VI. DICTIO ENNODI DIACONI QVANDO DE ROMA REDIIT.
Amica est homini ad genitale solum reuertenti semper
hilaritas, dum metus, quoscumque ei peregrinanti mens anxia
peperit, quasi praefinitos et caelo grauante dispositos se euasisse
confidit. debetur ergo uox serena laetitiae, ne muta
gaudia maeroris imaginem sortiantur. cui enim pateat exul- s
tantis animi secretum nisi oris claue reseratum? reduces
etiam cygnos alis ludere Mantuanus adseruit. quid ego faciam
in medio deprehensus abrupto, qui et regressui meo debeo
dicendi fidem et proposito tacendi necessitatem ? secede,
quaeso, ad tempus, officii censura grauioris: numquam te
opportune gaudiis miscuisti. prophetarum insignissimi sub
legem uersuum uerba redigentes carmine desideria sua et uota
cecinerunt: diuino pectora dedicata conloquio plectris ecclesiastica
per populos iura diuiserunt. cur ego in ordinis et
meriti constitutus infantia aemulari summorum facta non
studeam, maxime cum narrandi simulacrum altaris militem
ad excipienda quae contra fidem eueniunt bella conroboret?
nec dubitabo dicere quod praesenti constat exemplo. didicimus
iam quo turbine pro amore fidei hasta iacienda sit, neque nos
uirtutis pretio uel titulis mediocris conflictus eleuauit. dicam
ergo libens musico stilo gaudia mea, quorum perfectionem
maximis promitto me deo adnitente eloquii lituis nuntiaturum.
pulsabunt me oblatrantium uenena linguarum, sed
7 cf. Vergil. Aen. I 406
VL ENNODII EV DIA E, D. BLV DE om. T
2 hylaritas EV peregrinati ELTY 3 granante (u sup. ras.)
B 4 confldet B 5 meroris Ubri 7 cignos libri mantuanos
B 11 oportune libri 12 lege b 14 ergo L 15 emnlari
BEP 16 simulcrum T 19 iacenda L naque] atque
fort. 20 praetio B 22 mazimas L me om. T anniis
tente LV, annaente ET, adiuuante b lslita eloq ais (ta ex ti corr.)
T, eloquii literis Sirm. nuntiarumL, iniciaturum b
professionis et ingenii exercitiis adgregabo quicquid contra accusati
meritum maledictor ingesserit. usus est iste bene nitentis
conscientiae opinionis lucro iungere morsus aemulorum et
famae conpendia de inuidis aucupari. male pertinax dens
sliuoris, infringere et qui oblocutionis fomitem de loco gloriae
quaeris obmutesce. dic unde fructus eueniat meritis, si iactantiae
deputas quod sudore nostro placemus. labor est disciplinae
amicus et religioni quadam cognatione sociatus. uelut
uda praesegmina peregrinis maritata fomitibus nobilitatem
fructuum ramis tribuunt, quam parturientia diu nesciere plantaria,
ita dotatus liberalibus institutis bona mentem cura
grauidam ad spem germinis melioris adtollit. pelluntur animo
consiliorum toxica humanis praeparata necibus: umor suci
letalis aboletur, quotiens huiusmodi occupationibus ingenia
se submittunt. hinc ad clariora digredientibus diurnorum
patescunt secreta librorum, quorum ianuam sensus pulsanti
dum reserat, populis se duce peruium facit iter ignoratum,
dum fastidiosos eloquii splendore, parum doctos fabricata
latinitate et, ut aiunt, artifici rusticitate perducit. quis talem
so salutis non diligat indicem, non sequatur, qui necessariis dulcia,
dulcibus seuera miscendo amare uitae dogmata et uelle cogit
inuitos? sed istinc alias. coepti conpleantur honesta uota propositi.
apud scientes rerum loquimur: res uirtutis est gaudium.
continere, secundae diligentiae per elaboratum tramitem luculentae
dictionis ostendere, hodie maxime, cum mei portio
limen ingressa facundiae dat parenti exultatione eloquentiam,
quam negat ingenium, cum donat causa quod natura non
praestitit. macte insignium adulescens uirtutum, qui in cano
2 iste eet Plb nitentes B 4 innidia Sirm. 7 sudore
B, sudori rell. 9 u.da T, unda Pb et maritata Pb
10 tribuant E et Sirm. perturientia Lt nescire T, nescieretis
L 11 bonam EPb curant E 12 atollit T peiluntur
(unt ex corr.) L 13 humor ELTV 14 laetalis B, loetalis
LV 16 sensus pulsanti scripsi, sensu pulsante libri 19 perducet
B 20 radicem ET 21 reuera B 22 alias (alt. a ex
o corr.) B cepti PTb, sed cepto E onesta B, honeati Pb
ppositi T 24 fecundae fort. luculente B 25 mei] ei L
26 facundae B 27 odonat T, condonat P b 28 adoliscens B
flore pomorum numerum monstras. das pellere adflictionis
glaciem et ad uernum me dictionis inuitas. nam dum quod
tu debes studiis, ego inpendo laetitiae, puto ambo proficimus.
simile est enim rudem instituere et ad declamationis affectum
reuocare iam desidem.
1 Post canas hiemes, gelidi post damna profundi
Tranquillum quotiens nauita carpit iter,
Maeret et infidi desperat prospera ponti
Quamque uidet faciem non putat esse salis.
Sibilat aura leuis, ualidas timet ille procellas
Fluctibus et blandas aestimat esse minas.
Lintea si crispant Zephyri pendentia malo
Et dulci ludit spiritus obsequio,
Confusam uentis naturam perdere leges
Iurat et antiquum credit adesse chaos.
Gaudia sic tollunt placidis discrimina rebus:
Nulla fides laetis integra nec dubiis.
Non aliter uariis tenuit quos Roma periclis
Litoris optati reddidit ad gremium.
Permulcent pelagi numen uenerabile cantu,
Anchora quod proprium mordet obunca solum.
Flamina sed lassis tenerum factura soporem
Perturbant mentem militis aequorei.
Arma ratis subigit, remos et lintea uibrat:
Sic mens naufragium suspicionis habet.
Adueniat siccis qui pressit caerula plantis,
7 Quid. Her. V 53 10 Quid. Met. II 299 16 cf. Verg.
Aen. I 169
1 monstrans dans B 3 debet T 5 diesidem JB, reridẽ∗∗
( ̃add.m. 2) T.
1 VERBVS inscr. T hieme L dampna ELPV 3 meret
BLTV disperat BLV 4 uidet EP 5 sybilat LV
7 zephiri ET, zepheri BL\' mal///o B 9 uentia] ueteria E
10 oahos T 11 sic] si PTb 18 tenuit nariia ELPVb
14 littoris PT 19 subegit Bb linthea PTb 20 suspitionis
LPT 21 praessit BLV cerula Iibri
(Nam portus fessis ille salutis erit)
Qui latices uinxit fundens in pocula saxum,
Qui lapides soluit, qui solidauit aquas,
Quem genetrix fudit saeclis sine semine feta,
Ad matrem iungens uirginitatis onus,
Qui mortem propriae superauit munere mortis,
Dans uitam mundo, funere quam peperit:
Ille per excelsum uideat me dexter Olympum.
Tunc patriam teneam. tunc stationis opem.
Nubila laxati uerrant licet aequora uenti,
Rimosam puppim nil nocitura petunt.
Dulcia conpositis quatiam tunc tympana chordis,
Floribus et pingam carmina nostra nouis.
Vt fatear, doctis constat bene dicere laetum:
Tristia nil capiunt pectora uersiloqui.
Sed redeat uernum, cesset iam bruma timoris.
Stringite quae nectant frondea serta comas:
Cantem quae solitus, dum plebem pasceret ore,
Ambrosius uates carmina pulcra loqui.
VII. FAVSTO PRAEFATIO.
Nisi didicissem quod serenitas conscientiae uestrae huius
mali scabies abiuraret, inuisum mihi eloquii uber adstruerem.
31 cf. LuCret. V 2t6, VI 624 38 cf. Onid Trist. I 7, 2
22 pertus (Cr in ras.) B fessis] felii Sirm. 23 iunxit
EPb 25 genitrix TY secUs BL senfina B 26 bonus
ET 27 proprie B 28 quem Sirm. 29 olimpum libri
30 opus o 82 rimose B pnpim BPT, pompi B 33 con-
ositispetunt B quantiam B, quae iam ET timpana BPT cordis
libri 34 pingã∗ (~ add. m. 2) T, pinguam EP 35 dfctia Y,
dictia SWm., doctos fort. letum EP 40 uatis libri, em. Sirm.
VIL PRIEFATIO (PRAEFAT∗O L A eraa) FAVSTO BELPTYb,
AD FAVSTVM DE CARMINIBVS EIVS inscr. Sirm. 1 nre T
2 scabiem Sirum alloquii Pb
facessat a bonis actibus res arnica perfidiae. me tamen nocitum
cautela uestra denuntio. suspendistis hactenus ab ingenioli
mei ariditate imbrem fructuum nutritorem. deus bone, quam
peregrinas in me et ex uestri oris diuitiis adquisitas dicendi
opes intellego! adiacet dictis locupletibus, quantum sentio, 5
rubiginosos lingua et sensu hebetes peritiae lima conponere.
est uobis quoddam cum hominum factore collegium. ille finxit
ex nihilo, uos reparatis in melius. gratias ego refero de suscepto
carmine, cum de dilato maeream beneficio. ad Camenalem
tamen ignominiam, quibus numquam Gluuidenus deest,
uersus adieci et periturae, ut dictum est, cartae prodigus non
peperci. legite iucunditatem motura poemata et familiaris mali
stupenda, ut aiunt, decora conprimite.
Fluminis in medio succendis uiscera, Fauste,
Cuius alit magnam carminis unda sitim.
Quis ferat ardorem laticum flammasque fluentis
Cognatas sicco sorbeat ore potans?
Fonte uaporiferum pariunt tua uerba calorem:
Aestuet unde iecur, pocula prospiciunt.
Ingenii quisquis festinus tendit ad amnem,
Non putet ambiguum: sic bibit, ut sitiat.
Nobilis occultum condiuit limpha saporem,
1 perfidi eme ex perfidie me B corr. 2 actinus B 8 areditate
B\' 5 op\' T intelligo B1 L doctis fort 6 rubiginoaus
B hebites B 7 factorem (a ex 0 corr.) L
coliigium B fixit Ll 8 reparatea Bx ergo L 9 lilato
L meream libri beuificio B tamen B, om. rell.
10 gluuidinua BEPTYb, gludininus L, Cluuienus coni. Gronouius
Obs. p. 404, cf. Iuuenal. I 79 11 uereos B carthae B
12 iocunditatem ELT familiaris mali B, familiari rell. 13 conpraemite
B
1 VERSVS inscr. ETV 4 cognatis ELPTV potanl]
uorans coni. Schottus, potens coni. Valerius Andreas 6 uapore-
α
ferum Bx 6 aestuat Sirm. iecor B proipiunt B
8 putaet L bibat b 9 condibit B ljmfa BLT
Conputet et damnum, ei minus inde feram.
Lubrica Cecropio confidens lingua coturno
Nil iactet priscos nobilitate seni.
In ueterum morem pangit noua carmina Faustus,
Qui per membra suum desecat arte melos.
Doctus ad incudem uerba infabricata referre,
Quosque facit uersus terque quaterque probat.
Aetas cana refert digitis animasse Myronem
Quod fingebat opus uiuificante manu.
Tu uerbis faciem tribuis, modulamine membra.
Quod natura deo, hoc tibi dant studia.
In uetulum dexter si uertas plectra cadauer,
Primaeuum facias aedificante lyra.
Si flores simules gelidi per plaustra Bootis,
Mox Helicem uernis sibilat aura modis.
Ninguida lustra rosas, fundant tibi frigora mustum,
Feruenti Pallas sidere dona ferat:
Piscis in aetherio quem portas uertice tranet:
Si iubeas uersu, marmora ceruus amat.
Faucibus e mediis inpasto uiscera praedam
Ore potens tollas, quam tenet ore leo.
Iam scio Castalii quo me traxistis amores:
Accedunt culpis munera uestra meis.
Sutilis ad tumidas rapitur mea cumba procellas,
Hibernos passura notos, quam nauita pauper
11 Hor. Carm. II 1, 12 15 Hor. Ep. II 3, 441
10 conpntet (e in a corr.) B 11 cicropio libri 12 nihil
L* iacet L aeDes Pb, niros uel feros coni. Schottus
14 menbra B arce T1 16 prob t L (spatio 1 litterae uacuo)
17 myronem B, maronem rell. 18 quos E 19 tu∗∗∗L
menbra B modnlamina membris coni. Schottus 20 hoc-quod
coni. Schottus 21 plecta L 22 primenum libri aeuiflcante
fort. 28 simulis B 24 elicem libri, Helices fort. 25 roras
L 26 sidere (re in ras. corr.) T 27 etbereo PT 29 inpasti
fort. niscere Sirm. 30 potans V1 31 iam acio] nescio fort.
33 cimba PT 34 hybernos EPTb natinita B
Rimosam tenui fingens de cortice puppim
Conposuit nomenque dedit tine laude phaseli.
Illa nec Aegeum pelagus nec littora Phryxi
Nec quaecumque ualet. trux aequora uerrere fundo
Aeolus agnouit, placidos sed gurgitis alti
Praelegit bene cauta sinus, ubi seruiat Auster,
Non ubi regna petat, quotiens ibi remige lento
Sibilat in tremula discurrens aura carina.
Lintea nam summis dum crispant nexa cerucis,
Quae portant mortes praestant mihi flamina somnos,
45 Huc uertam puppim, certis mea carbasa uentis
Commendans, cursus artis opisque meae.
Flecte uiam uelis clauumque ad littora, Phoebe:
Anchora proscissum mordeat unca solum.
Musa, dictorum caput optimorum,
50 Herbidam fingens hederis coronam,
Quam per exactos muneras poetas,
Necte capillos.
Sulcat inmensum pelagus carina,
Nescit ad clauum manus apta ferri,
55 Quo uocat dextrum regimen per undas
Artis amicus. ,
Pergis ad Faustum, trutinam loquelae,
Ore qui uastum ualet ut profundum,
36 cf. Cat Carm. 4 45 cf. Lucan. m 592. 596 53 Verg.
Aen. X 197
35 pupim EPT 36 pbaeili B V1 37 egeum libri li.tora
(c eraa.) B, litora ELV phrixi libri 88 uerrere] uenere
2 39 eolna libri 40 cau..ta L 43 cirucis libri, ceruchia
SiNn., carinis b 44 prant (p corr. in raa) T somnus B
46 pippim L1V, pupim ET 46 cursos B opisquae B
47 litora LV foebe BLV 48 unca Pb, unda T, uda BSLV .
49 SAFFICVM inscr. LPV, SAPIOYM ET doctorum fori.
capud BlP, capit T 60 corona T 61 exactus B muneras
scripsi, numeras Ubri, numerans coni. Schottus 57 loquiilae B
58 ualit B
Luce quem mundus ueneratur ipsa
Dexteriorem.
Aurium libram tenet in Camenis:
Illius ferrum secat omne uulnus,
Quodquod internis latet in medullis
Carminis aegri.
65 Si meos uellet modicos thyrambos
Mente, qua cunctum moderatur orbem,
Inter infantum triuiale murmur
Pendere, laus est.
Lux mea, Fauste,
70 Spesque salusque,
Litterularum
Munera parua
- Suscipe laetus.
Sic tua summus
75 Germina Christus
Lucida seruet.
Porrige dextram
Nominis almi.
Grata. Tonanti
Farra piorum.