The following text is encoded in accordance with EpiDoc standards and with the CTS/CITE Architecture.
Magno tu quidem animo egressus dudum de domo tua
et de cognatione tua usque in mare magnum recedentia penetraueras,
maiore tamen uirtute heremi repetita est a te heremus
quam petita. siquidem cum hanc primum hospes ingressus
es, habuisti ducem et uelut itineris tui praeuium quem deinde
militiae caelestis magistrum, eumque tunc secutus et parentes
relinquens parentem tamen sequebaris. nunc uero cum Eundem
ascitum ad pontificale fastigium prosequendum putaueris, ad
familiare secretum heremi te amor rettulit. ergo nunc es
nobilior et maior exemplo. prius enim cum desertum peteres,
comitatus etiam fratrem uidebaris, nam cum desertum
repeteres, etiam fratrem reliquisti. at qualem illum quantumque?
quanto tibi semper dilectionis cultu obseruatum? quam
singulari tibi adfectione deuinctum? et cuius caritati praeferre
nihil posses nisi forte solam heremi caritatem., quam
(sic) ad scm
hylarium arelatensem epm de laude heremi E Incipit epistola beati
epi lugdunensis ad sanctum hilarium laerinensem monachum de laude
eremi H Incipit libellus, sci eucherii lugdunensis archi epi de laude
heremi R Incipit epla beati eucherii lugdunensis epi F 4 domino
om. E 5 hylario ER 6 dudum om. EF 7 de om. H
recedentia eremi secreta H 8. heremi Otn. H a-petita om. EF
9 quum H egressus R 10 uelut] tamquam FH 11 parentem EF
14 ret///ulit E 16 etiam om. H nam] nunc H 17 repetieris H
fratrem] patrem H 20 nichil (sic semper) ER\'
illum parum, sed hanc amplius aliquid. ostendisti etiam ille
in te secreti amor quam magnus esset, cui etiam maximus
cederet. qui quidem heremi amor, quid in te nisi dei amor
appellandus est? seruasti ergo caritatis ordinem lege praescriptum
primo deum tuum exin proximum diligendo.
Quem tamen ego sola profectus tui contemplatione ut
animo conicio nec aduersatum itineri consilioque tuo existimo,
sed inusitato inter deuinctas sibi personas modo dimittere te
ille, ut puto, non minus uoluit quam tu discedere. diligit
enim et ille te multum uicissim, in amore tamen tuo commodum
tuum consulit, cumque adfluentissima eius et summa
in te sit caritas, fastigium tamen illius tendit usque ad
utilitatem.
Et tu licet omnem iamdudum censum in Christi pauperes
Christo diues effuderis, tum et praeferas licet annis
iuuenem moribus senem, sis etiam ingenio clarus, clarus
eloquio, nihil in te tamen primore loco magis suspexerim
dilexerimque, quam quod solitudinis sedem sic concupisti.
unde quia me respondere copiosius spatiosissimis ac facundissimis
litteris tuis saepe postulas, sufferas paulisper necesse
est, cum sis sapiens, insipientiam meam, dum recolo multimodam
domini gratiam erga hanc ipsam heremum dilectam
tuam.
Heremum ergo recte incircumscriptum dei nostri templum
dixerim; etenim quem certum est habitare in silentio credendum
est gaudere secreto. saepius se illic uidendum sanctis
suis praebuit et conciliante loco congressum non est aspernatus
humanum. in deserto quippe Moses glorificato uultu
deum conspicit, in deserto Helias uultum pauens, ne deum
EF 6 dominum H 7 ut-conicio om. H 8 nec] non H
9 deuictas H 11 te et ille EF 18 primo R primiore H 19 dixerimque
H 20 copiosis B 22 sis ipse H 28 consiliante H 29 moyses
(sic aemper) EFHR deum uultu H 30 helyas HR
reuisitet neque uspiam desit, tamen ut aestimare licet, peculiarius
uisitationem dignatur heremi et caeli secretum.
Ferunt quendam alii quaerenti, quali inesse loco deum
crederet, respondisse, ut quo se duceret, impiger sequeretur;
tunc comitante eodem ad late patentis heremi secreta uenisse
et ostendens uastae solitudinis recessum: en, inquit, ubi
deus est. nec inmerito ibi esse promptius creditur, ubi facilius
inuenitur.
Nam et in primordiis rerum, cum omnia deus in sapientia
faceret et singula quaeque futuris usibus apta distingueret,
non utique hanc terrae partem inutilem et inhonoratam dereliquit,
sed cuncta non magis praesenti magnificentia quam
futuri praescientia creans uenturis, ut arbitror, heremum
sanctis parauit. credo his illam locupletem in fructibus uoluit
et pro indulgentioris naturae uice hanc sanctorum dare fecundam,
ut sic pinguescerent fines deserti, et cum rigaret de
superioribus suis montes, abundarent quoque multiplicata
fruge conualles locorumque damna suppleret, cum habitationem
sterilem habitatore ditaret.
Possessor ille paradisi et transgressor praecepti, cum
locum uoluptatis habitaret, fixam sibi a deo legem seruare
non potuit. quanto enim iucundior ille amoenitatibus locus,
tanto huic in lapsum pronior fuit; unde non solum hunc
legibus suis subdidit, sed etiam in nos usque suum illum
stimulum mors tetendit. proinde heremum colat qui uitam
cupit, quia amoeni incola mortem parauit. sed iam ad posteriora
heremi deo semper acceptae exempla ueniamus.
Moses cum egisset pecus ad interiora deserti, tunc
EFH 2 reuiset H 3 cellae H 4 alio HR quali
in loco esse deum H 6 tum H 12 reliquit H dimisit EF 13 praesentis
H 14 sanctis heremum H 15 parabat F in om. H
16 uite B 17 irragaret H 18 habundarent EFB 19 suppleuit
H 23 iocundior EF 24 tanto om. EF lapsum hic R
28 accepta EF
uidit, uerum etiam audiuit loquentem. nempe tunc dominus,
cum abici pedum uincula commoneret, sanctam heremi terram
pronuntiauit dicens: locus in quo tu stas terra sancta
est; manifesto tunc indicio meritum occulti honoris expressit.
confirmata quippe est a deo sanctitas loci sanctitate etiam
testimonii, in quo, ut reor, etiam illud pariter et latenter
enuntiat, ut accedens ad heremum pristinis curarum obligationibus
uitae se absoluat et anterioribus uinculis expeditus
incedat, ne locum polluat. ibi primum Moses diuini colloquii
familiaris adhibetur interpres, accipit uerba ac uicissim refert,
dicenda agendaue et percunctatur pariter et docetur, ac mutuo
confabulationis usitatoque commercio cum caeli domino sermocinatur.
ibi uirgam resumit in opera signorum potentem
ingressusque heremum pastor ouium pastor ab heremo remittitur
populorum._
Quid deinde plebs dei ab Aegypto liberanda et operibus
absoluenda terrenis numquid non auia petiit ad solitudinesque
confugit adpropinquatura in heremo utique deo a quo fuerat
exempta seruitio? tendebat igitur ad heremum longe uastitate
terribilem Mose duce. quam magna multitudo dulcedinis
tuae, domine! heremum ingressus Moses deum uiderat.
en rursus redit ut uideat. ipse plane dux itineris populum
suum dominus ad deserta ducebat, in usum utriusque temporis
uiantibus trahens columnam, nunc rubentem flamma,
nunc nube candentem. dabat ita tunc promerentibus e caelo
signum, quod lactea mole porrectum alternis inradiabat ardoribus.
intuito Israhel lumine sequebatur radium corusco eminus
E 5 iudicio EFH 6 etiam om. EF 7 etiam om. H
pariter] tacite H 8 enuntiat] essentiat R 9 ae] gressus HR 15 reuertitur
EF 18 inuia H 19 in heremo utique appropinguauit deo H
20 desertum EFH 23 redit rursus E en redit ut iterum uideat H
25 trahens uiantibus EF 26 itaque H e om. EF 27 moles E
radiabat F 28 intuito] intento EFH.
cum iter ostenderet, lumen praeferret.
Huic identidem populo nonne ad deserta tendenti obiecta
inuii maris claustra patuerunt? cum inter praeruptos
gurgites iter carpens puluerulenta uestigiis agmina t rubris
litoribus incessit, minantesque undarum pendentium montes de
profunda ualle suspiciens sic custos gentis freti stagna transiuit.
Neque in hoc tantum diuini operis uirtus stetit, nudata
namque rursum refluo aequore operiens iter eorum cum hoste
deleuit, totumque in sedibus suis mare, credo ne ab heremo
Israhel reuerteretur, opposuit. aperuit inter aquas uiam et
confusis deinde aquis texit, ut desertum expetentibus patefaceret
itum, clauderet reditum.
Hac ergo gratiae uirtute donata est gens illa, cum ad
solitudinem tenderet, plura tamen promeruit, cum possideret.
illic namque eandem insperato dominus miraculo refecit, cum
percussa silice exundantes aquas sitientibus praebuit et abhorrentibus
saxis riuos natiuo fonte depromens occulta manu
inposuit subitam latentibus uenis naturam. nec solum illic
ingesto flumine uiscera siccae rupis infudit, uerum etiam
dulcedine superinduta amaros tristibus aquis haustus repressit.
illas elicuit, has placauit, nec maiore miraculo e saxis aquas
quam ex aquis alias aquas reddidit. obstupuit plebs cuncta
caelestis auxilii illic opem sentiens non minus in his aquis
quae erant quam in illis quae necdum fuerant.
illic etiam idem populus demissum caelitus cibum
albenti solo legit, cum in nubibus dominus panem pluuium
26 (Ex: 16, 14) E dominus digne EF 8 tendentij properanti H
5 uersum corruptum ita emendauerim: agmina agens puluerulento
uestigiis agmine ad litora rubri maris accessit H 6 minantesque] intranext
tesque E iptrantesque F 7 suscipiens F 9 rursus F 12 circumfusis H
14 ergo] igitur EF est Otn. EF 16 miraculo] potis H 21 superindulta
22 superindita EFH, scripsi: superinduta 24 illic om R
illic auxilii H 25 illis] his H nondum EFH 26 dimissum EF
manna ninguido aere inlapsum cecidit, ubi panem angelorum
manducauit homo. et quia sufficit diei malitia
sua, cotidianum diuina indulgentia uictum contulit iam tunc
lege praemissa, ne in crastinum cogitaret. sic quondam in
heremo constitutis, quia praestare uictum terrae non poterant,
caelum ministrabat.
Legem etiam et caelestia edicta Hebraeus idem numquid
non heremi inhabitator accepit, tum cum propius admotus
inspicere diuino digito inpressa tabulis signa meruit?
eductus castris in occursum domini ad radices montis obuius
institit. uidit equidem pauore perculsus illum Synai uerticem
quem terrore multo conspicuae maiestatis insederat. adspexit
attonitus montem procul interfluenti igne fumantem, quem
deinde totum late nubes densissima obtectum operiebat. expauit
hinc micantia expressis ignibus fulgura et tonitrua
crebris fragoribus mixto buccinarum clangore reboantia. ita
filii Israhel, dum in solitudinibus degerent, dei sedem uidere,
uocem audire meruerunt.
Talibus olim similibusque usa est ac sustentata miraculis
natio illa, cum deserti incola fuit, cum eam inusitatus
cibus, repentinus potus, inconsummabilisque uestitus aleret,
cum etiam illa quae extrinsecus corpus ambiebant infatigabili
habitu permanerent. quidquid eorum necessitati locorum ingenium
non obtulerat, manifesta dei magnificentia suggerebat.
uix in haec caelestis gratiae dona peruenit sanctorum unus
qui de hoc populo ait: non fecit taliter dominus
omni nationi. specialia contulit, inaudita concessit, cum
diuinis muneribus populum refecit in heremo.
28 Ps. 147, 20 F 6 terrena EF terra H poterat H 9 tunc EF
a
11 radicem EFM 13 conspicu$maiestati? F 15 densissima caligine
operiebant H 17 fragoribus] fulgoribus R 18 solitudine E 21 natiocum]
nam cum illa R 22 potus] positus R 23 illarum EF illoruni 22
25 attulerat EF 26 hoc R 27 dominus om. H 29 in om. EF
Et haec quamuis in figuram nostri facta tradantur et
facies illa rerum mysteriis flagret occultis, omnesque in Mose
baptizati, in nube et in mari escam spiritalem manducasse,
potum spiritalem bibisse referantur, tamen omnia haec ita
futurorum continent fidem, ut gestorum custodiant ueritatem,
quamquam nec sic quidem heremi minor laus est, etiamsi
ea quae illic gesta sunt in sacramentorum sint altitudinem
referenda. nihil ergo gratiae derogatur, etiamsi ille tunc status
corporis et uestimentorum non secuta corruptio uenturae
uitae specimen detulerunt; magna namque loci gratia est, si
quales illos beatissimi saeculi felicitas habebit, tales in hoc
iam istos heremus habeat.
Quid, quod filii Israhel ad illam desiderabilem terram
non nisi habitatione heremi peruenerunt? et ut gens eadem
postea possideret illam lacte et melle manantem, prius hanc
aridam incultamque possedit. totum semper ad ueram patriam
heremi mansionibus iter panditur. habitet inhabitabilem terram
qui uult uidere bona domini in regione uiuorum, sit hospes
huius, qui ciuis esse contendit illius.
Sed ut haec relinquam, Dauid ipse insidias regis infesti
non nisi cum desertum expeteret euasit, qui in Idumaeae
ariditatibus commoratus dominum toto corde sitiebat, ut sitiens
in deserto et in inuio et inaquoso tunc demum appareret deo
in sancto ac deinceps dei uirtutem pariter et gloriam sanctus
uideret.
Helias uero maximus secretorum colonus caelum imbribus
clausit, ignibus reserauit, ministra alite cibum sumpsit,
fixa mortis iura reuocauit, Iordanem diuiduum interrupto
amne transiuit, caelum ardenti curru raptus ascendit.
21 (Ps. 62, 1—3) 29 (III Reg. 17, 18, IV. Reg. 2) R 2 rerum illarum EF flaret EFH 3 manducasae —
spiritalem om. E (leguntur in marg.) 4 referuntur R 6 etiamsi om. H
8 ergo om.H gratiae om.H tunc om.R 9 consecutaH 11 habebatH
Quid deinde Helisaeus, consectator uitae huius atque
uirtutis? nonne perinde diuinorum miraculorum opere claruit,
quem insignem nunc scissus torrens, nunc innatans ferrum,
nunc rediuiui, nunc olei incrementa fecerunt, quique postmodum
post alia quam plurima duplicatam in se uirtutem
magistri hoc etiam conprobauit, quod ille superstes defunctum.
hic defunctum exsuscitauit iam defunctus.
Filii quoque prophetarum relictis urbibus expetebant
gemino defluentem fonte Iordanem exstruebantque in abditis
tabernacula remoto iuncta torrenti. excubabat cohors sancta
secreti fluminis ripis uelut quibusdam sparsa tentoriis et
habitationibus congruis egregia indoles spiritum custodiebat
paternum.
Quid ille quo maior inter mulierum natos non surrexit
nonne in deserto clamans in deserto uiuebat ? in deserto ab
hoc baptismus traditur, in deserto paenitentia praedicatur, in
deserto primum mentio regni caelestis infertur. ibi haec ille
audientibus primus ingessit, ubi haec citius ambiens quisque
promeruit. nec inmerito futurus hic arduus habitator deserti,
— ante faciem domini angelus mittitur, — uiam reserat in
caeleste regnum et praecursor et testis dignus, qui patrem e
caelo loquentem audiret, filium baptizando contingeret, spiritum
sanctum descendentem uideret.
Ipse quoque dominus ac saluator noster baptizatus
confestim, ut scriptura ait, a spiritu in desertum ducitur.
quis hic ergo est spiritus? cunctatio subest nulla, quin
sanctus. quod deinde spiritus sanctus pertrahit in desertum.
nimirum istud ille dictat, ille istud tacitus inspirat, fitque
3 et 11) 24 Matth. 4, 1) H 4 postmodum] postremo EFH 6 magistri uirtutem
etiam hoc H 7 exsuscitat R 8 expectabant E 10 choros H
14 natus E (corr. m. 2.) natos mulierum H 17 hic illis B 18 hoc H
19 neque H deserti habitator EFH 21 regnum christi EF 22 audierat
E 25 deserto EF 26 ergo] igitur EFH nulla subest EFH
28 istud illud dictat ille illud H
ergo flumine infusus nihil sibi prius agendum putat, quam
ut ad secreta contendat. et tamen ille sanctificantes semper
aquas tunc sanctificauerat nec peccati hominem purgatus
abluerat; peccatum enim ille neque fecerat neque metuebat.
et heremi tamen ardore flagrabat atque in omnibus salutaris
auctor exempli hanc sibi non dignam nobis desiderabat. quae
si uotiua deo ab erroribus libero, quanto magis necessaria
homini erroribus obnoxio? si petita non delinquenti, quanto
magis exoptanda peccanti?\'
Ibi etiam in famulatum domini remotis circumstrepentium
turbis tacita diuini uigoris ministeria succedunt, et in
heremo constitutus tamquam iam in caelum reuectus occurrentium
excipitur officiis angelorum. ibi tunc tentantem notae
artis insidiis hostem illum antiqui temporis confutauit, supplantatoremque
ueteris Adam nouus Adam reppulit. o laus
magna deserti, ut diabolus qui uicerat in paradiso in heremo
uinceretur!
Desertus etiam locus ille erat in quo saluator noster
quinque uiuorum milia panibus quinque et piscibus tantum
duobus pauit, satiauit, expleuit. semper in deserto suos pane
Iesus pascit; suis praetulerat olim manna diuini muneris
fidem, nunc fragmina praetulerunt, eodemque miraculo uictus
tunc esurientibus decidit, ita nunc uescentibus creuit. cunctis
dono suo epulae auctioribus maiores fuerunt cibis quam fuerant
inlatae conuiuiis. desertis, inquam, desertis tantorum
nunc signorum causas demus; uirtus potentiam declarasset,
si habuisset locus copiam.
EFH 2 flnmini E prius om. EF
3 deserta H 4 purgaturus abluefet H 6 et om. EFH amore FH
8 libero-erroribus om. H 11 circumstrepentibus EF 12 tacita—reuectus
om. H 13 iam om. H caelo E 15 antiquam H 16 adam
om. H 17 uixerat H 19 ille locus EH 22 iesns suos EF 24 tunc]
nunc JR ita—conuiuiis om. 2t comptus damna sua epulis anterioribus
maiora fuerunt EF 26 latae H
Et tunc dominus Iesus ad excelsi montis remotiora
secessit, cum tribus tantum sibi adhibitis electis insolita
claritate uultus effulsit; qui cum adsumptum palam hominem
praeferret, declarandae maiestatis iudicium secretis credidit
ibi tunc ille apostolorum maximus: bonum, inquit, erat
nos hic esse adamans scilicet magnitudinem signi in remotione
deserti.
Idemque dominus Iesus, ut scribitur, in desertum
locum ibat ibique orabat. locus ergo ille iam uocetur orationis
locus quem exorando deum idoneum deus auctor
ostendit docuitque, unde facilius nubes humilians se oratio
penetraret adiuta loco, quia honorata secreto, atque ipse illic
orando cum peteret, demonstrauit, ubi orare nos uellet, cum
peteretur.
Quid nunc ergo Iohannem Macariumque commemorem
aliosque quam plures, quorum conuersatio dum in desertis
est, in caelis facta est? adpropinquauerunt illi tantum domino
quantum adpropinquare domino hominem fas sinebat, admissique
sunt in diuinarum opera rerum quantum carne
circumdatos licebat admitti. fixam in superna mentem caelestibus
inseruerunt secretis, hinc comitantem gratiam aut
reuelationibus tacitis aut clamantibus signis protulerunt et
suffragante secreto usque in id prouecti sunt, ut terram corpore
tunc quidem contingerent, caelum uero spiritu iam
possiderent.
Hoc igitur heremi habitaculum dicam non inmerito
quandam fidei sedem, uirtutis arcam, caritatis sacrarium,
pietatis thesaurum, iustitiae promptuarium. nam sicut in
magna domo pretiosa quaeque claustris obsignata in remotis
habentur, ita magnificentia illa sanctorum abditorum heremo,
E hominem palam H 4 declarandum EF 5 inquit om. E
erat inquit FH 6 remotionem R 8 idem quoque EFH 9 iam
ille EF 11 humiliantis H orantis EF oratio J oracum E 13 uelle
competeret EF 15 nunc om. EF 29 obsignata] obserata H
quodam conclaui deserti, ne conuersationis humanae usu abolescat;
apteque mundi a domino haec pretiosa diuitiarum
supellex in illa mundanae domus parte non solum conditur,
uerum etiam, cum usus est, ex reconditis promitur.
Fuit olim erga heremum cura diuinae prouidentiae
summa et maxima, sed ne nunc quidem parua est. nam et
nunc cum heremi incolis uictus diuinitus insperata superuenit
largitate, quid aliud quam e caelo lapsus defluit? habent et
isti in hac caelesti munificentia suum manna, nec minus his
dominus bracchii sui opere secreto alimoniam spargit ex abdito.
et cum silicibus perfossis tandem diuino munere respondentes
e saxis aquae profluunt, quid aliud quam uelut Mosi
uirgae ictu percussa rupe emerguntur ? uestimentorum perinde
habitus in heremi uastitate degentibus nunc quoque ecce non
deficit qui, dum iugiter gratuito diuina prouisione succedit,
utique succedendo manet. aluit dominus in deserto suos quondam,
sed et nunc alit; et illos quidem quadraginta annis,
hos uero quoadusque anni erunt.
Merito hanc sanctus diuino igne succensus relicta sede
propria sedem legat, merito propinquis filiis parentibusque
praeponat suorumque omnium commercio emat. merito haec
genitalem deserentibus patriam temporariae patriae nomen
obtineat, a qua non metus, non desiderium, non gaudium,
non maeror reuocet. merito plane uniuersorum affectuum sola
sit pretium.
Quis enim enumerare beneficia heremi digne queat
uirtutisque commoda habitantium in ea? in mundo positi, quodam
modo extra mundum recedunt, in solitudinibus, ut ait
H deponiturque EFR terram EF deponitur
intra quodam conclaue H 3 a mundi EF hic EF pretiosus EF
8 tunc E heremum EF inspirata EF 12 resplendentes H
14 emergunt EFH 15 ecce] esse H 19 uero om. H quo usque EFH
22 haec om. EF 23 patriae om. EF 24 non metus non maeror H
cauernis terrae. nec inmerito dignum talibus apostolus
negat esse mundum qui alieni sunt ab illo rei publicae humanae
tumultu, sepositi, quieti, silentes, nec magis absunt a uoluntate
peccandi quam a facultate.
Clari apud ueteres saeculi huius uiri defatigati laboribus
negotiorum suorum in philosophiam se tamquam in
domum suam recipiebant. quanto pulchrius ad haec manifestissimae
sapientiae studia diuertunt magnificentiusque ad
solitudinum libertatem et desertorum secreta secedunt, ut
philosophiae tantum uacantes in illius heremi deambulacris
tamquam in suis gymnasiis exerceantur ? ubi, quaeso, salubrius
quam in deserti habitatione seruetur pascha? sed uirtutibus
et continentia, continentia, inquam, quae uelut alia quaedam
est cordis heremus. nam et Moses quadraginta continuos se
in heremo dies, totidem et post se illic Helias ieiunio dedit,
et uterque ibi inediam ultra humani effectus uires extendit,
deinde et dominus idem, sed in deserto abstinentiae tempus
exegit. nec praeterea usquam legimus spatia eadem exacta ieiunio,
ut putandum sit aliquem tribui per dominum locis illis uigorem.
Ubi, quaeso, magis uacare, et quam suauis sit dominus,
uidere contingit? ubi promptior ad perfectionem tendentibus
uia panditur? ubi maior uirtutibus campus aperitur? ubi
facilius mentis ut possit circumspicere custodia? ubi liberior
cordis, ut deo inhaerere certet, intentio, quam illis utique
secretis, in quibus deum non solum inuenire promptum est
uerum etiam custodire?
H 3 humano EF
10 libertate secreta EF succedunt F 11 deambulacris] uastitate F
12 quaeso om. JR in quo lueuna exstat salubrius] liberius EFH
13 sed nunc in uirtutibus continentia H 14 quaedam heremus R
15 est om. H 16 totidemque EF dedit E (sup. I. m. 2.) 18 sed
om. H 19 exacto E 20 illis etiam EFH 21 suauis] dulcis EFH
23 ubi facilius ne ad peccatum rapiatur mens nostra custoditur H
26 inuenire deum non solum E
Et quamuis saepe in heremo tenuis soli puluis occurrat,
nusquam tamen firmius euangelicae illius domus fundamenta
iaciuntur. in illis licet aliquis consistere harenis uelit, nequaquam
tamen super harenas domum construit, nusquam magis
quam illic supra petram praedictam illud aedificium collocatur,
quod inmobili stabilitate fundatum inconcussa mole
durabit, ut tempore ingruentium procellarum non flantibus
uentis, non inmissis torrentibus subruatur. itaque habitatores
deserti talia sibi aedificia sed in cordibus fabricant, illi qui
summa imis appetunt, excelsa humilitate sectantur desides
atque inmemores terrenorum ob spem uotumque caelestium.
qui abiciunt, dum egere malunt, diuitias, egere festinant, dum
esse diuites concupiscunt; die ac nocte labore uigiliisque
decertant, ut adprehendant uitae illius principium, cuius non
inuenietur extremum. sic materno heremus sinu continet illos
aeternitatis rectissime auaros, bene prodigos breuitatis, incuriosos
praesentis temporis, certos futuri, et per haec adsequuntur,
ut in quos saeculorum fines decurrerunt, his saecula
sine fine contingant.
Feruent ibi conscriptae interioris hominis salubriter
leges et aeterni saeculi iura subtilius. non illic humana criminum
facinorumque praescripta uim suam resonant, nec se
ultricia capitalium delictorum iura exerunt. cor nisi purissimum
indignae leges faciunt reum, atque ipse omni studio mentis
motus interior intra iustitiae terminos coercetur, eodemque
se iudice uel leuium cogitationum principia plectuntur. apud
alios malum sit malum fecisse, apud hos uero malum est
bonum non fecisse.
Sed quo modo ego possim commemoratione digna interiora
heremi instituta uenerari ? nunc uero illud tacitus
F 5 praedictum EFH 10 celsa H 12 diuitias dum
egere malunt egere festinant H non egere EF 15 inuer.ient EFH
16 rectissime om. R 18 et-contingant om. EF ut qui iniquos contingant
H 20 leges salubriter F 23 exerunt om. H 24 legis R 25 eodemque]
eo denique EF 26 uel leuium] ullis sunt E 30 tacitus illud EF
uirtutis quam abscondita cunctis pene tam nota est. nam
cum se utique in remota abigunt mundum humanumque
consortium repudiantes, occuli quidem gestiunt, meritum
tamen occulere non possunt. quantum se eorum introrsus
agit uita, tantum se foras proripit gloria deo, ut arbitror,
ita inter utrumque moderante, ut incola heremi suae lateat
saeculo et non lateat exemplo. haec lucerna est, quae per
uniuersum mundum resplendet supra heremi candelabrum
locata, hinc se flagrantissimum lumen per tenebrosa mundi
membra diffundit. haec est ciuitas quae abscondi non potest
in deserti monte constructa, quae imagine sua caelestem
Hierusalem terris dedit. proinde si quis in tenebris est, huic
lumini adpropinquet, ut uideat, si quis discrimini patet, ad
hanc ciuitatem tendat, ut tutus sit.
0 quam iucundae sunt sitientibus deum etiam deuiae
illis saltibus solitudines! quam amoena sunt quaerentibus
Christum illa secreta quae longe lateque natura excubante
porrecta sunt, silent ubi omnia! tunc in deum suum laeta
mens quibusdam silentii stimulis excitatur, tunc ineffabilibus
uegetatur excessibus. nullus interstrepens illic sonus, nulla
nisi forte cum deo uox est. solus illi animo dum sonitus suauis
silentium secretae stationis interuenit, interpolatque illum
placidae quietis statum strepitus quiete dulcior et sanctus
modestissimae conuersationis tumultus. tunc hymnis suaue
resonantibus excelsa ipsa feruentes chori pulsant atque in
caelum non minus pene uocibus quam orationibus peruenitur.
Fremit frustra tunc circuiens aduersarius tamquam
intra caulas ouibus septis lupus. Lupus et tamquam murorum
obiectu ita heremi ambitu hostes suos submouet ac ne in
uanum uigilent qui custodiunt ciuitatem, peculiarius Christo
propugnatore munitur, ut adoptiua deo gens quantum secreti
E 8 mundi R 4 occultari EF 7 sui H 11 membra
mundi EF 17 illae H 19 ubi om. EFH 22 suauis om. EF
23 interpellatque H 27 pene] plane H
speciosa deserti laetantium angelorum chorus et per illam
Iacob scalam commeantes heremum frequentia abditae uisitationis
inlustrant. in illo quoque meridie sponsus recubat,
habitatoresque deserti caritate uulnerati contemplantur eum
dicentes: inuenimus quem diligit anima nostra,
tenebimus eum et non eum dimittemus.
Non est infructuosum, ut creditur, non est istud sterile
heremi solum nec infecunda arentis saxa deserti. ibi multiplex
germen et centenos fructus accola recondit. non facile illic
iacta semina secus uiam decidunt quae uolucres absumant,
nec in petrosa facile dilabuntur quae non habentia altitudinem
terrae orto sole aestuent et arescant, neque in spineta facile
fugiunt quae iam adultis sentibus obruantur. uberi illic
messem prouentu colonus metet, producitur in his saxis seges
illa per quam etiam ossa pinguescunt. inuenitur etiam illic
panis uiuus qui de caelo descendit. erumpunt in illis rupibus
fontes inrigui et aquae uiuae quae non satiandis solum, uerum
etiam possunt sufficere saluandis. hic interioris hominis pratum
et uoluptas, hic incultum desertum, illic mira amoenitate
iucundum est, eademque corporis est heremus animae paradisus.
Nulla iam quamuis fertilis tellus terrae heremi se
comparatione iactauerit. est terra aliqua frugibus ditis? in
hac maxime nascitur frumentum illud quod esurientes adipe
suo satiat. est alia grauidis laeta uinetis? in hac maxime
profertur uinum illud, quod bene laetificat cor hominis. est
alia pascuis praestans ? in hac saluberrime pascunt oues illae
de quibus dicitur: pasce oues meas. est alia floribus
picta uernantibus ? in hac maxime uerus ille flos campi et
25 (Ps. 147, 14) 27 (Ps. 103, 15) 29 Ioh. 21, 17 30 (Cant. 2, 1)
2 et] sed EF 6 diligit] quaesiuit EF 7 eum om. EFH 8 sterilis E
9 infecundi E 10 accola fractus EFH illic EFH 13 terrae
om. E exaestuant H 19 pratum] pastus H 21 iocundus ER
25 nascitur om. R 26 grauidis om. R 27 est] et EF 28 pascnnturEF
exultans metallis, alia uero auro suo fulua est? in hac uarii
lapidum micant uibrante luce fulgores. ita terra haec singulis
terris maior ad singula omnes praecedit bonis omnibus.
Recte ergo tu, ueneranda tellus, sanctis aut in te
positis aut non procul a te remotis aut habitabilis dudum
aut desiderabilis extitisti, quia pro uniuersis bonis illis es
fertilis, in qua habentur uniuersa. tu cultorem hunc qui
suam terram, non qui tuam excolat, requiris, tu inhabitantium
te uitiis sterilis, tu fecunda uirtutibus. tuam quicumque
familiaritatem quaesiuit, deum repperit, Christum in te, quisquis
te coluit, inuenit. ipse qui te habitat, domino habitatore
laetatur. idemque est et possessor tuus et diuina possessio.
tuum qui non refugit habitaculum, factus est dei templum.
Equidem cunctis heremi locis quae piorum inluminantur
secessu, reuerentiam debeo, praecipuo tamen Lirinum meam
honore eomplector, quae procellosi naufragiis mundi effusis
piissimis ulnis receptat uenientes, ab illo saeculi flagrantes
aestu blande introducit sub umbras suas, ut illic spiritum .
sub illa interiore domini umbra anheli resumant. aquis scatens,
herbis uirens, floribus renitens, uisibus odoribusque iucunda
paradisum possidentibus se exhibet. digna quae caelestibus
disciplinis Honorato auctore fundata sit, quae tantis institutis
tantum nacta sit patrem apostolici spiritus uigore et uultu
radiantem; digna quae illum suscipiens ita eniteret; digna
quae et praestantissimos alat monachos et ambiendo proferat
sacerdotes. haec nunc successorem eius tenet, Maximum
nomine, clarum, quia post ipsum meruit adsciri; haec habuit
reuerendi nominis Lupum qui nobis illum ex tribu Beniamin
EFH alia est sp. H 4 omnes longe EF
5 uerenda EFH 7 extitisti] fuisti H illius EF es fertilis] effertilis
E 8 quo EH 9 non qui] nunquam R, colat H 11 sanctorum
familiaritatem EFH 12 colit H coluit deum 22 te om. EFH
13 idemque] idem ipse EF est ipse EF 16 praecipue H 17 complectens
EFH 22 digna quem possidebunt R 25 eniteret] emitteret HR
26 ambiendos EFH 28 haec] et R
gemmam splendore perspicuam; haec nunc possidet uenerabilem
grauitate Caprasium ueteribus sanctis parem; haec nunc
habet sanctos senes illos qui diuisis cellulis Aegyptios patres
Galliis nostris intulerunt.
Quos ego illic, Iesu bone, sanctorum coetus conuentusque
uidi! pretiosa in his suaui unguedine alabastra fragrabant,
conspirabat passim odor uitae. interioris hominis faciem exterioris
habitu praeferebant, constricti caritate, humilitate
deiecti, mollissimi pietate, firmissimi in spe, incessu modesti,
oboedientia citi, occursu taciti, uultu sereni, prorsus ipsa
protinus contemplatione angelicae quietis agmen ostendunt.
nihil concupiscunt, nihil desiderant nisi eum tantum, quem
solum desiderantes concupiscunt. dum beatam quaerunt uitam,
beatam agunt, eamque et dum adhuc ambiunt iam consequuntur.
itaque dum optant a peccatoribus segregari, iam
segregati sunt. castam possidere uitam uolunt? etiam possident.
omne in dei laudibus tempus habere uolunt ? iam
habent. desiderant gaudere cum sanctorum coetibus ? iam
gaudent. Christo frui cupiunt? Christo spiritu fruuntur. uitam
heremi adipisci gestiunt ? coram adipiscuntur. ita per largissimam
gratiam Christi multa ex his quae in futurum exoptant
in praesentiarum merentur. rem porro iam capiunt, dum spem
sequuntur. habent non paruum etiam in labore ipso pretium
laboris, quia pene iam in opere est quod merces erit.
Horum, mi Hilari carissime, redditus insertusque consortio
plurimum tibi, plurimum etiam illis contulisti qui
nunc pro reditu tuo alacri exultatione laetantur. cum his
obsecro peccatorum meorum intercessionisque memoriam, ne
oblitteraueris; cum his, inquam, quibus nescio an ipse gaudii
EF 5 gallis H 6 quot E et conuentus H
7 unguedine] odoredine H fraglabant It 8 spirabat EFH 10 in
incessu EF -12 augmen R 14 quaerunt] agunt E 15 beata E
agunt] habent F dum om. EFH 17 etiam om. EFH 18 uolunt]
ambiunt EFH 19 cum om. EFH 20 spiritu om. EFH 21 coram]
corde EFH 23 iam om. H 24 ipso] suo R 29 que om. F
corde deum conspicaris ab Aegypto saeculi tenebris dudum
expeditus salutiferas aquas submerso hoste transgressus in
deserto accensum fidei ignem secutus amara quondam per
lignum crucis dulcia nunc experiris, salientis in uitam aeternam
aquae potum a Christo trahis, internum hominem superno
pane pascis, in euangelio throni tui diuinam accipis uocem.
qui cum Israhel in heremo contineris, cum Iesu terram repromissionis
intrabis. uale in Christo Iesu domino nostro.
EFH 6 interim H 7 throni tui] tonitrui R
(foricasae ita scribendum) 8 contineris] commoraris