The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
ad quendam locum, ubi se tamen montes illi, inter
quos ibamus, aperiebant et faciebant uallem infinitam ingens,
planissimam et ualde pulchram, et trans uallem apparebat
mons sanctus Dei Syna. Hic autem locus, ubi se montes
aperiebant, iunctus est cum eo loco, quo sunt memoriae
concupiscentiae.
In eo ergo loco cum uenitnr, ut tamen commonuerunt deductores sancti illi, qui nobiscum erant,
dicentes: consuetudo est, ut fiat hic oratio ab his qui
ueniunt, quando de eo loco primitus uidetur mons Dei: sicut
et nos fecimus. Habebat autem de eo loco ad montem
Dei forsitan quattuor milia totum per ualle illa, quam dixi
ingens.
Vallis autem ipsa ingens est ualde, iacens subter latus
montis Dei, quae habet forsitan, quantum potuimus uidentes
aestimare aut ipsi dicebant, in longo milia passos forsitan
sedecim, in lato autem quattuor milia esse appellabant. Ipsam
20 ergo uallem nos trauersare habebamus, ut possimus montem
ingredi.
Haec est autem uallis ingens et planissima, in qua
filii Israhel commorati sunt his diebus, quod sanctus Moyses
ascendit in montem Domini, et fuit ibi quadraginta diebus
et quadraginta noctibus. Haec est autem uallis, in qua factus
uitulus, qui locus usque in hodie ostenditur; nam lapis
grandis ibi fixus stat in ipso loco. Haec ergo uallis ipsa est,
1 numeris uncinis inclusis in margine indicantur paginae codicis
4 sex A se Gamurrini (2) et SitU 6 planissima A 7 mons dei
sanctus Syna Gholodniak 8 qui A 18 estiniare A 23 fortasse dei
pecora soceri sui, iterum locutus est ei Deus de rubo in
igne.
Et quoniam nobis ita erat iter, ut prius montem Dei
ascenderemus, qui hinc paret, < quia> unde ueniebamus, melior
ascensus erat, et illinc denuo ad illud caput uallis descenderemus,
id est ubi rubus erat, quia melior descensus montis
Dei erat inde: itaque ergo hoc placuit, ut uisis omnibus
quae desiderabamus, descendentes a monte Dei, ubi est rubus,
ueniremus, et inde totum per mediam uallem ipsam, qua iacet
in longo, rediremus ad iter cum hominibus Dei, qui nobis
singula loca, quae scripta sunt, per ipsam uallem ostendebant,
sicut et factum est.
Nobis ergo euntibus ab eo loco, ubi
uenientes a Faran feceramus orationem, iter sic fuit, ut per
medium transuersaremus caput ipsius uallis, et sic plecaremus
nos ad montem Dei.
Mons autem ipse per giro quidem unus
esse uidetur; intus autem quod ingrederis, plures sunt, sed
totum mons Dei appellatur; specialis autem ille, in cuius
summitate est hic locus, ubi descendit maiestas Dei, sicut
scriptum est.
in medio illorum
omnes, qui per girum sunt, tam excelsi sint, quam nunquam
me puto uidisse, tamen ipse ille medianus, in quo
descendit maiestas Dei, tanto altior est omnibus illis, ut cum
subissemus in illo, prorsus toti illi montes, quos excelsos
uideramus, ita infra nos essent, ac si colliculi permodici
essent.
Illud sane satis admirabile est et sine Dei gratia puto
illud non esse, ut cum omnibus altior sit ille medianus, qui
specialis Syna dicitur, id est in quo descendit maiestas Domini.
tamen uideri non possit, nisi ad propriam radicem illius
ueneris, ante tamen quam eum subeas; nam posteaquam
completo desiderio descenderis inde, et de contra illum uides,
quod, antequam subeas, facere non potes. Hoc autem,
Cholodniak quia ipse addidi quoniam ante melior
transposuit Bernard 5 et om. Bernard illuc A illinc ipse scripsi 9 totum]
tuto Sittl 20 sunt A ipse scripsi sint 31 potest A potes Gamwrrini
cognoueram, et postquam ibi perueni, ita esse manifeste
cognoui.
Nos ergo sabbato sera ingressi sumus montem, et peruenientes
ad monasteria quaedam susceperunt nos ibi satis
humane monachi, qui ibi commorabantur, praebentes nobis
omnem humanitatem; nam et ecclesia ibi est cum presbytero.
Ibi ergo mansimus in ea nocte et inde maturius die dominica
cum ipso presbytero et monachis, qui ibi commorabantur,
coepimus ascendere montes singulos. Qui montes cum infinito
labore ascenduntur, quoniam non eos subis lente et lente per
girum, ut dicimus in cocleas, sed totum ad directum subis
ac si per parietem et ad directum descendi necesse est singulos
ipsos montes, donec peruenias ad radicem propriam illius
mediani, qui est specialis Syna.
Hac sic ergo iubente Christo
Deo nostro adiuta orationibus sanctorum, qui comitabantur,
et sic cum grandi labore, quia pedibus me ascendere necesse
erat, (quia prorsus nec in sella ascendi poterat, tamen ipse
labor non sentiebatur, ex ea parte autem non sentiebatur labor,
quia desiderium, quod habebam, iubente Deo, uidebam compleri):
hora ergo quarta peruenimus in summitatem illam
montis Dei sancti Syna, ubi data est lex, in eo id est loco,
ubi descendit maiestas Domini in ea die, qua mons fumigabat.
In eo ergo loco est nunc ecclesia non grandis, quoniam et
ipse locus, id est summitas montis, non satis grandis est;
quae tamen ecclesia habet de se gratiam grandem.
Cum ergo,
iubente Deo, persubissemus in ipsa summitate, et peruenissemus
ad hostium ipsius ecclesiae, ecce et occurrit presbyter
ueniens
senex integer et monachus a prima uita, et ut hic dicunt
A 7 presbitero Å; eadem orthographia semper 10 cepimus A
et sic passim; huius uerbi orthographia est modo cepi,
Verum autem in ipsa summitate montis illius mediani nullus
commanet; nichil enim est ibi aliud nisi sola ecclesia et
spelunca, ubi fuit sanctus Moyses.
Lecto ergo ipso loco omni
de libro Moysi et facta oblatione ordine suo hac sic communicantibus
nobis, iam ut exiremus de ecclesia, dederunt nobis
presbyteri loci ipsius eulogias, id est de pomis, quae in ipso
monte nascuntur. Nam cum ipse mons sanctus Syna totus
petrinus sit, ita ut nec fruticem habeat, tamen deorsum prope
radicem montium ipsorum, id est seu circa illius, qui medianus
est, seu circa illorum, qui per giro sunt, modica terrola est;
statim sancti monachi pro diligentia sua arbusculas ponunt
et pomariola instituunt uel orationes et iuxta sibi monasteria,
quasi ex ipsius montis terra aliquos fructus capiant, quos
tamen manibus suis elaborasse uideantur.
Hac sic ergo,
posteaquam communicaueramus et dederant nobis eulogias
sancti illi et egressi sumus foras hostium ecclesiae, tunc coepi
eos rogare, ut ostenderent nobis singula loca. Tunc statim
illi sancti dignati sunt singula ostendere. Nam ostenderunt
nobis speluncam illam, ubi fuit sanctus Moyses, cum iterato
ascendisset in montem Dei, ut acciperet denuo tabulas, posteaquam
priores illas fregerat peccante populo, et cetera loca,
quaecumque desiderabamus, uel quae ipsi melius nouerant,
dignati sunt ostendere nobis.
Illud autem uos uolo scire,
dominae uenerabiles sorores, quia de eo loco, ubi stabamus,
id est in giro parietes ecclesiae, id est de summitate montis
A etate A 7 omnia A omni scripsi cum Cholodniak
9 exirem;
Completo ergo omni desiderio, quo festinaueramus
coepimus iam et descendere ab ipsa summitate montis
Dei, in qua ascenderamus, in alio monte, qui ei periunctus est,
qui locus appellatur in Choreb; ibi enim est ecclesia.
Nam
hic est locus Choreb, ubi fuit sanctus Helias propheta, qua
fugit a facie Achab regis, ubi ei locutus est Deus dicens:
quid tu hie Helias ? sicut scriptum est in libris regnorum.
Nam et spelunca, ubi latuit sanctus Helias, in hodie ibi
ostenditur ante hostium ecclesiae, quae ibi est; ostenditur
etiam ibi altarium lapideum, quem posuit ipse sanctus Helias
ad offerendum Deo, sicut et illi sancti singula nobis ostendere
dignabantur.
Fecimus ergo et ibi oblationem et orationem
impensissimam, et lectus est ipse locus de libro regnorum:
id enim nobis uel maxime f ea desideraueram semper, ut ubicumque
uenissemus, semper ipse locus de libro regnorum.
Facta ergo et ibi oblatione accessimus denuo ad alium locum
non longe inde ostendentibus presbyteris uel monachis, id est
ad eum locum, ubi steterat sanctus Aaron cum septuaginta
senioribus, cum sanctus Moyses acciperet a Domino legem ad
filios Israhel. In eo ergo loco, licet et tectum non sit, tamen
sic semper A paleatinam sic semper A 6 illut A
quo mittit Cholodniak 18 que A 23 locum aperte corruptum
emendare conatus est Gamurrini: uel maxime desiderii fuerat.
Ecce et coepit iam esse hora forsitan octaua, et adhuc
nobis superabant milia tria, ut perexiremus montes ipsos,
quos ingressi fueramus pridie sera; sed non ipsa parte exire
habebamus, qua intraueramus, sicut superius dixi, quia necesse
nos erat et loca omnia sancta ambulare et monasteria, quaecumque
erant ibi, uidere et sic ad uallis illius, quam superius
dixi, caput exire, id est huius uallis, quae subiacet monti Dei.
Propterea autem ad caput ipsius uallis exire nos necesse erat,
quoniam ibi erant monasteria plurima sanctorum hominum et
ecclesia in eo loco, ubi est rubus; qui rubus usque in hodie
uiuet et mittet uirgultas.
Ac sic ergo perdescenso monte Dei
peruenimus ad rubum hora forsitan decima. Hic est autem
rubus, quem superius dixi, de quo locutus est Dominus Moysi
in igne, qui est in eo loco, ubi monasteria sunt plurima et
ecclesia in capite uallis ipsius. Ante ipsam autem ecclesiam
hortus est gratissimus, habens
in quo horto ipse rubus est.
Locus etiam ostenditur ibi iuxta,
ubi stetit sanctus Moyses, quando ei dixit Deus: solue corrigiam
calciamenti tui et cetera. Et in eo ergo loco
cum peruenissemus, hora decima erat iam et ideo, quia iam
sera erat, oblationem facere non potuimus. Sed facta est oratio
in ecclesia nec non etiam et in horto ad rubum; lectus est
etiam locus ipse de libro Moysi iuxta consuetudinem; et sic,
quia sera erat, gustauimus nobis loco in horto ante rubum cum
sed h lineola perducta deleto A 6 cgpit sic saepe A 9 quia A
qua Gamurritii 10 quecumque A 11 ad] aut A ad scripsi cum
Gamurrini (2) 12 montis
Et quoniam nobis iter sic erat, ut per ualle illa media,
qua tenditur per longum, iremus, id est illa ualle, quam
superius dixi, ubi sederant filii Israhel, dum Moyses ascenderet
in montem Dei, et descenderet: itaque ergo singula,
quemadmodum uenimus per ipsam totam uallem, semper
nobis sancti illi loca demonstrabant.
Nam in primo capite
ipsius uallis, ubi manseramus et uideramus rubum illum,
de quo locutus est Deus sancto Moysi in igne, uideramus
etiam et illum locum, in quo steterat ante rubum sanctus
Moyses, quando ei dixit Deus: solue corrigiam calciamenti
tui, locus enim, in quo stas, terra sancta
est.
Ac sic ergo cetera loca, quemadmodum profecti sumus
de rubo, semper nobis coeperunt ostendere. Nam et monstrauerunt
locum, ubi fuerunt castra filiorum Israhel his diebus,
quibus Moyses fuit in montem. Monstrauerunt etiam locum,
ubi factus est uitulus ille; nam in eo loco fixus est usque in
hodie lapis grandis.
Nos etiam, quemadmodum ibamus, de
contra uidebamus summitatem montis, quae inspiciebat super
ipsa ualle tota, de quo loco sanctus Moyses uidit filios Israhel
habentes choros his diebus, qua fecerant uitulum. Ostenderunt
etiam petram ingentem in ipso loco, ubi descendebat sanctus
Moyses cum Iesu filio Naue, ad quam petram iratus fregit
tabulas, quas afferebat.
Ostenderunt etiam, quemadmodum
per ipsam uallem unusquisque eorum abitationes habuerant,
de quibus abitationibus usque in hodie adhuc fundamenta
parent, quemadmodum fuerunt lapide girata; ostenderunt etiam
locum, ubi filios Israhel iussit currere sanctus Moysos de
A 8 que ad modum A 21 que A 25 quem A 27 ante
abitationes littera h erasa est 28 ad huc A 30 filios corr. ex
filiis A
Item ostenderunt nobis
locum, ubi incensus est uitulus ipse iubente sancto Moyse,
quem
de quo potauit sanctus Moyses filios Israhel, sicut scriptum
est in Exodo.
Ostenderunt etiam nobis locum, ubi de spiritu
Moysi acceperunt septuaginta uiri. Item ostenderunt locum,
ubi filii Israhel habuerunt concupiscentiam escarum. Nam
ostenderunt nobis etiam et illum locum, qui appellatus est
incendium, quia incensa est quaedam pars castrorum, tunc
qua orante sancto Moyse cessauit ignis.
Ostenderunt etiam
et illum locum, ubi eis pluit manna et coturnices. Ac sic
ergo singula, quaecumque scripta sunt in libris sanctis Moysi
facta fuisse in eo loco, id est ea in ualle, quam dixi subiacere
monti Dei, id est sancto Syna, ostensa sunt nobis; quae
quidem omnia singulatim scribere satis fuit, quia nec retineri
poterant tanta, sed cum leget affectio uestra libros sanctos
Moysi, omnia diligentius peruidet, quae ibi facta sunt.
Haec
est ergo uallis, ubi celebrata est pascha completo anno profectionis
filiorum Israhel de terra Egypti, quoniam in ipsa
ualle filii Israhel commorati sunt aliquandiu, id est donec
sanctus Moyses ascenderet in montem Dei, et descenderet
primum et iterato; et denuo tandiu ibi inmorati sunt, donec
fieret tabernaculum, et singula, quae ostensa sunt in montem
Dei. Nam ostensus est nobis et ille locus, in quo confixum
a Moyse est primitus tabernaculum, et perfecta sunt singula,
quae iusserat Deus in montem Moysi, ut fierent.
Vidimus
etiam in extrema iam ualle ipsa memorias concupiscentiae,
7 cf. Nura. 11, 4 9 cf. Nurn. 11, 3 11 cf. Exod. 16, 13 et 14 A a monte ipse scripsi ostenderunt torrentem, sed
per uocabulum torrentem
Ac sic ergo uisa loca sancta omnia, quae desiderauimus,
nec non etiam et omnia loca, quae filii Israhel tetigerant
eundo uel redeundo ad montem Dei, uisis etiam et sanctis
uiris, qui ibi commorabantur, in nomine Dei regressi sumus
in Faran.
Et licet semper Deo in omnibus gratias agere
debeam, non dicam in his tantis et talibus quae circa me
conferre dignatus est indignam et non merentem, ut perambularem
omnia loca, quae mei meriti non erant, tamen etiam
et illis omnibus sanctis nec sufficio gratias agere, qui meam
paruitatem dignabantur in suis monasteriis libenti animo
suscipere uel certe per omnia loca
iuxta scripturas sanctas requirebam. Plurimi autem ex ipsis
sanctis, qui in montem Dei uel circa ipsum montem commorabantur,
dignati sunt nos usque in Faran deducere, qui tamen
fortiori corpore erant:
Ac sic ergo cum peruenissemus Faran, quod sunt a monte
Dei milia triginta et quinque, necesse nos fuit ibi ad resumendum
biduo immorari. Ac tertia die inde maturantes uenimus
denuo ad mansionem, id est in desertum Faran, ubi et euntes
manseramus, sicut et superius dixi. Inde denuo alia die facientes
aquam et euntes adhuc aliquantulum inter montes peruenimus
ad mansionem, quae erat iam super mare, id est in eo loco,
ubi iam de inter montes exitur et incipitur denuo totum iam
iuxta mare ambulari, sic tamen iuxta mare, ut subito fluctus
animalibus pedes caedat, subito etiam et in centum et in
A per etate Pomialotcsky 15 erant] an erat? 23 faram
A qao Cholodniak 27 facientes arcam Purser in editione
Bernardiana iter facientes ad aquam
Faranitae autem,
qui ibi consueuerunt ambulare cum camelis suis, signa sibi
locis et locis ponent, ad quae signa se tendent, et sic ambulant
per diem. Nocte autem signa cameli attendunt. Et quid
plura? diligentius et securius iam in eo loco ex consuetudine
Faranitae ambulant nocte, quam aliqui hominum ambulare
potest in his locis, ubi uia aperta est.
In eo ergo loco de
inter montes exiuimus redeuntes, in quo loco et euntes inter
montes intraueramus, ac sic ergo denuo plicauimus nos ad mare.
Filii etiam Israhel reuertentes a monte Dei Syna usque ad
eum locum reuersi sunt per iter quod ierant, id est usque ad
eum locum, ubi de inter montes exiuimus, et iunximus nos
denuo ad mare rubrum, et inde nos iam iter nostrum, quo
ueneramus, reuersi sumus, filii autem Israhel de eodem loco,
sicut scriptum est in libris sancti Moysi, ambulauerunt iter
suum.
Nos autem eodem itinere et eisdem mansionibus, quibus
ieramus, reuersi sumus in Clesma. In Clesma autem cum
uenissemus < denuo, > necesse nos fuit et ibi denuo resumere,
quoniam iter heremi arenosum ualde feceramus.
Sane licet terram Gesse iam nossem, id est qua primitus
ad Egyptum fueram, tamen ut peruiderem omnia loca, quae
filii Israhel exeuntes de Ramesse tetigerant euntes, donec
peruenirent usque ad mare rubrum, qui locus nunc de castro,
quod ibi est, appellatur Clesma: desiderii ergo fuit, ut
Clesma ad terram Gesse exiremus, id est ad ciuitatem, quae
appellatur Arabia, quae ciuitas in terra Gesse est; nam
inde ipsum territorium sic appellatur, id est terra Arabiae,
et 33, 36 29 cf. Gen. 46, 34 (Sept.) A 12 ad montem A a monte scripsi
13 uerba: reuersi sunt-usque ad eum locum a librario omissa in infima
\\pagina minoribus litterulis scripta exstant 20 necesse nos fuit denuo
et ibi denuo resumere A; prius denuo post uenissemus transposui
22 terra A nosse A 26 qui ibi est A
satis quam omnis Egyptus est.
Sunt ergo a Clesma, id est a
mare rubro, usque ad Arabiam ciuitatem mansiones quattuor
per heremo, sic tamen per heremum, ut cata mansiones
monasteria sint cum militibus et praepositis, qui nos deducebant
semper de castro ad castrum. In eo ergo itinere sancti
qui nobiscum erant, hoc est clerici uel monachi, ostendebant
nobis singula loca, quae semper ego iuxta scripturas requirebam;
nam alia in sinistro, alia in dextro de itinere nobis erant,
alia etiam longius de uia, alia in proximo.
Nam michi credat
uolo affectio uestra, quantum tamen peruidere potui, filios
Israhel sic ambulasse, ut quantum irent dextra, tantum reuerterentur
sinistra, quantum denuo inante ibant, tantum denuo
retro reuertebantur, et sic fecerunt ipsum iter, donec peruenirent
ad mare rubrum.
Nam et Epauleum ostensum est nobis, de
contra tamen, et Magdalum fuimus. Nam castrum est ibi
nunc habens praepositum cum milite, qui ibi nunc praesidet
pro disciplina romana. Nam et nos iuxta consuetudinem deduxerunt
inde usque ad aliud castrum, et locus Belsefon
ostensus est nobis, immo in eo loco fuimus. Nam ipse est
campus supra mare rubrum, iuxta latus montis, quem superius
dixi, ubi filii Israhel, cum uidissent Egyptios post se uenientes,
exclamauerunt.
Oton etiam ostensum est nobis, quod est iuxta
deserta loca, sicut scriptum est, nec non etiam et Socchoth.
Socchoth autem est cliuus modicus in media ualle. iuxta quem
colliculum fixerunt castra filii Israhel; nam hic est locus, ubi
accepta est lex paschae.
Pithona etiam ciuitas, quam aedificanerunt
filii Israhel, ostensa est nobis in ipso itinere, in
25 cf. Exod. 12, 37 26 cf. Exod. 12, 43 27 cf. Exod. 1, 11 corr. ex manasteria A 15 ostens; A 16 fuimus] fines
Cholodniak 18 romanarum A, sed syllaba rum lineola perducta deleta
19 locus Belaefon] ioe belsefon ex ioe belsepon corr. A inde Belsephon
Mommsen, Berl. Sitzungsberichte 1887, p. 361 castrum i. e. Belsephon
coni. Purser in ed. Bernard. 20 oatensum A 27 edificauerunt A
iam terras Saracenorum; nam et ipsud nunc Phitona castrum
est.
Heroum autem ciuitas, quae fuit illo tempore, id est ubi
occurrit Ioseph patri suo Iacob uenienti, sicut scriptum est
in libro Genesis, nunc est come, sed grandis, quod nos
dicimus uicus. Nam ipse uicus ecclesiam habet et martyria
et monasteria plurima sanctorum monachorum, ad quae singula
uidenda necesse nos fuit ibi descendere iuxta consuetudinem,
quam tenebamus.
Nam ipse uicus nunc appellatur Hero, quae
tamen Hero
nam in finibus Egypti est; locus autem ipse satis gratus
est, nam et pars quaedam fluminis Nili ibi currit.
Ac sic ergo
exeuntes de Hero peruenimus ad ciuitatem, quae appellatur
Arabia, quae est ciuitas in terra Iesse. Unde scriptum est
dixisse Pharaonem ad Ioseph: In meliori terra Egypti
colloca patrem tuum et fratres in terra lessen, in
terra Arabiae.
De Arabia autem ciuitate quattuor milia passus sunt Ramessen.
Nos autem, ut ueniremus ad mansionem Arabiae,
per media Ramesse transiuimus, quae Ramessen ciuitas nunc
campus est, ita ut nec unam habitationem habeat. Paret sane,
quoniam et ingens fuit per girum et multas fabricas habuit;
ruinae enim ipsius, quemadmodum collapsae sunt, in hodie
infinitae parent.
Nunc autem ibi nichil aliud est, nisi tantum
unus lapis ingens thebeus, in quo sunt duae statuae excisae,
ingentes, quas dicunt esse sanctorum hominum, id est Moysi
et Aaron; nam dicent, eo quod filii Israhel in honore ipsorum
eas posuerint.
Et est ibi praeterea arbor sicomori. quae dicitur
a patriarchis posita esse; nam iam uetustissima est et ideo
permodica est, licet tamen adhuc fructus afferat. Nam
3 heroum A 5 comes A come Gamurrini 11 grandis falBo
Pomialotaaky 12 quedam
Hoc autem referente sancto episcepo de Arabia
cognouimus; nam ipse nobis dixit nomen ipsius arboris, quemadmodum
appellant eam graece, id est dendros alethiae, quod
nos dicimus arbor ueritatis. Qui tamen sanctus episcopus
nobis Ramessen occurrere dignatus est; nam est iam senior
* uir, uere satis religiosus ex monacho et affabilis, suscipiens
peregrinos ualde bene; nam et in scripturis Dei ualde eruditus
est.
Ipse ergo cum se dignatus fuisset uexare et ibi nobis
occurrere, singula ibi ostendit seu retulit de illas statuas,
quas dixi, ut etiam et de illa arbore sicomori. Nam et hoc
nobis ipse sanctus episcopus retulit, eo quod Farao, quando
uidit, quod filii Israhel dimiserant eum, tunc ille, priusquam
post illos occuparet, isset cum omni exercitu suo intra Ramesse
et incendisset eam omnem, quia infinita erat ualde, et inde
post filios Israhel fuisset profectus.
Nobis autem fortuitu hoc gratissimum euenit, ut ea die,
qua uenimus ad mansionem Arabia, pridie a beatissimo die
epiphania esset; nam eadem die uigiliae agendae erant in
ecclesia. Ac sic ergo aliquo biduo ibi tenuit nos sanctus
episcopus, sanctus et uere homo Dei, notus mihi iam satis
de eo tempore, a quo ad Thebaidam fueram.
Ipse autem
sanctus episcopus ex monacho est, nam a pisinno in monasterio
nutritus est, et ideo aut tam eruditus in scripturis est, aut
tam emendatus in omni uita sua, ut et superius dixi.
Nos
autem inde iam remisimus milites, qui nobis pro disciplina
romana auxilia praebuerant, quamdiu per loca suspecta ambulaueramus,
iam autem, quoniam ager publicus erat per Egyptum,
emendaui Krit. Beitr. p. 22 Eandem
emendationem proponit Cholodniak et nuper I. v. d. Vliet, Archiv
flat. Lex. X
Profiscentes ergo inde totum per terram Gess est ubi
fecimus semper inter uineas, quae dant uinum, et um est
quae dant balsamum, et inter pomaria et agros cultissinos
et hortos pulcherrimos iter habuimus totum super ripam flumin\'25 I
Nili inter fundos frequentissimos, quae fuerant quondam uillae
filiorum Israhel. Et quid plura? pulchriorem territorium puto
me nusquam uidisse, quam est terra Iessen.
Ac sic ergo ab
Arabia ciuitate iter facientes per biduo totum per terram
Gessen peruenimus Tatnis in ea ciuitate, ubi natus est sanctus
Moyses. Haec est autem ciuitas Tathnis, quae fuit quondam
metropolis Pharaonis.
Et licet ea loca, ut superius dixi, iam
nossem, id est quando Alexandriam uel ad Thebaidem fueram,
tamen quia ad plenum discere uolebam loca, quae ambulauerunt
filii Israhel proficiscentes ex Ramesse usque ad montem Dei
sanctum Syna, ac sic necesse fuit etiam denuo ad terram
Gessen reuerti et inde Tathnis: proficiscentes ergo de Tathnis,
ambulans per iter iam notum perueni Pelusio.
Et inde proficiscens
denuo, faciens iter per singulas mansiones Egypti, per
quas iter habueramus, perueni ad fines Palestinae. Et inde
in nomine Christi Dei nostri faciens denuo mansiones aliquot
per Palestina regressa sum in Helia, id est in Ierusolimam.
Item transacto aliquanto tempore et iubente Deo fuit
denuo uoluntas accedendi usque ad Arabiam, id est ad montem
Nabau, in eo loco, in quo iussit Deus ascendere Moysen
dicens ad eum: Ascende in montem Arabot, montem
Nabau, qui est in terra Moab contra faciem Iericho,
et uide terram Chanaan, quam ego do filiis
Cholodniak 6 primos A primo
Bernard plurimos Cholodniak pulcherrimos scripsi 11 Taphnis coni.
Bernard 14 nosse
itaque ergo Deus noster esus, qui
sperantes in se non deseret, etiam et in hoc uoluntati meae
effectum praestare dignatus est.
Proficiscens ergo Ieruso
faciens iter cum sanctis, id est presbytero et diaconibus de
Ierusolima et fratribus aliquantis, id est monachis, peruenimus
ergo usque ad eum locum Iordanis, ubi filii Israhel transierant,
quando eos sanctus Iesus filius Naue Iordanem traiecerat,
sicut scriptum est in libro Iesu Naue. Nam et locus ille
ostensus est nobis quasi modice altior, ubi filii Ruben et
Gad et dimidia tribus Manasse fecerant aram, in ea parte
ripae, qua est Iericho.
Transeuntes ergo fluuium peraenimus
ad ciuitatem, quae appellatur Libiada, quae est in eo campo,
in quo tunc filii Israhel castra fixerant. Nam et fundamenta
de castris filiorum Israhel et habitationibus ipsorum, ubi
commorati sunt, in eo loco in hodie parent. Campus enim
ipse est infinitus subter montes Arabiae super Iordanem. Nam
hic est locus, de quo scriptum est: Et plorauerunt
filii Israhel Moysen in Arabot Moab et Iordane
contra Iericho quadraginta diebus.
Hic etiam
locus est, ubi post recessum Moysi statim Iesus filius
Naue repletus est spiritu scientiae: imposuerat enim Moyses
manus suas super eum, sicut scriptum est.
Nam ipse
est locus, ubi scripsit Moyses librum Deuteronomii; hic
etiam est locus, ubi locutus est Moyses in aures totius
ecclesiae Israhel uerba cantici usque in finem huius, qui
scriptus est in libro Deuteronomii. Hic est ipse locus, ubi
benedixit sanctus Moyses homo Dei filios Israhel singulatim
per ordinem ante obitum suum.
Nos ergo cum uenissemus
in eodem campo, peraccessimus ad locum ipsum et facta est
ibi oratio, lecta etiam pars quaedam Deuteronomii in eo loco
nec non etiam et canticus ipsius, sed et benedictiones, quas
A libidda A 28 de filio A dei filios scripsi, cf. Archiv f.
lat. Lex. IV p. 613 probante Bernardo 31 quedam
Ac sic ergo, ut coeptum opus perficeretur,
coepimus festinare, ut perueniremus ad montem Nabau. Euntibus
nobis commonuit presbyter loci ipsius, id est de Libiade,
quem ipsum nobiscum rogantes moueramus de mansione, quia
melius ipsa loca nouerat: dicit ergo nobis ipse presbyter: si
uultis uidere aquam, quae fluit de petra, id est quam dedit
Moyses filiis Israhel sitientibus, potestis uidere; si tamen
uolueritis laborem uobis imponere, ut de uia camsemus
miliario sexto.
Quod cum dixisset, nos satis auidi optati
sumus ire; et statim diuertentes a uia secuti sumus presbyterum,
qui nos ducebat. In eo ergo loco ecclesia est pisinna
subter montem non Nabau, sed alterum interiorem, sed nec
ipse longe est de Nabau; monachi autem plurimi commanent
ibi uere sancti, et quos hic ascites uocant.
Hi ergo sancti monachi dignati sunt nos suscipere ualde
humane, nam et ad salutationem suam permiserunt nos ingredi.
Cum autem ingressi fuissemus ad eos, facta oratione cum
ipsis eulogias nobis dare dignati sunt, sicut habent consue- tudinem dandi his, quos humane suscipiunt. Ibi ergo inter
ecclesiam et monasteria in medio fluit de petra aqua ingens,
pulchra ualde et limpida, saporis optimi. Tunc interrogauimus
nos etiam et illos sanctos monachos, qui ibi manebant, quae
esset haec aqua talis et tanti saporis. Tunc illi dixerunt: haec 80
scripsi probante Btrnardo 6 oratio ibi A
cum sxgnis transpositionis 11 quem] quae
Facta est ergo iuxta consuetudinem ibi oratio et
lectio ipsa de libris Moysi lecta, dictus etiam psalmus unus,
et sic simul cum illis sanctis clericis et monachis, qui nobiscum
uenerant, perexiuimus ad montem. Multi autem et ex
ipsis monachis sanctis, qui ibi commanebant iuxta aqua ipsa,
qui tamen potuerunt imponere sibi laborem, dignati sunt
nobiscum ascendere montem Nabau.
Itaque ergo proficiscentes
de eodem loco peruenimus ad radicem montis Nabau,
qui erat ualde excelsus, ita tamen ut pars eius maxima
sedendo in asellis possit subiri, modicum autem erat acrius,
quod pedibus necesse erat subiri cum labore, sicut et factum
est.
Peruenimus ergo ad summitatem montis illius, ubi est nunc
ecclesia non grandis in ipsa summitate montis Nabau. Intra
quam ecclesiam, in eo loco, ubi pulpitus est, uidi locum
modice quasi altiorem tantum hispatii habentem quantum
memoriae solent habere.
Tunc ergo interrogaui illos sanctos,
quidnam esset hoc, qui responderunt: hic positus est sanctus
Moyses ab angelis, quoniam, sicut scriptum est, sepulturam
illius nullus hominum scit: <quoniam certum est eum
ab angelis fuisse sepultum. Nam memoria illius, ubi positus
sit, in hodie [non] ostenditur; sicut enim nobis a maioribus,
qui hic manserunt, ubi < positus sit> ostensum est, ita et
nos uobis monstramus, qui et ipsi tamen maiores ita sibi
traditum a maioribus suis
Itaque ergo mox
facta est oratio, et omnia quae in singulis locis sanctis per
ordinem consueueramus facere, etiam et hic facta sunt: et sic
coepimus egredere de ecclesia. Tunc autem qui erant loci
notores, id est presbyteri uel monachi sancti, dixerunt nobis:
A modica Cholodniak modicum scripsi
23 non ostenditur A nunc ostenditur Bernard non delendum esse censui
Krit. Beitr. p. 27 24 ubi] ibi
Tunc nos gauisi
satis statim egressi sumus foras. Nam de hostio ipsius
ecclesiae uidimus locum, ubi intrat Iordanis in mare mortuum,
qui locus subter nos, quemadmodum stabamus, parebat. Vidimus
etiam de contra non solum Libiadam, quae citra Iordanem
erat, sed et Iericho, quae trans Iordanem; tantum eminebat
excelsus locus, ubi stabamus, id est ante hostium ecclesiae.
Maxima etiam pars Palestinae, quae est terra repromissionis,
inde uidebatur, nec non et omnis terra Iordanis, in quantum
tamen poterat oculis conspici. In sinistra autem parte uidimus
terras Sodomitum omnes nec non et Segor, quae tamen Segor
sola de illis quinque in hodie constat.
Nam et memoriale ibi
est, de ceteris autem illis ciuitatibus nichil aliud apparet
nisi subuersio ruinarum, quemadmodum in cinerem conuersae
sunt. Locus etiam, ubi fuit titulus uxoris Loth, ostensus est
nobis, qui locus etiam in scripturis legitur.
Sed mihi credite,
dominae uenerabiles, quia columna ipsa iam non paret, locus
autem ipse tantum ostenditur; columna autem ipsa dicitur
mari mortuo fuisse cooperta. Certe locum cum uideremus,
columnam nullam uidimus, et ideo fallere uos super hanc rem
non possum. Nam episcopus loci ipsius, id est de Segor,
dixit nobis, quoniam iam aliquot anni essent, a quo non
pareret columna illa. Nam de Segor forsitan sexto miliario
ipse locus < est, > ubi stetit columna illa, quod nunc totum
cooperit aqua.
Item de dextra parte ecclesiae, a foras tamen,
Woelfflin Archiv f. lat. Lex. IV p. 268 8 dicemus Cholodniak
8 circa
Hae autem ciuitates
omnes, quas uidebamus, in montibus erant positae, infra autem
modice deorsum planior locus nobis uidebatur. Tunc dictum
est nobis, quia in isdem diebus, qua sanctus Moyses uel filii
Israhel contra illas ciuitates pugnauerant, castra ibi fixa habuissent:
nam et signa ibi parebant castrorum.
Sane < de>
illa parte montis, quam dixi sinistra, quae erat super mare
mortuum, ostensus est nobis mons praecisus ualde, qui dictus
est ante Agrispecula. Hic est mons, in quo posuit Balac
filius Beor Balaam diuinum ad maledicendos filios Israhel et
noluit Deus ita permittere, sicut scriptum est.
Ac sic ergo
uisis omnibus, quae desiderabamus, in nomine Dei reuertentes
per Iericho et iter omne, quod iueramus, regressi sumus in
Ierusolimam.
Item post aliquantum tempus uolui etiam ad regionem
Ausitidem accedere propter uisendam memoriam sancti Iob
gratia orationis; multos enim sanctos monachos uidebam inde
uenientes in Ierusolimam ad uisenda loca sancta gratia orationis,
qui singula referentes de eisdem locis, fecerunt magis
desiderium imponendi michi laboris, ut etiam usque ad illa
loca accederem, si tamen labor dici potest, ubi homo desiderium
suum compleri uidet.
Itaque ergo profecta sum de
Ierusolima cum sanctis, qui tamen dignati sunt itineri meo
comitatum praestare, et ipsi tamen gratia orationis: habens
5 cf. Num. 23, 28 Deut. 4, 46 13 cf. Num. 23, 14 (Sept.) 20 cf.
Iob. 1, 1 ostense A 4 safdra in codice scriptum esse affirmat Pomialotosky
10 de ipse addidi 13 agrisecula A 19 etiam] in codice supra lineam
est ecje; eqe
Nam in ea ualle uicus erat grandis, qui appellatur
nunc Sedima. In eo ergo uico, qui est in media planitie
positus, in medio loco est monticulus non satis grandis, sed
factus sicut solent esse tumbae, sed grandes: ibi ergo in
summo ecclesia est et deorsum per girum ipsius colliculi
parent fundamenta grandia antiqua; nunc autem in ipso uico
turbae aliquantae commanent.
Ego autem cum uiderem locum
tam gratum, requisiui, quisnam locus esset ille tam amoenus.
Tunc dictum est michi: haec est ciuitas regis Melchisedech,
quae dicta est ante Salem, unde nunc, corrupto sermone,
Sedima appellatur
medio uico positus, in summitatem ipsius fabricam quam
uides ecclesia est, quae ecclesia nunc appellatur graeco sermone
t opu Melchisedech. Nam hic est locus, ubi optulit
Melchisedech hostias Deo puras, id est panes et uinum, sicut
scriptum est eum fecisse.
Statim ergo ut haec audiui, descendimus de animalibus,
et ecce occurrere dignatus est sanctus presbyter ipsius loci, et
clerici; qui nos statim suscipientes duxerunt suso ad ecclesiam.
Ubi cum uenissemus, statim iuxta consuetudinem primum
facta est oratio, deinde lectus est ipse locus de libro sancti
Moysi, dictus est etiam psalmus unus competens loco ipsi,
et denuo facta oratione descendimus.
Cum ergo descendissemus.
ait nobis ille sanctus presbyter iam senior et de scripturis
cum signis transpositionis A 5 amenam A 6 multe
A 10 grandis A grandes Sittl 13 tnmbae perperam Bernard
14 amenus A 15 melchis et haec A emendaui Archiv f. lat. Lex. IV
p. 613 19
Nam ecce ista uia, quam uidetis transire inter tiuuium Iordanem
et uicum istum, haec est qua uia regressus est sanctus Abraam
de caede Codollagomor regis gentium reuertens in Sodomis,
qua ei occurrit sanctus Melchisedech rex Salem.
Tunc ergo quia retinebam scriptum esse babtizasse sanctum
Iohannem in Enon iuxta Salim, requisiui de eo, quam longe esset
ipse locus. Tunc ait ille sanctus presbyter: ecce hic est in ducentis
passibus; nam si uis, ecce modo pedibus duco uos ibi. Nam
haec aqua tam grandis et tam pura, quam uidetis in isto uico,
de ipso fonte uenit.
Tunc ergo gratias ei agere coepi et
rogare, ut duceret nos ad locum, sicut et factum est. Statim
ergo c??pimus ire cum eo pedibus totum per uallem amoenissimam,
donec perueniremus usque ad hortum pomarium ualde
amoenum, ubi ostendit nobis in medio fontem aquae optimae
satis et purae, qui a semel integrum fluuium dimittebat. Habebat
autem ante se ipse fons quasi lacum, ubi parebat fuisse
operatum sanctum Iohannem baptistam.
Tunc dixit nobis ipse
sanctus presbyter: in hodie hic hortus aliter non appellatur
A 5 ad uenientem A 9 raelchisedech regis A cum signis
transpositionis 11 heramento A 12 et certe A ecce ista scripsi probante
Bemardo 14 cede A quod
Denuo ergo et ad ipsum fontem, sicut
et in singulis locis, facta est oratio et lecta est ipsa lectio,
dictus etiam psalmus competens et singula, quae consuetudinis
nobis erant facere, ubicumque ad loca sancta ueniebamus, ita
et ibi fecimus.
Illud etiam presbyter sanctus dixit nobis, eo
quod usque in hodierna die semper cata pascha, quicumque
essent baptizandi in ipso uico, id est in ecclesia, quae appellatur
opus Melchisedech, omnes in ipso fonte baptizarentur, sic
redirent mature ad candelas cum clericis et monachis dicendo
psalmos uel antiphonas et sic a fonte usque ad ecclesiam
sancti Melchisedech deducerentur mature omnes, qui fuissent
baptizati.
Nos ergo accipientes de presbytero eulogias, id est
de pomario sancti Iohannis baptistae, similiter et de sanctis
monachis, qui ibi monasteria habebant in ipso horto pomario,
et gratias semper Deo agentes profecti sumus iter nostrum,
quo ibamus.
Ac sic ergo euntes aliquandiu per uallem Iordanis super
ripam fluminis ipsius, quia ibi nobis iter erat aliquandiu, ad
subito uidimus ciuitatem sancti prophetae Heliae, id est Thesbe,
unde ille habuit nomen Helias Thesbites. Inibi est ergo usque
in hodie spelunca, in qua sedit ipse sanctus, et ibi est memoria
sancti Gethae, cuius nomen in libris Iudicum legimus.
Ac
sic ergo et ibi gratias Deo agentes iuxta consuetudinem
perexiuimus iter nostrum. Item euntes in eo itinere uidimus
uallem de sinistro nobis uenientem amoenissimam, quae uallis
erat ingens mittens torrentem in Iordanem infinitum, et ibi
in ipsa ualle uidimus monasterium cuiusdam fratris nunc id
est monachi.
Tunc ego, ut sum satis curioaa..requirere coepi,
1 greco A copos A 11 ac sic Cholodniak 27 in eo in eo A
O 0
28 amenissimam A 30 nunc A nunni Cholodniak 31 g ego, sed g
deletum est A
Ac sic ergo nichilominus Deo
gratias agentes, qui nobis non merentibus singula, quae desiderabamus,
dignabatur ostendere, itaque ergo ire coepimus iter
nostrum sicut singulis diebus. Ac sic ergo facientes iter
singulis diebus ad subito de latere sinistro, unde e contra
partes Fenicis uidebamus, apparuit nobis mons ingens et altus
infinitum, qui tendebatur in longo
Unum folium excisum est
annos, quibus sedebat in heremum, mouere se et descendere
ad ciuitatem Carneas, ut commoneret episcopum uel clericos
temporis ipsius, iuxta quod ei fuerat reuelatum, ut foderent
in eo loco, qui ei fuerat ostensus, sicut et factum est.
Qui
fodientes in eo loco, qui ostensus fuerat, inuenerunt speluncam,
quam sequentes fuerunt forsitan per passus centum, quo adsubito
fodientibus illis adparuit lapis, quem lapidem cum
perdiscoperuissent, inuenerunt sculptum in coperculo ipsius Iob.
Cui Iob ad tunc in eo loco facta est ista ecclesia, quam
uidetis, ita tamen ut lapis cum corpore non moueretur in alio
loco, sed ibi, ubi inuentum fuerat corpus, positus esset, et
ut corpus subter altarium iaceret. Illa autem ecclesia, quam
tribunus nescio qui faciebat, sic fuit inperfecta usque in
4 III. Reg. 17, 3 et q. s.
6 corui A cornua ei Cholodniak de torrente A 12 econtra A
22 fuerunt] inerunt Cholodniak; ipse olim conieci foderunt, sed perperam
et subito A at subito Cholodniak adsubito scripsi 24 perdiscoperuisn
sa A 25 qui A 27 positum A 29 uox euanuit stat leg. Cholodniak
et Gamurrini, fuit
Ac sic ergo nos alia die mane rogauimus episcopum.
ut faceret oblationem, sicut et facere dignatus est, et benedicens
nos episcopus profecti sumus. Communicantes ergo et
ibi, gratias agentes Deo semper regressi sumus in Ierusolimam,
iter facientes per singulas mansiones, per quas ieramus tres
annos.
Item in nomine Dei, transacto aliquanto tempore, cum iam
tres anni pleni essent, a quo in Ierusolimam uenissem, uisis
etiam omnibus locis sanctis, ad quos orationis gratia me
tenderam, et ideo iam reuertendi ad patriam animus esset,
uolui iubente Deo etiam et ad Mesopotamiam Syriae accedere
ad uisendos sanctos monachos, qui ibi plurimi et tam eximiae
uitae esse dicebantur, ut uix referri possit, nec non etiam et
gratia orationis ad martyrium sancti Thomae apostoli, ubi
corpus illius integrum positum est, id est apud Edessam,
quem se illuc missurum, postea quam in caelis ascendisset,
Deus noster Iesus testatus est per epistolam, quam ad Aggarum
regem per Ananiam cursorem misit, quaeque epistola cum grandi
reuerentia apud Edessam ciuitatem, ubi est ipsud martyrium.
custoditur. Nam mihi credat uolo affectio uestra, quoniam
nullus christianorum est, qui non se tendat illuc gratia orationis,
quicumque tamen usque ad loca sancta, id est in Ierusolimis
accesserit; et hic locus de Ierusolima uicesima et quinta
mansione est.
Et quoniam de Antiochia propius est Mesopotamiam,
fuit mihi iubente Deo oportunum satis, ut quemadmodum
reuertebar Constantinopolim, quia per Antiochiam
iter erat, inde ad Mesopotamiam irem, sicut et factum est
Deo iubente.
de Antiochia ad Mesopotamiam habens iter per mansiones seu
A 5 fortasse: ante tres annos 8 uenisse A 9 gratiam
A 11 ut et A ut et-accederem Cholodntak etiam et scripsi
18 quoque epistolam A quaeque epistola scripsi; eandem emendationem
exhibent Gamurrini (2) et Cholodniak 24 Mesopotamia
Itaque ergo proficiscens de Ierapolim in quintodecimo
miliario in nomine Dei perueni ad unum Eufraten,
de quo satis bene scriptum est esse flumen magnum Eufraten
et ingens, et quasi terribilis est; ita enim decurrit habens
impetum, sicut habet fluuius Rodanus, nisi quod adhuc
maior est Eufrates.
Itaque ergo quoniam necesse erat eum
nauibus transire, et nauibus nonnisi maioribus, ac sic immorata
sum ibi forsitan plus media die; et inde in nomine
Dei transito flumine Eufraten, ingressa sum fines Mesopotamiae
Siriae.
Ac sic denuo faciens iter per mansiones aliquot, perueni ad :
ciuitatem, cuius nomen in scripturis positum legimus, id est
Batanis, quae ciuitas usque in hodie est. Nam et ecclesia
cum episcopo uere sancto et monacho et confessore habet,
et martyria aliquanta. Ipsa etiam ciuitas habundans multitudine
hominum est, nam et miles ibi sedet cum tribuno suo.
Unde
denuo proficiscens, peruenimus in nomine Christi Dei nostri
Edessam. Ubi cum peruenissemus, statim perreximus ad
ecclesiam et ad martyrium sancti Thomae. Itaque ergo iuxta
consuetudinem factis orationibus et cetera, quae consuetudo
erat fieri in locis sanctis, nec non etiam et aliquanta ipsius
sancti Thomae ibi legimus.
Ecclesia autem, ibi quae est, ingens
et ualde pulchra et noua dispositione, ut uere digna est esse
domus Dei; et quoniam multa erant, quae ibi desiderabam
uidere, necesse me fuit ibi statiua triduana facere.
Ac sic ergo
uidi in eadem ciuitate martyria plurima nec non et sanctos
Cholodniak 24 perexiaimus Cholodniak 28 qae A
29 et aere Cholodniak 32 ciuitatem A
ciuitate in secretioribus locis habentes monasteria.
Et quoniam
sanctus episcopus ipsius ciuitatis, uir uere religiosus et
monachus et confessor, suscipiens me libenter ait michi:
quoniam uideo te, filia, gratia religionis tam magnum laborem
tibi imposuisse, ut de extremis porro terris uenires ad haec
loca, itaque ergo,
hic grata ad uidendum christianis, ostendimus tibi: tunc ergo
gratias agens Deo primum et sic ipsi rogaui plurimum, ut
dignaretur facere, quod dicebat.
Itaque ergo duxit me primum
ad palatium Aggari regis et ibi ostendit michi archiotepam
ipsius ingens simillimam, ut ipsi dicebant, marmoream, tanti
nitoris, ac si de margarita esset, in cuius Aggari uultu parebat
de contra uere fuisse hunc uirum satis sapientem et honoratum.
Tunc ait mihi sanctus episcopus: ecce rex Aggarus, qui antequam
uideret Dominum, credidit ei, quia esset uere filius
Dei. Nam erat et iuxta archiotipa similiter de tali marmore
facta, quam dixit filii ipsius esse Magni, similiter et ipsa
habens aliquid gratiae in uultu.
Item perintrauimus in interiori
parte palatii; et ibi erant fontes piscibus pleni, quales ego
adhuc nunquam uidi, id est tantae magnitudinis uel tam
perlustres aut tam boni saporis. Nam ipsa ciuitas aliam aquam
penitus non habet nunc nisi eam, quae de palatio exit, quae
est ac si fluuius ingens argenteus.
Et tunc retulit michi de
ipsa aqua sic sanctus episcopus dicens: quodam tempore,
posteaquam scripserat Aggarus rex ad Dominum et Dominus
rescripserat Aggaro per Ananiam cursorem, sicut scriptum est
in ipsa epistola: transacto ergo aliquanto tempore super- ueniunt Persae et girant ciuitatem istam. Sed statim Aggarus
epistolam Domini ferens ad portam cum omni exercitu suo
publice orauit. Et post dixit: Domine Iesu, tu promiseras
Cholodniak 9 ipsum A ipsi scripsi
12 ipse dicebat Cholodniak 16 dm (= deum) A dominum Bernard
18 dii A 20 quale A 21 et uel A, sed et deleto 24 ac sic, sed
c deleto A 29 persi
Ita autem turbati sunt Persae, ut nunquam uiderent
postea, qua parte in ciuitate ingrederentur, sed custodirent
ciuitatem per giro clusam hostibus in miliario tamen tertio,
quam tamen custodierunt mensibus aliquot.
Postmodum
autem, cum uiderent se nullo modo posse ingredi in ciuitatem,
uoluerunt siti eos occidere, qui in ciuitate erant.
Nam monticulum istum, quem uides, filia, super ciuitate
hac, in illo tempore ipse huic
Tunc uidentes hoc Persae auerterunt ipsam aquam a ciuitate
et fecerunt ei decursum contra ipso loco, ubi ipsi
castra posita habebant.
In ea ergo die et in ea hora, qua
auerterant Persae aquam, statim hii fontes, quos uides in eo
loco, iusso Dei a semel eruperunt; ex ea die hi fontes usque
in hodie permanent hic gratia Dei. Illa autem aqua, quam
Persae auerterant, ita siccata est in ea hora, ut nec ipsi
haberent uel una die quod biberent, qui obsedebant ciuitatem,
sicut tamen et usque In hodie apparet; nam postea nunquam
nec qualiscumque humor ibi apparuit usque in hodie.
Ac sic
iubente Deo, qui hoc promiserat futurum, necesse fuit eos
statim reuerti ad sua, id est in Persida. Nam et postmodum
quotienscumque uoluerunt uenire et expugnare hanc ciuitatem
hostes, haec epistola prolata est et lecta est in porta, et
statim nutu Dei expulsi sunt omnes hostes.
Illud etiam retulit
sanctus episcopus, eo quod hii fontes ubi eruperunt, ante sic
fuerit campus intra ciuitatem subiacens palatio Aggari. Quod
palatium Aggari quasi in editiori loco positum erat, sicut et
sed tamen lineis deletum A 11 aliquod A 14 fonticulum
Cholodniak 20 a semet Gamurrini 31 e rupe ierunt A
eruperunt scripsi
tempore, ut palatia, quotiensque fabricabantur, semper in
editioribus locis fierent.
Sed postmodum quam hii fontes in
eo loco eruperunt, tunc ipse Aggarus filio suo Magno, id est
isti, cuius archiotipa uides iuxta patre posita, hoc palatium
fecit in eo loco, ita tamen ut hii fontes intra palatium includerentur.
Postea ergo quam haec omnia retulit sanctus episcopus,
ait ad me: eamus nunc ad portam, per quam ingressus
est Ananias cursor cum illa epistola, quam dixeram. Cum
ergo uenissemus ad portam ipsam, stans episcopus fecit
orationem et legit nobis ibi ipsas epistolas et denuo benedicens
nos facta est iterata oratio.
lllud etiam retulit nobis sanctus
ipse dicens, eo quod ex ea die, qua Ananias cursor per
ipsam portam ingressus est cum epistolam Domini, usque in
praesentem diem custodiatur, ne quis immundus, ne quis
lugubris per ipsam portam transeat, sed nec corpus alicuius
mortui eiciatur per ipsam portam.
Ostendit etiam nobis
sanctus episcopus memoriam Aggari uel totius familiae ipsius
ualde pulchra, sed facta more antiquo. Duxit etiam nos et
ad illum palatium superiorem, quod habuerat primitus rex
Aggarus, et si qua praeterea loca erant, monstrauit nobis.
Illud etiam satis mihi grato fuit, ut epistolas ipsas siue
Aggari ad Dominum, siue Domini ad Aggarum, quas nobis
ibi legerat sanctus episcopus, acciperem michi ab ipso sancto.
Et licet in patria exemplaria ipsarum haberem, tamen
gratius mihi uisum est, ut et ibi eas de
ne quid forsitan minus ad nos in patria peruenisset; nam
uere amplius est, quod hic accepi. Unde si Deus noster
Iesus iusserit et uenero in patria, legitis et uos, dominae
animae meae.
Ac sic ergo facto ibi triduano necesse me fuit adhuc in
Cholodniak 5 parte A pariete ipse conieceram
patre Cholodniak 6 in includerentur A 11 bendicens A 22 illum
sed corr. A 27 nos, non nos, ut ait Pomialowsky, codicem habere
thihi confirmauit Gamurrini 29 legi si uoa A legitis nos
<Ibi) ergo cum uenissem, id est in
Charra, ibi statim fui ad ecclesiam, quae est intra ciuitate
ipsa, uidi etiam mox episcopum loci ipsius uere sanctum et
hominem Dei, et ipsum et monachum et confessorem, qui
mox nobis omnia loca ibi ostendere dignatus est, quae desiderabamus.
Nam duxit nos statim ad ecclesiam, quae est foras
ciuitatem in eo loco, ubi fuit domus sancti Abrahae, id est
in ipsis fundamentis et de ipso lapide, ut tamen dicebat sanctus
episcopus. Cum ergo uenissemus in ipsa ecclesia, facta est
oratio et lectus ipse locus de Genesi, dictus etiam unus
psalmus, et iterata oratione et sic benedicens nos episcopus
egressi sumus foras.
Item dignatus est nos ducere ad puteum
illum, unde portabat aquam sancta Rebecca. Et ait nobis
sanctus episcopus: ecce puteus, unde potauit sancta Rebecca
camelos pueri sancti Abrahae, id est Eleazari; et singula ita
nobis dignabatur ostendere.
Nam ecclesia, quam dixi foras
ciuitatem, dominae sorores uenerabiles, ubi fuit primitus domus
Abrahae, nunc et martyrium ibi positum est, id est sancti
cuiusdam monachi nomine Helpidi. Hoc autem nobis satis
gratum euenit, ut pridie martyrium die ibi ueniremus, id est
sancti ipsius Helpidii, nono k. maias, ad quam diem necesse
fuit undique et de omnibus Mesopotamiae finibus omnes
monachos in Charra descendere, etiam et illos maiores, qui
in solitudine sedebant, quos ascites uocant, per diem ipsum.
qui ibi satis granditer attenditur, et propter memoriam sancti
Abrahae, quia domus ipsius fuit, ubi nunc ecclesia est, in
qua positum est corpus ipsius sancti martyris.
itaque ergo
e. q. 8.
1 carrie A 2 carra A 5 Ibi ipse suppleui eo pro ergo coni.
Cholodniak 15 bendicens
Fecimus ergo et ibi biduum propter diem martyrii
et propter uisionem sanctorum illorum, qui dignati sunt
ad salutandum libenti satis animo me suscipere et alloqui.
in quo ego non merebar. Nam et ipsi statim post martyrii
diem nec nisi sunt ibi, sed mox de nocte petierunt heremum
et unusquisque eorum monasteria sua, qui ubi habebat.
In
ipsa autem ciuitate extra paucos clericos et sanctos monachos
si qui tamen in ciuitate commorantur, penitus nullum christianum
inueni, sed totum gentes sunt. Nam sicut nos cum
grandi reuerentia attendimus locum illum, ubi primitus domus
sancti Abrahae fuit, pro memoria illius. ita et illae gentes ;
forte ad mille passus de ciuitate cum grandi reuerentia ad- 1
tendunt locum, ubi sunt memoriae Naor et Bathuhelis.
Et 1
quoniam episcopus illius ciuitatis ualde instructus est de
scripturis, requisiui ab eo dicens: rogo te, domine, ut dicas
michi, quod desidero audire. Et ille ait: dic, filia, quod uis,
et dicam tibi, si scio. Tunc ego dixi: sanctum Abraam cum
patre Thara et Sarra uxore et Loth fratris filio scio per
scripturas in eo loco uenisse: Naor autem uel Bathuhelem
non legi, quando in isto loco transierint, nisi quod hoc solum
scio, quia postmodum puer Abraae, ut peteret Rebeccam I
«•
A 7 eos delendum censet Cholodniak 14 martyrum A
martyrii Cholodniak 17 ciuitatem A 24 estJ et A
Ysaac, in Chan\'a uenerit.
Tunc ait michi sanctus episcopus:
uere, filia, scriptum est, sicut dicis, in Genesi sanctum
Abraam hic transisse cum suis; Nachor autem cum suis uel
Bathuhelem non dicit scriptura canonis, quo tempore transierint
Sed manifeste postmodum hic transierunt et ipsi, denique et memoriae illorum hic sunt forte ad mille passus de ciuitate.
Nam uere scriptura hoc testatur, quoniam ad accipiendam
sanctam Rebeccam huc uenerit puer sancti Abraae, et denuo
sanctus Iacob hic uenerit, quando accepit filias Laban Syri.
Tunc ego requisiui, ubi esset puteus ille, ubi sanctus lacob
potasset pecora, quae pascebat Rachel filia Laban Syri. Et
ait mihi episcopus: in sexto miliario est nine locus ipse
iuxta uicum, qui fuit tunc uilla Laban Syri; sed cum uolueris
ire, imus tecum et ostendimus tibi, nam et multi monachi
ibi sunt ualde sancti et ascites et sancta ecclesia est ibi.
Illud etiam requisiui a sancto episcopo, ubinam esset locus
ille Chaldaeorum, ubi habitauerant primo Thara cum suis.
Tunc
requiris, decima mansione est hinc intus in Persida. Nam
hinc usque ad Nisibin mansiones sunt quinque et inde usque
ad Hur, quae fuit ciuitas Chaldaeorum, aliae mansiones sunt
quinque; sed modo ibi accessus Romanorum non est; totum
enim illud Persae tenent. Haec autem specialiter orientalis
appellatur, quae est in confinium Romanorum et Persarum
uel Chaldaeorum.
Et cetera plura referre dignatus est, sicut
et ceteri sancti episcopi uel sancti monachi facere dignabantur,
omnia tamen de scripturis Dei uel sanctis uiris gesta, id est
monachis, siue qui iam recesserant, quae mirabilia fecerint,
siue etiam qui adhuc in corpore sunt, quae cotidie faciant, hi
sed suo lineola deletum est A 4 nadhor A similiter
p. 68, 6 radhel
Post biduo autem, quam ibi feceram, duxit nos episcopus
ad puteum illum, ubi adaquauerat sanctus Iacob pecora sanctae
Rachel; qui puteus sexto miliario est a Charris; in cuius
putei honorem fabricata est ibi iuxta sancta ecclesia ingens
ualde et pulchra. Ad quem puteum cum uenissemus, facta
est ab episopo oratio, lectus etiam locus ipse de Genesi,
dictus etiam unus psalmus competens loco atque iterata
oratione benedixit nos episcopus.
Vidimus etiam loco iuxta
puteum iacentem lapidem illum infinitum nimis, quem mouerat
sanctus Iacob a puteo, qui usque hodie ostenditur.
Ibi autem
circa puteo nulli alii commanent nisi clerici de ipsa ecclesia,
quae ibi est, et monachi habentes iuxta monasteria sua, quorum
uitam sanctus episcopus nobis retulit, sed uere inauditam.
Ac sic ergo facta oratione in ecclesia accessi cum episcopo
ad sanctos monachos per monasteria ipsorum et Deo gratias
agens et ipsis, qui dignati sunt me per monasteria sua, ubicumque
ingressa sum, libenti animo suscipere et alloqui illis
sermonibus, quos dignum erat de ore illorum procedere. Nam
et eulogias dignati sunt dare michi et omnibus, qui mecum
erant, sicut est consuetudo monachis dare, his tamen, quos
libenti animo suscipiunt in monasteriis suis.
Et quoniam ipse
locus in campo grandi est, de contra ostensus est michi a
sancto episcopo uicus ingens satis forte ad quingentos passos
de puteo, per quem uicum iter habuimus. Hic autem uicus,
quantum episcopus dicebat, fuit quondam uilla Laban Syri,
qui uicus appellatur Fadana. Nam ostensa est michi in ipso
uico memoria Laban Syri,
michi locus, unde furata est Rachel idola patris sui.
Ac sic
A 2 aliquando aliquando dittographia Â. nihil supplmdum
est cum Gamurrini 11 locum
Antiochia autem cum fuissem regressa, feci postmodum
septimana, quousque ea, quae necessaria erant itineri, pararentur.
Et sic proficiscens de Antiochia faciens iter per
mansiones aliquot perueni ad prouinciam, quae Cilicia appellatur,
quae habet ciuitatem metropolim Tharso, ubi quidem
Tharso et eundo Ierusolimam iam fueram.
Sed quoniam de
Tharso tertia mansione, id est in Hisauria, est martyrium
sanctae Teclae, gratum fuit satis, ut etiam illuc accederem,
praesertim cum tam in proximo esset.
Nam proficiscens de Tharso perueni ad quandam ciuitatem
supra mare adhuc Ciliciae, quae appellatur Ponpeiopolin. Et
inde iam ingressa fines Hisauriae mansi in ciuitate, quae
appellatur Corico, ac tertia die perueni ad ciuitatem, quae
appellatur Seleucia Hisauriae. Ubi cum peruenissem, fui ad
episcopum uere sanctum ex monacho, uidi etiam ibi ecclesiam
ualde pulchram in eadem ciuitate.
Et quoniam inde ad sapctam
Teclam, qui locus est ultra ciuitatem in colle sed plano,
habebat de ciuitate forsitan mille quingentos passus, malui
ergo perexire illuc, ut statiuam, quam factura eram, ibi facerem.
Ibi autem ad sanctam ecclesiam nichil aliud est nisi monasteria
sine numero uirorum ac mulierum.
Nam inueni ibi
aliquam amicissimam michi, et cui omnes in oriente testimonium
ferebant uitae ipsius, sancta diaconissa nomine Marthana,
quam ego aput Ierusolimam noueram, ubi illa gratia
orationis ascenderat; haec autem monasteria aputactitum seu
uirginum regebat. Quae me cum uidisset, quod gaudium .
illius uel meum esse potuerit, nunquid uel scribere possum?
Sed ut redeam ad rem, monasteria ergo plurima sunt ibi per
A 10 Tharso seclusit Bernard 12 accedere A
15 que A 22 forsitam A 23 statiua A sibi, sed litt. s lineola
deleta A 29 haec] hic
Ibi ergo cum uenissem in nomine
Dei, facta oratione ad martyrium nec non etiam et lectus
omnis actus sanctae Teclae, gratias Christo Deo nostro egi
infinitas, qui mihi dignatus est indignae et non merenti in
omnibus desideria complere. Ac sic ergo facto ibi biduo
etiam sanctis monachis uel aputactitis, tam uiris quam feminis,
qui ibi erant, et facta oratione et communione reuersa sum
Tharso ad iter meum, ubi facta statiua triduana in nomine
Dei profecta sum inde iter meum. Ac sic perueniens eadem
die ad mansionem, quae appellatur Mansocrenas, quae est sub
monte Tauro, ibi mansi.
Et inde alia die subiens montem
Taurum et faciens iter iam notum per singulas prouincias,
quas eundo transiueram, id est Cappadociam, Galatiam et
Bithiniam, perueni Calcedona, ubi propter famosissimum martyrium
sanctae Eufimiae ab olim michi notum iam, quod ibi
est, mansi loco.
Ac sic ergo alia die transiens mare perueni
Constantinopolim agens Christo Deo nostro gratias, quod michi
indignae et non merenti praestare dignatus est tantam gratiam,
id est, ut non solum uoluntatem eundi, sed et facultatem
perambulandi, quae desiderabam, dignatus fuerat praestare et
reuertendi denuo Constantinopolim.
Ubi cum uenissem, per
singulas ecclesias uel apostolos nec non et per singula martyria,
quae ibi plurima sunt, non cessabam Deo nostro Iesu
gratias agere, qui ita super me misericordiam suam praestare
dignatus fuerat.
De quo loco, domnae, lumen meum, cum haec
altero a lineola deleta A 6 est ibi, eed ordo uirgulis
adscriptis restitutus est A 7 lecta\' omnia
Ut autem sciret affectio uestra, quae operatio singulis diebus
cotidie in locis sanctis habeatur, certas uos facere debui
sciens, quia libenter haberetis haec cognoscere. Nam singulis
diebus ante pullorum cantum aperiuntur omnia hostia Anastasis
et descendent omnes monazontes et parthenae, ut hic dicunt,
et non solum hii, sed et laici praeter uiri aut mulieres, qui
tamen uolunt maturius uigilare. Et ex ea hora usque in lucem
dicuntur ymni et psalmi responduntur, similiter et antiphonae;
et cata singulos ymnos fit oratio. Nam presbyteri bini uel
terni, similiter et diacones, singulis diebus uices habent simul
cum monazontes, qui cata singulos ymnos uel antiphonas
orationes dicunt.
lam autem ubi coeperit lucescere,
incipiunt matutinos ymnos dicere. Ecce et superuenit episcopus
cum clero et statim ingreditur intro spelunca et de intro
cancellos primum dicet orationem pro omnibus; commemorat
etiam ipse nomina, quorum uult, sic benedicet cathecuminos.
Item dicet orationem et benedicet fideles. Et post hoc exeunte
episcopo de intro cancellos omnes ad manum ei accedunt,
et ille eos uno et uno benedicet exiens iam ac sic fit missa
iam luce.
Item hora sexta denuo descendent omnes similiter
ad Anastasim et dicuntur psalmi et antiphonae, donec commonetur
episcopus; similiter descendet et non sedet, sed statim
A 14 parthene A 15 praeter A, praeterea edd. 16 luce\' A
25 ipse A an scribcndum ipsa? 31 descendet corr. ex descenderet A
ubi et mature, et inde similiter primum facit orationem, sic
benedicet fideles, et sic exiens de <intro> cancellos similiter
ei ad manum acceditur. Ita ergo et hora nona fit sicuti et ad
sexta.
Hora autem decima, quod appellant hic licinicon, nam
nos dicimus lucernare, similiter se omnis multitudo colliget
ad Anastasim, incenduntur omnes candelae et cerei et fit
lumen infinitum. Lumen autem de foris non affertur, sed de
spelunca interiori eicitur, ubi noctu ac die semper lucerna
lucet, id est de intro cancellos, dicuntur etiam psalmi lucernares,
sed et antiphonae diutius. Ecce et commonetur episcopus
et descendet et sedet susum nec non etiam et presbyteri
sedent locis suis, dicuntur ymni uel antiphonae.
Et at ubi
perdicti fuerint iuxta consuetudinem, leuat se episcopus et
stat ante cancellum, id est ante speluncam, et unus ex diaconibus
facit commemorationem singulorum, sicut solet esse consuetudo.
Et diacono dicente singulorum nomina semper pisinni
plurimi stant respondentes semper: kyrie eleyson, quod dicimus
nos: miserere Domine, quorum uoces infinitae sunt.
Et at ubi
diaconus perdixerit omnia, quae dicere habet, dicet orationem
primum episcopus et orat pro omnibus et sic orant omnes,
tam fideles quam et cathecumini simul. Item mittet uocem
diaconus, ut unusquisque, quomodo stat, cathecuminus inclinet
caput, et sic dicet episcopus stans benedictionem super
cathecuminos. Item fit oratio et denuo mittit diaconus uocem
et commonet, ut unusquisque stans fidelium inclinent capita
sua, item benedicet fideles episcopus et sic fit missa Anastasi.
Et incipient episcopo ad manum accedere singuli. Et postmodum
de Anastasim usque ad Crucem <cum> ymnis ducitur
episcopus, simul et omnis populus uadet. Ubi cum peruentum
item benedicet cathecuminos.
addidit Cholodniak 13 ad A ad finem coni. Gamurrini
14 perducti A perdicti ipse scripsi Archiv f. lat. Lex. IV p. 613 lex
v
bat A 26 inclina A 29 ymf dicit A cum ymnis ducitur ipse
scripgi
Septima
autem die, id est dominica die, ante pullorum cantum coge
se omnis multitudo, quaecumque esse potest in eo loco, ac
si per pascha in basilica, quae est loco iuxta Anastasim, foras
tamen, ubi luminaria pro hoc ipsud pendent. Dum enim
uerentur, ne ad pullorum cantum non occurrant, antecessus
ueniunt et ibi sedent. Et dicuntur ymni nec non et antiphonae,
et fiunt orationes cata singulos ymnos uel antiphonas. Nam et
presbyteri et diacones semper parati sunt in eo loco ad uigilias
propter multitudinem, quae se colliget. Consuetudo enim talis
est. ut ante pullorum cantum loca sancta non aperiantur.
Mox autem primus pullus cantauerit, statim descendet episcopus
et intrat intro speluncam ad Anastasim, aperiuntur
hostia omnia et intrat omnis multitudo ad Anastasim, ubi
iam luminaria infinita lucent, et quemadmodum ingressus
fuerit populus, dicet psalmum quicumque de presbyteris et
respondent omnes, post hoc fit oratio. Item dicit psalmum
quicumque de diaconibus, similiter fit oratio, dicitur et tertius
psalmus a quocumque clerico, fit et tertio oratio et commemoratio
omnium.
Dictis ergo his tribus psalmis et factis
orationibus tribus ecce etiam thymiataria inferuntur intro
spelunca Anastasis, ut tota basilica Anastasis repleatur odoribus.
Et tunc ibi stat episcopus intro cancellos, prendet
A episcopo scripsi 6 cereofala uide Du Cangii glossarium
N
s. v. 8 crebris A tenebris Gamurrini 11 quecumque A 23 luca A
29 tbiamataria A
episcopus ipse. Quod cum coeperit legi, tantus rugitus et
mugitus fit omnium hominum et tantae lacrimae, ut quamuis
durissimus possit moueri in lacrimis Dominum pro nobis tanta
sustinuisse.
Lecto ergo euangelio exit episcopus et ducitur cum
ymnis ad Crucem et omnis populus cum illo. Ibi denuo dicitur
unus psalmus et fit oratio. Item benedicit fideles et fit missa.
Et exeunti episcopo omnes ad manum accedunt. Mox autem
recipit se episcopus in domum suam, et iam ex illa hora reuertuntur
omnes monazontes ad Anastasim et psalmi
et antiphonae usque ad lucem et cata singulos psalmos uel
antiphonas fit oratio; uicibus enim quotidie presbyteri et
diacones uigilant ad Anastasim cum populo. De laicis etiam
uiris aut mulieribus, si qui uolunt, usque ad lucem loco
sunt, si qui nolunt, reuertuntur in domos suas et reponent
se dormito.
Cum luce autem, quia dominica dies est, et proceditur in
ecclesia maiore, quam fecit Constantinus, quae ecclesia in
Golgotha est post Crucem, et fiunt omnia secundum consuetudinem,
qua et ubique fit die dominica. Sane quia hic
consuetudo sic est, ut de omnibus presbyteris, qui sedent,
quanti uolunt, praedicent, et post illos omnes episcopus praedicat,
quae praedicationes propterea semper dominicis diebus
sunt, ut semper erudiatur populus in scripturis et in Dei
dilectione: quae praedicationes dum dicuntur, grandis mora
fit, ut fiat missa ecclesiae, et ideo ante quartam horam aut
forte quintam missa fit.
At ubi autem missa facta fuerit
ecclesiae iuxta consuetudinem, qua et ubique fit, tunc de
ecclesia monazontes cum ymnis ducunt episcopum usque ad
A domini scripsi probante Bemardo 8 exeunte A exeunti
ipse scripri 9 etiam A 10 dicuntJ signum ur euanuit, sed etiam
nunc distingui potest 11 lucem
Et at ubi
intrauerit populus, intrat episcopus et statim ingreditur intra
cancellos [martyrii] speluncae. Primum aguntur gratiae Deo,
et sic fit oratio pro omnibus, postmodum mittet uocem diaconus,
ut inclinent capita sua omnes, quomodo stant, et sic benedicet
eos episcopus stans intra cancellos interiores et postmodum
egreditur. Egredienti autem episcopo omnes ad manum accedent.
Ac sic est, ut prope usque ad quintam aut sextam horam
protraitur missa. Item et ad lucernare similiter fit iuxta
consuetudinem cotidianam. Haec ergo consuetudo singulis
diebus ita per totum annum custoditur exceptis diebus sollennibus,
quibus et ipsis quemadmodum fiat infra annotabimus.
Hoc autem inter omnia satis praecipuum est, quod faciunt,
ut psalmi uel antiphonae apti semper dicantur, tam qui nocte
dicuntur, tam qui contra mature, tam etiam qui per diem
uel sexta aut nona uel ad lucernare semper ita apti et ita
rationabiles, ut ad ipsam rem pertineant, quae agitur.
Et cum
toto anno semper dominica die in ecclesia maiore procedatur,
id est quae in Golgotha est, id est post Crucem, quam fecit
Constantinus, una tantum die dominica, id est quinquagesimarum
per pentecosten, in Syon proceditur, sicut infra
annotatum inuenietis, sic tamen in Syon ut, antequam sit hora
tertia, illuc eatur, fiat primum missa in ecclesia maiorem
Deest unum folium.
secuntur. Et quoniam pro monazontes, qui pedibus uadent,
necesse est lenius iri: ac sic peruenitur in Ierusolima ea hora,
qua incipit homo hominem posse cognoscere, id est prope
A 5 martyrii aeclusi 6 orationem A 7 inclinet A
inclinent Gamurrini 11 lucemares A 14 annotaaimus A annotabimus
Gamurrini 25 et illuc eatur Du Chesne. Origines du culte
thrilien p. 475 fiat
Ubi cum peruentum fuerit,
statim sic in Anastase ingreditur episcopus et omnes cum
eo, ubi luminaria iam supra modo lucent. Dicitur ergo ibi
unus psalmus, fit oratio, benedicuntur ab episcopo primum
cathecumini, item fideles. Recipit se episcopus et uadent
se unusquisque ad hospitium suum, ut se resumant. Monazontes
autem usque ad lucem ibi sunt et ymnos dicunt.
At ubi
autem resumpserit se populus hora incipiente secunda, colligent
se omnes in ecclesia maiore, quae est in Golgotha. Qui autem
ornatus sit illa die ecclesiae uel Anastasis aut Crucis aut
in Bethleem, superfluum fuit scribi. Ubi extra aurum et
gemmas aut sirico nichil aliud uides; nam et si uela uides,
auroclaua oloserica sunt, si cortinas uides, similiter auroclauae
olosericae sunt. Ministerium autem omne genus aureum
gemmatum profertur illa die. Numerus autem uel ponderatio
de ceriofalis uel cicindelis aut lucernis uel diuerso ministerio
nunquid uel aestimari aut scribi potest?
Nam quid dicam de
ornatu fabricae ipsius, quam Constantinus sub praesentia
matris suae, in quantum uires regni sui habuit, hornauit auro.
musiuo et marmore pretioso tam ecclesiam maiorem quam
Anastasim uel ad Crucem uel cetera loca sancta in Ierusolima?
Sed ut redeamus ad rem, fit ergo prima die missa in ecclesia
maiore, quae est in Golgotha. Et quoniam dum praedicant,
uel legent singulas lectiones uel dicunt ymnos, omnia tamen
apta ipsi diei, et inde postmodum cum missa ecclesiae facta
fuerit, hitur cum ymnis ad Anastasim iuxta consuetudinem: ac sic fit missa forsitan sexta hora. Ipsa autem die similiter
et ad lucernare iuxta consuetudinem cotidianam fit.
Alia
denuo die similiter in ipsa ecclesia proceditur in Golgotha,
hoc idem et tertia die; per triduo ergo haec omnis laetitia 30
sic saepius A 3 supra numero Cholodniak 13 oleserica A
auroclaue A 14 olesericae A genus] gS in extrema linea A 17 eztimari
A sic saepe 19 honorauit A homauit coni. Woelfflin, Archiv f.
lat. Lex. IV p. 260 80 homines A haec omnis
In Bethleem
autem per
laetitia celebratur a presbyteris et ab omni clero ipsius loci et
a monazontes, qui in ipso loco deputati sunt. Nam ex illa hora,
qua omnes nocte in Ierusolima reuertuntur cum episcopo, tunc
loci ipsius monachi, quicumque sunt, usque ad lucem in ecclesia
in Bethleem peruigilant ymnos seu antiphonas dicentes, quia
episcopum necesse est hos dies semper in Ierusolima tenere.
Pro sollemnitate autem et laetitia ipsius diei infinitae turbae
se undique colligent in Ierusolima, non solum monazontes, sed
et laici uiri aut mulieres.
Sane quadragesimae de epiphania ualde cum summo honore
hic celebrantur. Nam eadem die processio est in Anastase
et omnes procedunt et ordine suo aguntur omnia cum summa
laetitia ac si per pascha. Praedicant etiam omnes presbyteri
et sic episcopus semper de eo loco tractantes euangelii, ubi
quadragesima die tulerunt Dominum in templo Ioseph et
Maria et uiderunt eum Symeon uel Anna prophetissa filia
Fanuhel et de uerbis eorum, quae dixerunt uiso Domino, uel
de oblatione ipsa, quam optulerunt parentes. Et postmodum
celebratis omnibus per ordinem, quae consuetudinis sunt,
aguntur sacramenta et sic fit missa.
A 11 et illa hora A ex illa hora Cholodniak 16 infinite
A 20 astase A 21 ordines A ordine suo ipse scripsi 22 predicant
A 23 tractantis A 26 famthel sic ipse lectionem codicis
annotaui, famnhel
Item dies paschales cum uenerint, celebrantur sic. Nam
sicut apud nos quadragesimae ante pascha adtenduntur, ita
hic octo septimanae attenduntur ante pascha. Propterea autem
octo septimanae attenduntur, quia dominicis diebus et sabbato
non ieiunantur excepta una die sabbati, qua uigiliae paschales
sunt et necesse est ieiunari: extra ipsum ergo diem penitus
nunquam hic toto anno sabbato ieiunatur. Ac sic ergo de
octo septimanis deductis octo diebus dominicis et septem
sabbatis, quia necesse est una sabbati ieiunari, ut superius
dixi, remanent dies quadraginta et unus, qui ieiunantur, quod
hic appellant eortae, id est quadragesimas.
Singuli autem dies
singularum ebdomadarum aguntur sic, id est, ut die dominica
de pullo primo legat episcopus intra Anastase locum resurrectionis
Domini de euangelio, sicut et toto anno dominicis
diebus fit, et similiter usque ad lucem aguntur ad Anastasem
et ad Crucem, quae et toto anno dominicis diebus fiunt.
Postmodum mane sicut et semper dominica die proceditur
et aguntur, quae dominicis diebus consuetudo est agi, in
ecclesia maiore, quae appellatur Martyrio, quae est in Golgotha
post Crucem. Et similiter missa de ecclesia facta ad Anastase
itur cum ymnis, sicut semper dominicis diebus fit. Haec ergo
dum aguntur, facit se hora quinta; lucernare hoc idem hora
sua fit sicut semper ad Anastasem et ad Crucem, sicut et
singulis locis sanctis fit; dominica enim die nona fit.
secunda feria similiter de pullo primo ad Anastasem itur sicut
et toto anno et aguntur usque ad mane, quae semper. Denuo
ad tertia itur ad Anastasim et aguntur, quae toto anno ad
sextam solent agi, quoniam in diebus quadragesimarum et
hoc additur, ut et ad tertiam eatur. Item ad sextam et nonam .
et lucernare ita aguntur, sicut consuetudo est per totum 30
septimanas A 4 septimane A 5 ieiunantnr A ieiunatur Gamurrini
. 9 una die sabbati
Similiter et tertia
feria similiter omnia aguntur sicut et secunda feria. Quarta
feria autem similiter itur de noctu ad Anastase et aguntur
ea, quae semper, usque ad mane, similiter et ad tertiam et
ad sextam; ad nonam autem, quia consuetudo est semper,
id -est toto anno, quarta feria et sexta feria ad nonam in Syon
procedi, quoniam in istis locis, excepto si martyrorum dies
euenerit, semper quarta et sexta feria etiam et a cathecuminis
ieiunatur, et ideo ad nonam in Syon proceditur. Nam si
fortuito in quadragesimis martyrorum dies euenerit quarta
feria aut sexta feria neque ad nona in Syon proceditur.
Diebus
uero quadragesimarum, ut superius dixi, quarta feria ad nona
in Syon proceditur iuxta consuetudinem totius anni et omnia
aguntur, quae consuetudo est ad nonam agi praeter oblatio; nam
ut semper populus discat legem, et episcopus et presbyter
praedicant assidue. Cum autem facta fuerit missa, inde cum
ymnis populus deducet episcopum usque ad Anastasem; inde
sic uenitur, ut cum intratur in Anastase, iam et hora lucernari
sit; sic dicuntur ymni et antiphonae, fiunt orationes et fit
missa lucernaris in Anastase et ad Crucem.
Missa autem
lucernarii in isdem diebus, id est quadragesimarum, serius
fit semper quam per toto anno. Quinta feria autem similiter
omnia aguntur sicut secunda feria et tertia feria. Sexta feria
autem similiter omnia aguntur sicut quarta feria et similiter
ad nonam in Syon itur et similiter inde cum ymnis usque
ad Anastase adducetur episcopus. Sed sexta feria uigiliae in
Anastase celebrantur ab ea hora, qua de Sion uentum fuerit
cum ymnis, usque in mane, id est de hora lucernarii,
alterum similiter delet Bernard 5 ad sexta A ad nonam autem
in Sion proceditur Cholodniak 6 ad nona A 7 martiriorum A
9 ieiunantur A ieiunatur Gamurrini et Du Chesne p. 479 11 atqui A
neque Gamurrini 12 quadragesimarum corr. ex quadragesimerum A
13 sion A 14 oblatio A oblationem ipse conieci 18 astase A
hora] tota A hora ipse emendaui lucernari sic sic, sed prius illud
sic lineola per litteram s ducta deletum est lucernaris sit Gamurrini
iam est hora lucernaris. Sic Cholodniak 27 et p. 80, 2 astase A
Fit autem oblatio in Anastase maturius, ita ut fiat missa ante
solem.
Tota autem nocte uicibus dicuntur psalmi responsorii,
uicibus antiphonae, uicibus lectiones diuersae, quae omnia
usque in mane protrahuntur. Missa autem, quae fit sabbato
ad Anastase, ante solem fit, hoc est oblatio, ut ea hora, qua
incipit sol procedere, et missa in Anastase facta sit. Sic ergo
singulae septimanae celebrantur quadragesimarum.
Quod autem
dixi, maturius fit missa sabbato,
fit, ut citius absoluant hi, quos dicunt hic ebdomadarios. Nam
talis consuetudo est hic ieiuniorum in quadragesimis, ut hi,
quos appellant ebdomadarios, id est qui faciunt septimanas,
dominica die, quia hora quinta fit missa, ut manducent. Et
quemadmodum prandiderint dominica die, iam non manducant
nisi sabbato mane, mox communicauerint in Anastase. Propter
ipsos ergo, ut citius absoluant, ante sole fit missa in Anastase
sabbato. Quod autem dixi, propter illos fit missa mane, non
quod illi soli communicent, sed omnes communicant, qui uolunt
eadem die in Anastase communicare.
Ieiuniorum enim consuetudo hic talis est in quadragesimis,
ut alii quemadmodum manducauerint dominica die post missa,
id est hora quinta aut sexta, iam non manducent per tota
septimana nisi sabbato ueniente post missa Anastasis, hi qui
faciunt ebdomadas.
Sabbato autem quod manducauerint mane,
iam nec sera manducant, sed ad aliam diem, id est dominica,
prandent post missa ecclesiae hora quinta uel plus et postea
iam non manducant nisi sabbato ueniente, sicut superius dixi.
Consuetudo enim hic talis est, ut omnes, qui sunt, ut hic
dicunt, aputactitae, uiri uel feminae, non solum diebus quadragesimarum,
sed et toto anno, qua manducant, semel in die
A iam missa Gamurrini et missa scripsi astase
A 9 dixi] dix A 10 domadarios A ebdomadarioB scrtpst
l
15, 19 astase A 21 alj A 24 quod] quando Woelfftin, Archiv
f. lat. Lex. IV fJ.
Nemo autem exigit, quantum debeat facere, sed unusquisque
ut potest id facit, nec ille laudatur, qui satis fecerit, nec ille
uituperatur, qui minus. Talis est enim hic consuetudo. Esca
autem eorum quadragesimarum diebus haec est, ut nec
panem, quod librari non potest, nec oleum gustent, nec
aliquid, quod de arboribus est, sed tantum aqua et sorbitione
modica de farina: ... quadragesimarum sic fit, ut diximus.
Et completo earum septimanarum .... uigiliae in Anastase
sunt de hora lucernarii sexta feria, qua de Syon uenitur cum
psalmis, usque in mane sabbato, qua oblatio fit in Anastase.
Item secunda septimana et tertia et iiii* et quinta et sexta
similiter fiunt, ut prima de quadragesimis.
Septima autem
septimana cum uenerit, id est quando iam duae superant cum
ipsa, ut pascha sit, singulis diebus omnia quidem sic aguntur
sicut et ceteris septimanis, quae transierunt; tantummodo
quod uigiliae, [quae] in illis sex septimanis in Anastase factae
sunt, septima autem septimana, id est sexta feria, in Syon
fiunt uigiliae iuxta consuetudinem eam, qua in Anastase
factae sunt per sex septimanas. Dicuntur autem totis uigiliis
apti psalmi semper uel antiphonae tam loco quam diei.
At
ubi autem coeperit se mane facere sabbato illucescente, offeret
episcopus et facit oblationem mane sabbato. Iam ut fiat
A 10 quid liberari A quod librari Gamurrini qui
deliquari Bernard 12 lacunam quae est post uerbum farina alii aliter
suppleuerunt: ieiunium
Euntibus autem de [Ierusolima in Lazarium forsitan ad quingentos
passus de eodem loco ecclesia est in strata in eo loco,
in quo occurrit Domino Maria soror Lazari. Ibi ergo cum
uenerit episcopus, occurrent illi omnes monachi, et populus
ibi ingreditur, dicitur unus ymnus et una antiphona et legitur
ipse locus de euangelio, ubi occurrit soror Lazari Domino.
Et sic facta oratione et benedictis omnibus inde iam usque
ad Lazarium cum ymnis itur.
In Lazario autem cum uentum
fuerit, ita se omnis multitudo colligit, ut non solum ipse
locus, sed et campi omnes in giro pleni sint hominibus.
Dicuntur ymni etiam et antiphonae apti ipsi diei et loco,
similiter et lectiones aptae diei quaecumque leguntur. Iam
autem, ut fiat missa, denuntiatur pascha, id est, subit presbyter
in altiori loco et leget illum locum, qui scriptus est in
euangelio: Cum uenisset Iesus in Bethania ante sex dies
paschae et cetera. Lecto ergo eo loco et annuntiata pascha
fit missa.
Propterea autem ea die hoc agitur, quoniam sicut
in euangelio scriptum est, ante sex dies paschae factum hoc
fuisset in Bethania; de sabbato enim usque in quinta feria,
qua post cena noctu comprehenditur Dominus, sex dies sunt.
Reuertuntur ergo omnes ad ciuitatem rectus ad Anastase et
fit lucernare iuxta consuetudinem.
Alia ergo die, id est dominica, qua intratur in septimana
paschale, quam hic appellant septimana maior, celebratis de
pullorum cantu his, quae consuetudinis sunt in Anastase uel
ad Crucem usque ad mane agi: die ergo dominica mane
6 instrata A 9 ibi] ubi Cholodniak 16 apte A 20 g A
27 quae A qua scripsi cum Cholodniak 29 cantatis A cantu eis Gamurrini
cantu his
Cum ergo celebrata fuerint omnia iuxta
consuetudinem in ecclesia maiore, et antequam fiat missa,
mittet uocem archidiaconus et dicit primum: ista septimana
omni, id est de die crastino, hora nona, omnes ad Martyrium
conueniamus, id est in ecclesia maiore. Item mittet uocem
alteram et dicet: hodie omnes hora septima in Eleona
parati simus.
Facta ergo missa in ecclesia maiore, id est ad
Martyrium, deducitur episcopus cum ymnis ad Anastase et
ibi completis, quae
Anastase post missa Martyrii et iam unusquisque hiens ad
domum suam festinat manducare, ut hora inchoante septima,
omnes in ecclesia parati sint, quae est in Eleona, id est in
monte Oliueti, ubi est spelunca illa, in qua docebat Dominus.
Hora ergo septima omnis populus ascendet in monte oliueti,
id est in Eleona, in ecclesia, sed et episcopus; dicuntur ymni
et antiphonae aptae diei ipsi uel loco, lectiones etiam similiter.
Et cum coeperit se facere hora nona, subitur cum ymnis in
Inbomon, id est in eo loco, de quo ascendit Dominus in caelis,
et ibi seditur; nam omnis populus semper praesente episcopo,
iubetur sedere, tantum quod diacones soli stant semper.
Dicuntur et ibi ymni uel antiphonae aptae loco aut diei:
similiter et lectiones interpositae et orationes.
Et iam cum
coeperit esse hora undecima, legitur ille locus de euangelio,
ubi infantes cum ramis uel palmis occurrerunt Domino dicentes:
Benedictus, qui uenit in nomine Domini. Et statim leuat
se episcopus et omnis populus, porro inde de summo monte
oliueti totum pedibus itur. Nam totus populus ante ipsum
cum ymnis uel antiphonis respondentes semper: Benedictus,
scripai 7 omne A de addidi cum Cholodniak
9 in eo lcona A 14 in quo ante A 16 ibi A ubi scripsi 19 apte A
26 cgperit A 30 fortasse: ante ipsam uadit
qui uenit in nomine Domini.
Et quotquot sunt infantes in
hisdem locis, usque etiam qui pedibus ambulare non possunt,
quia teneri sunt, in collo illos parentes sui tenent, omnes
ramos tenentes alii palmarum, alii oliuarum; et sic deducetur
episcopus in eo typo, quo tunc Dominus deductus est.
Et de
summo monte usque ad ciuitatem et inde ad Anastase per
totam ciuitatem totum pedibus omnes, sed et si quae matronae
sunt aut si qui domini, sic deducunt episcopum respondentes
et sic lente et lente, ne lassetur populus, porro iam sera
peruenitur ad Anastase. Ubi cum uentum fuerit, quamlibet
sero sit, tamen fit lucernare, fit denuo oratio ad Crucem et
dimittitur populus.
Item alia die, id est secunda feria, aguntur, quae consuetudinis
sunt de pullo primo agi usque ad mane ad Anastase, similiter
et ad tertia et ad sexta aguntur ea, quae totis quadragesimis.
Ad nona autem omnes in ecclesia maiore, id est ad Martyrium,
colligent se et ibi usque ad horam primam noctis semper
ymni et antiphonae dicuntur, lectiones etiam aptae diei et
loco leguntur, interpositae semper orationes.
Lucernarium
etiam agitur ibi, cum coeperit hora esse; sic est ergo, ut
nocte etiam fiat missa ad Martyrium. Ubi cum facta fuerit
missa, inde cum ymnis ad Anastase ducitur episcopus. In
quo autem ingressus fuerit in Anastase, dicitur unus ymnus,
fit oratio, benedicuntur cathecumini. item fideles. et fit missa.
Illud solum additur tertia feria, quod nocte sera, postea quam
missa facta fuerit ad Martyrium et itum fuerit ad Anastase
et denuo in Anastase missa facta fuerit, omnes illa hora
noctu uadent in ecclesia, quae est in monte Eleona.
In qua
ecclesia cum uentum fuerit, intrat episcopus intra spelunca,
in qua spelunca solebat Dominus docere discipulos, et accipit
A 7 matrone A 13 secunda fr A 19 orationes fiunt
Cholodniak lucernarum A lucernarium ipse et PomialotCsky. item J)u
Chesne l. c. p. 485 21 factum
Item quarta feria aguntur omnia per tota die a pullo primo
sicut secunda feria et tertia feria, sed posteaquam missa facta
fuerit nocte ad Martyrium et deductus fuerit episcopus cum
ymnis ad Anastase, statim intrat episcopus in spelunca, quae
est in Anastase, et stat intra cancellos. presbyter autem ante
cancellum stat et accipit euangelium et legit illum locum,
ubi ludas Scariothes hiuit ad Iudeos et definiuit quid ei darent,
ut traderet Dominum. Qui locus at ubi lectus fuerit, tantus
rugitus et mugitus est totius populi, ut nullus sit, qui moueri
non possit in lacrimis in ea hora. Postmodum fit oratio,
benedicuntur cathecumini, postmodum fideles et fit missa.
Item quinta feria aguntur ea de pullo primo, quae consuetudinis
est usque ad mane ad Anastase, similiter ad tertia et
ad sexta. Octaua autem hora iuxta consuetudinem ad Martyrium
colliget se omnis populus, propterea autem temporius quam
ceteris diebus, quia citius missa fieri necesse est. Itaque ergo
collecto omni populo aguntur, quae agenda sunt, fit ipsa die
oblatio ad Martyrium et facitur missa hora forsitan decima ibidem.
Antea autem quam fiat missa, mittet uocem archidiaconus
et dicet: Hora prima noctis omnes in ecclesia, quae est in
Eleona, conueniamus, quoniam maximus labor nobis instat
hodie nocte ista.
Facta ergo missa Martyrii uenitur post
Crucem, dicitur ibi unus ymnus tantum, fit oratio et offeret
episcopus ibi oblationem et communicant omnes. Excepta
sed signo ur deleto A 4 autem ubi, sed signo transpositionis
addito A 14 et
Et ibi usque ad hora noctis forsitan quinta semper aut ymni
aut antiphonae aptae diei et loco, similiter et lectiones dicuntur,
interpositae orationes fiunt, loca etiam ea de euangelio
leguntur, in quibus Dominus allocutus est discipulos eadem die sedens in eadem spelunca, quae in ipsa ecclesia est. Et
inde iam hora noctis forsitan sexta itur susu in Imbomon cum
ymnis in eo loco, unde ascendit Dominus in caelis.
denuo similiter lectiones et ymni et antiphonae aptae diei
dicuntur, orationes etiam ipsae quaecumque fiunt, quas dicet
episcopus, semper et diei et loco aptas dicet.
I Ac sic ergo cum coeperit esse pullorum cantus, descenditur
de Imbomon cum ymnis et acceditur eodem loco, ubi orauit
Dominus, sicut scriptum-est in euangelio: Et accessit quantum
iactus lapidis et orauit et cetera. In eo enim loco ecclesia
est elegans. Ingreditur ibi episcopus et omnis populus, dicitur
ibi oratio apta loco et diei, dicitur etiam unus ymnus aptus
et legitur ipse locus de euangelio, ubi dixit discipulis suis:
Vigilate, ne intretis in temptationem. Et omnis ipse
locus perlegitur ibi et fit denuo oratio.
Et iam inde cum ymnis
usque ad minimus infans in Gessamani pedibus cum episcopo
descendent, ubi prae tam magna turba multitudinis et fatigati
de uigiliis et ieiuniis cotidianis lassi, quia tam magnum
montem necesse habent descendere, lente et lente cum ymnis
uenitur in Gessamani. Candelae autem ecclesiasticae super
ducentae paratae sunt propter lumen omni populo.
Cum ergo
A 16 quecumque A 19 accedit A acceditur Cholodniak
0
eadem A 27 minim; (stc) A 32 ducente A
dicitur ymnus, item legitur ille locus de euangelio, ubi comprehensus
est Dominus. Qui locus ad quod lectus fuerit,
tantus rugitus et mugitus totius populi est cum fletu, ut
forsitan porro ad ciuitatem gemitus populi omnis auditus sit.
Et iam ex illa hora hitur ad ciuitatem pedibus cum ymnis,
peruenitur ad portam ea hora, qua incipit quasi homo hominem
cognoscere, inde totum per mediam ciuitatem omnes usque
ad unum, maiores atque minores, diuites, pauperes, toti ibi
parati, specialiter illa die nullus recedit a uigiliis usque in
mane. Sic deducitur episcopus a Gessemani usque ad portam
et inde per totam ciuitatem usque ad Crucem.
Ante Crucem
autem at ubi uentum fuerit, iam lux quasi clara incipit esse.
Ibi denuo legitur ille locus de euangelio, ubi adducitur Dominus
ad Pilatum, et omnia quaecumque scripta sunt Pilatum ad
Dominum dixisse aut ad Iudeos totum legitur.
Postmodum
autem alloquitur episcopus populum confortans eos, quoniam
et tota nocte laborauerint et adhuc laboraturi sint ipsa die,
ut non lassentur, sed habeant spem in Deo, qui eis pro eo
labore maiorem mercedem redditurus sit. Et sic confortans eos,
ut potest ipse, alloquens dicit eis: Ite interim nunc unusquisque
ad domumcellas uestras, sedete uobis et modico, et ad horam
prope secundam diei omnes parati estote hic, ut de ea hora
usque ad sexta sanctum lignum crucis possitis uidere ad
salutem sibi unusquisque nostrum credens profuturum; de hora
enim sexta denuo necesse habemus hic omnes conuenire in
isto loco, id est ante Crucem, ut lectionibus et orationibus
usque ad noctem operam demus.
Cholodniak 11 usque ad crucem portam, sed
uocabulum crucem
procedat, statim unusquisque animosi uadent in Syon orare
ad columnam illam, ad quam flagellatus est Dominus. Inde
reuersi sedent modice in domibus suis et statim toti parati
sunt. Et sic ponitur cathedra episcopo in Golgotha post
Crucem, quae stat nunc, residet episcopus in cathedra, ponitur
ante eum mensa sublinteata, stant in giro mensa diacones et
affertur loculus argenteus deauratus, in quo est lignum sanctum
crucis, aperitur et profertur, ponitur in mensa tam lignum
crucis quam titulus.
Cum ergo positum fuerit in mensa,
episcopus sedens de manibus suis summitates de ligno sancto
premet, diacones autem, qui in giro stant, custodent. Hoc
autem propterea sic custoditur, quia consuetudo est, ut unus
et unus omnis populus ueniens, tam fideles quam cathecumini,
acclinantes se ad mensam osculentur sanctum lignum et
pertranseant. Et quoniam nescio quando- dicitur quidam fixisse
morsum et furasse de sancto ligno, ideo nunc a diaconibus,
qui in giro stant, sic custoditur, ne qui ueniens audeat denuo
sic facere.
Ac sic ergo omnis populus transit unus et unus
toti acclinantes se, primum de fronte, sic de oculis tangentes
crucem et titulum, et sic osculantes crucem pertranseunt,
manum autem nemo mittit ad tangendum. At ubi autem
osculati fuerint crucem <et> pertransierint, stat diaconus, tenet
anulum Salomonis et cornu illud, de quo reges unguebantur.
Osculantur et cornu, attendunt et anulum
minus secunda
usque ad horam sextam
omnis populus transit, per unum ostium intrans, per alterum
A 12 custodeant, sed a deleto A
15 acclinant A acclinantes scripsi 17 furasset A furasse de scripsi;
idem coni. Pomialotcsky 21 pertranseant
At ubi autem
sexta hora se fecerit, sic itur ante Crucem, siue pluuia siue,
aestus sit, quia ipse locus subdiuanus est, id est quasi atrium
ualde grande et pulchrum satis, quod est inter Cruce et
Anastase. Ibi ergo omnis populus se colliget, ita ut nec
aperiri possit.
Episcopo autem cathedra ponitur ante Cruce
et de sexta usque ad nona aliud nichil fit, nisi leguntur
lectiones sic: id est ita legitur primum de psalmis ubicumque
de passione dixit, legitur et de apostolis siue de epistolis
apostolorum uel de actionibus, ubicumque de passione Domini
dixerunt, nec non et de euangeliis leguntur loca, ubi patitur.
Item legitur de prophetis, ubi passurum Dominum dixerunt,
item legitur de euangeliis, ubi de passione dicit.
Ac sic ab
hora sexta usque ad horam nonam semper sic leguntur
lectiones aut dicuntur ymni, ut ostendatur omni populo, quia
quicquid dixerunt prophetae futurum de passione Domini,
ostendatur tam per euangelia quam etiam per apostolorum
scripturas factum esse. Et sic per illas tres horas docetur
populus omnis nichil factum esse, quod non prius dictum sit,
et nichil dictum esse, quod non totum completum sit.
autem interponuntur orationes, quae orationes et ipsae aptae
diei sunt.
Ad singulas autem lectiones et orationes tantus
affectus et gemitus totius populi est, ut mirum sit; nam
nullus est neque maior neque minor, qui non illa die illis
tribus horis tantum ploret, quantum nec aestimari potest,
Dominum pro nobis ea passum fuisse. Post hoc cum coeperit
se iam hora nona facere, legitur iam ille locus de euangelio
cata Iohannem, ubi reddidit spiritum; quo lecto iam fit oratio
dittographiam cognouit Cholodniak transit
per unum ostium intrans per alterum: per alterum perexiens Gamurrini
4 estus A 5 grandem A 10 dix A apostolo A apostolis scripsi
14 pasaionem dicit A de passione dicit scripsi 21 esset A 22 apte A
26 extimari A 27 cęperit A
et missa., At ubi autem missa facta fuerit de ante Cruce,
statim omnes in ecclesia maiore ad Martyrium ... aguntur ea,
quae per ipsa septimana de hora nona, qua ad Martyrium
conuenitur, consueuerunt agi usque ad sero per ipsa septimana.
Missa autem facta de Martyrium uenitur ad Anastase;
et ibi cum uentum fuerit, legitur ille locus de euangelio,
ubi petit corpus Domini Ioseph a Pilato <et) ponet illud in
sepulcro nouo. Hoc autem lecto fit oratio, benedicuntur
cathecumini, sic fit missa.
Ipsa autem die non mittitur uox,
ut peruigiletur ad Anastase, quoniam scit populum fatigatum
esse, sed consuetudo est, ut peruigiletur ibi. Ac sic qui uult
de populo, immo qui possunt, uigilant, qui autem non
possunt, non uigilant ibi usque in mane, clerici autem uigilant
ibi, id est qui aut fortiores sunt, aut iuueniores; et tota
nocte dicuntur ibi ymni et antiphonae usque ad mane. Maxima
autem turba peruigilant, alii de sera, alii de media nocte,
qui ut possunt.
Sabbato autem alia die iuxta consuetudinem fit ad tertia,
item fit ad sexta; ad nonam autem iam non fit sabbato, sed
parantur uigiliae paschales in ecclesia maiore, id est in Martyrium.
Vigiliae autem paschales sic fiunt, quemadmodum ad
nos; hoc solum hic amplius fit, quod infantes, cum baptidiati
fuerint et uestiti, quemadmodum exierint de fonte, simul cum
episcopo primum ad Anastase ducuntur.
Intrat episcopus intro
cancellos Anastasis, dicitur unus ymnus, et sic facit orationem
episcopus pro eis, et sic uenit ad ecclesiam maiorem cum eis,
ubi iuxta consuetudinem omnis populus uigilat. Aguntur
(oflif A) om. Bernard post Martyrium lacunam indicaui:
excidisse uidetur: procedunt et;
Sero autem illi dies paschales sic attenduntur quemadmodum
et ad nos et ordine suo fiunt missae per octo dies
paschales, sicut et ubique fit per pascha usque ad octauas.
Hic autem ipse ornatus est et ipsa compositio et per octo
dies paschae, quae et per epiphania, tam in ecclesia maiore
quam ad Anastase aut ad Crucem uel
Bethleem nec non etiam in Lazariu uel ubique, quia dies
paschales sunt.
Proceditur autem ipsa die dominica prima in
ecclesia maiore, id est ad Martyrium, et secunda feria et
tertia feria, ubi ita tamen, ut semper missa facta de Martyrio
ad Anastase ueniatur cum ymnis. Quarta feria autem in
Eleona proceditur, quinta feria ad Anastase, sexta feria in
Syon, sabbato ante Cruce, dominica autem die, id est octauis,
denuo in ecclesia maiore, id est ad Martyrium.
Ipsis autem
octo diebus paschalibus cotidie post prandium episcopus cum
omni clero et omnibus infantibus, id est qui baptidiati fuerint,
et omnibus, qui aputactitae sunt uiri ac feminae, nec non etiam
et de plebe quanti uolunt, in Eleona ascendent. Dicuntur
ymni, fiunt orationes tam in ecclesia, quae in Eleona est, in
qua est spelunca, in qua docebat Iesus discipulos, tam etiam
in Imbomon, id est in eo loco, de quo Dominus ascendit in
caelis.
Et posteaquam dicti fuerint psalmi et oratio facta
fuerit, inde usque ad Anastase cum ymnis descenditur hora
lucernae; hoc per totos octo dies fit. Sane dominica die per
Cholodniak 9 sero] sex Cholodniak 15 quia]
qua Cholodniak 18 ita delet Woelfflin, Archiv f. lat. Lex. p. 273
20 eleon A 25 aput actitae A 32 lucernari Cholodniak
episcopum cum ymnis in Syon ducet.
Ubi cum uentum fuerit,
dicuntur ymni apti diei et loco, fit oratio et legitur ille locus
de euangelio, ubi eadem die Dominus in eodem loco, ubi
ipsa ecclesia nunc in Syon est, clausis ostiis ingressus est
discipulis, id est quando tunc unus ex discipulis ibi non erat,
id est Thomas, qua reuersus est et dicentibus ei aliis apostolis,
quia Dominum uidissent, ille dixit: Non credo, nisi uidero.
Hoc lecto fit denuo oratio, benedicuntur cathecumini, item
fideles, et reuertuntur unusquisque ad domum suam sera hora
forsitan noctis secunda.
Item octauis paschae, id est die dominica, statim post sexta
omnis populus cum episcopo ad Eleona ascendit; primum in
ecclesia, quae ibi est, aliquandiu sedetur, dicuntur ymni,
dicuntur antiphonae aptae diei et loco, fiunt orationes similiter
aptae diei et loco. Denuo inde cum ymnis itur in Imbomon
susu, similiter et ibi ea aguntur, quae et illic. Et cum coeperit
hora esse, iam omnis populus et omnes aputactitae deducunt
episcopum cum ymnis usque ad Anastase. Ea autem hora
peruenitur ad Anastase, qua lucernarium fieri solet.
Fit ergo
lucernarium tam ad Anastase quam ad Crucem et inde omnis
populus usque ad unum cum ymnis ducunt episcopum usque
ad Syon. Ubi cum uentum fuerit, similiter dicuntur ymni apti
loco et diei, legitur denuo et ille locus de euangelio, ubi octauis
paschae ingressus est Dominus, ubi erant discipuli, et arguet
Thomam, quare incredulus fuisset. Et tunc omnis ipsa lectio
perlegitur, postmodum fit oratio, benedictis <tam> cathecuminis
quam fidelibus iuxta consuetudinem reuertuntur unusquisque
ad domum suam similiter ut die dominica paschae hora
noctis secunda.
A pascha autem usque ad quinquagesima, id est pentecosten,
hic penitus nemo ieiunat, nec ipsi aputactitae qui sunt. Nam
A ibi scripsi cum Cholodniak 18 ap actite A 27 tam add.
Gamurrini
Die autem quadragesimarum post pascha, id est quinta feria,
pridie omnes post sexta, id est quarta feria, in Bethleem uadunt
propter uigilias celebrandas. Fiunt autem uigiliae in ecclesia
in Bethleem, in qua ecclesia spelunca est, ubi natus est
Dominus. Alia die autem, id est quinta feria quadragesimarum,
celebratur missa ordine suo, ita ut et presbyteri et episcopus
praedicent, dicentes apte diei et loco; et postmodum sera
reuertuntur unusquisque in Ierusolima.
Quinquagesimarum autem die, id est dominica, qua die
maximus labor est populo, aguntur omnia sic de pullo quidem
primo iuxta consuetudinem: uigilatur in Anastase, ut legat
episcopus locum illum euangelii, qui semper dominica die
legitur, id est resurrectionem Domini, et postmodum sic ea
aguntur in Anastase, quae consuetudinaria sunt, sicut toto
anno.
Cum autem mane factum fuerit, procedit omnis populus
in ecclesia maiore, id est ad Martyrium, aguntur etiam omnia,
quae consuetudinaria sunt agi; praedicant presbyteri, postmodum
episcopus, aguntur omnia legitima, id est offertur
iuxta consuetudinem, qua dominica die consueuit fieri; sed
eadem adceleratur missa in Martyrium, ut ante hora tertia
fiat. Quemadmodum enim missa facta fuerit ad Martyrium,
omnis populus usque ad unum cum ymnis ducent episcopum
in Syon, sed <ut> hora tertia plena in Syon sint.
Ubi cum
uentum fuerit, legitur ille locus de Actus apostolorum, ubi
Cholodntak 7 ordine suo die eadem. Quadragesima
autem Cholodniak 8 eadem A autem scripsi 18 uigilatur corr. ex
uigiliarum A 27 eadem] ea die Cholodniak adcelerat; A 30 ut
addidi cum Cholodniak
intellegerent, quae dicebantur; postmodum fit ordine suo
missa. Nam presbyteri de hoc ipsud, quod lectum est,
quia ipse est locus in Syon, alia modo ecclesia est, ubi
quondam post passionem Domini collecta erat multitudo cum
apostolis, qua hoc factum est, ut superius diximus, legunt
ibi de actibus apostolorum. Postmodum fit ordine suo missa,
offertur et ibi, et iam ut dimittatur populus, mittit uocem
archidiaconus et dicet: Hodie statim post sexta omnes in
Eleona parati simus in Inbomon.
Reuertitur ergo omnis
populus unusquisque in domum suam resumere se et statim
post prandium ascenditur mons Oliueti, id est in Eleona,
unusquisque quomodo potest, ita ut nullus christianorum
remaneat in ciuitate, qui non omnes uadent.
Quemadmodum
ergo subitum fuerit in monte Oliueti, id est in Eleona,
primum itur in Imbomon, id est in eo loco, unde ascendit
Dominus in caelis, et ibi sedet episcopus et presbyteri, sedet
omnis populus, leguntur ibi lectiones, dicuntur interpositi
ymni, dicuntur et antiphonae aptae diei ipsi et loco; orationes
etiam, quae interponuntur,
ut et diei et loco conueniunt; legitur etiam et ille locus de
euangelio, ubi dicit de ascensu Domini, legitur et denuo de
actus apostolorum, ubi dicit de ascensu Domini in caelis post resurrectionem. Cum autem hoc factum fuerit, benedicuntur
cathecumini, sic fideles, et hora iam nona descenditur inde et
cum ymnis itur ad illam ecclesiam, quae et ipsa in Eleona
est, id est in qua spelunca sedens docebat Dominus apostolos.
Ibi autem cum uentum fuerit, iam est hora plus decima; fit
add. Bonnet 3 praedicant post lectum est
add. Cholodniak 6 legi A legunt coni. Gamurrini 8 etiam A et iam
scripsi cum Cholodniak 10 in ante Inbomon add. Cholodniak 18 qui
modo Cholodniak christianorum A, non christianus, ut dicit Cholodniak
14 qui non] quoniam
Cum
autem peruenitur ad portam ciuitatis, iam nox est et occurrent
candelae ecclesiasticae uel ducentae propter populo; de porta
autem, quoniam satis est usque ad ecclesia maiore, id est ad
Martyrium, porro hora noctis forsitan secunda peruenitur, quia
lente et lente itur totum pro populo, ne fatigentur pedibus.
Et apertis ualuis maioribus, quae sunt de quintana parte,
omnis populus intrat in Martyrium cum ymnis et episcopo.
Ingressi autem in ecclesia dicuntur ymni, fit oratio, benedicuntur
cathecumini et sic fideles; et inde denuo cum ymnis
itur ad Anastase.
Similiter ad Anastase cum uentum fuerit,
dicuntur ymni seu antiphonae, ut oratio, benedicuntur cathecumini,
sic fideles; similiter fit et ad Crucem. Et denuo inde
omnis populus christianus usque ad unum cum ymnis ducunt
episcopum usque ad Syon.
Ubi cum uentum fuerit, leguntur
lectiones aptae, dicuntur psalmi uel antiphonae, fit oratio,
benedicuntur cathecumini et sic fideles et fit missa. Missa
autem facta accedunt omnes ad manum episcopi et sic reuertuntur
unusquisque ad domum suam hora noctis forsitan media. Ac
sic ergo maximus labor in ea die suffertur, quoniam de pullo
primo uigilatum est ad Anastase et inde per tota die nunquam
cessatum est; et sic omnia, quae celebrantur, protrahuntur, ut
nocte media post missa, quae facta fuerit in Sion, omnes ad
domos suas reuertantur.
Iam autem de alia die quinquagesimarum omnes ieiunant
iuxta consuetudinem sicut toto anno, qui prout potest, excepta
die sabbati et dominica, qua numquam ieiunatur in hisdem
locis. Etiam postmodum ceteris diebus ita singula aguntur
A et iam scripsi cum Cholodniak 6 candele A ducente A
8 martirium A 10 balnis A 15 antiphone A 16 fiet A fit et
scripsi cum Cholodniak 19 antiphone A
primo episcopus euangelium iuxta consuetudinem intro Anastase
locum resurrectionis Domini, qui semper dominica die legitur,
et postmodum ymni seu antiphonae usque ad lucem dicuntur
in Anastase; si autem dominica dies non est, tantum quod
ymni uel antiphonae similiter de pullo primo usque ad lucem dicuntur in Anastase. Aputactitae omnes uadent, de plebe
autem qui quomodo possunt uadent, clerici autem
uicibus uadent; clerici autem de pullo primo, episcopus autem
albescente uadet semper, ut missa fiat matutina, cum omnibus
clericis excepta dominica die, quia necesse est illum de pullo
primo ire, ut euangelium legat in Anastase. Denuo ad horam
sextam aguntur, quae consuetudinaria sunt, in Anastase, similiter
et ad nona, similiter et ad lucernare iuxta consuetudinem,
qua consueuit toto anno fieri. Quarta autem et sexta feria
semper nona in Syon fit iuxta consuetudinem.
Et illud etiam scribere debui, quemadmodum docentur hi,
qui baptidiantur per pascha. Nam qui dat nomen suum, ante
diem quadragesimarum dat et omnium nomina annotat presbyter,
hoc est ante illas octo septimanas, quibus dixi hic
attendi quadragesimas.
Cum autem annotauerit omnium nomina
presbyter, postmodum alia die de quadragesimis, id est qua
inchoantur octo ebdomadae, ponitur episcopo cathedra media
ecclesia maiore, id est ad Martyrium, sedent hinc et inde
presbyteri in cathedris et stant clerici omnes; et sic adducuntur
unus et unus conpetens; si uiri sunt cum patribus
suis ueniunt, si autem feminae cum matribus suis.
Et.-:sic
singulariter interrogat episcopus uicinos eius, qui intrauit,
dicens: Si bonae uitae est hic, si parentibus deferet, si ebriacus 30
ante semper ipse addidi 5 postmodu A antiphone A
8 aput I actitae in initio novae lineae A 10 clerici autem clerici
autem altero deleto A 12 quia] qua Cholodniak 16 quam A qua
scripsi cum Cholodniak 17 ad nonam Cholodniak 21 septimanas
octo, sed ordine uirgulis adscriptis mutato A
id homine, requiret.
At si probauerit sine reprehensione esse
ae his omnibus, quibus requisiuit praesentibus testibus, annotat
ipse manu sua nomen illius. Si autem in aliquo accusatur,
iubet illum foras exire dicens: emendet se, et cum emendauerit
se, tunc accedet ad lauacrum. Sic de uiris, sic de
mulieribus requirens dicit. Si quis autem peregrinus est, nisi
testimonia habuerit, qui eum nouerint, non tam facile accedet
ad baptismum.
Hoc autem, dominae sorores, ne aestimaretis sine ratione
fieri, scribere debui. Consuetudo est enim hic talis, ut qui
accedunt ad baptismum per ipsos dies quadraginta, quibus
ieiunatur, primum mature a clericis exorcizentur, mox missa
facta fuerit de Anastase matutina. Et statim ponitur cathedra
episcopo ad Martyrium in ecclesia maiore et sedent omnes
in giro prope episcopo, qui baptidiandi sunt tam uiri quam
mulieres, etiam loco stant patres uel matres, nec non etiam
qui uolunt audire de plebe, omnes intrant et sedent, sed
fideles.
Cathecuminus autem ibi non intrat, tunc qua episcopus
» docet illos legem sic: id est inchoans a Genese per illos dies
quadraginta percurret omnes scripturas primum exponens
carnaliter et sic illud soluens spiritualiter. Nec non etiam et
de resurrectione, similiter et de fide omnia docentur per illos
dies; hoc autem cathecisis appellatur.
Et iam quando completae
fuerint septimanae quinque, a quo docentur, tunc
accipient simbolum, cuius simboli rationem similiter sicut
omnium scripturarum rationem exponet eis singulorum sermonum
primum
exponet. Ac sic est, ut in hisdem locis omnes fideles
A at Woelfflin et Pomialowsky 6 tun A 10 extiniaretis A
17 stant loco etiam loco A, sed alterum loco lineola deletum est. Ordo
uerborum lineolis superscriptis, quae transpositionem indicant, mutatus
est A 19 catheculnini-intraait
Deus
autem scit, dominae sorores, quoniam maiores uoces sunt
fidelium, qui ad audiendum intrant in cathecisen ad ea, quae
dicuntur uel exponuntur per episcopum, quam quando sedet
et praedicat in ecclesia ad singula, quae taliter exponuntur.
Missa autem facta cathecisis hora iam tertia statim inde cum
ymnis ducitur episcopus ad Anastase et fit missa ad tertia;
ac sic tribus horis docentur ad die per septimanas septem.
Octaua enim septimana quadragesimarum, id est quae appellatur
septimana maior, iam non uacat eos doceri, ut impleantur ea,
quae superius <dicta> sunt.
Cum autem iam transierint septem
septimanae <et> superat illa una septimana paschalis, quam hic
appellant septimana maior, iam tunc uenit episcopus mane
in ecclesia maiore ad Martyrium. Retro in absida post altarium
ponitur cathedra episcopo, et ibi unus et unus uadet, uir
cum patre suo aut mulier cum matre sua, et reddet simbolum
episcopo.
Keddito autem simbolo episcopo alloquitur omnes
episcopus et dicet: Per istas septem septimanas legem omnem
edocti estis scripturarum nec non etiam de fide audistis;
audistis etiam et de resurrectione carnis, sed et simboli omnem
rationem, ut potuistis tamen adhuc cathecumini audire; uerba
autem, quae sunt misterii altioris, id est ipsius baptismi, quia
adhuc cathecumini (estis), audire non potestis; et ne aestimetis
aliquid sine ratione fieri, cum in nomine Dei baptidiati fueritis,
per octo dies paschales post missa facta de ecclesia in Anastase
audietis; quia adhuc cathecumini estis, misteria Dei secretiora
dici uobis non possunt.
Cholodniak 12 non ante uacat in codice extare ut Gamurrinum
ita editorem Russicum fugit. In loco aqua aspersa fi
Post autem uenerint dies paschae, per illos octo dies, id
est a pascha usque ad octauas, quemadmodum missa facta
fuerit de ecclesia, et itur cum ymnis ad Anastase, mox: fit
oratio, benedicuntur fideles et stat episcopus incumbens in
cancello interiore, qui est in spelunca Anastasis, et exponet
omnia, quae aguntur in baptismo.
Illa enim hora cathecuminus
nullus accedet ad Anastase; tantum neofiti et fideles, qui
uolunt audire misteria, in Anastase intrant. Clauduntur autem
ostia, ne qui cathecuminus se dirigat. Disputante autem
episcopo singula et narrante, tantae uoces sunt collaudantium,
ut porro foras ecclesia audiantur uoces eorum. Vere enim ita
misteria omnia absoluet, ut nullus non possit commoueri ad
ea, quae audit sic exponi.
Et quoniam in ea prouincia pars
populi et graece et siriste nouit, pars etiam alia per se graece,
aliqua etiam pars tantum siriste, itaque, quoniam episcopus,
licet siriste nouerit, tamen semper graece loquitur et nunquam
siriste: itaque ergo stat semper presbyter, qui, episcopo
graece dicente, siriste interpretatur, ut omnes audiant,
exponuntur.
Lectiones etiam, quaecumque in ecclesia leguntur,
quia necesse est graece legi, semper stat, qui siriste interpretatur
propter populum, ut semper discant. Sane quicumque
hic latini sunt, id est qui nec siriste nec graece nouerunt, ne
contristentur, et ipsis exponitur eis, quia sunt alii fratres et
sorores graecolatini, qui latine exponunt eis.
Illud autem hic
ante omnia ualde gratum fit et ualde admirabile, ut semper
tam ymni quam antiphonae et lectiones nec non etiam et
orationes, quas dicet episcopus, tales pronuntiationes habeant,
ut et diei, qui celebratur, et loco, in quo agitur, aptae et
conuenientes sint semper.
A 12 absoluent A absoluet scripsi
14 greci A semper grece cum littera e pro ae A 17 stat ex statI
corr. A 18 uerba ut omnes audiant initio sequentis paginae repetuntur
A 19
Item dies enceniarum appellantur, quando sancta ecclesia,
quae in Golgotha est, quam Martyrium uocant, consecrata est
Deo; sed et sancta ecclesia, quae est ad Anastase, id est in
eo loco, ubi Dominus resurrexit post passionem, ea die et ipsa
consecrata est Deo. Harum ergo ecclesiarum sanctarum encenia
cum summo honore celebrantur, quoniam crux Domini inuenta
est ipsa die.
Et ideo propter hoc ita ordinatum est, ut
quando primum sanctae ecclesiae suprascriptae consecrabantur,
ea dies esset, qua crux Domini fuerat inuenta, ut simul omni
laetitia eadem die celebrarentur. Et hoc per scripturas sanctas
inuenitur, quod ea dies sit enceniarum, qua et sanctus Salomon
consummata domo Dei, quam aedificauerat, steterit ante
altarium Dei et orauerit, sicut scriptum est in libris Paralipomenon.
Hi ergo dies enceniarum cum uenerint, octo diebus attenduntur;
nam ante plurimos dies incipiunt se undique colligere
turbae non solum monachorum uel aputactitum de diuersis
prouinciis, id est tam de Mesopotamia uel Syria uel de
Egypto aut Thebaida, ubi plurimi monazontes sunt, sed et de
diuersis omnibus locis uel prouinciis; nullus est enim, qui
non se eadem die in Ierusolima tendat ad tantam laetitiam et
tam honorabiles dies; saeculares autem tam uiri quam feminae
fideli animo propter diem sanctum similiter se de omnibus
prouinciis isdem diebus Ierusolima colligunt.
Episcopi autem,
quando parui fuerint, hisdem diebus Ierusolima plus quadraginta
aut quinquaginta sunt; et cum illis ueniunt multi clerici
sui. Et quid plura? putat se maximum peccatum incurrisse,
qui in hisdem diebus tantae sollennitati inter non fuerit, si
tamen nulla necessitas contraria fuerit, quae hominem a bono
Cholodniak probante Bernardo 12 edificauerat A
17 turbae] ubi A turbae Cholodniak actito A aputactitorum Gamurrini
aputactitum
His ergo diebus enceniarum ipse ornatus
omnium ecclesiarum est, qui et per pascha uel epiphania, et ita
per singulos dies diuersis locis sanctis proceditur ut per pascha
uel epiphania. Nam prima et secunda die in ecclesia maiore,
quae appellatur Martyrium, proceditur. Item tertia die in
Eleona, id est in ecclesia, quae est in ipso monte, a quo
ascendit Dominus in caelis post passionem, intra qua ecclesia
est spelunca illa, in qua docebat Dominus apostolos in monte
Oliueti. Quarta autem die ............
A