet ? quando autem in laetitiam ueniat nostra tristitia Dominus denuo ipse declarat dicens: iterum uidebo uos, et gaudebit cor uestrum et gaudium uestrum nemo auferet a uobis. cum ergo Christum uidere gaudere sit nec possit esse gaudium nostrum nisi quis uiderit Christum, quae caecitas animi quaeue dementia est amare pressuras et poenas et lacrimas mundi et non festinare potius ad gaudium quod numquam possit auferri.

Hoc autem fit, fratres dilectissimi, quia fides deest, quia nemo credit esse uera quae promittit Deus qui uerax est, cuius sermo credentibus aeternus et firmus est. si tibi uir grauis et laudabilis aliquid polliceretur, haberes pollicenti fidem nec te falli aut decipi ab eo crederes quem stare in sermonibus adque in actibus suis scires. Deus tecum loquitur, et tu mente incredula perfidus fluctuaris ? Deus de hoc mundo recedenti inmortalitatem adque aeternitatem pollicetur, et dubitas? hoc est Deum omnino non nosse, hoc est Christum credendi magistrum peccato incredulitatis offendere, hoc est in ecclesia constitutum fidem in domo fidei non habere.

Quantum prosit exire de saeculo Christus ipse salutis adque utilitatis nostrae magister ostendit: qui cum discipuli eius contristarentur, quod se iam diceret recessurum, locutus est ad eos dicens: si me dilexissetis, gauderetis quoniam uado ad patrem, docens et ostendens, cum cari quos diligimus de saeculo exeunt, gaudendum potius quam dolendum. 4 Io. 16, 22. 24 Io. 14, 28. 1 laetitia 0 2 optat W 3 in W s. I. tft. 2, ad 8 laetitia W 5 auferat S, aufert WO 6 gaudire 0 7 quis uiderit SOWV, uidere G, cum uiderimus v 10 fit W 8. I. m. 2, om. G 11 esse uera BY, uera esse OWG, fatura esse v 13 haberes SOWOV, haberea utique v 14 decepi 0 quem ex quae Om.2 adque] aut S 15 deus SOWOV, nunc deus v 16 fluctuas OWGtJ deus tibi v recedendi SK 17 adq. aet. poll.] aeternitatemque promittit G et SOWGV, et tu v hoc...nosse om. S 18 credendi SOW2GJ V, credenti WIOI, credentium v magistrum SOWGV, dominum et magistrum v impeccato G 19 domo fidei] dnl fide 0 24 gauderetis utique v 25 docens acilicet v 26 potius est G cuius rei memor beatus apostolus Paulus in epistula sua ponit et dicit: mihi uiuere Christus est et mori lucrum, lucrum maximum computans iam saeculi laqueis non teneri, iam nullis peccatis et uitiis carnis obnoxium fieri, exemptum pressuris angentibus et uenenatis diaboli faucibus liberatum ad laetitiam salutis aeternae Christo uocante proficisci.

At enim quosdam mouet quod aequaliter cum gentilibus nostros morbi istius ualitudo corripiat: quasi ad hoc crediderit christianus, ut immunis a contactu malorum mundo et saeculo feliciter perfruatur et non hic omnia aduersa perpessus ad futuram laetitiam reseruetur. mouet quosdam quod sit nobis cum ceteris mortalitas ista communis. quid enim nobis in hoc mundo non commune cum ceteris, quamdiu adhuc secundum legem primae natiuitatis manet caro ista communis ? quoadusque istic in mundo sumus, cum genere humano carnis aequalitate coniungimur, spiritu separamur. itaque donec corruptiuum istud induat incorruptionem, et mortale hoc accipiat inmortalitatem, et spiritus nos perducat ad Deum patrem, quaecumque sunt carnis incommoda sunt nobis cum humano genere communia. sic cum fetu sterili terra ieiuna est, neminem fames separat: sic cum inruptione hostili ciuitas aliqua possessa est, omnes simul captiuitas uastat, et quando imbrem nubila serena suspendunt, omnibus siccitas una est, et cum nauem scopulosa saxa confringunt nauigantibus naufragium sine exceptione commune est, et oculorum dolor et impetus febrium et omnium ualitudo membrorum cum ceteris communis est nobis, quamdiu portatur in saeculo caro ista communis. 2 Phil. 1, 21. 3 saectdaribus August. I. c. 4 carnalibus V praessuris agentibus S 6 salutis] lucis G 7 ad OGl gentilibus nostros] gentibus nos G 8 ualetudo Ssaepius 10 frnatnr S omnia hic OWGv perpessos S futura W 11 laetitiam W 8. l. m. 2 \' 13 quamdiu] quando G 14 quodusque W\', quousque G 15 coniungimus G 16 corraptum iatut S 17 spiritus] chriatus Baluatus 18 doin S incommodo G I 20 fetu ex fletu G m. 2 terra W s. l. m. 2 iainna 8 famis G 21 inrumptione G, inroptione 0 23 constringunt v 24 nauigantibus om. G 26 quamdiu] quftduo 0

Quin immo si qua condicione, qua lege crediderit christianus noscat et teneat, sciet plus sibi quam ceteris in saeculo laborandum, cui magis sit cum diaboli inpugnatione luctandum. docet et praemonet scriptura diuina dicens: fili, accedens ad seruitutem Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem, et iterum: in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et argentum.

Sic Iob post rerum damna, post pignerum funera uulneribus quoque et uermibus grauiter adflictus non uictus est sed probatus, qui in ipsis conflictationibus et doloribus suis patientiam religiosae mentis ostendens ait: nudus exiui de matris utero, nudus etiam ibo sub terram. Dominus dedit et Dominus abstulit: sicut Domino uisum est, ita factum est. sit nomen Domini benedictum. et cum eum uxor quoque conpelleret, ut ui doloris inpatiens aliquid aduersus Deum querula et inuidiosa uoce loqueretur, respondit et dixit: tamquam una ex insipientibus mulieribus locuta es. si bona excepimus de manu Domini, mala non tolerabimus? in his omnibus quae contigerunt ei nihil peccauit Iob labiis suis in conspectu Domini. itaque illi Dominus Deus perhibet testimonium dicens: animaduertisti puerum meum Iob? non enim est similis illi quisquam in terris, homo sine querella, uerus Dei cultor. et Tobias post opera magnifica, post misericordiae suae multa et gloriosa praeconia caecitatem luminum passus timens et benedicens in aduersis Deum per ipsam corporis sui cladem creuit ad laudem, quem et ipsum uxor sua deprauare 4 Sir. 2, 1. 4. 5. 12 Iob 1, 21. 18 Iob 2,10. et 1, 22. 22 Iob 1, 8. 1 conditione W G 2 sibi plus G quam ceteris om. 0 4 dicens] quae dicit V 5 timore ex more W m. 2 8 argentum] add. r: homines uero receptibiles in camino humiliationis 9 pignorum WOv 10 non uictus om. G 12 utero matris Ov 13 sub terram ibo 0 et W s. l. m. 2, om. r 14 uisam est] placuit V 16 quoque sua 11 17 dum G quaerella 0 18 insipientibus S, ineptis OWGv 19 eicepimusSfTr, excipimus 0, suscepimus v, exsuscepimus G cur non Ov 20 toleramus 8 22 dns dš illi G test. perh. W 24 homo om. S querela Wv temptauit dicens: ubi sunt iustitiae tuae? ecce quae pateris. at ille circa timorem Dei stabilis et firmus et ad omnem tolerantiam passionis fide religionis armatus temptationi uxoris inualidae in dolore non cessit, sed magis Deum patientia maiore promeruit, quem postmodum Raphael angelus conlaudat et dicit: opera Dei reuelare et confiteri honorificum est. nam quando orabas tu et Sarra ego optuli memoriam orationis uestrae in conspectu claritatis Dei: et cum sepelires tu mortuos simpliciter, et quia non es cunctatus exurgere et derelinquere prandium tuum et abisti et condidisti mortuum, et missus sum temptare te: et iterum me misit Deus curare te et Sarram nurum tuam: ego enim sum Raphael, unus ex septem angelis sanctis qui adsistimus et conuersamur ante claritatem Dei.

Hanc tolerantiam iusti semper habuerunt, hanc apostoli disciplinam de Domini lege tenuerunt non mussitare in aduersis sed quaecumque in saeculo accidunt fortiter et patienter excipere, cum Iudaeorum populus hinc semper offenderit, quod aduersus Deum frequentius murmuraret, sicut testatur in Numeris Dominus Deus dicens: desinat murmuratio eorum a me, et non morientur. murmurandum non est in aduersis, fratres dilectissimi, sed patienter et fortiter quidquid acciderit sustinendum, cum scriptum sit: sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non despicit. in Deuteronomio quoque monet 1 Tob. 2, 14. 6 Tob. 12, 11 sq. 21 Nuin. 17, 25. 24 Ps. 50, 19. 2 ad S illi 0 3 tollerantiam 0 et fide G timptatione 0 4 dominum V 5 maiore om. V 6 relenare S et confiteri om. G 7 sarra SOWGV, sarra nurua tua c 9 sepelieres S, sepellires 0 sunplicitcr] similiter coni. Rigaltius; cf. p. 291, 5 10 quia] quando G 11 abiste 0 condisti SOWG1 12 et om. Gv sum G 8. 1. m. 2 dns G 13 te W m. 2 14 raphaelns 0 sanctus S 17 in adaersis non mnsitantes 0 18 accidnnt] aderant 0 accipere 11 19 offenderet S 20 murmurarent W, munnoraret Oital. 21, 22 23 fortiter] firmiter 0 quicquid W, si quid G accederit 0 25 contritum] contribulatum S 26 despiciet W (non despicit deus G) moneat OWGv spiritus sanctus om. G per Moysen Spiritus sanctus et dicit: Dominus Deus tuus uexabit te et famem iniciet tibi, et cognoscetur in corde tuo si bene custodieris praecepta eius siue non, et iterum: temptat Dominus Deus uester uos ut sciat si diligitis Dominum Deum uestrum ex toto corde uestro et ex tota anima uestra.

Sic Abraham Deo placuit, quia ut placeret Deo nec amittere filium timuit nec gerere parricidium recusauit. qui filium non potes lege et sortem ortalitatis amittere, quid faceres, si filium iubereris occidere? ad omnia te paratum facere timor Dei et fides debet. sit licet rei familiaris amissio, sit de infestantibus morbis adsidua membrorum et cruenta uexatio, sit de uxore, de liberis, de excedentibus caris funebris et tristis auulsio: non sint tibi offendicula ista sed proelia, nec debilitent aut frangant christiani fidem, sed potius ostendant in conluctatione uirtutem, cum contemnenda sit omnis iniuria malorum praesentium fiducia futurorum bonorum. nisi praecesserit pugna, non potest esse uictoria, cum fuerit in pugnae congressione uictoria, tunc datur uincentibus et corona. gubernator in tempestate dinoscitur, in acie miles probatur. delicata iactatio est, cum periculum non est: cum est conflictatio in aduersis, probatio est ueritatis. arbor quae alta radice fundata est uentis incumbentibus non mouetur et nauis quae forti conpage solidata est pulsatur fluctibus nec foratur, et quando area fruges terit, uentos grana fortia et robusta contemnunt inanes paleae flatu portante rapiuntur.

Sic et apostolus Paulus post naufragia, post flagella, post carnis et corporis multa et grauia tormenta non uexari sed 1 Deut. 8, 2. 4 Deut. 13, 4. 1 dicat OWGv uexauit SOl 2 cognoscentur Wl, cognuscitur 0 3 sine non om. G 4 uos om. S, post temptat ponit v diligetis 0 5 diit TF 8. Z. m. 2 ? quia SG, qui OWv 8 ..qui S 9 quid ex quod W m. 2 faceris 0 10 iuberis Wl 13 camis G funeris 0 14 sit W offendicula S, scandala OWGv nec] ne G debilitet S frangat S 15 christianam recepit Routh ostendat S conluctationem 0 16 contemnen]sit S 18 uictori W 19 nauis gubernator Baiueius, nam gnb. v dinuscitur 0 20 periculum non om. S 21 cum est om. SOWGv, add. Vahlm ueritatis] uirtutis v 23 cumpagae 0 solida v 24 fortiora G 27 multa grauia S emendari se dicit aduersis, ut dum grauius adfligitur uerius probaretur. datus est mihi, inquit, stimulus carnis meae, angelus satanae qui me colafizet ut non extollar. propter quod ter Dominum rogaui ut discederet a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea. uirtus enim in infirmitate perficitur. quando ergo infirmitas et inbecillitas et uastitas aliqua grassatur, tunc uirtus nostra perficitur, tunc fides si temptata perstiterit coronatur, sicut scriptum est: uasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis. hoc denique inter nos et ceteros interest qui Deum nesciunt, quod illi in aduersis queruntur et murmurant, nos aduersa non auocant a uirtutis et fidei ueritate, sed conprobant in dolore.

Hoc quod nunc corporis uires solutus in fluxum uenter euiscerat, quod in faucium uulnera conceptus medullitus ignis exaestuat, quod adsiduo uomitu intestina quatiuntur, quod oculi ui sanguinis inardescunt, quod quorundam uel pedes uel aliquae membrorum partes contagio morbidae putredinis amputantur, quod per iacturas et damna corporum prorumpente languore uel debilitatur incessus uel auditus obstruitur uel caecatur aspectus, ad documentum proficit fidei. contra tot inpetus uastitatis et mortis inconcussis animi uirtutibus congredi quanta pectoris magnitudo est, quanta sublimitas in ruinis humani generis stare rectum nec cum eis quibus spes in Deum nulla est iacere prostratum et gratulari magis et temporis munus amplecti, quod dum nostram fidem firmiter promimus et labore tolerato ad 2 II Cor. 12, 7 sq. 9 Sir. 27, 5. 1 in aduersis G, aduersus 01 comprobetur v 2 inquit mihi G 3 eolaphicet v 4 drEi 0 rogaui YYs. l. m. 2 5 nam uirtus OWGv 6 perficetur 0 7 et inbecillitas om. S 8 temptata si G persteterit coronabitur 0 13 conprobant] corroborant v 14 uiris S .. in G (et eras.) fluiu S 15 uulnere 0 16 oculis 0 18 morbide putridinis 0 19 iactura S corporumpente 01 (po eras. m. 2) 20 obiruitur S, obstituitur 0 asspectus G 21 uastitas 0, uastationis v 22 inconcussi v concredi OG1 23 est etWG in ruinis S, inter ruinas OWGrv generis humani v 24 rectum SOWGV, erectum v spes ex sps G m. 2 25 et S, orn. OWGv. magis oportet v 26 cum S tirmiter] fortiter v promemus 0 III. 20 Christum per angustam Christi uiam pergimus, praemium uiae eius et fidei ipso iudicante capiamus. mori plane timeat, sed qui ex aqua et spiritu non renatus gehennae ignibus mancipatur. mori timeat qui non Christi cruce et passione censetur. mori timeat qui ad secundam mortem de hac morte transibit. mori timeat quem de saeculo recedentem perennibus poenis aeterna flamma torquebit. mori timeat cui hoc mora longiore confertur, ut cruciatus eius et gemitus interim differatur.

Multi ex nostris in hac mortalitate moriuntur, hoc est multi ex nostris de saeculo liberantur. mortalitas ista Iudaeis et gentibus et Christi hostibus pestis est, Dei seruis salutaris excessus est. hoc quod sine ullo discrimine generis humani cum iniustis. moriuntur et iusti, non est quod putetis malis et bonis interitum esse communem. ad refrigerium iusti uocantur, ad supplicium rapiuntur iniusti: datur uelocius tutela fidentibus, perfidis poena. inprouidi et ingrati sumus, fratres dilectissimi, ad beneficia diuina nec quid nobis conferatur agnoscimus. excedunt ecce in pace tutae cum gloria sua uirgines uenientes antichristi minas et corruptelas et lupanaria non timentes. pueri periculum lubricae aetatis euadunt, ad continentiae adque innocentiae praemium feliciter ueniunt. tormenta iam non timet delicata matrona metum persecutionis et manus cruciatusque carnificis moriendi celeritate lucrata. pauore mortalitatis et temporis accenduntur trepidi, constringuntur remissi, excitantur ignaui, desertores conpelluntur ut redeant, gentiles coguntur ut credant, uetus fidelium populus ad quietem uocatur, ad aciem recens et copiosus exercitus robore 1 uiae SGO, uitae Wv 2 eius om. W 5 hac] ac S mortem 0 6 recidente S 7 torqueret S conferatur G 8 differantur G 10 de saeculo om. 0 ista ut v gentilibua WGv 11 et] id est fort. hostilibus 01 dei BOWGY, ita dei v 12 discrimen 0 iniustis ex iustis G m. 2 13 putatis G bonis et malis Gv 14 ad (ante supplicium) W 8. 1. m. 2 15 perfides 0 16 diuina beneficia v 17 nec quid] nequid G agnuscimus 0 18 tutae] astutae S 8.I. sua om. 0 uenientes SOG1, preuenientes 02, uenientis Wv antechristi 0, om. S ad minas 8 20 continentiae adque om. G adque innocentiae om. S 21 ueniunt SOWGV, perueninnt v dilicata 0, deligata G meta S 22 celebritate G 23 ct delendum uel temporis in terroribus mutandum censet Routh trepidiiSF, tepidi OWGv 24 ignaui W 8. l. m. 2 25 redeant] reat S fidelium] credentium 0 26 uocatur om. G robore] labore 0 fortiore colligitur pugnaturus sine metu mortis, cum proelium uenerit, qui ad militiam tempore mortalitatis accedit.

Quid deinde illud, fratres dilectissimi, Quale est, quam pertinens, quam necessarium, quod pestis ista et lues quae horribilis et feralis uidetur explorat iustitiam singulorum et mentes humani generis examinat, an infirmis seruiant sani, an propinqui cognatos pie diligant, an misereantur seruorum languentium domini, an deprecantes aegros non deserant medici, an feroces uiolentiam suam conprimant, an rapaces auaritiae furentis insatiabilem semper ardorem uel metu mortis extinguant, an ceruicem flectant superbi, an audaciam leniant inprobi, an pereuntibus caris uel sic aliquid diuites largiantur et donent sine herede morituri. ut nihil aliud mortalitas ista contulerit , hoc christianis et Dei seruis plurimum praestitit quod martyrium coepimus libenter adpetere, dum mortem discimus non timere. exercitia sunt nobis ista, non funera: dant animo fortitudinis gloriam, contemptu mortis praeparant ad coronam.

Sed fortasse aliquis opponat et dicat: choc me ergo in praesenti mortalitate contristat quod qui paratus ad confessionem fueram et ad tolerantiam passionis toto me corde et plena uirtute deuoueram martyrio meo priuor, dum morte praeueniorJ. primo in loco non est in tua potestate sed in Dei dignatione martyrium, nec potes te dicere perdidisse quod nescis an merearis accipere. tunc deinde Deus scrutator est renis et cordis et occultorum contemplator et cognitor, uidet et conlaudat te et conprobat et qui perspicit aput te paratam fuisse uirtutem reddit pro uirtute mercedem. numquid Cain cum Deo munus offerret iam peremerat fratrem? et tamen parricidium mente conceptum Deus prouidus ante damnauit. ut illic cogitatio mala et perniciosa conceptio Deo 3 illnd om. 0 4 illa 0 5 et feralis om. W explorati S men- tis O 6 examinant 8 an prins om. S 7 pie oin. G miserantur 0 8 deferant G1 9 furentes S 10 extingnnt 81, extingnat G I 12 diuites indigentibus Baluzius 14 prestat G 16 ista nobis G 21 martyrio G sed in marg.: de martyrio 23 potest SW1 te om. S 24 dein W1 scrutatur 0 est om. v et cordis om. 0 contemplator est WO 25 et om. 0 et conlaudat te S, te et laudat OWGv 26 reddit WO (legi nequit in S), reddet Ov 27 perimerat WGl 28 concoeptum G 29 perniciosa O W G, pericalosa S 20* prouidente prospecta est, ita et in Dei seruis, aput quos confessio cogitatur et martyrium mente concipitur, animus ad bonum deditus Deo iudice coronatur. aliud est martyrio animum deesse, aliud animo defuisse martyrium. qualem te inuenit Dominus cum uocat talem pariter et iudicat, quando ipse testetur et dicat: et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis. nec enim sanguinem Deus nostrum sed fidem quaerit. nam nec Abraham nec Isaac nec Iacob occisi sunt, sed tamen fidei ac iustitiae meritis honorati inter patriarchas primi esse meruerunt : ad quorum conuiuium congregatur quisque fidelis et iustus et laudabilis inuenitur.

Meminisse debemus uolxmtatem nos non nostram sed Dei facere. debere secundum quod nos Dominus cottidie iussit orare. quam praeposterum est quamque peruersum, ut cum Dei uoluntatem fieri postulemus, quando euocat nos et arcessit de hoc mundo Deus, non statim uoluntatis eius imperio pareamus! obnitimur et reluctamur et peruicacium more seruorum ad conspectum Domini cum tristitia et maerore perducimur exeuntes istinc necessitatis uinculo, non obsequio uoluntatis: et uolumus ab eo praemiis caelestibus honorari ad quem uenimus inuiti. quid ergo oramus et petimus ut adueniat regnum caelorum, si captiuitas terrena delectat? quid precibus frequenter iteratis rogamus et poscimus ut adceleret dies regni, si maiora desideria et uota potiora sunt seruire istic diabolo quam regnare cum Christo ?

Denique ut manifestius diuinae prouidentiae indicia clareseerent quod Dominus praescius futurorum suis consulat ad ueram salutem, cum quidam de collegis et consacerdotibus nostris 6 Apoc. 2, 23. 1 praeuidente 0 G prospecta OW G (in Ssyllaba pro euanuit), perspecta Goldhorn 2 mente bene G 3 est enim v martyrum 0 deesse] defuisse V 4 inuenerit V deus W 5 talem Ws. I. m. 2 iudicit 0 quando... dicat om. 0 testatur WG dicit G 7 deus sanguinem v 7 quaerit sed fidem v, desiderat sed fidem quaerit Baluzius 8 sed SO, et JVGv 10 quitq. OW, quisquis Gv, quisq«uis S 12 dei om. S lo cottidie] quottidie facere debere S 14 cum W 8. I. tn. 2 15 postulamlls G acccrsit WG 16 non] nos S uoluntati eius et 0 obnitnnus 0 17 dei G 18 merore SJVG euntos G 19 uoiimus : jr 22 t-t pos.-l.uu. um.G 23 coIe.-..t W desiderariu<V\' 2G con.-:olat 0 infirmitate defessus et de adpropinquante morte sollicitus commeatum sibi precaretur, adstitit deprecanti et iam paene morienti iuuenis honore et maiestate uenerabilis, statu celsus et clarus aspectu et quem adsistentem sibi uix possit humanus aspectus oculis carnalibus intueri, nisi quod talem uidere iam poterat de saeculo recessurus. adque ille non sine quadam animi et uocis indignatione infremuit et dixit: pati timetis, exire non uultis, quid faciam uobis?> increpantis uox et monentis, qui de persecutione sollicitus, de arcessitione securus non consentit ad praesens desiderium sed consulit in futurum. audiuit frater noster et collega moriturus quod ceteris diceret. nam qui moriturus audiuit, ad hoc audiuit ut diceret: audiuit non sibi ille sed nobis. nam quid disceret iam recessurus? didicit immo remanentibus, ut dum sacerdotem qui commeatum petebat increpitum esse conperimus, quid cunctis expediat nosceremus.

Nobis quoque ipsis minimis et extremis quotiens reuelatum est, quam frequenter adque manifeste de Dei dignatione praeceptum est, ut contestarer adsidue, ut publice praedicarem fratres nostros non esse lugendos arcessitione dominica de saeculo liberatos, cum sciamus non amitti sed praemitti, recedentes praecedere, ut proficiscentes, ut nauigantes solent, desiderari eos debere, non plangi nec accipiendas esse hic atras uestes, quando illi ibi indumenta alba iam sumpserint, occasionem dandam non esse gentilibus, ut nos merito ac iure reprehendant, quod quos uiuere aput Deum dicimus ut extinctos et perditos lugeamus et fidem quam sermone et uoce depromimus cordis et pectoris testimonio non probemus. spei nostrae et fidei 1 de om. S morte SOWGV, iam morte v 2 deprecaretnr S etiam W, et 0 moriente 0 3 uenerabiles S 4 posset v 8 uox est v sollicitis v 9 accersitione OW, accersione G securis v 12 alterwn andiuit om. S recte si correxeris diceret in disceret 13 discere 0, sibi disceret v immo SOWGV, inio nobis v manentibus W 15 expeteat 0 agnosceremus v 16 et om. G 17 adqnS 0 de dei] dedi 0 18 est om. 0 ut publice BOWGV, et p. v 19 accersitione WGV 20 non BWOIVO, eos non Gt, non eos v 21 et (pro ut) nanigantes S desiderare Gl 23 ibi om. S occansionem SGIO 24 iam non G 25 eztenctos S et ex nt G m. 2 26 luceamns 0 per fidem 0 uocie 0 et cordis et G 27 testimonium 0 et] ac v praeuaricatores sumus, si simulata, si ficta, si fucata uidentur esse quae dicimus. nihil prodest uerbis praeferre uirtutem et factis destruere ueritatem.

Inprobat denique apostolus Paulus et obiurgat et culpat, si qui contristentur excessu suorum. nolumus, inquit, ignorare uos, fratres, de dormientibus, ne contristemini sicut et ceteri qui non habent spem. si enim credimus quia Iesus mortuus est et resurrexit, sic et Deus eos qui dormierunt in Iesu adducet cum eo. eos contristari dicit in excessu suorum qui spem non habent. qui autem spe uiuimus et in Deum credimus et Christum passum esse pro nobis et resurrexisse confidimus in Christo manentes et per ipsum adque in ipso resurgentes quid aut ipsi recedere istinc de saeculo nolumus aut nostros recedentes quasi perditos lugemus et dolemus? ipso Christo Domino et Deo nostro monente et dicente: ego sum resurrectio. qui credit in me, licet moriatur, uiuet et omnis qui uiuit et credit in me non morietur in aeternum. si in Christo credimus, fidem uerbis et promissis eius habeamus: ut non morituri in aeternum ad Christum, cum quo et uicturi et regnaturi semper sumus, laeta securitate ueniamus.

Quod interim morimur, ad inmortalitatem morte transgredimur nec potest uita aeterna succedere, nisi hinc contigerit exire. non est exitus iste sed transitus et temporali itinere decurso ad aeterna transgressus. quis non ad meliora festinet ? quis non 5 I Thess. 4,13 sq. 16 Io. 11, 25 sq. 1 si simulata G, simulata OSWv si ficta si\'<S\', ficta OWG\'v, et ficta ac Gt fngata 0 2 proferre W0 3 distruere W0 4 inprobat] increpat Baluzius, improperat coni. Oxon. 5 quis contristatar G eieesfluSOWGV,in excessu v nolimus W* 6 nos om. G neBOWGY, ut non v 7 et om. S spem non habent v 8 ihs mortuus est OWG, mortuus est dms S; cf. test. III58 deus eos expunctum in G 9 dormient G adducet] resurgentG eo] illo v contristare 0 10 in om. V habeant 0\'0 12 per] sic statim per 0 13 quid] qui S stinc S 14 nolimus W lugemus et S, plangimus ac OWGv 15 monentem et dicen_ tem 0 et] ac v 16 resurrectio et uita v 17 uinit G V omnes 0 18 moritur 0 christum OWv si fidemBcduzius 19 eius et promissis G ut 0, etSWGv moriemnr Wv 20 et (ante nictnri) om. W G 23 contingerit SW 24 iteneri S, itenere 0 decursu 0 25 uenire featinet S mutari et reformari ad Christi speciem et ad caelestis gratiae dignitatem citius exoptet? Paulo apostolo praedicante, nostra autem conuersatio, inquit, in caelis est, unde et Dominum expectamus Iesum Christum qui transformabit corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae. tales nos futuros et Christus Dominus pollicetur, quando ut cum illo simus et cum illo in aeternis sedibus adque in regnis caelestibus gaudeamus patrem pro nobis precatur dicens: pater, quos mihi dedisti uolo ut ubi ego sum et ipsi sint mecum et uideant claritatem quam mihi dedisti priusquam mundus fieret. uenturus ad Christi sedem, ad regnorum caelestium claritatem lugere non debet et plangere sed potius secundum pollicitationem Domini, secundum fidem ueri in profectione hac sua et translatione gaudere.

Sic denique inuenimus et Enoch translatum esse qui Deo placuit, sicut in Genesi testatur et loquitur scriptura diuina: et placuit Enoch Deo et non est inuentus postmodum, quia Deus illum transtulit. hoc fuit placuisse in conspectu Dei de hoc contagio saeculi meruisse transferri. sed et per Salomonem docet Spiritus sanctus eos qui Deo placeant maturius istinc eximi et citius liberari, ne dum in isto mundo diutius inmorantur mundi contactibus polluantur: raptus est [inquit] ne malitia mutaret intellectum illius. placita enim erat Deo anima eius. propter hoc properauit educere eum de media iniquitate. sic et in psalmis ad Deum 2 Phil. 3, 20 sq. 9 Io. 17,24. 17 Gen. 5,24. 23 Sap. 4,11,14. 1 transformari Baluzius gratiae] gloriae v 2 citius SOWGV, uenire citius v praedicante et dicente v 3 in caelis est] caelestis G 4 transformaoit SWGO 5 comformatum S, confignratum v 6 futnros om. G pollicitur 0 7 ut] et G sumus SG cum] cum in G sedibus/SWG V, sedibus uiuamus Ov adq. in r. caeL om. G 9 sum S, fuero OWGv 10 et ipsi sint ex ipsint W m. 2 13 et] nec v 14 ueri] ueritatis v, nerbi aliquot codices, uerbi ueritatis reponendum censet Routh professione S hac om. S translationem gauderes 0 20 sed] sic Krabiftger 21 salamonem 0 placent G1 22 stinc S inmorantur W s. I. m. 2 23 contagionibus W inquit om. SWGO 25 eius] illius S 26 de media iniquitate educere illum 0 dominum Slv properat spiritali fide Deo suo anima deuota, sicut scriptum est: quam dilectissimae habitationes tuae, Deus uirtutum. desiderat et properat anima mea ad atria Dei.

Eius est in mundo diu uelle remanere quem mundus oblectat, quem saeculum blandiens adque decipiens inlecebris terrenae uoluptatis inuitat. porro cum mundus oderit christianum, quid amas eum qui te odit et non magis sequeris Christum qui te et redemit et diligit? Iohannes in epistula sua clamat et loquitur et ne carnalia desideria sectantes mundum diligamus hortatur. nolite, inquit, diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. si qui dilexerit mundum, non est caritas patris in illo: quia omne quod in mundo est concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi quae non est a patre sed ex concupiscentia mundi. et mundus transibit et concupiscentia eius: qui autem fecerit uoluntatem Dei manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum. potius, fratres dilectissimi, mente integra, fide firma, uirtute robusta parati ad omnem uoluntatem Dei simus, pauore mortis exclusi immortalitatem quae sequitur cogitemus. hoc nos ostendamus esse quod credimus, ut nec carorum lugeamus excidium et cum arcessitionis propriae dies uenerit incunctanter et libenter ad Dominum ipso uocante ueniamus.

Quod cum semper faciendum fuerit Dei semis, nunc fieri multo magis debet corruente iam mundo et malorum infestantium turbinibus obsesso, ut qui cernimus coepisse iam grauia et scimus inminere grauiora lucrum maximum conputemus, si istinc 2 Ps. 83, 2 aq. 10 1 Io. 2,15 sq. 1 de deo G sicut scriptum est] dicens v 3 atria] altaria G dni 0 4 manere G 5 nolontatis S 8 iohannis 0 11 si quia GOtJ 12 in om. W 13 concnpiscentia c. e. et om. S 14 saecnli S, mundi WGO quae...mundi om. 0 ex] et G 15 mundi est S 17 manebit OW quomodo... aeternum om. S et da m. in aeternum ponit inter dilectissimi et mente 0 18 et fide W 19 dei uoluntatem dei W sumus S 20 pauore dl 81 exclusi S, exclusio O, excluso WGv 21 hoc W a. I. m. 2 credemus S neque v 22 excidium S, excessum OWGv accersitionis W, accersionis G proprie TF* 23 et libenter otn. S 27 stinc S, de saeculo 0 . uelocius OWGv uelociter recedamus. si in habitaculo tuo parietes uetustate nutarent, tecta desuper tremerent, domus iam fatigata, iam lassa aedificiis senectute labentibus ruinam proximam minaretur, nonne omni celeritate migrares? si nauigante te turbida et procellosa tempestas fluctibus uiolentius excitatis praenuntiaret futura naufragia, nonne portum uelocius peteres? mundus ecce nutat et labitur et ruinam sui non iam senectute rerum sed fine testatur: et tu non Deo gratias agis, non tibi gratularis quod exitu maturiore subtractus ruinis et naufragiis et plagis imminentibus exuaris ?

Considerandum est, fratres dilectissimi, et identidem cogitandum renuntiasse nos mundo et tamquam hospites et peregrinos hic interim degere. amplectamur diem qui adsignat singulos domicilio suo, qui nos istinc ereptos et laqueis saecularibus exsolutos paradiso restituit et regno. quis non peregre constitutus properet in patriam regredi? quis non ad suos nauigare festinans uentum prosperum cupidius optet, ut uelociter caros liceat amplecti? patriam nos nostram paradisum conputamus, parentes patriarchas habere iam coepimus: quid non properamus et currimus, ut patriam nostram uidere, ut parentes salutare possimus? magnus illic nos carorum numerus expectat, parentum, fratrum, filiorum frequens nos et copiosa turba desiderat iam de sua incolumitate secura, adhuc de nostra salute sollicita. ad horum conspectum et conplexum uenire quanta et illis et nobis in commune laetitia est, qualis illic caelestium regnorum uoluptas sine timore moriendi et cum aeternitate uiuendi quam summa et perpetua felicitas! illic apostolorum gloriosus chorus, illic 1 suo 0 parietis S nutent W 4 te om. W 6 uelocius SV, uelociter OWGv 7 sed] quam G 8 deo non G gratulares 0\' maturore S 9 et ruinis et G plagae 0 10 exuaris] eximaris recepit Bouth; cf. p. 328,10 exutus 11 identidem] idem S 13 hic] istic v tegere W diem qui] diemq. S 14 istinc] string S 15 regno SOWG etAvgust. (contra duas epist. Pel. IV, 8,22), regno coelorum v 16 properaret OWv 17 optaret OWv nt] at 0 liceret Gv, liciret 0 18 nos om. OGv conputemus 0 20 ut parentes 0 WGet p. SG2 21 illic om.O 22 incolumitatesecura £ \'0W(7Fet.Au £ urt. (de praedest. sanctorum c. 14, 28), immortalitate secura et v 24 nobis et illis 0 25 uoluntas SGO 26 aeternitatem S summam 81 27 illic...chorus om. 0 prophetarum exultantium numerus, illic martyrum innumerabilis populus ob certaminis et passionis gloriam et uictoriam coronatus, triumphantes uirgines quae concupiscentiam carnis et corporis continentiae robore subegerunt, remunerati misericordes qui alimentis et largitionibus pauperum iustitiae opera fecerunt, qui dominica praecepta seruantes ad caelestes thesauros terrena patrimonia transtulerunt. ad hos, fratres dilectissimi, auida cupiditate properemus, ut cum his cito esse, ut cito ad Christum uenire contingat optemus. hanc cogitationem nostram Deus uideat, hoc propositum mentis et fidei Christus aspiciat daturus eis caritatis suae ampliora praemia quorum circa se fuerint desideria maiora. 1 numerus gloriosua S; malim igitur num. copiosas 2 gloriam et om OWGv 3 uirgines SOWGV, illic uirgines v quae W 8. l. m. 2 continentiam G 4 roboris subigerunt S alimentis] lamentis W 5 et om. S iustitiae] iusta W 6 thensauros SW, thesaurus 0 7 hos] hoc S 8 esse possimus G 9 optamus G I nostram om. 0 10 dominus christus Ov claritatis W, gloriae « CAECILI CYPRIANI DB MOHTALITATE EXPLICIT (EXPLECIT 0) SWO, EXPLICIT EPISTL CECILI CIPKIANI DE MOKTALITATE G