The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Multifariam multisque modis ago gratias, Fortunate mihi in Domino
carissime, diuinae benignitati, quod et tuam pietatem excitauit
C 13 paulus apostolus v 14 inquit om. v. —
Explicit (liber add. m. 2) de singalaritate clericorum C. —
nostris materiam subministrarem, unde sibi gratia spiritus opitulante
munimenta telaque fabricarentur aduersus persecutionum incursus, et
mihi quod petebas conanti non dedignata est adesse, et quod utriusque
nostrum operam non passa est esse sterilem, hoc est quod mei
Fortunati pium desiderium bene fortunauit, et ministri sui officium
uoluit esse gregis sui beneficium. scribis enim ex eo libro multum
roboris et alacritatis accessisse strenuis, timidioribus autem et infirmis
tantum animorum esse additum, ut ex his quoque per Dei gratiam
certam uictoriam nobis promittere debeamus. eoque libentius obtemperaui
posterioribus tuis litteris, quibus orat tua caritas, ut quoniam
hoc auspiciis Domini nostri Iesu Christi bene successit, addam uolumen
alterum de duplici martyrii genere: quorum unum exhibetur
cum saeuit tortorum immanitas, alterum occultius quidem est, sed
nihilominus fortem animum postulat multaque diuinitus armatura
communitum. utinam et hoc munus Christi spiritus per me fratribus
et commilitonibus nostris largiri dignetur et quod dederit bene prosperare.
quemadmodum enim nihil sanctum nisi illo sanctificante,
nihil potens nisi illo corroborante: ita nihil felix, nihil auspicatum
nisi illo prosperante. sane et uestris precibus et Domini bonitate
fretus aggrediar.
Martyr, ut iis quoque notum est qui Graece nesciunt, testem sonat.
quamquam autem post exortam euangelicae ueritatis lucem ecclesiastica
consuetudo cognominis huius honorem proprie tribueret iis qui
in tormentis usque ad mortem perdurarunt in professione nominis
Iesu Christi et euangelicum instrumentum sanguine suo uelut obsignarunt
apud incredulos: omnis tamen piorum uita testimonium reddit
Deo, non quod ille cuiusquam egeat testimonio, qui ex se fons est
aeternae gloriae, ut nec ullis hominum honoribus fieri possit honoratior
nec ullis mortalium ignominiis obscurior: sed tamen ita uisum
est aeterno illius diuinoque consilio, ut suam bonitatem sapientiam
ac potentiam apud homines per homines uelit illustrari, sicut mundum
gubernari uoluit per angelos, cum angelorum ministerio non egeat,
multaque hominibus per homines largiatur, quae per se dare poterat,
qui quidquid uult nutu potest et cui uoluisse fecisse est. et quamquam
ut dixi ad illam ineffabilem maiestatem nulla pertingit ignominia,
tamen in scripturis ita loquitur, quasi per nos honoretur uel
quod apud populum ob laticis penuriam murmurantem in Cades deserti
Sin ad aquas contradictionis non sanctificarit ipsum inter filios
Israel, et ob hanc offensam non est illi nec Aaroni datum ingredi
terram promissam ac tot annis exspectatam. sed tantum e montis
uertice procul aspicere licuit.
Porro quod dictum est sanctificare pro glorificare, qui litteras Hebraeorum
callent, affirmant esse sermonis illius proprietatem. quod
ipsum tamen ex aliis scripturarum locis liquere potest, si minus
illorum testimonio fidimus, quandoquidem et in oratione dominica
sanctificetur nomen tuum dictum est pro glorificetur siue
clarificetur nomen tuum. sic et Corinthios exhortatur, ut glorificent
ac baiulent Deum in corpore suo. sicut enim nomen Dei glorificatur
uita piorum hominum, in quibus ipse per spiritum suum operatur
quidquid faciunt boni: ita e diuerso polluitur et infamatur malefactis
eorum qui se Dei cultores profitentur. quemadmodum et militis uirtus
aut serui probitas redundat in gloriam ducis aut heri, ita militis
ignauia aut serui nequitia dedecori est duci aut hero, propterea quod
horum mores magna ex parte pendent ab illorum moribus in quorum
potestate sunt. qui etiamsi prorsus absunt ab omni culpa, tamen
popularis existimatio solet dominorum mores ex seruorum moribus
aestimare. unde etiam hic uidemus diuinam scripturam frequenter
iuxta mortalium affectus loquentem uelut in Leuitico de eo qui de
semine suo dedisset idolo Moloch dicit: quia polluit nomen
sanctum meum. at quod ab hominibus sanctificatum est, pollui
potest: Dei uero nomen in se semper est gloriosum, apud homines
tantum contaminatur, quemadmodum mendax infamia non polluit
uirum integrum. sic et apud Ezechielem clamat nomen suum fuisse
pollutum inter gentes impiis moribus Israelitarum. quin et beatissimus
Paulus scribens Romanis ex auctoritate prophetae dicit, appellans
Iudaeos legem profitentes, sed ea quae lex uetat facientes: nomen
Dei blasphematur inter gentes. et in oratione dominica,
sicut attigi modum, ex auctoritate redemtoris oramus ut sanctificetur
nomen Dei patris, hoc est ut inclarescat et illustretur apud
homines utique per homines uel potius in hominibus. illustratur
in terris, quemadmodum in caelis nulla est rebellio. quoniam
autem homines ex sese nihil habent uirtutis, quidquid per nos recte
geritur cedit in gloriam Dei et ideo thesaurum diuinae potentiae
promit interdum ex uasis fictilibus, ut sublimitas sit uirtutis Dei et
non ex nobis.
Ergo quamquam omnia piorum uita martyrio suo glorificat Deum
et Christum filium eius, nullum tamen est illustrius testimonium apud
homines quam sanguinis, hoc est uitae propter Deum contemtae et
mortis fortiter toleratae. reddiderunt et miracula testimonium diuinae
potentiae, praesertim apud incredulos, nam his proprie data sunt
signa, quemadmodum scribit beatus apostolus: sed semper efficacius
fuit sanguinis profusi testimonium. quot morbos insanabiles uerbo
sanarat Dominus, quot caecos illustrarat, quot mancos paralyticos
ac debiles restituerat, quot exanimes ad uitam reuocarat? et tamen
pauci credebant in eum, et audiebat: in Beelzebub eiecit
daemonia. ceterum ubi uentum est ad sanguinem, ibi deiectum est
satanae regnum, ibi subactus est mundus. commemorat et Ioannes
euangelista triplex in terra testimonium, spiritus aqua et sanguis,
quod efficacissimum est postremo recensens loco. spiritum in columbae
specie descendentem super Iesum uidere meruit Ioannes baptista,
an alii uiderint incertum. certe hoc testimonium Ioanni datum est,
quo desineret dubitare de Domino Iesu, an ille esset qui baptizaret
spiritu et igni. aquae testimonium uidit Ioannes euangelista, nec
satis constat solusne uiderit an cum multis. erat quidem hoc ingens
mysterium sacri lauacri quo delentur peccata: sed uidit aquam simul
effluere cum sanguine, qui nisi adfuisset inefficax erat aqua. quid
enim prodest aboleri peccata, nisi succedat uita iustitiae quam confert
sanguis? quamquam hi tres unum sunt: unus enim Deus est,
qui per spiritum aquam et sanguinem declarat hominum generi uirtutem
ac bonitatem suam: aut ideo dicuntur unum esse, quoniam
undique sibi constat testimonium nec ulla ex parte dissonat, quemadmodum
quos artissima iungit amicitia propter summum animorum
consensum unus animus esse dicuntur.
Ac iuxta sensum crassiorem haec tria praecipua sunt m homine
uitae argumenta atque etiam instrumenta. quamdiu enim pulmonis
est: unde loquendi consuetudine spirare dicuntur qui uiuunt et exspirasse
qui uitam finierunt. quin et anima Latinis flatus dicitur ad
Graecae uocis imitationem, qui uentum
sunt in ipso homine subtilissimi spiritus a corde ubi fontom habent
sparsi per uniuersum corpus, sed praecipue per arterias commeantes,
licet et aliis partibus omnibus mixti: hi si subito euolent, mortem
praesentem afferunt : sin includantur, lenta aegrotatione consumunt
hominem. adest et humor quidam naturalis, quem ut arbitror medici
phlegma uocant, sparsus et ipse per uniuersum corpus. huius usum
numquam sentimus euidentius quam in sensu gustus: nisi enim hic
admixtus sit inter linguam et palatum, nullum erit palati iudicium.
et tamen haec sic mixta sunt in homine, ut non sit sanguis absque
spiritu et phlegmate, et pariter ad tuendam uitam conferunt omnia.
uidemus quoduis animal mori simulatque sanguis effluxerit, et consumto
humore quem medici radicalem uocant non aliter moritur homo,
quam exstinguitur lucerna consumto oleo. sed nimium diu moramur
in contemplatione naturae, quod tamen non inutiliter factum opinor
a nobis, ut dilucidius fiat caritati uestrae mysterium, in cuius contemplatione
ideo uersamur lubentius quia salubrius. nam iuxta naturae
considerationem tunc ista magnam uim habent, cum in nino
corpore sua munia peragunt: ac iuxta mysticam philosophiam tunc
demum plurimum ualent cum corpus relinquunt.
Nemo miratus est Dominum humano more spirantem ac respirantem,
sed cum in cruce clamore ualido emisisset spiritum, simul
intellectum est, illum et uerum fuisse hominem et uerum Deum:
hominem quod iuxta naturae ordinem et ubi uitalem flatum emisisset,
desiit uiuere: Deum, quod simul cum ingenti clamore mortuus est,
declarans se nolentem ac spontaneum deponere uitam, quod humanarum
uirium nemo nescit non esse. sensit efficax testimonium spiritus
uicinus centurio: sic enim narrat beatus Marcus: uidens autem
centurio qui ex aduerso stabat, quia sic exspirasset,
ait: uere hic homo filius Dei erat. quid morte abiectius
iuxta carnem? sed nihil morte potentius iuxta spiritum.
erat et illud praeter naturae cursum quod e latere exanimati
totum effudit spiritum ut nos respiraremus: quidquid
erat humoris aquei reliquum, expressit ut nos ablueremur:
quidquid resederat in corde sanguinis, emisit ut nos confirmaremur.
atque haud scio an perperam faciam haec tria inter
se conferens, cum sint unum non natura sed in mysterio. si qua
tamen est discretio, sanguis in testimoniorum ratione potissimum celebratur,
quod in hoc scriptura testatur esse uitam animantis, et ob
id a cibis submouebatur edicto legis: praeterea magis est expositus
hominum oculis sanguis quam spiritus ant aqua.
Vita Domini, qui summus fuit martyr quique et hodie pugnat et
uincit in martyribus, plurimis fuit offendiculo. non iam loquor de
Pharisaeis et scribis, ipsis etiam cognatis ac fratribus fuit detestabilis,
cum dicerent illum in furorem uersum: sed mors illius non
solum piis, sed impiis etiam fuit admirabilis, nec alibi magis uerum
fuit quod Dei uirtus in infirmitate perficitur. ibi fracta
est satanae tyrannis, ibi deuicti sunt inferi, ibi triumphatum est de
diabolo, ibi deiectus orcus, caelum apertum. nimirum hoc erat quod
instante mortis tempore deprecabatur Dominus: pater, clarifica
filium tuum, ut filius tuus clarificet te, quid homine
mortuo contemtius ? quis enim uel Caesarem mortuum metuat? sed
Christi morte quid efficacius ? uelum templi scissum est a summo
usque ad imum, terra concussa est, saxa discissa sunt, aperta sunt
monumenta, reuixerunt sepultorum corpora, sol medio die obtexit
faciem suam. numquam per omnem uitam magis declarauit potentiam
suam: mox refractis omnibus mortis repagulis uiuum se discipulis
exhibuit. nimirum hoc est efficax illud sacrosancti sanguinis testimonium,
qui solus potuit dirimere maceriam, quae Deum ab hominum
genere separabat: solus potuit unica litura delere totum illud chirographum
quod erat contra nos, et satanae in nos ius uindicabat.
neque enim sanguis hircorum aut uitulorum potuit abolere peccatum:
umbrae erant illa et typi futurorum. nec ullius hominis sanguis
poterat tollere peccatum mundi praeter unici illius agni sanguinem
cui baptista tribuit testimonium dicens: ecce agnus Dei, ecce
qui tollit peccata mundi.
Plus est tollere peccatum quam peccata et peccatum non huius aut
illius sed mundi. corpus enim peccati mundum uniuersum occuparat:
hoc per Christum esse sublatum sanguis ipsius pro nobis effusus
reddit euidens testimonium, melius pro nobis loquens, ut inquit
apostolus, quam sanguis Abel. siquidem ille clamans de terra loquebatur
uindictam: at Christi sanguis de cruce clamans pacem loquitur
et reconciliationem. quin idem sanguis quoniam a nobis bibitur, si
modo digne bibitur, clamat in cordibus nostris uerba pacifica et
solatii plena. et illic triplex est testimonium, licet spiritali quodam
modo. clamat spiritus qui nobis arrhabonis loco datus est: Abba
pater, testificans quod sumus filii Dei. clamat aqua
per quam renati sumus, quod condonata sunt nobis omnia peccata:
et si quis adhuc dubitat, accedit sanguinis testimonium clamantis:
quid adhuc haesitas, quid adhuc pauitas tyrannum satanan? ecce
pretium quo te redimit Dei filius. nisi te saluum uoluisset Deus, non
tradidisset unigenitum suum in mortem.
Nemo maiorem caritatem habet, quam ut animam
suam ponat pro amicis suis. si non est maius eximiae beneuolentiae
testimonium quam si quis uitam impertiat amico, grauius
est dominici sanguinis testimonium qui pro inimicis effusus est.
effusus pro inimicis fecit amicos ac filios Dei: atque ut consideremus
hanc fore perpetuam amicitiam, reliquit nobis edendam carnem suam,
reliquit bibendum sanguinem, ut per eadem aleremur, per quae sumus
redemti. sanguinis aspersione confirmatum est uetus testamentum,
quemadmodum ad Hebraeos scribens praeclare docet beatissimus
Paulus: Christi sanguine consignatum et corroboratum est nonum
testamentum, hoc est testamentum et pactum gratiae et remissionis
peccatorum per sanguinem agni immaculati, qui in se recipere dignatus
est totius mundi peccatum, quod omnes ex Adam contrahunt qui
prodeunt in hanc uitam et cuius contagio peccant quicumque peccant.
tanta autem est Christi sublimitas, ut fortasse non oporteat quemquam
ceterorum hominum cum illo conferre, nisi ipse nobis tantam
fiduciam praebuisset, qui non dedignatus sit discipulos suos uocare
amicos, seruulos suos uocare fratres et coheredes. quemadmodum igitur
ille suo mirabili testimonio clarificauit patrem in hoc mundo
testimonio sanctorum, quasi sit una. passio Domini et seruorum. id. ne
quia existimet parum religiose dictum, beatus Paulus nobis patrocinatur
ita scribens ad Colossenses: qui nunc gaudeo in passionibus
pro nobis, et adimpleo ea quae desunt passionum
Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia.
quis enim nescit, fratres, quam uberem prouentum effudit ecclesiae
seges, apostolorum ac ceterorum martyrum sanguine irrigata? quo
plus sanguinis effusum est, hoc magis effloruit multitudo fidelium, hoc
latius sparsit suas propagines illa beata uitis a Christo stirpe surgens
et occupans orbem uniuersum quacumque patet ab oriente ad occidentem,
ab aquilone usque ad austrum.
Ecce, fratres dilectissimi, a Domini redemtoris temporibus anni
fluxerunt plus minus ducenti quadraginta, iamque huius uitis palmites
paene latius se sparserunt quam Romanum imperium, efferas etiam
nationes musto spiritus inebriantes et quos nulla ferri uis domare
potuit, emollit sanguis illius agni candidi. qui naturae causas scrutantur,
narrant adamantem nullae chalybis duritiei cedentem hircino
sanguine maceratum ictu malleorum dissilire: nullus autem adamas
corde saxeo peccatorum durior. hoc igitur cor ferreum, cor saxeum,
cor plus quam adamantinum emollit sanguis Christi et huius martyrum,
qui supplerunt quod illius passionibus deerat. hoc argumento summus
ille pastor et ut Petrus ait princeps pastorum testificatus est se esse
pastorem bonum, quia animam suam posuit pro ouibus, nobis exemplum
praebens, ut qui pro nostra qualicumque portione uices illius
gerimus, parati simus et ipsi pro grege dominico sanguinem fundere,
nisi malumus uideri mercenarii quam pastores. domini uerbis congruunt
uerba discipuli. cum enim dixisset se gaudere in passionibus,
quibus consummaret passiones Christi, perpetiens et ipse pro corpore
Christi, quod est ecclesia, qualia passus erat Dominus, causam adiecit
cur ea libenter pateretur. cuius, inquit, factus ego sum minister
secundum dispensationem Dei, quae data est
mihi in nobis, ut impleam uerbum Dei. et alio quodam
in loco scribit se repleuisse euangelium. sicut ergo mortibus martyrum
consummantur passiones Christi, ita sanguine pastorum confirmantur
quod tot martyrum sanguine signatum est. hoc nimirum est implere
uerbum Dei, hoc est replere euangelium.
Sed interim grauissimus dolor oboritnr animo meo, dilecti, dom
mecum reputo, cum adhuc recens ille Christi sanguis feruere debeat
in cordibus fidelium, tam multos esse in quibus refrixit caritas, atque
hoc grauius discrucior, quod tales non paucos pastores habeat ecclesia,
qui non solum non opponunt corpora sua aduersus luporum incursus,
uerum etiam ipsi lupos agunt, dum mactant ac perdunt animas simplicium,
ipsi uentri suo, quaestui et ambitioni seruientes, adeoque
non implent uerbum Dei, ut illud cauponentur potius et impiis dogmatibus
adulterent: nec cogitant quod ille pastorum princeps seuerissimo
iudicio reposcet singulas oues, pro quibus redimendis sanguinem suum
fuderat, de manibus eorum. sed illos suum manet supplicium: nunc
melius est ut omissis querelis nos inuicem ad officium quod Christo
debemus exhortemur.
Triplex a Christo testimonium accepimus, triplex illi testimonium
reddamus oportet. rudimenta fideliter tradamus baptizandis, perfectiora
baptizatis. confirmemus illos fructibus spiritus ad caelestem
uitam prouocantes, et si res postulet, libenter etiam uitam commisso
nobis gregi impendamus nostraque morte uicissim Deum clarificemus.
et ne cui uideatur mirum morte hominum glorificari Deum, audi beatum
Ioannem in euangelio de Petro, cui Dominus praedixerat fore ut
ubi senuisset, ab alio cingeretur et duceretur quo nollet, ita loquentem:
significans qua morte esset glorificaturus Deum.
quotquot igitur ab orbe condito propter Deum, propter iustitiam ac
pietatem mortui sunt, morte sua glorificauerunt Deum. nam eleemosynas
ieiunia precationes aliaque pietatis exercitamenta simulant etiam
hypocritae: mortem nemo suscepit alacriter, nisi qui certo persuasum
haberet, nihil aduersi posse accidere iis qui persistunt in caritate Dei.
Neque tamen statim martyr est qui occiditur, occiduntur et sicarii et
piratae: non supplicium facit martyrem sed causa. quod si qui leguntur
sibi fortiter consciuisse necem, aut infirmitas erat morte quaerens dolorum
finem aut ambitio aut dementia. nec hoc est testimonium praebere
Deo id facere quod et Deo displicet et gentium etiam legibus
modestissimam constantiam in se imbecillem, in Christo fortem. sunt
qui certis artibus corpus stupefaciunt, ne sentiant cruciatus: hoc
modo se quidem malefici muniunt aduersus carnificum manus. sunt et
affectus impotentes qui sensum adimunt animo, ita ut uel mortem impauidi
perferant. sed placidum illud ac mansuetum, illud humiliter
sublime et sublimiter humile non uidemus nisi in Christi martyribus.
non obtuentur trucibus oculis carnificem, non minitantur tyranno:
magis dolent de illorum caecitate quam de suis afflictionibus. scilicet
clamat et in illis Christus: pater ignosce illis, quia nesciunt
quid faciunt. non aliud spectant quam in caelum, ubi
spem omnem habent repositam. sic ipse Dominus uelut agnus sine
uoce ad mactationem ductus est: et si quam edidit uocem, ea magis
declarauit animum mitem ac placidum quam ullum potuisset silentium.
quam blanda oratione compellat ludam proditorem, quam placide
respondit caesus alapa, quam nihil ferocius loquitur Annae et
Caiphae, quam tranquille respondit Pilato. denique cum Pharisaei
uelut uictores mouerent capita sua amarissimis conuiciis in illum
debacchantes, ille mitissimus clamat: pater ignosce illis, quia
nesciunt quid faciunt.
Non igitur mori per se testimonium est, sed sic mori est testimonium
praebere Deo. Stephanus iuuenis inter homicidas agnus inter
lupos stabat placido angelicoque uultu et ad Domini exemplum orat
pro lapidantibus nec alibi habet oculos quam in caelum. illic uidere
meruit, cuius praesidio superior erat persequentibus. qui uero timet
Deum, non metuit hominum saeuitias. qui ex animo diligit uitam caeIestem,
facile uilem habet animam atque illi cum beato Paulo ui uere
Christus est, mori lucrum. an non ingens lucrum est hanc et
breuem et innumeris malis contaminatam uitam cum sempiterna felicitate
commutare? hic Dominus quemadmodum et in ceteris omnibus
sese formam nobis exhibuit. quum enim instaret extremus actus martyrii
quem aiunt in fabulis oportere esse optimum, secessit, abiecit
sese in terram, prolixe atque etiam frequenter ac sanguineo sudore
madescens nostrae naturae in se expressit imbecillitatem, ante testatus
animi taedium ac tristitiam usque ad mortem, ne nos in
horrorem naturae senserimus. nisi enim adesset sensus dolorum,
nihil haberet admirabile martyrium, sed superare dolorem corona
dignum est. horrere mortem naturae est, uincere naturam animi
fortitudine gratiae est. omnia potest Paulus, sed in eo qui ipsum
corroborat. sed quibus praesidiis uincitur naturae infirmitas? si nos
totos humi prosternamus, hoc est si nihil omnino tribuamus uiribus
nostris, si uigilemus et oremus instanter, si nostram uoluntatem diuinae
uoluntati submittamus dicamusque illa ex animo ex toto corde:
transeat hic calix si fieri potest, sed fiat non sicut
ego uolo, sed sicut tu uis.
Noui ego ac fleui quosdam magna animi fortitudine praeditos, qui
iam coronae proximi defecerunt et quem diu professi fuerant abnegarunt.
quid fuit in causa ? dimouerant oculos suos ab eo qui solus robur
dat infirmis: intermiserant orationem ac coeperant ad humana
praesidia respicere. contemplabantur suae naturae uiriculas, considerabant
aculeos ungulas candentes laminas ferrum et ignem reliquumque
carificinae apparatum etiam aspectu horrendum, et cruciatuum
atrocitatem cum suis uiribus conferebant, et ideo uictoriam amiserunt
e manibus. ubi quis ita cogitat hoc possum, illud perpeti non
possum>, numquam feliciter peraget martyrium. sed qui se totum tradit
diuinae uoluntati non alio spectans quam ad illius opem, is demum
firmus est et inuictus. hoc autem fieri non potest, nisi adsit uera ac
uiuida fides, nihil haesitans, nihil disquirens: ne cogitaueris quanta
sit tyranni saeuitia, quanta hominis imbecillitas, sed quanta sit Domini
uirtus, qui certat ac uicit in membris suis.
Ergo ut a digressione reflectamus ad id quod erat constitutum,
quemadmodum Domini mors potentior erat quam uita, ita uoluit martyrum
suorum mortem esse potentem. quid enim infirmius quam uinciri
damnari caedi cruciari occidi et ad carnificis arbitrium praebere
corpus? haec species interdum misericordiam mouet etiam saeuissimis
tyrannis. uerum ubi iam ad monumenta martyrum pelluntur morbi,
rugiunt daemones, terrentur monarchae, coruscant miracula, concidunt
idola: tum apparet quam sit efficax ac potens martyrum sanguis.
praesentia infirma, epistolae graues, audiuit beatissimus
et contemta, mors grauis ac potens. iam non est par omnium
martyrum in tormentis alacritas, quemadmodum nec omnes eodem genere
mortis defunguntur. tres illi beati pueri in mediis flammis inuenere
refrigerium et septi innocuo elemento uelut in conclaui canebant
hymnum Domino. Daniel item citra noxam leonum sodalitio est usus.
beatus Andreas, ut habet humana quidem historia, sed satis probatae
fidei, gaudens sibique gratulans ibat ad crucem. alii diutinis ac uariis
cruciatibus subinde moriuntur nec tamen morte datur finire dolorem.
est igitur et illud neri martyris hoc quoque totum arbitrio Dei committere.
nouit ille quid expediat nobis et quid ad ipsius gloriam maxime
conducibile sit. tantum illud assidue cogitandum est: siue uiuimu$siue
morimur, Domini sumus. nec sibi quisquam
displiceat, si corpore pariter et animo sentiat grauem ac diutinam
molestiam, tantum fidat ei cui certat. is non patietur quemquam
tentari supra id quod potest, sed faciet etiam
cum tentatione prouentum. quosdam electos interdum patitur
in tormentis deficere, ut agnoscant imbecillitatem suam, atque eosdem
post fortissimos reddit in certamine. hac dispensatione Petrus ter abnegauit
Dominum, ut edoctus quam nihil posset suis uiribus confirmaret
fratres suos. quomodo autem confirmaret? ut sibi diffisi fiduciam
omnem collocarent in Domino.
Sed iam tempus est, ut de altero martyrii genere disseramus caritati
tuae, de quo etiam accuratius est disputandum, quod occultum sit
et omnium temporum commune: neque enim semper saeuiunt Nerones,
Diocletiani, Decii ac Maximini: numquam tamen cessat diabolus exercere
Christi militiam professos. et fortassis erunt posthac donante
Christo tempora, quibus nullae tyrannorum persecutiones affligent
ecclesiam: numquam tamen defutura sunt certamina, numquam martyria
quibus homines pii glorificent Deum. ecclesia quidem adhuc in
hoc exsilio militans peculiaribus gaudiis applaudit iis, qui in professione
nominis Iesu animas suas fideliter deposuerunt, et ad horum
memorias magna cum alacritate concurritur: sed caeleste theatrum,
angelorum myriades et iustorum cum Christo regnantium innumerabilis
populus applaudunt omnibus, qui sinceram fidem et caritatem
uitae testificantur.
Nec solum professione fidei, quae iuxta Paulum ore fit ad salutem,
glorificatur Deus: uerumetiam confessione commissorum. haec ne temere
ex nobis ipsis loqui uideamur, adducenda sunt scripturarum testimonia.
ergo nisi piorum uita cederet in gloriam Dei, Christus non
diceret in euangelio: ut uideant opera uestra bona et glorificent
patrem uestrum qui in caelis est. nec Paulus
apostolus scriberet Galatis: et in me glorificabant Deum.
confirmatur hoc et per repugnantiam ex his quae diximus. etenim si
nomen Dei polluitur ac dehonestatur impia uita sui populi, utique
bona illius uita cohonestatur. damnatur apud apostolum et philosophorum
impia sapientia, qui cum Deum cognouissent, non
tamen eum ut Deum glorificauerunt. sapientiam profitebantur
et summum exhibebant stultitiam. itaque cum Deum.
esse profiterentur, tamen turpiter uiuentes et idolis sacrificantes falso
testimonio quodammodo obscurabant Dei gloriam, quasi nec iustus
esset nec uerax, aut quasi non unus esset sed multi, aut quasi saxis
esset assimilis. id autem euidentius etiam testatur beatissimus Paulus
scribens ad Corinthios, emti, inquit, estis pretio magno,
glorificate et portate Deum in corpore uestro. ideo
Deus redemit nos pretio sanguinis sui, ut semel a peccatis expurgati
deinceps uitam ipso dignam ageremus.
Ac symbolum imperatoris gestamus impressum frontibus nostris.
quid si gerens signum Christi praestet opera Belial, nonne dedecoratur
ille cuius insignia gerimus ? contra sicut imperator sibi placet de
milite praestrenuo, sic existimans illius uirtutem ipsi decori et ornamento
esse: sic Deus gloriatur in his quos redemit, quos lauit, quos
sanctificauit, quos spiritus donatiuo dignatus est, si uitae sanctimonia
declararint Domini gratiam in ipsis non fuisse uacuam. si Paulus
gloriatur in discipulorum pietate, gaudium et coronam suam illos appellans,
qui nihil erat nisi disponsator alieni muneris: annon Dominus
magis gloriatur super his pro quibus mortuus est? iam quod in
libro Iob ad hunc modum satanae loquitur Dominus:
20 I Cor. 6, 20.
34 Iob 1, 8.
super terram, homo simplex et rectus ac timens Deum
et recedens a malitia? nonne sermonem profert de suo cultore
gloriantis? beatus autem Paulus splendidiore etiam uerbo usus est
scribens secundam ad Corinthios epistolam: Deo autem gratia,
qui semper triumphat nos in Christo Iesu, et odorem
notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia
Christi bonus odor sumus Deo. melius est nomen bonum
super unguenta pretiosa. scriptura gloriosam famam
appellare solet odoramenta. non tamen Deus gloriatur hominum more,
sibi placens ac gestiens,, sed nostram salutem suam ducit gloriam et
ideo subiecit apostolus: in his qui salui fiunt et in his qui
pereunt. quomodo glorificatur Deus in his qui salui fiunt? quoniam
in illis illustratur illius misericordia. quomodo in his qui pereunt?
quoniam in his declaratur illius iustitia.
Nunc ipse sermonis cursus nos eo deduxit, ut doceamus et peccatorom
confessione glorificari Deum. hic occurrit protinus ex libro Iesu
Naue Achan, qui quoniam contra diuinum edictum sustulerat ex anathemate
pallium coccineum insigne ac ducentos siclos argenti ac linguam
auream siclorum quinquaginta, populus Israel terga uertit hostibus.
itaque Iosue dixit Achan: fili mi, da gloriam Domino
Deo Israel et confitere atque indica mihi quid feceris,
ne abscondas. confessus dedit poenas, et auersus est furor Domini.
ea confessio clarificauit Dei iustitiam ac sapientiam. sapientiam, quod
illius oculis nihil esset abstrusum: iustitiam, quod non sine causa
passus esset hostes aduersus Israelem inualescere, quodque leges ipsius
nullus hominum impune uiolat. nihil erat magni quod suffuratus erat
Achan: magnum tamen erat documentum uniuerso populo, quantum
periculum sit Dei iussa negligere eique uelle imponere quasi quidquam
illum fugeret, aut quasi faueret praeuaricatoribus. atque ille
quidem cum esset Iudaeus, ob unicum peccatum quod ipsi leue uidebatur
seuerissimas poenas dedit, lapidatus ab uniuerso populo, corporis
interitu salutem animae redimens. non enim iudicat Deus bis in id
ipsum.
Sed quae poena manet illos, qui post tantam enangelii lucem et
gratiam, postea quam semel illuminati sunt, gustauerunt etiam donum
caeleste , et participes facti sunt spiritus sancti, gustauerunt aeque
bonum Dei uerbum uirtutesque saeculi uenturi, in multa atque immania
crimina relabuntur, crucifigentes sibimetipsis filium Dei et
ostentui habentes ? qui hoc sunt etiam miserabiliores, quod cum tales
sint, aspernantur tamen poenitentiae salutaris remedium, contemnunt
ecclesiam maternum gremium offerentem et ad sanitatis instaurationem
inuitantem. eiusmodi defectio quantam putas ignominiam
inurit ecclesiae? nec ea ignominia non potest pertinere ad
Christum qui est. caput ecclesiae et per omnia suum esse ducit,
quod est corporis ac membrorum ipsius. e diuerso, quanta totius
ecclesiae exsultatio, cum qui lapsus est per poenitentiam ecclesiae
reconciliatur? ac ne putemus hoc gaudium apud uos tantum esse,
Dominum audiamus in euangelio xara Lucam loquentem: ita dico
Atque interdum piorum hominum lapsus quamuis enormes diuina
dispensatione uertuntur in summum ecclesiae profectum. sic lapsus
est apostolorum princeps, sic Paulus gentium doctor, sic Maria Magdalene,
quibus nunc ecclesia praecipue gloriatur, quorum lapsus cesserunt
in stabilimentum ac solatium domus Dei. praeterea non hic
dicit: non est opus sanis medico, sed male habentibus.
at non erant sani quibus hoc dicebat Dominus, sed legis qualicumque
obseruatione tumidi sibi uidebantur sani et ideo non desiderabant medicum.\'.
Haec cum ad hunc habeant modum, desiderate frater, conemur
assiduis exhortationibus excitare fidelium animos, ut tota etiam uita
martyrium hoc est testimonium reddat Deo: quod adeo negligendum
non est, ut nisi ea praecesserit, martyrium quod sanguine perhibetur
non sit martyrium. frustra enim ceruicem praebueris carnifici, nisi
prius occideris membra quae sunt super terram, hoc est affectus qui
militant aduersus spiritum, odium inuidiam auaritiam libidinem: quibus
quicumque seruit Deum quodammodo abnegauit et Christum ore
profitens uita satanam Deum confitetur. nec hic sermo debet cuiquam
uideri durior, cum sit uerax ac salutaris: quidquid homo quiuis Deo
anteponit, sibi Deum facit, nec possumus duobus seruire dominis:
unus enim est Deus ex toto corde ex tota anima ex totis uiribus diligendus.\'
Quisquis igitur ore dicit: credo in unum Deum, et seruit auaritiae
aut libidini aut luxui, sibi mentitur sibique repugnat, aliud lingua.
sonans, aliud animo celans, uoce tantum testimonium perhibens Deo,
cum uita satanam colat. efficacius autem est uitae quam linguae testimonium.
non omnis qui dicit: Domine, Domine, intrabit
in regnum, sed qui facit uoluntatem patris
caelestis. habent et opera suam linguam, habent suam facundiam
etiam tacente lingua. ideo Dominus in euangelio Ioannem ita loquitur:
opera quae dedit mihi pater ut perficiam, ipsa
opera quae ego facio testimonium perhibent de me.
quemadmodum igitur bona opera profitentur Deum, ita mala quodammodo
loquuntur: non est Deus, nec scientia in excelso.
quis non contremiscat, quis non inhorrescat, quis non laceret
uestimenta sua, quis non obturet aures suas, si tales uoces
audiat ex Christiano ? quantus horror, quantus dolor occupat
animos nostros, cum quis uictus tormentis iussus abnegare
Christum abnegat et ad Iouis statuam tus adolet? quam
30 cf. Ps. 13, 1; 72, 11.
dehiscens nos absorbeat? ut interdum unius impietas supplicii consortio
multos inuoluat: et sunt scelera tam immania., ut uidisse quoque
aut audisse sit detestabile. sed cur alias in simili crimine tam
sumus conniuentes ? cur et nobis adeo blandimur et aliis. at uide
quid de talibus loquitur apostolus scribens Tito: profitentur se
nosse Deum, factis autem negant. idem in priore ad Timotheum
de uidua quae negligit familiam: si qua autem suorum
maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit
et est infideli deterior. si fidem negauit quae negligentius
habet suam familiam, quid dicturum putas de his qui se totos dediderunt
mammonae et uentri? de Christianis utique loquitur Paulus
scribens Philippensibus, cum ait: quorum finis interitus,
quorum Deus uenter est. quos eosdem taxat scribens Romanis:
huiusmodi Christo Domino non seruiunt, sed suo
uentri. sentire iuxta scripturarum consuetudinem dixit pro colere.
uentrem colunt eum quem habent pro Deo. iam de anaritia manifestius
etiam pronuntiat scribens ad Colossenses: mortificate, inquit,
membra uestra quae sunt super terram, fornicationem
immunditiam libidinem concupiscentiam malamao
et auaritiam, quae est simulacrorum seruitus.
Execramur eos qui procumbunt ad Dianae simulacrum: quanto iustius
eos execramur, qui toto pectore seruiunt mammonae, qui illi
quotidie sacrificant? et si auarus est idololatra qui pecuniae studio
tenetur, qui quod hereditate obuenit aut industria partum est recondit
nec erogat in egenos: quid censendum est de his qui lenocinio,
qui fenore, qui rapto, qui fraude, qui calumniis, qui opprimendis pauperibus
rem accumulant? atque haec idolorum seruitus non solum inuenitur
inter Christianos, uerum etiam quod gemendum est inter episcopos.
porro temulentia adeo communis est Africae nostrae, ut propemodum
non habeant pro crimine. annon uidemus ad martyrum memorias
Christianum a Christiano cogi ad ebrietatem ? an hoc leuius
crimen esse ducimus, quam hircum immolare Baccho ? mihi uidetur
multo grauius, si rem recta ratione uelimus expendere. cum tyrannus
15 Bom. 16, 18.
18 Col. 3, 5.
morere\', saepe lingua negat corde reclamante et manus adolet tus, cum
animus intus adoret Christum. quamquam hoc quoque grauissimum
est crimen, tamen aliquam impietatis culpam eleuat humanae naturae
imbecillitas. ibi satanas tibi loquitur uoce tyranni: at quid tibi dicit
idem per tuam concupiscentiam? \'abnega Christum, et esto diues:
sacrifica Mammonae et Christo nuntium remitte.\' quid est quod pollicetur
? aurum et argentum, inutilem materiam nisi exerceas. nec dicit
\'morere sed oblecta oculos\', immo potius hoc dicit \'lucrare pecuniam
ad breue tempus habiturus et perde in aeternum animam tuam.
et tamen hic sponte submittis genua satanae et abnegato Christo te
totum. illi mancipas. quid autem Christus? meus esto et uiue in
aeternam : contemne diuitias istas temporarias, et ego tibi centuplum
reponam in hoc saeculo et uitam aeternam in futuro.
relinque terram et accipe coelum. ac Deus ista pollicens deseritur,
et diabolus tam nihili res easque falso promittens adoratur.
o foedam defectionem. o turpem idololatriam. o iniquam
permutationem. quo praemio sollicitauit humani generis primos auctores?
ostendit pomum et dedit mortem. mendacio fefellit: non moriemini,
sed eritis sicut Dii, scientes bonum et malum.
atque illi delusi qualem Dominum deseruerunt et ad quem defecerunt ?
a qua felicitate exciderunt et in quas aerumnas semet coniecerunt?
sed idem ille tenebrarum princeps qui Euae locutus est per serpentem,
nobis loquitur per satellites suos ac ministros, per lenas et lenones,
per eos qui pelliciunt ad amorem pecuniae ad ambitionem ad uoluptatem,
auocantes a sinceritate quae est in Christo Iesu. idem ille loquitur
nobis per concupiscentias nostras quae uiuunt in membris
nostris. nec dicit quod homo tyrannus: aut mihi optempera aut morere,
nec ostentat carceres catenas uncinos sartagines aut caminos
incensos, non cruces laqueos aut gladios, sed tantum : \'contemne Deum,
renuntia uitae caelestis hereditati, et committe adulterium, et capies
uoluptatem). sed qualem? momentaneam et corporis tantum: quot
autem amaritudinibus conditam ? infamia periculo, super omnia uero
secreto conscientiae cruciatu. haec est esca diaboli, hoc auctoramentum.
stipendium porro quale est? dicat maiore cum fide beatus
quam solam minitatur et inferre potest tyrannus homo? non, sed
mors gehennae quae finem nescit. plus potest homo tyrannus quam diabolus.
ille quodammodo cogit hominis naturam, hic nihil aliud potest
quam sollicitare: deicere non potest nisi assentiaris, contemsisse uicisse
est. \'
Maior itaque uenia debetur Christum in tormentis abneganti quam
sponte assentienti diabolo, cui credidisse est Christum abnegasse.
ille mendax est et omnis mendacii pater, et illius promissa quantumcumque
fronte blandiantur nihil aliud sunt quam praestigiae pellicientes
in exitium. ne quis itaque sic sibi blandiatur; (sum peccator,
amo pecuniam, seruio libidini, studeo honoribus, indulgeo uindictae,
deditus sum uoluptatibus: sed Christum non abnegaui). at reclamat
tibi Dominus ipse: non potes duos dominos colere. et interim
horres abominandum turificati aut libellati cognomen , ipse fortasse
turificatis aut libellatis deterior. illos humanus metus uiolentior quam
ut hominis natura possit uincere eo compulit, ut impias uoces promant
lingua reclamante conscientia: tu tam uili mercedula sollicitatus
sponte deficis ad eum, a cuius tyrannide te Christus suo
sanguine redemit: cuius iam totus es factus, quemadmodum ait apostolus:
emti estis pretio magno, et iam non estis uestri.
huius militiam professus es ad salutare lauacrum, huic dedisti
nomen, huius sacramentis initiatus es, accepisti donatiuum et pignus
spiritus, ne quid dubitares de promisso stipendio, simulque diabolo
denuntiasti perpetuas inimicitias, renunciasti omnibus illius pompis
ac uoluptatibus, exsuffiasti, exsibilasti, iurasti in uerba redemtoris:
cumque tot uitiis seruias, tibi places quod nondum sis turificatus aut
libellatus.
Si quis miles iuratus in uerba Caesaris profugeret ad Turcam et
ex illius arbitrio faceret ea quae sciret ingratissima Caesari, nonne
comprehensus ad supplicium raperetur ut desertor, ut periurus, ut
perfuga? quis autem audiret eum ita se defendentem (non sum
desertor, non abnegaui Caesarem\'. annon mox audiret cquid refert
si lingua tacuit? re ipsa abnegasti, et plusquam abnegasti, qui non
solum deserueris militiam, uerum etiam ad tyrannum et hostem
abominantur apostatae uocabulum: uerum hoc non ibi tantum execrandum
est, cum incenso tusculo aut scripto libello renuntiatur professioni
nominis Christi, sed ubicumque contemtis Christi legibus
obtemperatur satanae. nec enim refert quid sonet lingua: quae si
sonet Christum, cum animus sit deditus criminibus, non est professio
sed hypocrisis, abnegatura Christum si metus urgeat, qui premit
turificatos aut libellatos. atque in his rebus quae sic inter se pugnant,
ut neutra ferat alterius consortium, quoties hanc amplectimur, illam
abdicauimus, quoties unam reiecimus, alteram agnoscimus. cuiusmodi
sunt lux et tenebrae, bellum et pax, mors et uita, Deus et Belial:
quemadmodum testatur et beatus Paulus in secunda ad Corinthios:
quae enim participatio iustitiae cum iniquitate, aut
quae societas luci ad tenebras? quae autem conuentio
Christi ad Belial? adhaesisse Belial est abnegasse Christum,
Christum lingua aut habitu Christum profitearis.
De hoc si quis simpliciorum dubitarit, dabo argumentum crassum
et euidens. fingamus tyrannum ita loqui Christiano incendes tus
Ioui\', nihil addentem nec exigentem ut Christum abneget: si adoleuerit,
nonne cunctis manifestum erit illum hoc ipso Christum abnegasse,
quod Ioui fecerit thymiama, etiamsi nihil proferat impium
in Christum? quemadmodum qui magicis artibus utuntur (a quo
malo nos Domini misericordia liberauit, sicut a ceteris omnibus, quibus
iuxta ueterem hominem quondam ambulantes tenebamur) tacite
Christum abnegant, dum cum daemonibus habent foedus. iam si
Machabaei fratres una cum matre maluerunt tot cruciatibus exanimari
quam carne suilla uesci, sic existimantes eum Deum legis auctorem
negare. quisquis sciens ac uolens legis praecepta uiolat: quo
pacto sibi blanditur, qui in luxu temulentia auaritia rapinis adulteriis,
aliisque criminibus consenescunt, quae gentium etiam leges noluerunt .
esse impunita? et cum tot modis Christum abnegent, cum toties
immolent daemonibus, pro Christianis haberi postulant ? atque in his
sunt, qui palam ista committunt ac propemodum etiam gloriantur in
rebus pessimis: adeo non pudet aut piget admissorum. et tamen audent
uenire in ecclesiam sanctorum, audent misceri gregi dominico.
populum Dei: sed quid prodest non eiici coetu piorum, si merueris
eiici? nam eiici remedium est et gradus ad recuperandam sanitatem:
eiectionem meruisse summa malorum est. ac frustra miscetur coetui
sanctorum in templo manufacto, si submotus est a consortio Dei et
ab uniuerso corpore mystico Christi.
I Oportet autem et illud considerare quantopere Christiani abhorrent
ab idolothytis et ab ingressu fanorum atque ab ipsis etiam simulacris.
cum beatus Paulus clamet neque idolum esse aliquid neque idolothytum,
multo minus fanum ex lapidibus constructum est aliquid: et
tamen plurimorum animus ea religione tenetur, ut mortem oppetant
citius quam gustent idolis immolatum: et inexpiabile piaculum esse
ducant, si ingrediantur fanum Iouis aut Apollinis ant Dianae seque
putent contactu simulacri uehementer contaminari. equidem probo
talium religionem, si sibi constet in omnibus. nunc pro dolor uidere
est quosdam in his paene superstitiose trepidos, in aliis ubi grauior
erat metuendi causa nimium esse securos. per se non inquinat animam
contactus idoli nec ingressus fani nec esus idolothyti: sed per
se polluit conscientiam amor pecuniae incestus rapina hypocrisis et
his similia monstra. quam uero congruit horrere fani ingressum, nec
horrere in templo sancto spiritui consecrato uictimas immolare daemoniis
? clamat sanctus Paulus scribens Corinthiis: nescitis quia
templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in uobis?
si quis autem templum Dei uiolauerit, disperdet illam
Deus. rursus in eadem epistola: an nescitis quoniam membra
uestra templum.sunt sancti spiritus qui in nobis
est, quem habetis a Deo et non estis uestri? quod si
Christianorum pectora sibi consecrauit Deus ut in illis inhabitet per
spiritum suum, illic deliciatur et inambulat, illic amat sibi offerri
uictimam puram in omni loco. et qui in hoc templum Deo sacrum
eiecto sancto spiritu inducit abominationes quas in mystica uisione
conspexit Ezechiel, qui illic sedem facit Mammonae Veneri Como
Baccho aliisque portentis, qui ibi daemonibus immolat spurcissimas
hostias, ueretur ingredi fanum gentium ne contaminetur? proinde
nemo sibi frustra blandiatur, Deus non irridetur: constet sibi nostra
alibi simus religiose timidi, alibi impudenter impii. sed Christum
semel professi tota uita reddamus illi testimonium, et undique glorificemus
illum obedientes illius praeceptis: ut in hoc cognoscant homines
quod uere fidimus illi, quod ex animo diligimus illum et quod
non simulate ad sacrum lauacrum addiximus nos illius militiae.
Beatus apostolus praedixit nulli pie uiuere nolenti in Christo Iesu
defuturam persecutionem. si deest tyrannus, si tortor, si spoliator:
non deerit concupiscentia martyrii materiam quotidianam nobis exhibens.
postremo haec ipsa mala quae secum defert uita mortalium
quaeque piis cum impiis communia sunt, martyrii coronam nobis parabunt,
si placide, si cum gratiarum actione pertulerimus. neque priuati
sunt martyrii gloria quicumque uiolenta morte consummati non
sunt. quis autem ausit uel Abraham patriarcham uel huius filium
Isaac uel beatum Iob eximere e martyrum numero? quae carnificinae
grauius torserunt corpus, quam patriarchae mentem torquebant
, naturae affectus, cum incunctanter ad Dei iussum appararet immolare
filium unicum et unice carum, in quo tota spes erat illi posteritatis ?
quid defuit Isaac martyrio, qui nihil obmurmurans passus est se colligari
et imponi busto, nec expauit in ceruicem uibratam machaeram?
cuius autem martyrium audebimus conferre cum his quae passus
est Iob?
Quod si quis adhuc diffidit sermoni nostro, certe beati Pauli uerbis
non poterit diffidere. is scribens ad Hebraeos orsus ab Abel usque
ad Gedeonem ingentem sanctorum catalogum recenset, in quo plures
sunt qui non defuncti sunt morte uiolenta, immo pauci sunt qui sic
mortui sunt: et tamen de omnibus pronuntiat: et hi testimonio
fidei probati inuenti sunt, perspicue declarans etiam uita
bona peragi martyrium fidei. ecclesiae quidem usus discernit illos cognominibus,
martyres appellans eos qui uiolenta morte decesserunt, confessores
qui constanter in cruciatibus ac minis mortis professi sunt
nomen Domini Iesu parati mortem oppetere uel potius martyrii supremam
coronam ambientes. apud Deum tamen quicumque carnem suam
crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis, quicumque Christo uere
commortui sunt eique in baptismo consepulti sunt, ut iam non sibi
uiuant neque mundo cui semel mortui sunt, sed ei qui pro ipsis est
autem monachi qui uere monachi sunt ac uirgines quae uere uirgines
sunt. neque enim locus desertus , saccus pro ueste, legumen pro cibo,
neque ieiunia neque chameuniae monachum absoluunt, sub his inuolucris
interdum latet animus ualde mundanus. quod ita deprehenditur
si ad munus aliquod ecclesiasticum uocentur: ibi uideas quosdam ex
illis facillime uinci deliciis, impatientiores iniuriarum, appetentiores
uindictae quam quiuis alius sit ex media plebe. quid causae est?
quoniam corpus exercuerunt magis quam animum: cum beatus Paulus doceat,
quod exercitatio corporalis ad modicum utilis sit,
pietas ad omnia ualeat.
Non haec dixerim, quod improbandi sint qui talibus modis castigant
corpus suum et in seruitutem redigunt: sed quod satanas mille
instructus artibus nonnumquam illudit incautis, transfigurans se in
angelum lucis et ex huiusmodi corporum exercitamentis inducit illis
falsam sanctimoniae persuasionem, cumque intus madeant spiritalibus
uitiis, et sibi et aliis habentur pii. talis erat iustitia Pharisaeorum,
cui praelata est iudice Christo publicani iniustitia. ita sunt et uirgines
fatuae, quae solidam existimant pietatem corpus habere uiro intactum,
cum animus auaritia superbia inuidia et obtrectatione sit corruptissimus.
sunt et falso uiduae, quae dum uiuunt in deliciis Christo mortuae
sunt. in summa tamen quisquis uere Christianus cuiusque status
ant ordinis habet certamina sua, habet crucem suam: quam si patienter
tollit ,| si constanter sustinet, testimonio suo glorificat Dominum,
tantum ne sibi uindicet laudem bonorum operum: hoc enim non est
glorificare Deum, sed clarificare seipsum.
Habet unusquisque fidelium agones suos, habet aduersarium diabolum,
habet agonothetam Deum, habet theatrum non solum ecclesiae
et angelorum sed et infidelium, quemadmodum dicit Paulus ad Corinthios:
spectaculum facti sumus mundo et angelis et
hominibus. si uincimus, gloriantur angeli, gloriantur et fidelium
ecclesiae, gloriatur et ipse Christus in membris suis. sin uincimur
ignauia nostra, triumphat satanas cum angelis suis, iusultant nobis increduli
ac Deum contumeliis afficiunt, dicentes: ecce qui iactant se
redemtos a tyrannide satanae, qui praedicant se mortuos mundo,
teneri sub regno satanae. quid prodest illis baptismus, quo dicunt
exui ueterem hominem cum actibus suis et indui nonum qui secundum
Deum creatus est? quid prodest illis Spiritus sanctus, cuius arbitrio
dicunt se temperari ? cur semper in ore habent ceuangelium
euangelium'), cum tota uita discrepet ab euangelii praeceptis ? quanto
creditis pudore suffunditur ecclesia, cum haec ingeruntur ab hostibus
nec habet quo refellat opprobria? nonne uidemus totum ecclesiae coetum
demittere uultus atque erubescere, quotiens aliqua uirgo quae
Christo nupserat dilapsa ex angelico contubernio, defecit ad stuprum
aut coniugium ? quantus moeror occupat omnium nostrum animos sed
praecipue pastorum, si quando Christi miles tormentis inferior renuntiauit
imperatori suo? quantus autem ex aduerso satanae triumphus ?
Itaque, fratres dilectissimi, si uere diligimus Deum, si quotidie petimus
ex animo sanctificetur nomen tuum , summo studio aduigilemus,
necubi polluamus nomen illius, sed et morte et uita glorificemus
illum, iuxta beati Pauli monita uiuentes sine querela ut simplices
filii Dei, sine reprehensione in medio nationis prauae et peruersae,
inter quos luceamus sicut luminaria in mundo, uerbum uitae continentes
ad gloriam Christi Iesu, regis et agonothetae nostri, qui suum
esse ducit quidquid in membris ipsius geritur. patiamur cum illo, ut
cum illo glorificemur in die Domini. nos hic illum clarificemus apud
homines, ut ille nos clarificet claritate sua coram angelis suis, cum,
ut inquit beatus Paulus, uenerit glorificari in sanctis suis.
nemo coronatur nisi legitime certauerit. et hi qui
corruptibilem coronam ambiunt, ab omnibus se abstinent,
nihil non facientes quod ad uictoriam conducit: quid nos facere
conuenit, ut assequamur illam immortalis uitae coronam incorruptibilem
et immarcescibilem in coelis ?
Hic si quis roget, quo pacto quis possit esse martyr sine sanguinis
effusione: quisquis hoc animo sequitur iustitiam, ut mortem citius admissurus
sit, quam uelit a iustitia deflectere, huic promta uoluntas
pro martyrio deputabitur. Deus enim non aestimat quemquam ex
euentu rerum sed ex affectu. cur enim ille fraudetur martyrii gloria,
per quem non stetit quominus martyrium peregerit? ut contra
sit, si iactura bonorum ant corporis cruciatus aut mors sit accipienda.
qui ob paululum pecuniae peierat an is uerebitur abnegare
Christum, si tota res periclitetur, si intentetur infamia, carcer et mors ?
qui ob febriculam ad incantatricum remedia confugit an is malit cruciatus
morte tristiores perferre quam Christo renuntiare ? immo qui
totiens ob breuem carnis delectatiunculam, ob momentaneam gloriam
deficit a Christo, uitam habebit uilem pro Christo? nec hunc tyrannus
fecit apostatam, sed ad tyrannum accessit apostata. ut autem est similis
certandi ratio, ita iisdem armis fratrum animi communiendi sunt
ad has pugnas quibus ostendimus confirmandos ad martyrium. fides
est, quae pugnat et superat in martyribus: nec quisquam defecit in
tormentis nisi fidei defectu.
Orandus igitur assidue Deus, ut fidem in nobis augeat: est enim
Dei donum et illi debetur omnis uictoriae gloria. ingeramus illorum
animis et infigamus, quam horrendum crimen sit omnis idololatria,
quam seuere punita sit a Deo sub lege uetere, quot millia trucidarit
Moyses ob uitulum aureum. deinde proponatur comparatio manifestae
idololatriae cum immolatur simulacris et occultae cum contemto Deo
obeditur per concupiscentiam satanae. deinde conferantur inter se
Deus fons omnis boni et diabolus omnis malitiae princeps. ostendatur
et inaequalitas contubernii: in altera parte sunt filii Dei, conciues
angelorum et heredes beatae immortalitatis: in altera filii Belial,
societas omnium daemonum et heredes gehennae. conferatur et impar
militiae genus, comparentur diuersa stipendia. haec si prius fuerint
persuasa et intimis infixa uisceribus, facilis erit uictoria. nunc fides
multis natat in labiis, cum in corde aut nulla sit ant uehementer langueat.
quis enim non profitetur, quod in Deuteronomio legimus: audi,
Dominus Deus tuus, Dominus unus est? et: Dominum
Deum tuum adorabis, et illi soli seruies ? quis non quotidie
recitat ore (credo in Deum patrem omnipotentem.\' at non credit
in Deum qui in eo solo collocat totius felicitatis suae fiduciam, nec
unum habet Deum ac Dominum qui per scortationem, per luxum et
auaritiam satanae facit imperata, nec illi soli seruit qui seruit uentri,
qui deditus est huic mundo, qui in prauo positus est.
Eihmci putant plurea esse deos, et hoc tibi uideris perfectus Christiauus,
quod persuasum habes unum esse Deum? quid magni facis?
idem credunt Iudaei qui quotidie blasphemant in synagogis suis: idem
credunt daemones et contremiscunt. si uere credis in Deum, crede iustum
et ueracem: iustum in remunerandis piis et puniendis impiis, ueracem in
promissis. crede non esse spem salutis, nisi per filium eius quem pro nobis
omnibus tradidit in mortem: crede nihil accidere mali posse iis qui se
totos illius uoluntati tradiderunt et in illo perseuerant. hoc est credere
in Deum patrem, hoc est credere in filium eius, hoc est credere in
Spiritum sanctum, unum Deum et ecclesiam sanctam mysticum Christi
corpus, extra quam non est salus et in qua non est pernicies.,
Quisquis in tali petra pedes animi fixerit, aduersus omnes tentationum
incursus stabit immobilis. exempli gratia: lacessitus ea conuicio,
suggerit tibi caro uindictae cupiditatem. priusquam respondeas, sic
cogita tecum: hunc maledicum hominem subornauit diabolus ut me
deiiciat ac deiectum perdat, sed ausculta quid suadeat imperator tuus
cui militas: beati, inquit, mites, quoniam ipsi possidebunt
terram, et: mea est uindicta, et ego retribuam. quid
suadeat fortissimus ille Christi dux Paulus: non nosmetipsos
uindicantes, carissimi, sed date locum irae. diabolus
dicit: (fruere uindicta et perde uitam aeternam>. Deus dicit: uince
in bono malum, et noli resistere malo, et accipe cum filio meo possessionem
regni coelestis\'. mox dispice, utri potius expediat obtemperare.
dicit tibi per concupiscentiam tuam diabolus: (moechare et fruere
temporaria corporis uoluptate, et esto meus seruus et coheres gehennae.\'
audi potius quid dicat tibi Deus: sperne temporariam uoluptatem et
accipe centuplum bonae conscientiae gaudium in hoc saeculo et uitam
aeternam in futuro\', et expende utri potius sit auscultandum. suggerit
tibi per carnis affectum ueluti per Euam satanas (uiue genialiter\', ex
aduerso dicit Christus: beati qui lugent, quoniam ipsi consolationem
accipient. ad eundem modum de ceteris tentationibus
obiice tentatori clipeum scripturarum, in quibus tibi loquitur
Deus non minore fide, quam si tibi coram ore ad os loqueretur. ex his
torrentibus sume tibi lapides, quibus deiicias superbum Goliath. habes
exemplum a Domino tuo, sic ille prostrauit diabolum: nec deiicias
30 Matth. 5, 4.
nihil potest aduersus eum qui tecum est. dic illud Ioannis : maior
est qui in nobis est, quam qui in isto mundo. succurrat
illud Domini dictum: confidite quoniam ego uici mundum.
his orationibus si Christi miles fuerit exercitatus ad conflictum , in a
dies comperiet suum antagonistam debiliorem.
Nec tamen remittendae sunt excubiae, si quando hostis simulabit
tranquillitatem, sed obseruans illius insidias dicat cum beato Abacuc:
super custodiam meam stabo et gradum figam super
petram, omni custodia seruans cor meum, ne qua pateat aditus
obambulanti quaerentique quem deuoret. tutissimum autem cordis
munimentum est sobrietas cum instanti oratione iugique scripturarum
meditatione. omnis enim scriptura diuinitus inspirata,
utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum,
ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo
Dei, ad omne opus bonum instructus. ex hac igitur colligendae
sunt sententiae, quas ad manum et uelut in procinctu habeas,
ut his protinus serpentem caput erigentem deiicias. nullus est enim
animorum morbus, cui non praesens remedium diuina scriptura suppeditaret.
hinc comparanda sunt exempla piorum sed praecipue Christi,
quibus se quisque uel animet uel consoletur.
Venio nunc ad illa mala quae uel ipsam naturam hominis comitantur
uel fortuito uidentur inferri. haec quoque pius animus et ad
pugnandum instructus sibi uertet in materiam coronae. exemplo faciam
quod dico clarius. excutitur aliquis facultatibus suis siue bello siue
naufragio siue rapina. ne protinus hic cogitet laqueum aut rationem
malis artibus sarciendi quod periit, sed ita secum loquatur: (Dominus
est qui tentat me an diligam ipsum ex toto corde. ipse dedit, ipse
abstulit, sit nomen Domini benedictum. gratias agat quod
acceperit ex Domini benignitate: agat gratias quod amiserit ad probationem
fidei. si haec dixerit eo animo quo dixit sanctus lob, cum
illo mercedem accipiet. Dominus aestimat non quantum quis perdat
sed quam patienter, quemadmodum non respicit quantum aliquis largiatur
egentibus sed quo animo. habet aliquis filium unice carum, eo
28 Iob 1, 21.
liberis amicis: ferto patienter et dic: \'Domino ita uisum, et sic fortassis
et nobis expediebat et nostris. sit nomen Domini benedictum).
sunt et morbi qui non minus atroces habent cruciatus,
quam ulla potest inferre tortorum saeuitia, ueluti pleuritis, ischiasis,
podagra, paralysis, calculus, renum et uesicae exulceratio. tale si quid
acciderit, ne mens exasperetur ad impatientiam, ne lingua erumpat in
uoces blasphemas, sed cum beato Dauid et Heli sacerdote dicat:
Dominus est, ; faciat quod bonum est in oculis ipsius.
ita mala quae non inferuntur ob Christi professionem uertemus nobis
in coronam et Christo in gloriam. ac fiet fortasse, ut Dominus nostra
tolerantia propitiatus aut auferat afflictiones aut mitiget: quod si non
fit, tamen hac ratione faciemus, ut quod animo impatienti fuisset intolerabile
fiat patientia mitius. his atque huiusmodi argumentis non
desinemus nos inuicem exhortari ad illustrandam Domini gloriam,
cuius titulum et insignia gerimus. praestemus illi martyrium in suo
quisque statu et ordine, non solum in aduersis, uerum etiam in prosperis.
in aduersis agnoscamus amorem patris fiagellantis nos ad
correctionem et gratias agamus caritati qua diligit nos ut filios, quos
abdicare non uult sed emendatos recipere. in prosperis aeque gratias
agamus illius bonitati, qua consolatur nos ut tentationum pondus possimus
sustinere: ita fiet ut tota uita nostra nihil aliud sit quam testimonium,
declarans apud credentes et incredulos sapientiam bonitatem
misericordiam ac ueritatem Dei patris et filii illius Iesu et Spiritus
sancti. amen.