De Singularitate clericorum Pseudo-Cyprian Wilhelm von Hartel University of Leipzig European Social Fund Saxony Gregory Crane Jouve OCR-ed, corrected and encoded the text Greta Franzini Project Manager (University of Leipzig) Simona Stoyanova Project Assistant (University of Leipzig) Bruce Robertson Technical Advisor (Mount Allison University) Uvius Fonticola Technical Advisor (Ludwig Maximilians University Munich) University of Leipzig stoa0104p.stoa011.opp-lat1.xml Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License 2014 University of Leipzig Germany Wilhelm von Hartel Pseudo-Cyprian S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia Gerold Vienna 1871 Pars III Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 3.3 Internet Archive

The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.

Latin
XIII. DE SINGVLARITATE CLERICORVM.

Promiseram quidem nobis ante tempus epistolam, filii carissimi, quae omnium morum instituta de lege commendans summatim omnia Contineret quaecumque uniuersis clericis generaliter ad dirigendam regulam competunt disciplinae. sed quia nunc feminarum commoratione uulgariter inter uos quidam ignominiae deuoluti sunt, etiam de hac re specialiter uobis Domini correptione scribere compulsus sum: qui miserum me pro uestra neglegentia cum seueritate conueniens mandare praecepit, ne clerici cum feminis commorentur. et licet haec admonitio sola litterarum mearum auctoritate sufficeret, tamen ne me somniatorem inrideat quisquam, sicut Ioseph fratres inriserunt, scripturarum addimus firmitatem, ut omnes sciant hoc etiam modo per reuelationem Dominum iubere, quod litteris cognoscitur ante iussisse, nec nos esse adulterantes uerbum Domini aut uolentes iactanter de reuelationibus gloriari, sed sic ante conspectum Domini referendo non mentiri quod loquimur: sicut a Domino confidimus nos non 2 fiamus ergo] eimua itaque X, itaque simus v. — Erplicit de XII abusiuia saeculi G, Eiplicit sci ioli Chrisostomi ex epistula beati Pauli apostoli ad corinthios prima (sic) X, om. V. — . Incipit de ringularitate clericorum (cypriani add. maft. rec.) C. — 5 promisaram C, emiseram v 6 omnia etiam v 8 de feminaram v 9 ignominiae C, ad ignominiam coni. Pamelwts, ignominiose coni. Erasmus 10 scribere om. C 11 conueniens C, eorripiens v 13 me om. C 14 rideat C audisse mendacium praesumentes uocem apostoli Pauli protestantis, non enim sumus, inquit, sicut plurimi adulterantes uerbum Dei, sed ex sinceritate sicut ex Deo coram ipso in Christo loquimur. in dolore itaque maximo constituti de quibusdam tabefactis membris corporis nostri et in gemitu iacturam lamentantis ecclesiae, quae per segnitiem nostram redigitur per dies singulos ad nimiam paucitatem, credimus nos ex parte aliqua subleuari, quod diligentiae nostrae neglegentia quorundam obesse non possit, quibus numquam nostrae litterae defuerunt, quae per absentiam meam frequentiam omnibus pensauerunt. dissimulationis suae unusquisque contemptor reum semet ipse conscribat, nos autem libera fronte contemptoribus exclamamus quod Salomon confidenter exprobrat: quoniam quidem uocabam, inquit, non obaudiebatis: et extendebam uerba mea, et non intendebatis, sed irrita faciebatis mea consilia, meis autem increpationibus non intendebatis: itaque et ego uestrae perditioni superridebo. gratulabor ergo aduersum uos, cum aduenerit uobis interitus, cum aduenerit uobis subito tumultus, euersio autem similis procellae, et cum aduenerit uobis pressura et expugnatio. erit enim cum me inuocaueritis, ego autem non exaudiam uos. quaerent me mali, et non inuenient: oderunt enim sapientiam. uerbumautem Domini non adsumpserunt neque uoluerunt meis consiliis intendere. spreuerunt enim meas correptiones: ideoque edent uiae suae fructus et sua impietate satiabuntur.

Ad uos nunc exhortatio nostra conuertitur quos nolumus experiri talia praecipitia ruinarum. metuite quantum potestis eiusmodi casus exitia et in ista subuersione labentium nos experimenta perterreant. nimium praeceps est qui transire contendit conspexerit alium 2 I Cor. 4, 12. 13 Prou. 1, 24-31. 1 uoce C 5 putrefactis c 10 meam C, nostram v I 11 ut unusquisque v Bemetipsum v 12 exclamemus v 17 et cum v 19 similis C, simul et v 26 saciabuntur C 27 exh. nostra C, mea exh. v 30 alium conspexerit v cecidisse, et uehementer infrenis est cui non incutitur timor alio pereunte. amator est uero salutis suae qui euitat alienae mortis incursum. et ipse est prouidus qui sollicitus fit cladibus ceterorum, sicut Salomon adprobat dicens: as tutus uidens malum puniri, uehementer erudietur, et iterum: cadentibus impiis iusti uehementer terrebuntur. aduersaria est confidentia quae periculis uitam suam pro certo commendat, et lubrica spes est quae inter fomenta peccati saluari se sperat. incerta uictoria est inter hostilia arma pugnare, et inpossibilis liberatio est flammis circumdari nec ardere. quod Salomon abnegat dicens: quis alligabit in sinu suo ignem, uestimenta autem sua non comburet? aut quis ambulabit super carbones ignis, pedes uero non comburet? sic qui introit ad uxorem proximi sui, non erit inmunis neque omnis qui tangit eam. credite quaeso uos, credite diuinae fidei quin immo quam uestrae: quia omne quicquid pollicetur non potest fallere dicente Domino: facilius est, inquit, caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere. et iterum: caelum et terra transibunt, uerba autem mea non praeteribunt. ipsi ergo nos fallimus, quotiens inordinaliter credimus aestimantes per fidem nostram legis praecepta posse mutari, ut inter masculos et feminas speremus passim castitatem immobilem custodiri.

Difficile quis uenenum bibet ot uiuet. uerendum est dormienti in ripa, ne cadat, cum dicat apostolus: qui se putat stare uideat ne cadat. in hac parte expedit bene timere quam male fidere. et utilius est infirmum se homo cognoscat ut fortis existat, quam fortis uideri uelit, et infirmus emergat. de qua re praesumptores obiurgat apostolus dicens: si qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum inplanat. pro certo inplanator proprius suam 4 Prou. 24, 12. (?) 10 Prou. 6, 27. 28. 16 Luc. 16, 17. . 18 Matth. 24, 96. 24 I Cor. 10, 12. 28 Gal. -6, 3. 2 uero est v 10 abnegat C, non negat v 13 introit C1, introierit C2υ 14 uos C 8. l. m. 2 15 plus quam JErasmus nestrae C, nostrae v 20 praecepto 01 21 posae*om. v 23 bibat C1 uiuat C uerendum est] uel C 25 expedit plus υ; cf. I. 15 28 quia C animam decipit, qui non canendo contraria noxiis rebus semet ipse commiserit. ille autem tutius sibi consulit, qui circa malos semper infidus species quascumque noxias extimescit. quorum distantiam Salomon disseruit dicens: sapiens timendo declinabit ab omni malo: insipiens autem confidens sui miscetur iniquo. magnum sapientiae diuinae consilium inuentum est, ubi timoris auxilio liberemur. magna conpendia prouidentiae, ut aliquando fiat uirtus et uictoria per timorem. magna remedia Dominus contulit ad salutem, ut habeat et timidus laudem, sicut Salomon repetit dicens: beatus uir qui ueretur omnia per metum. inaestimabilis Domini misericordia quae undique homini suo contulit gloriam et incomprehensibilis pietas quae secundum pugnas dedit et palmas, ut confidendo masculorum saeuitiam superemus et timendo feminarum blandimenta uincamus, dummodo et de uirtute et de infirmitate super nos glorias Dominus operetur, ut in omnibus et per omnia omnipotentem semet ipse testetur diuidens differentias triumphorum, ut tam consiliis quam uiribus a nobis bella uincantur nec si uinceremus solius fidei fortitudine contra Salomonem uacua essent opera sapientiae. nunc igitur sapientiae arma gestanda, ubi feminei et uiriles sexus certamen indicunt. unde Salomon sic instruit dicens: prudentiam, inquit, fac notam tibi, ut te seruet a muliere aliena et pessima. uidete nunc prudentiam in isto bello, non fidem nobis datam esse uictricem quae nos timiditatis remedio liberasset, et contemplamini quae sunt modo arma sumends, si uultis habere legis auxilia. estote timidi ut sitis intrepidi: et licet timor in certamine infirmitas esse uideatur, tamen secundum uerbum apostoli uirtus in infirmitate perficitur. separamini deprecor, separamini a contagione pestifera. 4 Pron. 14, 16. 10 Sir. 25, 11. ,20 Prou. 2, 16. 26 II Cor. 12, 9. 2 totros C* 7 liberentor Cl 11 undique C, unicuique v sno C, suam v 13 confitendo v 15 dominns glorias v 16 tam bm. C tn ras. 17 Nec C, ne v nicerimnt o 19 ge- standa rant C uiriliB v 20 indicunt C, indicitur υ 21 aliene C\' 27 a om. v

Quantumcumque fuerit unusquisque longius ab aduersis, tantum non sentit aduersa. minus uoluptatibus stimulatur, qui non est, ubi frequentia est uoluptatum. et minus auaritiae molestias patitur qui diuitias non uidet, si admittimus apostolum pollicentem: qui uolunt, inquit, diuites fieri, incidunt in temptationem et muscipula et desideria multa et inutilia et noxia, quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. non aliter temptationibus subiacet qui iunctus est feminae, in qua nihil est aliud nisi quod feriat proximantem. aculeus peccati facta est forma feminea, et mortis condicio non aliunde surrexit nisi de muliebri substantia. quod Salomon ad nostram sollicitudinem memorat dicens: a muliere factum eat initium peccati, et propter hanc omnes morimur. inde mortales tenemur nec timemus. quid si iam inmortales essemus? per mulierem liberauit nos equidem Christus, sed unde adhuc morimur formidare debemus. tunc liberatio ipsa constabit in femina, si a nobis mors reuincatur quae per feminam uenerat. ceterum si adhuc per mulierem circa nos scandala dominantur, liberationis Christi fecimus pro certo dispendium: siquidem in futurum spes ista libertatis manet quam fidei nostrae Christum credimus contulisse, ut tunc nobis omnino mulier non noceat, cum et ipsa mors fuerit euacuata. nam si modo putamus nos intemptabiles esse muliebribus iaculis, nihil ergo restat caelestibus regnis. non inmerito tales sensus apostolus increpat dicens: iam satiati estis, iam diuites facti estis: sine nobis regnatis, et utinam regnetis. tempus ergo adhuc luctaminis geritur et mors per feminam adhuc usque grassatur. mentior, si non uidemus exinde interitus plurimorum. quanti et quales episcopi et clerici simul et laici post confessionum uictoriarumque calcata certamina, post magnalia et signa uel mirabilia usque quaque monstrata noscuntur cum his omnibus naufragasse, cum uolunt in naui fragili nauigare ? quantos leones domuit una 4 I Tim. 6, 9. 12 Sir. 25, 24. 23 I Cor. 4, 8. 2 uolontatibus C 3 frequentia eat ubi 11 5 et C, et in v , muscipulam C1, muscipolas v 13 quid si] quasi fori. 21 mulieribus Cl 22 nihil C, quid v 23 apoatolns paulus C alterum iam C s. l. m. 2 24 regnawtis C 25 Luctaminia adhuc v 29 usque C a 1. m. 2 30 una 0, una muliehris v in A 12 infirmitas delicata, quae cum sit uilis et misera, de magnis efficit praedam? quod Salomon loquitur dicens: pretium meretricis quantum est panis unius, mulier autem pretiosas animas capit.

Ante noe ista tractantur, et nnllis terroribus coercemur: quid faceremus, si opinionibus tantummodo gestas historias audiremus? sed haec est semper incredulitas humanae duritiae, ut non solum audiendo sed etiam uidendo non credat alteros interisse, nisi et se ipsam uideat interire: nec sociorum mortibus quatitur, dum illos promeritos ant inualidos opinatur. se autem multum mereri aut multum ualere fiducialiter putat, nesciens praeberi cunctis exempla, cum fuerint quibusdam inrogata supplicia, sicut Dominus in euangelio proponit et dicit: pntatis\\quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis fuerunt peccatores qui talia passi sunt? non. dico uobis: nisi paenitentiam habueritis, similiter perietis sicut illi supra quos cecidit turris in Siloa, et occidit eos. putatis quoniam et ipsi debitores fuerunt prae omnibus hominibus habitantibus in Hierusalem? non. dico uobis: si non paenitueritis, similiter perietis.

Miramur si Adam per Euam seductus est, quem nulla morientium exempla praecesserant, nisi iussio una constrinxerat, cum modo nos nec innumerabiles mores nec infinita iussa conpescunt. quibus conuenienter dicitur secundum increpationem Domini: si Adam uidisset mortes quae factae sunt in uobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egisset. dico autem uobis, quoniam Adae tolerabilius erit in die iudicii quam uobis. longe satis longe sit pestis ista et lues et clandestina pernicies.s o quam inordinalis feminae propinquitas. iaculatur cuius uicina est delictorum latrocinium. non est in hac societate sinceritas adprobabilis quae conlisiones habet uelut quibusdam fluctibus turbulentis. in hac 2 Prou. 6, 26. 13 Luc. 13, 2-5. 2 quantum C, tantum v 3 onius panis ν 8 uideat C, uiderit v 14 fuerint v 18 non om. C 21 et nisi v uec et C 22 compescant v 24 sunt om. v 26 satis longe om. v ista C, illa v claudistina C 27 inordinabiiis v propinquitaa iaculatur cuius uicinia Erasmus 28 Jatrocinium] lenocinium coni. Graniua 29 turbulentaa C\'v familiaritate non habitat amica concordia, quoniam non nisi discordantes inimicitias creat. fecit equidem mulierem uiro Dominus adiutricem, sed serpentis inuidia personam sumpsit hostilem. quod si illa de uiro suo nata usque hodie ipsum cui iungitur temptat, quanto magis illa quae copulatur nulla lege coniuncta? et si illi qui duo sunt in carne una concreti temptationibus mutuis inuicem pungunt, quid faciunt hi qui in una carne nec nati nec iuncti sunt? praesertim quia nec Deum iam inuocare permittitur qui caritate alterius auocatur, nec sinitur cogitare diuina qui sibi quaesiit cui exhiberet domesticam curam. propter quod sic apostolus consulit dicens: uolo uos sine sollicitudine esse. qui sine uxore eat, sollicitus est quomodo placeat Deo: qui autem habet uxorem, cogitat quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori. quid est nunc quod in hac coniunctione delectet, in qua solae pugnae sunt? aut quae utilitas fauet, ubi non sunt officia coniugalia, quando nec ipsa possunt esse secura? causale est omne quod feminae est et copulatio eius semper infesta est. foedere suo magnas molestias praestat et cui adhaeserit contra fas, insanabilem ingerit plagam. de carbonibus scintillae dissiliunt, de ferro rubigo nutritur, morbos aspides sibilant, et mulier fundit concupiscentiae pestilentiam quam Salomon sic conparat dicens: de uestimentis procedet tinea, et a muliere iniquitas uiri.

Volo scire quae sit affectio ista communis, quae morbi dissensio.

semper ambigua propositum suum nutantibus consiliis inpugnando conturbat. ut quid sibi adhibuit mulierem qui ducere contempsit uxorem ? omnis qui non manducauerit carnem , ut quid habitationem suam carnis apparatibus replet? et qui non biberit uinum, quid uini oblectatione perfruitur? quasi non ali quotiens habendo nec gustando 10 I Cor. 7, 32. 21 Sir. 42, 13. 1 quoniam quidem C sed quidem exp. 2 m. uiro d. C, uiro d. m. v 6 facient v 9 quaesiuit v 10 apostulua C 12 de dno quomodo C sed de dno exp. 13 sunt solae pugnao v 16 cansale] casuale coni. Erasmus 22 uiri sup. mulieris scr. C m. 2 24 quae propositum a 27 uini 0, uidendi v, om. Remboltu. 28 habendo (7, uidendo v, et bibendo Bemb. 12* copia esculentorum animus pascitur, et uini odoriferi sola fragrantia saepius suscitatur animus. quid per hypocrisin uult ab hominibus abstinens dici et in secreto carnibus et ebrietate distendi? habent multi diuitias quas suis usibus negant sed pro cupiditate conseruant, quibus si nulla cupiditas inhaesisset, nec cupiditatis insignia possiderent. at uero quia cupiditate possessi sunt, perfruuntur animo quod usu non tangunt. ita is qui despexit uinculum nuptiarum, et aliter femineis uinculis obligatur: quamuis nullo concubitu misceatur, desiderio tamen uisu conloquio coniunctione semper oblectatur. nam si desiderium feminae non haberet, numquam feminam suis oblectamentis adsumeret. immo uero insuper mihi suspectum placitum dedit qui non legitimam duxit et legitimam recusauit: nisi fallor, in publico argumentatus est hominibus promittere sanctitatem et in occulto sine uxore non esse. duo argumenta libidinis et sanctitatis hinc et inde miranda sunt, quae utraque inuicem tegunt et utraque inuicem produnt. ingeniosus eunuchus et moechus inuidet sibi dum consulit, et dum quaerit utrumque. neutrum fecit, ut sanctus minime deputetur qui non uera coniunctione perfruatur, cum Paulus apostolus dicat: alligatus es uxori? ne quaesieris solutionem. solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem. sed consentio non esse castitatis huius pudicitiam uiolatam: suspiciosis tamen malam porrigit famam et pudicitiae bonum frustra intrinsecus laborioso agone custodit, quod forinsecus efficit infamari, destruens magisterium Pauli apostoli prouidentis pariter et monentis: ut quid, inquit, libertas mea iudicatur ab infideli conscientia? si ego gratiae participo, ut quid blasphemor pro eo quod gratias ago? peius est quam moechia continentiam ducere criminosam et infamem facere sanctimoniam. blasphemiam ingerit religioni quam coluit, qui quod 18 I Cor. 7, 27. 24 I Cor. 10, 29. 1 esculentorum] axcolenter C flagiantia C 2 suscitatur BaepiuB v animum C1 7 is ex es C m. 2 8 xiinculis femineis v 14 sanctitatis et libidinis v 16 inuidit O. 17 neutrum C 8. l. m. 2 facit v ut ex utrum C m. 2 qui ex quam C m. 2 20 sed] sed quero C sed quero exp. m. 2 22 quod C, qui illud v 23 apostoli om. ν 25 ego C, ergo v 28 blasphemium C coluit acripsi, contulit C, colit Pamelius confitetur non ante omnes impleuerit, ne christianitas credatur esse fallacia et moechatio uideatur sanctitatis uelamento uestita. propter quod Dominus in euangelio sic praemonet dicens: sic luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uidentes opera uestra bona magnificent patrem uestrum qui in caelis est. hoc sequitur et Paulus apostolus dicens: non ergo blasphemetur bonum uestrum. et iterum: prouidentes quae bona sunt non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus. et alio loco: sine ergo manducatis sine bibitis sine aliquid facitis, omnia in gloriam Dei facite et estote sine scandalo Iudaeis et Graecis et ecclesiae Dei, sicut et ego per omnia omnibus placeo.

Sed opponitur forsitan, quid est quod ipse iterum dixerit: si hominibus placere uellem, Christi seruus non essem? numquam se quaecumque dicta legis excludunt, sed certis locis responsa uniuersa defixa sunt. illic placere hominibus non licet, ubi uoluntas hominum non capit Domini uoluntatem: ubi uero acceptant homines quod ad gloriam proficit Dei, innotescere omnibus ipse paulus apostolus praecepit. unusquisque, inquit, nostrum proximo suo placeat ad bonam aedificationem. quatenus ergo praemium sanctitatis exspectat, qui non solum blasphemiam sanctitatis ab infidelibus prouocat, sed etiam. fidelibus perniciosum praebet exemplar? ut infirmi snb praetexto dilectionis subtiliter fornicentur et pudicus inpudicissime castitatis praebeat magisterium destruens quod Paulus apostolus comminatur: periit, inquit, frater infirmus in tua scientia, propter quem Christus passus est? sic autem peccantes in fratres et 3 Matth. 5, 16. 9 I Cor. 10, 32. 25 I Cor. 8, 11. 12. 6 Rom. 14, 16. 13 GaL 1, 10. 7 Rom. 12, 17. 19 Rom. 15, 2. 2 uideatur esse v 7 quae bona sunt C, bona a 10 aliquid C I, aliud quid Cv in C a. I. m. 2 gloria 01 11 estote C 8.1... 2 et (ante eccL) C 8. I. m. 2 12 omnibus C 8.1. m. 2 13 oppinitur O. forsan v 19 usque proximo suo C sed neque up. et Buo 8. I. m. 2 20 quatenus C1, quale C2ν 22 etiam infidelibus C 23 praeteitu C2ν 26 scientia C, eonscientia v 27 et C 8. 1. M. 2 percutientes conscientiam ipsorum infirmam in Christum peccatis. et quidem non hoc iuuenibus tantum sed et senibus congruit fratrum inbecillitati consulere, ne senectus perire prouocet iuuentutem, ex qua debent omnia salutaria documenta procedere: sicut Eleazar in libro Machabaeorum profitetur et dicit: praemitti malos in infernum [quam patrias leges deserere]. non enim aetatem nostram dignum est fingere, ut multi adulescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum transisse ad uitam alienigenarum et ipsi propter meam simulationem et propter modicum et corruptibile tempus uitae per me seducantur, et odium ac maculam senectuti meae adquiram. ille maluit uitam suam tormentis obicere quam cuiquam magister perditionis existere: et nos ubi nulla tormenta sunt, fluxibus solis saluandos fratres nolumus anteponere, nec contenti sumus sine ullis cruciatibus tam nobis prodesse quam ceteris, cum ille noluit uiuere moriturus, sicut inferius prosecutus est dicens: quamobrem fortiter uitam excedens senectute quidem dignus adparebo, adulescentibus quidem exemplum forte relinquam, ut prompto animo ac fortiter pro grauibus et sanctis legibus honesta morte secedant. cum hoc etiam laicos deceat, ne ant extraneis blasphemandi occasiones aut fraternitati opportunitatem fornicationis opponant, tum maxime clericos uehementer necessitas ista constringit, quibus ant religio blasphemata ant fraternitas perdita poenas duplices inrogabit. nec inuenient in iudicio Domini ullum omnino solacium qui alienigenis et fratribus peccandi fomitem ministrarut. propter quod sic Paulus apostolus Titum instruit dicens: te ipsum bonorum factorum praebens exemplum in doctrina, in integritate, in 5 U Mae. 6, 23-25. 17 II Mac. 6, 27. 28. 27 Tit 2, 7. 8. 1 ipsorum C, eorum ν christo ex christum C m. 2 2 et q.] equidem C 5 eleazarm v 6 quam p. 1. deserere om. C 7 aetate nostra v 11 macula C1 14 fluxibus] luxibus fort. nolumua B . £ « 17 uita v 18 prius quidem om. ν quidem C, avtem 4 codd Bahuii 19 prumpto C* 20 honestae morti succedant r 22 b. occasiones C, occasionem b. v oportunitatem C opponat C1 24 inrogauit C1 grauitate, in uerbo sano atque inreprehensibili, ut aduersarius reuereatur, nihil habens de nobis dicere mali. et iterum, omnibus, inquit, fidem bonam ostende, ut bonam doctrinam saluatoris Domini nostri praeferant in omnibus. sic et ad Timotheum scribit dicens: forma esto fidelibus in sermone, in conuersatione, in caritate, in fide, in castitate. quod et Petrus apostolus satiat dicens: conuersatio, inquit, uestra in gentibus bona sit, ut in eo in* quo detrahunt de nobis quasi de malefacientibus de bonis operibus uestris glorificent Dominum. et iterum, quoniam sic est, inquit, uoluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis stultorum hominum ignorantiam.

Nec quisquam sibi proponat et dicat: habere nolo quod uincam. ho est enim dicere uiuere desidero sub ruina. quis tam stultus qui artari cupiat adlaborem, cui offertur delicatius triumphare? neque enim duplex triumphus est sub feminae praesentia probari uictorem quam. [est] in singularitate seruare sponsionem integram sanctimoniae. et cum sit unus titulus gloriarum, hoc loco uanus fortis est qui satis laborat et cum illo, qui parum laborando uicerit, pariter muneratur. quid quod ille quin immo consummatus adscribitur, qui se omni parte femineis affectibus ostentat abscisum ? quia eum Dominus in euangelio perfectum uocat qui totum suis usibus amputauerit patrimonium. certe etiam soli cuicumque cotidiani triumphi pro castitate non desunt, quia numquam desideriis carnalibus spiritum cessat infestare corpus humanum, quod apostolus adfirmat dicens: caro, inquit, concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem: haec enim inuicem aduersantur sibi ut non 3 Tit. 2, 10. 11 I Petr. 2, 15. 5 I Tim. 4, 12. 26 Gal. 5, 17. 8 I Petr. 2, 12. 3 ostendentem C 7 saciat 01, hortatur C2«; cf. Cypr. p. 755, 15 8 ut ex et C 9 in quo C, quod v de om. C quasi C, tamquam e malefacientibus C, malefactoribus v 10 deum a 15 rainam 01 qui C corr. 16 delicatius triumphare C, delicatus triumphua v 18 integram Bponsionem v 19 uanus C, unue Erae- mus 20 munerantur 01 21 parte C, tempore Erasmus 22 abscismim v 27 et spiritus C, spiritus autem v quaecumque uultis illa faciatis. habes nunc carnem tuam quam superes semper: quid tibi uis alteram uel conducere ? nemo super unam febrem cupit adhibere peiorem, ne incipiat hemitritaeo insanabili laborare, cui nullus ualeat medicus subuenire. neque aliquis super onus proprium tollit insuper alienum, ne oneribus duobus oppressus usque ad inferos demergatur. unde sic Hieremias propheta docet sanctitatis pondus singulariter sustinendum. bonum est, inquit, uiro cum portauerit iugum graue in iuuentutem sua: sedebit singulariter et silebit, quoniam tulit superse iugum graue.

Sed quisquam malignus obsecutor ad dictum apostoli Pauli confugiat dicens: onera uestra sustinete inuicem, et sic implebitis legem Christi. non haec sunt onera quae Paulus apostolus imperat subuehenda, sed ut tolerantes nosmet ipsos discordia nulla discernat et in temptationibus constitutis fratribus mutua praebeamus auxilia, non ut ipsi nobis temptamenta per feminas procuremus, sed ut temptamentorum magis pondera subleuemus: cum sciat quale sit sanctitatis iugum quod uix singulare portetur. de quo non solum ipse sed et Dominus noluit certum definire praeceptum, dicens: non omnes capiunt uerbum istud, sed quibus datum est. et iterum: qui potest capere capiat. si ergo difficile singulariter magnitudo istius ponderis toleratur, quomodo tolerabitur, si geminatis ponderibus praegrauetur? et si singulares paene omnes uix durant carnales insidias sustinere, quid faciunt illi qui ex utroque latere gladiis impendentibus non cunctantur incumbere ? plus dico. si mariti et uxores desideria coniugalia cotidie gerentes non sibi sufficiunt, quid agant illi qui ad augendas inpugnationes feminis sociantur ex inprouiso uel transeunter ad horam femineus aspectus occurrens uelut sagittas alienis oculis iactat. quando libera non est simplex 7 Thren. 3, 27. 12 GaL 6, 2. 20 Matth. 19, 11. 2 uel] uelle C 3 emitriteo C 4 labore Cl 5 super C s. I. m. 2 8 uero C1 11 confugiet dicentis v 15 mutua om. v 25 impendentibus om. C si C a. l. m. 2 26 uxoris C sibi non a 27 iugendas C 28 improuisu C 29 libera C sed. era 8. I. 8. 2 simplex ex supplicia C m. 2 reuerentia, quid illic geritur, ubi libertatis sumit mulier in contubernalitate constantiam? quando in domesticis negotiis nunc lacertos ac femora lanificis operibus nudat, nunc aestuans detegit membra, nunc fatigata iactatur aut in risu aliquando dissoluitur, nunc blanditias exhibet et quod eat uenenosius super cuncta psallere delectatur ant canere? cuius cantu tolerabilius est audire basiliscum sibilantem. contra quam Salomon sic nos cautos efficit dicens: cum saltatrice noli assiduus esse, nec audias illam, ne forte dispereas in efficacia eius. taceo reliqua quae magis pudenda sunt quam dicenda, solum hoc dico : in dolore uel in ira mulierem frangi conspicere iam non est sine mulcedine. quid dicimus si uideas iocundantem aut quod est deterius blandientem? semel dixerim: omnis inconueniens sodalitas mulierum gluten est delictorum et uiscum toxicatum quo diabolus aucupatur. incongrua est societas feminarum, quarum sodalitatem ita nos rursum Salomon docet in omnibus praecauere: cum aliena, inquit, muliere ne sedeas omnino et non alterceris cum illa in uino, ne forte declinet cor tuum in illam et sanguine tuo labaris in perditionem.

Postremo si animum nostrum confidimus m hac commumtate perseuerare semper, uel illud apud nos debet esse suspectum, ne ipsae quae nobiscum conueniunt in nos ipsos forsitan moueantur aut in alteros amores prae rapida aetate incitamentis furialibus stimulentur: et erit nobis causa, quod peius est, sine causa ut fornicatio nos maculet aliena, apud quos suggeritur ceteris occasio lupanaris, et crimine alieni reatus absorbebimur, cui nos ipsi subornamus immunditiae lenocinium. propter quod apostolus paulus de similibus ita nos instruit dicens: si propter escam frater tuus scandalizatur, iam non in caritate ambulas. noli esca tua illum perdere, 7 Sir. 9, 4. 16 Sir. 9, 9. 27 Rom. 14, 15. 4 risu C, riaum Erasmus, usu 11 7 saltatrice C, cantatrice 11 11 compieare C apic ita ras. 18 solidalitas C 14 quo] quod C est C 8. I. m. 2 sodetas C, sodalitas 11 16 non C, ne v; cf. cap. 11 19 peraeuerare C, durare v 20 nos non C sed non exp. ipse C 22 rapida C m ras. m. 2 23 quod C, aut quod v 24 et ex nec C m. 2 25 absorbimus C* propter quem Christus mortuus est. et iterum: bonum est non manducare carnem neque bibere uinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur. et alio loco, hoc, inquit, iudicate magis, ne ponatis offendiculum aut scandalum fratri. et de semetipso sic ait: propter quod si cibus scandalizat fratrom, iam non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem scandalizem. cum ergo nos pulsat coniunctionis huius molestia detestabilis, etsi adulteros non potest facere, facit tamen lenones adulteris et incestis. quis enim alterius cordis scrutator qualitatem uniuscuiusque perpendat et pro altera persona contra satanan repugnator, circa Deum uero idoneus fideiussor esse praesumat? de semet ipso demens est, qui aliquid pollicetur, non dicam si etiam pro femina sponsionem ponere uideatur, cum Paulus apostolus sic de ae pronuntiat dicens: non quia iam accepi aut iam iustificatus sum aut iam perfectus sum, sequor autem si conprehendam, inquo et conprehensus sum a Christo. fratres, ego me non arbitror comprehendisse adhuc: unum tamen, posteriora quidem obliuiscens, ad ea quae sunt ante petens ad regulam sequor ad palmam supernae uocationis Domini nostri Iesu Christi. quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus. et iterum, mihi, inquit, pro minimo est, ut a uobis iudicer aut ab humano die: sed neque me ipsum iudico. qui autem me iudicat, Dominus est. et alio loco, beatus, inquit, qui non iudicat semet ipsum, in quo probat alium. quamuis ergo nos nec de nostra stabilitate certum aliquid habeamus qui sine cessatione concutimur inter fiuctus saeculi 1 Bom. 14, 16. 15 PhiL 8, 12-14. .4 Eom. 14, 13. 22 I Cor. 4, 3. 6 I Cor. 8, 13. 25 Bom. 14, 22. 3 in quo C, ostendere in quo v ofFenditur v 6 fratrem meum « 9 lenones C, peiores v 10 cordis alterius e 13 non C1, ne C2ν; cf. cap. 18 14 pronuntiet v 16 si] si quomodo v 17 me C 8. Z. m. 2 18 adprehendisse C adhuc om. v 19 petens C, pedes v 21 christi] christi scquor C 22 et iterum 2 codd. Balusii, om. C 23 h. die] humana fide C 24 iudicat me v 25 in C s. Z. m. 2 sustinentes procellosos incursus, tamen si alicui tanta flducia est de immobilitate propriae firmitatis, saltim sollicitus reformidet, ne ipse sit scandalum uisibus alienis et terreatur uoce Domini comminantis: uae, inquit, huic mundo ab scandalis: uerumtamen uae homini illi per quem scandalum uenit. si has Domini comminationes religioso corde metuimus et reueremur, plus de aliis quam de nobis extimescamus periculum nostrum, qui mutuis ab apostolo Paulo utilitatibus obligamur. non quae sua sunt, inquit, singuli cogitantes, sed aliorum. et iterum: nemo quod suum est quaerat sed quod alterius.

Sed aliquis arripiens de ipso Paulo quod opponat, unusquisque, inquit, nostrum pro se rationem reddet Deo et unusquisque suam sarcinam portabit. qui non uult ergo pro altero reddere rationem, nec causis eius ant negotiis debet particeps inlicitus interesse, et qui liber uel inmunis circa sarcinas alienas conatur existere, nihil alienum contraria condicione teneat infra se. nam necesse est rationi alterius subiciatur qui negotium tractauerit alienum. oportet eum damno perstringi uel dispendio sarcinarum, apud quem sub intuta custodia fratris sarcinae perierunt, quia quicquid in domo nostra sub minus idonea tutela fuerit aut latrones effregerint, nostrum est et a nobis exigitur quicquid per inertiam nostram male commissum est. tunc uero ab inuicem liberi sumus, si nihil apud nos de re alterius reseruetur.

Foreitan aliquis dicat: ergo nec ad domum orationis debemus pariter conuenire, ne aliquis aliquem scandalizet? haereticae professioonis est ista contradictio calumniosa quae de bonis praescribit ut 4 Matth. 18, 7. 11 Rom. 14, 12. 8 Phil. 2, 4. 9 I Cor. 10, 24. 3 uisibus ex naibus C et scripsi, si 01, sed C*v terreatar C ea corr. nocem 01 6 ueremur Pamelius 9 quae aliorum v 11 aliqui C1 arripiens C ens in ras. oppo- Dare C\' 12 nostrum C, uestrum v deo C s. I. m. 2 18 portat 01 14 eiuB C sed us a. I. m. 8 aut C, nec v 17 eet C, est ut v 20 fuerit C, perditum fuerit v effringerint 01 21 exigetur v 22 est C, custoditur v 23 apud nos C 8. I. m. fl reseruentur C adserat mala, et de sanctitate praeiudicat ut immunditiam suptiliter introducat, de licito calumnias facit ut obtinere inlicitum possit. propter quod apostolus Paulus haeresi huic ante praescribit dicens: uerumtamen neque mulier sine uiro neque uir sine muliere in Domino. absit absit ut ubique feminae praescribantur aut ubique permissio tribuatur. habent loca sua circa maritum circa filios circa fratres circa parentes circa seruos et in domo orationis tantummodo iuxta cunctos clericos. in mansione autem una sine cognatione conpetenter non habent socios. haec est libra quae stat. stare uero non potest quicquid inclinauerit libram dicente scriptura: non declinabis in dexteram neque in sinistram, et Dominus in euangelio: quod amplius est a malo est. disce nunc temperantiae modum qui per licentiam quaeris excessum. ama feminas inter sacra solemnia et odio habe in communione priuata, si uis Salomonis tenere doctrinam: tempus, inquit, amandi et tempus odiendi.

Tunc ergo canenda sunt feminae participia, quando geritur carnalium curarum continua unanimitate frequentia, quoniam inter curas suas caro semper incitamenta cupidinis prouocat et illic parit fomenta peccandi , ubi pertractans commoda sua temporalis uitae cogitationibus senserit paululum relaxari, sicut Salomon adserit dicens: d eprimit terrena cogitatio sensum multa cogitantem. in conuentu uero sacrorum, ubi spiritus dominatur, ancilla semet ipsam cognoscens perdit suae uoluptatis usum, perdit et luxum dum tractantur caelestia, dum celebrantur sancta mysteria: tota humanitas occupatur, ubi non humana sed diuina sunt omnia: ubi ueneratio uel terror et tremor incutitur animis uniuersis, sepulta est profecto substantia carnalis. inter ipsa fere carnis mercimonia multi uoluptatem corporis neglegunt, quando a legionibus exercitia 11 Pron. 4, 27. 21 Sap. 9, 15. 12 Matth. 5, 37. 15 Sir. 3, 8. 5 ut C 8. l. m. 2 9 libra C, libera v 10 libram C, libera v 18 unanuaitate C, unanimiter ν 19 post semper cras etiam m C pariW C 22 terrena. C, terrae ν 23 in C$. I. «. 2 aaciEam C 27 tremor et terror ν 28 profecto C, perfecte v, perfecta Oxon. 29 quando C, scilicet quando v meditantur annorum aut crepat litibus forum aut resonant litteris auditoria aut negotiatores commerciis instanter incumbunt aut artifices in artificia ipsa propensi sunt: quanto magis ubi non carnale opus hominum sed spiritale geritur angelorum ? nihil illic inpugnationes possunt ubi et ipsi daemones cedunt, et nulla sexus alicuius permittitur considerari distantia , ubi nec aetas nec dignitas sed sola aequalitas regnat: atque ut plenius dicam, omnes illic tales sensus accipiunt ut et ipsa coniugalitas ignoretur, ubi christus loquitur auditur adtenditur et per omnia et in omnibus solus eat totum testante apostolo et dicente: ubi non est, inquit, Iudaeus et Graecus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha, masculus et femina, seruus et liber sed omnia et in omnibus Christus. hunc plane conuentum gloria est celebrare cum feminis, in quo nulla discretio est qualitatis, cui tantum licet omnes aequare sine aliqua differentia, ut nec in ipso baptismate cuiusquam nuditas erubescat, ubi Adae et Euae renouatur infantia, nec exponit sed potius accipit tunicam.

Quod si et illic sit aliquis diabolo peior qui feminarum aspectibus feriatur, de nullo tamen congregatio nostra culpatur quae propter caelestia, non propter terrena colligitur. uiderit ei quis illic improbus luxuriosis optutibus fuerit, nullo modo alterum laedit qui non ad hominem sed ad Christum pro salute processit. quin etiam de suis contradictionibus contradictores excludam, ut non meis sed suis propositionibus cedant. si inter; festa sacra potest communis conuentio scandalizari ubi temptator et ipse diabolus tremit, quis illic stabilem se esse promittit ubi temptator audenter occurrit? et si illic periclitamur ubi Dei praecepta nos congregant, quid agimus ubi Dei iussa nos separant? et si turbamur illic ubi Dei uoluntate munimur, quanto magis ubi non solum diabolum sed etiam Dominum habemus aduersum ? cum 10 CoL 3, 11. 11 Beita C 14 eet discretio v cui C, ubi v 16 renouatur ex ren∗atur C m. 2 potius eed C 18 aliquid C1 19 de] sed de C sed exp. m. 2 nostra C, uestra v 20 uiderit C, uerum tamen uel quod ν improbus om. ν 24 eacra C, sancta ν 26 et ipee 0, ipse v stabilem∗∗ C 26 ..ubi C sacrosanctis enim iussis nobis diuina protectio ministratur, sicut Esaias ait, legem, inquit, in adiutorium dedit: sine iussionibus uero diuinis nullum potest esse praesidium.

Aliud est quod Deus imperat facere et Aliud uoluntati eius obsistere: cuius ita sunt mandata seruanda, ut si aliquid iusserit quod secundum homines iniustum uideatur, iustum credatur et fiat, et si iustum iusserit, iustum deputetur et fiat: cum sine uictoria non potest esse quod mandat, qui potens est iniustitiam iustificando uocare iustitiam et iustitiam reprobando iniustitiam probare transuersam, cuius uoluntas est sola et uera iustitia. si enim totum quicquid gerimus ad hoc tantummodo gerimus, ut Domino placeamus, profecto hoc solum erit iustum quicquid uoluerit et iusserit et probauerit Deus cui placere gestimus. nam cum serui non possint a semet ipsis scire quid suis dominis placeat, nisi dominorum sequantur imperia, et utique homines s* et cum ipsi homines hominum similium sibi non ualeant uoluntates agnoscere, nisi acceperint quod obseruent: multo magis mortales. nesciunt immortalis Dei iustitiam conprehendere, nisi ipse iustitiarum suarum dignetur indicia demonstrare, sicut Salomon adprobat dicens : quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid uelit Deus? cogitationes mortalium timidae et incertae prudentiae nostrae. corpus enim quod corrumpitur adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt inuenimus cum labore: quae in caelis autem quis inuestigabit ? sensum autem tuum quis scit, nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum de altissimis? et si 2 Es. ? 19 Sap. 9, 13-19. 1 iussis v, et iustis C \' diuina om. C 6 iniustum esse v 7 reputetur v uictoria C, iustitia v 9 probare] reprobare C 10 quicquid C, quod v 11 hoc] adhoc C 15 et ipsi homines om. v cum addidi ualent C uolnntates] utilitates C 20 cogitationes enim v 23 inhabitatio] cogitatio C; cf. LXX: βϱίϑει x0 γεω̄δες σϰr̃,νος 25 prospecto C 26 autem sunt v 27 qui C dederis ei υ 28 spiritum sanctum v correctae sunt semitae eorum qui in terra sunt, et quae tibi placent didicerint homines, et per sapientiam sanati sunt. ambulantes in tenebris sibimet ipsis lumen non possunt ostendere, nisi ultroneum se ipsum non uidentibus offerat lumen. ita humana caecitas ad Deum non dirigit uiam. nisi ipse lucernam legis ostendat. unde Dauid sic loquitur dicens. lucerna est, inquit, pedibus meis uerbum tuum et lux semitis meis. et iterum: praeceptum Domini lucidum inluminans oculos. hoc est ergo luciferum quodcumque a Deo fuerit intimatum: et hoc Deo dignum quod ipse Deus uoluntati suae fatetur acceptum, ut exerat per omnia dominatum. alioquin nec nos serui adscriberemur nec ipse Dominus haberetur, si secundum uoluntatem nostram permitteremur inpendere seruitutem et arbitrio nostro non Dei eligeremus exercitamenta iustitiae. tales Paulus apostolus uanificat dicens, ignorantes, inquit, Dei iustitiam et suam uolentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti. tollantur nunc e medio ambages istae tam uanae et querimoniae inaniter calumniosae. ad spiritales actus cum feminis Deo iuuante non metuimus adunari, qui per Dei iussionem iustitiam nos credimus operari, ex qua nobis scimus munimenta supponi. priuatim uero continentibus quam plurimum clericis et uirginibus hospitia separanda sunt, quia quod Deus iniquum iudicat iustum esse non potest. contubernium tamen etsi nulla in ipso contubernio turpis consuetudo noscatur, accendit, quia inpossibile est integritatem ad uictorias peruenire quae contendit contra Dei iussa pugnare. quantum enim lex oboedientibus suggerit adiutorium, tantum inobaudientibus incitat quin immo peccatum dicente apostolo: uirtus, inquit, lex peccati. qui nos ergo iussit ut in sacris suis cum feminis triumphemus, ipse nos iubet ut priuatim pugnas femineas caueamus. 6 Pa. 118, 106. 27 I Cor. 15, 56. 8 Ps. 18, 9. 14 Rom. 10, 3. 2 didicerunt Cl 7 semittiB C 9 fuerit a deo v 11 exerat C, exerceat v 12 uoluntatem] aequalitatem C 20 monimenta C1 22 etsi] si C 23 nascatur Erasmus accedat ex accidit C WI. 2 24 uictoriam v 26 quin immo om. v 27 peccati lex v 28 nOli om. v

Samt equidem necessitates aliae, quae noe pnnatim quoque feminas uidere conpellant, sed etiam ipsae diuini praecepti uel operis imperant efficaciam, ut uisitemus, ut solacia praebeamus, ut hortamenta uitalia salubriter intimemus : nec tamen et in his officiis minor cura gerenda est pro moribus nostris, ut clarescant in nostra operatione indicia puritatis. seueritas non desit quae sub clerico feminam possit adstringere, ut ipsam consolationem nostram suscipiat cum tremore et ita sentiat uisitationis affectum , ut clericum ueneretur. ac ne tardius sit euagari per singula, totum quicquid agimus honestum esse potest, si semper in nobis signa honestatis eluceant, sicut Paulus apostolus uniuersa complexus est dicens: omnia uestra honeste fiant. et iterum, sicut praecepimus, inquit, nobis, honeste ambuletis. non bene succedit quicquid agitur passim, et sanctum non est quod geritur sanctum, nisi sancte quod sanctum est peragatur, sicut Salomon adserit dicens: qui enim custodierint iuste insta iustificabuntur. sinceriter ergo sinceritas ipsa seruanda est et omne quod uoti est etiam in actu signandum, ne aliud uota commendent et aliud actus insinuent. undique probanda et institutio uoluntatis et undique consummandus est cursus uniuscuiusque certaminis, ne minus sit aliquid ad triumphum, si non plenius dimicetur. hinc Paulus apostolus introducit documenta certaminum: sed e t qui in agone, inquit, certat, non coronabitur, nisi legitime certauerit. et iterum, nescitis, inquit, quoniam qui in stadio currunt omnes quidem currunt, sed unus accipit brauium. sic currite, ut conprehendatis. omnis autem qui in agone contendit ab omnibus continens est: et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. plenitudo est ergo sanctitatis 11 I Cor. 14, 40. 21 I Tim. 9, Õ. 12 I Thess. 4, 12. 23 I Cor. 9, 24. 25. 15 Sap. 6, 11. 1 quoqae priuatim v 2 ompellat C1 operis uel praecepti v imperat C 5 gerenda C, agenda v 6 seueritatis C1 8 ne tx nec C 9 euagare C* 11 honeeta C 12 ut honeete C2ν 15 custodierit C1 17 actus Cl 22 nici C, nisi qui v 26 autem C, enim ν continens est C, se abstinet ν 27 ille C1 28 nos C, uos v et palma perfecta, ut ex omni parte secum non habeat quod recuset, ne quod profitetur odisse tenendo uideatur amare.

Quod si aliquis dicit captinum teneo adnersarium meum cui semper insultem\', uideat ne forte aduersus eum captiuus incipiat praeualere. numquam securus cum thesauro latro tenetur inclusus nec intra unam caueam habitans cum lupo tutus est agnus. ipse se uoluit penetrari qui hostem proprium in suas portas induxit, et intestinum gladium sibi ipse supposuit qui locum habitationis suae aduersarii ingressibus reserauit, et qui fretus est conuersari cum scandalo sine causa dicit \'pacatus uolo esse cum diabolo contra apostolum dicentem: nolite locum dare diabolo. omni ergo modo muniendus est locus, ubi fuerit thesaurus absconditus, ne per unam cauernam totum parietem latro suffodiat. nam si deforis expugnans uix muris expellitur, quantum ualebit si intra muros acceperit habitaculum ? et si illi qui contra eum claudunt aliquotiens ab eodem capiuntur, quanto magis ille qui ultroneus illi patefecit ingressum, cum dicat Salomon: si iustus uix saluus fit, peccator et impius ubi parebit ? omnes ergo rimae, non dicam portae claudendae sunt, ne per unum foramen castra omnia penetrentur, et uniuersa conponenda sunt munimenta, ne per modicum non munitum tota ciuitas ruat, sicut Salomon repetit dicens: qui spernit modica, paulatim cadet.

Stupeo antem peruersitatis huius arbitrio, ut a olericis ad commnnitatem femina magis quam masculus eligatur. numquid tantum mulier utilior est commodis clerici, quantum prodest masculus continens uel puer masculo continenti? aut ipsa erit decens utilitas quam indecens communitas facit? et ubi erit quod Salomon ait: omne 11 Eph. 4, 27. 26 Sir. 13, 15. 17 Prou. 11, 81. 21 Sir. 19, 1. 1 et C 8. l. 2 profiteatur 01 5 intra] infra C 6 penetrari C, snperari e 8 aduersarii] aduereis C 9 causa non C 10 esse uolo v 14 intra] infra C 15 eum ex reum C clauduntur fort. 16 patefecerit 11 ingresum] decipitur add. v 17 peccator et impius C, iniustus v 18 non C, ne v; cf. p. 186,13 19 uniuersa ergo v 20 minutum Cx 22 stupeo C, studio v, fit itndio Oxon. huius peruersitatis v arbitrio C, arbitrium «d arbitror v 26 ntilitas q. indecenB add. C m. 2 in marg. 26 omnis C. DI A 13 animal diligit simile sibi? ei iterum: uolatilia ad sibi similia conueniunt. sed et si femina utilior existimaretur, non oportebat carnalia. emolumenta praeponere utilitatibus spiritalium commodorum et expediebat qualemcumque uirum inutilem sustinere pro existimatione munienda quam bonos effectus mulieris cam existimatione turpissima. quod Salomon comparat dicens: melior eat, inquit, iniquitas uiri quam benefaciens mulier. artificialia sunt itaque semper diaboli beneficia, quibus ingenium suae calliditatis exercens sanctimoniae deditos dolosis commoditatibus iuuat ut perdat: et inter continentes quasi necessaria emolumenta mutuis adiuuaminibus subministrans adigit prius masculum et feminam pariter [conuersari], ut postquam inseparabiles fecerit per alterutra solacia possit occidere dantes simplices animos ad castitatis uota seruanda., et inpugnationis suae arma subducens interim quasi placidus fautor ~ suggerit sanctitatis argumenta, donec diutius inter ambos inimicam nutriat amicitiam. facit affabiles inuicem sibi et deseruire, et adsentator infestus impedimenta remouens uniuersa commodis eorum gaudet efficaciam commodare, ut tota eos sibimet ipsis necessitate commendans exhibere eos possit in alterutrum solita consolatione pendere. non uult eos in aliquo inpedire, ne separet tam spiritaliter quam carnaliter. inconcussos efficit uiuere, ne ipsa societatis initia inmaturo tempore foedera coepta conturbent. usque adeo illos prouidentibus cunctis ad perfectum sanctitatis inuitat fouet subleuat, ut Dei esse computent beneficia ipsa contraria, quibus inducuntur ut pereant, nescientes numquam Deum iuuare quod uetat. quibus in tantum diabolus blandiens securitatem praeparat sanctimoniae, ut coniunctos se magis aestiment quam disiunctos immobiles circa libidinem perduraro: quos cum omni tranquillitate deducens nullis 1 Sir. 27, 9. 6 Sir. 42, 14. . 1 aU. sibi om. v 2 existimatur C 5 bonus C1 7 artificiali Ck 8 itaque C sed que g. L m. 2 beneficia C1, nene- ficia C\'v 9 inbat Cl 11 subministras C1 adigit C, agit v 12 conuereari om. C inseparabile C1 alterutra C, ntr s. l. m.2 13 dante Cl 16 amicitiam Ct concordiam ν sibi inuicem ν 22 conturbet C uidentibus ν 25 pare- ant C\' procellis aut fluctibus inquietat et uelut in medio mari minus cautos inducit laxare uela nec quaerere gubernacula, ut subita tempestate concitatos naufragos ex insperata commotione submergat. hanc primo exhibet lenitatem, ut duas naues oblectet ad inuicem conuenire, quas cum fecerit iunctas, repentinis turbinibus in semet ipsas elidere possit frangere: et his utitur blandimentis, subtractis omnibus iaculis conpescens aduersa, suggerens prospera, et tamdiu sopitum ignem sine ullis flammis occultat, donec duas faculas iungens semel ambas accendat: et tamdiu cessat saeuitiae suae tela supponere, donec sicut peritus uenator quod occisurus est laquei sui uinculis alliget. at ubi insolubili catena deuinctos adstrinxerit uelut lanista protinus duos gladiatores aduersus inuicem compellit armari et subinde stimulans membra statim. gladios aptat, statim succendit insaniam et in uulnificos amplexus inpingens utrumque semel uno icto mortificat. sic explicat quod ante praestare uidetur, sic de simplici caritate amorem conflat inlicitum, sic per sanctitatem subinducit interitum, dum contentus est cedere, sic ualet fortius occupare et dum submissus patitur semet ipsum praebere deuictum, sic plenius deuincere gloriatur. cuius uersutias Paulus apostolus sic intellegit dicens : non enim ignoramus, inquit, astutias eius. male itaque in hac participatione pacati sunt qui ad bella pacificante diabolo perducuntur et non bene in sanctitate proficiunt, quibus ad detrimentum profectus ipse inimici artificio subornatur, nec recto cursu moliuntur continentiae scalas ascendere, quos ut de alto praecipitet elaborat ad culmen aduersarius protelare. sed necesse est caducis lapsibus elidantur qui uiam lubricam tenuerunt, de qua Salomon sic praedicat dicens: est 19 II Cor. 2, 11. 26 Prou. 14, 12. 2 relaxare v concitatoa ex citos Cm. 2 5 ipaia O. 6 ut subtractis v 7 et C 8. I. m. 2, om. c 8 occultet v semel C, simul v; item l. 14 10 peritus ex periturus C laqueisui C ui s. l. m. 2 alligat O. 11 insolubili C, indissolabili v deuietos C duo Cl 13 succendit. Insania C ia om. v 15 in amorem C in exp. m. 2 16 subinducit C, sibi indncit a 21 snnt ex sumus C m. 2 22 prouectus C 23 recto ex retro C WI. 2 curaum molliuntur Cl 24 scala 01 elaboret 01 13. quae uidetur apud homines recta esse: nouissima autem eius ueniunt in profundum inferorum.

iSed aiunt: si de hac coniunctione clerici denotantur, notandi sunt etiam sancti plerique nobiscum, siue Helias qui mansit apud uiduam, siue apostoli qui mulieres secum comites circumducebant, ut Iohannes qui matrem Domini adsumpsit eodem Domino delegante, aut ipse Dominus, cui de suis facultatibus alimenta praestabant aliquae mulieres religiosae, cui etiam Martha ministrabat ad mensam et qui singulariter locutus est ad puteum sedens cum alienigena muliere Samaritana uel cui recumbenti femina lacrimis pedes lauit et capillis extersit\'. callidi argumentatores et iuris periti fallaces qui dum cupiunt praeuaricari, controuersias actionesque causarum etiam ipsa iura transuertunt, et cum nolunt conpetentibus coerceri iussionibus legum, ad inludendos iudices inconuenientibus exemplis uelut similes coniecturas iuris obiciunt. qui per Salomonem ipsius legis sagacitate produntur: peccator, inquit, homo euitat correptionem et ad uoluntatem suam inuenit comparationem. tales igitur non prius per orationem sed per correptionem prius reuincendi sunt, ut non ante interpretatis orationibus instruantur, quam amiserint quod ad defensionis solacium reppererunt: sicut nos aduersus huiusmodi homines Salomon edocet dicens: noli, inquit, respondere insipienti ad ipsius insipientiam, ne similis fias illi: sed responde insipienti contra ipsius insipientiam, ut non uideatur sibi sapiens esse.

Re uera magni homines qui se comparant sanctis, et eximia conuersatio nostra quae prophetis uel apostolis uideatur aequalis. ad occasionem luxuriae nostrae in peruersum sanctos nolumus imitari et inter ceteros actus uestigia iustorum nolumus sequi. in quibusdam infirmos nos excusamus ad imitanda facta maiorum et in aliis aequales nos 16 Sir. 32 (35), 17. 21 Prou. 26, 4. 5. 2 infernorum v 4 eine C, sicnt v 9 ad puteum ex apud eum C m. 2 alienigenam mulierem samaritanam O. 18 igitur C, ergo v prius per C, per v correptionem C, correctionem v prius Cl, potius Otv 19 rationibus C 20 admiserint v 22 insipienti C in raa. m. 2 27 in C 8. I inter C, in v 29 nos aequales v maioribus protestamur: cum Helias ipse in angustia constitutus inparem se patribus suis ante Deum fateatur: numquid, inquid, melior sum patribus meis? hoc Helias de antecessoribus suis in infirmitat« sua cogitur exclamare: et nos Heliae uel prophetis et apostolis et Domino uirtutem nostram non dubitamus aequare? uideo plane sic apud nos calcari auaritiam, sicut apostoli propria cuncta dimiserunt. uideo crapulam et ebrietatem sic nostris conuiuiis abesse, sicut apostoli nihil habentes frequenter coacti sunt esurire. cognosco taliter in nobis ieiunia sitim famem nuditatem propter instantiam doctrinae solius ubique pollere, sicut in apostolis legimus triumphasse. et adprobatur apud nos eadem exercitia feruere uirtutum, quibus apostolos omnia uitia tremuerunt. plane quadraginta dierum ieiunium Domini meditamur et orationes excubiasque quibus ille per solitudines etiam silentia nocturna rumpebat. numquid similes agones frequentamus contra luctamina uitiorum et sic agimus rigore auctoritate uigiliis passionibus labore necessitatc afflictatione abstinentia, quibus peccata calcantur, ut nemo de nobis mali aliquid suspicetur? per quae Paulus apostolus conscientiam suam innotuisse omnibus gloriatur. in omnibus, inquit, commendantes nosmet ipsos quasi Dei ministros, in sustentatione multa, in pressuris, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, incustodiis, in carceribus, in seditionibus, in inuocationibus, in laboribus, in uigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in bonitate, in spiritu sancto, in caritate non ficta, inuerboueritatis, in uirtute Dei, per arma iustitiae a dextris et sinistris. ad has imitationes infirmi sumus, sed ad mulieres circumducendas possibilitatem nobis conparandae imitationis adsciscimus. quod 2 m Reg. 19, 34. 18 II Cor. 6, 4-7. 2 patribus ex principibus C m. 2 8 in om. C 6 nos C, uos v 7 nostris C, uestris v 10 adprobatnr ex adprobato C m. 2, approbantur a 11 apostolos ex apoatolos C, apostoli v 14 noctuina silentia v rumpetebat C1 agonea C s. l. m. 2 15 luctamiam C* auctoritate C, austeritate v 16 afflictatione C, afflictione v 17 que ex quem C 20 in trib. in n. C, in tentationibus in tribulationibus v 26 et C, et a v 27 sed scripsi, et Cv si etiam cuncta illorum quisquam se implere iactasset, me tamen nullius suadela poterat inclinare, ut alios nunc apostolos crederem contra apostoli Pauli professionem: numquid, inquit, omnes apostoli? numquid omnes prophetae? si Christus comparare se ipsum ausus est Deo qui ait : pater maior me est, aut si apostoli coaequare semet ipsos ausi sunt Christo, et nos hodie hodie apostolis aequales faciat consimilis fortitudo, misera humanitas, in hac aequalitate non times fulminari, qui de filio Dei aut de filiis tonitrui non cunctaris peccatis tuis exempla uelut similia mutuare? eam superbiae sit elata iactantia, etiam minimis ecclesiae quemquam conparabilem uelle conscribi, cam Paulus moneat et dicat : alter alterum superiorem existimantes sibi. et inferius addidit dicens: hoc sentite de nobis quo d et in Christo Iesu qui cum in formaDei essetconstitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens.

\' Minns utique de nostris niribus sentieodum est, nec fortitudini sanctorum nostra infirmitas comparanda est, sicut nobis apostolus Paulus de semet ipso magisterium proponit et dicit: non enim audemus, inquit, comparare nos aut conferre quibusdam qui se ipsos commendant, sed ipsi in nobis ipsis nosmet ipsos nobis commendantes: non supra mensuram gloriantes sed ad mensuram gloriae. quam nobis mensus est Deus. at enim contemplamur quod ipse iterum dixit: plus ab illis omnibus laboraui, nihil melius, nihil aptius mihi proponitur, unde uincam, nisi ut de ipso, de quo mihi praescribitur, ego ipse praescribam. certe ipse plus ab omnibus laborauit, et tamen ad mulieres circumducendas collegas suos imitari contremuit, ne se ad 8 I Cor. 12, 29. 12 PhiL 2, 5-7. 5 Io. 14, 28. 19 n Cor. 10, 12. 11 PhiL 2, 8. 24 I Cor. 15, 10. 1 nullius C us s. l. 4 se ipsum comparare ν S et om. ν facit v consimiles C1 8 qui C, quae v 9 mutari C\' 11 sibi existimanteB v 17 utique C, itaque v 18 nobis ex nos C m. 2 23 gloriae C, gratiae v 24 ad enim C, etenim v ipee om. v 26 perscribitur C1 27 ipee plus ab omnibuB C, plus omnibus ipee v incertum subiceret temptationi carnali. unde ipse rationem sic reddidit dicens: ego, inquit, sic curro, non quasi in incertum, sic pugno, non quasi aerem caedens, sed adfligo corpus meum et in seruitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus inueniar. huic ergo te conpara, qui te apostolum iactas et ex ipso disce quid metuas, qui clamat et dicit: oro uos, imitatores mei estote. noluit itaque de mulieribus circumducendis habere fiduciam, qui non ignorabat quantum aliae uirtutes ab aliis uirtutibus differrent et aliam claritatem solis et lunae aliam, aliam uero stellarum, de charismatibus ecclesiasticis similitudinem conparans intimauerat. sed nos contra de apostolica nobis coaequatione blandimur, non intendentes penitus quid apostoli et sancti omnes inuicta uirtute gesserunt, et difficilem rumpere quaerimus uiam, cum per facilia planior sit nobis apposita contra Salomonem dicentem: non te credas, inquit, uiae laboriosae, ne ponas animae tuae scandalum. nec ullus considerat quoniam unus securus in lubrico graditur et alius qui inpar est labitur, unus per rupes cursu montes ascendit et alius si se coartauerit cadit, uni contingit per tempestates nauigia feliciter explicare et alteri talis felicitas non potest euenire; quod Paulus apostolus decernit dicens: unusquisque, inquit, proprium donum habet ex Deo, unus quidem sic, alius uero sic.

Sed qui mihi de sanctorum exemplo praeiudicant, quare aliud exemplum nolunt contemplare quod metuant: et qui apostolis coaequari contendit quare non magis presbyteros adulteros apud Danielem ad formidinem sibimet ipse proponit? haec autem non ideo propono, ut quasi apostolorum imitatoribus contradicam, sed ut illos confundam qui se sanctis exaequant. nec nego ipsos esse sectandos quos 2 I Cor. 9, 26. 27. 20 I Cor. 7, 7. \' 6 I Cor. 4, 16. 15 Sir. 82, 20. 1 incertum C, interitum v 5 te ap. C, apostolum v 8 quante C1 aliae] ali C 8. l. m. 2 9 differant v aliam lanae v 18 rupee] ripas C et alius C, alius v coarctauit v contigit C1 19 nauia C\' explicare ex explere C m. 2 28 qfoi ex quid C praedicant Cg quare C, quid v 28 exaequent v doctores accepimus cuncti, sed ego aduersus eos contendo qui cupientes ad mala sua bonorum historias deprauare legem sibi aestimant suffragari, sicut omnes qui perire festinant, ut sub obtentu sanctorum dedecora sua uelint esse celata, ut sub imitatione maiorum contraria quaeque committant: quos Paulus apostolus prodit et publicat dicens: quod autem facio, et facturus sum, ut amputem occasionem eorum qui uolunt occasionem, ut in eo in quo gloriantur tales inueniantur quales nos sumus. nam eiusmodi pseudoapostoli sunt operarii dolosi, transfigurantes se in apostolos Christi. hoc addunt ad perditionis cumulum cumulandum, ut bonos infament quorum exemplo utuntur ad malum, quibus utile esset satis et salubre, si cuiuscumque historiae se ipsos magis crederent non intellexisse rationem, quam aliquid inhonestum arbitrarentur in lege. quos Paulus apostolus confundit et corripit dicens: non intellegentes neque de quibus dicunt neque de quibus adfirmant. et iterum: si quis putat se scire aliquid, necdum cognouit quemadmodum eum oporteat scire. uacant itaque praeiudicia petulantium quos ingenia suae peruersitatis errabunda transducunt et quaerunt conpetentes suis sensibus historias quas exponant, qui male agentes mutuantur legalia patrocinia. bene agentibus uero bona sunt omnia quaecumque scripta sunt, qui bene dicta bene suscipiunt, sicut Paulus apostolus pollicetur: scimus, inquit, quoniam bona est lex, si quis eam legitime utatur.

Optinuimus confundendo contradictores. conuertimus subinde eosdem quos uicimus insuper erudire, ne aut sanctos patiamur remanere in 6 II Cor. 11, 12. 13. 23 I Tim. 1, 8. 15 1 Tim. 1, 7. 17 I Cor. 8, 2. 1 sed ego C, sed v aduereus eoa C 8. l. m. 2 2 legem dei v 3 ut 01, et C2ν 4 uolunt v ut ex et C 5 committit 01 . apostolus paulus v 8 gloriamur C nos C, et nos v 9 eiusmodi C, et huiusmodi a 11 cumulum perditionis v 12 utilis C\' 15 apoBtolus p. corripit et confundit v 16 de quibus dicunt C, quae loquuntur v 21 mutuant v 22 noro om. v qui. C 23 dicta ex data C inquit om. e 24 eam C\', ea C\'v 25 conuertimus C, conuertamur v 26 ant ex ut C, aut ut v remanere patiamur 11 crimine aut ignari deputemur in reddendo rationem, ut publice uicti paenitentiam gerant: aut si noluerint, nos expunximus quod ad nostram pertinet diligentiam, ut quomodo satisfecimus supra dictae sententiae Salomonis, ita satisfaciamus etiam Paulo apostolo concionanti: seruum, inquit, Domini non oportet litigare, sed mitem esse ad omnes docibilem patientem, cum omni modestia corripientem eos qui resistunt, ne forte det illisDeus paenitentiam ad cognoscendam ueritatem et resipiscant de diaboli laqueis, a quo captiui tenentur secundum eius uoluntatem.

Omne quicquid ab auctoribus nostris gestum est rationabiliter gerebatur, ut posteris nobis aduersus praeuaricatores munita undique auctoritas traderetur. propter haeresim anticipandam quam superius taxauimus de adsumendis feminis siue per semet ipsum sine per seruos suos Dominus paululum relaxauit, ne nimio rigore in totum Domini fabrica damnaretur. praeuidebantur a Domino haeretici qui nuptias auferunt et quos Dominus iunxit contra naturae principium et contra euangelium separare contendunt. quibus interdicens iam tunc auctoritas parabatur, ne maritatae mulieres accedere uetarentur ad Christum, cui in praesentia seruierunt. sed non sine moderamine fuit etiam ipsa permissio procurata, quae non sibi operabatur sed ceteris quod gerebat. nam si adlocutus est Dominus Samaritanam, ad horam docuit et recessit nec defensionem continuandis excessibus fecit. ad horam Martham quoque passus est ministrantem. sed quid erat aliud Domino nisi regni caelestis prandia ministrare? numquid sub Domino non fuere conuiuia? aut sub maiestate eius erat alius potus aut cibus quam disciplina tantummodo quae pascebat ? testante ipso Domino et dicente: meus cibus est ut faciam uoluntatem eius qui me 4 II Tim. 2, 24-26. 28 Io. 4, 84. 1 deputentur 2 codd. Bahtzii 4 etiam om, v apostoli concionantis C* 7 resistunt] ueritati add. v illi C d de C, a v 13 anticipandam C, ampntandam v 14 de C 8. l. m. 2 feminis quam v 17 quod C 19 accidere C 20 cui C, qui v 22 quod gerebat sed ceteris v quod ex quos C si a. est C, sic allooutus v 24 martham quamque (ex quaeque M. 2) C, quoque m.0 25dmC 2seiusom. C cibus aut potus ν 27 et C, ac ν misit. sic apostolos comitatus mulierum deducebat non ut perderent, sed ut discerent reuerentiam, et propter humanitatis exhibendum ministerium sequebantur, sicut in euangelio de Domino et de ipsis pariter memoratur: et factum est, inquit, post haec et ipse iter faciebat per ciuitates et castella euangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo et mulieres quae erant curatae ab spiritibus immundis et infirmitatibus, Maria quae uocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant, et Iohanna uxor Ozi procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae et ministrabant illi de facultatibus suis.

Numquid adhaerebant singularibus singulares ant indisciplinatae commorationis perseuerabant inlecebroso consortio conuersantes, ubi tota ecclesia propemodum uidebat, ut non ad conuiuationes inprobosas sed ad discenda bonae conuersationis studia sequerentur? adeo non inde describitur quod nostris conuiuationibus coaequetur, non risus, non iocus dicitur adfuisse. nec sicut apud quosdam nunc usque adsolet fieri chorus psallentium uirginum aures uenenosis cantibus adseritur demulsisse. et ut de apostolis breuiter probem, quantum illis fluxa familiaritas potuit displicere, qui conpulsi sunt et de ipso Domino loquente cum femina dubitare, nisi eos maiestatis notitia probata conpesceret ? sicut euangelista refert dicens: inter haec, inquit, uenerunt discipuli eius et mirabantur quodcum muliere loqueretur. nemo tamen dixit illi: quid quaeris aut loqueris cum ea? . quid autem loquar adcessum feminae ad pedes Domini prouolutae, cuius luctus et planctus ad defensionem lasciuiae suae non erubescunt inprobi flagitare? usque adeo illos propria caecitas rapit, ut nec de similibus causis audeant reluctari, de quibus Salomon, excaecauit, inquit, eos malitia eorum et 4 Luc. 8, 1-8. 22 Io. 4, 27. 29 Sap. 2, 21. 22. 1 misit me v apostolus Cl mulierum comitatas v deducebat scripsi, ducebat C, decebat v 7 ab C, a v 9 on C et reliqui codd., chusae v 10 illi C, ei v 12 singularea C, singulae v 13 commorationes C, commorantefl a 14 uidebatur C, uidebitur v improboaas C, improbus v; cf. 303,13 15 adeo C, ideo v 16 scribitur v 17 usque C m. 2 in ras. 516 aut C, aut quid v 29 eos inquit C eoe 8. 1. m. 2 et nescierunt C, ut nescirent v nescierunt sacramenta Dei. Iohannes autem matrem Domini suscepisse uidetur. sed matrem cuius mores maternum indicat nomen. tamen non possum et alias Christi matres admittere, nec aequanda est mulieribus cunctis quae genuit maiestatem. Helias quoque iussus est a Domino relinquere solitudinem et ingredi tabernaculum uiduae. pro imperio Domini laborauit ut in domo mansisset, cui solitudo palatium praestabat ad requiem: occasionem illi Dominus obtulit ad magnalia facienda, ut famis tempore magis ipsi tam uiduae quam pupillis eius sufficientia tribueret alimenta, qui ieiuniis usque quaque adflictus tolerauerat indigentiam et qui missus uenerat pasci, pastus quin immo conferens miseris miserias egestatis fecit excludi. et hoc non potest cuiusquam fauere fluxurae, cum nulla fuerit opportunitas scandali, ubi transeunter quod peius est egestosam habuit mansionem quam quicumque hospes effugeret. at hic apud quos hospitatus est impleuit et rediit, qui etiamsi moraretur, suspectus esse non potuit. qualis illic fuit communitatis adfectus, ubi non erat uictus ? et qualem ad uiduam habuit Helias introitum cui fames dedit hospitium? quisquis es qui te uis Heliae de commoratione uiduae uocari discipulum, prius solitudinis afflictiones et quadraginta dierum tolera ieiunus exitum, et ant non quaeres feminam aut non erit qui cum femina commoretur, et tamen si ualueris tibi serua. nobis autem in spiritu et uirtute Heliae non alium quam Iohannem solum angelus et Dominus Christus insinuat.

Pro nefos dolere cogimur quod docemus, qui usque ad hoc uenimus ut in comparatione fluxorum de sanctorum tremendis uirtutibus disputemus. parce iam parce, proteruitas. numquam tibi sancti consentiunt qui religiosa modesta ueneranda pudica pudorata cum feminis negotia peregerunt. aut si adhuc per sanctos cauillationis amfractus contendis exquirere, nos tamen amicos Dei non nouimus nisi ad 8 aequando C\' 6 ut] ant fort. 7 palatium p. ad C, solatium p. et 0 8 magis famis tempore o ipsius tam C, tam ipei v 9 ieiunii. C s eras. quaque C a. I. m. 2 11 fecisset C 12 cuiuquam C fluxure C, luxuriae v 18 habuerit v 14 hic apud C 8. I. m. 2 16 adfectus C, effeetus v 17 famis 01 19 ieiunii v 20 quaeris C1 22 solu* C 24 nefas C, dolor v dolore 01 28 amfractus ex acfractus C uenerationem tantummodo memorari, quod Dauid docuit dicens: mihi autem uehementer honorificati sunt amici tui, Deus. eant nunc praedones pudoris et plagiarii castitatis mulierculis suis exponere molestias querelarum. apud sanctos nostros non habent omnino suffugium, quibus misceri ecclesia auctoritate Pauli apostoli prohibetur. et hos, inquit, deuita: ex his enim sunt qui repunt in domos et captiuas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur uariis desideriis.

Post hoc edictum utinam confidant sibi angelorum exempla conducere. nos iam non ualent flectere , qui nouimus et angelos cum feminis cecidisse. ab ipsis equidem bene patrocinia mutuantur, sed nos nullum angelum audimus contra Paulum apostolum. sed et si nos, inquit, aut angelus de caelo euangelizauerit uobis, praeterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit. insaniunt prorsus et calent incendio feminarum, quotquot huic interdictioni non cedunt, et obscoenitatibus inhiantes malunt mori, quam contenti sint a lateribus mulierum aliqua disiunctione diuelli, ut ad explendam suae auiditatis inluuiem etiam in puncto temporis non sint sine feminae uoluptate, et hunc habent in mulieribus fructum, ut in illas semper defixa intentione desideria satient oculorum, ne uel momentum aliquod transeat, quando indiguerunt quod adfectant. sic inter eos integritas emoritur, ubi omnis commoratio seu conuiuendo seu commanendo corruptis adfectionibus inquinatur. quos sanctus Petrus designauerat dicens: in conuiuiis suis luxuriantes, oculos habentes plenos moechationibus et incessabilibus delictis, capientes animas infirmas. hos etiam 1 Pa. 138, 17. 24 n Petro 2, 13-14. 6 II Tim. 3, 5. 12 Gal. 1, 8. 1 memorare Cl quos C 5 ecclesiae 11 7 captiuas ducunt] captiuant ex captioas C m. 2 12 audiaimua Cl sed et C, et 11 nos inquit C, inquit ego 11 13 de caelo C, dei aliter v 15 et calent incendio C, ardent desiderio 11 18 inglauiem 11 in om. v 20 illis v 21 aliquid C* quando non C sed non exp. m. 2 indigerunt C\', indigeant C2ν 22 seu-seu C, siue-siue 11 24 petros apostolus V designaoit k 26 hos] non hinc nos C sed non exp. et hinc a. l. m. 2 etiam ita v Salomon denotat: abominatio est, inquit, coram Domino defigens oculum. plane purum contra oculum se habere testatur Iob qui ait: et si oculis consensit cor meum. uerum enimuero ille potest suis oculis obnoxius non teneri,, cui nolenti repentinus occursus mulieris scandalum mouerit, quod protinus mens quod nolebat expellit. ille autem commotionem sui uisus non meretur euadere qui apud se scandali materiam tenet, qui uult intentionis affectibus frui, qui affectat habere quod offensionem oculis ingerit, quorum auiditas inexplebilis inter offendicula continua nullo modo potest omnino conpesci, quod Salomon adprobat dicens: infernus et interitus non satiatur, similiter oculi hominum insatiabiles sunt. et alio loco: non satiatur oculus uidendo. et iterum: nequius oculo quid creatum est?

Hac castigatione non conpuncti diuina interdicta infandae familiaritatis obstinatione contemnunt et adhuc insuper de caritate causantur, cum secundum uerbum Esaiae qui amaritudinem pro dulcedine deuorantes nudam foeditatem uelamento boni nominis tegunt, apud eos sub falsa dilectione uera dilectio uioletur. sed exclamat caritas et appellat: tales ego non iunxi, altera eat quae me simulando confingit. numquam Dei praeceptis obsisto, numquam fluxis faueo, per me sanctitatem non opto culpari. calumnias mihi aduersa germanitas facit, pericula et ego inter falsos fratres incurri. succurre meus praeco, succurre Paule apostole, dic testimonium meum, ne quod de me adnuntias peruertatur: finis autem praecepti estcaritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta\'. dilectio deputabitur, per quam sanctitatis iniuria 1 Sir. 14, 8, 12 Sir. 1, 8. 8 Iob 81, 7. 18 Sir. 81, 15. 10 Prou. 27, 20. 24 I Tim. 1, 5. 2 contra purum u oculum se ex oculos C m. 2 testatur se habere v 3 qui iob C consentit C1 5 mouit Cl 7 qui uult] quia uolt* C intentionis suae v 8 oculis offeneionem v gerit C, ingerat v 11 satiantur e 18 in alio v 14 haec C1 non C 8. I. m. 2 nefandae v 16 cum C, qui v qui C 8. I., om. v 18 apud C, dum apud v uiolatur v 19 altera C, falsa altera v 20 confinxit v 21 auersa Pamelius germinatas C1 26 iniuriam criminationis Cl criminationibus appetitur? aut illorum erit sincera fraternitas aestimanda, de quibus filiae matris ecclesiae perducuntur in culpam ? si talis christiana caritas adnotatur, indubitanter odia meliora sunt quae dum separant neminem maculant. haec autem parricidalis dilectio fratres persecutores adunare consueuit, qui libenter patiuntur de suo consortio filias ecclesiae fornicarias diffamari contra caritatem quam Paulus apostolus docuit dicens: dilectio proximi malum non operatur. egregia probatio caritatis, quae non tantum noxia germanitate officit proximo, sed etiam subiecta non uult esse praescriptionibus apostolicae iussionis. confundantur adsertores dilectionis huiuscemodi, quos iudicant illi qui pro communibus commodis etiam consanguineam deserunt caritatem.

In omni mundo paene totum iunctum est genus humanum et ubique cognatio naturalis alterna peregrinatione discernitur. possunt parentes, possunt filii, possunt fratres, possunt et ipsi quod plus est coniuges a Deo concessa sibi naturae uincula disrumpere, et clerici Deo non concedente insuper prohibente mulierum nexibus ancillatam recusare non ualent caritatem ? optanda semper cognatis absentatur adfinitas proximorum, et peregrinari ab extraneis feminis clerici reluctantur? quibus faciendum fuerat, etiam si peculiare aliquid uel inconsuetum Dominus imperasset, qui ad explicanda inpossibilia habent spiritum sanctum, quem mundani homines non habent. unde Iohannes apostolus sic admonet dicens: filioli uincite illos, quoniam maior est qui in uobis est quam in hoc mundo. nunc uero possibile etiam gentibus non dicam Christianis et leue prospicitur et apud clericos sine ullis effectibus euacuatur, ut parum sit eis Dei mandata despicere, nisi aliud dedecus habeant, quod nec sectantur non dicam uincunt omnium gentium consuetudinem: quibus Dominus per Ezechiel exprobrat et dicit: in legalibus meis non ambulastis et iustificationos meas non fecistis, sed neque secundum iustificationes gentium quae sunt in 7 Bom. 13, 10. 28 I Io. 4, 4. 29 Ez. 5, 7. 9 proximos C (cf. Lucr. 2, 155) 10 euangelice vel apostolicae C huiuscemodi] huiusce ∗∗∗∗ C 17 ∗∗∗∗ mulierum ∗∗ C ancillatam uel conpeditam C 18 non nalent recusare v 27 secantur Cl 29 esechielem e circuitu uestro fecistis. pudendum nescio quid dilectio ista significat, cum extorqueri contra naturam putatur.

Adhnc habeo quid mirari: cum nideam de Chriutianis plerosque maritos pariter et uxores continentiam destinantes domicilia singularia magis eligere, ut consensus communium uotorum sine irritatione praesentiae concordante secessu ualeant obtinere , [et] eunuchi nostri non durant sine feminae sodalitate dormire? apud illos amor coniugalis continentiae amore pensatur, et apud spadones cohabitatio feminae numquam potest habere fastidium. dicat nunc eunuchorum caritas, dicat, ne forte in hac secessione magis coniugalis caritas peccet, ut apostoli Pauli consilium uideatur coniugibus insinuasse diuortium: tempus, inquit, quod restat breue est. reliquum est ut et qui habent uxores sic sint quasi non habentes. quanta peruersitas dilectionis intenditur, ut qui habent quasi non habentes esse nitantur et qui non habent quasi habentes esse glorientur. de his ipse apostolus ait: gloria in turpitudine ipsorum.

Dilectio est, inquiunt. o dilectio quae inuidet sibi. o caritas quae cupit 88 uituperatione laudari. grande miraculum, ut uirginum caritas uirgines faciat uelut coniuges credi et coniugum caritas coniuges faciat uelut uirgines aestimari. ecce uera dilectio quae in coniugalitate diuidit, ut in castitate coniungat. ecce sancta dilectio quae coniugalibus ad communem laudem inducit absentiam. hi pro certo sese inseparabiliter diligunt. qui ut triumpbos sibi inferant a se ipsi discedunt : quibus nec crimen nec natura nec lex nec Dominus nec apostolus potestatem unius conuersationis interdixit aut tulit, sed pro tuendis paribus uotis semota unanimitate absentari caritas persuasit. illi uero uideant cuius sit caritas quam nouerunt, qui nec crimini nec naturae nec legi nec Domino nec apostolo nec ipsi coniugalitati 12 I Cor. 7, 29. 16 Phil. 3, 19. 2 cum scripai, cui C, quae v patatar C 8. I. m. 2 8 quod C aideo C\' 5 consensn v praesentiae et c 7 soliditate C 9 nunc om. e 10 peccet C et in ras. 11 coniagalibus C1 18 sint om. v 14 quanta ... non habentes om. v ∗∗∗ quasi C- si s. l. 18 se ex te C in uituperatione e 19 facit O. 28 ipais a 25 connersationis om. v 27 uideant C, uiderint v cnins C, quid v nouerant C crimine C* succumbunt, quos tantum uirginitas probrosa condemnat, quantum illos coniugalitas castrata glorificat, quibus sufficiat ad supplicium dedecorosum, quod spadones a coniugibus iudicantur. ad quorum increpationem non tacendi sunt etiam filii Israel, qui apud Esdram uxores et filios contra diuina iura. susceptos non cunctati depellere nec contra Domini caritatem conati sunt excusare. uerum fatear, si permittor. qui nunc pro dimittendis feminis alienis adiunguntur, quid facerent si liberos et uxores proicere iuberentur ? aut quando ualebunt pro Christo renuntiare cognatis, qui mulierculas non suas praeponunt Christi praeceptis ? dico eos facile pro isdem mulierculis parentes proprios abnegare, quam propter Christum relinquere ipsas mulierculas posse, despicientes quod in euangelio ipse Dominus testatus est dicens: si quis uenit ad me et non odit patrem suum aut matrem aut uxorem et filios et fratres et sorores et animam suam, non potest meus esse discipulus.

Si de abiciendia parentibus dubitantes indigni sunt Christo, quid sibi promittunt quos contemptores exhibet Christo non parentalis affectio ? ac per hoc illorum meritis euacuantur, quos uident contemplatione Christi nullas personas excipere cognatorum. nec minus eos sed peius etiam illi confundunt, qui metuentes non tantum cum aliena sed etiam cum sua carne luctari, amputatis genitalibus semet ipsos abscidunt. de quibus modo examinationis suspendo sententiam relinquens alia disputatione promendam. sed in confusionem spadonum non dubito meliores adserere, qui nec sibi quidem parcunt, non dicam feminis audent temptamenta porrigere. respondeant spiritales eunuchi quis furor est in dilectione mulierum uel quod in feminae contubernalitate mysterium, ut in perniciem suam alienis membris indulgeant, 12 Luc. 14, 26. 3 quod C 8. l. m. 2 coniugHibus C 4 hesdram C 5 cnnctati sunt C 7 adiunguntur C, adhaerent v si∗∗ C 8 iubeantur v 10 eos ex eo C fadliua v hisdem C 11 ipsas mul. reL v 12 testatus est dicens C, dixit v 13 aut filio aut f. v 21 semet ipsos om. v 22 abecedunt v 23 sed in confusione C, secundum confusionem v 24 parcunt quidem v 25 porrige C\' 26 est om. v quod C\', quod sit C2ν cont. feminae v 27 mysterium] ministerium C indulgent C1 cum illi sua quoque incunctanter abscidant ? hi confirmatos in se artus abiciunt, et illi aduersariis artubus glutinantur. hi pro integritate spiritali cum tormento non integri corporis dimicare non dubitant, et illi sine tormento integri esse sine feminarum dimidietate detractant sed aduersus illos comparatio nulla est facienda de nostris, ne consolentur addicti quibuscumque iudiciis Christianis. peiores sunt et aliqui memorandi, ut maior poena sit a damnato damnari. Iudaeos considerent usque hodie pro legis imperio carnis suae partem circumcisionis cruciamento truncare et sciant quid mereantur, qui euangelio iubente dissimulant circumcisi mulierum praesentia peragere Domini uoluntatem, non intellegentes quod ipse Dominus dixerit : nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. puto etiam de Gallis suis nobis idololatrae exprobranter insultent, qui abscidentes semet ipsos libenter excruciant, dum modo cum damno status sui simulacrorum dissimulationibus pareant. clerici autem nostri ad lucrum magis corporis proprii damnum uolunt mulierum secum commorantium sustinere, quas etiam de substantia propria oportebat euellere , si cum illis nasci contingeret, ne comparati idololatris et sacrilegis erubescerent. de quibus et Dominus contemptores arguit dicens: prudentiores sunt filii saeculi huius filiis lucis. ergo nostris clericis talium profana deuotio est praeponenda, quibus cum tantis exitiis amabilia sunt turpia sacerdotia. clerici uero pro dignitate sacerdotii caelestis non sanguinem fundunt, non tolerant ferrum, non est aliquod uulnus, non est aliquis cruciatus, sed solus eos contra Dominum feminae torret aspectus: sic in feminas ruunt, sic feminas amant, ut non sperent manifestari dilectionis suae posse quandoque pura mysteria, sicut per consimiles eorum turpiter publicata 11 Matth. 5, 20. 21 Luc. 16, 8. 1 abscindant v 2 gluttinantar C 3 non C s. Z. integri* C 4 detrectant v 6 consolenttur 01 7 damnato C, detnmcato v 8 circ. cruciamento C, circumcisione v 14 idolatrae C trae s. I. insultant Cl abscindentes v 19 euellere oportebat v comparati om. C idolatris C 22 ergo nostriB C in ras. m. 2 26 eos om. v torret scripsi, tenet C, tenet coni. Pamelius 27 feminas C a in rcw. 28 quandoque posse v pura C, impura coni. Pamelius A m 14 sunt et detecta, quos Paulus apostolus iam tunc praeuiderat dicens: quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur. similiter autem et facta bona manifesta sunt, et quaecumque aliter se habent abscondi non possunt

At contra et ipsi dicunt: \'nonnulli de contemptoribus nostris similiter feminas habentes in domibus martyrium consecuti sunt, ut innocens inter illos conscientia probaretur. nolo mihi de martyrio quisquam moueat actionem, quia saepius et moechi et sanguinarii et ebriosi et omnium scelerum rei reperta pugnationis occasione conuersi meruerunt ad martyrii ueniam peruenire. ideo enim martyrium appellatur tam corona quam baptisma, quia baptizat pariter et coronat. age nunc, si licuit quibusdam inuiolata feminarum societate martyrium promereri, sine indulgentia illis quoque ipsum martyrium non fuit, quos reatus prohibitae contubernalitatis non absoluit, nec innocentes in ipsa innocentia potuit adprobare, quibus contemptum legis et conuersationis illicitae foeditatem et quod est grauius super omnia crimen ecclesiae cernitur ignouisse. etenim noxia est innocentia quae sponsae Christi officit famae. et cum Christus agnus innocens immo ipse caelestis innocentia, quod est uerius, totum se contempserit pro ecclesia, ut eam sine macula ulla uel ruga redderet inlibatam, qualis est clericus cui ad hoc sponsa Christi committitur, ut pro unius feminae amore culpari totam ecclesiam patiatur? ausim dicere: a Deo patre missus est filius de sinu patris et regno absens esse durauit, ut ecclesiam faceret innocentem, et clericus mulieris latus deserere non potest, ne Christi ecclesiam reddat infamem?

Sed aiunt: in martyrio ignoscitur nobis, sicut indultum est parentibus nostris). hoc ergo et nos omnes de peccatis omnibus confidamus, 2 I Tim. 5, 24. 1 i. t. prouiderat C, praeoiderat iam tunc v 3 sua lIubsequuntur v 7 innocens inter illos C, illorum innocens v 10 pugnationis C, pugnae v 12 quia ex qui C 13 licuerit u 14 promereri C ri in ras. quoque illis martyrium ipsum ν 15 non C 8. I. m. 2 17 illicitae C in ras. m. 2 19 fame C e in ras. 20 uerius C e in ras. 23 audemus e 28 nostris om. v omnibus C, nostris 0 ut qui bene agere laboramus inter luxurias euagemur et discurramus per semitas peccatorum , retinacula dimittamus et frena laxemus. eamus quacumque nos mundus abstulerit et ubicumque diabolus inuitauerit, libere fornicemur inuideamus rapiamus fraudemus, omnia mala securi committamus: martyrium subueniet et euademus. sic enim Paulus apostolus pollicetur: fac.iamus mala ut ueniant bona: quorum damnatio iusta est. huic martyrio spem tradant quos mathematici docuerunt habere de crastino praescientiam et has coronas expectent qui supra angelos et Christum per astrologos didicerunt scire tempora quae pater in sua posuit potestate, ut uel tunc recordentur ante martyrii tempus bene agere debuisse, cum diem Domini senserint sicut furem. sed credamus super illos martyrium iam iamque pendere. interim priusquam martyres fiant, legibus subiacent, ut iudicio subiciantur, nisi armis exarmentur. audaciae nefas est illis aduersus auctoritatem Domini parentum personas obicere: quibus ipse Dominus contradictionis huius abstulit uocem. in legalibus, inquit, patrum uestrorum nolite ambulare et iustificationes eorum nolite custodire et in studiis eorum nolite commisceri et nolite inquinari. ego Dominus Deus uester. in praeceptis meis ambulate et iustificationes meas custodite.

Sciant nunc adempta sibi esse parentalia patrocinia qui huc atque illuc recurrentes contradictionum latebras quaerunt, ne umquam feminis careant: et quia undique defensionis suffragio deseruntur, in nouissimo cunctis argumentis exhaustis sententiam Pauli apostoli opitulari sibi opinantur et dicunt: tu qui es, ut de seruo alieno iudices? agnoscit equidem Paulus apostolus constitutionis suae uerba prolata, sed constitutionarios et prolatores ipsos ignorat. illis enim contulit defensionem qui nullam partem legis inpugnant, et ipsis tribuit patrocinium qui ex uoto suo aliquid faciunt nec quicquam 6 Bom. 3, 8. 16 Ez. 20, 18. 19. 26 Rom. 14, 4. 2 et frena] frena C 5 subuenit C* sic ex si C 8 et bas C, has v 9 super v 10 ut C u in ras. 18 in om. ν 24 in om. v nouissimo* C, nouissimis v 25 exhausti Baluzius 26 quis es ut C, qui es qui v, ef. 212, 6 14 * ecclesiastici iuris inpediunt. ius tractat t uiuendi et non edendi arbitrium uniuscuiusque confirmans. de similibus iussit neminem iudicari, quae uoluntati singulorum auctoritas diuina concedens in utraque parte faciendi et non faciendi clementer indulsit. illos autem ecclesiasticis tribunalibus subdidit quos transgressores ordinariae transgressionis nulla inpunitas excusauit, ut qui passim (tu qui es, ut de seruo alieno iudices\' aduersum nos ueluti libellum contradictorium proferant, rationale simul et certum recognoscant quod accepimus ab eodem Paulo apostolo repulsorium. praecipimus, inquit, uobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut separetis uos a fratribus ambulantibus inordinate et non secundum traditionem quam accepistis a nobis.

Euasimus ut opinor tanta ligamina quaestionum, quibus amatores eunuchos am plexus feminei ligauerunt, qui peruersis interpretationibus decreta legalia demutare coguntur et malunt audiri proponentes uana et fabulosa commenta, quam magis ipsi quae uera sunt audiant: quos Paulus apostolus adnuntiat dicens: a ueritate quidem auertent auditum, ad fabulas conuertentur. quicquiduoluntadhuc exquirant, ut obsistant pro mulieribus ueritati. uictoriam non habent apud quos contra Esdram mulier potius quam ueritas uicit. uos autem filii carissimi non tantum persuasione sed etiam potestate conuenio. tale deliramentum despicite, quorum quaestiones Paulum apostolum scitis ubique damnasse, sicut ad Romanos scripsit dicens : rogo nos, fratres, diligenter obseruare eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam uos didicistis aut dicunt aut faciunt, et declinate ab ipsis. sic et Timotheo delegat: noli, inquit, uerbis contendere: nihil 9 II Thess. 3, 6. 27 II Tim. 2, 14. 17 I Tim. 4, 4. 23 Rom. 16,17. 1 ius C us ita ras. uiuendi ex ueniendi C, edendi coni. Pamedius 2 neminem iussit u 4 ecclesiasticos C 6 qui C, quis v ut C, qui v 7 adnersus v 8 rationabile v accipimus v . 13 ut om. v 15 decre»ta C sed dec s. 1. m. 2 coguntur Cuntn ras. audire O. 16 magis om. v quod O. 18 auditum auertent v fabulas autem v conuertentur C te in ras. 20 hesdram C autem] autem itaque C 21 etiam om. v 22 tales C enim utile est, nisi in subuersionem audientium. sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo, operarium inreprehensibilem, recte tractantem uerbum ueritatis. stulta autem et inania eloquia deuita: multum enim proficiunt ad impietatem et sermo eorum sicut cancer serpit. atque ut ostenderet clericis disponendis ad euacuandas quaestiones quae sit doctrina conueniens, etiam Tito sic insinuat dicens: tu autem loquere quae conueniunt sanae doctrinae, maiores natu sobrios esse, prudentes, sanos in fide, in caritate, in patientia sincera. ergo auditiones simplices oboedientia uestra suscipiat et uersipellem contradictionum uitate fallaciam. purum iter uestris gressibus mundate et supra spinas et tribulos nolite calcare, ne bonum semen non possit nobis propter spinarum frutices sanctitatis fructus afferre. unde propheta Hieremias sic hortatur et docet dicens: nolite, inquit, serere in spinis. circumcidite uos Deo uestro, circumcidite praeputium cordis uestri. abscidenda sunt ergo de agro uestro cuncta quae pungere et lacerare consueuerunt, ne animus agricultoris in possessione sua malignis sentibus inseratur. et amputanda sunt nobis uniuersa quaecumque igniferi fomitis sulphurantibus flammis scatens fornax ebullientis carnis exaestuat, ne uel tenuis quidem scintilla seruata maiora conflet incendia. quod Salomon manifestat dicens : ab scintilla una augetur ignis. auertite occasiones inpuras, quibus interiora pectoris penetrantur, ut liquida in nobis perspicuitas honoretur. contenti estote singularitatem laboriosam pro pudore seruando potius sustinere, quam sine labore ad dedecus peruenire.

Contemplamini quid sit populo sancto praeesse et considerate quale sit diuinis sacramentis insistere. altariis placere debent qui altariis 8 Tit. 2, 1. 15 Hier. 4, 3. 4. 22 Sir. 11, 32. 3 recte ex re C m. 2 11 sascipiet v 12 saper v 13 seminare uel calcare 11 propter C 8. l. m. 2 spinae v 14 fructicea C 17 abscindenda v nestro C, nostro v 19 nobis uniueraa C, omnia nobis v 20 snlphorantibus C 21 ne om. C 23 auerte O. 28 altariis scripsi, altaribua coni. Eramm, alteris Cv debebunt C1 alteris Cv, de altaribus coni. Erasmtu uiuunt, et talis conuenit sinceritatis cura sacratis qualia sunt sacra ipsa quibus exhibent officia seruitutis, ne circa Dominum offendant ipsi quod tractant aut circa populum incipiant inpedire quod praedicant. propter quod Paulus apostolus sic testificatur et dicit: et omnia, inquit, sustinemus, ne quod inpedimentum demus euangelio Christi. et iterum: nemini dantes ullam offensionem, ut non uituperetur ministerium nostrum. hac igitur institutione uobis quam plurimum laborandum est de iis, quibus ad manifestandam grauitatem singularitas magis quam parilitas testis . uera est. respicite quanta mala conuersatio parilitatis huius adquirat, quae non nisi corruptionem seminat, pullulat uitia, cupiditatem concipit, ignominiam parit, rabiem concitat, porrigit furiam, lasciuiam pascit, petulantiam nutrit, casus exaltat, ruinas aedificat; ripas erigit, praecipitia instruit, periculis nauigat, naufragiis uelificat, perditione gaudet, interitum fouet, confusionem mercatur, thesaurizat opprobrium, criminationes exaggerat, accusationes inflammat et cateruatim semel in fascem glomerans numerosas indagines captionum per infinita dedecorum multiplices mortes inuehit in perniciem perditorum.

Tot itaque et tantas strages calamitatis et pessimae conuersationis nemo prosternit, nemo calcat, nemo funestat, nisi singularis castitas sola quae munimem inuictum est sanctimoniae et expugnatio fortis infamiae, fortitudinis firmitas et lasciuiae petulantis infirmitas, probitatis praesidium et inprobitatis excidium, animae uictoria et corporis praeda, ubertas gloriarum et captiuitas criminum, pronuba sanctitatis et repudium turpitudinis, sinceritatis indicium et abolitio scandalorum, exercitium continentiae et euacuatio tota luxuriae, pax secura uirtutum et debellatio quieta bellorum, puritatis culmen et libidinis carcer, honestatis portus et ignominiae naufragalis locus, uirginitatis mater et hostis inmunditiae, lorica pudoris et spolium 4 1 Cor. 9, 12. 6 II Cor. 6, 3. 1 talis ex aliis C m. 2 cura sinceritatis v 2 offendunt Cl 4 et dicit om. v et om. C 8 iis om. C 9 paralitas C1, pluralitas v 10 paralitatis Cl 13 r. erigit C, r. eripit uel rapinas exigit v 19 et] uel C et] et strages C \' 21 inuicta Cx 24 captiuitas C, sterilitas uel cupiditas v 26 euaeuatio] uacatio C 27 inquieta C 29 lurica C probrositatis, corruptionis exitium, murus rigoris et destructio uulgaritatis, seueritatis gladius, triumphator et occisor dissolutionis, armatura uirium et exarmatio fluxurarum, integritatis dignitas et fornicationis addictio, claritatis fastigium et dedecoris praecipitium, uoluntas bonorum operum et afflictio uitiorum, refrigerium pudicitiae et poena petulantiae, adquisitio triumphorum \'et facinorum detrimentum, requies salutis et perditionis exilium, uita spiritus et carnis interitus, status qualitatis angelicae, funus humanae substantiae. huius retinaculis omnis obscoenitas frenatur et compedibus eius calces furentis libidinis statuuntur. in hac uelut in scopulo franguntur impetus qualescumque sanguinis inundantis et in illa sedatur spumans tumoris insania corporalis. quae dum sibi subtrahit adminicula concupiscentiae, mortua membra sua cognoscitur baiulare: de quibus apostolus Paulus praemonet dicens: mortificate ergo membra uestra, quae sunt super terram, fornicationem immunditiam libidinem concupiscentiam malam et auaritiam, quae est idolorum seruitus, propter quae uenit ira Dei.

Ab his omnibus nonnisi splendido singularitatis cultro castratur humana natura, ut inlibatos spadones ad conuiuium sanctitatis desponsante circumcisione introducat. cui sanctitas ita promisit anuli sui nuptiale signaculum, ut sine ipsa uirginitas resignetur, quae se sola contenta cupidinem domat mentemque castificat, concupiscentiam subigit, desideria. ardoris extinguit, artus debilitat, corpus ancillat, et ita carnalia crucifigit, ut tam masculus quam femina uideatur in conuersatione mentiri, dum illos operatione utriusque sexus abscidit: aut neutrum faciens de duobus tertiam formam conferre gloriatur ambobus, ut ante resurrectionem resurrectionis imaginem ad instar angelorum meditari noscatur. quod 14 CoL 3, 5. 1 incorrnptionis C 2 dissolutionis occisor C 3 exarmatio fluxurarum C, exarmatura fluxorum e 5 et poena C, poena v 9 fnrentes C 10 hanc v scopulo ex copulum C m. 2, scopnloB v 11 inmundatis 01 tumoris C, hnmoris v 14 nestra om. v 20 desponsante C, dispensante v 21 annali v 23 castificat C, rectificat v 26 utriusque sexns operatione v aut ex an C m. 2 28 in resurrectionis C in exp. m. 2 promittens Dominus in futurum, qui digni habentur, inquit, saeculi illius et resurrectionis a mortuis, neque nubent neque nubentur, neque enim morientur. namsunt similes angelis Dei: quia resurrectionis filii sunt. hoc exigit sancta singularitas meritorum, ut antequam transflguretur iam transfigurata cernatur in angelicae claritatis aspectum, quae omnia sibi amputans concupiscentiae certamina depraedatur: cuius laudes Salomon exsequitur dicens: me Ii use s t esse sine filiis cum claritate. inmortalitas eat enim in memoria illius, quae et apud Deum nota est et apud homines. cum praesens est imitantur illam, et desiderant eam cum se abduxerit: et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum proelium uincens.

Non est sine filiis cum claritate nisi singularitas sola, quam non solum conscientia sua nullis sordibus maculat, sed etiam nullae opiniones suspectae parilitatis infamant. nam si castitas quod est difficile masculum et feminam pariter in uirginitate conseruet, non habet claritatem, quam communitas ipsa non potest nisi quibusdam probrositatum tenebris obscurare. singularitas uero ita clara est omnibus et exerta, ut cunctis splendore sui candoris pura manifestetur et lucida. unde nos sic apostolus edocet dicens: sicut filii lucis ambulate: fructus enim luminis est in omni bonitate et iustitia et ueritate, probantes quod beneplacitum sit Deo. et iterum, omnia, inquit, facite sine murmuratione et haesitatione, ut sitis inreprehensibiles et simplices sicut filii Dei immaculati in medio nationis prauae et peruersae, inter quos lucetis sicut luminaria 1 Luc. 20, 35. 36. 24 Phil. 2, 14. 15. 8 Sap. 4, 1. 2. 21 Eph. 5, 8. 1 promisit C1 in om. v inquit habentur t 2 neque C, non v nubent ex nubunt C m. 2 b meritorum C, clericorum r 9 immortalitas ex inmortalis C m. 2 10 quae C, quia v 12 duxerit C et C 8. I. m. 2 15 cordibus C1. 16 parilitatia C, pluralitatis e 17 non delendum censet Pamditu 18 quam] quo C sed o tn ras. m. 2 19 obscurari ex obscurere C 21 sic nos v 23 quid C1 25 haesitatione ex haesitate Cm. 2 27 luceatis C1 in mundo. sic ubique singularitas splendet, ut omnes pro illa spondere non dubitent, et ita sanctitatem in semet ipsa clarificat, ut laudem sibi ab ipsis quoque inimicis extorqueat. quod maxime de praeposito quocumque Paulus apostolus mandat dicens: oportet autem eum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum diaboli. hanc igitur amate, hanc tenete, quae sola potest feminas debellare. cum adhuc concupiscentia nulla pectus inpulsat et dum adhuc simplicitas incorrupta permanet uel quieta, ad secretam singularitatis tutelam cito concurrite, ne postmodum non ualeatis effugere.

Praeoccupandus est aditus cunctis insidils, ne hostilitas prior obrepens occurrat inprouidis. salutare remedium est praeuenire potius quam praeueniri et anticipare potius quam anticipari uiris fortibus congruit. ubicumque fuerit prouidentia, frustrantur uniuersa contraria: ubi autem prouidentia neglegitur, omnia contraria dominantur. ante funem certamus, ante inopiam laborando satagimus. sic per omnia calamitatibus cunctis tollimus locum, dum gerimus prouidentiam temporum futurorum. quanto magis ante praeuenienda est omni prouisione calamitas feminarum, cuius cupido si admittitur incipere numquam prorsus accipit finem? cuius comparationem Salomon explicat dicens: infernus et amor mulieris et terra quae non satiatur aqua et ignis non dicit: sufficit. unusquisque itaque qui securus est, quia necdum temptatur, timeat. quia nihil de illo dicitur, prospiciat ne dicatur: homines sumus, fragilitatem nostram carne portamus. sic iam undique nos circumspecta uiuacitate circumdare debemus et cingere, ut non sit pars aliqua quae. uacillet. accipimus quidem fortitudinem spiritalem, per quam substantiae nostrae fragilitas roboretur. sed ita nobis spiritalis fortitudo 4 I Tim. 3, 7. 22 Pnra. 30, 16. 2 spondere C, splendore v 4 quocumque C cum 8. I. 7 tenete] timete 2 codd. 10 aecretae v 14 uiris C, uiribus v 17 oertamus ex acerimuB C m. 2 satagimus C, fatigamus v 25 illo C, eo v 26 carnem C1 iam C 8. I. m. 2 noa om. C 28 accepimus C conlata est, ut prouidos non ut praecipites tueatur, ut illos muniat qui renuntiant inportunitatibus delictorum, non eos qui se magis inportunis delictis inmergunt. custos nobis datus est spiritus, sed ut contraria declinantibus adsistendo subueniat, non ut contraria eligentibus faueat, nec ut uoluntarios et pronos in aduersa confortet, sed ut ab aduersis nitentes separari confirmet. nam quicumque perniciosis conatibus audet exercere uirtutem, iuuamen non habet spiritus sancti, qui neminem uult ultroneum uirum fortem ad fraudulentas uictorias coartari: nec protegit eum, quin immo sed deserit, quem periculis inruentem per inlicitos euentus exquirere triumphos agnouerit, sicut ipse iam tunc per Salomonem locutus est dicens: amans periculum in ipso periet.

Ordine suo igitur non nostro arbitrio uirtus sancti spiritus ministratur et secundum institutum eius proelia prosperantur. numquam nisi praecipitatus exercitus cecidit, qui auidus fortiter facere ducis uel imperatoris sui dispositiones inrupit: multo magis perperituram erogat fortitudinem, qui sine armis doctrinae magistri spiritus praesumpserit triumphare, cum dicat: uae qui per praesumptionem suam aliquid faciunt, non per Deum

Si qua igitur in uobis est fiducia uirium spiritalium, quid spiritales deceat recordetur, et si creditis uos spiritaliter militare, agnoscite quod docemus non esse carnale, sicut Paulus apostolus loquitur dicens: si quis putat se prophetam esse aut spiritalem, cognoscat quae scribo uobis. non est quod uobis in hac persuasione deceptoria blandiamini, ut quia spiritales estis, uelitis inter flagitiosorum armamenta uersari, nec uos inhabiles esse pro clericatus dignitate, quia maioribus maiores consuerunt conflictationes occurrere. acrius diuitibus quam pauperibus inuidetur et non inopes sed locupletes inquietat infestatio saeua 11 Sir. 3, 26. 18 ? ? 23 I Cor. 14, 37. 4 declinantibus C cl ex d m. 2 elegentibus C 5 noluntario set C 6 ab om. C 9 eum C, illum v 12 periet C, peribit v 16 perperituram C, perperam v 20 quid ex qui C 21 recordemur v, reeordemini Pamelius 27 clericata C1. maiores maioribus v 28 coneueuerunt v conflictiones v latronum. plus duces et principes quam milites ab hostibus appetuntur in pugna, et uiolentius propulsantur uentis et turbinibus culmina quaecumque sunt altiora. ideo magis magisque, quo plus ceteris unusquisque potest, sciat esse sibi metuendum ne in aliquo minoretur, propter quod Salomon sic admonet dicens: qui gloriatur, inquit; in diuitiis, paupertatem uereatur. rogo uos quantum ualeo et ultra quam ualeo haec sint studia omnium clericorum, ut singularitatis inaccusabilis secessione fungantur, ne aut ipsi per feminas aut feminae per illos ad ignominiosa ludibria prouocentur. si quis habet matrem uel filiam uel sororem uel coniugem uel cognatam, sic habeat, ut nulla intersit ancilla neque aliqua ingrediatur extranea, ne ad hoc uideatur tenere proximas suas, ut ipsarum causa libere sibi adhibeat alienas. quod si non possint ipsae quae sunt proximae sine famularum ministerio uel sine amicarum esse solacio, expedit ut migrent ad aliud domicilium quam propter illas personae contrariae teneantur. humanum est enim, ut nec clericus illas necessariis feminis fraudet nec ipsae clericum per inportunas feminas sordident. adsignari possunt sanctis mulieribus, cum quibus uiuant, dummodo cum clerico femina nulla commaneat. non despecta, non uetula sine adfinitate peculiariter suscipienda est ad domesticum obsequium: quia magis illic cito delinquitur, ubi sine suspicione securum potest esse delictum, maxime quia cupidini nulla deformitas, nulla despectio fastidii uel uilis existit, cui diabolus pingens speciosum efficit quicquid foedum uel horridum fuerit.

Si quia autem modo profectione cogente apud fratres uel apud extraneos hospitatur, ubi mulieres intersunt, omnino se artet, ne passibilitate aliqua uitietur. semotus ac secretus Deo uacet et sibi, ne intus capiatur a diabolo, et qui foris capi non potuit apud suos 5 sir. 10, 34. 2 et turbinibus C et a. l. m. 2 3 quo C s. Z. m. 2 7 sunt st. omnia C 8 inaccnsabiles 01 10 uel coniugem C exp. m. 2 11 sit inter (inter sit m. 2) ancilla C, ancilla intersit a 13 possunt C 14 esse om. C ut migret C ut 8. 1. m. 2 16 ut C 8. I. m. 2 20 est ad C, ad v 21 illic cito Bal., inlicito C 22 cnpidinis C 28 cui C, sed v 27 ac C s. I n. 2 28 suos ex uos C cadat. qui hostes effugit, ad tempus pro salutaribus causis procedat ad faciem et iterum cito discedere de conspectu festinet. ubique gustanda est cum mulieribus, non continuanda praesentia, sed quasi transeunter feminis exhibenda est accessio quodammodo fugitiua. proteruitatis enim iam coepta sunt repraesentari semper in medium, et perditionis meditatio est frequentatiuum inter mulieres celebrare processum. de qua re nobis Salomon moderamen inposuit dicens : in medio mulierum noli assiduus esse. sic igitur ambulate, sic agite, ut semper in clericis ecclesiae senatus candidus constet. seueritas in nobis circa feminas uigeat, auctoritas polleat, uigor teneatur, grauitas ueneretur.

Vt semel omnia colligamus ad clausulam, breuiarium relegimus uobis quod ad conpendiosam plenitudinem redigens apostolus Paulus insinuat: de cetero, inquit, fratres, quaecumque sunt uera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua uirtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate quae accepistis et didicistis et audistis et uidistis in me. haec agite et Deus pacis et dilectionis erit uobiscum. amen.