The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Deus arbiter uniuersitatis et conditor illa res humanas
lance dispensat, ut et fideles praemium et poenam rebelles
excipiant. lassis enim deuotorum obsequiis ualitudinem tribuit,
dum muneris oblatione succurrit. perdit laboris memoriam
mens terrenis obligata carceribus, quotiens illi uicissitudine
subuenitur: in antiquum sudoris iuuenescit affectum qui
necessitatem gratiae melle conmutat: sanctorum poenae, dum
corona quaeritur, abiurantur. cui dubium est, quod nec ad
caelum sine fiducia remunerationis adceditur? imitanda sunt
mortalibus duce sapientia illa, quibus aeternus ordo conponitur:
secuturus est actibus animus, unde sumpsit originem, dum
deo deuote famulantes quod praestolamur offerimus. a superna
enim conuersatione non discrepat qui talem obsequentibus
1 psulei\' L auctoritate papae LIPb Bubnixi. L quae
—amputari L in mg. add. 5 quo BL, qfi T, quomodo V
6 paraere L 8 dampnam LV Sirm., supra scripti LP\'TV, ssBb (praecedit
epistula ad Agapitum IIII 6) 14 fidelis