X. BENEDICTIO CEREI.
Dignum et iustum est. uere dignum et iustum est, at principe
loco fores beatae noctis adhibito praesenti ministerio digna
quasi claue reserentur, ut nobilis nuntius uitae testetur aduentum,
ut praeconis merito secutura ponderentur, sacris fidem
mysteriis uenerandus praecessor adcommodet iustum est ut
proximitatem salutaris aquae flamma manifestet, elementorum
diuersitas in peregrina pace conueniat, lympharum in promptu
esse remedia sacer ignis ostendat, agnoscatur non esse naturae
sed redemptionis, quod concordat unda cum lumine. laetetur
in operibus suis fabricator ille caelestis, cum benedicit ipse
quod tribuit, cum illud, quod secreti sui producit origine,
nobilitat sacramento. intellegat linguae nostrae ministerio pecualem
quam nobis concessit distantiam. mancipetur laudibus
eius quicquid a ceteris animalibus iussit in homine esse praestantius,
quia optimi conditoris aperta sunt beneficia et ira a
pietate non discrepat, quando et artem nos supplicandi docuit
1 cIeri (eri in ras. corr.) T eius om. Pb 2 incolomitate
B aduersi Bl «empeatate L, taempestate B
X. Hoc opusculum om. b et Schottus, primus edidit Sirm. Incip
(om. T) benedictio cerei BLTV 6 ut ex et V m. 1 7 presenti
LTV dignam quisi B 8 reserentur (entur in ras.) B 10 misteriis
LTV adcommodit B, accomodet T 11 maniftetit B* ut
uidetur 12 lymfarum BLV prumtu L, pramto B 13 na-
U
tunc esse (esse in mg. add. m. 2) T 14 com B luminae B\'
16 quoe secreti Ll ut uidetur producet B 17 lingne B peeoalem
B, specialem LTV et Sirm. 18 mancipitur B, mancipietnr
L 19 prestantius LV 21 arte B psuplicandi (e ex p
corr.) L.
27*
et suis muneribus uult placari. ipse enim hominem sibi templi
uice daedala prouisione formauit: ipse penetralia cordis nostri
sancto eruderata pandit introitu, nisi per propositum libertatis
foedo obstruantur interna contagio. qua re uniuersis rerum liquet
arcanis uitalem per sapientiam factoris machinam nisi per
suum studium non perire, qui nos et ad meliora formauit et
quibus itineribus salus peteretur ostendit. cum enim ex humo
hominem fingeret, cum terra uicturam migraret in formam,
cum putre solum nouam transiret in faciem, cum insufflatione
spiritus suis mouerentur arua uestigiis et tellus respiceret
possessorem ex propriis, abstractum sinibus inopina dote praestantem,
habentem quod ipsa quae mater putabatur esse non
dederat, cum referret gloriam nobilitata per subolem: inperfectio
erat, si actuum callem non suo iure disponeret. cotidianus
tamen, domine, beneficiorum tuorum successus munera
seniora transcendit et aestimatione sequentium uetusta superantur.
ille enim perpetuam destinatus ad uitam, ille de parente
limo caeli ciuis effectus, ad originem uoluntario errore
detrusus est. et quia, dum liceret, noluit sectari meliora, sublimitatem
perdidit quam feliciter degenerans dono conditoris
acceperat, et ad prosapiem duce culpa reuocatus exilium fleuit.
hunc nisi omnipotentia tua, domine, regeneraret perditum, parum
posset prodesse quod feceras et, nisi opem ferret et numero
et prosperitate secunda natiuitas, prima, in qua mortem error
peperit, non iuuaret. postremo nihil esset quod ad fabricam
nostram materiam humus praebuit, nisi unda succurreret:
2 dedala JBLTV penetrabilia L\' V1, peneralia 1 4 fedo
T 8. I. m. 2 contagia Tl liquit B 5 arehania LTV
factores B 7 ostendet B homo Tl 8 uicturam (ci m
ras.) V, iuncturã Tl 10 sui LTV et Sirm. ana] corpora
fort. nistigiiB B 11 inopiam T dotem LTV prestantem
BLTV 12 potabatnr B\' 13 snbnlem B\', sobolem B*
LTV 15 suorum T 16 stimatione L 17 eaim T s. l. m. 2
19 meliora sectari T 20 \'feliciter T 21 acciperat B 22 parum
(um w ra.) V 25 nil T 26 prebnit BLTV
unicum nobis sacramenti huius solacium contulisti, quod aquae
diluunt peccata telluris. ergo iam typus recedat et qui imaginibus
adnuntiauerunt sequentia conticescant. in ueritate tenemus
quicquid colorata legis umbra promiserat. tempus est,
quo corpora nostra uel animae redemptori Christo feriato mucrone
dedicentur, quo salus per uulnera, non quaeratur, quo
sacerdotis dextera lanistae opus abiuret, quo consecrationem
impleat fides lympha signaculum, quo humanum genus unde
decidit fons reducat. in huius ergo suspiciendae noctis officio
uenerandis compactam elementis facem tibi, domine, mancipamus,
in qua trium copula munerum primum de inpari numero
conplacebit, quae quod gratis deo ueniat auctoribus, non
habetur incertum: unum, quod de fetibus fluminum adcedunt
nutrimenta flammarum: aliud quod apum tribuit intemerata
fecunditas, in quarum partubus nulla patitur damna uirginitas:
ignis etiam caelo infusus adhibetur. redemptor enim proprio
aquas dedicauit baptismate: integritatem diligit quam et nascendo
in matre seruauit: ut a propheta posset inspici, inspici
corpus suscepit incendii, cum frondibus in rubo crepitantibus
nulla frutex detrimenta sentiret, cum arida pabulum flammis,
dum lamberentur, ligna non fierent. ergo proprium tibi est,
domine, quicquid in hoc cereo seruorum tuorum praeparauit
obsequium. serenis in isto respice oculis quod contulit caelum
fluenta pudicitia. tu ad tribuendam benedictionem euocatus
1 quo fort. 2 delunnt BL, di///luunt in deluont deinde in diluunt
V corr. tellariB (teU in rat.) T tipus LTV 3 deseqaentia T
conticiscant B 4 permiserat T\' 5 quod T redemptoris
LV1 6 queratur B 7 saeerdotee B quod B 8 hamanum
T1 9 decedit B fon\' L suspiciende LTV, au-
Bpitiende B offltio B 10 elimenti\' B faciem L1, facẽre
T 11 inpare B 12 complacebat V qua quod a fort.
*deo T actoribuB T 18 un. T1 foetibna LV 15 dampna
LTV 18 profeta (e ex i corr.) B 19 incendii B, incendi L
TV robo B, rubro T 20 frotii B\' 21 laberentar B
linna Ll non T 9. I. m. » ẽ∗ L 24 pndititia B tu]
tua| B tribnendum B
ministerio humani sermonis inlabere. tu resurrectionis tuae
tempore, quo uernat anni reuiuiscentis infantia, sumptam ex
hoc contra procellas uel omnes incursus fac dimicare particulam,
ut sacerdotis nostri uotiua omnibus uel totius cleri eius
incolumitate concessa ubertatem terrarum cum actuum innocentia
et prosperitate concedas.
1 tue tpr T in ras. 2 uirnat B1 3 omnes T2, omnia BL
T1V, amnis fort. 4 tocios V 5 mcolomitate B 6 concedas]
finit add. BLTV