The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Zelare quod bonum uideas et inuidere melioribus leue aput
quosdam et modicum crimen uidetur, fratres dilectissimi, dumque
existimatur leue esse et modicum non timetur, dum non
timetur contemnitur, dum contemnitur non facile uitatur, et fit
caeca et occulta pernicies quae dum minus perspicitur ut caueri
a prouidentibus possit, inprouidas mentes latenter adfligit. porro
autem Dominus prudentes esse nos iussit et cauta sollicitudine
uigilare praecepit, ne aduersarius uigilans semper ipse et semper
insidians ubi in pectus obrepsit de scintillis conflet incendia, de
paruis maxima exaggeret et dum remissis et incautis leniore
aura et flatu molliore blanditur, procellis ac turbinibus excitatis
ruinas fidei et salutis ac uitae naufragia moliatur. excubandum
est itaque, fratres dilectissimi, adque omnibus uiribus elaborandum,
ut inimico saeuienti et iacula sua in omnes corporis partes
quibus percuti et uulnerari possumus dirigenti sollicita et plena
uigilantia repugnemus secundum quod Petrus apostolus in epistula
sua praemonet et docet dicens: sobrii estote, uigilate,
quia aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens
aliquid deuorare quaerens circuit.
D) WDMB 2 inuideri W leue
et modicum apud q. v 7 adfligit] adficit D 8 nos esse M, nos B 9 semper
ipse om. D; ipse om. v 10 obrepsit WMBVD1, obrepserit D2V
11 exaggerat B et (ante dum) D s. l. m. 2, ut M 12 et] aut M
14 elaborandum est D 15 mittenti iacula M* omnis D 16 possimus
M dirigenti] diligenti ac M sed ac s. 1. m. 2 18 praemonet in
aepistula sua M et uigilate M2D7Bv 20 aliquid WDMBV, et aliquid
uel aliquem v circuit post rugiens ponit v
Circuit ille nos singulos et tamquam hostis clausos obsidens
muros explorat et temptat an sit pars aliqua membrorum minus
stabilis et minus fida, cuius aditu ad interiora penetretur. offert
oculis formas inlices et faciles uoluptates, ut uisu destruat castitatem.
aures per canora musica temptat, ut soni dulcioris
auditu soluat et molliat christianum uigorem. linguam conuicio
prouocat, manum iniuriis lacessentibus ad petulantiam caedis
instigat. ut fraudatorem faciat lucra opponit iniusta: ut animam
pecunia capiat ingerit perniciosa conpendia: honores terrenos
promittit ut caelestes adimat: ostentat falsa ut uera subripiat,
et cum latenter non potest fallere, exerte adque aperte minatur,
terrorem turbidae persecutionis intentans, ad debellandos seruos
Dei inquietus semper et semper infestus, in pace subdolus, in
persecutione uiolentus.
Quamobrem, fratres dilectissimi, contra omnes diaboli uel
fallaces insidias uel apertas minas stare debet instructus animus
et armatus, tam paratus semper ad repugnandum quam est ad
inpugnandum semper paratus inimicus. et quoniam frequentiora
sunt tela eius quae latenter obrepunt magisque occulta et clandestina
iaculatio quo minus perspicitur hoc et grauius et crebrius
in uulnera nostra grassatur, ad haec quoque intellegenda
et depellenda uigilemus. ex quibus est zeli et liuoris malum.
quod si qui penitus inspiciat, inueniet nihil magis christiano cauendum,
nihil cautius prouidendum, quam ne quis inuidia et
ex 2. codd. recepit Baluzius 3 et om. M
aditus B inferiora W 4 uoluntates WD 5 canoram musicam ex
canorem musica M m. 2 sonitu D 6
Hinc diabolus inter initia statim mundi et perit primus et
perdidit. ille angelica maiestate subnixus, ille Deo acceptus et
carus postquam hominem ad imaginem Dei factum conspexit, in
zelum maliuolo liuore prorupit, non prius alterum deiciens instinctu
zeli quam ipse zelo ante deiectus, captiuus ante quam
capiens, perditus ante quam perdens, dum stimulante liuore
homini gratiam datae immortalitatis eripit, ipse quoque id quod
prius fuerat amisit. quale malum est, fratres dilectissimi, quo
angelus cecidit, quo circumueniri et subuerti alta illa et praeclara
sublimitas potuit, quo deceptus est ipse qui decepit. exinde
inuidia grassatur in terris, dum liuore periturus magistro perditionis
obsequitur, dum diabolum qui zelat imitatur, sicut
scriptum est: inuidia autem diaboli mors introiuit
in orbem terrarum. imitantur ergo illum qui sunt ex
parte eius.
Hinc denique nouae fraternitatis prima odia, hinc parricidia
nefanda coeperunt, dum Abel iustum Cain zelat iniustus, dum
bonum malus inuidia et liuore persequitur. tantum ualuit ad
consummationem facinoris aemulationis furor, ut nec caritas
fratris nec sceleris immanitas nec timor Dei nec poena delicti
D\' 2 dum se B frater i. f. odia] nescius in fratre D
3 perematur W 4 ad (post adq.) om. Mv 5 zelum D 8 statim
om. D et om. B periit Mv 9 ille dudum ang. v dno D 10 in D
s. I. m. 2 13 ipse perditus M* 14 datam immortalitatis gratiam D
eripiat D7 15 quo ex quod W m. 2 16 circum inueniri W\' 17 quo ex
quod M m. 2 decipit WIM2 exinde ex ex W m. 2 18 magiBtrum
D* 20 autem om. Augustin. de bapt. contra Don. IV, 8, 11 introibit
M 21 orbe B illum] eum V 22 eius WB, illius DV, illius
iustorum autem animae in manu dei sunt M 23 odia prima M parricidia
ne add. m. 2 in W 24 iniuste M 25 bonus B 27 dilecti W\'
odia perpessus est qui odisse non nouerat, occisus est
impie qui moriens non repugnabat. et quod Esau fratri suo Iacob
inimicus extitit zelus fuit: nam quia ille benedictionem patris
acceperat, hic in odium persecutionis facibus liuoris exarsit. et
quod Ioseph fratres sui uendiderunt, causa uendendi de aemulatione
descendit: postquam id quod sibi in uisionibus prosperum
fuerat ostensum simpliciter ut fratribus frater exposuit, in inuidiam
maliuolus animus erupit. Saul quoque rex ut Dauid
odisset, ut persecutionibus saepe repetitis innocentem, misericordem,
miti lenitate patientem necare cuperet, quid aliud
quam zeli stimulus prouocauit? quia Goliath interfecto et ope
ac dignatione diuina tanto hoste deleto populus admirans in
laudes Dauid praedicationis suffragio prosiliit, Saul simultatis
adque insectationis furias de liuore concepit. et ne longum faciam
singulos recensendo, pereuntis semel populi adtendamus
interitum. Iudaei nonne inde perierunt, dum Christo malunt
inuidere quam credere? obtrectantes magnalibus quae ille faciebat
zelo excaecante decepti sunt nec ad diuina noscenda cordis
oculos aperire potuerunt.
Quae nunc considerantes, fratres dilectissimi, contra tantam
mali perniciem uigilanter et fortiter dicata Deo pectora muniamus.
aliorum mors proficiat ad nostram salutem, inprudentium
poena prouidentibus conferat sanitatem. non est autem quod aliquis
existimet malum istud una specie contineri aut breuibu
terminis et angusto fine concludi. late patet zeli multiplex et
fecunda pernicies. radix est malorum omnium, fons cladium,
seminarium delictorum, materia culparum. inde odium surgit,
D 8. l. m. 2 5 hic ex hinc Mm.2 faucibus M 6 uendidernnt]
uinderunt D 8 in M 8. l. m. 2, om. D . inuidia Ml 11 mitem
v lenitatem M1 necare ex negaret D m. 2 cuperent M1
12 golian B, golia M, goliad v dei ope W 14 prosilinit B 15 concepit
et pertulit W et om. Wl 16 singula D recensendum D*, regenerando
B, accensendo Oxon. semel WMB, simul D et in margine W*;
cf. p. 215, 22 18 quam
Qualis uero est animae tinea, quae cogitationum tabes, pectoris
quanta rubigo zelare in altero uel uirtutem eius uel felicitatem
id est odisse in eo uel merita propria uel beneficia diuina,
in malum proprium bona aliena conuertere, inlustrium prosperitate
torqueri, aliorum gloriam facere suam poenam, uelut quosdam
pectori suo admouere carnifices, cogitationibus et sensibus
suis adhibere tortores qui se intestinis cruciatibus lacerent, qui
cordis secreta maliuolentiae ungulis pulsent. non cibus talibus
laetus, non potus potest esse iocundus. suspiratur semper et
ingemescitur et doletur, dumque ab inuidis numquam liuor exponitur,
diebus ac noctibus pectus obsessum sine intermissione
laniatur. mala cetera habent terminum et quodcumque
M 2 suo non potest] non uult suo D 3 auctiorem] al-
tiorem v, auctoremD 4 zeli D sensos Dl 5 redigentem WD
6 inflatur s. exacerbatur WMB; cf. de mort. p. 299,18 8 peruescitD
se iam ex etiam Dm. 1 potest iam v, iam non potest W* cohibere
se D1 uel] nec v 9 potestati B 10 hinc (ante car.) om. B 11 haeresis
D 14 pferre B recalcitat W 16 inimicus est D 17 est]
et D tinia quae B, tinaniaq. D, iniquae M in ras. pectoris ex peccatoris
Mm.2 18 robigo MlB, est robigo animae M* 19 benificia D
21 et nelnt D\'v 22 cogitationi Wx 23 crucitatibusD 25 poteat potus
Hinc uultus minax, toruus aspectus, pallor in facie, in labiis
tremor, stridor in dentibus, uerba rabida, effrenata conuicia,
manus ad caedis uiolentiam prompta, etiamsi a gladio interim
uacua, odio tamen furiatae mentis armata. et idcirco Spiritus
sanctus dicit in psalmis: noli zelare bene ambulantem
in uia sua. et iterum: obseruabit peccator iustum et
stridet ad eum dentes suos. Deus autem inridebit
eum, quoniam prouidet quia ueniet dies eius. hos
beatus apostolus Paulus designat et denotat dicens: uenenum
aspidum sub labiis eorum et os eorum maledicto
et amaritudine plenum est. ueloces ad effundendum
sanguinem pedes eorum, contritio et calamitas in
uiis eorum, qui uiam pacis non agnouerunt, nec est.
timor Dei ante oculos eorum.
Multo malum leuius et periculum minus est cum membra
gladio uulnerantur. facilis cura est ubi plaga perspicua est, et
cito ad sanitatem medella subueniente perducitur quod uidetur.
zeli uulnera abstrusa sunt et occulta, nec remedium curae
MBD*, praedones D* praeda possessa v 4 zelus autem
D* et permanens D 6 in W 8.1. m. 2 9 rapida M et infrenata ex
et frenata M m. 2 10 caedes et ad M sed et ad s. I. m. 2 promptae
DM1 etsi B a om. M 11 uacuae D furiosae mentes armatae D
12 dicit sps sce M ambulantes M (s s. l. m. 2) 13 obseruauit M
14 stridet WDMBV, stridebit v dentes suos WDMV, dentibus suis
Bv 16 et notat D, om. M 17 aspidum om. B et 08 eorum] quorum
os DM maledicto WBV, maledictione DMv 19 pedes eorum
ad effundendum sanguinem DM contribulatio BY calamitas] infelicitas
DM in M 8. I. m.2 20 qui W, quia DB, et M cognouerunt
M nec] non M est] et W 23 facilior M 24 perducitur WDMBY,
perducitur uulnus v 25 zeli autem D2 oculta D medentes Dl
cluserunt. quicumque es inuidus et malignus , uideris quam sis
eis quos odisti insidiosus, perniciosus, infestus. nullius magis
quam tuae salutis inimicus es. quisque ille est quem zelo persequeris
subterfugere et uitare te poterit. tu te non potes fugere.
ubicumque fueris, aduersarius tuus tecum est, hostis semper in
pectore est, pernicies intus inclusa est, ineluctabili catenarum
nexu ligatus et uinctus es, zelo dominante captiuus es, nec solacia
tibi ulla subueniunt. perseuerans malum est hominem persequi
ad Dei gratiam pertinentem, calamitas sine remedio est
odisse felicem.
Et idcirco, fratres dilectissimi, huic periculo consulens Dominus
ne quis zelo fratris in laqueum mortis incurreret, cum eum
discipuli interrogarent quis inter illos maior esset, qui fuerit,
inquit, minimus in omnibus uobis hic erit magnus.
amputauit omnem aemulationem responso suo, omnem causam
et materiam mordacis inuidiae eruit et abscidit. discipulo Christi
zelare non licet, non licet inuidere. exaltationis aput nos non
potest esse contentio. de humilitate ad summa crescimus, didicimus
unde placeamus. denique et apostolus Paulus instruens
et monens, ut qui inluminati Christi lumine tenebras nocturnae
conuersationis euasimus in factis adque in operibus luminis ambulemus,
scribit et dicit: nox transiuit, dies autem adpropinquauit.
abiciamus ergo opera tenebrarum et induamus
arma lucis. tamquam in die decenter ambulemus,
non in comisationibus et ebrietatibus,
1 latebras DMv 2 clauserunt Мv quam sis corr. in quasi M m. 2
3 in eos D perniciosus om. D et infestus D 4 quisquis v 5 tu te
autem D2 fugere et uitare M 7 pectore WDMV, pectore tuo Bv
8 legatus Ml 9 peruerans Dx 14 inter illos] eorum B esset respondit
D 15 in om. D; in omnibus uobis om. V 17 inuidiae mordacis M
18 exultationis M 19 contemptio B dicimus Wl 20 et om. DM
21 christi sumus M3 22 operimus Wl 23 nox inquit M transibit
D autem om. D adpropinquabit DM* 24 ergo] a nobis D, ergo
a nobis M 25 diem W decenter honeste B 26 comisationibus
DMIV, comessationibus WM7Bv et] et in WB
si recesserunt de pectore tuo tenebrae,
si nox inde discussa est, si caligo detersa est, si luminauit sensus
tuos splendor diei, si homo lucis esse coepisti, quae sunt
Christi gere, quia lux et dies Christus est.
Quid in zeli tenebras ruis, quid te nubilo liuoris inuoluis,
quid inuidiae caecitate omne pacis et caritatis lumen extinguis,
quid ad diabolum cui renuntiaueras redis, quid Cain similis
existis? homicidii namque facinore constringi eum quisque zelauerit
et odio habuerit fratrem suum declarat Iohannes apostolus
in epistula sua dicens: qui fratrem suum odit homicida
est: et scitis quia omnis homicida non habet in se
uitam manentem. et iterum: qui dicit se in luce esse
et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc
et in tenebris ambulat et non scit quo eat, quoniam
tenebrae excaecauerunt oculos eius. qui odit,
inquit, fratrem suum in tenebris ambulat et non scit quo eat.
it enim nescius in gehennam, ignarus et caecus praecipitatur in
poenam, recedens scilicet a Christi lumine monentis et dicentis:
ego sum lumen mundi. qui me secutus fuerit non
ambulabit in tenebris, sed habebit lumen uitae.
sequitur autem Christum qui praeceptis eius insistit, qui per
magisterii eius uiam graditur, qui uestigia eius adque itinera
sectatur, qui id quod Christus et docuit et fecit imitatur secundum
quod Petrus quoque hortatur et monet dicens: Christus
passus est pro uobis relinquens uobis exemplum,
ut sequamini uestigia eius.
D 8.1. m. 2 3 alterum est om. B ilhuninauit
DlM217 6 te ex de W m. 2 8 quid c. s. existis om. D 9 homicidi
D\'B facinoris D quisquis M2v, qui Do 11 odit om. B 12 scietis
D 13 manentem] aeternam M, aeternam in se manentem B lucemJ?
14 odit] add. M: homicida est et usque adhuc est M 15 tenebris
est Dl nescit B 18 super iit enim W m. 2 itineris in gehennam
iiescius M in poenam ex poena D m. 2 20 lumen] loi D; cf. test. II7
p. 72 21 ambulauit
Meminisse debemus quo uocabulo plebem suam Christus appellet,
quo titulo gregem suum nuncupet. oues nominat, ut innocentia
christiana ouibus aequetur: agnos uocat, ut agnorum
naturam simplicem simplicitas mentis imitetur. quid sub uestitu
ouium lupus latitat, quid gregem Christi qui christianum se
mentitur infamat? Christi nomen induere et non per Christi
uiam pergere quid aliud quam praeuaricatio est diuini nominis,
quam desertio itineris salutaris ? quando ipse doceat et dicat eum
ad uitam uenire qui mandata seruauerit et eum esse sapientem
qui uerba eius audierit et fecerit, doctorem quoque eum maximum
in regno caelorum uocari qui docuerit et sic fecerit, tunc
praedicanti profuturum quod bene adque utiliter praedicatum
fuerit, si id quod ore promitur factis sequentibus inpleatur.
quid uero insinuauit crebrius discipulis suis Dominus, quid inter
monita salutaria et praecepta caelestia custodiendum magis seruandumque
mandauit quam ut eadem dilectione qua discipulos
ipse dilexit nos quoque inuicem diligamus? quomodo autem uel
pacem Domini uel caritatem tenet qui intercedente zelo nec pacificus
potest esse nec carus?
Ideo et apostolus Paulus cum pacis et caritatis merita depromeret
cumque adseueraret firmiter et doceret nec fidem sibi nec
eleemosynas nec passionem quoque ipsam confessoris et martyris
profuturam, nisi caritatis foedera integra adque inuiolata seruasset,
adiecit et dixit: caritas magnanima est, caritas
benigna est, caritas non zelat, docens scilicet et ostendens
eum posse caritatem tenere quisque magnanimus fuerit et
benignus et zeli ac liuoris alienus. item alio loco cum moneret
ut homo iam sancto Spiritu plenus et natiuitate caelesti Dei
W 4 simplitas W uestito D 5 quid] qui Ml se
christianum v, ch. se esse B 6 christi... pergere om. D 10 eum om. W
11 fecerit et sic docuerit WDMB: ein. Vahlen 12 praedicanti tunc B
13 quodquod D1 15 salutaria monita v seruandum quae WD 17 nos
quoque nos W, nos D 18 intercidente Dl 20 et om. M caritatis et
pacis M 21 adseueret Dx 22 elimosinas D confessionis D martyrii
D, martyriis B 24 adicit et dicit D magnanimis B caritas
benigna est om. B 25 zelat] aemuletur D 26 quisquis v magnanimis
jB 27 ac] et D a zelo ac liuore v
et ego quidem, fratres, non potui uobis loqui quasi
spiritalibus sed quasi carnalibus, quasi infantibus
in Christo.. lacte uos potaui, non cibo. nondum enim
poteratis, sed neque nunc potestis. adhuc enim
estis carnales. ubi enim in uobis zelus et contentio
et dissensiones, nonne carnales estis et secundum
hominem ambulatis?
Obterenda sunt, fratres dilectissimi, uitia et peccata carnalia
et terreni corporis infesta labes spiritali uigore calcanda, ne dum
iterum ad ueteris hominis conuersationem reuoluimur letalibus
laqueis inplicemur, apostolo hoc idem prouidenter et salubriter
praemonente. itaque, inquit, fratres, non secundum carnem
uiuamus. si enim secundum carnem uiuitis,
incipietis mori: si autem spiritu opera carnis mortificatis,
uiuetis. quotquot enim spiritu Dei aguntur
hi sunt filii Dei. si filii Dei sumus, si templa eius esse
iam coepimus, si accepto Spiritu sancto sancte et spiritaliter
uiuimus, si de terris oculos ad caelum sustulimus, si ad superna
et diuina plenum Deo et Christo pectus ereximus, non
nisi quae sunt Deo et Christo digna faciamus, sicut apostolus
excitat et hortatur. si consurrexistis, inquit, Christo,
quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera
Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae
terrena sunt. mortui enim estis, et uita uestra
B 4 lacte uobis B, lac uobis v potum
dedi non escam (cibum v) Mv; cf. test. III3 p. 115 5 nunc quidem M
6 ubi] cum D in uobis] sit inter uos D contemptio B 7 dissensiones
sunt v 9 obterenda] obseruanda D, temperanda M, obtemperanda
Morellius peccata om. D\' 10 et***de terreni M infesta labe ex infestas
labes M m. 2 necdum M1 12 inplecemur D apostolos M
idem) quidem D prouidente B 13 praemonet M fratres OWl. B
14 uiuitis WDV, uiuatis B, uiieritis v 15 mortificatis WBV,-..cetis
D, ...caueritis v 16 quodquod D 17
Hoc est enim mutasse quod fueras et coepisse esse quod non
eras, ut in te diuina natiuitas luceat, ut ad patrem Deum deifica
disciplina respondeat, ut honore et laude uiuendi Deus in homine
clarescat ipso exhortante et monente et eis qui se clarificant
uicem mutuam pollicente. eos, inquit, qui clarificant me
clarificabo, et qui spernit me spernetur. ad quam
clarificationem formans nos ac praeparans Dominus et filius
Dei similitudinem Dei patris insinuans in euangelio suo dicit:
audistis quia dictum est: diliges proximum tibi et
odibis inimicum tibi. ego autem dico uobis: diligite
inimicos uestros et orate pro his qui uos
om. D cum autem MBv 2 apparebitis cum eo (ipso v)
WDVv, cum eo app. MB; cf. test. l. c. 3 gloria sempiterna SP
in om. M\' 4 et mortui] emortui W regenerationi D 5 et W,
haec D, om. MB 6 idem om. M rusus monet et docet M
7 dicens ex docens W terra e limo D, terra terrenus M 8 e caelo D,
de caelo caelestis M ille om. M e limo WDB, de 1. v, terrenus M; cf.
test. III 11 p. 123 talis
His meditationibus conroborandus est animus, fratres dilectissimi,
eiusmodi exercitationibus contra omnia diaboli iacula
firmandus. sit in manibus diuina lectio, in sensibus dominica
cogitatio, oratio iugis omnino non cesset, salutaris operatio perseueret.
spiritalibus semper actibus occupemur, ut quotienscumque
inimicus accesserit, quotiens adire temptauerit, et clausum
aduersum se pectus inueniat et armatum. non enim christiani
hominis corona una est quae tempore persecutionis accipitur.
habet et pax coronas suas, quibus de uaria et multiplici congressione
uictores prostrato et subacto aduersario coronamur.
libidinem subegisse continentiae palma est. contra iram, contra
iniuriam repugnasse corona patientiae est. de auaritia triumphus
D, filii v; cf. test. III 49 patri uro M 2 supra D
5 patrumilf1 paria M soboles Wv, soboli. M subseciua M1, subcisiua
uel successiua v 6 respondeant M 7 quis sic] quitsi D, quis
M 8 institia et B ! 9 corona est MB te WD, se Baluzius, o-m.
MB genui
Ad quas ut peruenire tu etiam possis qui fueras zelo et liuore
possessus, omnem illam malitiam qua prius tenebaris abice, ad
uiam uitae aeternae uestigiis salutaribus reformare. euelle de
pectore tuo spinas et tribulos, ut te dominicum semen fertili
fruge locupletet, ut diuina et spiritalis seges in copiam fecundae
messis exuberet. uenena fellis euome, discordiarum uirus exclude,
purgetur mens quam serpentinus liuor infecerat, amaritudo
omnis quae intus insederat Christi dulcedine leniatur. de
sacramento crucis et cibum sumis et potum, lignum quod aput
Merrham profecit in imagine ad saporis dulcedinem tibi in ueritate
proficiat ad mulcendi pectoris lenitatem, nec ad medellam
prosperandae ualitudinis laborabis. unde uulneratus fueras inde
curare. ama eos quos ante oderas, dilige illos quibus iniustis
obtrectationibus inuidebas. bonos imitare, si sectari potes: si
sectari non potes, conlaetare certe et gratulare melioribus. fac te
illis adunata dilectione participem, fac te consortio caritatis et
firaternitatis uinculo coheredem. dimittentur tibi debita, quando
ipse dimiseris: accipientur sacrificia tua, cum pacificus ad Deum
D fidei om. M; fidei fiducia est D s. 1. futurorum
bonorum B 2 qui] quisquis D 3 misericordia WD 5 et om.D
unammes et mitesDM* 7 has om. D 9 tu etiam om. D 14 praeoordiarum
Habes autem multa quae cogites. paradisum cogita, quo Cain
non redit qui zelo fratrem peremit. cogita caeleste regnum, ad
quod non nisi concordes adque unanimes Dominus admittit. cogita
quod filii Dei hi soli possint uocari qui sint pacifici, qui natiuitate
et lege diuina ad similitudinem Dei patris et Christi
respondeant adunati. cogita sub oculis nos Dei stare, spectante
ac iudicante ipso conuersationis ac uitae nostrae curricula decurrere,
peruenire nos tunc demum posse, ut eum uidere contingat,
si ipsum nunc uidentem delectemus actibus nostris, si
nos dignos gratiae eius et indulgentiae praebeamus, si placituri
semper in regno in hoc mundo ante placeamus.
B 2 sunt et iusta D 3 cogitat B dno v 5 in
quo D 6 redit] ingreditur BaXuzius fratrem zelo D 7 non om. W
concordes adque om. B 8 fili WlDl hii MB uooari] esse D qui
sunt M, om. D pacifeci D natiuitate caelesti Dv 10 ocnloB B
dei nos stare Mv, dei stare nos B (stare expungendum uitktur) 13 prius
si om. D 14 gratia DBfJ et indnlgentiae M 8. 1. m. 2, et indulgentia
DBv praebehamus D1 si corr. in sic Mm. 2 15 si in hoc M1
DE ZELO ET LITORE EXPLICIT W, EXPLICIT DE ZELO ET LEBORE C, CAECILI
CTPRIAHT DE ZELO ET LITORE EXFLC MB