The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
(NOD debere denuo baptizari qui semel in nomine Domini Iesu Christi
sint tincti.)
Animaduerto quaesitum apud fratres quid potius obseruari
oporteret in personam eorum, qui in haeresi quidem sed in nomine Dei
15 nostri Iesu Christi [sint) tincti, postmodum inde digressi et suppliciter
ad ecclesiam Dei aduolantes, totis praecordiis paenitentiam agerent
et erroris sui damnationem nunc demum intellegentes auxilium salutis
ab ea implorarent, utrum uetustissima consuetudine ac traditione
ecclesiastica post illum quod foris quidem sed in nomine Iesu Christi
Domini nostri acceperunt baptisma tantummodo imponi eis manum
ab episcopo ad accipiendum spiritum sanctum sufficeret et haec manus
nus impositio signum fidei iteratum atque consummatum eis praestaret,
an uero etiam iteratum baptisma his necessarium esset
Hunc tractatum primus edidit Nicolaus RigaUius ex apographo
Sirmondi ex uetustissimo codice monasterii S. Remigii RemensØ deseripto:
post Sirmondi curam Baiuzius iterum contulit codicem quem
frustra inter libros Bemenses quaesiui. — 14 oportet
Igitur adgredientibus tractatum salutaris et noui hoc est spiritalis
et euangelici baptismatis in primis occurrit notissima omnibus praedicatio
celebrata atque coepta ab Ioanne baptista, qui aliquantum desciscens
a lege id est Moysi antiquissimo baptismate et uiam nouae et
uerae gratiae praesternens [et] baptismate quod interim exercebat
aquae et paenitentiae sensim aures Iudaeorum praeueniebat et occupabat
spiritalis baptismatis futuri annuntiatione, adhortans eos et
dicens: qui post me uenit fortior me est, cuius ego non
sum dignus corrigiam calciamenti soluere. ipse uos
baptizabit in spiritu sancto et igni. propter quod nobis
quoque huius sermonis orsus hinc incipere debebit. nam et Dominus
hanc eandem uocem Ioannis post suam resurrectionem in actis
Big. 15 poterit; cf. Front. p. 48, 21 (Nab.) 17 agendi
teripsi, accendi cod., tacendi coni. BigaltiuB, accedenti coni. Oxon., attendi
coni. Baiueius 22 moyse cod. et v, moysis Bal.; cf. epist. 791, 6
discedere, sed exspectare illam promissionem patris
quam audistis a me, quia Ioannes quidem baptizau it it
aqua, uos autem baptizabimini spiritu sancto non post
multos hos dies. itemque Petrus eadem uerba Domini percensuit,
rationem pro se apud apostolos reddens dicendo: cum autem
inciperem loqui ego, irruit spiritus sanctus super
eos, sicut et super nos in principio, et recordatus sum
sermonem Domini sicut dicebat: Ioannes quidem baptizauit
aqua, uos autem baptizabimini spiritu sancto.
si ergo aequale donum dedit eis sicut et nobis credentibus
Dominum legum Christum, ego quis eram qui
possem probibere Domino? et iterum: uiri fratres, scitis
quia a diebus antiquis in nobis Deus elegit per os
meum audire gentes uerbum euangelii et credere et
qui corda nouit Deus testimonium perhibuit dans eis
spiritum sanctum sicut et nobis. ac propterea huius
sententiae quae sit uis et potestas considerare debemus. ait enim Dominus
eis qui postmodum baptizari haberent, quia crederent, baptizandos
esse, non quemadmodum a se in aqua in paenitentiam, sed in
spiritu sancto. de qua praedicatione cum utique nemo nostrum possit
ambigere, manifestum est qua ratione homines in spiritu sancto
baptizati sint. nam et proprie in ipso solo sancto spiritu baptizati
sunt qui crediderunt, quia Ioannes discreuit et dixit dicens se quidem
in aqua baptizare, uenturum autem qui in spiritu sancto baptizet.
gratia et uirtute Dei sunt t et hoc et occulta largiente et operante,
nihilominus autem etiam in baptismate spiritus et aquae, praeterea
etiam in baptismate spiritus in sanguine proprio uniuscuiusque, sicut
declarant nobis sanctae scripturae , quarum per singula quaeque
eorum quae enarrabimus adferemus perspicuas probationes.
Ad quae forte tu, qui nouum quid inducis, continuo impatienter
respondeas ut soles dixisse in euangelio Dominum: nisi quis
denuo natus fuerit ex aqua et spiritu, non potest
introire in regnum caelorum. ex quo manifeste apparet illi
32 Io. 3, 3. 5.
ipsum enim Dominum cum baptizaretur spiritum sanctum descendisse
factumque eius atque dictum pariter congruere nec alia ulla ratione
mysterium istud posse consistere. cui responso nemo nostrum adeo
ita insanus reperitur aut contumax ut audeat contra fas aut contra
uerum contradicere, scilicet rebus integris et omni modo ita in ecclesia
gerundis et secundum disciplinae ordinem perpetuo a nobis\'
obseruandis. sed si in eodem nouo testamento haec quae in isto negotio
deprehendimus adunata nonnumquam reperiantur quodam modo
diuisa ac separata et proinde disposita atque si sint singula, uideamus
utrum possint esse aliquando etiam singulariter solitaria,, quasi
non sint mutila sed tamquam integra atque perfecta. nam cum per
manus impositionem episcopi datur unicuique credenti spiritus sanctus,
sicut apostoli circa Samaritanos post Philippi baptisma manum
eis imponendo fecerunt, et hac ratione spiritum sanctum in eos contulerunt,
quod ut fieri posset ipsi pro eis orauerunt, nondum enim
super quemquam eorum descenderat spiritus, tantum autem baptizati
erant in nomine Domini Iesu: Dominus quoque noster post resurrectionem,
cum insufflasset et dixisset apostolis suis accipite spiritum
sanctum, ita demum largitus eis spiritum sanctum.
Cum ita inuenitur, quid tibi, frater, uidetur? si quis non ab episcopo
baptizatus, ita ut si in continenti etiam manus ei imponatur,
priusquam tamen accipiat spiritum sanctum fuerit defunctus, utrum
censeas salutem percepisse eum necne: quoniam quidem et ipsi apostoli
et discipuli, qui etiam alios baptizabant, [qui etiam] a Domino
baptizati non statim spiritum sanctum acceperint, qui nondum erat,
quia Iesus nondum fuerat clarificatus, sed post resurrectionem eius
nec modicum interuallum temporis quo id gestum est intercesserit
sicuti et cum baptizati sunt a Philippo Samaritani, donec Samariam
rogati ab Hierusalem apostoli descenderent ad illos, ut eis manum
imponerent et spiritum sanctum per manus impositionem in eos
Big. 9 non om. Big. 14 sic et fort. 17 descenderat
Bigaltius, deciderat Baluzius. 19 spiritum sanctum com
ita inaenitur non distinguit Baiuzius 23 acciperet Big. 25 qui
etiam inclusi 26 sint baptizati Baluzius erat] cf. cap. 14
29 sunt om. Big.
adeptus spiritum sanctum morte potuit intercipi et defraudatus gratia
spiritus sancti defungi. quod hodierna quoque die non potest dubitari
esse usitatum et euenire solitum ut plerique post baptisma sine impositione
manus episcopi de saeculo exeant, et tamen pro perfectis
fidelibus habentur. sicuti Aethiops eunuchus cum rediret ab Hierusalem
et legeret prophetam Esaiam et haesitaret suggerente spiritu
audita ueritate a Philippo diacono credidit et baptizatus est, et cum
ascendisset de aqua, spiritus Domini rapuit Philippum, et non uidit
eum iam nunc amplius eunuchus: abibat enim uiam suam gaudens.
quamquam, ut animaduertis, imposita ei manus non est ab episcopo,
ut spiritum sanctum acciperet. quod si hoc admittis et salutare esse
credis nec opinioni omnium fidelium refragaris, necesse est confitearis,
proinde autem atque hoc latius tractatu procedit, etiam illud aliud
latius posse consistere, id est ut per solam manus impositionem
episcopi, quia baptisma in nomine Iesu Christi Domini nostri praecessit,
possit alio homini paenitenti atque credenti etiam spiritus
sanctus tribui, quoniam eos qui in Christum credituri essent scriptura
sancta praedixit oportere in spiritu baptizari, ita ut et hi quoque non
uideantur minus aliquid habere quam illi qui perfecti sunt christiani,
nec necesse sit quaeri quale illud baptisma fuerit quod in nomine
Iesu Christi sunt consecuti. nisi forte in illo quoque superiore tractatu
circa eos qui tantum modo in nomine Christi Iesu baptizati
fuerint statuas etiam sine spiritu sancto posse saluos fieri, t aut non
hac sola ratione, sed si per manus impositionem episcopi spiritum
sanctum consuesse praestari aut etiam non episcopum dicas spiritum
sanctum solitum esse largiri.
Quod si ita est et potest aliquid horum eueniens salutem homini
credenti non praeripere, tu quoque ipse annuis quoniam modo dimidiatum
et non ut contendis consummatum mysterium fidei, si qua
necessitas interuenit, salutem adimere non posse credenti et
scripsi, uel quoniam cod., quoniam Big. aliqui Rig.
11 quamquam coni. nescio quis, quoniam cod. et b 21 nec] ne
Big. 27 solum Rig, 29 quoniam modo] quonam modo coni,
Gallandius; non modo dimidiatum ut contendis sed consummatur
Quod etiam e contrario latere tractatus huius sunt consecuti ipsi
illi discipuli Domini nostri, super quos iam pridem baptizatos postremo
fort. 7 uidebantur Rig. 20 idem om. ffig. 25 et hi]
haec Rig. 27 et sic panllo ante emundatis Baluzius, et inundatis Rig.,
et emundatis Oxon. 31 mysterii fidei fort.; cf. pag. 81, 20
. sua sponte caelo lapsus, sed ad hoc ipsum munus effusum sedet super
unumquemque eorum, cum iusti iam pridem, ut diximus, baptismate
Domini fuissent baptizati, sicut et ipsi apostoli, qui tamen omnes
Dominum nocte qua apprehensus est deseruisse inueniuntur, et ille
ipse qui gloriatus est perseueraturum se in sua fide Petrus et aduersus
ipsius Domini praedictum obstinatissime repugnauit, postremo
tamen tum ipsum negauit: ut hac ratione ostenderetur nobis quae
medio tempore quoquo modo contraxerant delicta, eadem haec in eis
fide postmodum sincera per baptisma spiritus sancti non dubie esse
dimissa. nec ulla, ut puto, alia ex causa apostoli his quos in spiritu
sancto adloquebantur praeceperant ut in nomine Christi Iesu baptizarentur,
nisi quia uirtus nominis Iesu super quemcumque hominum
baptismate inuocata ad salutem adsequendam non modicam praerogatiuam
ei qui baptizaretur praestare posset, sicuti Petrus in actis
apostolorum enarrat dicens: nec enim aliud est nomen sub
caelo quod datum est hominibus, in quo oportet saluos
fieri nos. sicut etiam apostolus Paulus aperit ostendens, quia
Deus exaltauit Iesum Dominum nostrum et donauit illi
nomen ad hoc ut sit super omne nomen, ut in nomine
Iesu omnes genua curuent caelestium et terrestrium
et infernorum, et omnis lingua confiteatur
quia Dominus est Iesus in gloria patris, et ille in quo
cum baptizaretur inuocatum esset in nomine Iesu, licet in aliquo errore
consequeretur, tamen quandoque non prohiberetur rectum sapere et
errorem suum corrigere et ad ecclesiam et ad episcopum uenire et
sinceriter confiteri Iesum nostrum coram hominibus, ut tunc cum ab
episcopo ei manus imponeretur, etiam spiritum sanctum acciperet, nec
inuocationem illam pristinam nominis Iesu amitteret, quam nemini
nostrum licet damnare, quum haec nuda et singularis si in errore sit
constituta non posset ad salutem praestandam sufficere, ne hac
coni. nescio quis 3 iusti] isti coni. Big. 5 domino
Rig. 8 tum ipsum] eum etiam Baiuziua, ter ipsum coni. Iti-
galtius 9 quoque Big. 10 sincerata Rig. 12 praeceperant..
baptizarentur om. Rig. 16 narrat Rig. 30 si om. Big.
salutem sine uera re atque integra posse peruenire. quam tamen
inuocationem nominis Iesu correctione erroris et agnitione fidei ueritatis
et abscisa omni labe praeteritae conuersationis mysterio Dei
circa eiusmodi homines rite perpetratam locum quem habitura non
erat obtinere et postremo in fide recta et ad integritatem signi praestandam
non obesse supplemento eius quod deerat accedente perquam
utile est credere, et tot annorum totque ecclesiarum itemque
apostolorum et episcoporum auctoritati cum bona ratione adquiescere,
cum sit maximum incommodum ac dispendium sanctissimae matris
ecclesiae aduersus prisca consulta post tot saeculorum tantam seriem
nunc primum repente ac sine ratione insurgere. nec enim propter
aliud Petrus, qui iam fuerat baptizatus et quid sentiret de Domino
ab ipso Domino erat interrogatus, et ueritate reuelationis patris caelestis
in eum collocata, quod Dominus noster non solum Christus,
uerum etiam filius Dei uiui esset confessus, postmodum eidem Christo
praedicanti de sua passione refragatus esse monstratus est, et propterea
satanas dici ostensus est, nisi quia futurum erat ut quidam
tametsi uariantes in sententia propria et claudicantes aliquando in
fide atque doctrina, cum in nomine Iesu baptizarentur, tamen si interuallo
quodam temporis recorrigere id potuissent, non propterea a
salute exciderent, sed quandoque resipuissent, integram spem salutis
paenitendo obtinerent, praesertim cum spiritum sanctum, quo baptizari
unusquisque hominum debet, acciperent, t aliquid tale designassent,
sicuti non solum Petrum hoc passum esse in euangelio deprehendimus,
uerum uniuersos quoque discipulos, quibus iam baptizatis postea
Dominus ait quia uos omnes scandalizabimini in me:
qui omnes ut animaduertimus correcta fide sua post resurrectionem
Domini in spiritu sancto sunt baptizati, ut non immerito hodie quoque
credamus homines correctos a pristino errore in spiritu sancto
posse baptizari. qui cum aqua baptizarentur in nomine Domini
aliquando scabram habuissent fidem, quoniam multum interest utrum
in totum quis non sit baptizatus in nomine Domini nostri Iesu Christi,
Baluzius, aliquo (t. e. aliquatenus) coni. Rigaltius,
aliquod cod. ?
minus est, dummodo postea constet in ueritate sincera fides in baptismate
spiritus, quod non dubie maius est.
Nec aestimes huic tractatui contrarium esse quod dixit Dominus:
ite, docete gentes, tinguite eos in nomine patris et
filii et* spiritus sancti. quia cum hoc uerum et rectum et
omnibus modis in ecclesia obseruandum sit et obseruari quoque solitum
sit, tamen considerare oportet quod inuocatio nominis Iesu non
debet a nobis futilis uideri propter uenerationem et uirtutem ipsius
nominis, in quo nomine uirtutes omnes solent fieri et nonnumquam
aliquae etiam ab hominibus extraneis. ceterum quo pertinent illa
uerba Christi, qui negaturum se esse dixit nec nosse eos qui sibi in
die iudicii dicturi essent: Domine, Domine, nonne in tuo nomine
prophetauimus et in nomine tuo daemonia eiecimus
et in nomine tuo uirtutes magnas fecimus, respondendo
eis etiam cum iureiurando quia, numquam cognoui
uos, discedite a me qui operamini iniquitatem, nisi
ostenderetur nobis nonnumquam etiam ab his qui operarentur iniquitatem
posse per nimiam uirtutem nominis Iesu etiam haec fieri. idcircoque
debet inuocatio haec nominis Iesu quasi initium quoddam mysterii
dominici commune nobis et ceteris omnibus accipi, quod possit
postmodum residuis rebus impleri, alias non profutura talis inuocatio
cum sola permanserit, quia post mortem eiusmodi hominis non potest
ei quicquam omnino adici uel suppleri aut in aliquo prodesse in die
iudicii, cum illi a Domino nostro quae supra memorauimus coeperint
exprobrari: qui tamen uniuersi hodie ut sibi his modis subueniant
quibus supra ostendimus, non possunt ab ullo hominum tam dure tamque
crudeliter prohiberi.
Sed ad haec, ut soles, contradices, opponendo nobis tunc cum baptizarentur
integre ac recte discipulos ac non ut hos haereticos esse
baptizatos. quod ex persona ipsorum et eius qui baptizauit illos sumas
necesse est. et ideo nos ad propositionem hanc tuam non ut accusatores
discipulorum Domini respondemus, sed sicuti compellimur, quia
cod. 3 non dubie om. Big. 19 idcirco
quae Big. 21 quod] quia Rig. 25 illa Big.
sit praestita rationibus inuestigemus. namque natum esse Dominum
nostrum et Christum esse eum multis rationibus a discipulis eius non
immerito credi uidebatur, quod ex tribu Iuda, quod ex genere Dauid
quodque in ciuitate Bethleem fuisset natus et quod pastoribus ab angelis
quoniam saluator illis natus esset eodem momento fuisset annuntiatus,
quo in oriente uisa eius stella sollicitissime fuisset a magis
requisitus et adoratus et illustribus donis et insignibus muneribus
honoratus, quod puer admodum in templo sedens cum legis doctoribus
prudenter et cum admiratione omnium disputasset, quod cum baptizaretur,
ita ut nulli alii contigerat, caelis apertis descensione spiritus
sancti et super eum mansione testimonio etiam patris sui itemque
Ioannis baptistae fuisset clarificatus, quod supra humanam mediocritatem
corda et cogitationes uniuersorum intelligeret, quod languores
et uitia et ualetudines cum potestate maxima curaret atque sanaret,
quod remissiones peccatorum cum euidenti probatione praestaret,
quod daemonia iussu expelleret, quod leprosos uerbo mundaret, quod
aquam in uinum conuertendo conuiuium nuptiale admirabili laetitia
amplificaret, quod caecis uisionem restitueret aut indulgeret, quod
doctrinam patris cum omni fiducia assereret, quod in loco deserto de
quinque panibus quinque milia hominum saturaret, quod reliquiae
atque buccellae plus quam duodecim cophinos implerent, quod mortuos
pro sua pietate passim suscitaret, quod uentis et mari ut quiescerent
imperaret, quod super mare pedibus ambularet, quod uirtutes omnes
omnino perficeret.
Quibus rebus et huiuscemodi compluribus factis ad claritatem eius
pertinentibus consequens esse uidebatur ut quemadmodum Iudaei de
Christo sentiunt, quod tamen de Iesu Christo Domino nostro non
credunt, ut etiam ipsi existimarent, ut talis et tantus nulla obita
morte in aeternum perseueret, et regnum Israel et totius orbis in
perpetuum quod non corriperetur possideret. unde etiam Iudaei ausi
fuerunt eum rapere et in regnum unguere: quod quidem necesse
habuit ille subterfugere: ac propterea discipuli eius arbitrabantur
scripsi, quod cod. et b 28 sentiant Big. 81 corriperetur]
corrumperetur conI. Baluzius 32 fuerant Big. 33 auperfugere
COlli. Big.
primum ipse uitam hanc temporalem cum illa aeterna in se ipso
continuasset. denique cum conuersarentur in Galilaea dixit eis Iesus:
incipit filius hominis tradi in manus hominum et
interficient eum, et post triduum resurget. et contristati
sunt nimis, quia, sicuti diximus, longe diuersum prius animis ac mente
conceperant. denique hic fuit etiam Iudaeorum sermo contradictionis
aduersus eum, cum se ipse quidem doceret eos et futura annuntiaret,
illi autem dicerent: nos audiuimus a lege quia Christus
manet in aeternum: et quomodo tu dicis quia exaltari
oportet filium hominis? itaque fuit discipulorum eadem haec
praesumptio de Christo, prorumpente in istum sermonem incrudelitatis
suae Petro ipso duce ac principe apostolorum. cum enim a Domino
simul cum ceteris fuisset interrogatus quidnam sentiret de ipso,
id est quem esse eum existimaret, et primo ueritatem confessus fuisset
dicens esse eum Christum filium Dei uiui et propterea beatus ab illo
iudicatus esset, quod hoc non carnaliter sed per patris caelestis reuelationem
adsecutus esset, idem tamen, ubi coepit Iesus ostendere
discipulis suis quia oporteret eum Hierosolymam ire et multa pati a
senioribus et sacerdotibus et scribis et interfici et post diem tertium
resurgere, nihilominus ille uerus Christi confessor post pauculos dies
assumpto eo coepit illum corripere dicens: propitius sit tibi,
non erit istud, ita ut propterea audire a Domino commeruerit:
uade post me satanas, scandalum mihi es, ob hoc quod
non saperet ea quae sunt Dei sed ea quae sunt hominum. quae increpatio
aduersus Petrum magis magisque eluxit adprehenso Domino,
cum a muliercula conterritus diceret: nescio quid dicas, neque
noui te, et iterum cum hoc idem diceret adhibito iureiurando et
tertio deuotans et iurans adfirmaret quoniam non nosset hominem et
non semel sed saepius eum negasset, quod consilium ei quoniam usque
ad passionem Domini perseueraturum erat multo prius a Domino
palam factum est, ut nos quoque id non ignoremus. denique post
27 Matth. 26, 70 sq. om. Rig. 19 oportet illum Rig. 28 ita
om. Big. 28 idem om. Rig.
maestus secundum errorem omnium condiscipulorum suorum, ipsi
Domino tamquam alicui ignoto referens quod contigerat, sic locutus
est dicens de Iesu Nazareno, qui fuit propheta potens in factis et
dictis in conspectu Dei et uniuersi populi, quomodo hunc tradiderunt
sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et cruci eum
fixerunt. nos autem sperabamus quod ipse erat redempturus
Israel. iuxta quae omnes quoque discipuli adseuerationem quoque
mulierum, quae post resurrectionem uiderant Dominum,
iudicauerunt deliramenta et quidam ipsorum uiso eo non crediderunt
sed dubitauerunt, quique tunc non interfuerunt omnino
non crediderant, nisi postmodum ab ipso Domino omnibus modis
fuissent obiurgati atque increpati: quoniam mors eos ita offenderat
ut putarent eum non resurrexisse, quem innuerant mori non
debuisse, quia contra opinionem ipsorum semel mortuus, fuisset.
itaque quod ad ipsos discipulos pertinet, neque integram neque perfectam
fidem habuisse his modis quibus retulimus inueniuntur, et
quod multo grauius est, sicut in euangelio cata Ioannem scriptum est,
etiam alios baptizabant.
Praeterea quid dicturus es de his qui plerumque ab episcopis
pessimae conuersationis baptizantur: qui tamen tandem cum Deus
uoluerit, in sceleribus suis conuicti, etiam ipso aut prorsus etiam
communicatione priuantur? aut quid statues de eis qui ab episcopis
praue sentientibus aut imperitioribus fuerint baptizati? quando non
ad liquidum et integre uel etiam aliter quam oportet in traditione
sacramenti fuerint locuti, certe aut interrogauerint quid aut interrogantes
a respondentibus audierint quod minime ita interrogari aut
responderi. debet, quod tamen non ualde illam nostram rectam fidem
laedat, sed non tam ornate ut tu et composite, isti quoque simpliciores
homines mysterium fidei tradant. dicturus es enim utique
pro tua singulari diligentia hos quoque denuo baptizandos esse, cum
maxime eis res desit aut obstet quo minus inuiolabile illud diuinum
om. Big. 14 innuerant Big., crediderant Bal., timuerant cod.
22 ipso aut cod., ipso monere Oxon., epatu (i. e. episcopatu) aut fort.
optime, reddamus et permittamus uirtutibus caelestibus uires suas,
et dignationi diuinae maiestatis concedamus operationes proprias,
et intellegentes quantum in ea sit emolumentum libenter ei adquiescamus.
et ideo cum salus nostra in baptismate spiritus, quod plerumque
cum baptismate aquae coniunctum est, sit constituta, siquidem
per nos baptisma tradetur, integro et sollemniter et per omnia quae
scripta sunt adsignetur atque sine ulla ullius rei separatione tradatur:
aut si a minore clero per necessitatem traditum fuerit, euentum exspectemus
ut aut suppleatur a nobis aut [a] Domino supplendum
reseruetur: si uero ab alienis traditum fuerit, ut potest hoc negotium
et ut admittit corrigatur, quia spiritus sanctus extra ecclesiam non
sit, fides quoque non solum apud haereticos, uerum etiam apud eos
qui in schismate constituti sunt sana esse non possit, idcircoque
paenitentiam agentibus correctisque per doctrinam ueritatis et per
fidem ipsorum, quae postea emendata est purificato corde eorum,
tantummodo baptismate spiritali id est manus impositione episcopi
et spiritus sancti subministratione subueniri debeat. signum quoque
fidei integrum hoc modo et hac ratione tradi in ecclesia merito consueuit,
ne inuocatio nominis Iesu quae aboleri non potest contemptui
a nobis uideatur habita, quod utique non oportet, quamquam talis
inuocatio, si nihil eorum quae memorauimus secutum fuerit, ab
operatione salutis cesset ac uacet. dicente enim apostolo unum esse
baptisma, necesse est inuocatione nominis Iesu perseuerante, quia
non potest a quoquam hominum quae semel inuocata est auferri, si
eam contra decretum apostolorum geminare ausi fuerimus nimietate
praestandi immo superaddendi baptismatis studio: si ille qui ad
ecclesiam reuertitur nolit denuo baptizari, futurum est ut defraudemus
baptismate spiritali eum quem putamus defraudandum non
esse baptismate aquae.
Quid autem statues in personam eius uerbum audientis qui forte
adprehensus in nomine Christi statim confessus ac priusquam baptizari
aqua permitteretur ei fuerit punitus, utrum perisse eum pronuntiabis
quia non est aqua baptizatus, an uero aliquid extrinsecus
cod., em. Baluzius 4 et] ut Big. libentes Big.
10 a inchtsi 18 debet fort. 22 secutum] seruatum Big. 26 aut
si cod. 27 studiosi. Si Big. 28 noluit Big.
quod perisse eum existimabis, obuiam tibi ueniet sententia Domini
dicentis: quicumque me confessus fuerit coram hominibus,
confitebor illum et ego coram patre meo qui in
caelis est: quia nihil interest utrum hic uerbum audiens an fidelis
sit qui confitetur Dominum, dummodo ipsum Christum quem confiteri
oportet confiteatur, quia Dominus pari uice confitendo et ipse confessorem
suum apud patrem honore eum martyrii sui, ut pollicitus
est, exornet. quod utique non debet latius accipi, quasi possit usquequaque
porrigi, quia potest Christi nomen etiam haereticus aliquis,
qui tamen ipsum Christum negat, confiteri, quia in alium Christum
credit, cum Christus confiteatur quod ei prodesse minime possit,
si quidem Dominus non nisi se ipsum in confessionem a nobis coram
hominibus deduci oportere dixit, quod sine ipso et sine uenerando
nomine eius non potest fieri. et ideo integrum ac sincerum et incontaminatum
et inuiolatum utrumque debet consistere confitenti, nullo
delectu habito ipsius confessoris, siue ille iustus sine peccator, perfectusque
christianus an uero etiam nunc imperfectus, qui summo
discrimine suo Dominum confiteri non timuit. nec est hoc contrarium
superiori tractatui: quia illic quidem tempus supererat ad corrigenda
quae mutila uel praua sunt, et quoniam quaedam concessa sunt ipsi
tantummodo nomini Domini nostri, martyrium autem non nisi in
ipso et per ipsum Dominum possit consummari, et idcirco neque
Christum sine ipsius nomine quis possit confiteri neque nomen Christi
sine ipso Christo ad confessionem cuiquam possit patrocinari.
Quapropter totus discernendas est tractatus hic, ut possit manifestior
fieri. namque inuocatio nominis Iesu ideo tantum patrocinari
potest, si rite suppleta postea fuerit, quia et prophetae et apostoli ita
praedicanerunt. ait enim Iacobus in actis apostolorum: uiri fratres,
audite: Simon exposuit quemadmodum primum
Deus uisitauerit accipere ex gentibus populum nomini
suo, et huic consonant sermones prophetarum, sicut
scriptum est: post haec reuertar et reaedificabo
fort. 6 dominum scripsi, domino cod. et v
13 nisi addidi 19 domino Rig. 21 quae mutila coni. BcUuzius,
quam multa cosi. Big., quae multa cod. et v 32 buic] si Rig.
sunt eius reaedificabo, et denuo erigam illud, uti
exquirant residui hominum Deum et omnes gentes
super quas inuocatum est nomen meum super eas,
dicit Dominus faciens haec. itaque et residui hominum id est
quidam Iudaeorum et omnes gentes super quas inuocatum est nomen
Domini possunt et necesse habent requirere Dominum, quia ipsa inuocatio
nominis praebet eis occasionem uel etiam imponit necessitatem
requirendi Dominum: cum quibus praecipiunt scripturas sanctas, siue
uniuersas siue quasdam, tamen audentius de ueritate tractare quam
cum gentibus, super quos non est inuocatum nomen Domini Iesu filii
Dei uiui, sicuti nec super Iudaeos, qui ueteres tantum scripturas
recipiunt. et ideo utriusque huius generis homines id est Iudaei et
gentiles plene ut oportet credentes pari modo baptizantur. haeretici
uero iam baptizati aqua in nomine Iesu Christi, tantum in spiritu
sancto baptizandi sunt: et in Iesu, quod nomen solum datum est sub
caelo, in quo oporteat saluos fieri nos, merito mors contemnitur,
quoniam si sic perseuerent, salui esse non possunt, quia non requisiuerunt
Dominum post inuocationem nominis eius super eos, sicut
et illi t qui in eos Christus qui forte credere noluerunt, de quibus
Dominus ait: cauete ne quis uos in errorem inducat.
multi enim uenient in nomine meo dicentes: ego sum
Christus et multos in errorem inducent. et iterum ait:
tunc si qui dixerit uobis: ecce hic Christus aut hic,
nolite credere. surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae
et dabunt signa magna et portenta, ita ut
errent, si*fieri potest, etiam electi. quas uirtutes non
dubie tunc illi sub nomine Christi facient. in quo nomine uidentur
quidam etiam modo quasdam uirtutes facere et falso prophetare. sed
certum est eos, quod ipsi non sint Christi, propterea ad Christum non
pertinere: quemadmodum etiam si quis desciscat a Christo, inhaerens
solo nomini eius [qui] non multum adiuuatur, immo magis hoc nomine
etiam oneratur, licet fuerit antea fidelissimus aut iustissimus aut claro
aliquo honoratus aut confessionis dignitate praeditus. hi enim omnes
Big. 16 et in] etenim fort. 18 quoniam]
quam Rig. 20 illi qui ob pseudochristos forte coni. Oxon. 32 qui
inclusi.
nullus omnino alius, nihil spei aut salutis sibi relinquunt, non aliter
quam illi qui coram hominibus negauerunt Christum, quos negari
necesse est a Christo, non habita ulla ratione ipsorum ex praecedenti
conuersatione eorum aut sensu aut dignitate, proinde atque ipsi ausi
sunt Christum id est salutem suam abrogare, damnati per huiusmodi
clausulam, quia manifestissimo a Domino dictum est: quicumque
me negauerit coram hominibus, negabo eum et ego
coram patre meo qui in caelis est. ut uerbum hoc quicumque
etiam in clausula confessionis plenissime nobis ostendat
quod nulla conditio ipsius confitentis obesse possit, licet negator ille
antea uel haereticus fuerit uel audiens ant audire incipiens, qui nondum
baptizatus sit, uel de haeresi ad ueritatem fidei conuersus uel
ab ecclesia digressus et postea reuersus sit, et tunc cum rediret
prius quam ei manus ab episcopo imponeretur adprehensus confiteri
Christum coram hominibus necesse habuerit, sicut iterum neganti
Christum nulla propria uetus dignitas potest ad salutem patrocinari.
Quodcnmque enim in homine ultimum in hac specie deprehensum
fuerit, in illo quisque nostrum iudicari necesse habebit, abolitis et obliteratis
omnibus quae prius gessit. et ideo cum in martyrio tanta sit
mutatio rerum in momento temporis, ut in re perquam ueloci possint
mutari uniuersa, nemo sibi blandiatur qui occasionem amiserit gloriosae
salutis, si forte se ab ea excluserit propria sua culpa, sicuti
et illa uxor Loth, quae similiter in angustiis rerum contra praeceptum
angelorum tantummodo post se respexit et tumulus salis facta est.
qua ratione etiam ille haereticus qui confitendo Christi nomen trucidatur
nihil postea potest corrigere, si quid de Deo aut de Christo
male senserit, cum in alium Deum uel in alium Christum credendo
semet ipsum fefellit, confessor non Christi, sed solitario Christi
nomine, quando et apostolus consequenter dicat: etsi corpus
meum tradidero, ita ut exurar igni, dilectionem autem
non habeam, nihil proficio. quia hoc facto nihil proficit qui
non habet dilectionem eius Dei et Christi, qui per legem et prophetas
cod. 14 ac postea Big. 15 quam om. cod. ?
18 quocamque coni. Gallandius 19 quisque scripsi, quis cod. et b
tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota
cogitatione tua, et, diliges proximum tibi tamquam
te. in his enim duobus praeceptis tota lex pendet et
prophetae, sicut et Ioannes euangelista dicit: et omnis qui
diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum, quia Deus
dilectio est. sicuti et Deus ait: ita enim dilexit Deus
mundum ut filium suum unicum daret, ut omnis qui
in eum crederet non periret, sed haberet uitam aeternam.
ut manifeste appareret eum qui hanc diligendi nos et diligendi
a nobis dilectionem in se non habeat inani confessione et passione
nihil proficere, quando ipsum apparet et constat haereticum esse qui
in alium Deum credat siue Christum alium accipiat quam quem
scripturae noui et ueteris testamenti manifeste praedicant, quae
patrem omnipotentem creatorem omnium et fiiium eius sine obscuritate
annuntiant. eueniet enim eis ut alii ab alio Deo salutem
exspectanti, ut tunc demum contra opinionem suam a Christo Dei patris
omnipotentis creatoris filio, quem blasphemauerunt, in poenam aeternam
damnentur, cum iudicare Deus coeperit absconsa hominum
secundum euangelium per Christum Iesum, eo quod in ipsum non
crediderint, licet ipsius nomine abluti sint.
Et usque adeo omne illud haereticorum baptisma intercedente
aliquo interuallo temporis corrigi potest , si quia superuixerit et
fidem correxerit, ut Deus noster in euangelio secundum Lucam ad
discipulos suos locutus est dicens: habeo autem aliud baptisma
baptizari. item secundum Marcum ad filios Zebedaei eadem
ratione dixerit: potestis bibere calicem quem ego bibo
aut baptismate quo ego baptizor baptizari? quod sciret
homines non solum aqua uerum etiam sanguine suo proprio habere
baptizari, ita ut et solo hoc baptismate baptizati fidem integram et
dignationem sinceram lauacri possint adipisci et utroque modo
25 Luc. 12, 50. 27 Marc. 10, 38. scripsi, quam ut ipsa cod., quoniam re ipsa coni.
JBaluzius; quam ut ipsum appareat et constet coni. Bigaltius 17 ut
addidi 24 deum nostrum cod. et b 31 dignationem] dilectionem Rig.
consequi. quod enim dictum est a Domino: habeo aliud baptisma
baptizari, hoc in loco non ut secundum baptisma ac si
sint duo baptismata significat, sed alterius quoque speciei baptisma ad
eandem salutem concurrens donatum nobis esse demonstrat. quas
utrasque species ab ipso Domino nostro primum initiari et sanctificari
oportebat, ut nobis quoque alterutra siue utraque species unum non
duplex salutiferum atque honorificum baptisma praestaret, et uiae
quaedam unius baptismatis sic nobis patefierent ut aliquando impune
aliqua illarum deesset, sicut in uerbum audientibus martyribus impune
aquae baptisma deest, quos tamen certi sumus, si quid laxamenti
habeant, etiam aqua solitos baptizari, itemque illis qui legitimi sunt
fideles effecti impune deest baptisma sanguinis proprii, quia baptizati
in nomine Christi redompti sunt pretiosissimo sanguine Domini, cum
utraque haec ex uno atque eodem fonte procedant flumina baptismatis
dominici, ut omnis qui sitit ueniat et bibat, sicut scriptura dicit:
flumina de uentre eius currebant aquae uiuae. quae
flumina primum apparuerunt in Domini passione, cuius de latere perforato
lancea militari sanguis et aqua manauit, ut emitteret duo
flumina diuersae speciei, sed tamen eiusdem ac singulare latus, ita ut
impleatur spiritu sancto quicumque credens biberit ex utroque flumine.
haec enim de fluminibus his loquens ostendebat Dominus
significans spiritum sanctum quem accepturi essent qui credituri erant
in illum. nondum autem erat spiritus, quia Iesus nondum
erat clarificatus. igitur dicens quemadmodum generari
potest baptisma quod apostolus unum esse praedicat, utique manifestum
est illa ratione, quia diuersae sunt species unius atque eiusdem
baptismatis ex uno uulnere profluentis in aquam et sanguinem, cum
illic duo sint de quibus locuti sumus baptismata aquae, id est unius
atque eiusdem species, cum unum esse debeat baptisma uniuscuiusque
species, sicut plenius sumus locuti.
Et quoniam uidemnr omne baptisma spiritale trifariam diuisisse,
ueniamus etiam ad probationem narrationis propositae, ne uideamur
proprio sensu et temere hoc fecisse. ait enim Ioannes de Domino
nostro in epistola sua nos docens: hic est qui uenit per aquam
Big. 6 initiari] ministrari Big. 7 non scripsi, hoc
eod. et v 21 utroue fort.
in aqua et sanguine. et spiritus est qui testimonium
perhibet, quia spiritus est ueritas: quia tres testimonium
perhibent, spiritus et aqua et sanguis. et
isti tres unum sunt. ut ex illis colligamus et aquam praestare
spiritum solitum, et sanguinem proprium hominibus praestare spiritum
solitum et ipsum quoque spiritum praestare spiritum solitum. nam
cum effundatur aqua sicuti et sanguis, spiritus etiam effusus sit
Domino super omnes qui crediderunt: utique et aqua et nihilominus
proprio sanguine, tunc deinde et spiritu sancto possunt homines
baptizari. ait enim Petrus : sed hoc est quod dictum est per
prophetam: erit in nouissimis diebus, dicit Dominus,
effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt
filii eorum et filiae eorum et iuuenes uisiones
uidebunt et seniores somnia somniabunt. et quidem
super seruos et super ancillas effundam de spiritu
meo. quem spiritum in ueteri testamento, non quidem passim nec
effuse, sed communicatum cum aliis aut etiam sponte insiluisso in
quosdam homines uel induisse eos uel fuisse super eos deprehendimus,
sicuti Moysi de septuaginta presbyteris a Domino dictum esse animaduertimus:
et auferam spiritum qui super te est, et imponam
super eos. propter quod etiam secundum pollicitationem
suam Deus ab alio ex spiritu qui super Moysen fuerat imposuit super
illos, et prophetauerunt in castris, quod Moyses ut homo spiritalis
ita contigisse gaudebat, licet ab Iesu filio Naue ut huic rei intercederet
inuito suadebatur, et idcirco non fuisse t permotus. porro autem in
libro Iudicum, item in Regnorum libris animaduertimus super plerosque
aut fuisse spiritum Domini aut insiluisse in eos, tamquam super
Gothoniel Gedeon Iephthe Samson Saul Dauid et ceteros alios. quod
usque adeo ita se habet ut spiritus sancti sponte accedendi ab eis
libertatem ac facultatem manifestissime nos Dominus docuerit dicens:
spiritus ubi uult spirat, et uocem eius audis et nescis
unde ueniat aut quo uadat. ita ut idem spiritus etiam super
Rig. 6 prius spiritum om. cod. 28 ab alio] ablato
fort.
nec sine ratione, sed necessariae alicuius operationis gratia: sicuti
super Saul fuit, super quem factus est spiritus Dei et prophetauit,
quamquam posteriore tempore postquam recessit ab eo spiritus Domini
et postquam angebat eum spiritus malignus a Domino, quoniam
tone ad hoc postremus uenerat post nuntios quos ante assidue praemiserat
ut interficeret Dauid, qui idcirco inciderunt in chorum prophetarum
et prophetauerunt, ne id quod iussi fuerant perficere possent
aut uellent, quod admirabili ratione per uoluntatem Dei spiritum
qui super illos omnes fuit credimus operatum esse. qui spiritus impleuit
etiam Ioannem baptistam adhuc ab utero matris suae, et incubuit
super eos qui cum Cornelio centurione erant prius quam baptizarentur
aqua. ita dum cohaeret baptismati hominum spiritus aut
antecedit aut sequitur uel cessante baptismate aquae incumbit super
eos qui credunt, dat nobis consilium quod aut ex integro rite baptisma
seruare aut forte dato a quocumque in nomine Iesu Christi baptismate
supplere id debeamus, custodita nominis Iesu Christi, sicuti plenissime
exposuimus, sanctissima inuocatione, custodita praeterea tanti
temporis tot uirorum ueneranda nobis consuetudine et auctoritate.
Quoniam autem prima pars disputationis huius uidetur explicata,
etiam sequentem eius propter haereticos debemus attingere, quia
perquam necessarium est eum tractatum qui semel in manus incidit
non praeterire, ne forte eos qui sunt simpliciores ex fratribus aliquis
haereticorum uersutia sua audeat attentare. nam quia Ioannes dixit
nos baptizandos esse in spiritu sancto et igni, eo quod addiderit dicens
et igni, idcirco quidam desperati homines ausi sunt usquequaque
prauitatem suam porrigere et propterea homines nasutissimi quaerunt
quomodo sanctitatis baptisma ita corrumpant ac uiolent ut etiam
euacuent: qui originem iam exinde trahunt a Simone mago multiformi
peruersitate per uarios errores eam exercentes. cui Simoni Petrus in
actis apostolorum dixit: pecunia tua tecum sit in perditionem,
quia gratiam Dei existimasti per pecunias
posse possideri. non est tibi portio neque sors in sermone
hoc. cor enim tuum non est rectum coram Deo.
et agunt isti haec omnia dum fallere cupiunt eos qui sunt
fort. 5 a domino) adm. cod. 10 illos
om. Rig. 16 obseruare Big. 27 uersutissimi Baiueius
integrum atque perfectum, non sicuti nos mutilatum et decurtatum,
baptisma tradere, quod taliter dicuntur adsignare ut quam mox in
aquam descenderunt, statim super aquam ignis appareat. quod si
aliquo lusu perpetrari potest, sicut adfirmantur plerique huiusmodi
lusus Anaxilai esse, siue naturale quid est, quo pacto possit hoc contingere,
siue illi putant hoc se conspicere siue maligni opus et
magicum uirus ignem potest in aqua exprimere: illi tamen talem fallaciam
et stropham praedicant perfectum baptisma esse, quod fideles
homines si coacti fuerunt accipere, utique non dubitabitur eos id quod
habuerant amisisse, perinde ac si quis sacramento miles dicto desertis
suis castris in hostium diuersissimis castris longe aliud sacramentum
uelit dicere, hac ratione constat eum uetere sacramento exauctoratum
esse.
Item si huiusmodi homo rursus ad te redeat, utique haesitabis
utrum habeat baptisma necne: et tamen oportebit te huic quoque paenitentiam
agenti quibuscumque modis potueris subuenire. est autem
adulterini huius immo internecini baptismatis si qui alius auctor, tum
etiam quidam ab eisdem ipsis haereticis propter hunc eundem errorem
confictus liber qui inscribitur PAVLLI PRAEDICATIO. in quo
libro contra omnes scripturas et de peccato proprio confitentem inuenies
Christum, qui solus omnino nihil deliquit, et ad accipiendum
Ioannis baptisma paene inuitum a matre sua Maria esse compulsum,
item cum baptizaretur ignem super aquam esse uisum, quod in euangelio
nullo est scriptum, et post tanta tempora Petrum et Paulum
post conlationem euangelii in Hierusalem et mutuam cogitationem et
altercationem et rerum agendarum dispositionem postremo in urbe
quasi tunc primum inuicem sibi esse cognitos, et quaedam alia huiuscemodi
absurde ac turpiter conficta, quae omnia in illum librum
inuenies congesta. qui autem non ignorant spiritus sancti qualitatem
intellegunt quod dictum est de igni de ipso spiritu dictum esse. nam
in actis apostolorum secundum hanc eandem promissionem Domini
nostri ipso die Pentecostes cum descendisset spiritus sanctus super
discipulos ut in illo baptizarentur, uisae sunt insidentes super
Rig. 3 dicantur JRig. 20 Paulli cod., Petri
Bigaltius; cf. Clem. Alex. Strom. VI. p. 639, Lactant. lnst. IV c. 21
26 cogitationem et om. Big. 34 ut] et Big.
baptizatos, hoc est eo spiritu qui esset siue ignis siue quasi ignis,
qualis ignis fuit qui in rubo ardebat et rubum non comburebat qualisque
est ille ignis qui est angelorum spiritus, sicut scriptura dicit:
qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem
ardentem. cui cum similis aut socius aut particeps fueris,
poteris nullum ignem timere nec illum quidem qui antecedens Domino
in die iudicii conflagrabit totum orbem terrae absque eis qui baptizati
sunt in spiritu sancto et igni.
Et hominibus quidem spiritus perseuerat hodie inuisibilis, sicut
Dominus dicit: spiritus ubi uult spirat, et nescis unde
ueniant uel quo uadat. sed in principio mysterii fidei et spiritalis
baptismatis hic idem spiritus manifeste uisus est et super discipulos
insedisse quasi ignis. item caelis apertis descendisse super Dominum
columbae similem, quoniam pleraque immo paene omnia quae essent
futura manifesta sunt: quae tamen modo essent inuisibilia nihilominus,
nunc quoque oculis et incredulitati hominum uel ox parte uel
aliquando uel in figura sunt monstrata ad corroborandam et confirmandam
fidem nostram. sed nec aliud omiserim quod euangelium
merito praedicat. ait enim paralytico Dominus noster: bono animo
esto, fili, dimittuntur tibi peccata, ut ostenderet fide mundari
corda ad remissionem peccatorum consequendam. quam remissionem
peccatorum consecuta est etiam illa quae erat mulier peccatrix
in ciuitate, cui Dominus ait: dimittuntur tibi peccata. et
cum coepissent qui simul discumbebant apud semet ipsos dicere: quis
est hic qui peccata dimittit? quod et circa paralyticum acerbius
scribae et Pharisaei obmurmurauerant: ait ad mulierem Dominus:
fides tua te saluam fecit, uade in pace. ex quibus
uniuersis ostenditur fide emundari corda, spiritu autem ablui animas.
porro autem per aquam lauari corpora, sanguine quoque festinantius
perueniri per compendium ad salutis praemia.
7, 48 sq. Big. 19 aliud] illud Big. 23 etiam om. Big.
30 lauacri Bdg. 31 ad salutis praemia puto non distinguit
Bahuius
Puto nos plene exsecutos praedicationem baptistae Ioannis, unde
sermonem sumus exorsi, qui dixit ad ludaeos: ego quidem nos
baptizo aqua in poenitentiam. qui autem post me uenit
fortior me est, cuius ego non sum dignus soluere corrigiam
calciamenti. ipse nos baptizabit in spiritu
sancto et igni. arbitror autem et apostoli Ioannis doctrinam nos
non inepte disposuisse, qui ait: quia tres testimonium perhibent,
spiritus et aqua et sanguis, et isti tres unum
sunt. nisi fallor autem etiam illud explanauimus quod Dominus
noster ait: Ioannes quidem baptizauit aqua, nos autem
baptizabimini in spiritu sancto. praeterea existimo nos non
infirmam rationem reddidisse consuetudinis causam. tueamur tamen,
etsi posteriore loco id facimus, ne qui putet nos unico articulo praesentem
altercationem suscitare. quamquam haec consuetudo etiam
sola deberet apud homines timorem Dei habentes et humiles praecipuum
locum obtinere.